D. M. S.
Heus Viator! paucis te volo.
Sta illico, qui stas nunquam.
Ad standum te invitat, saepiuscule, dum stare poterat
Stans pede in uno Empusa;
Nunc hoc tumulo jacens, eheu! jacens,
Gracilipes, Longipes,
Veriporta, Hiemifuga,
Pietaticultrix, crotalistria,
Ranapiscatrix, Anguivora
CICONIA.
Secundum singulorum Elementorum mysteria dixeris:
C. andidum, I. ustum, C. astum, O. ptimum,
N. ulli I. njuriosum A. litem,
et quod palmarium erat,
PIUM.
Nomen erat illi
ADRIANO.
Non casu inventum, sed consilio impositum
Originem habens,
hinc a Caesare; inde a Pontifice.
Est igitur ales,
hinc justus, inde pius.
Patria ignoratur, nisi forte cum Philosopho illo sit
,
Parentes quoque nesciuntur, aut si quos habuit dfratres sororesve:
Vel quod sermone nobis non populari uteretur:
Vel quod Hetruscae artis ignari illius sensa non assequeremur:
Vel quod inopina praeventus morte exponere genus suum non potuerit,
Quod forte a magno Aenea de manu in manus quasi
traditum Pythagorica acceperat.
Si ab Ovo rem arcessimus,
ex Ovo prodiit,
e quo et Deos et genitos constat:
e quo, tanquam ex Equo Trojano, et mundum,
et quicquid in eo est, prodiisse Orpheus docuit.
Habet ergo Natales Diis pares,
Universo hoc superiores;
Nisi hic disputare aliquis velit:
An Ovum prius Ave; an vero Avis prior Ovo.
Ante hominem tamen extitisse nemo negaverit.
Prae Adamita ergo fuit.
Dignior homine, quia ante illum,
Qui, si voluisset, homo forte fuisset.
Nam Deorum beneficio, in quibusdam Insulis,
Ciconias in homines mutari Aelianus tradidit.
Aequum enim erat, cum homines abirent in bestias,
illas mutari in homines,
Quae jam virtutibus illis superiores.
Cur ergo non dicam
ex isto genere prognatum Generosum?
e celsa volantium familia oriundum Celsum?
e caelesti semine editum Aethereum,
et genus alto a sanguine Divum?
Sed exstinctus ille est
Improlis, intestatus, nec conjugatus,
Atque adeo ante sumtam virilem togam.
Accesserat ultro ad aedes Domini sui,
non ut transfuga,
non ob adulterium expulsus:
sed honesto a suis segregatus divortio.
Cautus sane in hoc, quod
Forum vitarit et superba Civium
Potentiorum limina,
Et Musarum potius societatem amplexus,
apud Virum literatissimum,
integrum per biennium, liberali exceptus hospitio,
gratissimum consumserit otium,
nunquam minus otiosus, quam cum esset otiosus.
Honeste vixerat, neminem laeserat,
suum cuique tribuerat,
ut et in sublimi Avium Republica non solum Viri.
sed etiam, Civis boni munus subierit.
Nemini noxius erat, nisi noxiis;
Serpentibus scilicet longisque colubris,
Vespertilionibus, Muribus.
Atque hoc justi erat.
Addo et Fortis,
Herculem proinde dixeris,
cujus primus in perimendis serpentibus labor:
vel Hercule majorem:
cum enim ne Hercules quidem adversus duos;
Ille contra plures etiam obtinuit.
Garrulus non erat,
quem et Elinguem aliqui crediderunt.
Cum enim Galli antelucano et matutino,
Cicadae meridiano,
Ululae vespertino, hirundines continuo cantu sint molestae;
illi prudens erat et tempestiva taciturnitas,
nec unquam respondit, nisi interrogatus,
ut Pythagoricae Scholae eum discipulum crederes:
saepe etiam ranarum loquacitatem coercuit.
Rostrum illi rectum, non aduncum,
Ut qui neminem naso adunco suspenderit.
Nulli ciconiam a tergo formavit.
Nunquam cristas et plectra sumsit eum Gallo,
Non ingrati crimen illi objiciebatur, quod Cuculo.
Non erat superbus ut Pavo, rapax ut Mi vus,
clamosus ut Corvus, furax ut Monedula,
nec infaustus ut Bubo.
Neque ob pauperem illatam XII. Tabb.
damnas fuit.
Placidus erat, tranquillus, modestus,
ubique sui similis.
Ingeniosus erat,
non tamen ut Psittaci et Picae,
quae imperata tantum verba sine mente garriunt,
sed .
Inter Philosophos ad gravitatem
propius accessit,
vehementissime semper cogitabundus:
quasi inter ideas Socraticas et Platonicas versaretur totus,
Stoicos in eo potissimum detestatus,
quod homines affectibus vacuos velint;
Amorem enim haec natio suo quasi jure profitetur.
Pia est erga liberos et parentes,
quos senio tardos humeris portat,
Magnum imitatura Aeneam.
Casta in amore: Concors in Conjugio:
Placida erga pares: Obsequiosa erga superiores:
Grata benefacientibus: Officiosa omnibus.
Neque jus hospitalitatis illam violasse unquam fando auditum est.
Adeo dominatur apud illam amor erga suos,
ut Legi Pelargicae originem dederit.
Decimas saepe solvit et tributa.
Agnoscite hic quid .
Noster hic volucris,
Quem minime degeneri stirpe satum ipse honestior vultus loquebatur,
Dominum suum nimium quantum amavit saepiusque salutatum venit.
Namque in pueritia sua forsan e Catone hauserat aureum illud:
Salutz libenter.
Nec felicius suum recitabat Augusti salutator Corvus:
Quae enim verba illi extudit bruta parendi necessitas,
Adriano nostro sua imperabat Civilitas.
Poterat ergo non Adriani solum,
sed trium maximorum Pontificum nomina mereri:
Pii, Innocentii, Urbani,
addo et Bonifacii,
quia non nisi bene facere potuit.
Habitus ab hero suo fuit admodum liberaliter, non serviliter,
ut nunquam contra Divi Antonini rescriptum egerit.
Felicissima sane avis,
nisi quod ante obitum secundum Solonis effatum felix non erat.
Invenit enim a crudeli manu perfossa aequale magnis viris fatum,
quod, si mens non laeva fuisset,
etiam ab ilice Cornix praedixerat.
Non aperto Marte, sed insidiis obruta,
non sub aprica luce, sed sub dolosis tenebris invasa,
atque in ipso Musarum Festo.
Non deplorandum est, quod innoxia obierit,
quo de mortis genere olim sibi gratulabatur Socrates.
Immane tamen facinus!
quod et Thessalis quondam capitale fuisse accepimus.
Utinam Pelicanus aliquis sunguine superfuso in vitam revocet!
Sed cum sperari haec non possint,
adeste vos ultrices Deae!
protrahite in lucem avicidam!
Implorat vos Senatus populusque Aereus,
exoptat illud Herus.
Exspiravit autem illa subita morte,
anno, quo
(ecce vim fati!)
a Dr Ian Us In Digne te Lo Ca Dit,
XXV. Octobris die,
sub noctem
hei sibi vere noctem!
Tu viator
Precare corpusculo levem terram,
et inclama solenne illud:
VALE! VALE! VALE!
Animula nudula, vagula, blandula,
quae nunc abibis in loca?
Si Platonem audimus, immortalis ille erit.
Sive enim in Corpus humanum virtutum suarum
coloniam deducere velit,
repulsam certe non feret,
Cum
nobis quoscumque Heroas, Hercules, Aeneas facere possit.
Sive ad nemus Elysium et beatorum insulas tendat;
vivet hic Alcyonios dies, ludet inter Paradisiacas aves,
celebrabit piorum volucrum comitia,
perpetua habebit inter canoras Musarum aves gaudia.
Et jam, ni fallor, iter parat.
EAT! O EAT BONIS AVIBUS!
QVERELA HALECIS AD NEPTVNI TRIBVNAL. VIRO Magnisico, Generoso et Nobilissimo, DOMINO Hans Fridrich von Lesten/Consiliario Serenissimi Principis Mecklenburgici intimo, et Cancellariae Directori, Domino et Fautori suo maximopere colendo. S. P. D.
QUod victimarius olim operaturus dicebat: Agon'? idem ego Favori tuo litaturus: Scribon'? Sacrificium ego hoc literarium primum Tibi paro. Utinam Te dignum! Lege sacra cavebatur, ne illud offerretur sine sale, quod cum fecissent Rhodii, et aras, et urbem eorum reliquit Sapientiae Dea Pallas. Salsum hoc satis quidem est, quod offero, nec tam lucernam olet, quam muriam sapit; si quid tamen salis illi deest, addatur hoc a vestro, neque enim exspectabo a salsamentario. Pontificalibus alii epulis; ego adsum alica, seu potius promulside. Quam cum ego amicitiae vestrae nuper senserim, hanc ego meam relargior, ut ea nos invitet utrinque. Quemadmodum enim a dipsade percussi magis sitiunt; ita ego semel mellitae tuae linguae
telo. Fercula minutorum piscium sunt, quae appono, quorum esum et sacrificium prohibebant Pythagorici, nec ad Heroum illa convivia, quae apud Homerum describuntur, admittebantur, ut notavit Eustathius: Sed Halex illa nostra nunc vel principum mensas adit. Sistimus illum vobis piscem non mutum, sed quiritantem, sed Homines in Neptuni foro, an competenti, an incompetenti, reos agentem. Atque heic mihi Poetarum potentiam vide, qui quasi Dii quidam, etiam loqui faciunt, quae sunt . Sed quorsum haec tam levia dices, et cur tu muriam temperas Castalia illa aqua? Sint exigua. Sed quemadmodum ingentis Colossi magnitudo vel in brevi sigillo se ostendit; ita ingenium etiam in tenui. Est in agello saepe, quod non habet campus,
- - - quantum non miluus oberret.
Nec Lectorem ego volo supercilii Censorii, nec patruum qui sapiat. Tu vero, Generose Domine, quae est erudita tua nobilitas et nobilissima eruditio, raro conjunctae contubernio, aliter de iis judicabis, quam Catones aliqui, et ipsa sua sapientia insipidi. Neque enim circumforanea illa et hausta de triviis doctrina tinctus, sed solida illa et vera instructus es, et qui etiam ultra vulgum sapis, et illa quoque attingis, quae multi nunc infra dignationem suam habent, eo illis major, quo illi bona mente sunt minores. Lege itaque haec non solum, sed, quod potes, etiam cense. Admittimus saepe in hortos arbores non frugiferas, ut vel umbram faciant, vel etiam delectent; ita Tu quoque umbratica haec commenta. Vale, Generose Domine, et Fave Tuae Nobilissimae Generositat. addicitissimo D. G. M., D. et P.
ESt gurges, propter Boreum qui volvitur axem,
Maximus, immensus, miseris non falsa carinis
Pernicies, qua se spiris ingentibus acta
Aequora telluris medios perlapsa canales
Adverso infundunt (nec falso creditur) Austro.
Heic Via (magnorum prodam secreta Deorum)
Hactenus ignotos telluri ducit in orbes,
Atque habitata novis vastissima regna profundi
civibus. ast illis caelum et sol volvitur idem,
Percussaeque patent radiis subeuntibus undae
Heic in secessu dominantis regia Nerei
Panditur: attollunt vitrei fastigia postes,
Et picturatis splendet domus obsita conchis.
Effulgent gemmis camerae, viridisque smaragdus
Coeruleum distinguit opus, queis candidus adstat
Unio. curvatur varia testudine fornix.
Huic quodcumque Hermus, quod gurgite volvit Hydaspes,
Pactolusve, Tagusve, sinus quod condit Erythrae,
Additur, et nostro quae non sunt visa sub orbe,
Ornamenta latent soli vernacula ponto.
Heic sedet et toti decernit jura profundo
Neptunus rerum pater, et vel cogitat antris
Flumina, vel laxis per terram mittit habenis,
Et sua distribuit sitienti munera Vestae.
Centum pone sedent prolixo ex ordine Divi.
Fluviorum Rex Eridanus, Tiberinus et ingens
Rhenus, et aequorei series numerosa Senatus.
Venerat huc totis Halecum concita turmis
Natio per medios fluctus illapsa, suumque
Circumfusa Ducem pipit tenero ore juventus.
Illa sacrum poscit submissa voce tribunal,
Causas oratura graves. pater annuit olli
Coerulus adsistens cohibet vaga murmura Triton,
Quaeque magis procera fuit, sic incipit Halex:
Hoc stamus, pater alme, loco. Tu questibus aures
Porrige: nam nostris fas est tua jura moveri
Caedibus, infestas hominum prohibere rapinas,
Innocuosque tuo defendere Numine Cives.
Adde benignus opem. tua Te per Numina, Ponti
Arbiter, atque fidem stygiam, sacrumque tridentem,
Imperii commune bonum, per quicquid amicum est,
Oramus vestri non vilis portio regni.
Si totum vestris subsidit nutibus aequor,
Ventorumque sedet rabies, vestrisque lavari
Fluctibus astra petunt, et frustra supplicat Arctos,
Si perit ultrici quondam genus omne sub unda:
Quo noster decrevit honos: quo gloria tanti
Nominis? imbelles ne hominum tolerabitis ausus,
Quas patimur clades, gentis crudelia nostrae
Supplicia? Est populus, qui littoris accola vestri,
Heu nimium nobis vicina habitacula struxit.
Quem Batavum dicunt, ingens, animosus et audax.
Omnes perreptat terraeque marisque recessus,
Secretosque sinus, ultraque cubilia Gadis
Exit, et extremi thesauros colligit Indi.
qui toties Phocas et aquatica numina Nymphas
Terruit, immisitque tonantia fulmina vestris
Sedibus. Haec omnis juravit natio nostrum
In caput; haec bellis miseros ceu jure poposcit
Saepius, hi nobis per saecula longa quotannis
Insidias struxere truces, et retia mille
Milleque piscantum misere per aequora cymbas.
Incautum capimur pecus, et tot corpora nostrum,
Et tot myriadas vehit unica cymbula, jamque
Semianimes artus multo sale spargimur, ut nec
Insulse moriamur, eo mage dulce palato
Pabulum; at infelix inhonori victima ventris.
In plausus piscator abit, praedaque superbit
Divite, et a lucro vel tota talenta reponit.
Quae tandem spes gentis erit? quae postuma proles?
Unde datur generis lapsi sarcire ruinas?
Si nos saeva suis exscindere fata laborant
Sedibus, et toto nomen proscribere ponto.
Surge Pater Neptune. Tuum est, quod carpitur aequor,
Rex, et fraterno cessit Tibi regia pacto.
Heic pars nulla Jovi est. Solus dominaris et exlex.
Quid sibi sumit homo, Fratri plebs sacra Tonanti?
Tamme impune tuos populabitur ille recessus,
Et sacris rapiet lectissima fercula mensis,
Quorum nos pars magna sumus? Stat maxima Tellus
Fecundos gravidata sinus, et larga ministrat
Pabula, magnorum gratissima munera Divum.
Parturit omnis ager, sunt mitia poma nucesque,
Sunt olera et Samiae pia sunt obsonia mensae,
Congestisque gemunt illis satura horrea granis.
Lenaeus liquor est, pulcro qui fonte propinat
Numen et arcano cor imbuit entheus aestu.
Sacra fuit quondam contentaque glandibus aetas,
Et potu salientis aquae, queis grande piaclum
Viventum infamit consumere corpora morsu.
Ingluvies mox crevit atrox, animaliaque ipsa
Injustae cessere gulae, vitaliaque ardet
Bruta a carne suis dare carnibus incrementa,
In similes abitura animos. jam cernuus ipsos
Bos metuit dentes, et oves, et amica luto sus,
Jam Domino quoque amica suo, nec dum improba ventris
Pressa sedet rabies; stabulis satiata, per agros,
Per silvas, per tesqua ruit, nodosaque tendit
Retia, seu capream, aut surgentem in cornus cervum
Figat humi. sequitur vestigia coeca volantum,
Communemque Jovem, et liquidi commercia caeli
Invidet, intactumque nihil furor iste relinquit.
Hoc superest, epulis divum ut se misceat audax,
Divinasque dapes atque immortale Tonantis
Nectar, et ambrosiae caelestia munera carpat.
Sed mox delectu crescunt fastidia in ipso.
Non docti placuere cibi, non prodigus offae
Fastus non centum distincta culina figuris,
Nunc et crudeli crudum lacerasse cadaver
Dente placet. Quid non stomachi ructantis ineptum
Invenit ingenium? medium nunc permeat aequor,
Diversisque infert se fluctibus, et tua regna,
Aequoreos populatur agros. audacia quo non
Mortalis progressa geni? naufragia, Syrtes,
Aegaeaeque hiemes, et praeceps Asricus, ipse
Quod timuit Tiphys, nostro ridetur ab aevo.
Ambulat alta tuis per aperta pericula campis
Machina. non scopuli, non vis irata procellae
Terret. it illa orbem post terga relinquens,
Lunae ultra solisque vias, et sidera nota;
Ipse rotis levibus qualis perlaberis undas,
Compressosque trahis slabris famulantibus Euros.
Pars hominum per summa poli, perque avia fertur
Templa Deum, caelumque Jovi furatur et astra,
Inque astris sua fata legit. lusitania Civem
Jactat, quem primum volucres certo ordine juncti
Remige per magnum duxerunt aethera penna,
Lunarisque ad opaca globi, ac habitabile sidus,
Cognatum pelago mundum. Pars intima terrae
Rimatur, Stygiique opulenta cubilia fratris
Excutit arte nova, dotaleque sublegit aurum
Jam Terram Oceanumque tuo sine Numine miscent
Terrigenae. quis porro tuas accedet ad aras?
Quis vinum fundet pelago? taurique nigrantis
Exta tuo sparget sincerus cultor honori?
Jam totas formant truculenta in praelia classes,
Te licet invito. mediis Respublica in undis
Navigat, et noser discit jam fulmina pontus.
Mox erit, ut propius vestram sistantur ad aulam,
Magnete intendente viam, quos horrida quondam
Frigora, et ignotae nautis audacibus artes
Exclusere. Tui jam in lucro est aequoris usus,
Quasque vias aperis, sacri sitis improba nummi
Clausit, et illicito Deus es mercabilis aere.
Hoc superest: novus ut nectat servilia Xerxes
Vincula, et infami stringat tua colla catena.
Dixerat: at moto Rex inde tricuspide telo
Infremuit, fremitusque allapsa reciprocat unda.
Utque ista intumuit plus quam regaliter ira,
Incipit: Ergo mihi mea jam non fuscina salva est,
Et, quae nos spaciis quondam distinxerat aequis,
Sors fraterna perit? teneat sibi Jupiter astra,
Aeraque, ac hominum genus omne. sed infera Pluto,
Dives nocte sua. mundum premit ille sepultum.
Neptuno famulantur aquae, et quod remige pinna
Transit aquas nihil heic Terrae cedemus alumnis.
Jamque erat in totas missurus flumina terras,
Ac omnes moto mersurus in aequore naves:
Sed Fratrem tamen ille timet, fulmenque trisulcum,
Judicioque Jovis potius moderanda reliquit.
Protinus ut toti divorum prodita causaest
Concilio, dubius tum prinum Jupiter haesit.
Sed dubitare Patrem vetat heic Semeleiia proles:
Res, alt, haec pro parte mea est. mea munera Tellus
Protulit, et gratis Halex conjungitur illis
Connubiis, tardumque ad pocula guttur inescat.
Quid vina absque siti? mea nec tum gloria tanti est,
Et Caupo omnis eget, sacris plebs dedita nostris,
Et nostris frustra supplex operabitur aris.
Comprobat alma Ceres. sua nominat aemula vino
Pocula proque suis egisse est visa ministris.
Facta hominum pars justa probant, justamque vocant vim,
Quae premit injustam, et manibus sua jura tuetur.
Amphibium esse genus, terris et fluctibus aptum,
Qualem Niliaco Crocodilum in littore Memphis
Horret, et hos toties vicinos ire per agros
Praedones, summaque fero ruere impetu ab alga.
Ergo Jovitandem causae sententia dicta est:
Fata, ait ille, volunt. saevi nova semina belli
Halecum captura dabit. tum funera crebra,
Et toto strages late cadet edita ponto.
Haec damus Haleci populanda, humanaque tum sins
Corpora pro dapibus. Sic, quo nil justius unquam est,
Quod patiuntur agant, et idem pensetur eodem 1662.