19 November 2004 Manuel Roehrig (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
Metre not tagged. TEI header and tagging added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


page 227, image: s229

Additamentum Ad Lectorem.

ZEno Stoicorum Princeps adeo Poesin detestatus est, ut ausus fuerit dicere: nihil ineptius esse Poeta. Egregium testimonium ab invito Auctore datum! Ad minus id laudare debuisset, Poetas non esse Stoicos, hoc est. Non esse homines morosos, molestos, hypoctitas; sed liberioris dexteriorisque et animi et iudicii et Voluntatis viros. Morum humanorum Experientia docet, quod Poetica ars est velut certum secretae cuiusdam sinceritatis iudicii et intellectus, singularisque industriae, qua usi fuerint ad res maiores Maximi, signum: Alexandri, Caesaris Augusti, aliorum Imperatorum, Regum Magnatumque Exempla videntur Victorias suas insigniores reddere, eorumque gloriam poericae studio et amore augere voluisse. Omnia in Universitate mundi celebriora ingenia etiam gravissimis Rei pulicae Christianae administrandae negotiis et expeditionibus occupata sua promptitudine nescio quid poeticae inclinationis et perfectionis habere monstrant. Apophthegmata, Rotunda, et ex abrupto data Responsa et Replicationes Magnorum Virorum, Caroli V. Imperatoris, Henrici IV. Galliarum aliorumque memoria, quid aliud docent quam Spiritum Poeticum in tam excelsis animis habitasse; Scilicet naturalis et incognita quaedam Sympathia in istis est, qui Virtute excellunt, et qui Poetica arte venusta, arguta, urbana, nitidaque parrhsi/a res suas agunt.


page 228, image: s230

Discat inde aetatis vigore integra iuventus, ea quidem quae vulgaria ingenia post se relinquit superatque, Poesin magni facere, non ut scientiam aliquam disiunctam a reliquis vitae humanae operibus, sed ut concomitantem aliquam Virtutem et testimonium nitoris Ingenii sui, impendentes isto quidem studio horas succisivas recreationique honestae destinatas, caveantque ante omnia ne res scribant, a bona instructione et exemplo alienas; Aut si quando levioribus rebus ludunt, ad minus id tanta cum modestia et temperantia agunt, ne castae aures offendandantur aut corrumpantur: Ne, dum, Lector, praeter iucundum nihil utilitatis haurire potest, quantumcumque detrimentum capiat; ita fiet ut Correctiones Castigationes literariae tales, quae per Poeticum lusum fiunt, maximpoere proficiant etiam Rei publicae bene laudabiliterque administrandae, at vero non eo fine, ut liberius quaedam dicere omnino interdictum dicam, nam et Phoebus post nubila ridet, nec Caro semper audiendus est; modo animus malius atquive nocendi Studiosus absit, non tam vitio vertitur luxuriosius quaedam dicere apud latinos, quam in Lingua materna, quae scandalum citius admittit! non ita rotundus candor Latinorum: Qui enim praesumit legere Poetam, et quidem sine ioco, sine risu, aut plane intermittat, aut animum et nequitiam suam probat ipse necessum est: Ego certe, nisi ex Praeceptotum meorum olim instructione scivissem suumma ingenia in Poesi delitias suas habuisse, iuvenilia haec, quae hodiernis maxime literarum Censoribus nullius pretii videntur, inter tineas et blattas perire maluissem, quae tamen plures Iurisconsulti, Magnus ille Gailius cum


page 229, image: s231

filio, Melissus, Taubmannus, Gruterus in operibus suis patrocinio foverunt semper.

Poetica ingenia non carent ulla ad omnia desideria sua Inventione, nec quicquam tam aliis est etiam in publico rerum statu et vita Politica invium quod ipsis non facile videatur, et cum applausu in Conceptu perficitur. Etiamsi non raro, saeculi ex malitia potius quam sua culpa, vana circumagantur et lactentur spe et exspectatione, ergo ad te Iesu preces meae hae sunto.

Duc me, nec sine me sine Te DEUS optime duci, da ut in omnibus desideriis, in omni conceptu meo nihil tentem nisi quod a te et per te et ad tuam gloriam, et ad proximi utilitatem, salutemque meam vergat. Amen Iesu Christe.

Dabam Puttelangiae in Lotharingia. XII. Decembris. 1639.


image: s232

Non gaudet alma verbis sesquipedalibus
Poesis, sed est contenta cultu simplici.

INventio pluris aestimari debet quam Verborum copia et multitudo: Cum haec memoriae tantum tribuatur, Illa vero Iudicio recto atque perfecto. Quamvis enim Memoria nobis ministret res integras, tam late tamen eas longeque diffundit, tam vanis non raro circumstantiis ornat atque onerat, ut etiamsi res ipsa bona sit, bonitatem tamen copia suffocet. Et ut difficile est frenare equum cum in cursu est, ita multi cum velint cessare scriptiones suas non possint, et cum finem sive scopum quaerunt, in nugas incidunt. Ita ex Tentaminibus Montani Socratis Gallici, Les Essays de Michel de Montagne lib. 1. c. 9. Car ceux qui ont le Corps gressle, le grassissent d'rembourreures: Ceux qui ont la matiere exile l' enflent des parolles. Idem lib. 1. cap. 25. Ergo

Si breve si doctum fuerit, vel pulvere metrum
Tollere prae gemma nobiliore velim.

Matth.Zuber.lib.1.Miscell. ad Georg. a Bleichenbach.

Perspicua brevitate nihil magis afficit aures:
In Verbis ubi Res postulat esto brevis.

Ovven.lib.3.ad Carol.nunc Angl.Reg.Epigr.31.


page 231, image: s233

DE ERRATIS. Ad Amicum Lectorem.

POstquam Bibliopola; Carissimus mihi Amicorum, dato iam initiandarum pro more Nundinarum, maioris Campanae signo, haec demum ad prelum avide postulasset Epigrammata; parere utique debui; neque resistere optimo Viro festinationem urgenti: maxime, cum neque Typographum, Virum honestum atque probum, operam suam viderim negasse. Cum vero, qui inspectionem Operis atque Correctionem susceperat, publicis passim praeter spem et Exspectationem Curis, distineretur, evenit ut amplexanda festinatio in exosam degeneraverit praecipitantiam, quae certe non paucorum sed insignium Erratorum causa erit. Haec, o Lector! si qua inter legendum observabis, ego deprecor humaniter! Deprecor vero, non meam, qui longe absens fui, non Bibliopolae,


page 132, image: s234

qui aliis severioribusque praepeditus domi; non Typographi, qui inspectionem exquisitiorem desiderabat ipse; sed Correctoris, eo ipso tempore quo praesentissimus omnino esse debuisset, indeclinabilis absentiae culpam. De iis autem, quaecumque ea sint quae irrepserunt sphalmata, quamvis plura quam praesumebamus, etiam de levioribus, monere candidum Lectorem aequitas ipsa iussit: Cui Horatianum illud pro omnium excusatione insinuo:

Ubi plura nitent in Carmine, non ego paucis
Offendar maculis; quas aut incuria fudit
Aut humana parum cavit Natura.

Ceterum, de quibus anxius valde sum, haec sunt:
[Gap desc: errata list]