morhof1 morhofpoemata 20 November 2003 Ruediger Niehl
typed text -structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


page 825, image: s0871

EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS.


page 826, image: s0872

Nobilissimo et Amplissimo Viro JOELI LANGELOTT, Medic, Doct. et Sereniss. Principis Cimbrici Archiatro Celeberrimo, Fautori et Amico honor atissimo.

LAngelotte, novem decus Dearum
Langelotte, tui decus MorhofI,
Canentis soboles decusque Phoebi,
Medentis soboles decusque Phoebi,
Chemico tibi maximo poeta
Chemicam dico dedico poesin.
Nam primo tibi maximoque amico
Prima pars Epigrammatum sacranda est,
Quae pars quinta vocetur Hippocrenes,
Phoebeis mihi nunc novo in camino
Excocta ignibus et calente pruna,
Ergo munus habe tibi minutum,
Guttas Aonii liquoris istas
Stillatam per alembicum Hippocrenen.
At si fortior impetus remissam
Et fecundior implet aura venam;
Tum plenas mea Musa fundet urnas;
Tum toto penitus madebis imbre,
Langelotte, tui decus MorhofI,
Langelotte, novem decus Dearum.


page 827, image: s0873

In Nuptias Pontici Juvenis et Accae vetulae Lusus Epigrammaticus.

1.

PUtida, turpis, iners anus et deformis amatur.
Haec dos emendat singula; pulcra fuit.
Haec prope denatae vitam senioque juventam,
Deformi formam reddidit illa suam.

2.

Quod turpis cupit Acca Virum; Tu hanc, Pontice, ducis,
Acca sibi pulcra est; Tu mihi turpis eris.

3.

Hinc fit anus juvenis juveni male nupta marito:
Hinc in anu juvenis fit sine amore senex.
Huic calor in thalamo friget juvenilis inepto:
Huic frigus flammis usque senile calet.

4.

Turpis anus frontem rugas caperata seniles
Acca erat, et senio putida tota mero.
Explicat at frontem rugasque exporrigit aurum:
Hinc effronis illi frons, ut amare velit.
Deformi jam forma sua est, senioque juventa,
Jamque calet frigus, jam bene foetor olet.

5.

Haec Anus; hic Juvenis. quam dispar copula! nullum
Hoc in conjugio credite conjugium est.

6.

Nubere vis juveni, nec mirum est, Acca, sapisti.
Hic non Te, sed opes ducit, et ille sapit.

7.

Ponticus ergo Accam ducit? mentitur Amator,
Dos Sponsa est, amat hanc Ponticus: Acca vale.


page 828, image: s0874

8.

Tu Juvenis primos inter numerandus ephebos?
Haec annos decies continet Acca tuos.
Quanta haec disparitas! sed quos tibi subtrahit aetas,
Hos annosa annos addidit Acca Tibi.
Aequalis vestros ergo metitur amores
Calculus. Ergo nunc estis utrinque pares.

9.

Qui vetulae turpes nunc ambit Ephebus amores
Quam Te, bella Venus, lux mea, dicit, amo!
Si non derides, si verum, Pontice, dicis,
Ah miser ah nescis, Pontice, quid sit amor.

10.

Ut tibi sit Conjux, Anus haec Tibi ducitur Acca:
Nunc Tibi nec conjux, Pontice, nec torus est.

11.

Ne caelebs esses, conjux Tibi ducitur Acca:
Nunc caelebs ipso es, Pontice, conjugio.

12.

Ne tibi ne sterilis, fecunda sed Acca vocetur,
Tot tibi quae nummos, pignora pulcra, dedit.
Inde Tibi pulcram pariet pereundo juvencam.
Haec pulcra poterit reddere prole patrem.

13.

O Te felicem! thalamo qui discis in isto,
Quod non logna alios saecla docere queunt.
Ante oculos quia nunc mortis versatur imago,
Perpetua disces nunc pietate mori.

14.

Diceris infelix aliis; mihi, Pontice, felix:
Quod sine rivali nunc tua solus ames.


page 829, image: s0875

15.

Dum modo ducis anum, spreta, male sane, puella,
Te magni sceleris dicimus esse reum.
Fur es, dum Patriae natos serosque nepotis
Subtrahis, a sterili spes cui nulla tor.
Improbus ipse tui es sicarius atque nepotum,
Et Tu cum tota posteritate cadis.
Quis furor hic thalamo vitam sic perdere in isto?
Et structos in spem mortis habere toros?

16.

Nobis Anus Juveni, qui vix egressus ephebos
Inque suos infert integra saecla toros.
Incestos ergo leges toleratis amores?
Quando nepos Aviae jungitur ipsesuae.

17.

Grata solet gratis species formosaque amari.
Gratuitos vetulae quis velit esse toros?
Venalis Venus ista fuit, dossolamarita est,
Tuque Virum, quem non, Acca, mereris, emis.

18.

Ergo etiam gelidi celebrant connubia manes?
Et lemures ineunt et mala monstra toros?
Exequias naec festa voca tumulumque cubile,
Accendit tristes improba taeda rogos.

19.

Ducitur Acca domum: nam si non, Pontice, ducas,
Vix anus aegra tuam possit adire domum.

20.

Cur non Acca Tibi placeat? velut arida ligna
Sunt magis apta foco: sic magis illa toro.

21.

Ducit anum juvenis mirumque videbitur ilhid,
Frigida quod slammas pascat amoris anus.


page 830, image: s0876

Ut per convexam glaciem Sol caelicus urit;
Sic Sol per gelidam Chemicus ussit anum.

22.

Pontice, ducis anum. quae Te dementia cepit?
Quis calidum juvenem frigidus ussit amor?
Quis solet arenti ramos immittere trunco?
Quis sibi de spinis plectere serta velit?

23.

Pontice, quis furor hic? quaenam haec, male sane, voluptas,
Quae prae Virginibus putre cadaver amat?
Improbus ille fuit, qui faeda cadavera primus
Instituit vivis jungere corporibus.
Nequior es qui, quod Mezentius extudit olim,
Sponte subis nulla ob crimina supplicum.

24.

Dicite quae major fuerit vesania! pulcram
Pygmalion statuam deperit; hic sceleton.

25.

Non male Tu numeras in amoribus: addere nosti
Quos Tibi nunc nummos Acca marita tulit.
Felix est numeros quae congerit ista Mathesis;
Multiplicare tamen non in amore potest.

26.

Pulcra fuit forsan, quae nunc deformior Acca.
Falleris: Haec semper nam fuit Acca senes.
Acca procos nullos habuit, cum visa puella est.
Quo magis haec vetula est, nunc magis illa placet.

27.

Indignos Juvenis vetulae nunc ambit amores.
In pretio vetula est Acca, sed ob pretium.


page 831, image: s0877

28. Anagramma.

Acca caca. nam quae turpi mage digna marito
Munera delicias foetida ferret anus?
Putida nil habet Acca boni, cacat Acca Latinis,
Omniaque haec Grajis continet Acca [Gap desc: Greek word] .

29.

Non puris prognata Venus Tibi prodiit undis,
Quae Tibi nunc vetulae pectus amore rapit.
Aut fuit Alecto, aut Ditis sibi pronuba Conjux,
Aut fuit ex ipso stercorenata Venus.

30.

Si tantum nummi studium est in amore, placere
Ut facies rigida Gorgone digna queat;
Illa sibi Ditem poterat junxisse maritum:
Hic turpi Ditis conjuge dignus erat.

31.

Aureus in Danaen descendit Jupiter olim.
Incidit in thalamos aurea Juno tuos.

32.

Ne Tibi ne vetulam jungas: nam forte sub illa
Se lateri specie jungere Parca queat.

33.

Costa viri mulier: sed dum Tibi ducitur Acca,
Heu mihi. quam fragilis nunc tibi costa datur!
Quam putris caries jam pene exedit et aetas.
Infirmum domui subjicis, Aule, latus.

34.

Porticus ambit anum. Cur? ex graveolentibus osclis,
Respondit: lucri quod bonus esset odor.

35.

O par absque pari! sibi sed impar.


page 832, image: s0878

Iste floridulae decus juventae,
Ista decrepitae pudor senectae.
Illi multa Venus catullientes
Fecundo populatur igne fibras:
Haec gelu Scythicum, nives, pruinas
In venis alit et pigros Decembres.
Illum pulcricomus coronat orbis:
Ista Gorgonio riget capille.
Illi frons nitet explicata, et ipsa
Insculpsit teretes Charis figuras.
Illi frons sedet hirta, quam retusa
Imprimit Cronius notatque falce.
Hic messes redolet madens Sabaeas:
Spirat funeream sed haec Mephitin.
Illi genua virent genaeque florent,
Et firmum latus est et ampla cervix:
Huic omnes tremor occupavit artus,
Et marcent genae et hinc et hinc labantem
Fulcire emeriti pedes recusant.
Hic compingitur artubus torosis
Mollis, vinulus, atque suceulentus:
Illa est ossea, tota cornu,
Tota est litera longa, inanis umbra.
Aequali tamen hi toro jugantur
Impares animis vigore et annis
Impares opibus, sacris, profanis,
Impari gemini impares amore.
Non missis ferit hos Cupido telis,
Non Venus neque Juno junxit illos.
Ut tamen sibi par uterque nunc sit,
Inducto geminos superque fuso
Compegit Veneris maritus auro.


page 833, image: s0879

AD Nobilissimum et Amplis simum Virum, JOELEM LANGELOTT, Medic. D. et Archiatrum celeberrimum, cum illi Balduini calceum mitterem.

CAlceus hic a me Tibi mittitur: accipe munus.
Ut tamen hic ad vos ambulet, addo pedes.

Ad eundem.

TRado tibi longis detrita hypodemata saeclis
Romano Graeco non male juncta pedi.
Non judex jam sutor erit: namque hic crepidam ultra
Qui sapit, in crepida sic satis ille sapit.
De soccis Medicus nunc judicet atque cothurnis,
Deque his judicium ferre Poeta queo.
Hos mea Musa dedit; neque sordida munera sordent.
Quam dare quam vellet sandalium illa Jovis!

In Bibliothecam indocti.

Feta tibi multis tenduntur pulpita libris,
Et lectos cumulas, nec legis ipse libros.
Non ego selectos, nisi sint bis, Stulte, relecti,
Aut intellecti, Pontice, curo libros.

In Religiosum Simulatorem crucem de collo suspensam gestantem.

QUid simulas, te, Cinna, pium? quid, pessime, jactas
Numina, qui totus fraude dolisque scates?
Quid cruce Tu frontem signas et cetera membra?
Cur pectus tibi crux pensilis ista premit?


page 834, image: s0880

Tolle crucem nebulo. Cur haec tua pectora signet?
Cum tibi Dis sua sub pectore regna struat?
Tolle crucem nebulo: Cur crux tua pendeat a Te?
A cruce Tu pende, furcifer, ipse tua.

In Murciani cujusdam notas.

TOta notus in urbe Murcianus,
Notus improbitate Murcianus,
Et notus ruditate Murcianus,
Ignotusque bonis et eruditis,
Ut notus tamen esset eruditis,
Has notas notus ille connotavit,
Jam notas pueris et enotatas,
Cantatas pueris Scholisque nugas,
Cunctis hactenus illitas libellis.
Notarum folia illa putidarum
Notis diripiende dem vel Euris.
Has notas tamen usque et usque bardus
De nota meliore Murcianus
Commendat stolido levique vulgo.
Quid jactas fatuas, inepte, nugas;
Nugivendule, stulte, barde, vecors,
Et propola ferax ineptiarum?
Te furtis, Nothe, jam notisque notum
Fama stigmate jam notavit atro,
Et quicumque vocantur eruditi
Infamem plagiarium vocabunt
Infamemque Notarium notabunt.

In Poetam Ebriosum.

ERgo, insane, nequis tu sobrius esse Poeta?
Carmina, ni potes, fundere nulla potes.


page 835, image: s0881

Ebrietas nobis cum mentem involvit opacam,
Non facit officium pesque manusque suum.
At Tibi cum titubat lingua et manus improba, soli
Officium faciunt, Pontiliane, pedes.

In quendam Qui primam in VITIUM produxerat.

IN vitio primam produxit Marculus: ingens
In vitio vitium hoc arti-fuit-ficium.

Excusat se Amico ad coenam invitanti.

LUbens venirem. Sed maligna, praefracta,
Mucosa, foeda, spissa, spurca, viscosa,
Cyclopica, rauca, rusticana, sylvestris,
Decumana turbat, obstat, impedit tussis,
Cujus per intestina saevit hirta tempestas,
Quatitque fauces, pectus, ora, pulmones,
Et verba rumpit ipsa; cujus hic testis
Singultiensque tussiensque sit Scazon.
Si verba nulla, sed meras meas tusses
Audire suave erit, tuas fatigabo
Rauco boatu delicatulas aures.
Sed ohe! acerba rursus asperat fauces
Et verba truncat ipsa tussis. hem! hem! hem!

In quandam a balneis sibi fecunditatem promittentem.

BAlnea quid prosint sterili? dum pectora, ventrem,
Dumque lavas latus hoc, stulta, lavas laterem.

In Infantulam Annam eodem anno, quo nata erat, exstinctam.

NAta tibi fuit Anna, sed hoc exstinguitur anno,
Anna fuit; sed non Anna perenna fuit.


page 836, image: s0882

In Baubalum Rabulam.

AUrum Baubalus optat; ardet aurum
Auri pascitur ille semper aura.
Ista pascitur ille semper esca,
Et quando aureus hunc rigavit imber,
Ferreo tonat aurea ore verba.
Aurum cum dederit cliens misellus,
Tum statim aurea verba reddit illi,
Quae donis emat hic novis et auro,
Ferrea quod et ille fronte poscit.
Hunc ergo aurea verba disserentem
Quis [Gap desc: Greek word] haud vocaret? At nos
Illum [Gap desc: Greek word] exhibemus.

In Virginem Juvene ponderosiorem.

POndere (quis credat?) superat juvenem Anna torosum,
Et graviore virum mole puella levat,
Quae parva est, gracilis pulcrisque tenerrima membris,
Nec calcata suo laeserit ova pede.
Dicite vos Physici: gravitas unde illa puellae?
An gravius dicam Virginitatis onus?
Fallimur. Illa levis tangi nequit atque videri,
Ponderis ista nihil, nil gravitatis habet,
Res patet exemplo. solet ecce levissima Virgo
Amissa fieri virginitate gravis.

In quendam Leporini nominis.

DUxerat uxorem Leporino nomine gaudens:
Sed [Gap desc: Greek word] mox subit ille novam.


page 837, image: s0883

Auriculae Leporis sensim mutantur in hirci
Cornua, sicque bonus fit [Gap desc: Greek word] ille [Gap desc: Greek word] .

In Moechum pauperem.

MUlta tibi est pellex: hinc est tibi curta supellex.
Tecum habita, non cum pellice, salvus eris.

In Quendam Plagiarium.

EX alio totum describis, Dindyme, librum,
Quem vidisse librum te tamen usque negas.
Est tibi nempe, licet nolis vidisse libellum,
Ipse licet coecus sis, oculata manus.

In Duos Rivales, quorum alter Virgine excidens Anum duxerat.

AMbibant unam Corydon Aulusque puellam:
Sed spe dejectus duxerat alter anum.
Et vitula Tu dignus et hic cuicumque videri
Possit. Sedvetula dignior Aulus erat.

In Nuptias Nobilissimi et Amplissimi Viri, OTTONIS NICOLAI Repenhagen/ J. U. D. et Nobilissimae Lectissimaeque Virginis, AGNETIS MARIAE. zur Nedden.

AGnes est Magnes: parvum discrimen utrique est.
Ut trahit hic ferrum; sic trahit illa virum.


page 838, image: s0884

Tequoque, Sponse, trahit: quem non trahat illa? sed ipse
Magnetem sequeris, qua rapit ille, tuum,
Sit Magnetismus vestris amplexibus arctus,
Et tua Magnetistet Cynosura tuo.
Ille Tibi recto nunquam declinat ab axe,
Adque tuos semper vertitur ille polos.

In vasta cujusdam volumina.

QUis non miretur quae spissa volumina scribis,
Cui geminum semper parturit annus opus.
Argus es in libris de nocte dieque legendis,
Scribendis Briareus centimanusque Gigas.

In caput e marmore sculptum.

AN lapis hic? fallor, spirans in marmore vultus,
Sculptoris lapidem quem vetat esse manus.
Hoc est Artificis summi (miracula pando)
Artem, naturam, se superantis opus.
Cetera qui simili sic arte expressa videret,
Nesciret sculptum, diceret, an genitum:
Vel quis Gorgonio mutatum lumine, vel quis
Deucalioneae crederet artis opus.
Cur tamen iste pedes cur noluit addere sculptor,
Nec capiti junxit cetera membra suo?
Hic metuit, pedibus ne vivum opus artis abiret
Sculptor. An ergo meos addo Poeta pedes?

In Caput formosae Virginis sculptum.

Acapite ad calcem poteras pulcerrima dici,
Spectatur solo hic forma sed in capite.

In effigiem Incomparabilis Theologi, JOHANNIS GEORGII DORSCHAEI.


page 839, image: s0885

DOrschaeum pinxisse sat est. Encomia Vatis
Vana, latet nulli, quod cuicumque patet.
Umbra animi corpus, sed imago haec corporis umbra est,
Heic quanquam videas plurima, pauca vides.
Erea nunc facies, cui mens erat aurea, in hostes
Ferrea, cui orbis doctus in aere suo est.
Ultra Dorschaeum nihil est, nec desinit ille,
Cui par nemo fuit, nemo secundus erit.
Ille sui mensura, sui compendium et aevi,
Se solo tantum major et orbe suo.

Ad Poetam Sub Aquarii signo natum.

AMphora te genuit. felix, me judice, signum!
Nam tibi Pegaseo vena liquore fluit.
Amphora grata bonis bene creditur esse Poetis:
Sed bona vina ferat, non ea fundat aquas.

Admonitio ad Amicum Sponsum Sponsam aliquam Ursulam ducentem.

Ipete nunc choreas. Sed cum nox pulcra propinquat,
Optatasque quatit Cynthia sera faces,
Ursula, clamato. ad thalamum Ursula o Ursula. sed st!
Ne tibi nocturnus comprimat ora vigil. [Note: celebrabantur enim Rostochii nuptiae.]

In Judicem [Gap desc: Greek word]

PRaetorem manibus vacuis accesserat actor.
Sed surdus illi Praetor: hinc rediens duos
Secum scutatos adduxerat: heu ego vincor
Inquit, nec Hercules quidem contra duos:
Nec Themis ipsa suum gladium, quem vibrat, in istos
Vibrare scutatos duos ausit, velit.


page 840, image: s0886

In Poetustrum Laureatum.

POntice, qui lauru tibi cingebat caput, is non
Debebat lauru cingere, at helleboro.

In Cujusdam Micas.

HEsterno quas tu micas ex jure petitas
Doctorum lautis addis, inepte, cibis?
Quem pascant fatua haec insulsaque fercula? non est
Inter tot micas unica mica salis.

In quendam vagae eruditionis hominem.

DOctus vocaris Teque doctum credimus,
Habes (nec hoc negabo) Tu Sapientiae
Salem, Perille, sed nimis volatilem.

In Cujusdam librum cui THESAURI nomen fecerat.

SUbripis ex aliis emendicasque libellis,
Atque hinc Thesaurum colligis, Aule, tuum.
Sed pro thesauris, his Chalcographi carbones
Inveni in chartis praetereaque nihil.

In Cujusdam SPICILEGIUM exscriptum.

QUis jam spicilegium putet Rapinum?
Tot notum spoliis suis Rapinum?
Et falces solitum fuas in agros
Semper mittere non suos Rapinum?
Non paucas legis, o Rapine, spicas:
Messes sublegis, o Rapine, totas.


page 841, image: s0887

EPIGRAMMATUM LIBER SECUNDUS.


page 842, image: s0888

Nobilissimo Amplissimoque Viro CASPARI VOIGTIO, JCto. Consuli Vismariensium Optime merito. Fautori, Amico bonoratissimo.

TUn' ergo, Liber inficete, prodis
Tuis pulverulentus e latebris?
Et prensas Tibi Consulem Patronum:
Illum aevimelioris hospitem? illum
Leporum, Venerum, Elegantiarum,
Musarum Themidosque promicondum?
Illum tot mihi vinculis amicum,
Et totnominibus mihi colendum?
Prensa. Non veto. Sed tuo periclo.
Nam si, quod vereor, procace vultu,
Plebejo, Liber impolite, cultu
Censorem Tibi provocas severum:
Si spem fallis hiantis, et Patroni
Fallis otia docta, fallis aures
Argutas, oculosque perspicaces,
Et sensus animi sagacis, ut nec
Dignus Consule sis, nec ille Lector.
Lictor imminet expeditque fasces,
Et cum fascibus expedit secures.


page 843, image: s0889

Programma, Quo post elapsos dies Caniculares invitabat ad lectiones de frigida oratione in arist. lib. 3. Rhet. c. 3. habendas.

FUgere dudum flammei caelo dies:
Et nos, loquendi quae Magister maximus
Proponit oris autiumque frigora
Ferventibus paravimus subselliis.
Sed est maligni nescio quid sideris,
Ferocientis post calores Sirii,
Quod frigus afflat auribus, subselliis.
Phoebeus hoc o vincat, expugnet calor!
Ut excitetur si quid ignis est super:
Nos frigidam frigentibus suffundimus.

AD Celeberrimum Virum THOMAM BARTHOLINUM Post incendium Bibliothecae suae de libris legendis scribentem.

BArtholine, tuae decus admirabile gentis,
Gentis Apollineae, noster, et Orbis amor,
Cum tibi Phoebeas raperent incendia gazas,
Gens non una tuo visa dolere malo est.
Quae voluere piis exstinguere fontibus ignes
Cum Duce semianimes ingemuere Deae.
Nunc tamen, et post tot doctas, nova munera, chartas
Cynthius in damno nil dolet ipse tuo.
Quin, ait, exurant quos lux tua provocat ignes,
Teque gravaturum depopulentur onus.
Res erit in tuto. Facilis jactura saburrae est,
Cui satura Eoa messe carina tumet.


page 844, image: s0890

Cur sontes flammas, cur haec sua damna queratur,
Sarcina Barthlino si gravis illa meo est?
Se quia non perdit; quia se, quia possidet omnes
Librorum liber hic vuvus et unus opes.
Totque senex vegetae monumenta perennia famae,
Deque libris totos exstruit usque libros,
Ipse suo surgit, velut ultor funeris ales,
Bibliothecarum Bibliotheca, rogo.

In Crispum Omnia dividentem et subadividentem.

DIvidit, ac iterum subdividit omnia membrae
Articulosque novos Crispus in articulos.
Fallimur, an qui membra tibi tenet omnia morbus,
Has etiam chartas articularis habet?

In ineptum de arte silentii librum.

QUi dicenda taces, loquerisque tacenda, tacendi
Ut doceas artem, disce tacere prius:
Hanc ubi doctus eris, non Te, Thelesine, Magistro:
Tum bene disce loqui; namque tacere doce.

Differentia Astronomi et Astrologi.

AStronomo Astrologus quid differat, accipe: quantum
Metitur alter, alter ille mentitur.

In Lupanar Sub signo Tauri.

QUid sibi suspensa candentis imagine Tarui
Acca velit, merito plebs oculata rogat.
An aliquis sibi arandus ager? num flagitat, ut quod
Taurus arator agit, Taurus amator agat;
An sibi Pasiphae picti sub imagine Tauri
Admitti Tauros vult rediviva procos?


page 845, image: s0891

An quae siderei Venus hospes et incola Tauri est,
Heic quoque sub Tauro regna laresque tenet?
Forsitan hoc superos emblemate mancipat ignes
Custodesque domus evocat Acca suae.
Omen habet res illa. Venus cum sidera Tauri
Occupat, in Venerem terra polusque ruunt.
Tunc calidi incipiunt Veneri procedere menses:
Jupiter antiquum tum meditatur opus.
Omnibus in gremium descendit Conjugis horis.
Pandet et heie horis omnibus Acca sinum.
Heic quoque perpetuos exercita pandit Apriles:
Seu velit illa Joves; seu velit illa Boves;
Aut uno ore duos: namque in Bove Jupiter arsit.
Forsan et haec Taurum signat imago Jovem.
Illa nitet speciosa armis et cornibus aureis:
Tam nitidos poscunt haec quoque rura Boves.
Qui venit huc pinguis, pingui macer exit ab arvo
Taurus, mox Orco victima danda suo.
At vos fallaci, Juvenes, ne credite Tauro.
Haec est in vestrum machina facta capur.
Scilicet e Tauris hic est, spirantibus ignem:
Et cornu et flammis ille (cavete) petit.
Ille Perillaeos mihi credite, Bos alit ignes,
Et miseros intra pectora coeca coquit.
O fugite? o fugite hos, quos qui non effugit ignes,
Supplicium in flammis invenit ipse suis.

IN JOH. NICOL. SCHIPPELII Inauguralem De lue Venerea disputationem.


page 846, image: s0892

OMnia sunt vestris (quis enim neget?) usibus apta.
Si Schola sit Medico nulla, lupanar erit.
Non pudet ex ipsis Musas jam discere scortis,
Arbiter et lenas inter Apollo sedet.
Et Tibi, Schippeli, Venus occupat improba chartas.
Unde Tibi dentur praemia, Thais habet.
Ista lues Tibi foeda malumque infame parabit,
Hellespontiaci cruxque pudorque Dei.
Res nova, Schippeli! nam quo Vir perditur; illo
Te praestas nobis (laus tua quanta!) Virum.

In eundem.

Icta Cupidinei ferrugine vulnera teli
Qua tolli possint sedulus arte doces,
Quique suis Satyri perierunt ignibus usti
A Te restitui pharmaca dante volent.
Jam Te dediscet sua, credo, venena Magistro
Cypris, et ex ipso fama erit ampla malo.

In mortem Pictoris Glyci.

NUnc ibit ergo imago sub terras Glyci,
Qui vivus ipse pinxerat tot imagines,
Nunc ille post ductas tot olim lineas,
Rerum supremam et linearum lineam
Ducens Apelles est, et absolvit diem.

Ad Amicum Cum suffimenta illi mitterem.

MItto Tibi fumos, sed Vir bonus: illum ego fumos
Vendere posse nego: sed dare posse puto.


page 847, image: s0893

IN JOH. CASP. PFENNINGII, Med. D. Conjugem dilectissimam, SOPHIAM CLAUSENIAM, ante Kal. Jan. Postquam maritum prole donaverat, exstinctam.

SIc ergo fugiente fugis velocior anno!
Hic obit extremum; Tuque, beata, diem.
Vix venit ille, novo subeunte, novissimus, anno:
Et veteres tumulat nox Tibi longa dies.
Sed Tibi jam magnus cum magnis mensibus annus,
Ac alio surget Sol super axe novus.
Tempora cum celeres nobis rapuere Kalendae;
Usque Tibi hic annus sit novus, hora, dies.
Sint procul hinc lacrimae, lamenta ingloria, planctus.
Fallor, an haec strenas et bona verba cupit?
Quin damus has: pia nam simul officiosaque prolem
Strenam, danda Deo, Strena dat illa Viro.

In Conjugia horum temporum.

CUm petitur Conjux, quaerenda pecunia primum est,
Uxor post nummos atra vel alba venit.
Quid valeant Sponsae loculi, quid ferre recusent
Quaeritur: hic tota rumor in urbe sonat.
Non, quod Tu Vates quondam Peligne canebas,
Nunc Oculi; Loculi sunt in amore duces.


page 848, image: s0894

Ad Amicum.

ARtis habes multum, candoris, pectoris, oris.
Judicio totus stabo cadamque tuo.

In Librum e dissertatiunculis, quae ad latus Calendariorum apponi solent, totum exscriptum.

EXivit ille (scimus) e fastis liber:
An unquam iturus in fastos sit ambigo.

Epicedium in pedem resectum.

QUi Dominum tulerat, pes nunc effertur. At ovos
Emerito famuli nunc date justa pedi.
Omni qui fidus Domino in statione minister,
Et poterat nostros hos meruisse pedes.
Ipse pedi Dominus supremum stans pede in uno,
Vel pede conducto, solveret officium.
Sed nunc ille jacet, jacet et pes alter ab illo,
Funera qui fratris damnaque luget Heri.
Fors Stygias praeiit pes explorator ad undas,
Et Styga cum tetigit, tactus ab igne perit.
Et nunc pes monitus meliora revertitur alter;
Cum Domini redimat mortuus ille caput.
Aggressura caput pede mors avertitur uno,
Altera mors capiti certior inde venit.
Quo praeit ille, sui pedis ipse pedissequus ibit
Tunc Herus, et tacitum claudus inibit iter.
Nunc vivit tamen ille pedique sibique superstes,
Seque videt partem teste perire sui.
Non omnis moritur, cui pes perit: ille Charontis
In Cymba poterit salvus habere pedem,


page 840, image: s0895

Saltern dimidia podagra nunc parte levatur:
Ille dolor redimi vel pede dignus erat.
Quis non felicem damno depraedicat isto,
Qui sua fata uno praevenit ipse pede?
Quae rogo fallendi mortem ratio nova? parte
Velle aliqua, totus ne moriare, mori.
Ut pereant, aliis mors est satis una: sed illi
Ut pereat, mors est non satis una Viro.

Ad Avarum.

QUid juyat ostentare suas et condere gazas?
Hae bene quaesitae, quas bene perdis opes.

IN HENRICI BALEMANNI Lauream Juridicam.

MUlta tuo vellet (quid enim non vellet?) honori
Scribere, quae cuperes, nostra Thalia tuo.
Nunc ea tota silet rerum pertaesa suarum:
Quae tot surda aliis non fuit, illa Tibi est.
Tu tamen ipse Tibi, Te nunc interprete, scribi
Quae cupis, haecque cupit scribere, scripta puta.
Quo Tibi prae titulis plus est virtutis et artis;
Hoc mihi plus studii est; vocis, Amice, minus.

In Cartesianum quendam Philautum. Cogito Ergo sum.

ET Cogitas, et Es. nec esse Te noris
Nisi Cogites, incogitans tui quanquam
Rerumque Cogitator ac opinator.
Et esse Cogitas, et Es Tibi doctus.
Et esse cogitas, et Es Tibi pulcer.
Et esse cogitas, et Es Tibi dives.


page 850, image: s0896

Quod esse Cogitas, id Es Tibi. quicquid
Sis Cogitesve, ad me nihil: sed id certum est,
Non cogitas quod ipse, Cogitant omnes,
Sciunt, loquuntur, esse, Gaure, Te Stultum.

In Concionatorem quendam Demagogum.

CLamas, quiritas, ringeris, cavillaris.
Intaminatum nil tibi, nihil sanctum est,
Et impotente tangis hos vel hos lingua.
Cum frons reclamet ipsa, conscium pectus
Tuos pudendos ingerat tibi mores
Nil hoc tumultu proficis miser: toto
Erras, Severe, caelo et hoc tuo Zelo.

In Procillum Poetastrum.

MAgni videri spiritus cupis Vates,
Procille, circulis in omnibus, stultos
Inter sodales, vidimus repentinum
Laudum suarum carminumque cantorem.
Spirat veternoso sacer furor vultu,
Et una versus gignit hora sexcentos.
Hos ille, flumen Eloquentiae, fundit
Meros catarrhos et meras diarrhoeas,
Meras ineptientis ingeni febres.
His ille versibus sibi placet, plaudit,
Regum triumfos cantat, hi suis demum
Digni Camenis. Ergo quicquid hesternus
In innocentem abortit impetus chartam,
Prelo paratur, Regio aere spectandum,
In Regia vel optimae notae charta.
Sed non vides, Procille, quam Tibi frontem
Ostendat ipsa haec, et tuam Tibi, Charta.
Illa ipsa, qui sis clamat, omnia hoc clamat


page 851, image: s0897

Pagina suoque grande munus Autorn
Parem labori versibusque tam stultis
Titulum, patella operculum sua dignum
Suspendit illa MORIONIS INSIGNE [Note: Alluditur ad sigillum Chartae impressum, quod solemus vocare Die Narren-Kappe.]

Censura libri inepti.

SI videas quae stulta liber tenet ille; volumen:
Si bona quae latitant rara, libellus erit.

In Quandam Sibillam Anagramma.

PUlcra et honesta Tibi es, sed non mihi. nomine verso
Labilis es (memini) saepe Sibilla cadis.

AD ADOLPHUM FRIDERICUM ZUR NEDDEN, Principi Mecklenb. a Secretis de Litium expensis pro honoribus in Jure disputantem.

ERgo post varios tandem Tibi digna labores
Praemia munifica dat Themis ipsa manu,
Qui tot Vandalici curis spectatus in aula
Principis, eximii dextra decusque Ducis.
Quem modo Caesareus Domini mandata ferentem
Vidit apex, sancta tam bene gesta fide.
Quem Themidos vidit toties oracla petentem,
Quae Nemetum in rerris panditur aula Deae,
Jam post sudatas Tibi juris in arte palaestras,
Palma tuo Capiti debita rite venit:
Dum post pugnatas longo molimine lites,
In litem tandem lis venit ipsa Tibi.


page 852, image: s0898

Gratulor e mediis palmam Tibi litibus ortam,
Ne tamen haec lites litigiosa serat.

In Cinnam Carmine Adonico magni Regis laudes decantaturum.

QUis ille stultus est Tibi furor, Cinna?
An ista Rege digna Carminis scobs est?
Illud minutal versuum et retrimentum?
An cum pedes heroicos darent omnes,
Pediculos offerre Te decet Regi?

In M. ADAM. LAUR. NICOLAI ad D. Jacobi Ecclesiasten Lubecensem, et ANNAM SEGEBADEN, Conjuges.

JAcobus primas: partes habet Anna secundas,
Juncta sibi in FAstis nomina, juncta Tibi.
Illius Tibi prima: sed altera cura sit Annae.
Illa sibi noctes postulat: ille dies.

In JOH. PHILIPPI ROSMANNI, Disp. inauguralem de Injuriis.

CAntata toties, dedocenda qui doces
Injuriarum jura. qui dicacibus
Nunc frena linguis disputator injicis.
Monstrasque, queis se lingua vindicet modis.
Hoc disce: Sed quod improbant leges tuae,
Clamosus improbet Patronus. Optimus
Injuriarum est disputator, qui silet.


page 853, image: s0899

Ad Eundem.

POst exanclatos tot juris in arte labores
Palma tuo capiti sera, sed ampla venit.
Jamque Titi felix inhonoro a nomine surgit
Gloria, jamque parit dedecus ergo decus.
Quae bacchantis erant infamia crimina linguae:
Praemia nunc linguae recta loquentis erunt.

Ad eundem Doctorem et Sponsum.

ALma faces Themidi praefert Venus, et Themis illi:
Haec Venerem illustrat; sed fovet illa Themin.

In D. JOH. DAN. MAJORIS Museum:

PArs non magna domus, minor Urbis et Orbis in isto
Secum habitat Major, quo minor ille, loco.

Ejus dem jocus in Tussim nostram.

ASpera Tussis abi: Tibi quid cum Rhetore magno?
Causidicos olim Tussis et Asthma juvat.
Linque sed Aonias fauces atque ora MorhofI,
Ipse Tibi gratus Carmina multa dabo.

Responsio Morhofii.

CAusidici pereant et tusses Causidicorum.
Utilis est illis; tussis honesta mihi.
Non sibi Causidicus, sed danti tussit Amico.
Ipse bona mihi nunc tussio, crede, fide.
Causidicus vafre nummos sibi tussit et aurum.
Ipse mihi sordes tussio, Amice, meras.
Ille habeat veram tussim cum fordibus: aurum
Cum nummis Major Morhofiusque ferant.


page 854, image: s0900

In Anum loquacem morbo colico exstinctam.

CArrula vixit anus: poterat modo farier anus,
Garrula nunc etiam labra moveret anus.

Ad Paulum de Divitiis Poetarum.

HEu mihi quam tenuis Vatum, quam curta supellex!
Nominis hic multum Paule, reique parum.
Fecundum multo nobis ab Apolline pectus
Quid caleat, nullo si calet igne focus?
Esuries urget? cruciat sitis arida? nullam
Fama famem sedat, Castalis unda sitim.
Vestis abest? Laurus frondes Tibi praebet et umbram:
Tempora at haec nobis vix bene nuda tegit.
Non delunt numeri: numeris sed pondera desunt.
Et numerus nummos deficit: hi numeros.
Ingenio quoniam, sed solo vivimus, aura,
Quae nobis restat, vescimur aetheria.

De Mariano, qui nummos meretrici cutodiendos dederat.

TRadierat nummos, bene quos numeraverat, Acca:
Cum repetit, videt hanc exsecuisse decem.
Pernegat Acca datos: numerum, Mariane, quie urges?
Non curat Lupus hunc, non, Mariane, Lupa.

In Convivia funeralia.

COrpora tum demum bene creditis esse sepulta:
Corpora si quoque sint vestra sepulta mero.


page 855, image: s0901

In GEORGII JACOBI BLANCKII, Disputationem Inaugunilem de Vulnere Sclopetorum.

DUm toto dominatur orbe Mavors,
Et taetro vomit efferatus ore
Globos, sulphura, tela, saxa, flammas,
Hosque vulnera tot sequuntur imbres:
Tu docta eataphractus arte miles,
Nullis vulneribus patens Achilles
Sicco haec vulnera disputas duello,
Et palmae Tibi laureaeque surgunt,
Doctae praemia velitationis.
O quem Te memorem vocemque! dignum
Ferreo Medicum, JACOBE, seclo!
Sed Tibi et loculis tuis Gradivus
Seclum ferreus aureum rependet.

In Bassum, qui se asebat Spiritu mundi vivere.

QUis furor hic? quae Te cepit dementia, Basse?
Ut magna mundi vivere mente velis.
Credimus: ut movethaec mundum, te movit agyrten.
Exul ut es Partiae; mentis es ipse tuae.
Communi qui mente sapis, Tibi desipis ipsi.
Mundi anima vivis: sed moriere tua.
Non animam mundo Tu tunc debebis, at orco:
Si sapis, ad mentem, Basse, redito tuam.

In mortem Avari.

E furtis, spoliis fundos Tibi opesque pararas.
Ipseque nunc spolium Ditis, Avare, jaces.


page 856, image: s0902

De fertilitate agri Marsici.

QUis credat? sua Neptuno Cererique patantur
Connubia, agrestes et mare fundit opes.
Quod natura negat, manus arsque ministrat, et illi
Materiem; fundum fabricat ipsa sibi.
Rifimus Oceano minitantem vincula Xerxem:
Hoc est Oceanum vincla docere pati,
Ac elementa novos intra constringere fines,
Hoc bona Neptunum non sua nosse docet.
Multa quidem populis sunt didita munera: solus
Et facit ipse sibi, et littora Marsus arat.

In Nuptias cujusdam Alexandri.

ES Vir Alexander. Sis Magnus. Et id Tibi nomen
Corporis ingenii nunc tueantur opes:
Magnus Alexander magnum spe ceperat orbem:
Et Tibi qui paret, Tu [Gap desc: Greek words] habes.
Ille quidem plures voluit jactantior orbes
Vincere: non uni par tamen ille fuit.
Tu plures quoque forte ferox audaxque juventa
Expetis: hunc unum Tu mihi vince: Vir es.

In Sciolum.

OMnibus es stultus, sapiens Tibi: dic rogo, qui sit
Nasutus cum sis naris obesa Tibi.