TYchopolin Sol Cimber adit, sectatur amores;
Praecedis Solem, Phosphore magne, tuum.
Hic subit atque tui vestigia sideris urget,
Et Dux auspiciis ducitur ipse tuis.
Qua graderis, volucrum sequitur chorus omnis Amorum,
Augustumque premit turba minuta latus:
Cumque via possit falli grex coecus in ista,
Luminibus credit, Phosphore et Arge, tuis:
Cumque sit et mutus, tanto se consecrat Ori,
Quo Charis ipsa sedet, Suadaque blanda sonat.
Exoras ergo Danicos Orator amores.
Te Duce se Phoebo, Phosphore, jungit Eos,
Quae media septem surgens de nocte trionum
Ducitur in tantos, Te praeeunte, toros.
Tu Cimbris Hymenaeus eras. has, Phosphore, solas noctem
Tu soli poteras supposuisse faces.
Phosphore sparge diem! blandam quin, Hespere,
Pande novoque tuas nomine sparge faces!
Hespere, sic Soli dulces offunde tenebras!
Sic nobis seros, Phosphore, conde dies!
Et mansura tibi taedis nascentur ab istis
Lumina, cumque tuo Sole perennis eris,
Phosphoron ecce suum Te Cimbria tota salutat,
Summe Vir, et Cimbris vox sonat una tuis:
Dux noster caput est: Capitis Kielmannus ocellus.
Hunc oculum voluit Dux in amore ducem.
SErvimus eheu! servitutem pessimam,
Omnesque vernae audimus in nostra domo.
Heic quisque glebae adscribitur servus suae,
Suisque damnis pugnat usque bestiis.
Sed et superbo quisque se premit jugo
Tyrannus exlex impotensque despota,
Sibi secures atque fasces expedit
Lictor severus et catastas injicit,
Caesarque libertatis hostis est suae,
Mentemque bellis subjugat civilibus.
Heic est palaestra Martis, heic Pharsalia,
Heic iste campus totaque heic acies suis
Convolvitur globis et ordine integro.
Heic se Quirites mutuis audaculi
Toties lacessunt evocantque praeliis.
Pugnat voluntas et sibi rebellis est,
Votisque vota dimicant contrariis
Quae Psychagogo paruit quondam DEO,
Nunc factiosa partibus diffinditur.
Jam castra cogitationem exercitus
Movent, volaticaeque Mundi imagines,
Caecisque tecta nubibus phantasmata:
Fastus, Voluptas, et vagae libidines,
Irae rubentes et ferox discordia,
Et mille pictis vultibus mendacia,
Et quicquid unquam pectus extudit mali,
Id omne juncto concitatur agmine.
Conscendit arcem veritatis Opinio,
Mentemque totam concutit Dementia,
Jam Marte aperto, jam cuniculis agens,
Belli magistris et tribunis Sensibus,
Et Primpilis hinc et hinc Affectibus,
Et Castrametatrice carne subdola.
Pugnatur hinc et inde, cominus, eminus,
Telis ab orci proditis armario,
Hostisque promtis de pharetra Daemonis.
Sic ergo nobis impares succumbimus,
Nobismet ipsis praeda et Orci victima,
Sic heu rebelles nosmet ipsos vincimus,
Turpesque de nobis triumsos ducimus,
Ipsi Tyranni Caesaresque pessimi.
Quicquid Tyrannicorum in orbe nominum,
Quicquid nefandi perpetratum criminis,
Id omne nostro comprehenditur sinu.
Et jam cruenti dicimur Busirides,
Nostroque nos nutrimus ipsos viscere:
Jam Caji ad instar nos adoramus Deos,
Arasque nostrae condimus superbiae:
Jam cum Nerone urbi parante incendia
Incendiarii sumus libidinum,
Matremque nostram occidimus Mentem bonam,
Lentisque criminum perimus toxicis.
Exsurge tandem victor et vires novas,
Anime, o supremi vis et aura Numinis,
Roburque sanctum opemque divinam roga,
Qua perduellem comprimas tyrannidem.
Hic euge Bruti simus atque CASSII,
Nostraeuqe libertatis acres vindices,
Dumque in senatu Pseudodoxus considet
Caesar, Dynasta Mentis heu! miserrimae,
Sedem Tyranno subruamus regiam,
Telisque sacris atque pugionibus
Fastu tumentem lancinemus Caesarem,
Primum petatur ictibus certis caput;
In fronte configatur impudentia;
Oculis in istis livor exstinguatur, et
Impuriorum fomites libidinum.
Aures scelestis obsequentes vocibus,
Et ad querelas et pias surdae preces
Hinc vulnerentur. Lingua, sica quae fuit,
Mentesque percussit bonas calumniis,
Scindatur ipsa. Nasus iste, qui probos
Suspendit, amputetur. Hinc vorax gula
Juguletur, osque rancidum ac injurium,
Et publico quod turpiter mutum bono.
Manus capaces et rapaces ungulae
Exungulentur. Ventris ingens machina,
Cujus saginae vota sudant omnium,
Artesque cunctae, et ipsa (pro scelus!) sacra,
Evisceretur, pesque claudus, lubricus,
Qui regia Virtutis excedit via,
Humilemque calce proterit fero gregem,
Totus secetur. Cor scaturigo mali,
Ubi prima primo ebulliunt in sanguine
Delicta per venas rotata singulas
Totum ense transfigatur, ut totus cadat
Homo sibi sicarius, sibi latro,
Lanista, carnis ipse carnifex suae,
Ut lancinatus omnibus membris, sibi
Animum refingat atque servet integrum.
Sic verus ille Christianus [Gap desc: Greek word]
Sese trucidet, ut novus vivat, sibi
Rex ipso, liber totus et juris sui,
Soli DEO relictus et Menti bonae.
Hic CASSIVS mihi CHRISTIANVS dicitur,
Et sic vocarem CHRISTIANVM CASSIVM.
QUid nectis istas, docte Cunctator, moras?
Quid fingis et resingis, ornas, expolis
Jam per tot annos perpolitas paginas?
Quas ornat illustratque nativus decor,
Quas ipsa nectare perpluitsuo Charis,
Queis ipsa secla spondet immortalitas.
Quid vota fallis ista hiantis saeculi?
Quid eruditi spernis orbis omina?
Vir literarum promiconde, maximum
Cimbris dature nomen et decus tuis,
Cui sacra sonte surgit aeterno Themis,
Cujus per ima summa cuncta volvitur,
Per quicquid altum est, quicquid addisci potest,
Mens vasta, mens profunda, mens pulcherrima.
Ecquando pandes mentis hunc uterum tuae
Incomparabilisque foetus ingenI
Mitres in auras inque lucem proferes?
Quid Virginum instar, queis vel annus integer
Dum moliuntur, dum lavantur, labitur,
Tua scripta comis, ac ad ungues exgis?
Nil addet illis tempus et segnis mora,
Quae tardat acres mentis impetus tuae.
Ne tu moras morare: nam vel unica
Vigilata nox tibi ferre saeculum potest,
Tuae vel una sufficit samae dies.
Divina si mihi daretur virgula,
Scrutarer istud in suis reconditum
Aurum latebris praedo literarius.
Si carminum vis sacra vel Lunam polo
Deduxit olim, forsan isto carmine
Servata in istis evocarem scriniis.
Ito ergo, jambe noster, i celeri pede
Auresque nostro vellica MAVRITIO,
Et post salutem, pulchra dic convitia:
Quid tantus istis Euclio incubas bonis?
Scientiae quas semper insidias struis,
Apollinaris praedo, Raptor artium?
Quid inter istos repis et lates libros,
O Hippocrenes helluo bicongie,
Chartis nec erubescis impallescere?
Quin linquis ista. Sat libris datum tuis:
Nunc profer ista mentis altae pignora,
Fabiique Cunctatoris instar Maximi,
Repende publico bono graves moras.
Te fama linguis eripi dolet suis,
Te voce clamat, te lacessit improba:
Prodi foras, Prodi foras meum decus.
Prodi, quid intus mussitas, quid somnias?
Quid docta truncas strangulasque murmura?
Quid inter istos parietes tibi sapis?
Impende seclo impende voces aureas.
Feram per auras buccinatrix sedula.
Quod si nee ista nunc tuas rumpat moras,
Apollo noster, totus Aonidum chorus,
Ut denique ignes exserant sese tui,
Suffundet ipsa ex Hippocrene frigidam.
QUi sceptra Medicis AesculapI tradidit
In symbolum artis, sceptra Nato Regia
Parens APOLLO nunc dat Aesculapio
In Artis ImperI que contubernium.
Tu tolle, MARCHI, tolle sceptra Regia,
Simulque morbos tolle literarios.
O tolle nobis tolle surda nomina,
Inter bonos ut audiat nemo male:
Coecisque lucem da tenebrionibus,
Qui nil vident, videri at unice volunt:
Vocemque mutis, ut queant viderier.
Tu [Gap desc: Greek word] , gravedinem IngenI
Musarum alumnis et veternum discute,
Lentasque febres et vagam vertiginem.
Rescinde Strumas, foeda carcinomata:
Et si qua forsan exhibentur ulcera,
Perfunde aceto, sparge, perfrica sale:
Si quis marasmus et bonae mentis phthisis,
Vel pica quaedam futilis scientiae
Nos occupavit, artiumque nausea,
Malum hoc Machaon arte docta corrigas,
Ut sic utrumque munus uno nomine
Explere possis, Corporique publico
A Te medente sit salus, sic ut BONAE
SANAEQVE MENTES SANO IN HOC SINT CORPORE.
EXorere o nostris, Orientis gloria, Musis,
Et clarum Clariis fascibus adde jubar.
Aonidum trabeas et splendida sceptra serenes,
Hisque Tuo radios ex Oriente feras.
Surgat amica sacris tua nunc Aurora Camenis.
Phosphorus esto bonis: Hesperus esto malis.
Ipse tuis oriens sceptris adspirat Apollo,
WASMVTHI, famae conscius ipse tuae.
Atque ait: Ista meas posthaec tractabis habenas,
Sceptraque formandis Regibus apta manus. [Note: Alluditur ad doctrinam Accentuum.]
Ad Boream regnum hic Orientis habebo: nec unquam
Occidet hoc oriens ex Oriente decus.
ITe remissa meae reduces ad plectra Camenae,
Priscaque sopitos animate in carmina nervos.
Hic tantum datur ire tenus. Phoebeia jam vos
Classica, jam vestri revocant penetralia Pindi.
Haec cupido stat meta pedi. Gratissima non vos
Otia, non gentes variae et praeclara juvabunt
Amplius exilia. Spatiis concludimur illis,
Et gyros sors nostra locat. non Anglia mater,
Anglia, majoris, quantus patet, Orbis imago
Maxima, et Oxoniis fontes, dilectaque nobis
Nomina, Bodlejae congesta volumina gazae
Flagrantes pascent animos, non mitia BelgI
Sidera, et illustres spectabitis amplius oras.
Ite ergo, quo fata vocant, superumque voluntas
Huc, ubi Apollineos docto Pater amne pererrat
Varnus agros, pulchramque et odori nominis urbem
Alluit. Heic, qua stat prima contermina portae
Illa domus, dilecta domus, magnoque decora
Consule, quaeque sinu toties Vos foverat almo,
Et placidis toties admoverat hospita mensis,
Praecharas pulsate fores tentateque lentis
Ictibus. At vos non positae terrore secures,
Nec pudibunda sacri confundant lumina fasces:
Illa manent animi documenta perennia prisci
Et faciles etiam resident in Consule mores.
Tum demum, ni forte foris graviora fatigant
Munera, et ipse meo cieatur nomine CONSVL,
Et Conjux, et tota domus, et quisquis eorum
Noverit ingenui consortia blanda Poetae.
Unus abest eheu! nostrae non insima curae
Portio. maestorum quondam spes magna Parentum,
Non ullo nobis spectandus tempore, cujus
Immatura pio solamine plangite fata.
Non dedimus tristes elegos: ignoscite manes
Defuncti, et tacitum sinite hunc memorare dolorem.
Tum date solemnes curvato poplite gestus.
Dextram dextra premat, multosque salutis elenchos
Multa super multis rogitantibus edite amicis.
Tunc iterum praesente Viri Vos pascere vultu,
Et dulces audire sonos et verba deserti
Oris et optatas dabitur bibere aure loquelas.
Tum bona, nec grandi gradientia verba cothurno
Dicite, diffusis nec circumducta meandris;
Qualia non visae dictaret amator amicae:
Sed bona, sed brevia, ac operosae expertia curae;
Ingenua, infucata novo diceris honori.
Tum benefacta Viri et priscos laudate favores.
Ged laudate: piis tantum nunc illud agendum est
Officiis et quod vobis conceditur unum,
Sinceros animos gratumque reponite carmen.
Macte novis, CONSVL, titulis, Themidosque tribunal
Scande et sublimes, populo dictante, tiaras
Indue, Virtutis dignissima praemia tantae,
Et meritis delata tuis. Tibi publica cordi,
Non privata salus, generosique ardor honesti
Et Civis commune bonum constantia movit
Pectora, te curis exercuit undique amicis,
Afflixitque caput: Tibi se debere fatetur
Varnus et unanimes laetus decrevit honores,
Solus honor virtute venit non emta probantur
Nomina fumosumque decus, fax mentis honestae
Gloria, non quaesita tamen, fugit illa petentem;
Sed sequitur fugientem, et adactis passibus instat.
Quo mihi doctrinam? quorsum impallescero chartis
Nocturnis juvat, et tot consumsisse lucernas,
Et picturatis longos disperdere soles
Legibus et vasti sinuosa volumina Juris
Herculea volvisse manu? ni debita merces,
Restet, et aeternae solentur taedia laurus.
Vidit et hasce tuas laudavit Curia curas,
SUTERE, et rerum summas tibi credit habenas
Praesidio gavisa tuo. Tibi regula Recti
Recta, nec ille doli confusus nomine candor.
Non fallax stat fronte Sinon, non pectore Ulysses
Clauditur, at justum turpi sine nube serenum.
Non bonitas tibi mixta placet fucataque Virtus,
Sed mera, sed simplex et non nisi sindone tecta.
Scis tamen et mollire Themin, differreque poenas
Criminibus, meritosque reis suspendere fasces,
Cum ratio, cum facta jubent. Tu promtus ad omnes
Arbiter accedis tricas momentaque libras
Singula. Tu causas justi cum dicis et aequi,
Es judex prius ipse Tui, non vota clientum
Improba, non anceps nodosis pagina turgens
Legibus et quicquid clamosus gannit in aurem
Rabula, confundent: fugitas ceu toxica Lernes,
Taenariumque chaos et dentes aspidis Afrae
Mangones miluosque fori funestaque Cadmi
Semina, sed longas trahis in compendia lites.
Ergo capesse tua haec, toto plaudente Senatu,
Munia. Te roseis Respublica suscipit ulnis,
Patronum pupilla suum conjuxque maritum.
Tu rege, tu tutare tuam; sis proxima cervix
Ponderis immensi. Vastam spatiosior exi
In famam magnumque decus. Tu coctile saxum
Oebalio muta lapide, et res erige lapsas.
Dat civis tibi vota tuus. Tibi jubila Varnus
Solvit et ingentes veneratur quisque tiaras.
Indoluit toties pulchrisque infrenduit ausis,
Nunc tamen ipse suo dentes in viscere figit,
Et discerpta ferox depascitur ilia Livor.
Sit fausta illa dies! scribant in floribus Horae,
Et tibi serta ferant plenis effusa canistris,
Egregiosque beent aeternum Numen honores.
Imbelles tibi nos numeros et iners dare carmen
Possumus, et verbis tantum selicibus uti:
Tu tamen officii ne spernas pignora nostri,
Nec contemne tua non dignum laude Poetam.
DUm Medicae gentis Pater inventorque salutis
Perpetuos Musis figit Apollo lares,
Dum novus in Cimbris Helicon nunc nascitur oris
Et quacumque novum surgit in arte decus,
In MAJORE suo medicorum gloria majus
Nomen, et ipse sua Phoebus in arte tenet,
Expugnare novo truculentos arjete morbos
Hic novaque in mortem stringere tela docet.
Pugnavit variis Medicorum natio telis,
Cominus hinc morbos, eminus inde petens.
Fronte modo adversa bello decernit aperto,
Pharmaca dum pugnas ore recepta movent.
Saepe per insidias a tergo invaditur hostis,
Cum subit aversa viscera sipho via.
Sed te Venarum duxere cuniculi in arcem
Cordis, et hic mira disjicis arte malum:
Namque ubi Parca cutem venarum stamine nevit,
Ingeritur Medicus, qua data prota, liquor.
Ille abit in venas, ut sanguine vecta curuli.
Conatu pellat vis propiore malum.
Haec calidis vitae deducta canalibus omnes
Perreptat latebras, ingrediturque sinus.
Hanc tua tam felix artem solertia nobis
Extudit: hanc Cimbros nunc, o Amice, doces.
Quam non Philyrides, quam non Podalirius artem
Novit, quam Cous disceret ipse Seriex;
Quam non imberbis proles barbata Parentis
Monstravit somni per simulachra sacri.
Hac socero Medea infunderet arte juventam:
Aetatem Peliae redderet ille suam.
Tu firmis iterum nodis ea stamina, quae jam
Fatali scindit forfice Parca, ligas.
Cum pene egelidus circum praecordia sanguis
Sistitur, infuso frigida rore moves.
Japetoniades novus es. Hic munera vitae
Flammis; infusis Tu reparabis aquis:
Magnus in arte tua nobis diceris, erisque
Maximus, ac ipso hoc nomine Major eris.
Cumque Valetudo tali infundatur ab arte;
Infusum recte dicimus hunc habitum.
TOrpebant Vati resides in pectorevenae,
Quoque riget mare nunc, hae riguere gelu,
Cum staret mihi vena, pedesque negaret Apollo,
Promisis potui non ego stare meis:
Est tamen et frustra est per vota vocatus Apollo:
Fer pedibus, dixi, fer, Pataraee, manus.
Est tamen est precibus demum exoratus Apollo,
Et Medicam Vati fert Pataraeus opem.
Hic magni pulcras artes imitatus alumni
Siphonem venis admovet ipse meis,
Castaliosque illis latices instillat, et hinc est:
Quod facili rursus carmine vena fluat.
BArbara Pyramidum sileat miracula Memphis:
Sed veterum jactet barbara scita sophum,
Barbarus in studiis primum se jactat Apollo,
Et Veneres Graecas barbara gignit anus.
Purior his primum delapsa canalibus unda
Castalis: at lenta hinc et lutulenta fluit.
Barbara secla Deo primum sapuere Magistro,
Barbaricumque illis nil nisi nomen erat.
Una fuit veteri et simplex sapientia mundo,
Et Pietas inter dogmata prima fuit.
Hinc jam pejor avis per saecula scinditur aetas,
Et variam voluit mentis et oris opus.
Auspiciis humana suis sapientia crevit,
Barbaraque illa magis, quo minus illa fuit.
Inde tot errorum sparguntur semina, nugae
Difficilesque sua futilitate Logi,
Gerrae, quisquiliae, febresque scholasticae et atrae
Somnia quae posses credere bilis opus.
Scilicet appositis transcendimus aethera scalis,
Ut coeca hinc lapso mens graviora ruat.
Jam multis animi divina negatur origo,
Deque ipso dubitat mens male sana DEO.
Saecula vel senio delirant nostra, vel ipsa
Impietas Sophies omnia puncta tulit.
O prisci redeat nobis infantia Mundi,
Sanctaque praescribat dogmata simplicitas!
Deviat haec variis distracta recessibus Aetas,
Ipsaque nunc minus est barbara barbaries.
Summa in Barbaricis latitat sapientia scitis,
Discite barbarice, si sapitis, sapere.
Ista meus veteri TRIBECHOVIUS eruit aevo,
Istaque MEIERUS barbara jura docet.
Degeneris legat haec proles ingloria secli,
Ut quantum veteri distet ab orbe, sciat.
At Tu perge tuas, TRIBECHOVI, promere gazas,
Quasque tenes clausas Euclio doctus opes.
Sumimus hos obulos,; quae restant ede talenta,
Quas si Tu dederis, semper habebis opes.
Prisca novo surgat per Te sapientia Pindo,
Ut Natas inter Barbara Mater agat.
Et nos hinc magnae sequimur vestigia matris.
Sacra mihi SOPHIE BARBARA semper erit.
Accedunt occulta Sophum suffragia: namque his
BARBARA perfectum dat rationis opus.
MActe animo, Juvenis Generose, et PRAESIDE TANTO
Ingenii profer maxima dona tui.
Sed Tibi quid tanta dignum precer indole? nam spes
Votaque, vix quo jam progrediantur, habent.
Quam pedibus carpunt alii; tu corripis alis,
Deproperasque Tibi prodromus ipse viam.
Prima tibi doctos mens exardescit in ignes,
Letheo quos non Evius imbre rapit.
Nulla dies tibi, nec sine foenore labitur hora,
Nec quaestu punctum temporis ecce caret.
Sic solida ratio subducitur integra vitae,
Dumque exasse tua est, pars tibi nulla perit.
Praetextata graves vincit sapientia barbas.
Pene puer poteras exhibuisse Virum.
Te variis Natura instruxit dotibus unum,
Quaeque noverca aliis, haec tibi mater erat.
Quas lim laudes GERNANDO maximus Hugo
Scripserat, has aliquas scriberet Hugo Tibi.
Scilicet a puero Delphis nutritus in ispis,
Mente Senex, annis Phobus ephebus eris.
EN iterum Cimbris surgunt miracula Musis,
Ac ipsum Themidos culmen ephebus adit.
Vidit et obstupuit CAJUM tria lustra tenentem
Vel Cajis priscis digna sonasse Themis.
Jam Frater, cui vix bis septima ducitur aestas,
Septenos docto disserit ore Patres.
Macti animo Fratres! Macti virtutibus! O Par
Absque pari, soli par quod utrinque sibi.
Quos inter dubia Genitor suspensus amore
Ambigit, an prior hoc ille, vel iste minor.
Sed geminos hinc inde notans, quantum omnibus ille
Dissimiles, similes tam videt esse sibi.
Macte animo! DETHLEVE, sacraeque ale semina flammae,
RANTZOVIUM que olim sparge per astra decus.
Colligis angustis Collegia splendida chartis,
Censuramque ferunt nomina summa tuam.
Augustus Juveni Tibi panditur iste Senatus,
Imperiique Patres inter, ephebe, sedes.
Quam faustis crescit tibi climacteribus aetas,
Praecurrisque tui temporis ipse gradus!
Nec gradus incidit numeris aequalibus annos,
Sed dupla semper se paritate praeit.
Nam dum te format his septimus annus ephebum,
Jam repraesentat mens tibi adulta Virum.
Sic minimis surgit gradibus minor orbis; at inde
Dirigitur vastis orbita magna viis.
Macte tuis gradibus! juvenis doctissime, qui jam
Grammaticos ultra crescis abisque gradus.
Macte tuis gradibus! queis si mens crescit et aetas,
Immenso superas saecula et astra gradu.
ILlustris HEINSI, Patris et Patriae decus,
Patriaeque Patrum lingua, cujus dulcibus,
Non Gallicani, Belgici sed Herculis,
Vinclis potentes obligant sibi Gothos,
Ut ipse molles vocibus suavissimis
Poeta vinulus catenas injicis
Et entheato figis aures fascino:
Illustris HEINSI, Patriae jubat tuae,
Patriaeque Patrum dextra, qua geminae sibi
Gentes adhaerent, et pias jungunt manus,
Quo placida colligente utrinque pectora,
Uterque mutuis jocatur unguibus
Amplexibusque innoxiis ludit Leo:
Dum maximum visurus ibis Principem,
Magnus sodalis contigit COSMUS Tibi,
COSMUS, perennis saeculorum gloria,
COSMUS, Camenarum Stator fugientium,
Ingens Etrusci Dux decusque nominis;
Comisque nunc es Principis Magni comes,
Ut vos Pater salutat Albis hospites,
Magno utriusque nunc superbus nomine!
Sua invidente Rheno et Arno pignora,
Novoque sic junctum Maronem Caesari,
Et plectra scetris, sceptra plectris aemula
Miratur, et par invidendum maximis
Ad astra tollit evehitque laudibus,
Ut illa pulchre nunc jugantur nomina!
Velut ille Princeps magnus; hic est maximus
Princeps Poetatum, Poeta Principum.
DUm Tibi curvata compingitur abiete navis,
Et reparat priscas pagina docta rates,
Adversaeque Tibi decertant praelia classes,
Nascitur e vasto gloria prima mari:
Dum Tibi nunc agilis campos rota corripit omnes,
Terra Tibi magnum sternit honoris iter.
Et jam qua properant currus, qua navita tendit,
Immensi pretium grande laboris habes.
Qua patet Orbis, abis, tibique omnia subjicis uni,
Ingenioque via est invia nulla tuo.
Post mare, post terras aether tibi restat, ad illum,
Jam pennas fama sufficiente, vola.
SCHEFFERE, magnum o Orbis Arctoi jubar,
Nutantium spes literarum, maximo
Evecte semper eruditis nomine,
Cujus per omnes volvitur partes genI
Vis alta, promta, pasta pulcris ignibus,
Et inter ipsas nunc rotabitur rotas,
Currusque curret inter, ac amplissimum
Decurret infrequente campum tramite.
Quis ardor iste spiritus agit tuos
Terraque figut editum caelo caput?
Te literatos colligentem pulveres,
Acto per omnes usque curriculo vias,
Centumque palmis te decorum vidimus:
Nunc iste Te, SCHEFFERE, nunc campus vocat
Hovum Te Erichtonium, novum plaustrarium.
Ito ergo, currus junge, rumpe carceres.
Faventibusque Diis tibi vialibus,
Per plana, perque confragosa et aspera,
Nulli subactam primus occupa viam,
Quam rarus hospes ambulat: nam publica
Samius Magister ingredi vetat via.
Nihil volanti ponet obices rotae,
Nemo invehetur, omne de trivio tibi
Vulgus recedet et minuti Satrapae
Post terga ducti: qualis essedas solet
Regum satelles circumire plurimus.
Ipse iste tardo Jambus adrepit pede.
Te nullus hac moratur error in via.
Praeterveheris nil, nec extra semitam
Non audiens currus habenas abripit,
Celerem curulis ipsa supponit rotam
Fortuna, quae ludis suis Circensibus
Magni orbis incolas hamaxobios agit.
I, docte nunc SCHEFFERE, qua ducit via,
I nunc, fer auras, mitte lora gloriae,
Lautusque prensa, debitum tibi decus,
Extrema quas jam meta praefigit tibi.
Currus parabitur triumfalis tibi,
Et ipsa doctum Fama Te aurigam vehet,
Tuosque currus daedala factas manu
Hominum per ora, perque simma sidera.
Et ipse summo despicit tuos polo
Currus Bootes, dum tibi nunc frigido
Caeli sub aex sudat axis hic tuus,
Geminumque spondet nomini plaustrum tuo,
Quod per sereni candidam aetheris viam,
Qua caelitum est accessus ad palatia,
Te ducet. Ipsae te celerrimae vehent
Bigae Deorum, vel Jovis versatiles
Scandes quadrigas: si voles, Phoebei eris
Auriga currus Pegasejusque eques.
ERgo iterum vastum remis velisque subibis
Aequor et antiquas, o Palinure, vias,
Adque tuas iterum te damnature triremes
Jam famae perges velificare tuae?
Jam tibi jam navis ventis delata secundis
Ivit: at o faciles vos maris este Dei!
Fallor? an ipsa vias laeta tibi fronte secundat,
Quae fuit aequoreis fluctibus orta Venus.
Non tibi vel scopuli quatient fluctusve carinas,
Vel tibi naufragium saeva minatur hiems.
Perpetuo septem lucebunt igne triones;
Plena Tibi Borea vela favente tument.
His secura suo tua navigat aequore fama
Auspiciis, portu non caritura suo.
Ast ego (nam possum vates) tibi spondeo caelos,
Atque locum, puppis quo Pagasaea micat,
Ut Borei, quae nunc exit de cardine mundi,
Occupet extremos mox cita fama notos.
Interea plenis dum ferris navita velis,
Exiguam patere hanc ad latus ire scapham.
NAscimur, et morimur. sic nos alterna fatigant
Fata per arcanas ducta reducta vias!
Filia nata tibi est, RACHELI, mortua Conjux,
Dum tibi damnoso paruit officio.
Naturae nobis exponis jura: sed ista,
Dum parit, haec discit solvere, dumque perit.
Fata quid accusas! Naturae jura docentem
Jura haec Naturae ferreaferre decet.
Non tamen illa perit, sed et haec sua funera vicit,
Per mortem vitae restituenda novae.
Quae peperit natam mater, nascatur ut ipsa,
Concipitur magnae Matris humata sinu.
QUid mea fata gemis? quid acerbos objicis annos,
Meque sub aetatis flore perire doles?
Sat tibi, satque mihi vixi: semel ecce Marita
Dicor; non uno nomine Mater eram.
Non ingrata fui Conjux, tres prodiga natos
Edidi, et hinc quarto munere nata datur.
Quam bene nunc vixi, toties quae vivo per ista
Pignora, quaeque ipsa non queo morte mori?
Quid Te nunc viduum quereris, me quaeris ademtam?
Ter tibi Te reddo, Me Tibi reddo semel.
et Excellentissimo Praesidi DN. JOHANNI ADOLPHO KIELMANNO A KIELMANSECK inscriptas.
SCilicet ista tuis restabat gloria coeptis!
Haec erat ingenio digna palaestra tuo!
Te, Casauboni qui sacra resumeret arma,
Exhibuit dignum Cimbrica Musa Ducem.
Causa DEI est, isto pugnabitur auspice, non hic
Subsidiis deerit Cimber Apollo suis.
Ibis in annales nostros annalibus istis,
Hosque per annales fama perennis erit.
Nam quot continuas labor hic tibi crescit in horas,
Annos tot pariet fertilis hora tibi.
Dum novus Annus adest, annales excutis illos,
Qui generant famae saecula longa tuae,
Quae non summa dies, quae nulla obliterat aetas,
Quae non Leteis abripiuntur aquis.
At Tibi Maecenas Annales Maximus istos
Inchoat auspiciis continuatque suis.
Saecula qui nobis KIELMANNUS pandit et annos,
Hic tibi qui reseret saecula, JANUS erit.
DUm tenet extremam vectus super aethera metam
Phoebus et aestivo limite claudit iter,
Optatos tibi praefigit sors pronuba fines,
Votaque non, quo jam progrediantur, habent.
Scilicet ut sommo caeli stat Phoebus in orbe;
Sic jacet in thalami carcere fixa Venus.
Ut Sol majores nuuc exardescit in ignes;
Sic tibi majores nunc alit illa focos.
Sit felix torus hic, constans, fecundus; et iste
Ut vertit Titan; sic bene vertat amor!
MOrtalis ista vita dicitur Via,
Per quam pius Viator ad caelestia
Deique sanctam civitatem ducitur.
Hac Bojus istam Civitatem adit via,
Interque Cives vult haberi caelites.
Ne mutus ergo civis illic degeret,
Divina primum lingua BOJO discitur.
Hanc ergo cum calleret, ivit, et statim
Inter Quirites est receptus caelites,
Sanctaeque jure Civitatis utitur,
Et usitato praedicat DEUM sono,
Vocesque notas reddit, audit, provocat,
Et Angelorum mutuis sermonibus
Miscetur et concentibus suavissimis.
Vos hic et istic muta, surda Nomina,
Quid vos agetis? hunc habete interpretem.
OQui, CHARISI, summa quaeque consectans
Magnum minaris Patriae tuae nomen,
Qui primus obstetrice suseipis lingua
Regem potentem maximumque nascentem
Nascentium in sacrario Camenarum,
Quod ipse nobis Cimber exstruit Phoebus:
Qui caeli ab axe vota fata suspendis,
Et Astra metam figis inter Arctoa,
Heliceque Regia tuos regis cursus:
O perge prima summa quaeque sectari!
Non in minutis ultimisque subsistes,
Ad culmen ipsum Regia via tendes.
QUa tua te Virtus, Juvenis cultis sime, qua te
Dextera WasmuthI provida ducit, abis.
Illotis manibus sacra ne caelestia tractes,
Doctior hebraeis fontibus ora lavas.
Histinctus tetricas spernisque fugisque lacunas,
Visque sua primum discere voce Deum.
Scilicet ingenio lux occidit ipsa diesque,
Ni tenebris radios ex Oriente petat.
Scilicet illa tibi doctrina precaria visa est,
Quando peregrino sensus ab ore patet.
Scilicet hic coeco figit vestigia gressu,
Humana quisquis judicat ista fide.
Attu praeclaro monitus meliora Magistro
Degenerem linquis post tua terga gregem.
Macte tuis coeptis! nam qua tu curris, in ista
Claudicat et repit lauguidus iste via.
PEr Caput hoc juro! Capitis patuere recessus,
WILLISIO ignotas nunc praeeunte vias.
Scilicet hic nervos nervos intendit in omnes,
Sollicitamque fugit uneula nulla mnaum.
Hic Cerebri latebras solus pervasit, hic arctos
Explicuit nodos, eruit arte sinus.
Hac licet angusta quondam regione viarum
Plurimus implicitum duxerat error iter:
At nunc ingenii lapsos per opaca canales
Ingenium nobis hoc capitale notat.
Quanta patent oculis! nunc intus et in cute nosmet:
Noscimus, obscurum jam nequit esse nihil.
Ne mihi Vulcani Utum commenta securim
Et gravidi memorent pondera sacra Jovis:
Doctior ingenitam faber eruit ille Minervam,
Dum mentis penetrat regna domosque subir.
At Tu, qui merito caput inter sidera condis,
O carum seclo Britonibusque Caput,
Quae tua tam felix crebri solertia ductus
Extudit? an doctam duxit Apollo manum?
Caesorum ut numerus Capitum fortissima monstrat
Pectora, victori praemia digna ferens:
Sic tibi caesa novos pariunt capita ista triumfos,
Et statuunt fame viva tropaea tuae.
O auro dignum Caput et Parnside lauro!
Exclamat tua qui scripta profunda legit.
Huic capiti linguas captabit Fama sonantes,
Inque oculis feret hoc doctior ordo Caput.
Dii salvum hoc servate Caput! Sic quilibet inquit,
Qui Cor habet, Cordi cui Caput illud erit.
At vos o censi capite, o vilissima turba,
Ignavi, linguas hicn cohibete graves,
Queis vacuum Cerebro caput est, procul este, nec ista
Tangite, ni Capitis quis velit esse reus!
Multa quidem capimus capita haud ingloria rerum,
Quas Natura suo condit alit que sinu:
At Caput hoc ipsum capiens caput omnia vincit.
Hoc vestrum, Medici, dicimus esse Caput.
ESt DEUS, et nostris praesens illabitur actis
Optimus, Aeternus, Maximus, Omnipotens.
Hunc loquitur Natura DEUM confessaque motus
Vicino impelli Numine cuncta docet.
Hos videt; et coecus tamen est, hos tangit et audit;
Surdescit tamen hic et stupet omnis homo.
Nec tantum stupet hic, animo sed saepe reluctans
Obstat Motori congrediturque suo,
Infera commiscet superis Acherontaque Caelo,
Et toto caelo tota abit ille via.
Adversa cerebrum rapitur vertigine, currit
Extra orbem vetita lubrica planta via.
Non movet ista manus poscenti munus egno,
Involat ac unco saepius ungue rapit.
Os nec ab ore DEI suspenditur, et modo clausum
Non movet et motum non bene claudit homo.
Saepius invehimur; sed saepe obrepimus illis
Motibus, obliquo, qua data porta, gradu.
Quis Cynicus sua non obvolvit dolia caelo?
Humana quis non obstitit arte DEO?
Necsequimur, quo fata trahunt; incurrimus illa,
Abrepit, quo nos coeca libido trahit.
Ut sit honoratus, laudatus, dives, amatus
Omnem quam lapidem non movet ipse lapis!
Exagitet, rapiat, mutet quadrata rotundis,
Ptosternat, turbet, misceat omne nefas;
Omnia cum movet et formas se vertit in omnes,
Conatu tanto promovet ille nihil.
Omnia tum retro ruere et sublapsa referri
Incipiunt, motus non agitante DEO.
Tu meliora vides, HASENMULLERE, docesque,
Divina ut nostrum dextera ducat opus.
Haec quoque (ne dubita) conatibus additur istis,
Tu modo Tu dignum te quoque crede DEO.
Hunc sequeris, quamvis non semper passibus aequis,
(Nam quae non hominem pondera saepe gravant?)
Sed sequeris tamen, et vestigia colligis illa,
Et prono metam pergis adire gradu.
Macte tuis gradibus! felices scilicet illos
(Namque DEUS comes est) dicimus esse gradus.
DUm Dignitates disseris Sacras, digna
Nostri propago portioque Parnasi.
Et vocis ista dignitate defendis
Ut dignitatem consequare supremam,
Quam noster Ordo Saeculis tot acceptam
Jam liberali conferet tibi dextra;
Tu Dignitatum dignus iste Defensor
Et hanc mereris, et mereberis sacras,
Quas nunc recenses infulas, togas, mitras.
Nam (si quid assequor vel auguror Vates)
Sententiis suffragiisque Doctorum
TV DIGNITATE GIGNVS; ILLA TE GIGNA EST.