EPigrammatum meorum Centuriam post annos novem Tertiam hic tibi sisto. Miraberis simplicitatem: quam tamen, si inter scuticas, et Hinnitus conceptam natamque sciveris, spero, excusabis. Rusticus ego iam factus sum, Urbanitatis nescius: Ruditatis accusari dignus: Ea vero tempestatis huius lex est. At quomodo? inquis, Dicam: finge quaeso: si vis,
aspice aliquem aestuante Martis Mari inter scopulos voraginesque Patriae interiturae fluctuantem panem suae suorumque necessitati, non Principis liberalitate, non meritissimo stipendio,non nobili Accessario, non Mancipiorum famulitio: sed antiquo Patrum more post aratrum:(hae iam sunt his in locis Praefecto praetorio dignitates anxie quaesitantem: Et qui nodus est, in bello inter minas atque mortes, inter tela, enses, iacula, tormenta, fulmina, inter mille pericula dubiae vitae insidiantia, custodiam pro equis et iumentis, pro aris et focis agitantem, aut e specula circumspectantem: aut vastissimas glebas plurimo cum sudore dissipantem, Val. Max. l 4. c. 4. Qui ut laboris taedia, molestias, periculique instantis atrocitatem si non vincere, lenire saltem possim; armis utcumque defensivis sclopo rotulato a tergo pendente, Bombarda radiata manibus versante: Sclopeto latus lambente minori tormento sub veste latitante ita arrectis auribus stans pede quasi in uno aut obambulans, servos meos, si non manibus, animo tamen iuvo, atque voce:Et ne nihil agam, versus nonnumquam aut Epigramma pango. Ita sortis Iniurias scilicet fallens.
En quae cura tuum teneat quae vita Philandrum.
Neque vero ferenda non sunt quae mutari non possunt: solaminis ergo loco repeto,quae Nobilissimus Gabriel Boninus in senatu Parisiensi Patronus, et Castri ruffi Bryturici praefectus ad Fratrem Ianum de Bonin Successorem suum de suo Iuriperto in Heroicis scribit p. 103.
Mentes angit opum, vexatque insana libido
Atque sui cupidos non sinit esse probos.
[Note: Editorial warning for entire page (cf. Errata list pg. 233/s235.html): "Confusa pleraque"] Haut metuunt ignes Musae celeresque procellas,
Nil enses gladios, nil quoque tempus edax.
Quid noceant Musis hiemes? quid grando? quid imbres?
Quid Boreas? Tonitru? quid Iovis arma? Nihil.
Qui labor meus cum subitaneus sit et sulcatim
Rulla et Vomere exoratus cumque ligone et rastro, scriptus excusari a te eo potest et debet facilius eum nec inter turbas ver acta aut exactior cultura iam proh dolor concessa, quae omnia quidem exquisitissima ingenii tui stiva acuminisque tui occa (neque enim Colono verba sua invidebis) farciri restitui atque resarciri poterunt: Id ipsum quoque ego ipsus promitto, ubi eluso Martis fulmine faventiores candorem venti adflabunt: Hos et tibi exopto, anime mi teque ex voto vivere summa precor.
Sed et haec interpunctim suspiria ducas atque singultus: tibi namque scribo, quem ad maiora nunc edenda adeo hebetem nuper fecit magnus Quartanae atque Colicae morbus, et iam nunc saepissime interrumpunt, clamorque virum clangorque tubarum futura non supprimunt ferrum w)=| moi qa/kou, ou)\s qa/ssw! heu sedes in quibus sedeo! Eurip. Troad. act. 1. Flamma fames. O te beatum Lector optime cui in tuto meditari, cui audire casus nostros, cui scire miserias nostras datum est, non gustare, cui cernere mala nostra e longo permissum, non sentire sensu. Heic me cum videbis lacera atque enervata, videbis vera versificantem. Otia tua tibi Deus dedit, nobis calamitates infensus hostis, O sed et his quoque finem. Intromissus in Campum fuero, Ego vero, ne si semel naeniarum finem orationis invenite, quod quidem
miseris sollenne est, nesciam, hic gradum sisto: si favebis? explebitur exsereturque in tantum dolor qui tam me tenet, si reieceris! e)p' a)/lgesi d' a)lgunqw= accidet mihi dolor ad dolorem. Eurip. act. 1. At quid adflicto homini potest addi adflictione crudelius? Talis Tu non es lector candide Vale. Sed a)po\ th=s eu)ergesi/as a)nh\r.
E Fenestrangia X. Decemb. M. DC. XXXIX.
NUmerosa est facultas, paucis multa; multis pauca fori otiosa atque odiosa garrulitas. Zuber. Epodaetus. dedic.
Semen licet exiguum, tamen locum nactum idoneum, vires suas explicat, et ex minimo in maximas actus diffundit; sic ratio sapientiae paucis constat verbis, in opere crescit, Seneca.
Ex Iusto Lipsio.
COrpore qui macro est, se vestibus induit amplis,
Quo vitium hoc possit dissimulare suum.
Verbis plus nimio sic se male rebus egenus
Venditat, in tantum ne videatur:inops,
Verborum parcus sis, rerum prodigus: ecquid
Veste opus est tumida, si male corpus habet?
Christianus Becman Poemat. 9.