19 November 2004 Manuel Roehrig (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
Metre not tagged. TEI header and tagging added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


page 199, image: s201

Additamentum Pro More Auctoris.

LEctor, licet plures Iuventutis meae annos iniqui Martis furore cohibitus satis otiose insumpserim; nihil ominus humaniores literas carius semper, et ut solamen, et ut primarium comitem qui mecum peregrinabatur rusticabaturque, aestimavi. Domesticae curae, quae his turbis et tempestatibus excellunt, me quidem adeo et nunc tenent, ut ipsarum onus hominem etiam exercitatissimum opprimere posset: quarum leniendarum causa, ne terendo tempus omnino inutiliter tererem, Poeseos culturam quandoque cum agricultura misceo, dulce cum utili, proprio quidem naturae motu excitatus, exemplo etiam plurium meae conditionis professionisque hominum, qui et literis si sors tulerit et armis vitae suae consulere, qui et calamo pugnare gladioque scribere didicerunt: contra falsam istorum persuasionem, qui eius modi Exercitia literaria derogare, ingenio iudicioque Viri in Republica versantis frivole putarunt. De bonitate Epigrammatum horum disserere, meae nec voluntatis est nec officii, aliis tribuo quod debeo; si bona sunt? vitae meae status conditioque iis minime officere; si mala? Excusationi servire utique debet.

Audivi tamen nugantem Hennicam, melius me fecisse, si tacuissem, tacebo cum garrulitatem tuam auri pondere superavero.

Loquor de Operibus aliorum quandoque libere, illaesis tamen Auctoribus ipsis, ne id mihi vitio detur queso, Lector bone, Musis n. (literis dico) sollenni iurameto cavi, numquam me ne quidem de vino vel versu mentiri: Nam et haec mea Carmina Censores suos experientur


page 200, image: s202

satis rigidos. Accusabor forte illi citae imitationes Ovvenianae? sed cur hinc male habere debeo! si bonorum ex Auctorum lectione vestigia quaedam memorativae facicultati immanserunt, quae postmodum, in expositione conceptuum meorum, occasionibus datis facilius in calamum mihi fluunt, quam forte in memoriam, an ob id Rapsodiam dixeris parodiam? Iudicio qui valent, plus tamen naturalis Inventionis in Scriptis meis, quam artificialis et superstitiosae imitationis esse experientur. Neque vero aliis Vocabulis uti possum quam Poetae celebriores vetustatis aut huius saeculi: Una enim lingua est Latinorum: omnis ars et scientia suos habet terminos naturales: Omnia opificia habent utensilia sua propria sibi, Omnes Linguae sua Vocabula et Locutiones usitatas: quique iis uti voluerit, potest. Proprias enim sibi et novas fabricare non cuivis datum estneque concessum. Iis qui hoc Studium poetitum in me ut omnino inutile damnant, hoc dicam: si ipsam Poeticam culpant? Ipsa sua habet arma, propria atque sufficientia, quibus innocentiam suam defenset ipsa. Si me et promotionis meae impedimenta accusant? Ipsis gratias ago bonae voluntatis. Si, qui lusum amant, convivia, potationes, pilas, aleas, venationes, piscationes, delitias alias minores, ament si voluerint, dies et noctes una transigant. Ego vero cum nec lusum amem nec pilam nec aleam in hoc studio delitias meas et temporis condimenta quaero. Et licet hic labor non laboriosus mihi sit, sed domesticus q. attamen non horis seriis, sed recreativis, succisivis et campestribus co utor: profectione nimirum quadam, aut in locis


page 201, image: s203

ubi severiorae occupationes non habent locum: Id norunt qui me norunt. Amo Poesin, saepiusque pio furto horam aliquam ipsi tribuo, non vero tanto cum affectu, ut me neutiquam recolligere ab ea possim, si fortuna munusque meum occasionem aliquam dignam mihi offerunt aut iniungunt, ubi maiori cum fructu spiritum meum exercere possum.

Credas ergo velim, o mi Lector. studium hoc quale quale est, non mancipio mihi aut mercenaria servitute, sed ingenua voluntate servire, et si candide iudicare amas, tantum voluptati, quae satis honesta est, si talis.

Quod si Errata quaedam typographica insunt, ne me ob id culpes, qui Fidei typographi confisus fui. Etiam Correctura Operum talium ita comparata est, maxime in novo aliquo Opere, ut omnes Argi oculi non sufficerent, ut omnes ibi caecutiant, ut Matres in deformium liberorum amore inebriati q. singulari forma haerent affixi, Cum nescirent Alexandri Principes malum quendam atque ignorantissimum Poetam Choerilum cuius Carminum recitatione aures ipsis dolebant, a porta Regis sui abigere: Alexander modum Regio verbo ipsis praemonstravit, et numerare pecuniam iussit, quo facto mox abivit. Lector bone, si molestus tibi videor, veni et fac idem.

Venustingae dabam X. Decembris 1639.


image: s204

Largiloquam linguam plerique habent. Zuber. Lib.2.Misc. dedic.

Ideoque Oportet nos in hoc certe breves esse in quo possumus, quo sit excusatius, quod librum ipsum, non tamen ultra causae amplitudinem extendimus. C. Plin. II. lib.4. Epist.

Ego certe Fugo multitudinem, fugo paucitatem, fugo et unum. Unus pro populo mihi est, et populus pro Uno. Mihi satis est unus, satis nullus. Seneca in Epist.