NIl adeo Invidiae faces, quam parium impar virtus excitat. Saxo Grammaticus.
INvidet vero quispiam? hoc ipso se inferiorem ostendit. Lipsius.
STudendum ergo semper, melioribus placere, quam pluribus, Matth. Zuber Aeolohyl. pemm. 3. dedio.
Illustrissime Celsissimeque Princeps Domine Clementissime
PErmisit Venerandus mihi Parens, Roganti ut succisiva opera, et post severiora Iuris exercitia, relaxandi animi gratia Iuveniles eius ac liberioris animi conceptus et chartas Poeticas maxime rure quondam scriptas, inspicere atque in ordinem redactas publici Iuris facere liceret. Venit in manus primo intuitu, tertia haec Epigrammatum Centuria Illustrissimo Nomini Summisque Virtutibus tuis, Princeps Celsissime, alligata, eo modo quo ad te heic ipsa destinata properat. Accipe eam serena fronte o Princeps, sit propter Parentis mei, fidelia et proficua terris Tuis, in quibus non tantum cum hominibus, iuriumque tuorum hostibus, sed bello fame et peste non parum insumpto patrimonio nostro decertandum ipsi fuerat: servitia, sit propter Celsissimum
Nomen Tuum. quo Celsissima Mater initiatum, sicque Illustrissimo Patrocinio tuo me uti frui dignum voluit: suppliciter orans, ut non tantum eam, quam de Alcibiade ut Pseudo Politicorum Moribus annis abhinc decem Tuae Celsitudini inscripsi Disputationem, sed et haec Epigrammata oculis aspicere clementibus, et studia atque conatus clementissime fovere eius velis; cuius Nomen bene merendi studia atque animus servitiis Tuis ab ineunte mancipatus non potest esse quam
Illustrissimae Celsitudini Tuae Carissimus, Subiectissimus, atque ad Aram Devotisimus
Francofurthi Cal. Martii. 1665.
Ernestus Bogislaus Moscherosch. I. U. C.
AEliani lib. 5. cap. 4. in historiis verba sunt, Famam fuisse, in Deloprovenisse Olivam et Palmam atque hac tacta, Latonam a)pokuh=sai subito partum edidisse, cum ante id facere non potuisset.
Aliquot iam anni sunt Domine, cum severior et vita et studium ab his me studiis avocaverunt, in tantum quorundam opinione, ut abs me ea in desertum ivisse credita fuere; Sed evenit quod Latonae mihi inter litterae Illustrissimi Stemmatis Tui intentius haerenti, ac in his regium Avorum Tuorum Nomen et priscae Magnitudinis Magnificentiaeque altius ruminanti monumenta, ut, ad aram gratiis tuis sacram, Olivam istam palmamque vitae, virtutumque Tuarum subito partum hunc et fovere sinu, et ut ad lucem vides edere ac eniti inceperim, quem alias forte concipere ne vix ausus fuissem. Bonum factum! Spes in vitam Tuam virtutemque nobis est, pacatum brevi tranquillumque Imperium misero et emedullato ad agonem populo tuo affore.
Accipe ergo partum istum, et si apparet embryo, Serenitatis Tuae Clementia perfectioni restituendum refice. Hunc tibi nudum ego sisto, ut in mundum venit, sine ullo vel fuco vel colore, simplicem, apertum stylo et filo natum. Verba loquitur tria tria, nota, intellectuque facilia. Nimis enim alta fari, obscura meditari, et ingratum est Lectori, et bono viro odiosum: Principi vero indignum. In ligurinum scite Martialis inquit, lib. 3. Epigr. 44.
Occurrit tibi nemo quod libenter,
Quod quacumque venis fuga est et ingens
Circa te Ligurine solitudo
Quid sit scire cupis? nimis Poeta es.
ODi poetas nimis poetas. Parva stultitia excusationem meretur; ingens, vituperium. Displicet Scriptorum genus illud, ad quod capiendum opus est ingenio. Adhuc Aeliani historia est. lib. 10. c. 10. Cum Ars pingendi iam ortum duceret, et quodam- modo in lacte fasciisque versaretur, adeo rudi, obscuro et impolito stylo depinxerunt animantia, ut adscribere ad ea pictores necesse esset. Hoc est bos! hoc est equus! hoc est arbor! Indice hoc atque divinatore Carmina mea non indigent: misellus Scriptor est, qui lectorem dubium magis quam certum reddit, et quem ipse, nisi ingentia lexicorum iugera perambulaverit, invenire non possit. Sed hic vela contraho, prospiciens in quo vitam mihi quietemque et [(printer); sic: siet] post tot Belli famis pestisque mala devorata restitutionem iacturae omnium bonorum nostrorum promitto, mitissimum nempe Illustrissimi Nominis tui virtutisque portum.
Id adprecans saltem Felicitati tuae a DEO; det, vitam et vitam: hoc est: Iustitiam, ut floreas, sicut Palma et multiplicere sicut Cedrus Libani. Ecclesiast. Clementiam, ut Domus Tua tranquilla exsistat atque felix. Seneca lib. 1. de Clem. Conscientiam, ut nocere nolis cum possis, et sic conserves gloriam, Regibus dignam. Cetera cuncta dedit. e Fenestrangia tua S. R. I. Mareschallatu X. Decembris Anni Christianorum. M. DC. XXXIX.
Illustrissimae Celsitudinis Tuae Iurata fide atque exorata a summo Oboedientissimus Ioh. Michael Moscherosch.
MOnsieur Fils et Compere, Iayreceu ces Iours passer Vostre liuret, que ie trouve bien couche, et a mon goust. Vostre style, pour estre bien Court me plaist D'avantage, que le long discours de Monsicur Gloner et d'autres Longuebardes. Ie vous enouye mon passe temps que i'ay forge ceste semaine, fur la, chasse et pesche que vous feistes dernierement, chez moy icy dans Wibelshaim. Ma femme est deliberee de voir un de ces iours sa commere, vostre femme. Car encore que sa fillole est morte, elle ne laissera, pourtant pas de voir la mere en sa couche, et de luy donner quelque petite souvenance. Lapremiere fois que i'auray l'honneur de voir Monseigneur le Comte de Hanau nostre bon maistre, ie ne laisseray luy entamer quelque mot pour vostre avancement: Ces messieurs sont de courte memoire, il les faut faire souvenir de leur promesse, puis que leur parolle, cedisent-ilz; leur doit estre aussy chere que la vie. Ie vous soubhaite, toutte prosperite et demeure Filz [(printer); sic: Pere] et Compere Vostre bien affectionne.
Carmina scripsisti nuper, nunc retia tendis,
Insidias Avibus struis hic, Vulpesque Luposque
Impetis atque fugas lepores pavidos in campis,
Squamiferos capis et pisces in flumine mutos
Auceps, Piscator, Venator et ipse Poeta,
In Wibhaetzheim 22. Iunii 1630. Philippus Bockle a Bocklins Avv. etc.
EGo vero quod pro lepidissimis tuis Epigrammatibus tibi reponam non habeo praeter ingentes gratias. Video in te, mi Moscheroschi, rarum illud consortium iudicii recti et felicis Ingenii: Quod ne te tibi prolixius laudare velle videar, brevi hoc disticho, ex animi mei sententia, exprimo:
Aurea qui patriae dedit haec Epigrammata nostrae
Dic annon Vates aureus ille siet?
Quae denuo misisti Apophthegmata, tam grata sunt, quam quae gratissima. Admisi illa reliquorum in collegium, et suis locis collocavi. Tu sic pergas quaeso, et in me Patriam tibi devincias, licet iam ante tibi tuoque amori obstrictissimam. Quae de traiectione literarum illarum initialium H. M. M. ut illae quidem a te positae, qua de re mihi eae suspectae omnino fuerunt nominis tui, mones, volo quod vis, et ita ut via inter anonymos inferam.
Vale, et me tui amantissimum redama, salutato a me longe Meritissimo Domino Berneggero nostro, apud Goarinos XII. Mensis mihi Cognominis. 1630.
Tui studiosissimus I. W. Zingresius.
Centuria IV. Epigrammatum IOHAN-MICHAELIS MOSCHEROSCH. Ventosa remurmurat Echo. Tit. Calphurn. Eclog. 4. FRANCOFURTI, Sumptibus SEBASTIANI ROHNERI, Typis DANIELIS FIEVETI. M. DC. LXV. Delectandi gratia etiam notissima dicuntur, ubi non ipsa, sed modus quo dicuntur attenditur. D. Augustinus lib.3. de Doctrina Christ. Facile quidem est, demoliri quod alius exstruxit; at difficilimum, idem, aut melius aliquid exstruere; ita aliorum opera reprehendere in proclivi est: at eodem modo meliusve dicere, non est perinde facile. Plutarchus. Ego certe integrum libellum numquam texuerim, si singulorum me accomodare stomachis vellem. Zuber. dedic. Demotheniae. Illustri ac Generoso Domino, Domino Wilhelmo Curtio, Equiti Baronetto: Serenissimo Electori Palatino a Consiliis Interioribus, Praefecto in Umbstatt et Ottsberg! Domino Meo Gratioso TAntum non precibus Bibliopola, Civis optimus atque Amicus, a Venerando Parente meo obtinuit, ut succisivis horis Iuvenilia ipsius scripta pervestigarem, Epigrammatumque Centurias aliquod in lucem exponerem: aegre Satis, hoc quidem politico, id est, dubio atque invidioso feculo passus est. Audeo vero Illustris ac Generose Domine hanc Tuae Generosit: Centuriam quartam offerre, Simplici humilique affectu, devotissimoque cum candore et Cultu Neque inde aliquid ambio, nisi Generosam Illustris animi Tui Clementiam, Gratias istas atque Divas, quibus non tantum Amicos Tuos atque Patriam ipsam, Serenissimamque Archipalatinam Domum, sed et potentissimum Angliae Scotiae ac Hiberniae Regem immerita nuper sorte habitum, novo plane atque inaudito emeritissimae promptitudinis ac fidei Exemplo ad perpetuam a)ntidwrh/an Tibi Illustrique familiae Tuae faventem reddidisti. Patere Vir Illustris atque Generose ut haec Tibi Inscriptio documentum omnimodae subiectionis nostrae ad posteritatem exstet, et me meosque Illustris familiae Tuae mancipia ita fore permitte. Francofurthi Calendis Martii 1665. Illustris Generositatis Tuae humilimus devotione cultuque servus Ernestus Bogislaus Moscherosch. I. u. Cand. Centuria Quinta. Epigrammatum IOHAN - MICHAELIS MOSCHEROSCH. Contentus paucis Lectoribus. Horat. lib. 1. Satyr. 10. FRANCOFURTI, Sumptibus SEBASTIANI ROHNERI, M.DC.LXV. --- Non semper ficta Poeta refert. Laudimus in vanis: ubi res est seria verum Promimus: et proni sic in utroque sumus. I. P. Crusius in Epigr 2. Delectandi gratia etiam nota dicuntur, ubi non ipsa, sed modus quo dicuntur, attenditur. D. August. lib.3.de Doctr. Christ. Dia Poesis ab Hominibus trivialibus et barbaris prostituta est, ut eat exulatum. Eat autem. Imo ivit. Theod. Rhod. Poetae Melisseas in Praefat. sup, Colignium. Nobilissime, Amplissimo, Excellentissimo Domino Iohanni Danieli Horstio, Medicinae Doctori Experientis simo, Serenissimi Hassia Principis Archiatro h.t.in Reupbl. Francofurt. Practico felicissimo meritissimo Patrono meo. COllegi non nesciente venerando Parente meo Centurias aliquot Epigrammatum, quae in Academiis adolescens, in peregrinationibus ac primis functionibus suis iuvenis ipse pridem conscripserat: Horum, vir Amplissime, Centuriam hic unam, sic enim horum studiorum mos invaluit, Tuo sub Auspicio in publicum produco, Nominique Tuo, tot in Patriam atque Serenissimum Principem, tot in Academiam, tot in Clientes et bonos omnes officiis atque meritis clarissimo inscribo atque subicio: nec vero insolutum, sed arrhae tantum loco. Cum enim omni officio cunctis hominibus, imprimis Patronis satisfacere debeam, quibus sciam poteroque; Tibi tamen maxime, cuius collatorum in nos beneficiorum sanctam ad posteros iuravi memoria, eam quae nulla umquam interitura sit oblivione. At haec quidem ne minimam referendae gratiae partem habent, sed eo tantum modo tendunt, ut scilicet in publico Tibi nos tot Nominibus sistamus Debitores. sic enim spero Amplitudinem Tuam facturam quod ii Creditores facere solent, qui benignos se Debitoribus praebent: ubi nova obligationis recognitione publicaque Debiti confessione tantisper sustentantun, usque deum meliori rerum feliciorique proventu sortem ipsam cum usuris exsolvant. Id ut brevi fiat, Deum omnipotente supplex oro, et spe certa confido. Vale. Franc. Cal. Mart. 1665. Nob. Ampl. et Excell. Tuam Summa cum Observ. et Submiss. colens E. B. M. Centuria Sexta. Epigrammatum IOHAN - MICHAELIS MOSCHEROSCH. Longa sat haec brevitas si repetatur erit. Marc, Zub. P. Melisseus. FRANCOFURTI, Sumptibus SEBASTIANI ROHNERI, M.DC.LXV. Tamdiu parergis immorandum est, quamdiu nihil agere animus maius potest. Seneca Epist. 89. Exempla omnia iacerent in tenebris, nisi literarum lumen accederet Cicero pro Archia P. Si multi inebrientur vino, non ob id incidendae vites, ut fecit Lycurgus, sed propius admovendi fontes: ita si multi abutentur poetica, non protinus abicienda, sed adhibenda Cautio, ut fiat salutaris. Plutarchus. Inclutam Meritissimae Felicitatis Rem publicam Francofurthanam Hoc una Gubernantium Anno M DC LXV. Auctoritate Pietateque in Patriam Illustrium Consulum Generosi Domini IOHANNIS HECTORIS ab Holtzhausen Consulis Senioris. Generosi Domini IOHAN. HIERONYMI STEFFAN a Cronstetten Consulis Iunioris FILIIS DILECTISSIMIS Generis prosapia Literis et Virtute Clarissimis. TIBI Nobilissime Domine IOHANNES HECTOR ab Holtzhausen/ TIBI Nobilissime Domine HIERONYME ADOLPHE STEFFAN a Cronstetten. Hanc Epigrammatum Paternorum Centuriam Sextam: Pignus Eius quae in Academiis suas egit radices. In Mediomatricum nuper Gallia florem ac spiravit odorem. Nunc vero Post in Patriam Reditum Illustrium Parentum Benevolentia Clarissimorum Amicorum favore Sanctiorisque Consortii nexu atque Amore In perennantem exsurgit fructum Amicitiae: Observantiae itidem atque homagii Monumentum Offert. Dicat. Dedicat. Ernestus B. Moscherosch.