et ab ipsius Serenissimi tui Principis, PII, FELICIS, INCLUTI Clementia publicum famae Impetraverim suffragium. Ex eo Musis et Apollini dedicavi optimam avem, quam inter Deos Patronum non invenisse miror; cui tamen nec Aquilam nec Pavonem (pace Jovis et Junonis dicam) temere praetulerim. At Theologo non conveniet munus hoc, dixeris. Sed Pietatem professo piissima avis recte dicabitur, quae regium quondam symbolum in Aegyptiorum sceptris exhibuit; cujus spectabatur in Caesarum nummis effigies, PIETATIS AUGUSTAE imago pulcerrima. Leve hoc aliquis et ludicrum carmen dicet? Dicat: Neque enim famam ex illa ave aucupor, vel, ut sublimis videar, nunc, quod proverbio dicitur, Aves quaerere, aut [Gap desc: Greek words] gestio; nec illam Psaphonis quandam avem aliquis crediderit. Si quae autem speranda illi fama, Tu alas, ceu Daedalus quidam, addes, quibus per ora virum volitet. Ego nunc denuo manumitto, emancipo, potestatique tuae trado olim gratissimam Tibi avem, neque nunc, uti spero, ingratam. Facile Tu arcebis [Gap desc: Greek word] Accipitres, Corniculas Aesopicas, aliasque inebras et arculas aves, easque abire [Gap desc: Greek words] jubebunt Musae, quibus in [Gap desc: Greek word] et [Gap desc: Greek words] exercetur judicium. Quod si Apollin Delphico avicularum quondam plumae oblatae, nec Tu spernes exile hoc munus. Et vellem ejusdem Ciconiae ubique plae etiam hic imitari liberalitatem, quae, Aeliano memorante, Tarentinae cuidam viduae, crus sibi fractum restituenti, gemmam pretiosissimam pro sostro in sinum conjecerat. At malui nunc Ciconiam offerre ipsam; ut videas me, tam animo, quam opere ipso voluisse [Gap desc: Greek word]
Vale.
VIRO NOBILISSIMO, ET AMPLISSIMO LAURENTIO BODOCK, Phil. et J. U. D. SERENISS. DUCIS MEKLENB. CONSILIAR. INTIMO, AC HISTORIOGRAPHO, Eloq. Prof. Facultatis Philosoph. SENIORI spectabili. VIR NOBILISSIME, INvitaverat me ante aliquot dies ad hoc carmen scribendum Vir longe eruditissimus, cui me meaque aliquando non displicuisse saepe tacitus ac in sinu gaudeo: Acceperat enim, nescio quo casu, fata tuae Ciconiae. Putabam ergo, me invenisse, non quod pueri in faba, quod una duos dealbare poteram parietes fidelia: illi obsequiosus et Tibi non ingratus. Admovi igitur calamum, et paulatim me sacer ille furor incessebat; veluti qui sub cinere latet ignis ad ventuli afflatum solet elucere. Moliebar quidem ab initio [Gap desc: Greek words] et abripuit illud largior Castalii fontis affluxus in hoc carminis diluvium, et abripuisset porro, nisi quis mihi virgilianum illud: Claudite jam rivos, succlamasset. Multa sane fateor adhuc poterant satis lepide fingi; Plura quidem meditatus eram ipse, quae hic non incommode dici posse arbitrabar: Sed alia praevenru suo succrescentia loco illa exclusere ac numero. Adeo difficile mihi erat hic pedem ponere et manum tollere. Accipe igitur, Vir clarissime, carmen hoc, ut a matre calamo venit, nec secunda cura elimatum. Quid enim gravitas in materia, quae levis censenda esset, nisi
ad tuas manus perveniret? Et quis Cato, quis Fronto invideat jocis candidis? A tali enim urbanitate qui absunt, ab humanitate abesse censendi sunt. Per tuas itaque delicias, quas Tibi erupuit inficeta manus, Te obtestor, accipe levidensem hunc lessum, et simul animum
Amplissimi Nominis Tui Observantisimi D. G. MORHOFI.
FLete nefas Musae, periit sanctissimus ales,
Et Domini pia cura sui, praeclara volantum
Gloria et aerii pulcerrima portio mundi.
Non indigna loquor: neque erit minor inde dolori
Naenia, nec justas quisquam damnare querelas
Audeat, ut fatuae lamenta ingloria linguae.
Vilior exequias olim canis et sua cervus
Busta Maronis habet. tuus, o Schoeneia Vi go,
Aura Caledoniis tumulos invenit in agris.
Efferus exstinctos Parthus flevisse jugales
Creditur. Ipse suo Pellaeus funera Rector
Duxit equo cessitque novis in nomina muris
Bucephalus pulcri portator ponderis. Ipse
Aerea Caesareus meruit monumenta caballus.
Multum ploratas quondam Memphitica feles
Extulerat regio pugnantesque unguibus ursos.
Sic te, mime, plagae viridis regnator Eoae,
Psittace, Papinius funesto carmine flevit,
Gentilemque suum Passertius. Est sua brutis
Virtus et genii solers imitatio nostri,
Est Pietas justique tenor, magnisque vehendum
Laudibus. Et niveis inter spelaea ferarum
Cana alis volat et Concordia sanctas
Lauru nexa comas. Puerum Cretaea Tonantem
Capra piis quondam fertur satiasse papillis,
Clavigeroque satus nutricis ab ubere cervae
Lac fidum suxit. Vatem quis pavit Eliam?
Corvus erat. Quantis rapuit te, Androde, periclis
Infamis feritate Leo, plaudente popello,
Mitia cum manibus generoso basia labro
Figeret innocuaeque agitaret verbera caudae.
Scilicet hoc cautus mortales finxit ad instar
Japetdoniades et ab artubus ille ferarum
Consuit humani compagem corporis omnem.
Jam leo bile tumens homini miscetur et anguis
Calliditas pro parte rata candorque columbae,
Simplicitasque agni: jam vis animusque caballi
Involat in mentes asinique trahentis caudam
Segnities. Vultus norma formantur eadem.
Huic torva stat fronte caper; huic plurima Vulpes
Per facies oculosque meat, vel amica luto sus
Ora in Pyramidem Mareotida traxit: at illi
Caesareum lunata aquilae concedere nasum
Rostra solent et prolixo crotalistria cornu.
Si jam debemus nostros animalibus ortus;
Quanta o quanta tuae dabitur reverentia genti,
Dux volucrum, infando sublata Ciconia casu,
Quam gemit aerius lessu clangente senatus.
Occidit ille probus miserandis ictibus ales,
Occidit ante diem volucer, quo Juno patente
Non similem fert alma sinu, sacer, optimus, insons,
Castus, nec peregrinae impurus praedo maritae,
In pullos pius et gravidorum aetate parentum
Bajulus. Ille feros nunquam exarmatur in ungues,
More Aquilae miluique, nec insidio sus inermes
Insectatur aves pedibusque eviscerat uncis.
Laudatum tumidus pavo non ventilat Argum,
Nec Corvus per inane boat, furtivaque captat
Pabula, nocturnumque agit ater Stentora bubo:
Sed nec ab injustis immunem reddere fatis
Aut valuit pietas, aut fraudum nescia Virtus.
Musis sacra dies erat et celebrata Camenis
Orgia festivo decorabant incluta plausu
Pectora et aeterni sacrarant montis alumnos,
Innuba queis titulis laurus nascentibus ora
Auxerat. Extremus removebat pabula Vesper
Depletas ducturus ad ebria gaudia mensas:
Ecce, (quis ille fuit? quis tanto crimine sontes
Imbuit Erro manus?) petulante tenebrio dextra
Indevitato trajecit plumea telo.
Pectora avemque gravi suppressam lumina somno
Ter quater ultrices contra vibraverat alas,
Ter revoluta solo est; altum tamen abdita vulnus
Laxat vincla animae, colloque supina remisso
Rostra cadunt: veluti subito ictus vulnere miles,
Cui sopor hostili male cautus nube fefellit
Lumina; it ille suum morti vicinus in hostem,
Semivigilque pigram stringit labente machaeram
Impete; mox gelido confundens Morphea fratri
Sternitur, et pulcra titubat quoque truncus in ira.
Quid meruit volucrum pulcerrimus? an quod iniquus
Arbiter arcanis effutiat acta latebris?
Ceu Larissaeae tu furta Coronidos olim
Corve loquax: nam si tunc non virtute fideque
Inventasque necat per devia rura lacertas,
Inque putri ranas, crepitacula barbara, limo:
Quod probus et bonus est, meritis benefacta rependit,
Castusque illustri laceravit adultera morsu
Lumina. [Note: Gid. Aelian. de Animalib. l. 2. G. 19.] Non scelus hic. Nulla hic vestigia fraudis,
Nec labes. Digno non illum carmine Cygnus
Extulerit; quamvis Lydi prope stagna Caystri
Inchoet ore sacrum, proprii sibi praefica fati.
Deficiente melos et aventes mulceat auras.
At tu, quisquis eris, ne sperne, Avicida, volucres
Vindictamque gregis teneri. gravis ira volantum est.
Sunt ungues, sunt rostra tuo minitantia crini.
Iliacum Jovii portator fulminis olim
Abstulerat puerum. Luit huic divina Prometheus
Viscere furta suo. Tityo jecur eruit uncus
Vultur ob aethereae stupra intentata Dianae.
Ibyce, fida tuam vindex justissima mortem
Grus docuit. Queritur densis Philomela sub umbris
Threiciumque etiam nunc murmurat illa Tyrannum.
Non Tibi Chaoniae stent inter fercla columbae,
Non perdix turdusque nec asso corpore Gallus,
Martinique tuis cadat insons hostia mensis.
Casta veni Lucina, tuum nam creditur illud
Esse animal pueris longum clamantibus: Evax!
Pulcra Ciconia, da fratrem parvamque sororem:
Huc ades, atque tui jam ulciscere fata clientis.
Vos o plumosis qui verritis aera pennis,
Ultima gentili persolvite munera vestro.
Nec soli plangunt nivei sua funera Cygni;
Non et apes, tectis cum corpora luce carentum
Exportant; crepitante grues prope Strymona luctu
Exequias fama est denatae ivisse gregali.
Assyrium bustis Phoenix apportet amomum,
Sicaniumque crocum Panchaeaque tura et olentes
Heliadum lacrimas; ceu cum sibi depopulatur
Prodigus emeritos flammis genitalibus artus.
At Tu, quam gemimus, posuit cui sibila serpens,
Et quam Thessalicae poterant metuisse novercae,
O dulcissima avis, Dominique benigna voluptas,
I nomen factura polo. Cur non tua te astris
Insereret Pietas? minor inter sidera corvus
Pascitur, infamisque salit per mollia caeli
Rura Lepus, pigrumque Canis baubatur ad Austrum.
Nos duraturo claudemus membra sepulcro,
Victuroque tuos dicemus carmine manes.
Heus Viator! paucis te volo. Sta illico, qui stas nunquam. Ad standum te invitat, saepiuscule, dum stare poterat Stans pede in uno Empusa; Nunc hoc tumulo jacens, eheu! jacens, Gracilipes, Longipes, Veriporta, Hiemifuga, Pietaticultrix, crotalistria, Ranapiscatrix, Anguivora CICONIA. Secundum singulorum Elementorum mysteria dixeris: C. andidum, I. ustum, C. astum, O. ptimum, N. ulli I. njuriosum A. litem, et quod palmarium erat, PIUM. Nomen erat illi
ADRIANO. Non casu inventum, sed consilio impositum Originem habens, hinc a Caesare; inde a Pontifice. Est igitur ales, hinc justus, inde pius. Patria ignoratur, nisi forte cum Philosopho illo sit [Gap desc: Greek words] , Parentes quoque nesciuntur, aut si quos habuit dfratres sororesve: Vel quod sermone nobis non populari uteretur: Vel quod Hetruscae artis ignari illius sensa non assequeremur: Vel quod inopina praeventus morte exponere genus suum non potuerit, Quod forte a magno Aenea de manu in manus quasi traditum [Gap desc: Greek words] Pythagorica acceperat. Si ab Ovo rem arcessimus, ex Ovo prodiit, e quo et Deos et [Gap desc: Greek word] genitos constat: e quo, tanquam ex Equo Trojano, et mundum, et quicquid in eo est, prodiisse Orpheus docuit. Habet ergo Natales Diis pares, Universo hoc superiores; Nisi hic disputare aliquis velit: An Ovum prius Ave; an vero Avis prior Ovo. Ante hominem tamen extitisse nemo negaverit. Prae Adamita ergo fuit. Dignior homine, quia ante illum, Qui, si voluisset, homo forte fuisset.
Nam Deorum beneficio, in quibusdam Insulis, Ciconias in homines mutari Aelianus tradidit. Aequum enim erat, cum homines abirent in bestias, illas mutari in homines, Quae jam virtutibus illis superiores. Cur ergo non dicam ex isto genere prognatum Generosum? e celsa volantium familia oriundum Celsum? e caelesti semine editum Aethereum, et genus alto a sanguine Divum? Sed exstinctus ille est Improlis, intestatus, nec conjugatus, Atque adeo ante sumtam virilem togam. Accesserat ultro ad aedes Domini sui, non ut transfuga, non ob adulterium expulsus: sed honesto a suis segregatus divortio. Cautus sane in hoc, quod Forum vitarit et superba Civium Potentiorum limina, Et Musarum potius societatem amplexus, apud Virum literatissimum, integrum per biennium, liberali exceptus hospitio, gratissimum consumserit otium, nunquam minus otiosus, quam cum esset otiosus. Honeste vixerat, neminem laeserat, suum cuique tribuerat, ut et in sublimi Avium Republica non solum Viri. sed etiam, Civis boni munus subierit. Nemini noxius erat, nisi noxiis;
Serpentibus scilicet longisque colubris, Vespertilionibus, Muribus. Atque hoc justi erat. Addo et Fortis, Herculem proinde dixeris, cujus primus in perimendis serpentibus labor: vel Hercule majorem: cum enim ne Hercules quidem adversus duos; Ille contra plures etiam obtinuit. Garrulus non erat, quem et Elinguem aliqui crediderunt. Cum enim Galli antelucano et matutino, Cicadae meridiano, Ululae vespertino, hirundines continuo cantu sint molestae; illi prudens erat et tempestiva taciturnitas, nec unquam respondit, nisi interrogatus, ut Pythagoricae Scholae eum discipulum crederes: saepe etiam ranarum loquacitatem coercuit. Rostrum illi rectum, non aduncum, Ut qui neminem naso adunco suspenderit. Nulli ciconiam a tergo formavit. Nunquam cristas et plectra sumsit eum Gallo, Non ingrati crimen illi objiciebatur, quod Cuculo. Non erat superbus ut Pavo, rapax ut Mi vus, clamosus ut Corvus, furax ut Monedula, nec infaustus ut Bubo. Neque ob pauperem illatam XII. Tabb. damnas fuit. Placidus erat, tranquillus, modestus, ubique sui similis. Ingeniosus erat,
non tamen ut Psittaci et Picae, quae imperata tantum verba sine mente garriunt, sed [Gap desc: Greek word] . Inter Philosophos ad [Gap desc: Greek word] gravitatem propius accessit, vehementissime semper cogitabundus: quasi inter ideas Socraticas et Platonicas versaretur totus, Stoicos in eo potissimum detestatus, quod homines affectibus vacuos velint; Amorem enim haec natio suo quasi jure profitetur. Pia est erga liberos et parentes, quos senio tardos humeris portat, Magnum imitatura Aeneam. Casta in amore: Concors in Conjugio: Placida erga pares: Obsequiosa erga superiores: Grata benefacientibus: Officiosa omnibus. Neque jus hospitalitatis illam violasse unquam fando auditum est. Adeo dominatur apud illam amor erga suos, ut Legi Pelargicae originem dederit. Decimas saepe solvit et tributa. Agnoscite hic quid [Gap desc: Greek word] . Noster hic volucris, Quem minime degeneri stirpe satum ipse honestior vultus loquebatur, Dominum suum nimium quantum amavit saepiusque salutatum venit. Namque in pueritia sua forsan e Catone hauserat aureum illud: Salutz libenter.
Nec felicius [Gap desc: Greek word] suum recitabat Augusti salutator Corvus: Quae enim verba illi extudit bruta parendi necessitas, Adriano nostro sua imperabat Civilitas. Poterat ergo non Adriani solum, sed trium maximorum Pontificum nomina mereri: Pii, Innocentii, Urbani, addo et Bonifacii, quia non nisi bene facere potuit. Habitus ab hero suo fuit admodum liberaliter, non serviliter, ut nunquam contra Divi Antonini rescriptum egerit. Felicissima sane avis, nisi quod ante obitum secundum Solonis effatum felix non erat. Invenit enim a crudeli manu perfossa aequale magnis viris fatum, quod, si mens non laeva fuisset, etiam ab ilice Cornix praedixerat. Non aperto Marte, sed insidiis obruta, non sub aprica luce, sed sub dolosis tenebris invasa, atque in ipso Musarum Festo. Non deplorandum est, quod innoxia obierit, quo de mortis genere olim sibi gratulabatur Socrates. Immane tamen facinus! quod et Thessalis quondam capitale fuisse accepimus. Utinam Pelicanus aliquis sunguine superfuso in vitam revocet! Sed cum sperari haec non possint, adeste vos ultrices Deae! protrahite in lucem avicidam! Implorat vos Senatus populusque Aereus, exoptat illud Herus.
Exspiravit autem illa subita morte, anno, quo (ecce vim fati!) a Dr Ian Us In Digne te Lo Ca Dit, XXV. Octobris die, sub noctem hei sibi vere noctem! Tu viator Precare corpusculo levem terram, et inclama solenne illud: VALE! VALE! VALE! Animula nudula, vagula, blandula, quae nunc abibis in loca? Si Platonem audimus, immortalis ille erit. Sive enim in Corpus humanum virtutum suarum coloniam deducere velit, repulsam certe non feret, Cum nobis quoscumque Heroas, Hercules, Aeneas facere possit. Sive ad nemus Elysium et beatorum insulas tendat; vivet hic Alcyonios dies, ludet inter Paradisiacas aves, celebrabit piorum volucrum comitia, perpetua habebit inter canoras Musarum aves gaudia. Et jam, ni fallor, iter parat. EAT! O EAT BONIS AVIBUS!
QUod victimarius olim operaturus dicebat: Agon'? idem ego Favori tuo litaturus: Scribon'? Sacrificium ego hoc literarium primum Tibi paro. Utinam Te dignum! Lege sacra cavebatur, ne illud offerretur sine sale, quod cum fecissent Rhodii, et aras, et urbem eorum reliquit Sapientiae Dea Pallas. Salsum hoc satis quidem est, quod offero, nec tam lucernam olet, quam muriam sapit; si quid tamen salis illi deest, addatur hoc a vestro, neque enim exspectabo a salsamentario. Pontificalibus alii epulis; ego adsum alica, seu potius promulside. Quam cum ego amicitiae vestrae nuper senserim, hanc ego meam relargior, ut ea nos invitet utrinque. Quemadmodum enim a dipsade percussi magis sitiunt; ita ego semel mellitae tuae linguae
telo. Fercula minutorum piscium sunt, quae appono, quorum esum et sacrificium prohibebant Pythagorici, nec ad Heroum illa convivia, quae apud Homerum describuntur, admittebantur, ut notavit Eustathius: Sed Halex illa nostra nunc vel principum mensas adit. Sistimus illum vobis piscem non mutum, sed quiritantem, sed Homines in Neptuni foro, an competenti, an incompetenti, reos agentem. Atque heic mihi Poetarum potentiam vide, qui quasi Dii quidam, etiam loqui faciunt, quae sunt [Gap desc: Greek word] . Sed quorsum haec tam levia dices, et cur tu muriam temperas Castalia illa aqua? Sint exigua. Sed quemadmodum ingentis Colossi magnitudo vel in brevi sigillo se ostendit; ita ingenium etiam in tenui. Est in agello saepe, quod non habet campus, - - - quantum non miluus oberret. Nec Lectorem ego volo supercilii Censorii, nec patruum qui sapiat. Tu vero, Generose Domine, quae est erudita tua nobilitas et nobilissima eruditio, raro conjunctae contubernio, aliter de iis judicabis, quam Catones aliqui, et ipsa sua sapientia insipidi. Neque enim circumforanea illa et hausta de triviis doctrina tinctus, sed solida illa et vera instructus es, et qui etiam ultra vulgum sapis, et illa quoque attingis, quae multi nunc infra dignationem suam habent, eo illis major, quo illi bona mente sunt minores. Lege itaque haec non solum, sed, quod potes, etiam cense. Admittimus saepe in hortos arbores non frugiferas, ut vel umbram faciant, vel etiam delectent; ita Tu quoque umbratica haec commenta. Vale, Generose Domine, et Fave Tuae Nobilissimae Generositat. addicitissimo D. G. M., D. et P.
ESt gurges, propter Boreum qui volvitur axem,
Maximus, immensus, miseris non falsa carinis
Pernicies, qua se spiris ingentibus acta
Aequora telluris medios perlapsa canales
Adverso infundunt (nec falso creditur) Austro.
Heic Via (magnorum prodam secreta Deorum)
Hactenus ignotos telluri ducit in orbes,
Atque habitata novis vastissima regna profundi
civibus. ast illis caelum et sol volvitur idem,
Percussaeque patent radiis subeuntibus undae
Heic in secessu dominantis regia Nerei
Panditur: attollunt vitrei fastigia postes,
Et picturatis splendet domus obsita conchis.
Effulgent gemmis camerae, viridisque smaragdus
Coeruleum distinguit opus, queis candidus adstat
Unio. curvatur varia testudine fornix.
Huic quodcumque Hermus, quod gurgite volvit Hydaspes,
Pactolusve, Tagusve, sinus quod condit Erythrae,
Additur, et nostro quae non sunt visa sub orbe,
Ornamenta latent soli vernacula ponto.
Heic sedet et toti decernit jura profundo
Neptunus rerum pater, et vel cogitat antris
Flumina, vel laxis per terram mittit habenis,
Et sua distribuit sitienti munera Vestae.
Centum pone sedent prolixo ex ordine Divi.
Fluviorum Rex Eridanus, Tiberinus et ingens
Rhenus, et aequorei series numerosa Senatus.
Venerat huc totis Halecum concita turmis
Natio per medios fluctus illapsa, suumque
Circumfusa Ducem pipit tenero ore juventus.
Illa sacrum poscit submissa voce tribunal,
Causas oratura graves. pater annuit olli
Coerulus adsistens cohibet vaga murmura Triton,
Quaeque magis procera fuit, sic incipit Halex:
Hoc stamus, pater alme, loco. Tu questibus aures
Porrige: nam nostris fas est tua jura moveri
Caedibus, infestas hominum prohibere rapinas,
Innocuosque tuo defendere Numine Cives.
Adde benignus opem. tua Te per Numina, Ponti
Arbiter, atque fidem stygiam, sacrumque tridentem,
Imperii commune bonum, per quicquid amicum est,
Oramus vestri non vilis portio regni.
Si totum vestris subsidit nutibus aequor,
Ventorumque sedet rabies, vestrisque lavari
Fluctibus astra petunt, et frustra supplicat Arctos,
Si perit ultrici quondam genus omne sub unda:
Quo noster decrevit honos: quo gloria tanti
Nominis? imbelles ne hominum tolerabitis ausus,
Quas patimur clades, gentis crudelia nostrae
Supplicia? Est populus, qui littoris accola vestri,
Heu nimium nobis vicina habitacula struxit.
Quem Batavum dicunt, ingens, animosus et audax.
Omnes perreptat terraeque marisque recessus,
Secretosque sinus, ultraque cubilia Gadis
Exit, et extremi thesauros colligit Indi.
qui toties Phocas et aquatica numina Nymphas
Terruit, immisitque tonantia fulmina vestris
Sedibus. Haec omnis juravit natio nostrum
In caput; haec bellis miseros ceu jure poposcit
Saepius, hi nobis per saecula longa quotannis
Insidias struxere truces, et retia mille
Milleque piscantum misere per aequora cymbas.
Incautum capimur pecus, et tot corpora nostrum,
Et tot myriadas vehit unica cymbula, jamque
Semianimes artus multo sale spargimur, ut nec
Insulse moriamur, eo mage dulce palato
Pabulum; at infelix inhonori victima ventris.
In plausus piscator abit, praedaque superbit
Divite, et a lucro vel tota talenta reponit.
Quae tandem spes gentis erit? quae postuma proles?
Unde datur generis lapsi sarcire ruinas?
Si nos saeva suis exscindere fata laborant
Sedibus, et toto nomen proscribere ponto.
Surge Pater Neptune. Tuum est, quod carpitur aequor,
Rex, et fraterno cessit Tibi regia pacto.
Heic pars nulla Jovi est. Solus dominaris et exlex.
Quid sibi sumit homo, Fratri plebs sacra Tonanti?
Tamme impune tuos populabitur ille recessus,
Et sacris rapiet lectissima fercula mensis,
Quorum nos pars magna sumus? Stat maxima Tellus
Fecundos gravidata sinus, et larga ministrat
Pabula, magnorum gratissima munera Divum.
Parturit omnis ager, sunt mitia poma nucesque,
Sunt olera et Samiae pia sunt obsonia mensae,
Congestisque gemunt illis satura horrea granis.
Lenaeus liquor est, pulcro qui fonte propinat
Numen et arcano cor imbuit entheus aestu.
Sacra fuit quondam contentaque glandibus aetas,
Et potu salientis aquae, queis grande piaclum
Viventum infamit consumere corpora morsu.
Ingluvies mox crevit atrox, animaliaque ipsa
Injustae cessere gulae, vitaliaque ardet
Bruta a carne suis dare carnibus incrementa,
In similes abitura animos. jam cernuus ipsos
Bos metuit dentes, et oves, et amica luto sus,
Jam Domino quoque amica suo, nec dum improba ventris
Pressa sedet rabies; stabulis satiata, per agros,
Per silvas, per tesqua ruit, nodosaque tendit
Retia, seu capream, aut surgentem in cornus cervum
Figat humi. sequitur vestigia coeca volantum,
Communemque Jovem, et liquidi commercia caeli
Invidet, intactumque nihil furor iste relinquit.
Hoc superest, epulis divum ut se misceat audax,
Divinasque dapes atque immortale Tonantis
Nectar, et ambrosiae caelestia munera carpat.
Sed mox delectu crescunt fastidia in ipso.
Non docti placuere cibi, non prodigus offae
Fastus non centum distincta culina figuris,
Nunc et crudeli crudum lacerasse cadaver
Dente placet. Quid non stomachi ructantis ineptum
Invenit ingenium? medium nunc permeat aequor,
Diversisque infert se fluctibus, et tua regna,
Aequoreos populatur agros. audacia quo non
Mortalis progressa geni? naufragia, Syrtes,
Aegaeaeque hiemes, et praeceps Asricus, ipse
Quod timuit Tiphys, nostro ridetur ab aevo.
Ambulat alta tuis per aperta pericula campis
Machina. non scopuli, non vis irata procellae
Terret. it illa orbem post terga relinquens,
Lunae ultra solisque vias, et sidera nota;
Ipse rotis levibus qualis perlaberis undas,
Compressosque trahis slabris famulantibus Euros.
Pars hominum per summa poli, perque avia fertur
Templa Deum, caelumque Jovi furatur et astra,
Inque astris sua fata legit. lusitania Civem
Jactat, quem primum volucres certo ordine juncti
Remige per magnum duxerunt aethera penna,
Lunarisque ad opaca globi, ac habitabile sidus,
Cognatum pelago mundum. Pars intima terrae
Rimatur, Stygiique opulenta cubilia fratris
Excutit arte nova, dotaleque sublegit aurum
Jam Terram Oceanumque tuo sine Numine miscent
Terrigenae. quis porro tuas accedet ad aras?
Quis vinum fundet pelago? taurique nigrantis
Exta tuo sparget sincerus cultor honori?
Jam totas formant truculenta in praelia classes,
Te licet invito. mediis Respublica in undis
Navigat, et noser discit jam fulmina pontus.
Mox erit, ut propius vestram sistantur ad aulam,
Magnete intendente viam, quos horrida quondam
Frigora, et ignotae nautis audacibus artes
Exclusere. Tui jam in lucro est aequoris usus,
Quasque vias aperis, sacri sitis improba nummi
Clausit, et illicito Deus es mercabilis aere.
Hoc superest: novus ut nectat servilia Xerxes
Vincula, et infami stringat tua colla catena.
Dixerat: at moto Rex inde tricuspide telo
Infremuit, fremitusque allapsa reciprocat unda.
Utque ista intumuit plus quam regaliter ira,
Incipit: Ergo mihi mea jam non fuscina salva est,
Et, quae nos spaciis quondam distinxerat aequis,
Sors fraterna perit? teneat sibi Jupiter astra,
Aeraque, ac hominum genus omne. sed infera Pluto,
Dives nocte sua. mundum premit ille sepultum.
Neptuno famulantur aquae, et quod remige pinna
Transit aquas nihil heic Terrae cedemus alumnis.
Jamque erat in totas missurus flumina terras,
Ac omnes moto mersurus in aequore naves:
Sed Fratrem tamen ille timet, fulmenque trisulcum,
Judicioque Jovis potius moderanda reliquit.
Protinus ut toti divorum prodita causaest
Concilio, dubius tum prinum Jupiter haesit.
Sed dubitare Patrem vetat heic Semeleiia proles:
Res, alt, haec pro parte mea est. mea munera Tellus
Protulit, et gratis Halex conjungitur illis
Connubiis, tardumque ad pocula guttur inescat.
Quid vina absque siti? mea nec tum gloria tanti est,
Et Caupo omnis eget, sacris plebs dedita nostris,
Et nostris frustra supplex operabitur aris.
Comprobat alma Ceres. sua nominat aemula vino
Pocula proque suis egisse est visa ministris.
Facta hominum pars justa probant, justamque vocant vim,
Quae premit injustam, et manibus sua jura tuetur.
Amphibium esse genus, terris et fluctibus aptum,
Qualem Niliaco Crocodilum in littore Memphis
Horret, et hos toties vicinos ire per agros
Praedones, summaque fero ruere impetu ab alga.
Ergo Jovitandem causae sententia dicta est:
Fata, ait ille, volunt. saevi nova semina belli
Halecum captura dabit. tum funera crebra,
Et toto strages late cadet edita ponto.
Haec damus Haleci populanda, humanaque tum sins
Corpora pro dapibus. Sic, quo nil justius unquam est,
Quod patiuntur agant, et idem pensetur eodem 1662.
sumus: poema enim alius plane fili et coloris texebamus. Quod latina lingua, nemo hactenus, quod sciam; Hetrusca vero Bernardinus Stephonius tentavit, ut memoriae prodidit Janus Nicius Erythraeus, seu, ut vero nomine appellatur, Joannes Victorius Rossius Pinacoth. I, 92. Saepe, inquit, fiebat, ut quae a Magistro angustis et concisis disputationibus illigata traderentur, Latinis versibus explicaret, et spinosam illam ac difficillimam tum ad intelligendum tum ad explicandum de ente rationis quaestionem in Philosophorum Scholis agitari solitam facetissime atque plenissime rythmico Etrusco carmine complexus est. Sed illud quidem a nobis frustra investigatum hactenus fuit. Nihil itaque vel illi, vel aliis debemus: nisi quod versiculos nonnullos, vel integros vel caesos, e Poetis veteribus consulto et de industria immiscemus, ab hoc poematum genere minime id alienum rati. Accidit tamen postmodum, ut quae joci gratia, de Entium Rationis in Cerebello per [Gap desc: Greek word] illa, quorum speciem illic deprehenderunt Anatomes Doctores, propagatione a nobis conficta erant, a Roberto Fluddio, in libro ejus de mystica Cerebri anatome, serio asserta et inter arcana ab illo reposita invenirem. Quod mirum mihi visum fuit, imprudentem me adeo, ac [Gap desc: Greek words] poetico ductum in hoc horribile incidisse secretum. Adeo ridentem etiam mysteria dicere nil vetat? Nihil ultra Te, Lector Benevole, morabor.
Vale, et, si mereor, ama.
quamvis de Non-Re, quae ad vos solos pertinere putatur. Quid Scotistae, Thomistae, Albertistae, Occamistae, hoc Ente Rationis agant, de iis ego parum sum sollicitus: nec mihi tam barbare subtili nunc esse licet. Plerique tamen, quod dissimulare nequeo, Canis Aesopici instar umbras captant pro Rebus. Ut Ens Rationis sibi fabricent Philosophi, a Re ipsa abstrahunt, et de ea abstractione abstrahunt iterum, plane quemadmodum cum virgine agit Mater apud Comicum, ---- ---- Quae deducit cibum Tametsi bona est natura, reddit curatura junceam. Coeterum cum iis libenter pacem colo, quos Defendit Numerus junctaeque umbone phalanges. Nec scientiae isto morbo solae laborant, sed ipsa etiam vita communis, ipsum saeculum. De Viris abstrahimus titulos, de titulis iterum: ita nihil cum animo patimur concrescere, ut ideas Platonicas speculari videamur. Sed quid ego haec tam longe arcesso? Tu mecum, Amice optime, ex animo voves: ut, quod olim Fabius cunctando fecit, nunc aliquis vel meditando, vel agendo restituat REM. Vale, Lege, et quandoquidem ad Te spectat harum Rerum-Non-Rerum judicium, cense.
Rostochii, 1663.
Fare age, Wasmuthi, quo cretum seminc vestrum
Ens rationis erit? queis se natalibus illud
Debet, et unde viget generis fecundia tanti?
Anne Prometheo surgunt haec Entia limo?
Aethereosve inter volitantia ceperat ignes
Japetoniades, quos mentibus inspiravit?
An haec Vulcanus Siculis formata caminis
Extudit? ut quondam certos fallentia visus
Retia, moechantes quae stringant vincula Divos.
Daedaleaene manus finxere? an pinxit Apelles?
An qui muscarum quadrigas texerat alis
Callicrates, elegisque inscripsit sesamon aureis,
Sculpsit acu tereti? Memphitica an extudit aula
Inter Mercurii tabulas et sistra repertum
Isidos, et vultus imitantia signa ferarum?
Non Sal primaevum, non inflammabile Sulphur
Praebet materiem, nisi multa volatilis addat
De se Mercurius, varias versutus in artes.
Non hoc Democriti concrevit pulvere, mille
Mille modis minus, ac atomo concisius omni.
Nil Elementa juvant: nisi quis solertior illi
Aeriis aliquid cognatum nubibus addat:
Aut nisi Cartesius forsan globulisve striisve
compactum velit esse suis; nisi dixeris illud
Materiae subtilis opus semperque fluentis,
Ut sic, ingentis dum complet inania mundi,
Compleat et cerebri. Sic nullum in rebus inane est!
Haec inter fessam vaga dum sententia mentem
In diversa trahit, geminam mihi Regia Somni
Portam aperit. Cubat ipse suo sublimis in antro,
Pullato corpus velamine conditus, et vix
Spissa nocte graves oculos levat. Inde Phobetor
Jam fera, jam volucris, jam longo corpore serpens
Repit humi, Morpheusque jacet simulator, et artes
Phantasos exercet varias, animaque vacantum
Materiem subit, et jam trabs saxumque videri
Gestit, jam tenues fallaciter exit in undas.
Tu quoque pone sedens omnes praesage figuras
Artemidore notas nostrumque educis in orbem.
Mille volant intus pressi caligine fratres,
Mille sedent simulacra truci male comta figura.
Ergo ubi jam densis Terram Nox implicat umbris,
Phantasos egreditur (neque enim se credere soli
Audet nocte satus) porta dimissus eburna,
Milleque formarum ducit post terga phalanges.
Tunc siforte sedet studiis operata juventus
Per terram, et totas meditando ducere noctes
Gaudet turba Sophum, circum gratissima serpunt
Somnia, et intentis pedetentim irrepere tentant
Sensibus. Heic vigiles non observata subintrant
Primum oculos. Tum quas sibi se mens siste re formas
Adspicit, ut non falsa intus simulacra reponit.
Nam quae alias clausis spectavit somnia ocellis,
Somnia vana putat: sed quae vigil ipsa recepit,
Jam secura doli fraudisque ignara jocosae,
Versatque glomeratque, novis gavisa repertis.
Pars agit excubias, oculorum ubi janua menti
Panditur, et valvas patulas venientibus offert.
Sic sibi continuo succedunt ordine fratres,
Ac intus denso mentes examine turbant.
Vera cano, Vates per singula duxit Apollo
Secretosque aditus. Phoebum quis dicere falsum
Audeat? Ast Vati surdas heic obstruit aures
Natio tota Sophum, miserumque insana Poetam
Arjete pulsabit Logico: jamque acre dilemma
Hinc cornu petet, hinc alius torquebit acutum
In caput Enthymema: Illinc Cacosystata et Utis,
Isthinc Pseudomenos casses et vincla minantur,
Terribiles visu formae, horrida nomina, et ipso
Pene tremenda sono. Quae nobis somnia demens
Objieis? inclamant. Mens rerum maxima mater
Hos genuit foetus, aliquid divinius ausa.
Haec Patria est. Haec dum rerum per singula praesens
It capita, ac apices in nodum colligit omnes,
Unum aliquid meditatur, et uno singula centro
Implicat, et quae jam mundo dispersa videntur
Fasciculo stipata ligat. Sic efficit unum,
Quae sunt multa tamen: sed nec quod concipit unum
Admittit Natura, nec est, nisi mente receptum.
Heic sedet ac intus vero Entis honore triumphat,
Quod nil est extra: nisi Tu per singula rursus
Ire velis, eaque ad discretos ducere sensus.
Sunt quoque, quae nulla Naturae in sede locantur
Mens tamen esse facit, quia contemplatur: et illa
Tota sibi incumbens, ac in se tota recedens
Fingit, et aeternum Mens Numinis aemula fingst.
Scilicet haec nobis magni mysteria pandunt
Aegroti veteris meditantes somnia Mystae.
Sola ergo jam mente sedet, compagibus illis
Se rotat, et cerebro macilentas pascere formas
Creditur. Hoc primos praebet nascentibus ortus,
Exanguesque simul generat jugulatque figuras.
Heic circumvolitant nigrantibus Entia pennis,
Quam multa in Sylvis avium se milia condunt,
Quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla:
Hac Proteus, hac se Morpheus exercet arena,
Atque umbras nectit graciles et inania fingit
Mille modis simulachra. haec, dum miscentur, opaco
Calle meant remeantque: his circumducta latebris
Volvuntur, caecisque premunt vestigia plantis.
Jamque aliae veniunt species, aliaeque recedunt.
Nascitur haec; perit illa; renascitur altera, cum Mens,
Cumque volet Ratio, fingendi quam penes unam
Arbitrium est et jus et norma ac aequa potestas,
Sic quae de terra generantur in aere nubes,
Jam totum texere Jovem; jam densior aura
Cogit in angustum plenasque madentibus Austris
Sufficit in buccas: jam per dilucida sparsae
Intervalle micant, surguntque caduntque per horas:
Seu illas, caelo cum sese immittit aperto,
Eurus agat; seu ipsae in spiramenta residant
Tenuita, vel placidos sensim fundantur in imbres.
Non Natura Parens, non haec Deus ipse creavit.
Plus animus ratioque potest, haec sola optenti
Materiem jungit Nihilo inter seque maritat.
Hinc genus incertum, nec mas, nec femina, prodit.
Forsitan hoc vario CartesI glandula motu
Imprimit in mentes, ut, qua movet, ilicat illae
In similes aequo succedant ordine gyros:
Non secus immissis ut inhorruit icta lapillis
Unda, lacessitum primum brevioribus aequor
Hinclongos late fugiens glomeratur in orbes.
Inscia miratur numeratque volumina pubes.
Parturiunt Mentes: nascetur at inde potens Ens,
Ens ingens, vastos quod caelum scindit in orbes,
Et quod jura Sophis praescribit et integratartes.
Quo sine nil scitur: sed quod nescitur, et inter
Claustra latet Nihili vanasque reconditur umbras.
Hoc tamen ex fumo potuere Sophi dare lucem!
Hos ex luce ista potuere Sophi dare fumos!
Sic Nihilum Nihilo sic umbras scilicet umbris
Addimus. Ac certe Nihilum hic agnoscite Patrem:
Aut Matrem potius, vel mentem credite Patrem!
Nascitur hinc ALIQUID, tener atque venustulus infans.
Quo tamen hoc natum sit semine, quaerere noli.
Talia non nobis retegunt mysteria Delphi,
Non Dodoneae quercus, non corniger Ammon.
Aeterna hoc premitur nocte et fatalibus umbris.
Ne tamen haec sacrum miracla latere Poetam
Credite. Multa dedit vis vatibus enthea nosse,
Et qui de aetheriis delapsus sedibus hospes
Spiritus intus agit: nam nec vulgaribus illa
Panduntur geniis, nec plebem scire profanam
Convenit. Ergo Entis capite hinc cunabula vestri,
Et Cerebri thalamos occultaque semina mentis
Discite, queisque sibi generet Natos hymenaeis.
Est in secessu Cerebri locus, heic ubi mentem
Sinciput includit: parva heic Rex magnus in aula
Considet, et triplici moderatur corpus habena.
Heic se (nostis enim Medici et memorare potestis)
Ostendunt simili genitalia membra figura:
Qualia corpus alit. Sunt quae testantur apertum
Signa marem: et quae femineum distinguere sexum
Consuevere notae. Sic est sua mentula menti,
Quae generat, suaque est, quae semina concipit alvus.
Heic mens heic, (nisi me Phoebi certissima fallunt
Auguria) innumeram fecundis nixibus edit,
Se praegnans ipsa, sobolem, parvosque Cerebri,
Quos genuit, multa pascit novitate Quirites.
Juppiter his quondam concepit Pallada claustris,
Semine non alio. Prodit patrima Virago
Ecerebro Jovis, ast obstetricante securi,
Armatam quatiens Divis metuentibus hastam.
Nostra sedent intus patriisque Penatibus errant
Entia: ni facili per aperta excurrere tentent
Ora via, vento transvecta et voce curuli.
Quis tamen haec, Musae, palpasse crepuscula primus
Dictur? An latitans palantia nube Menippus
Haec medio quondam venatus in aere prendit?
An ea Lunari cepit volitantia eampo
Inter aves interque emblemata Pythagoriea?
An speculum, Galilaee, tuum, Jovialibus illa
Orbibus, aut inter Saturni repperit ansas?
Brachmanumne genus: vel vos, pia turba, saceratis
Celtarum, Druides, vidistis condita lucis?
Vos Pandioniae primum vidistis Athenae
Socratica monstrante domo: quae grandibus ausis
Exultantem animam mediis immiscuit astris,
Legit et arcani praesens vestigia phlchri.
Hunc paribus sequitur raptus Plato Maximus alis,
Ac animo simulacra videt, rerumque supremas,
Quas mens alta capit versatque rotatque figuras,
Praecessisse notat longo sua corpora seclo.
Hos acie locat ille Duces: ignobile vulgus,
Quantum corporeo concessum carcere clausis,
Subsequitur tardoque subit vestigia gressum.
Ergo ubi, qua vasti patet ingens area Mundi,
Spectator migrat genius, perque omnia certos
Praecipitat radios: tunc mentem exercitus omnis
Formarum faciesque incursant undique rerum.
Ecce canem! generis tunc et Natura Canini
Mente latrat. sed cui veniens Leporina videri
Miscerique timet: juxta, si forte videtur,
Segnis Aselleitas graditur, non passibus aequis,
Auribus erectis, qualis vel quanta videri
Arcadibus solet: aut caudam trahit improba Vulpes:
Aut se Bos forma praestanti et cornibus ingens
Exhibet. Hos inter modo grunnit amica luto Sus,
Vel Lupus exululat, vel raucis vocibus Ursus
Infremit. Hinc nova jam per pascua subsilit acer
Dux gregis ipse Caper: vel nudis clunibus errat
Simia: vel Serpens maculosam abjectus in alvum
Sibilat, et longi repunt (mirabile) Vermes.
Plebs habitat diversa locis, pictaeque volucres,
Et pecudes, et quicquid habet vastissimus orbis.
Non tamen in Venerem dissolvunt corpora segnes,
Aut fruges comedunt, aut libant munera Bacchi.
Sed grato Cerebri pascuntur rore, cicadae
In morem, et placidum traducunt leniter aevum.
Scilicet his quaedam non vani symbola Veri
Prisca subesse putat, neque nostra hoc abnegat aetas.
Verum alia ex aliis Mens hinc in spectra vocatur,
Hac dilapsa via, et miris nova semina monstris
Sufficit. Hinc proles successit adultera toto
Agmine. Jamque Rei Privatio schemate fallit,
Incedens animo pede clauda, et lumine lusca,
Et faciem jejuna et inanem lurida vultum.
Mox informe Nihil, Vacuumque ac undique segne:
Utopiae proceres inter venerandajreponi
Nomina coeperunt ae summos Entis honores.
Hinc jam tota seges Larvarum immaneque prodic
Concilium, et quae vix mentiri fabula posisit,
Scyllaeque, Harpyiaeque, ardentiaque ora Chimaerae,
Et lentae Febres, Lamiae, Pestesque Strigesque.
Hinc Macies, et Pallor, et illaetabile Frigus,
Dira Fames, latumque trahens ingloria ventrem
Desidia infami perituros conspuit aura
Mortales: vecors comes ignorantia turpi
Se pascens nebula, qua ceu torpedine tactae
Obstupuere Scholae et jam rixatura per aevum
Pulpita. Prodit et his Paupertas nata cavernis,
Convulsaeque comas Curae, plangensque lacertos
Tristitia et Luctus. Quicquiad privatque negatque,
Innumerique isto ducuntur ab aequore fontes.
Hinc Dryades, Nymphae, pecoris ludibria, Panes,
Capripedes Fauni, et cornigeri Satyrisci.
Namque quid aut Natura ferat, vel ferre recuset,
Non curat ratio: jamque haec, si forte placebit,
Humano capiti cervicem junget equinam:
Si volet haec; volucres pascentur in aethere cervi:
Si volet haec eadem; caelum findetur aratro,
Unda dabit flammas, flammae vertentur in undas,
Delphinum sylvis appinget, fluctibus aprum.
Jamque volaturo pennas aptabit asello,
Vocalemve lyram: fortasis et illa loquentem
Finxerit, obryzoque ignavum vestiat auro.
Aethiopem timide nunc audeo dicere nigrum:
Nam lavat illa. per hanc sunt omnia protinus alba,
Sunt nigra: jamque hircos mulgere, et jungere Vulpes,
Et ventos colere, et lanam depectere capris
Illa docet. Solem, si vis, tibi finget opacum,
Deducetque suis etiam sine carmine Lunam
Orbibus. haec undis humorem ignique calorem
Abstrahet ingenitum. jam cuncta coloribus orba
Sistet, et impresa genus exuet omne figura.
De nummis auffert numeros, Crassique talenta
Calculus inducta solers indagine claudit.
De numeris nummos malunt avellere fures,
Aut numeros nummosque simul. Quam docta patrantur
Furta Animo, suavesque amat haec agitare rapinas!
Discitur ex rapto: nam quicquid pulpita clamant,
Quicquid et Arcesilas, vel acumina Chrysippea
Inculcant, quicquid rabiosa silentia rodunt,
Quod calamos frangit, multum stridente papyro,
Vel praelum, rebus decerptas assere formas,
Quas animus strinxit, vel falce totondit acuta.
Forte etiam nudos veste spoliaverit artus.
Omnia jam fient, fieri quae posse negantur,
Telluremque polo miscebit et infima summis.
Mens agit haec: ficti quam nulla licentia monstri
Transiit, et cujus quicquid non creditur ars est.
Non tot, quae tortum magica vertigine rhombum
Traxerunt Lamiae, formarunt vultibus umbras.
Non tot mutatis mulctarunt corpora formis
Circaei calices. His entibus actus Orestes
Nec quicquam ultrices ferro diverberat umbras,
Et Solem geminum, et duplices se ostendere Thebas
Miratur Pentheus. animis haec entia versant,
Queis vetus ad vivum febris sedet acta cerebrum,
Aut qiubus et linguas oculosque animosque natantes
Occupat infuso dulcit vesania vino.
Queis Tibi Relligio frontem foedavit honestam
Nubibus, et quae non errorum semina vana
Heic sparsit Ratio? Fabricantur mille Deorum
Horribiles larvae, monstrorum nomina mille.
Hinc et adorato Pharius Bos arsit in auro,
Effigiesque sacri nitet aurea Cercopitheci,
Et turpis Crocodilus, et ingens ventre Canopus
Niliaca primum placari coepit acerra.
Auxerunt sine fine Dei. sibi numina Gentes
Et privae finxere domus. Quis talia fando
Explicet, aut numero tot nomina colligat aequo?
Tu quoque, qui Latia regnas sacer institor aula,
Pasceris his nebulis, et totus pascitur orbis.
Heic Constantini munus, triplexque tiaras
Prima tenet, sceptroque tuens se purpura ficto.
Improbus haec mango et famosus vendit agyrta
Entia Tezelides. His, quae miracula fraudes
Invenere novae, et vanos pietatis honores,
Et quaecumque inter Divum simulachra Sacerdos
Cernuus insanae secreto immurmurat arae,
Addite. Fallor, an haec ultrici pabula flammae
Sufficiunt, sontes quae purgat sordibus umbras?
His quoties temerata Themis! subiere dolorum
Mille modi vero similes, fraudisque malignae
Mille ortae species, et iniqui mille colores
Ignavique Metus, pictis Mendacia larvis,
Coecus amor, pascensque suo se viscere Livor,
Ambitioque auris laudum satura. omnia late
Fasque nefasque, scelus fceleri miscentur aperto.
Insidet illa Foris tabes fera, permeat Aulas,
Regales animos dulci pastura veneno.
Hinc abit in populos et putribus inficit auris.
Hos Regina choros moderatur OPINIO, primos
Pratentans per cuncta gradus: quam devia primam
Mens peperit sobolem, et pulcros sibi servat amores,
Hac vult cuncta regi, Dominam quam praeficit orbi,
Haec ubi mente sedet, vastos ebullit in ausus,
Nec tum se mens ipsa capit. tum temperat ipsos
Phoebeos Phaethon currus, perque astra volare
Tentat Bellerophon, convivaque Tantalus inter
Divorum prandet consortia: jamque nefandis
Concidet Xerxes ventos elementaque flagris:
Jamque unus Juveni Pellaeo haud sufficit orbis.
Quisque sibi Suffenus erit. Tum Juppiter illi
Mella pluet. Tum dives erit, sapiensque probusque,
Aut Rex, aut Deus, aut Gallinae filius albae.
Tum sibi continuos titulorum nectet elenchos.
Diversos diversa juvant, nec tendimus una
Ire via. Cavet hic, alter quodsperat et optat,
Incertosque levis disturbat opinio sensus.
Fallimur, an qui amant etiam sibi talia fingunt
Entia? nam quos non Amor heic agit histrio lusus!
Quos non ille dolos, quae non sub pectore versat
Gaudia! jam Dominae stringentes somniat ulnas,
Oscula jam numerat vento delata fideli.
Jam palpare suos, credit, queis laeditur, ignes:
Hinc exaudiri gemitus, tristesque susurri,
Vota, preces, lacrimae; jam vincula, vulnera, flammas
Somniat, ac animos pictura pascit inani.
Usque adeo nihil est, quod non hoc Ente regatur!
Hoc sonat in triviis, pagos pervadit et urbes,
Iliacos intra muros hoc regnat et extra.
Hoc calet in thermis: propinavere popinae
Materiam fandi patula potantibus aure.
Disserit ad fontem Drusilla, Camilla, Sybilla:
Adversumque sonat Flavissa, Melissa, Cilissa.
Porticus omnis habet, ludi, fora, compita, vici,
Auritoque solet populo narrare disertus
Tonsor. quantum illo sudavit saepe ferendo
Nuncius, insano referens nova somnia vulgo!
Jamque aliquis, qui vendet, erit; mer dicia gratis
Nemo legit: nemo fingit mendacia gratis.
Quis jam non fumos, quis jam non somnia vendit?
Hoc miniata nitet Fastorum pagina et omnis
Haec plebi, nova ceu oracula, dictitat Augur.
Vivit et imnoritur vanis Schola tota Sophorum
Entibus et cerebrum jejunis pascitur umbris,
Rancidulisque logis farragineque undique Ibera
Tincta laces sitas figit per inane Chimaeras.
His immersa sedet segnisque reconditur aetas,
Ceu fatis damnata suis, et summa sciendi est
Scire Nihil. pictae cathedrae tectoria linguae
Nilque crepant solidi. Nam quod sibi scire videtur
Ille vel hic, quicquid speciosa finxerit arte,
Sufficit. his pando vecordes hiscimus ore,
Et pone ignavis premimus vestigia plantis
Vulgus iners, aliisque sat est sapuisse Magistris.
Heic mihi rixantes Naturae in limine Grajos
Adspice, cunctarum quaerentes semina rerum.
Hic natas flammis; alter contrarius undis
Asserit. Hic denso compingit corpora fumo.
Alter at immenso congesta putavit inani.
Quis sibi jam stabilem terram promittat, et orbes
Certa sede locet, quos non vel Tycho refingat,
Aut alia solers regione, Copernice, signes?
Hac quoque Materies, quam dedita turba Lyceo
Somniat, et quotquot genii flammantia ducunt
Siderat, classe sedent, et quos Lunaribus ignes
Supposuere rotis. quos se sensisse negavit
Noster vicina prospectans nube Menippus,
Regnaque Socr aticis depicta Platonica formis.
Hei quam Sisyphia est versanda per ardua moles!
Sed redit illa suum, redit et labor actus in orbem.
Nil miseros nos scire juvat, vel discere: tandem
Cura perit, longumque Nihil meditantibus actum est.
At vos (fabor enim, quando haec me cura remordet,
Si modo vera mihi fas est impune profari)
Non vestris haec nata Sophi nutritis in agris
Entia: nam soli genuerunt ille Poetae.
Vomeris illa seges nostri est. vos vestraque nobis
Debetis, nostris fluxerunt fontibus illa.
Reddite, quas nobis rapuistis, reddite plumas.
Jure reposco meo, repetunt sua debita vates.
Fingendi haec nobis Divum concessa potestas
Munere. Nos chaos immensum, caelum, aequora, terras
Pandimus. Ascraei retegunt haec Somnia Vatis.
Astriferos noster torquet cervicibus axes
Atlas. Nos variis vastum aethera pingimus astris.
Nos quicquid gremio involvit longaeva vetustas,
Quae caelo stellas adscribat fama, pllique
Immensum reseramus opus. Vos nomina nostra
Tollite, vel quali describimus astra figura;
Et gravis aetherios premet ignorantia tractus,
Ignotoque sagax errabit calle necepsus,
Nec caelo sua fata leget. Quod Martia rufus
Ora color signet: quod bellatricibus auris
Influat in mentes, primos sensisse Poetas
Credite. nos primi Saturni inamabile sidus
Diximus et falces dedimus. vos dicitis ansas.
Nostra Venus, nostra hanc caelo suffragia ponunt.
Nos Phoebo currum dedimus fulgensque capistrum,
Quo regat altus equos. per nos Cyllenius illo
Orbe sedet, vibrans alas, tectusque galero.
Nos clava Alciden, nos Oriona potenti
Armamus gladio. Patet en immensa Poetae
Area: jamque caput per sidera ducit, et alto
Calcat opes animo et Regum meditatur honores.
Jam celer ingreditur terris, atque omne pererrat
Aeterni Genitoris opus, jamque omne quod optat
Induit ingenium: jam circum Thessala Tempe
Castaliosque amnes, sacrosque ex ordine montes
Ambulat. Heic illum pius excipit ordo Sororum,
Delius inspirat Vates, Pincernaque Vatum
Pegasus aeternos infundit mentibus imbres.
Nulla mora est, et jam male custodita Draconi
Vellera subducit: fundunt oracula quercus:
Solis equi volucres sistuntur: Juppiter auri
Imbre fluit moecho, vel Tauri voce remugit.
Jam dant saxa viros, jam Regem infamis aselli
Induit auriculis: mox ipsa in Tartara Nigri
Ditis abit, sontesque feris Praetoribus umbras
Exhibet, et Furias totumque Acheronta movebit:
Mox iras dirasque canit, mox vulnera amantum
Obligat, et pulchrum Veneri deplorat Adonin.
Haec nostris poterant satis opportuna videri
Lusibus, afflatusque, a quo sacer isse Poetis
Creditur ille furor, nostris haec mentibus indit.
Hoc lapsum de fonte venit laudabile carmen.
His vehitur pennis, his aethera pervolat alis,
Humanam supra sortem et mutabilis aevi.
Non Vos ista juvant: ea nobis gloria solis
Competit. At solidum vobis pernoscere verum
Cura sit una, Sophi, non quicquid imagine Veri
Ludit, vel tenues rerum reflectit in umbras.
Non ignota Tibi, Wasmuthi, Carmina scribo.
Mentitum Te nam decus, atque precarius hujus
Non latet Entis honos, nec vulgi fascinat error.
His animum incensus studiis, perque omnia versans
Pervigiles oculos varias circumspicis artes,
Et toto haec turbas ludo commenta, cavesque,
Ne vetitis tentent se rerum immittere regnis.
Tu, quia nunc Te haec cura coquit sub pectora fixa,
Vestro pelle foro, et tota quod mente requiris,
Hoc nostro, quantum potes, Ens fac in orbe renasci.