19 November 2004 Manuel Roehrig (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
Metre not tagged. TEI header and tagging added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


page 29, image: s031

NOTAE. Ex antiquitate Insigniores quaedam.

CUm tam bene nil poterit dici, quod non fuit ipsum
A Priscis dictum scriptumque decentius ante.

Ut supra Epigr. 97. innui; Exempla videamus nonnulla, Epigrammatis istius veritatem vindicantes.

Ad titulum Libri.

Natura figurat. Sic Horatius de arte Poetica:

NAtura fieret laudabile carmen, an arte
Quaesitum est, ego nec studiu sine divite vena,
Nec rude quid prosit video ingenium: alterius sit
Altera poscit opem res, et coniurat amice.

Et Dominicus Baudius lib. 2. Iambic.

DOnare Lauro Caesar atque auro potest.
De Plebe quem vis; at Poeta nascitur.
Romae quotannis Consules fiunt duo;
Sed plura saecla vix duos vates ferunt
Honore dignos tam superbi agnominis.
Divina Mens sanctique Mores, et fluens
Ab ore sermo dulcior mellis favo
Faciunt poetam.

Mollitur ab Arte.

SCilicet Ingenium Placida mollitur ab arte,
Et studio mores convenienter eunt.

Ovid. lib. 3. de art. Amand.


page 30, image: s032

Prosunt, Delectant. Sic Horat. in Arte Poetica.

AUt prodesse volunt, aut delectare Poetae,
Aut simul et iucunda, et idonea dicere vitae.
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando pariterque monendo.

Et Seneca in Epist. de Ratione studendi.

POetae apes imitari debent, quae vagantur, et flores ad mel conficiendum idoneos carpunt: Deinde quicquid attulere, disponunt ac per favos digerunt.

Urit si tangis. Sic Ovid. lib. 2. de Remed. Amor.

Eloquar invitus, teneros ne tange Poetas,

Mh\ mw=mon a)na/yhs
Te/xnas d' o(mo/texnos i)du/ei

Phocylidis Versus 67. et 85.

Ne Momum te praestes.
Artes vero similis artifex iudicet.

Quamvis et hic quoque Antiquitas contra sentiat, Quum notum sit, quod figulus figulum odit. Et ut male convenit in eandem Amicam depereuntibus; Sic dissident, qui eadem ex re gloriam affectant. Plutarch. his vero cum Martiale Respondeo. l. 1. Ep. 92.

Cum tua non edas, carpis mea Carmina Lector,
Carpere vel noli nostra, vel ede tua.

Adeo enim nihil est iniustius quam damnare quod ipsi non facimus. Barclaius Argen. l. 1. p. 54.

Illud vero si praestiteris, concedam quod
Haec mala sunt [(transcriber); sic: ;unt] ; sed tu [(transcriber); sic: se dtu] non meliora facis.

Martial. l. 2. Ep. 8.


page 31, image: s033

Cum Aristippo Exulantem.

E Vitruvio historia est lib. 5. Eiectus Aristippus naufragio ad Rhodiensium littus, in Gymnasium venit, deque Philosophia disputavit, et plurimis muneribus donatus est. Dicentibus vero Comitibus, qui de Reditu in Patriam cogitabant, num quid suis nuntiari vellet? Iussit dicere, eius modi possessiones et viatica liberis oportere parari, quae etiam cum naufragio possent una enatare.

Lo/gous a)nt' a)lfi/twn

Id est Verba pro farina Verba inania et sine Opere et opera.

E)nuw\

Bellona, quae Una quam maxime a Literis seducit iuventutem, iuxta illud Ovid. in Tristibus.

Saepe Pater dixit studium quid inutile tentas,
Maeonides nullas ipse reliquit opes.

Et Martial. lib. 1. Ep. 77.

Romanum propius divitiusque forum est.
Illic aera sonant: at circum pulpita Vatum
Et steriles Cathedras Basia sola crepant.

ou)k A)rgura/gxhn pa/sxw.

Non Argentanginam patior
Ich bin nicht Geltsuechtig.

Mh\ po/qos etc.

Phocylidis est: non est mihi desiderium erga aurum atque argentum.


page 32, image: s034

E)k Qeou= a)rxw/meqa.

A Deo incipiamus, idem est quod Se/be prw=ta Qeo\n Cole primo Deum Ethnicis a Iove Principium. Thales interrogatus: Quid esset Deus? Respondit quod Principio et Fine caret. Laert. in eius vita.

Principii enim nulla est origo, nam ex Principio oriuntur omnia. Cic. i. Tuscul. quaest. et som. Scipionis.

Ad Epigr. 6.

AEVo rarissima nostro Simplicitas. Ovid l.1. de Art. Am. Iustorum simplicitas deridetur; quia et a mundi sapientibus puritas Virtutis fatuitas creditur. Gregor. 10. Moral Cap. 27. Prudentia vero absque simplicitate malitia est, et Simplicitas absque ratione stultitia nominatur. Hieronym. sup. Oseam.

Ad Epigr. 8. Terra Globus.

IN Orbe et pila nihil est imum, nihil summum, nihil extremum, nihil primum, quia motu Ordo mutatur, et quae sequebantur prae cedunt, et quae occidebant, oriuntur. Omnia quomodocumque ierint, in idem revertuntur, Senec. Natural. quaest. 11.

Ad Epigr. 12. Urbs Metis.

DIviodurum Mediomatricum, de quo Tacitus lib. 1. Hist. thuan. lib. 8 lib. 59. lib. 71. hodie Metis Gallorum est Diffothurm.


page 33, image: s035

Ad Epigr. 13. Auxilium Divinum.

Para\ Qeou= Boh/qeia/ mou a Deo auxilium meum. De Divina miseratione tunc amplius est sperandum, cum praesidia humana defecerint, D. Ambros. in Hexamer. Nam ubi desinit auxilium humanum, ibi incipit Divinum. Taulerus.

Ad Epigr. 15.

Finisque ab Origine Pendet. Versus est Manilii Lib. 4. Astron. Nascentes morimur finisque, ab Origine pendet. TRansierunt omnia illa tamquam Umbra. et tamquam nuntius percurrens, sic et nos nati continuo desinimus esse. Sapient. 5. Cap.

Ad Epigr. 19. Lingua.

PRavi sicut in sensu leves sunt, ita in locutione praecipites: quia quod Levis Conscientia concipit, levior protinus lingua prodit. D. Gregor. lib. 5. Moral.

Ad Epigr. 20. Simplicitatis et Dexteritatis Coniugium.

HAec Christianismi summa est. Fromm und Redlich. Fromm gegen Gott: und redlich gegen alle Menschen. Simplicitas enim sine Rectitudine dissoluta est, et stulta. Rectitudo autem sine simplicitate austera nimium exsistit et Dura: Verum utraque Virtus coniuncta perfectum reddit hominem. Div. Gre. d. Temp. Sal. De simplicitate Prov. 20. ait Sapiens: Iustus qui


page 34, image: s036

ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios relinquet. De Dexteritate vero hieronym. ad Celant. Nihil est quod nos ita hominibus gratos et Deo faciat, quam si vitae merito non magin, sed humilitate infimi simus. Humilitatem sequere ergo, non quae ostenditur aut simulatur gestu Corporis aut fracta voce verborum, sed quae puro cordis affectu exprimatur.

Ad Epigr. 22. Non potes et Nummis et placuisse Deo. Vel Nemo simul Nummis Numinibusque placet. Vel Non eadem Nummis Numinibusque placent.

Ille enim apud Deum plus habet loci, qui plus attulit, non argenti, sed fidei D. Aug. l. de Ovib.

Ad Epigr. 25.

SIc Lysander de agro controverso, cum viderentur Archivi iustiora quam Spartani afferre argumenta, stringens gladium: Hunc ait avi tenet, is optime de agrorum finibus disponat. Plutarch. in Apophth.

Ad Epigr. 26. Divina Talio.

Sic Divinus Legislator: PRopono in conspectu vestro Benedictionem et Maledictionem. Benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri, quae ego praecipio


page 35, image: s037

vobis: Maledictionem si non oboedieritis mandatis Domini Dei vestri; Sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post Deos alienos, quos ingnoratis. Deut. 11. v. 26.

Ad Epigr. 29

OWenus lib. 3. ad Mariam Neville Ep. 81. EX natura contrariorum, quia Patria est ubicumque bene est. Senec. de remed. formid. Cic. Tusucul. quest. 5. vox ea Teucri fuit.

OWenus ad Caro. Princ. Eboral. Iac. Regis filium lib. 3. Ep. 100.

Illa mihi patria est ubi pascor, non ubi nascor.
Hinc ubicumque habeo quod satis est, habito.

Ad Epigr. 33.

SIc Galli: La Vertu lovee accroit, et L' honneur nourrit les arts

Excitat auditor studium laudataque crescit
Virtus et immensum Gloria calcar habet.

Ovid. l. 4. de Ponto, 2.

Praecipuum beneficium est in rebus honestis laudari. Laus enim parit aemulationem, aemulatio virtutem, virtus felicitatem, quae finis est omnium quae desiderantur; et quo omnis Viri boni motus refertur. Nazianzenus.

...... Namque non parvas animo dat gloria vires
Et facunda facit pectora laudis amor.

Ovid. 5. Tristium.

Perfecti enim homines et Excellentibus ingeniis praediti excitantur spe gloriae, quae habet formam


page 36, image: s038

honestatis et fimilitudinem. Cato maior. Ut vero non oportet titillare qui natura proclives sunt ad risum; ita non oportet laudare, qui gloriae suapte sponte sunt appetitiores. Plutarch.

Ad Epigr. 34. QUI TACET AFFIRMAT.

COnsentit qui non repugnat ad l. 142. ff. de Reg. Iur. c. 44. de R. 1. in 6.

QUI TACET ILLE SAPIT.

SApiens est qui novit tacere. D. Ambros. lib. de offic. fic Susanna de flagitii Crimine pertinaci silentio se purgavit, non meditata oratione. Lud. Vives de Christiana fam. lib. 1.

Tacere Vero noli, ubi non oportet. Cic. pro Rose. Comoed.

Ad Epigr. 35. QUI TACET ILLE SAPIT.

GLoriosius est, iniuriam tacendo fugere quam respondendo superare, et si servus convitium dicat, iustus taceat. et si infirmus iniuriam faciat. iustus sufferat. et si pauper criminetur iustus non respondeat D. Gregor. l. 30. Moral. adde et si Nequam te convitietur, iustus contemnat.

Ad Epigr. 37.

Dulce ac decorum est pro Patria mori.

Horat. e. Carm. Od. 2.

Quis enim bonus dubitet pro Patria mortem oppetere si cui sit profuturus? Cic. 1. Offic.


page 37, image: s039

Cum nihil sit praestabilius viro, quam periculis patriam liberare. Cic. pro Milone.

Maiorem vero caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro Amicis. S. Iohann, c. 15. v. 13.

Ad Epigr. 39. AMBITIO MENDAX.

NAtali ducimur malo, et adulatoribus nostris libenter fatemur, et quamquam respondeamus nos indignos, et calidus rubor ora perfundat: tamen ad laudem suam anima intrinsecus laetatur. Hieron. in ep. 121. ad Dabinian.

Ad Epigr. 41. Basilius Magnus

QUid esset ebrietas rogatus? respondit, Ebrietas Daemon est. Anth. et Max. Serm de Ebriet. Ebriosus enim a Daemonibus confunditur. D. August. de Paenitentia. Ebrietas est plandus Doemon. D. August. in quod. Serm. Nihil enim est ita Daemoni amicum sicut Ebrietas, et Lascivia, quae est Mater omnium vitiorum. D. Chrysost. super Matth.

Iambi

E)/rws, Me/qh, zh/los te, kai\ Dai/mwn, i)/sa:
Oi(=s a)/n prose/lqh to\ fronei=n e)pe/kleuse
Th=cis, proseuxh\ da/krhon, ta\ fa/rmaka.
Vinum, Libido, Livor, et Daemon, Idem:
Quorum occuparint, opprimunt haec pectora.
Medentur hisce lacrimae, fames, preces.

B. Nazianzenus lib. 1. sentent. spiritual.


page 38, image: s040

Ad Epigr. 45.

SIc D. Hieron. in Eccles. l. 41. Ne dicas priora tempora meliora fuere quam nunc sunt: Virtutes enim faciunt dies bonos, vitia malos.

Ad Epigr. 46. CUPIDO.

MOdum enim non habet Avaritia, nec capiendo expletur, sed incitatur: Hoc egentior quo plura quaesivit. D. Ambros. de Interpellatione Iob. Omnis enim avarus cum quae appetit, adeptus fuerit, appetenda alia amplius anhelat. D. Greg. in Homil. Appositio namque di vitiarum maiorem accendit flammam et vehementior fit cupido. D. Bernhard. in Serm. 6. Et fortissima pestis est Cupiditas tum altera exalterius fine nascitur, et finem quaerendi non invenit. Senec. in Epist. Maiora namque cupimus, quo maiora venerint. Senes. ce Benef. Avarus vir inferno est similis: nam si omnes thesauri confluxerint in avarum, numquam dicet satis est. D. August. in Epist. Ut vere Poeta canit:

Creverunt et opes et opum furiosa Libido:
Et cum [(transcriber); sic: bum] possideant plurima, plura petunt.

Ovid. lib. 1. Fast.

Ad Epigr. 53. PAUPER UBIQUE IACET.

Sic. Ovid. l. 1. Fastor.

In pretio pretium nunc est, dat census [(printer); sic: sensus] honores
Census [(printer); sic: Sensus] amicitias: Pauper ubique iacet.


page 39, image: s041

Et Ovid.lib. 3. Amorum.

Curia pauperibus clausa est, dat sensus honores:
Inde gravis Iudex, inde severus eques.

Et Lucan.l.9.belli Civ.

Clausa fides miseri.

Et senec. in Hercule Aeteo.

Non rata fides ubi iam melior fortuna ruit.

In thalamis Regina tuis hac nocte cubarem
Si foret hoc verum pauper ubique iacet.

Adscribitur hoc Distichon Ovveno nostro ad Reginam Elisabetham.

Ad Epigr. 57. DE OTIO.

Sic Ovid. lib. 1. de Ponto.

Cernis ut ignavum corrumpant otia corpus
Ut capiant vitium ni moveantur aquae.

OPtime Leo Papa Serm. de Apparitone. Non dormientibus provenit regnum caelorum: nec otio et desidia torpentibus beatitudo aeternitatis repromittitur. Et D. Bern. in Serm. quod. O homo imprudens, milia millium ministrant ei, et decies centena milia adsistunt ei, et tu sedere praesumis.

Ad Epigr. 60. DEFLESTI PECCATA.

EX Soliloq. August. Inanis est paenitentia quam sequens culpa coinquinat: Nihil enim prosunt Lamenta, si replicentur peccata: Nihil valet a malis veniam


page 40, image: s042

poscere. et mala de novo iterare. Et Plaut. in Trinum. Bis probus est, quem non paenitet, quam probus sit et frugi bonae.

Ad Epigr. 61. MOROSOPHIA.

MIsce stultitiam consiliis brevem,
Dulce est desipere in loco.

Horat. lib. 4. Carm. Oda. 12.

Ad Epigr.63.

ou)de\n siwpa=s e)sti\ xrhsimw/teron
Silentio nihil est utilius. Menander.

QUam plures vidi. (inquit D. Ambros. l. 2. de Offic) loquendo in peccatum incidisse, vix quemquam tacendo.etc. Sapiens est ergo qui novit tacere. Hinc Democritus videns quendam imperite disputantem: hic inquit, non dicendi peritus mihi videtur; sed omnino tacendi imperitus. Anthon. et Max. serm. de Tuciturn.

Ad Epigr. 65.

AD hoc pie D. Bern.in quad. Epist. O Utinam saperes, ac novissima provideres, saperes quae Dei sunt, intelligeres quae mundi sunt. Provideres quae inferni sunt: Profecto inferna horreres, superna appeteres, quae in mundo sunt contemneres.

Ad Epigr. 66. IN GARRULUM.

SCite Aposton dicere solebat: Loquacitatem multos habere errores: Silentium autem tutum esse. Stobaus. Seran. 37.


page 41, image: s043

Ad Epigr. 68. TACERE.

Ovid.1. 2. de Art. Amand.

Eximia est virtus, praestare silentia rebus:
Ad contra gravis est culpa tacenda loqui.

Hinc Aristotel. interrogatus quidnam in vita esset difficillimum? Respondit. Tacere quae dicenda non sunt. Stobaus. Serm. de arcanis.

Ad Epigr. 74.

HInc Ludovicus XII. Rex Gallorum Plebem et rusticos dicebat esse pascua Tyrannorum et Militum. Tyrannos autem et milites Pascua esse Daemonum. Annal. Franc. adde exemplum in Hemerolog. Thuan. fol. 235. de la cluise.

Ad Epigramma 85. PATER EST PATIENTIA.

Sic Plautus dicit in Sticho: Pudicitia est Pater.

Ad Epigr. 75. CONVIVIUM POETICUM.

Hinc Horat. lib. 2. Epist. ad Iulium Florum.

Scriptorum Chorus omnis amat Nemus et fugit urbem.

Et Ovid. lib. 1. Trist. Eleg. 1.

Carmina secessum scribentis et otia quaerunt.

Ad Epigr. 80.

Ex Cicerone lib. 1. Offic. Sent. FRustra enim sunt arma foris, nisi consilium sit domi. Sic et Senec. Epist. 15. Parva sunt arma foris si non est consilium Domi, quia omnis Vis consilii expers mole ruit sua. Horat. l. 3. Oda 4. Omnia


page 42, image: s044

enim bella duabus maxime rebus geruntur: Manu scilicet et Consiliis. Curtius 19. adde Camerarii Centur. 2. Emblemat. 83. et Virtutes Imperatoris Cic. pro lege Manil. et. Stobaeus. Sermon. 52. de Rege Agesilao.

Ad Epigr. 82.

VAlerius Episcopus in quod. Serm. ait: se malle aliquem in tacendo stultum quam nimium loquendo iudicari insanum.

Ad Epigr. 84. DEUS DISPONIT.

Ita Ovid. 14. Trist.

Nil ita sublime est supraque pericula tendit
Non sit ut in ferius suppositumque Deo.

Et lib. 1. Metamorph.

- Nam quid Iove maius habetur

Et lib. 10. Metam.

- Cedunt Iovis omnia Regno.

Et lib. 5. Trist. 13.

Plus valet humanis viribus ira Dei.

Ad Epigr. 85.

APpollonius interrogatus, qui essent hominum optimi? Qui in dicendo, inquit, sunt brevissimi. Stob. Serm. 37.

Ad Epigr. 86.

Optime Ovidius ad Pisonem.

QUin age maiorum, iuvenis facunde, tuorum,
Scande super titulos, et a vitae laudis honores:
Annorumque decus praecede forensibus actis.


page 43, image: s045

Sic etiam magnae iam tunc Cicerone Iuventae.
Laurea facundis cesserunt arma togatis.

Ad Epigr. 88. SCALA CAELI CALAMITAS

Lucret. l. 3. de rer. nat.

-- Multoque in rebus acerbis
Acrius advertunt animos ad religionem
Quo magis in dubiis homines spectare periclis
Convenit: adversisque in rebus noscere qui sint.
Nam verae voces tum demum pectore ab imo
Eliciuntur et eripitur persona, manet res.

Et Silius Italicus lib. 7. de bell. Punic.

Tanta adeo, cum res trepidae, reverentia Divum
Nascitur.

In omni ergo vita, (inquit Cicero pro domo sua) nihil est ad laudem illustrius, quam ipsa calamitas.

Ad Epigr. 89.

Scite cuidam in convivio multa loquenti Demosthenes: SI tam multa, inquit, sapuisses, numquam tam multa locutus esses. Maxim. Sermon. 47. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. D. Paulus ad Roman. cap. 1.

Ad Epigr. 91.

SImile his diebus Epigramma Graecum apud Clarissimum Zuberum legi. Epodaetyos Psecate 4. Atque ut Argumenti nostri summam eo credas citius, en illud ipsum: nihil enim tam benedicitur, quod non ante dictum fuerit melius.


page 44, image: s046

Non Domus Dominum, sed Dominus Domum honestat.

Ou)k oi)ki/h to\n despo/thn ka/cei e(/on
A)ll' oi)/kon au)to\s kosme/n o( despo/ths
Koumh\ to/pos to\n a)/ndra ti/man to/pon
A)nh\r de\ ma=llon a)gaqo\s a)ixro\n kalli/doi.

Hinc cum Seneca Epist. 67. errare mihi videtur, qui dixit:

GRatior est pulchro veniens e corpore virtus Non enim ullo honestamento eget. Ipsa magnum sui est decus, corpus suum consecrat. Potest ex casa vir magnus exire: et ex deformi humilique corpusculo formosus animus ac liber et magnus.

Ad Epigr. 93.

Idem est quod Iuvenalis Satyr. 3.

Quantum quisque sua nummorum continet arca
Tantum habet et fidei.

Et Ovid. lib. 4 de Ponto.

Crede mihi miseros prudentia prima reliquit.
Et sensus cum re consiliumque fugit.

Optime Comicus Graecus

Pro\s a(/panta deilo\s o( pe/nhs e)sti\ pra/gmata
Kai\ pa/ntas a(/utou katafronei=n u(polamfa/nein.
Ad omne timidus est pauper negotium:
Nam se esse credit omnibus contemptui.

Ad Epigr. 100. Su\n Qew=|.

Horat. Od. 6. lib. 3.

Hinc omne principium huc refer excitum.


page 45, image: s047

Ad Principium redeo LECTORES.

Nullum est iam dictum, quod non dictum sit prius,
Quare aequom est vos cognoscere atque ignoscere,
Quae veteres factitarunt, sic faciunt Novi.

Terentius in Prologo Eunuchi.


page 46, image: s048

[(printer); sic: Additamentum. Quod Notas quasdam, in conficiendo Epigrammate necessario observandas, interfatur.] Lector Candide.

CUm severius illud Institutum meum Civilis isthaec usque adeo remoretur procella, (quod tamen, dum Orbis ad exstinguendas literas, et extirpandam Germanorum Gloriam conspirasse cernitur, cum multis commune habeo) experiamurque omnes: fere iam nil dulcius esse quam nihil scire:

E)n tw=| mh\ fronei=n h(/distos bi/os

Nil doctius quam ineptire. Nil contemptius quam Patriam amare: Nil certius quam Fidem violare: Nil Iustius quam Statum Rationis (horrendam Salutis pestem) observare: Nil religiosius quam sacrilegum quiddam perpetrare. In tantum quidem, ut turbulentissimo Salo brevi (horror est! stant comae!) navigandum videatur in Barbariem. Discendum duxi antequam: ut quam sint fortiter ferendi rerum casus, cum opus est, non ignorem: At, invidiosa isthaec Tempora non Dicendo fallere, sed scribendo; non resistendo didici, sed vincere ferendo.

Ceterum monendus es quaedam, Lector Benevole, ut versibus enim cuncta dicere non lubet.

Epigrammata quamvis, ex Martialis mente, severissimis quoque et supremae Fortunae Viris ita scripta sint, ut nimiam verborum licentiam affectasse videantur, cum eiusdem lib. 1 Epigr. 36.

Lex sit carminibus data haec iocosis,
Ne possint, nisi pruriant, iuvare:


page 47, image: s049

At tamen huic Centuriae tam lascive loqui non permisi. Salva omnium Personarum Reverentia ludit, quae ad tam Augustae Academia Nomen alligata est unice. Si quae tamen liberius incedere, subindeque aliqua iocorum mistura variata videntur; ne vel ob id statim impietatis [(transcriber); sic: impitatis] me accuses quaeso.

Cum aeque ridiculum foret, Togam saltanti Personae induisse. Epigrammata enim illis scribuntur qui spectare solent florales. Martial. praefat.1.

Porro, quoniam dexteriores Animi omne iudicium praeceps plane detestentur, id te saltem rogare, scilicet, volui, ut citra invidiae faces, et ad solem Primitias has intueri velis. Semper enim iniquus est Iudex qui invidet. Cic. pro Planc. et Ovvenus in Distichis: Iudicium praeceps insani iudicis Index. Invidia caeca est, et nihil potest quam maledicere virtuti, et praemium eius perdere. T. Liv. lib. 38.

Optime illi, Les iugements se troublent par des passions. Qui invidet, cum videat, non videt quae videt.

Zw/ilos ou) ble/pei ble/pon.

Tantum est. Si complacuisse Tibi lusus hos nostros animadverto, gratulabor certe mihi; et in id incumbam, ut brevi, si Deus voluerit, huius generis et plura videas, et his longe meliora. Epigrammara, ut ita dicam cum scuto et hasta, kai\ to\n dori\, kai\ su\n a)spi/di..

Usus namque est qui Artes nutrit, Claudian. lib. 3. de Rap. Pro. Qui Artifices facit, Ovid. 2. de Art. Amand. Qui omnium Magistrorum praecepta superat Cic. l. 1. de Oratore. Nullius enim umquam tanta fuit felicitas, ut unica opera in perfectum evaserit Artificem. Ian. Steph. Verbesius in praefat. Epigr. modo secundiorem Aeolum Musas meas adspirare sentiam.


page 48, image: s050

Patrono quippe et Maecenate si qua opus est in hoc certe studii genere quam maxime. Nulli, inquit Plinius, tam clarum statim est ingenium, ut possit emergere, nisi illi Materia, Occasio, Fautor etiam Commendatorque contingat.

Equidem haec non omnium stomachis satisfactura credidero: ardet, inquit Salustius, omnium fere animus ad reprehendenda aliena dicta et facta. Quamquam, iuxta Comicum, Homine imperito nihil quicquam iniustius sit; qui, nisi quod ipse facit, nihil rectum putat. Ad aemulationem tamen et calumnias pauci non rapimur; In alios Lyncaei, in nos Homeri. Lipl. Cent. 4. Ep. 92.

Culpent vero qui voluerint: Sufficit certe. Epigrammata mea et paucis et bonis in quos quidem tanta mihi Religio est, tanta Pietas, ut malim Terrarum Orbi invisus esse, quam his viris minus placere) iam nun quidem, et olim grata fuisse. En calcaria quae me incitant, etiam num fortius currentem.

Brevitatem autem ambagibus praeferre volui: Nam,

Neglectis brevibus prolixa poemata multi
Quod cupiunt, usus non placet iste mihi.

Zuberus l. 1. Miscel. Horatii quidem de Art. Poet. praecepto.

Quicquid praecipies esto brevis, ut cito dicta
Percipiant animi dociles teneantque fideles.

Non enim omnibus quod Virgilio Vati evenit: qui, dum multum copiosus est, cum voluptate tamen legatur citra nauseam, citra oscitationes longiores. Novitati studemus hodie, nostro quidem malo.


page 49, image: s051

Omnes, ut apud Plutarchum est to\ a)/llo ge/nos kw/phs rogamus. Non diu in una eademque re inhaeremus. Est Mater fastidii Prolixitas. Lector enim prolixitate carminis defatigatus deficit. Cuius rei causam Claris. Zuberus nullam adfert aliam, quam quod, hoc quidem Tempore, plures

Contempta virtute solent numerare pagellas
Materiae, pulchris aut studuisse typis

Et ut lotriculae quaedam sine sapone sordide lavant: ita sine gratia quidem chartas maculant potius quam ornant:

Idem in Aeolohyl pemm. 4. dedic. Plusieurs se fondent sur des longs discours, sans cours? et pour representer la naiufete du fai, remplissent des grans cayers de cont te sorte de menu fatras: et en fin faisants semblant de froisser un grand os,n' en tirent et. monstrent qu' unbien petir de movelle. Descript. de Franc. praefat. Sicut eo qui differunt, ita et nos, suntque omnium superbissimi qui inertissimi.

Verissime ergo Salomon Frentzelius in Poem Sacr.

NEc enim Poeta quilibet vocandus est,
Consarcinare qui potest unum, duos,
Septem, decem, centum vel mille dactilos,
Qui paginas potest totas transscribere.
Et venditare pro suis: sic quolibet
Tibicen in pago vocandus Musicus:
Et sic vagis Poetis cuncta perstrepent
Theatra, rura, tecta, rima, anguli.


page 50, image: s052

Hinc Martialis lib. 1. Ep. 94.

Composuisse pedes, non est fecisse poema,
Plus sape est titulo quod breviore legis.

Plus laboris, plus etiam Doctrinae. In hac enim succincta brevitate symbolica (inquit Ioach. Camer. Cent. 3. Embl. Dedic.) lumen mentis nostrae quasi in lucidissimo speculo melius se intueri, et radii intellectus Uniti, evidentius et maiore cum facilitate Cogitationes nostras arripere, et eas fidelius retinere possunt. Plus virtutis in nervo est quam in laxa cute, Ausim dicere, me, quo brevius hic fui, eo meritum fuisse minus. Poetis enim hoc nomen est a graeco poiei=n, Facere: id est, Fingere: hoc est, Mentiri. Nimirum, quo plura faciunt et fingunt: hoc plus mentiuntur, meditantur. A un Gentilhomme revenant d'Italie, qui s'estoit prepare a bien dire, et pensoit estre bien escoute, Le Roy Henry IV lui dit: Faites le Court, ie vous prie: ie scay bien que vous venez du paus des belles parolles. Ie dis moy, Lefaiseur des Compliments est un Complimenteur: Un accompli-menteur. Aceusetrne Brevitatis meae quisquam; quid inde? Excusabor, si illud quidem probaverit: Ex malis quod minimum est esse eligendum, aut Lipsii verbo (Ep. 89. Cent. 4.) placebit sibi Lector in carminibus suis, quitam mala mea videbit. Facilitate ut potui, usus fui ea, quam Clarissimi Ovveni et Martialis Exemplo ad miraculum amari et probari video. Voces etenim rariores illae et priscae, mihi crede, (inquit Lipsius Ep. 3. Cent. sing. ad Germ. et Gall.) eloquentiam non faciunt. Et male ingeniosus ille est. ad quem capiendum opus est ingenio.


page 51, image: s053

(Idem capit. 8. Institut. Epistol.) Praesertim in Epigrammatis, quorum sermo non patritius esse debet, sed plebeius: non inepte affectatus, aut fluide dissolutus sed facilis, familiaris, et pene quottidianus. Zuber. praefat. pem. Aeoloch.) Argutus esse debet, non obscurus; facetus, non obscenus. Phoenix noster, Sturmius, optime in praefat. Vol. 2. Poetici. Qui Epigrammata scribere vult, eum Sale et facetiis conditum, verecundum tamen et modestum, sed et hilarem atque laetum et suavem esse humanitate et lepore et doctrina oportet. Et talem, qui aculeum relinquat in auditorum et Lectorum animis: Non qui pungat tantum modo, sed qui infigat quod de Conclusione Epigrammatis cuiusque dicendum est. Vide Plinium lib. 1. Epist. 20. spinae ad morem: quae cum parva est, bona videtur, Mikro/qen h( a)/kanqa a)/gaqh\ fai/neton. Ita enim ingenium cuiusque ac felicitas in re poetica perspici et a Doctis agnosci potest. Salom Frentzelius super Epigr. sua. Scaliger lib. 3. de Re poet. et alii passim.

Pulchre Zuberus in d. l. Inter Laureatos equidem aevi nostri Poetas nullam, inquit constituo ratione dignitatis concessae differentiam; sed ratione venae, styli, fictionis, (non factionis: inventionis, non versificationis. Figmenta enim si sustuleris? Versificem habebis, Poetam minime. D. Danh. Disp. Philolog. miscell. 10.) hoc est verae dignitatis maximum adde Montaigne lib. 1. cap. 25. fol. 138. et seq. Ad facilitatem vero Carminis (nam et breve Epigramma non minus Carmen dicitur ac longissimae aliorum Elegiae) et hoc maxime pertinere


page 52, image: s054

existimo, ne cum cura animi hoc est perturbatione ac taedio, ne improbo cum labore et sudore fiat, ne ungues derodamus ac demordeamus vivos, ne abrodamus crudos, ne praerodamus calamos, ne caput ad Calvitiem usque scabamus: quae omnia duri et inviti laboris signa sunt. Videmus enim quod in curam aliquam, aut meditationem acrius intenti Ungues subinde rodant. Horat. Satyr. 10. lib. 1. De Lucilio qui in versu faciendo sape caput scaberet, vivos et roderet ungues. Persius Sat. nec demorsos sapit ungues. Proverb. de re cum cura, et diligentia effecta. Idem Sat. 5. Crudem Chaerostratus unguem abrodens. Sic et calamum soliti praerodere, ut Demosthenes de quo Plutarchus, mortem eius narrans. Admovit, inquit ori calamum, et praemordens, ut in cogitatione et scriptione solebat. Theodor. Marcil. in 1. Sat. Persii. Iacob. Pontan. Bellarm. artic. Prisci Ritus. 131. pag. 372. Sed ex facili ex plano et aperto et cum lusu quasi, nervose tamen atque rotunde. Atque hac ipsa facilitate ac tenuitate mea principibus in hoc Carminis genere viris, non parum me profuturum confido. Ut enim plus luminis, plus lustri haurit mortua illa Dea, Aurum; ad cuprum, ad plumbum, ad rem vix titivilitio dignam collata; ita quoque, si plumbum hoc nostrum, Epigrammata haec mea, cum Martiale conferes, cum Ovveno; clarius certe videbis quantum luceat, quantum splendeat aurum istud, isti vates: tunc enim apparebit, quid distent aera lupinis. Horat. l. 1. Ep. 7.


page 53, image: s055

de la Serre dit bien a poinct, au Lecteur, en son Secretaire de la Cour. Feut estre que mes lettres seront ameres a ton goust mais pourtant leur amertume te sera Utile, rendant les autres, que tu gousteras aprez, beaucoup plus douces. Scite Doctissimus Zuberus: Oportet malos esse Poetas, quo rectius dignoscantur Boni.

Certius ut feriat dubios color ater ocello.
Poscit ab opposito lumen opemque suo.

O.W en.lib. 2. Ep. 197. Imo iuxta Pontanum:

Post dulces quandoque epulas iuvat esse lupinos.

Et haec in tam angusto loco de Epigrammatum virtute potiori, candidioribus precibus victus interfari non nolui: plura commodiori tempore. Haec festinata quidem sunt, bono tamen fine omnia.

Tu vero, Lector Amice, si vis.
Da veniam subitis, non displicuisse merebor.
Festino Matri dum placuisse mea.

Matri dico. Studiorum meorum Nutrici. Patronae. Rectrici. Dominae. ACADEMIAE. ARGENTORATENSI.


page 54, image: s056

Aliis Ingeniis placuit magis siccitas: Nihil enim infelicius arbitrati sunt loquendi licentia. Mihi vehementer displicet loquacitas. Scalig. 4. Poet. cap. 24. Ideoque.

Ne cures alii quantum loquantur
Solum tu brevis esto cum loqueris.

Populus quidem imperitus ac rudis facile praefert imperitissimorum Oratorum spatia, atque id ipsum laudi dat, si quis dicendo diem eximat. Accuratus vero Carminum Censor, non pagellas, neque to\ tou=, prhi/matos poematis magnitudinem mhkos; sed th\n telei/an braxu/thta sed Brevitatis perfectionem censet. Matth. Zuberus in Aeolohyl: pemm. 4. dedic.