mea, quae vel impetu stimulante sponte fusa; vel ab amicis impetrata; aut importunius nonnunquam, ferente ita consuetudine, a notis, ignotis extrota. Ita scilicet compar atum est. Velis, nolis scribendum aliquid est: Quod ego saepisime, ut Graeci ajunt, [Gap desc: Greek words] facio. Pulsandae Parnassi fores, etiam cum nullus Apollo domi est, et ad cujuslibet nutus: ut indignatio aliquando extundat, quod a propitiis impetrari Musis nequit. Unde fieri saepenumero solet, ut, quae cum turbine fluat, lutulenta vena fluat, nec iste rerum et verborum delectus, qualis a compositiore animo procedit, instituatur. Ac ejus quidem notae esse, quae illustri tuo Nomini in scripsi Carmina, facile apparet. Horarii labores sunt, non diurna nocturnaque manu elaborati, sed extemporales ac subsecivi Neque enim id Horis meis tribuam, quod MOMENTIS tuis Viri eruditi: quae et [Gap desc: Greek word] et [Gap desc: Greek word] omnium, ac ipsos etiam annos vincant et saecula. Illis non nisi a tuo nomine famam promittere ausim, quam ipsae non merentur. Quae si illis nec sperantibus tuo ob ventura sit auspicio, non male nos istas posuisse horas existimabimus.
Vale, Vir Maxime, Deus Te Reipublicae Literariique Orbis commodo diu servet. Dab. Kilonl e Museo meo Kal. Octob. Anni cIo Ioc LXXI. Illustris tui Nominis Cultor observantissimus D. G. M.
MUsarum Pater o, Paterque Vatum,
Horarum Pater, et Pater dierum,
PHOEBE, cui memini labore casso
Totos condere me canendo Soles:
Nunc istas (quid enim juvant Camenae?)
Extremum tibi dono munus, HORAS:
Sed quas de solido die recisas
Prensatus toties et impetitus,
Distentus toties et impeditus,
Invito genio, rudi Minerva,
Adversantibus omnium Poeta.
Qualescumque tamen, vel abnuenti,
Volentes tibi dedicamu HORAS.
Tu, bonas male qui locabis horas
In HORIS, bone Lector, his legendis,
Queis nullum ingenium furorque nullus,
Benignus tamen arbiter, memento:
Non horis sapere omnibus Poetas:
Non horis furere omnibus Poetas.
PRocul hinc profani natioque barbara!
Non haec lutoso fercla ponuntur gregi
Glandes vorare sueto olusque putridum.
Haec Gratiarum nobiles cupediae.
Hoc non Jovis, sed est cerebrum Apollinis.
Nil vidit aetas tale prisca, posteri
Nihil videbunt, comparari quod queat.
Quot verba sunt, tot hinc notantur pondera.
Quid sentiat plebs stulta, quis curet bonus?
Sint hisce, quot capita, usque tot sententiae.
Hic quot pedes, tot pene sunt sententiae.
O quis Te talem genuit Pater, o quis, HUGENI!
Quam Te digna Tibi nata propago, PATER!
Par summum, serum semper memoranda per aevum
Nomina, nec numeris sar celebranda meis,
Et quae fama suis jam dudum consecrat astris,
Ac ultra laudes invidiamque locat:
Quae vobis paritas? rerum est suprema suarum
Gloria, et ad numeros factus uterque suos.
Filius aethereis cum vivit in orbibus hospes,
Definit gradibus sidera; Tu pedibus.
Ille suis numeris Saturnia secla reducit: [Note: alluditur ad descriptionem Systematis Saturnini.]
Te numeris Phoebum restituisse juvat.
Ille Syracosiam; Tu Bilbilicam excolis artem.
Ille profunda capit; Tuque profunda sonas.
Quas facit ille, facis, Phoebo ducente, figuras.
Plurimus utrique est Angulus atque sinus.
Quos notat ille, Tibi condit tua Musa recessus.
Metiri ille potest; Tu mera puncta loqui.
Ne quis Anaxagorae titulos mihi jactet: uterque
Mens est Hugenius totus et ingenium.
Ingeniis fines eum ponant omnibus, illi
Ingenio fines non posuere suo.
Scilicet Hugenios nulli quis comparet apte,
Ni Patri Natum comparet, hosque sibi.
ERgo novis semper tua gloria crescit ab ausis,
Maxime Vir, gentis gloria summa tuae?
Jam Natura tuis succumbens artibus a se
Exit et exerto stat pudibunda sinu.
Continuum nobis eviscerat aera solers
Machina tam docta ducta reducta manu.
Jamque instillatum lente siphone reflexo
Partibus extendit mille rapitque Jovem:
Ille, tuis cujus non artibus omnia plena,
Admitti rebus, Te prohibente, nequit.
Quo spiras, spirare vetas. Tua strangulet arctum
Machina, nimanibus supplicet ille tuis.
Nunc eat aequoreae mensor celebratus arenae:
Particulas numerat BOILIUS aereas.
Non penetrant crasso tam rara sub aere nati,
Plus sapit ingeniis omnibus ista manus.
Qui rerum vulgo caecam scrutantur abyssum,
Principiis frustra se tenuere suis.
Tradere Tu rerum quo semine semina surgant
Ac elementorum, BOILI, elementa potes.
QUi mare, qui terras liber intus et in cute novit,
Eximium ignoti prodiit oris opus.
Jamque etiam nobis sensus patuere latentes
Te socias operi, SCHULTZI, adhibente manus.
Nam ne cum toto divisis orbe Britannis
Divisus toto sit simul orbe liber,
Tu facis, ac toto totum qui scripserat orbem,
Dum Latio legitur, possit ut orbe legi.
Aerei dudum Tibi, Vir celeberrime, tractus
Finibus immensis qua patuere patent.
Nunc imos penetrat terraeque maris que recessus
Gloria radices ic habitura suas.
Nam quae naturae, quae sunt primordia rerum,
Nominis, o BOILI, sunt elementa tui.
Alta fuit, fuit ampla, modos impleret ut omnes,
Nunc etiam, BOILI, fama profunda Tibi est.
HActenus artifici secuisse cadavera dextra
Phoebei fuerat gloria prima gregis.
Tu nova, KERKRINGI, Medicis miracula pandis,
Insolitasque doces artis inire vias,
Quae nullo ingenio nulla superabilis arte
Et fines aliis ponit, et ipsa sibi.
Non perfecta sat est tibi soluere corpora vinelis.
Pene hominum causas ac elementa secas.
Arcani patuere sinus uterique labores.
Corporis humani fabrica prima patet.
Per menses tibi, perque dies distinctus et horas
Embryo texturae dat documenta suae.
In minimis quam magna notas! hic ordine certo
Prima rudimentis didita membra suis.
Ipsaque sese oculis species dubitantibus offert.
Art tua, ne tenuis fallat imago, cavet.
Momentis hic cuncta suis surgentla jamjam
Viscera, natura dissimulante, vides.
Huic dudum meditata, patent. coit actus in ossa
Sanguis et in tabulis sistitur ille tuis.
Scilicet haec vitae te stamina texere credam
Parcarum studio praeveniente colos.
Pene laboranti solers faber ipse videris
Naturae socias apposuisse manus.
Quae cum immaturis vitam lucemque negarit
Foetibus; hi vitam, Te reprante, ferunt.
Hos tua servavit manus obstetricia foetus.
Hique Tibi nomen nunc peperere novum.
Deprensam doluit sese Natura sub ipsis
Nubibus ingenio succubuisse tuo.
Quisquis Apollineae vidit miracula scenae,
Hem quantum ingenii, quantum, ait, artis opus;
Quam levis est cultro res scindere corpora; pene
Punctorum hic partes spirituumque secat.
Perfecti quisquis secat artus corporis, is nil
Humana majus mente vel arte facit:
Qui divina notat teneri vestigia foetus,
Divinum seclo, credite, condit opus.
QUi fueras toto tingendus Apolline, Vates
Auree, nunc Martis sanguine tinctus eris,
Sanguine, quem nondum veteres oblitus amores
Hauserat arcana Mulciber arte potens,
Scilicet, ut nobis labuntur ferrea secla;
Sic vis morborum ferrea membra premit.
Non Phoebea chelys, non hos Parnassia laurus
Mitigat, aut Clariae limpidus humor aquae,
Arma dabit Mavors Vatum pellentia morbos,
pugnacique potens sanguine victor erit.
Ille modo obsessi perrumpet claustra lienis
Exscindens tristis semina coeca mali.
Innocuopenetrat sine vulnere viscera ferro
In pia mansuescens pharmaca sponte Deus.
Inde valertudo, BERINGE, athletica surget,
Pancraticeque tuo Marte valere potes,
Et modo qui medicum didicit consumere ferrum,
Hinc stomachus, credo, mox cataphractus erit.
Sic tibi ridebit Phoebus facilesque sorores
It tibi Marte tuo conciliata Venus.
ATITIO noctes? gratum mihi munus amici est;
Sed frons displicuit tristior ille libri.
Improbat ipse (mihi quod in aurem dixit) Apollo,
Et titulum docto vellet abesse libro.
Scilicet infames tenebroso nomine chartas
Is ferat, ipsa quibus non mage clara dies,
Quas ipsis Phoebum radiis pinxisse putares,
E quibus ingenii tot micuere faces,
Queis adeo nil noctis inest, nil frigoris, umbrae:
Nam qui mentem, agitat carmina docta calor.
Nocte sati lemures Ditisque inanabile vulgus.
Nil his cum Phoebo Pierisinque rei est,
An veluti nebula Venus olim, amicitur opaca;
Sic Veneres speras posse latere tuas?
Nil agis. ipse pates. splendent tua carmina, frustra
Luminibus titulo hoc officiente tuis.
Tu tamen obscuro mire tibi nomine plaudis,
Praeque tua tenebras luce modestus amas.
Quin tibi donamus, si nolis cedere, nomen,
Et placeat nobis, quod tibi lemma placet.
Nulla dies memori tibi noctes eximat aevo,
Nec neget usuram lucis Apollo suae.
Hae vidui tibi erunt noctes solacia lecti.
Quas Musas, postquam rapta marita, rogas.
Tu modo perge tuas in lucem mittere noctes.
Hoc Vatum chorus, hoc te mea Musa rogat.
Noctibus illa lubens hospes pernoctat in istis
Festivos etiam posthabitura dies.
Nocturna versare manu versare diurna
Gestiet, et lectis accinet ista tuis:
Si tibi tam claro splendescunt lumine Noctes,
Quos ego non sperem (spes mihi magna) dies?
CASSI splendide, magne, docte CASSI,
Cui nomen Pietas, et ipsa Virtus,
Et Phoebus dedit, et novem sorores,
Aureosque Charis benigna mores;
Consilique animam reconditaeque
Mentis robur et indolem Minerva;
Quem natum placidis tuens ocellis
Augustis Themis impedivit ulnis,
Et majoribus educavit ausis:
CASSI splendide, magne, docte CASSI,
AUGUSVI pia cura FRIDERICI,
Magne PRINCIPIS INCLUTI Senator.
Qui fultus monitis tuis suorum
Audit gloria spesque magna Cimbrum:
CASSI splendide, magne, docte CASSI.
Tui praesidium, decus Morhof I,
Quo nostris suus arbitro Camenis
Est honos, sua laurus, Hippocrene,
Et praesens decus implet omne Phoebus,
Et totum cupidus lacesso, Pindum:
Quae te Carmina, quae ferent Camenae,
CASSI splendide, magne, docte CASSI?
Quae digne satis evehet facultas?
Dum novas sacer architectus aras,
Ductus religione non profana,
Et condis revereuter, et supremo
Immortale dicas opus JEHOVAE,
Quod sacris micat asperum figuris,
Et multo violatur undique auro,
Magnum Daedaleae quod instar artis,
Et quod Phidiacum toreuma, quodque
Priscorum superare penicillos,
Et tot artificum queat labores.
Quam totum Tibi Musa nostra montem
Velit pandere, et has decenter aras
Festiva cupida implicare lauru!
Lustrales quibus ipsa spargat undas
Cyrrha, queis gemini suos honores
Submittant placide tremantque Colles,
Sed fugit Pater et silent sorores,
Et magnum veritae hospitem, potentem
Sedis scilicet hujus inquilinum
Imbelles, pavidae, vagae recedeunt.
Nec cortina suos tripusque Phoebi
Mugitus bene misceat Tonanti.
CASSI splendide, magne, docte CASSI,
Nil hic Pyramidum aestimabo moles,
Regum barbara busta barbarorum,
Insanae stolida artis illa monstra,
Ac infamia famae ineptientis
Instrumenta: nihil moror Colossos,
Nil arces, statuas, nigroque vesca
Dente quae monumenta carpit aetas:
Nam Tu splendide, magne, docte CASSI,
Sanctioribus excitatus ausis,
Non vanos agitaris in labores,
Non diola tuo paras honori,
Non opes male luxui ministras;
Sed pectus satur et Deo refertus,
Et vivo pietatis ignes pastus,
Aeternos meditaris hos labores,
Aeterno modo Numini dicandos.
Quae dum Tu monumenta ponis, ipse
Jam tuae monumenta viva famae,
Et nullis peritura signa seclis,
Erigis Tibi non volens, et ipse
Sincera pietate motus ista
Elapsos Deus usque reddet annos,
Ut quos non petis ipse, destinati
Jam caelo Tibi teste sint honores,
Ut Virtus PIETASque CASSIANA
Indignata suo tegi sepulcro
In istis habitet superstes aris,
In istis sibi consecretur aris.
Ergo cum memores sonant Cathedrae,
Et pius recitat preces sacerdos,
Ac omnis sua vota miscet ordo,
Tu misceberis omnium susurris,
Qui Tibi solidam vovent salutem,
Vero et nomine CHRISTIANUS illis
CHRISTIANISSIMUS esse Tu mereris.
Et cum sis Themidos simul sacerdos,
Et civilia sic geras, ut idem
Et cures sacer ipse sacra, digne
Pro Focis vigil excubas et Aris.
Illic civica quercus; hic perennis
Vertioi dabitur tuo Corona,
Aris qui DOMINUM tuis coronas,
Aut tuis, BONE, restitutus astris
Australes radiabis inter Aras.
At quae Te mea Musa nunc salutat,
Et tuas pudibunda tangit aras,
CASSI splendide, magne, docte CASSI,
In genu pia procidit Deumque
Pro tua precibus salute fusis
Ad ipsas valide fatigat aras,
Hoc centum quibus immolat Phaleucos,
Et totum Tibi jure mancipatum
(Ad aras ego juro CASSIANAS!)
Totum dat Tibi Victimam poetam.
Ac velut apparent miniato vertice Leges;
Sic Tu purpuvea Lex modo viva mitra.
Jamque triumfalis THEMIDOS Tibi signat honores;
Hanc quamvis ornet nullus, ERICE, color.
Illa severarum reserare volumina legum
Durior, ac eadem claudere blanda jubet.
Illa faces praefert. tuus hic Tibi luceat ignis.
Si fumos alii vendere forte velint.
Sic lucubratus pensat Tibi splendida noctes,
Splendidior faculis sed modo facta, dies.
Denique Te cupidis sponsum complectitur ulnis;
Sed tamen et famulam non male jungit ERIN.
Ast hera DOCTORI nubit THEMIS; haecque PATRONO,
Nec ditem spernat pellicem ERICUS ERIN.
DUm, PEGMANNE, manu mea revinctum
Floret purpurea tibi tiara
Regalique caput colore splendet,
Dic sodes bone, dic, Amice, nobis:
An una bene sede commorantur
Tristis infula et Aonis tiara?
Haec spissa saturata luce; qualis
Magnorum facies micat Deorum,
Fulgurat radiis per ora sparsis,
Cognatoque flagrantis igne raptos
In tortum digiti reflectit aurum:
Illam religiosus ornat horror
Funesto tetricam colore tinctam.
Quae feralis imaginem sepulcri
Dediscentibus ingerat Magistris,
Et piis animos opacet umbris,
En quam dis sidet infulae tiara!
Ast ego bene convenire utramque,
Ac una bene sede commorari
Et scio, LEONHARTE, et ipse credis.
Nam quantum tumida superba luce
Se jactantius efferet tiara;
Tantum sanctior infula simultas
Injectis moderabitur tenebris,
Ut sit et Sophies colore mystes,
Sophusque Eusebies colore tinctus.
Nec pugnet tibi cum rubore nigror.
Qui licet caput occupent colores,
Et misti bene suaviterque juncti;
Nulli sunt animo tamen colores,
Quem simplex notat imbuitque Candor.
DUm novum fugiens gelu reducit,
Armaturque novis hiems procellis,
Ignes mitto tibi, sed haud profanos,
Suppostos cineri tamen doloso:
Quos astris novus aetherique raptos
Terris scilicet intulit Prometheus:
Quos fidelibus in focis repostos
Virgo relligiosa servet ignes.
Sed mitto tamen hos, modo ut severum
Vulcani subeant tibi tribunal.
Cujus judicio statim patebit:
Censeri fatuos an inter ignes;
An veri mereantur hi vocari.
Si suo liber ille fallit igne,
Vulcanum saturet Tibi, suisque
Praedam porrige victimamque flammis.
Autori quoque Mulciber doloso,
Qui plures alias fefellit, igne
Interdicat et omnibus caminis.
Nam certe vereor, quod et verentur
Sacra qui propius tuentur ista.
Ne qui vendit avarus autor ignes,
Vendat, optime Langelorte, sumos.
QUi doctas toties arare chartas
NICOLAE, soles bonamque sparsis
Ditas seminibus subinde mentem,
Nunc doctum schediasina prodis, ipsam
Priscorum memorans arationem,
Nunc Tu Pierisin mihique doctus
Rusticator eris homoque frugi,
Cui pulcras ager usque et usque, avenas
Nesciens steriles rudesque lappas,
Educet segetes novosque foetus.
Tu, ceu vota suos juvant colonos,
Ac omnes alit ista spes arantes,
Etua modo aratione messes
Et des atque feras opimiores.
Ad famam hae facient et ad farinam.
HActenus Aoniis immersus fontibus, Horbi,
Explesti nostram non sine laude sitim.
Hactenus aeternae divina fluenra Sionis
Combibis aethereis pectora tinctus aquis:
Jam Camarina tibi fluit ae immunda Mephitis,
Ac ipsum nobis, Horbi, Acheronta moves.
Nec leve conciliant ingloria nomina nomen,
Et pulcrum pariunt crimina tetra decus.
Qui stygiis solem tenebris rapuere, sacrisque
Sacrilegas tabulis apposuere manus.
Qui fumos ipsi flammarum pabula vendunt,
Inviti lucem dant Tibi, Amice, novam.
Scilicet haud isto bonitas splendore refulget;
Surgat ab adversa ni sibi parte decus.
Nam caelo virtus tua teste triumfat et Orco,
Teque vel impietas judicet ipsa pium.
PHoebe Pater, toto toties qui nasceris anno,
Phoebe, die toties qui fugiente, cadis,
Exorere et nostris illabere pulcrior umbris,
Natalique vaca, quem facis ipse, tuo.
Quem tibi festiva celebrarunt voce Quirites,
Hunc Cimbri sacrum jussimus esse diem.
Heic ubi praelustres septentrio condit Athenas,
Ac helicon gemino provocat astra jugo.
Huc ades atque novo Musarum in Praeside nobis
Aestivos placide da Pater ire dies.
At Tu Phoebeis cui nunc natalibus omen
Surgit, prpitio munere sceptra geras.
Auspiciis tibi crescet honos felicibus, illo
Qui Duce et Astraea judice jura dabis.
Sic Tibi sic nobis Phoebi nascentis origo
Conferat aeternos non peritura dies!
ERgo valete meis incommoda regna Camenis,
Regna Poetarum non satis apta gregi,
Cui sua damnatae properant ad vincula Musae,
Quae pedibus Vates supposuere suis.
Jamque mihi posthac Rex Stoicus impero soli,
Impiger et Domino servio verna mihi.
Nec desunt jam regna mihi, diademata, faces,
Museo dominor, crede, Monarcha meo.
Heic ego quadrifidum claudi mihi pariete mundum
Fingo, sua pluteos et regione noto.
Heic mihi tot parent per pulverulenta Quirites
Pulpita, et e populis tot mihi lecta cohors.
Ergo vale variis extracta laboribus Aestas;
Tuque mihi salve, dulce levamen, Hiems!
Non tibi nunc rigidos ego durior exrobro soles.
Deliciae mihi sunt frigora, turbo, nives.
Vosque mihi doctae sensim succrecite noctes,
Oquam grata mihi tempora pandet Hiems!
Ergo vale, ac humeros SPERLINGI ornare seniles
Incipe nunc humeris PURPURA lapsa meis.
Quam belle haec niveis affulget purpura canis!
Intonsus lauru quos vel Apollo regat,
Purpura quae sacros Regum testatur honores,
Cognato Phoebum quaeque colore decet.
Purpurea nunc ecce triumfat epomide candor,
Illeque ne rubeat sanguinolenta, vetat.
Aurea sic hurmeri, caput hinc argentea spondet
Saecula. Virtutis duret uterque color.
Hinc nostra cape SCEPTRA manu. Rex esse juberis,
Quin supra Reges haec tua regna puta.
Traditur in geminis geminata potentia Sceptris,
Cum simplex Reges formex et ornet honos.
Ite ergo! longe vos dignior occupet heres.
Nil mihi cum Sceptris; nunc ego plectra paro.
Trado LIBRUM, memori commissaque nomina chartae,
Tradita perque manus saecula sera ferant.
Heic Phoebea suos numerat Respublica cives,
Quos ultra numeros vota benigna velint.
Candida multa notas si pectora candida charta:
Non paucos signat litera nigra nigros.
Ne sua Musarum desint INSIGNIA Regi,
En tibi quae nobis Cimber Apollo dedit!
Virginibus signum Divis pulcerrima rerum
Virgo dat egregio nunc socianda Seni.
Illa tuis Urigo Pax aurea sistitur ulnis,
SPERLINGI, amplexus non fugitura tuos.
Ite procul rixae, et lacera discordia palla.
Obsignat firma Pax sacra nostra manu.
Ergo qui sanctam per publica crimina Pacem
Fregerit, ejiciat Pacis imago reum.
Denique clavigerum Pindo ut te symbola Janum
Praeficiant, CLAVEs en tibi habeto tuas!
His Helicona tuum refera, delubraque Phoebi
Pande, sed indignis haec quoque claude domos.
Virtutum monstres aditus et limina honorum,
Carceris et rigidas claude reclude fores.
Sic geminae poenas aequant et praemia claves.
Clavibus his, clavum qui tenet omnis, eget.
Ast ego qui tantos emancipo laetus honores,
Rectori totum me quoque trade tibi.
Nunc parere tibi, tua jussa capessere fas est,
Et civis bonus hinc atque Senator ero.
En tibi quam famulae stipent latus undique Musae,
Faustaque Parnassi jubila spargat apex!
Descendunt de Monte Deae, Regemque salutant,
Praeque capillato Canus Apollo places.
Sis felix, venerande Senex. Tibi vota volentes
Fundimus, et Procerum te pius ordo canit.
Audiet has (testor divini Numinis aras!)
Audiet has aether suscipietque preces.
Fallor, an et juvenum chorus annu at ipse sonantum:
SPERLINGI SALVE TUQVE MORHOFE
VALE!
SCHRADERE, Aonidum spes o praeclara sororum,
Omagni proles digna decusque Patris!
Cujus in exemplo teneris tibi semper ab annis
Virtutum radiis luxit imago suis.
Quo primum cultore bonae tibi semina mentis
In segetes surgunt luxuriantque novas.
Jam segetes laeto jam messes redde colono,
Et metat ipse suos doctus arator agros.
Redde age fecundas, titulorum praemia, messes:
Sed quae munifica dat prior ipse manu.
Quos dedit hic ritulos, Patri cum foenore reddes,
Quosque tuos voluit, possidet ille suos.
Quam bene nunc patria tibi ponitur infula dextra,
Ut patris auspiciis iste patrisset honor!
Quam bene TE Patria Genitor spectante coronat,
Im pretium tituli quae cupit ire tui.
Ornatu ut illa Patrem, Pater illam; Tu modo Patrem
Et Patriam oranabis digna propago tuam.
In cathedris ascendit amor sociataque Musis
Amplexus Pietas ingeret ipsa suos.
Hic liber est aurumque et cetera signa facesque
Queis radiat, tradit jam Pater ipse suas.
Hic dum praeco tuos recitat non vanus honores,
Nominis heredem nominat ipse sui.
Qui genuit natum, Sophia de matre renatum
In Cathedra sistit Bis-genitumque sua.
Qui genuit natum Pater, hunc creat ipse Magistrum,
Ac animi signat non pereuntis opes:
Quod genuit, mortale, leve est et debile Corpus,
Immortale quod est perpetuumque, creat.
NOn horridai grande syrma barbai
Non hirta frontis et supercili nubes,
Pugnas minanti qualis intumet tauro;
Non ora semilota, crinis impexus,
Vultusque pallens, pumicosus, exesus,
Quem tu priori debitum putes seclos,
Et vix cohaerens ossibus suis corpus,
Lutosum, inane, turpe, squalidum corpus,
Recens Promethei quale finxit argilla,
Digitusque tortus, ungulaeque demorsae,
Pluteique dextra fulminante quassati,
Non quae reuditas jactitatt fenestrata
Sordes abolla, tertiata non verba,
Raucumque guttur atque rancidae voces,
Decora tussis, oscitatio docta;
Non illa demum grande nomen absolvunt,
Decusque, quo sapientis eminet stultum
Mens alta vulgus. Sed nec ista quae doctos,
O MOLLENHOFI, purpura inficit crines,
Non qui manus incendit annulus, non qui
Praefertur ignis omne complet hic punctum.
Animus sibi ipsi restitutus et caelo,
Ad alta tendens, ne tamen sit elatus,
Per ima ductus, ne tamen sit immersus,
In se recedens, cognitus sibi soli,
Habitansque secum, nec domi peregrinans,
Sic orbis hospes, ut sibi magis vivat,
Simplex et unus; partibus nec addictus,
Unaque cuncta veritate complexus,
Quam nulla fraus dolusque nullus incrustat,
Quae tinnulorum ineptiis locutorum
Non obsidetur, pura, casta, divina.
Animus serenis semper ignibus pastus,
Per astra ductus et profunda Naturae,
Qua pandit illa, qua sinus suos condit,
Scientiarum emensus omnium Euripos,
Causis nihil causatus in suis, nunquam
Supervacua vacuo in suo trahens pensa,
Non in loco per devia actus, aeterna
Sectans et infinita temporum in sphaera.
Haec sunt beatae signa mentis, haec laurus
Titulos, tiaras, haec merentur applausus:
Haec, MOLLENHOFI, pectus arduum formant,
Sapientiaeque nomen atque doctrinae
Tibi largiuntur, hisce ductus augustos
Sophies triumfos mente praecipis pulcra.
Fovere nostrae te sinu suo Musae.
Videre magnos subdidere conatus,
Ramos paratae nexuisse felices.
At nunc Salana germinat tibi laurus,
Et aequa dotes respicit tuas JENA,
Felix honorum et artium parens JENA,
Sacraque crines impedit tibi fronde
Primas merenti diligentiae partes.
Nunc quando nostras ferre non potes laurus,
Tu Cimbriacarum ferre vota Musarum
Domesticique tesseram potes testis
Bene ominantis, idque serio optantis;
Ut qui stetisti honore primus in primo,
Quando secundo tertiosque sectaris,
Nunquam in secundis tertiisque subsistas.
APplaudit Sophie, dum tu, cultissime FRISI,
Ingenios linguam pandis et ingenium.
Tot mentes mens una capit, tot lingua profatur,
Quas centum digne vix tamen ora sonent.
Hi sternent tibi honoris iter, super aethera ducent,
Teque Deo cupient jungere, seque Tibi.
NAm quid tuis honoribus, tuae scribam,
ROTSCHERE, laudi, quem meam supra laudem
Et dignitas et ipsa collocat virtus?
Quid ergo scribam, quod tot ora doctorum,
Nolint fateri, quod nec ipse decernat
Suffragiisque comprobet suis Pindus?
Mereris istos et mereberis porro,
ROTSCHERE, famae blandientis applausus.
Quid ergo scribam? testis illa vox vulgi est.
Nec inter istas unus audior voces:
Nec verba prosunt, res ubi ipsa testatur.
Quid ergo laudem? nil, Amice, nil claudus
Hic assequetur impari gradu jambus;
Nec acta nobis sunt agenda, ROTSCHERE,
Quid ergo scribam? scribar ordo doctorum.
Felicitatum quicquid et brabeorum,
Quicquid bonorum est usque quaque verborum,
ROTSCHERE, Vota mille scribe. Subscribam.
QUot pingimus, quot fingimus nobis cruces,
Atras et albas, luteas et caerulas,
Non sanguine, ast ostro rubentes regio,
Planas, triformes, turbinatas, pendulas,
Avita passim queis tument insignia,
Inter ferarum cernuas imagines,
Rictus Leonum et explicatas ungulas,
Ursos, Dracones, tigrides, gryphes, boves!
Quid haec superbi vana signa saeculi
Jactamus? ipsi quando nobis mutuas
Injuriosi figimus semper cruces,
Et haec meremur, quae fuere gentibus
Infamiae non sanctitatis symbola.
Quis non in auro Lusitanico sacras
Spectare malit aut adoret nunc cruces
Figendus illis? nemo cum figat sibi
Vel ferre nunc dignetur has, ut improbo
Pius triumfet furcifer de saeculo.
Tu Christiana pan dis haec insignia.
Nec disputas tantum, sed et figis cruces,
Crucique fixum pectori figis tuo:
Crucisque candidatus isto splendidam
Signo parabis impiger victoriam,
Perennis olim cum tropea gloriae
Ingloriae suffulcient tibi cruces,
Queis Theta Daemon ipse non figat nigrum.
Nunc quando sacras Orcus ad pugnas vocat.
Hoc tolle signum, teve siste militem,
Nam, si quid auguror, hocce signo strenuus
Mox antesignanus Piis vocaberis.
LEgimus arguti risus, Vir docte, Menippi,
Et, fateor, risus hi meruere meos.
Etjuvit legisse, nec hos memorare pigebit,
Quos mira spargis fertilitate jocos.
Nam quae non ornant doctam tibi nomina scenam!
Quo non ingenii panditur ala tui?
Jam ludos ipsam facis aleam et ipsa flagellas
Flagra, tuoque coquus spargitur ipse sale.
Ipse tibi calamo tonsor tondetur acuto,
Sartoremque tibi non sua pungit acus.
Jam tibi de corio sutoris luditur, et jam
Musarum discis, calcee, ferre pedes.
Vapulat et baculus tibi, culter hebesceret ipse,
Redderet huic aciem ni tua penna novam.
Jam lasciva styli meretrix fert stigmata vestri;
Saltator pedibus subsilit ipse tuis.
Jam cretam carbone notas, loligine tinctus
Scriba tulit calami vulnera coeca tui.
Quin fures etiam naso suspendis adunco,
Quos cruce suspendi jura severa velint.
Non invitam ornat tibi sus lutulenta Minervam.
Ac unum faciunt Musca elephasque pedem.
Jam quoque mordaci vinum perfundis aceto,
Abluit et matulam Castalis unda tuam.
Singula quis memoret? multi celebrantur ab uno:
Materiem laudis res tibi quaeque dabit.
Omnia Te Vatem faciunt elementa, tibique
Instrumenta sacri certa furoris alunt,
Scilicet hoc chaos est, genio subigente Poeta
Omnia Phoebeus temperat ista liquor.
Aethereus non ignis abest, hoc semine furgit,
Quem facis hic orbem, docte Poeta, tuum.
Omne tuum Naturae opus est ac artis. utrumque
Natura Vatem te bonum et arte probat.
Hinc numerosa novae surgent tibi semina famae.
Fabricat haec laudes; parturit illa tibi.
SAxa, boves, asini, perdices, allia, cepae,
Ostrea, vina, nuces, porculus, ova, rosae.
Pileus, arbor, anas, testudo, ciconia, cimex,
Clavis, avis, navis, mensa, crumena, liber.
Sus, coquus, olla, veru, castrator, pellio, cursor,
Belga, lepus, Gallus, creta, metalla, canes.
Falco, caper, sartor, fur, textor, amygdala, glires.
Et quae sunt numeris non satis apta meis,
Omnia docte tuo memorantur Carmine Vates,
Et tot habes artis nunc documenta tuae.
Qui te non alium nunc crederet Orphea? cujus
Ad doctam properent omnia sponte lyram.
DUm stantem in Cathedra Themidi te sistis Achillem;
Hinc Martem ad thalamos te Cytherea vocat.
Oscula utrinque sonant: fausto vibrat alite taedas
Hinc Themis alma suas; hinc Venus alma suas.
Mutua sunt thalami et cathedrae commercia: namque est
Fomes honoris amor; fomes amoris honor.
AUreos tibi Lector en libellos
Quos RAVI labor improbus supina
Servatos male Graeciae libellos
Inter pulpita rara barbarorum
Barbara facie sibi repertos
Ad nos hinc Orientis e sepulcris
Latino profugos reducit orbi.
Sunt libris sua nempe fata, doctus
Dum doctum hic rapitur liber per orbem
Amplexus perit inter eruditos
Magna parte sui. Sed inde totum
Quem servarat Arabs sua renatum
Renasci Latia facit loquela,
Tertiamque dedit novamque vitam
Tertius Genitor. Quod ergo, RAVI,
Quod tanto modo praemium labori
Dignum Posteritas benigna reddet?
Pro conis tibi, Vir amice, sectis
Struet Pyramides per astra ductas,
Et conos statuet, sed irresectos.
At nos quae docet hic tuus libellus
Ad mentes simul applicemus! o quos!
O quos non animo hic et ille conos,
Quas non pyramides struit! sed ingens
Presso hinc vertice et hinc basi reducta
Transversos secat, erudite RAVI,
Hos ELLIPSIS HYPERBOLE que conos.
QUi nomen memoras sacrum Jehovae,
Supra nomina cuncta gloriosum,
Nomen gentibus omnibus tremendum,
Suanteni, Aonidum decus sororum,
O nomen mihi non inane: multis
Cum te nominibus mihi probaris,
Hoc uno bonus omne nomen imples,
Quo te nomine praedico beatum,
Et magnum tibi nomen ominabor.
EXEQVIAS (OLLA ECFERTUR!) SI QUI IBITIS, ITE,
Omnes ridiculi ridiculeque pii.
Nam parat has Romae noster KORTHOLTIUS, et tu
BACMEISTERE, novis adderis exequiis,
Qui dum CLEMENTEM rapit inclementia Mortis,
Romanum ista doces fata manere gregem.
Quid si Roma neget? si per miracla renasci,
Quae toties nata est, se modo posse putet?
Sed neget illa. sacros jugulant sua tela Quirites,
Et capite excusso Roma cadaver erit.
Huic vos non tristes argutula justa dedisse
Vidimus et plausus haec habuisse suos.
Vidimus ad tumulum magnae flevisse Novercae,
Et comites lacrimis suavibus isse sales.
Ista jocabunda est pietas; subridet ocellis
Flentibus ad lepidos praefica laeta rogos.
Scilicet ut veri ridendo saepe vocamur:
Quid vos ridendo nunc vetat esse pios?
NOn liberos quae duxit olim spiritus
Doctrina rerum et ars medendi lubrica
Inter tot atrae stulta bilis somnia,
Tot qualitatum disputatas naenias,
Scholasticas febres et heu! meros logos,
Logos logorum, quotque nascuntur logis
Logos ab illis redditos suis logis,
Tot tinnula heu! opinionum cymbala,
Tot regularum dogmatumque tot fabros,
Tot verbi fuminubi nugivendulos,
Vaporum alumnos et tot humorum coquos,
Actos in orbem tot rotis Ixiones,
Interque tot voluta saxa Sisyphis.
Illa, illa, cui praeclusus olim vinculis
Per colla jactis pene spiritus fuit,
Novos resumit arbitro te, spiritus,
Qui transmarinos aemulatus Hercules,
Rerum parentis excitatos vindices,
Propinquiores corporum causas notas,
Docesque docto, docte WIRDIGI, libro:
Qua plurimus se Spiritus rotet via,
Magnus cerebri, magnus hospes sanguinis,
Artusque segnes nervulosque vellicet:
Doces, ut ille saepe cognatis potens
Armetur astris atque mistus aetheri
Radio curuli siderum vectas bibat
Mergatque vires corporum in recessibus.
Quae pingat ille mentibus phantasmata:
Ut stringat arcto corda amoris fascino
Verus cupido, vera figens vulnera,
Affectuumque promicon dus omnium,
Morumque temperator atque sensuum:
Fecundus ut sit ille morborum parens,
Cum perduelles hinc et illinc mutuis
Sensim Quirites provocantur praeliis,
Venaeque lentis ustulantur ignibus:
Quo putris adflet spiritus contagio
Viciniores, queis feratur motibus
In res remotas, quasque mirus exerat
Vertumnus artes imputatas saepius
Infamibus Ditis maligni fraudibus.
Haec eruditis disseris tu paginis,
Qui quicquid errorum est, vaporum, nubium
Diffles vel uno dissipesque spiritu.
Conspirat ecce! tot tibi suffragiis
Natura rerum, cujus augustissimus
Coeptis Senatus, ut puto, plaudet tuis,
Quigloriosum Regis auspiciis sui
Sophies tribunal inter Anglos erigit.
Ni fallor Ipsa nunc Tibi se mancipat
Hygeia totam statque legibus tuis.
Cui Spiritus dum reddis, ac istos sibi,
Omnem ipse vectigalem habebis spiritum,
Istique jungent spiritus sese tuis,
Ut integros haurire semper, vividos,
Agiles, perennes, nec remissus viribus
Tot inter exspirare spiritus queas.
HActenus Aonidum Miles non degener arma
Tractasti docta, suavis Amice, manu.
Vidimus ore, manu cuncta ad certamina promtum
Saepe aliis placidas conseruisse manus.
Seu pugno pugnas Logico palmave diserta;
Te victas vidit porgere nemo manus.
Nunc quoque ad impositas venerandis legibus olim
Te pia bella vocant non sine laude manus.
Injicis ergo manus manibus: Tibi nam quoque longas
Hic credo, veluti Regibus, esse manus.
Ceu digitos unguesque tuos haec omnia nosti,
Ac plena cumulas consolidasque manu.
Scilicet illotis manibus ne pilea tangas,
Auspicium impositae rite dedere manus.
Dumque manumittit SOPHIE Te Mater alumnum,
Impositas discis sic quoque ferre manus.
Macte animi BAUD WINE! manu re laudat utraque
Quilibet et digitis monstrat, et ore probat.
Plurimus en! Pollex premitur Tibi. Plauditur. At Tu
De manibus doctam denique tolle manum.
Sufficit. Imposita meruisti pilea dextra.
Imponet sacras hinc sacer Ordo manus.
Ecce manu qui te duxit Deus, his quoque coeptis
Extremam imponet subjicietque manum.
Ast ego dum Capiti manus his imponitur ausis,
Impono manibus nunc capitique pedes.