19 November 2004 Manuel Roehrig (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
Metre not tagged. TEI header and tagging added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


image: s001

Epigrammata IOH. MICH. MOSCHEROSCH FRANCOFURTI Impensis Sebastiani Rohneri [Illustration:

Illustration

]


image: s003

Centuria Prima Epigrammatum IOHAN. MICHAELIS MOSCHEROSCH.

Mh\ Mw=mon a)na/pses;
Te/xnas d' o(mo/technos i)/due.

Phocylid. v. 67 et 85


image: s004

Cum NUlla in mundo possit esse Fortuna, quam Literarum non augeat gloriosa notitia. Cassiodorus.

Timh\ ga\r pe/fuke pa=si paidei/a brotoi=s.
Mortalibus enim Doctrina honori est omnibus.

ERgo: Quis tandem me reprehendat, aut quis mihi iure succenseat, si quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates, et ad ipsam requiem Animi et Corporis conceditur Temporis: quantum denique aleae, quantum pilae: tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? Cicero pro Archia.


page 3, image: s005

ACADEMIAE ARGENTORATENSI. AUGUSTAE. Piae. Felici. Studiorum meorum Primae Matri. NUTRICI. PATRONAE. Rectrici. Dominae. Salutem et Incrementum!

MAter Honoratissima. Tria vero sunt, de quibus Tibi supplicare, mihi gratulari debeam: Quod ex obscura ignorantiae abysso, celebri illa et famosa Iuventutis peste me eripueris, et oculis me meis videre feceris. Quod literis et moribus imbutum me reddideris. Quod viam Felicitatis mihi praemonstraveris. Tria sunt; at Tria fere Infintia [(perhaps: ?)] : Quid enim potuisses addidisse magis? Omnia Tu dedisti. Ecce namque, vix natum uberibus 'tuis aluisti. Ulnis Tuis gestasti. Lingua loqui congrue me docuisti. quod impedimenti fuerat; Industria Tua correxisti. studiis meis vitam dedisti. optimo ad senectutem viatico me donavisti; etiam, si Sors ita tulerit, vel cum Aristippo exulantem. Magnus semper fuit Affectus in me Tuus, invictus semper. potuisses peregrinae iniuriae expositum, Marti venditum me deseruisse; verum, non passa es, adeo crudele servitium me subire; enixa potius, raptum Ingenuitati pristinae restituisse. Rectrix veneranda,


page 4, image: s006

Infinita sunt et haec et illa. At, ne tibi, ut Proverbium est, lo/gous ant' a)lfi/twn; En Animum meum! Aliter certe non possum, Mater carissima. Tibi namque Reverentiam Oboedientiamque promitto eam, quam Pietas Tua meretur, summam, a DEO primam. Sanctum est mihi nomen Tuum, Memoria Tua: Utrumque [(transcriber); sic: Utrumqne] perpetua celebratione decantandum. Taces? mea Domina: Indignaris victimam isthancce? Homagium hocce? non indignaris certe; En divina facies Tua, quam supplex intueor, adoro, ipsa silendo mihi loqui; nec indignationis fulmen, sed favorabiles Clementiae reflexus promittere videtur. Et quem admodum Numen Tuum, Gratiae Tuae, Pharos quidam sunt, et Ductrix et Regula, et Lex meorum studiorum, Epigrammatum horum; Ita eadem nunc virtuti Tuae consecrata suscepturam Te penitus confido. Si indigna sunt? quod subvereri quidem deberem, eo plus laudis Te, tam vile et exile donum non repellentem manebit. Ego, quam Fasces tuos venerer et Imperium [(transcriber); sic: Impernm] . Sancta loquatur Veritas! non ipse quidem effabor; ne, quod alii sibi promittunt, a Te eblandiri videar. Quaerebat sane et allectabat me amicabilis illa Musarum seductrix Enuw\: Potosi montes promittebat: Parare tamen nolebam: Picem subolfaciebam, non gustabam: Ac, ut dicam quod res est, ne nunc quidem A)rgura/gxhn pa/sxw; Mh\ po/qos ei)s xru/son h)/ ei)s a)/rguron Dignius quod meditor Germano pectore nomen. Malo, hercule, numquam currere, quam male currere, ita delitescere, quam patriae cum malo adsurgere. Rident haec filai/matoi isti: sed rideant: ita mihi placeo, si


page 5, image: s007

bonis placeo; ipsi suo malo tandem quoque; sed frustra, resipiscent. Nunc autem Patrona; Mater Optima Maxima, Ecce Talentum quod dedisti.' non abscondidi; lucratus insuper aliud: utrumque iam cum usura depono: Ita tamen, ut et pone Consilium Tuum et Patrocinium implorem: Accipe ergo et fove h(dwni/dia haecce Tua, hunc ingenii mei fetum: quem Censurae Tuae (addo et vitam meam et omnia) ex aequo et iure submitto. Deum pro Salute Tua precor: pro incremento Tuo invoco: pro Felicitate Tua adoro.

Argentorati, XVII. Kal. Iul. An. Christianor. 1630.

Amplissimi et Gratiosissimi Patrocinii Tui Subiectissimus Ioh. Michael Moscherosch. Ex Episcopatu Argentoratensi trans Rhenum Wilstadiensis.


page 6, image: s008

De Centuria Prima Epigrammatum D. Iohannis- Michaelis Moscherosch. ad Lectorem.

ISthic invenies, Amice Lector,
Nec Lusus, neque fabulas inanes,
Non partum Veneris, Iovisve cunas,
Non pugnam Titanum, Rheaeve fraudes,
Sive his consimiles iocos tricasque,
Queis mulcere studet Poeta vanus
Vanos et cupidos ineptiarum:
Sed gnw/mas veterum et recentiorum
Perdoctas, scio, nec minus politas:
Has Tu pellege: sat scio, placebunt.
Promittit similes novus Poeta,
At non inferior bonis Poetis.
Hunc laude tenui Tibi Phaleuco.

Daniel OEsinger D.

Ad Auctorem, Amicum Perdilectum.

CArminis ergo genus, non quod male prurit, at urit.
Et quod subtili cuspide pungit, amas?
Pectoris hic opus est, opus est hic mentis aceto,
Stylo est qui penetret, pungat et urat, opus.
Quis tibi sit Stylus produnt tua carmina: acetum
Quod tibi sit vultus prodit aceto [(printer); sic: acedo] tui.


page 7, image: s009

Unum LANE deest tibi, qui compenset acetum
Maecenas, eadem Sors quoque Phoebe tua est.

M. Ioh. Conradus Dannhauver. P.L.et P.P.

QUod cudunt alii multum sudante Minerva,
Id tibi vel lusus, delitiaeque manet.
Sic te Phoebus amat, sic illum semper amasti,
Ut tibi nunc pleno flumine Musa fluat.
Perge! et quae mansit frondescens gloria Ovvenum,
Haec eadem pennis te super astra vehet.

In Amicitia magmentum scribebat Ioh.Heinricus Schill / D.I.V.

Iohannes Michael Moscheroschius. A)nagr. Hoc Rosae simile: Hic anne Moschus?

SUnt inter Magnos, obscurum quodque, Poetas,
Obscenum quodvis qui decus esse putant.
Rectius hic noster dilucida quaeque, Poeta,
Moribus apta bonis. Haec decus esse putat.
Auribus apta refert Verba, et Res Moribus aptas,
Mens nostri Moscho convenit, Osque Rosae
Hoc Opus esse Rosae Simile at qui forte negabit?
Gustet, gustato dicet odore: Novus
Anne Poeta Hic Moschus? sunt bene olentia cuncta:
Mens Moschum spirat suaviter, osque Rosas.

Suo F. Carolus Eggen.


page 8, image: s010

Ioannes Michael Moscheroschius. a)nagr. Hoc Helicone Musis amores canis.

QUi super umbrosum Musas Helicona locavit,
Erycique amores insidere credidit.
Ille quidem Vatem se non ostendit ineptum,
Sed ipse falsus est suapte fabula:
Non adeo Aniis iuga sunt spatiosa Deabus,
Praerupta nec semper colit Cypris loca.
Namque hoc arctari lepido potuere libello
Novem Sorores atque Veneres et Ioci.
Hic Helicon, hic alius Eryx placet esse Camenis.
Ubi MOSCHEROSCH breves amores accinit.

M.Ioh.Matthias Schneuber. P. L. Poes. in sup. Gym. Arg. Pr.

DRammata iam scribant, Satyras, Epigrammata, Vates.
Cunctis materiam saecula nostra dabunt.
Nam quoquo tandem vertat sua lumina Vates.
Flere aut ridere, aut scit facere ambo brevis.
Tu postrema facis, Te illuc enim Apollo vocavit:
Et tibi succinctis ilibus halat opus.
Rides si qua animae pulmo praelargus anhelet,
Spumosa et pingui cordice siqua vomit.


page 9, image: s011

Atque tribus rides verbis, modicisque cachinnis.
Et tamen in brevibus versibus urna salis.
Me ridere potes, cui iam sub pollice longi
Repunt Hexametri, difficilesque ioci.
At quia non omnes sumus omni tempore: quod tu
Iam facis, id quondam fecero, tu quod ego.
Perge, nota turpes, Vates tersissime, mores,
Meque tuae Musae delicia interama.

Ad eundem.

CUm me Brixia militem fovebat,
Ad Musas monitis tuis redivi.
Tu.cum Celtica rura permearas,
Ut vitam excoleres probe futuram,
Ductu, nescio quo, prope incidisti
In Martis laqueos, quod hem probabas [(printer); sic: improbabas] ,
Ni musae monitu ipsius redisses,
Et pro Marte tibi ipse Martialis
Et sit reddita Penna pro Bipenni.

Allusit [(printer); sic: Illusit] amicus amico Ioh.Nicolaus Furichius Med. D. et Poet. C.

DUm Numeros Numero multos complecteris uno
Laudo tuum Numerum, Laudo tuos numeros.

Amico suo fecit M. sebastianus Konig SS. Th. St.

QUantum Virgilius laudis meruisse videtur.
Quod magni fuerit sollers imitator Homeri:


page 10, image: s012

Tantum Laudis habes. quod sis imitator Ovveni,
Grande Epos ille quidem, Tu tersum Epigramma figuras.

Samuel Glonerus.

TUtelae Alsaticae Sacer Minervae
Fetus ingenii politioris,
Qui lucis penetrat recens in oras:
Et docto tibi quid ni, Amice, patri
Tutelam Alsaticae impetret Minervae?

Robertus Koenigsmann.

Ad Lectorem De Editione Tertia.

Saepe stylum vertas --

Horat. lib. I. Serm.Satyr. 10.

Mentem ego Poetae secutus, id idem in hac Editione praestiti, quam nunc tibi emendatiorem sisto. Vale, et te quoque emenda.

Centuria III. Epigrammatum IOHAN-MICHAELIS MOSCHEROSCH. Principibus brevis esto viris. Auth. FRANCOFURTI, Sumptibus SEBASTIANI ROHNERI, Typis DANIELIS FIEVETI. M. DC. LXV. NIl adeo Invidiae faces, quam parium impar virtus excitat. Saxo Grammaticus. INvidet vero quispiam? hoc ipso se inferiorem ostendit. Lipsius. STudendum ergo semper, melioribus placere, quam pluribus, Matth. Zuber Aeolohyl. pemm. 3. dedio. Illustrissimo Celsissimoque Principi ac Domino, Domino ERNESTO BOGISLAO, Croyae et Arschotti Duci S.R.I. Principi. Marchioni in Have Comiti in Fontenoy et Bayonne Domino Dommartini et Venustingae Domino meo omnium Clementissimo. Illustrissime Celsissimeque Princeps Domine Clementissime PErmisit Venerandus mihi Parens, Roganti ut succisiva opera, et post severiora Iuris exercitia, relaxandi animi gratia Iuveniles eius ac liberioris animi conceptus et chartas Poeticas maxime rure quondam scriptas, inspicere atque in ordinem redactas publici Iuris facere liceret. Venit in manus primo intuitu, tertia haec Epigrammatum Centuria Illustrissimo Nomini Summisque Virtutibus tuis, Princeps Celsissime, alligata, eo modo quo ad te heic ipsa destinata properat. Accipe eam serena fronte o Princeps, sit propter Parentis mei, fidelia et proficua terris Tuis, in quibus non tantum cum hominibus, iuriumque tuorum hostibus, sed bello fame et peste non parum insumpto patrimonio nostro decertandum ipsi fuerat: servitia, sit propter Celsissimum Nomen Tuum. quo Celsissima Mater initiatum, sicque Illustrissimo Patrocinio tuo me uti frui dignum voluit: suppliciter orans, ut non tantum eam, quam de Alcibiade ut Pseudo Politicorum Moribus annis abhinc decem Tuae Celsitudini inscripsi Disputationem, sed et haec Epigrammata oculis aspicere clementibus, et studia atque conatus clementissime fovere eius velis; cuius Nomen bene merendi studia atque animus servitiis Tuis ab ineunte mancipatus non potest esse quam Illustrissimae Celsitudini Tuae Carissimus, Subiectissimus, atque ad Aram Devotisimus Francofurthi Cal. Martii. 1665. Ernestus Bogislaus Moscherosch. I. U. C. Illustrissimo, Reverendissimo Celsissimoque Principi ac Domino, Domino ERNESTO BOGISLAO Croyae et Arschotti Duci S. R. I. Principi. Episcopo Caminensi Marchioni Haurechio Comiti fontenaci et Bayonnae Domino Dommartini et Fenestrangiae. Domino meo Clementissimo Iustitiam, Clementiam, felicitatem! AEliani lib. 5. cap. 4. in historiis verba sunt, Famam fuisse, in Deloprovenisse Olivam et Palmam atque hac tacta, Latonam a)pokuh=sai subito partum edidisse, cum ante id facere non potuisset. Aliquot iam anni sunt Domine, cum severior et vita et studium ab his me studiis avocaverunt, in tantum quorundam opinione, ut abs me ea in desertum ivisse credita fuere; Sed evenit quod Latonae mihi inter litterae Illustrissimi Stemmatis Tui intentius haerenti, ac in his regium Avorum Tuorum Nomen et priscae Magnitudinis Magnificentiaeque altius ruminanti monumenta, ut, ad aram gratiis tuis sacram, Olivam istam palmamque vitae, virtutumque Tuarum subito partum hunc et fovere sinu, et ut ad lucem vides edere ac eniti inceperim, quem alias forte concipere ne vix ausus fuissem. Bonum factum! Spes in vitam Tuam virtutemque nobis est, pacatum brevi tranquillumque Imperium misero et emedullato ad agonem populo tuo affore. Accipe ergo partum istum, et si apparet embryo, Serenitatis Tuae Clementia perfectioni restituendum refice. Hunc tibi nudum ego sisto, ut in mundum venit, sine ullo vel fuco vel colore, simplicem, apertum stylo et filo natum. Verba loquitur tria tria, nota, intellectuque facilia. Nimis enim alta fari, obscura meditari, et ingratum est Lectori, et bono viro odiosum: Principi vero indignum. In ligurinum scite Martialis inquit, lib. 3. Epigr. 44. Occurrit tibi nemo quod libenter, Quod quacumque venis fuga est et ingens Circa te Ligurine solitudo Quid sit scire cupis? nimis Poeta es. ODi poetas nimis poetas. Parva stultitia excusationem meretur; ingens, vituperium. Displicet Scriptorum genus illud, ad quod capiendum opus est ingenio. Adhuc Aeliani historia est. lib. 10. c. 10. Cum Ars pingendi iam ortum duceret, et quodam- modo in lacte fasciisque versaretur, adeo rudi, obscuro et impolito stylo depinxerunt animantia, ut adscribere ad ea pictores necesse esset. Hoc est bos! hoc est equus! hoc est arbor! Indice hoc atque divinatore Carmina mea non indigent: misellus Scriptor est, qui lectorem dubium magis quam certum reddit, et quem ipse, nisi ingentia lexicorum iugera perambulaverit, invenire non possit. Sed hic vela contraho, prospiciens in quo vitam mihi quietemque et post tot Belli famis pestisque mala devorata restitutionem iacturae omnium bonorum nostrorum promitto, mitissimum nempe Illustrissimi Nominis tui virtutisque portum. Id adprecans saltem Felicitati tuae a DEO; det, vitam et vitam: hoc est: Iustitiam, ut floreas, sicut Palma et multiplicere sicut Cedrus Libani. Ecclesiast. Clementiam, ut Domus Tua tranquilla exsistat atque felix. Seneca lib. 1. de Clem. Conscientiam, ut nocere nolis cum possis, et sic conserves gloriam, Regibus dignam. Cetera cuncta dedit. e Fenestrangia tua S. R. I. Mareschallatu X. Decembris Anni Christianorum. M. DC. XXXIX. Illustrissimae Celsitudinis Tuae Iurata fide atque exorata a summo Oboedientissimus Ioh. Michael Moscherosch. Ad Centuriam Tertiam Epigrammatum. Ioh. Michael Moscherosch. Ad Auctorem. MOnsieur Fils et Compere, Iayreceu ces Iours passer Vostre liuret, que ie trouve bien couche, et a mon goust. Vostre style, pour estre bien Court me plaist D'avantage, que le long discours de Monsicur Gloner et d'autres Longuebardes. Ie vous enouye mon passe temps que i'ay forge ceste semaine, fur la, chasse et pesche que vous feistes dernierement, chez moy icy dans Wibelshaim. Ma femme est deliberee de voir un de ces iours sa commere, vostre femme. Car encore que sa fillole est morte, elle ne laissera, pourtant pas de voir la mere en sa couche, et de luy donner quelque petite souvenance. Lapremiere fois que i'auray l'honneur de voir Monseigneur le Comte de Hanau nostre bon maistre, ie ne laisseray luy entamer quelque mot pour vostre avancement: Ces messieurs sont de courte memoire, il les faut faire souvenir de leur promesse, puis que leur parolle, cedisent-ilz; leur doit estre aussy chere que la vie. Ie vous soubhaite, toutte prosperite et demeure Filz et Compere Vostre bien affectionne. Carmina scripsisti nuper, nunc retia tendis, Insidias Avibus struis hic, Vulpesque Luposque Impetis atque fugas lepores pavidos in campis, Squamiferos capis et pisces in flumine mutos Auceps, Piscator, Venator et ipse Poeta, In Wibhaetzheim 22. Iunii 1630. Philippus Bockle a Bocklins Avv. etc. Clarissimo Iuveni Viro Dn. IOH. MICHAELI MOSCHEROSCH designato Crehangiae Praefecto Amico meo. EGo vero quod pro lepidissimis tuis Epigrammatibus tibi reponam non habeo praeter ingentes gratias. Video in te, mi Moscheroschi, rarum illud consortium iudicii recti et felicis Ingenii: Quod ne te tibi prolixius laudare velle videar, brevi hoc disticho, ex animi mei sententia, exprimo: Aurea qui patriae dedit haec Epigrammata nostrae Dic annon Vates aureus ille siet? Quae denuo misisti Apophthegmata, tam grata sunt, quam quae gratissima. Admisi illa reliquorum in collegium, et suis locis collocavi. Tu sic pergas quaeso, et in me Patriam tibi devincias, licet iam ante tibi tuoque amori obstrictissimam. Quae de traiectione literarum illarum initialium H. M. M. ut illae quidem a te positae, qua de re mihi eae suspectae omnino fuerunt nominis tui, mones, volo quod vis, et ita ut via inter anonymos inferam. Vale, et me tui amantissimum redama, salutato a me longe Meritissimo Domino Berneggero nostro, apud Goarinos XII. Mensis mihi Cognominis. 1630. Tui studiosissimus I. W. Zingresius. Centuria IV. Epigrammatum IOHAN-MICHAELIS MOSCHEROSCH. Ventosa remurmurat Echo. Tit. Calphurn. Eclog. 4. FRANCOFURTI, Sumptibus SEBASTIANI ROHNERI, Typis DANIELIS FIEVETI. M. DC. LXV. Delectandi gratia etiam notissima dicuntur, ubi non ipsa, sed modus quo dicuntur attenditur. D. Augustinus lib.3. de Doctrina Christ. Facile quidem est, demoliri quod alius exstruxit; at difficilimum, idem, aut melius aliquid exstruere; ita aliorum opera reprehendere in proclivi est: at eodem modo meliusve dicere, non est perinde facile. Plutarchus. Ego certe integrum libellum numquam texuerim, si singulorum me accomodare stomachis vellem. Zuber. dedic. Demotheniae. Illustri ac Generoso Domino, Domino Wilhelmo Curtio, Equiti Baronetto: Serenissimo Electori Palatino a Consiliis Interioribus, Praefecto in Umbstatt et Ottsberg! Domino Meo Gratioso TAntum non precibus Bibliopola, Civis optimus atque Amicus, a Venerando Parente meo obtinuit, ut succisivis horis Iuvenilia ipsius scripta pervestigarem, Epigrammatumque Centurias aliquod in lucem exponerem: aegre Satis, hoc quidem politico, id est, dubio atque invidioso feculo passus est. Audeo vero Illustris ac Generose Domine hanc Tuae Generosit: Centuriam quartam offerre, Simplici humilique affectu, devotissimoque cum candore et Cultu Neque inde aliquid ambio, nisi Generosam Illustris animi Tui Clementiam, Gratias istas atque Divas, quibus non tantum Amicos Tuos atque Patriam ipsam, Serenissimamque Archipalatinam Domum, sed et potentissimum Angliae Scotiae ac Hiberniae Regem immerita nuper sorte habitum, novo plane atque inaudito emeritissimae promptitudinis ac fidei Exemplo ad perpetuam a)ntidwrh/an Tibi Illustrique familiae Tuae faventem reddidisti. Patere Vir Illustris atque Generose ut haec Tibi Inscriptio documentum omnimodae subiectionis nostrae ad posteritatem exstet, et me meosque Illustris familiae Tuae mancipia ita fore permitte. Francofurthi Calendis Martii 1665. Illustris Generositatis Tuae humilimus devotione cultuque servus Ernestus Bogislaus Moscherosch. I. u. Cand. Centuria Quinta. Epigrammatum IOHAN - MICHAELIS MOSCHEROSCH. Contentus paucis Lectoribus. Horat. lib. 1. Satyr. 10. FRANCOFURTI, Sumptibus SEBASTIANI ROHNERI, M.DC.LXV. --- Non semper ficta Poeta refert. Laudimus in vanis: ubi res est seria verum Promimus: et proni sic in utroque sumus. I. P. Crusius in Epigr 2. Delectandi gratia etiam nota dicuntur, ubi non ipsa, sed modus quo dicuntur, attenditur. D. August. lib.3.de Doctr. Christ. Dia Poesis ab Hominibus trivialibus et barbaris prostituta est, ut eat exulatum. Eat autem. Imo ivit. Theod. Rhod. Poetae Melisseas in Praefat. sup, Colignium. Nobilissime, Amplissimo, Excellentissimo Domino Iohanni Danieli Horstio, Medicinae Doctori Experientis simo, Serenissimi Hassia Principis Archiatro h.t.in Reupbl. Francofurt. Practico felicissimo meritissimo Patrono meo. COllegi non nesciente venerando Parente meo Centurias aliquot Epigrammatum, quae in Academiis adolescens, in peregrinationibus ac primis functionibus suis iuvenis ipse pridem conscripserat: Horum, vir Amplissime, Centuriam hic unam, sic enim horum studiorum mos invaluit, Tuo sub Auspicio in publicum produco, Nominique Tuo, tot in Patriam atque Serenissimum Principem, tot in Academiam, tot in Clientes et bonos omnes officiis atque meritis clarissimo inscribo atque subicio: nec vero insolutum, sed arrhae tantum loco. Cum enim omni officio cunctis hominibus, imprimis Patronis satisfacere debeam, quibus sciam poteroque; Tibi tamen maxime, cuius collatorum in nos beneficiorum sanctam ad posteros iuravi memoria, eam quae nulla umquam interitura sit oblivione. At haec quidem ne minimam referendae gratiae partem habent, sed eo tantum modo tendunt, ut scilicet in publico Tibi nos tot Nominibus sistamus Debitores. sic enim spero Amplitudinem Tuam facturam quod ii Creditores facere solent, qui benignos se Debitoribus praebent: ubi nova obligationis recognitione publicaque Debiti confessione tantisper sustentantun, usque deum meliori rerum feliciorique proventu sortem ipsam cum usuris exsolvant. Id ut brevi fiat, Deum omnipotente supplex oro, et spe certa confido. Vale. Franc. Cal. Mart. 1665. Nob. Ampl. et Excell. Tuam Summa cum Observ. et Submiss. colens E. B. M. Centuria Sexta. Epigrammatum IOHAN - MICHAELIS MOSCHEROSCH. Longa sat haec brevitas si repetatur erit. Marc, Zub. P. Melisseus. FRANCOFURTI, Sumptibus SEBASTIANI ROHNERI, M.DC.LXV. Tamdiu parergis immorandum est, quamdiu nihil agere animus maius potest. Seneca Epist. 89. Exempla omnia iacerent in tenebris, nisi literarum lumen accederet Cicero pro Archia P. Si multi inebrientur vino, non ob id incidendae vites, ut fecit Lycurgus, sed propius admovendi fontes: ita si multi abutentur poetica, non protinus abicienda, sed adhibenda Cautio, ut fiat salutaris. Plutarchus. Inclutam Meritissimae Felicitatis Rem publicam Francofurthanam Hoc una Gubernantium Anno M DC LXV. Auctoritate Pietateque in Patriam Illustrium Consulum Generosi Domini IOHANNIS HECTORIS ab Holtzhausen Consulis Senioris. Generosi Domini IOHAN. HIERONYMI STEFFAN a Cronstetten Consulis Iunioris FILIIS DILECTISSIMIS Generis prosapia Literis et Virtute Clarissimis. TIBI Nobilissime Domine IOHANNES HECTOR ab Holtzhausen/ TIBI Nobilissime Domine HIERONYME ADOLPHE STEFFAN a Cronstetten. Hanc Epigrammatum Paternorum Centuriam Sextam: Pignus Eius quae in Academiis suas egit radices. In Mediomatricum nuper Gallia florem ac spiravit odorem. Nunc vero Post in Patriam Reditum Illustrium Parentum Benevolentia Clarissimorum Amicorum favore Sanctiorisque Consortii nexu atque Amore In perennantem exsurgit fructum Amicitiae: Observantiae itidem atque homagii Monumentum Offert. Dicat. Dedicat. Ernestus B. Moscherosch.