QVos PATRI, Vobis etiam debemus Amores,
KIELMANNI, Magni Nomina Magna PATRIS.
Quae divina Venus felici foedere junxit,
Nunc Veneres jungant nomina tanta meae,
Ut quas non mereor, Veneres mereantur amores,
Quos sibi concilient concilientque mihi.
Forsan et haec animos Venerum vis insita vestros
Fascinat, incomptae sint licet atque rudes.
Invita Veneres natas obtrudo Minerva;
Deformi genitas a Patre filiolas,
Has sisto nudas et vestra veste tegendas,
Queis decus et genium gratia vestra dabit.
Quas genui, non tollo Parens, aut edocu natas,
Ni vestri praesens aura favoris alat.
Trado meas Veneres, queis vos venerabor Atlantes,
Hisce meis vestras foenerer ut Veneres.
VENERI. PISCATRICI. MARINAE: APHROGENIAE. SAGACISSIMAE. CVI. VOTIVAM. TABULAM. SUSPENDVNT. AMORIS. RETIBVS. IRRETITI. DVO. DANIEL. FISCHERVS. ET ELISABETA. SOPHIA. BOKELIA. PAR. NOBILISSIMVM. INESCAVIT. CVPIDO. IRRETIVIT. AN. VULCANIO, AN. AVREO. NERONIANO. E. SAGITTARIO. PACTVS. RETIARIVS. MIRVS. PISCATOR. CVPIDO. EST. PISCATVR. IN. AERE. VENATVR. RETI. IACVLO. IN. MEDIO. MARI. IRRETITVS. EST. IPSE. PISCATOR. DVM. E. NASSA. VENERIS. ESCAM. PETIT. CONSTRICTVS. EST. IN. PVTEO. NON. TAMEN. ARGENTEO.
NEQVE. ENIM. VNQVAM. FVIT. INTER. CALICVM. REMIGES. AVT. QVI. ORBEM. CIRCVMNAVIGANT. QVEMADMODVM. HERCVLES. IN. POCVLO. NEC. INTER. ILLOS. QVI. IN. OTIORVM. MAR!. MORTVO. NEQVE. CVRRVNT, NEQVE. REMIGANT. NEC. INTER. VENEREOS. NEPOTVLOS. QVI. AVT. PISCEM. OLENT. AVT. FLOREM. PISCATOR. QVAMVIS. SIT NON. TAMEN. IN. NAVIBVS. EDVCATVM. DICAS. SAGACISSIMVS QVIPPE. ET. SOLERTISSIMVS. REMIS. VELIS. QVE. LITERARVM. ET. VIRTVTVM. OCEANVM. DECVRRIT. NON. MRSORVM. VLTIMVS. NATAVIT. SINE. CORTICE. NAVIGAVIT. SINE. CONTO SAEPE. MEDIVM. SEMPER. TENVIT. ET. QVOD. CALXPSVS. AD. VIRSSEM. PRAECEPTVM. FVIT. NAVIGAVIT. EXTRA. FVMVM. ET. VNDAM. NVNC. IN. TRANQVILLO. ET. PORTV CONSISTENS. HALCYONIS. AGIT. DIES. DVABVS. FVLTVS. ANCHORIS. HONORIS. ET. AMORIS. NON. ILLE. A. REMO. AD. TRIBVNAL. SED. PER. LONGA. EXILIA. PER. VASTA. AEQVORA. INTER. BREVIA. ET. STRTES. SCTLLAM. ET. CHARTBDIN. SCOPVLOS. ET. SIRENAS. TVRBINES. ET. PROCELLAS. CLAVVM. SEMPER. RECTVM. TENVIT. IN. QVO. FALLVNTVR. SAEPE. QVI. MOLORCHOS. IACTANT. ET. QVI.
VENTVM. PERENDINVM. PRAESCIVNT. HINC. ILLE. AD. CLAVUM. REIPUBLICAE. SOLET. ET. HEIC. EXERCERI. PISCATORIA. SED. QVAE. MONSTRIS. MARINIS. TANTVM. INSIDIATVR. APAGE. ILLOS. QVI. PISCANTVR. IN. TVRRIDO. MARI. QVI. ALBO. RETI. ALIENA. CAPTANT. BONA. QVI. DELPHINVM. CAVDA. LIGANT. QVI. ANGVILLAS. CAPTANT. ILLI. SVNT. QVI. POLRPI. MENTEM. OBTIENT. QVI. PRO. LOCO. ET. TEMPORE. COLORES. INDVVNT. QVI. QVICQVID. TETIGERVNT. TENENT. TIBI. VERO. SPONSE. TOLLENDA. NVNC. EST. ALTERA AMORIS. ANCHORA. AD. ALIVD. GENVS. REMI. VOCARIS. POTES. ET. HEIC. NAVIGARE. PISCARI. ET. TV. ELISABETA. SOPHIA. QVAE. NVNC. CVM. ILLO. IN. EADEM. ES. NAVI. QVIQVE. AMBO. PARITER. REMOS. DVCITIS. MARE. VOBIS LIBERVM. SIT. NON. CLAVSVM. FORTVNA. VOBIS. SIT. PERPETVA. NVNQVAM. AESTVARIA. NVLLA. VOS. SISTAT. REMORA. TRANQVILLVS. VOBIS. AETHER. SIT. VENTVS. SECVNDVS. NVNQVAM. NVDVM. REMIGIO. LATVS. NOCTV. NAVIGANT. NAVTAE.
HEIC. SPONSI. OCELLI. HELICE. ERVNT. ET. CRNOSVRA. HVC. SE. VERTVNT. RADII. MAGNETICI. SED. RECTI. ET. SINE. VLLA. CHALRBOCLISI. NOCTV. PISCANTVR. PISCATORES. QVARE. ET. HEIC. REM. VESTRAM. AGITE. SEV. HAMO. SEV. RETI. NE. OPERAM. PERDATIS. ET. RETIA. VOTA. FERTE. NVNC. SED. PISCATORIA. ET. VTINAM. FORS. VOTVM. ADIVVET! IACTUS. VESTER. ESTO. MILESIVS. TRIPVS. ILLE. AVREVS. CVM. LEMMATE. DETVR. NON. SAPIENTISSIMAE. AED. IPSI. SOPHIAE. NVNQVAM. VOBIS. VACVAE. FLVITENT. SINE. PONDERE. NASSAE, VOBIS. DORMIENTIBVS. RETE. TRAHAT. TANDEM. DENIQVE. VOBIS. GEMELLI. ALIQVI. GEMINI. APPAREANT. NON. TAMEN. ILLI. DIOSCV RI. ET. QVOD. POSTREMVM. ET. POTISSIMVM. EST. OMNIVM. FATA. QVAE. OMNIA. SOLVVNT. SACRAM. ILLAM. ANCHORAM. PLACIDE. AT. SERO. SOLVANT.
VOTA. HAEC. SANCIT. VENVS. PISCATRIX. EXPISCABATVR. AVTEM. ILLA. SACRA. ET. PRODEBAT. QVANTVM. LICEBAT. D. G. M. VOTIS. QVOQVE. IPSIS. SVBCRIPSIT. ET. NVNC. PEDIBVS. IN. EORVM. IBIT. SENTENTIAM.
Dixerat: At vafras volvit Venus impigra fraudes.
Consiliis, ait, heic utere, Nate, meis.
Res alia tentanda via est, quod aperta negarunt
Arma, leves toties id potuere doli.
Piscator capiendus erit. Cape retia, Fili,
Quae tenui duxit Conjugis aere manus.
Queis quondam nostros celer irretivit amores,
Acilla poterat quilibet arte capi.
Tortus de dextra semper Tibi pendeat hamus,
Aeraque divorum celet adunca cibus.
His involve dolis nil quidquam tale putantem;
At medio coecos aere fige pedes.
Nec mora: jam medio libratus in aere pendet,
Utque habitus deceat se novus iste, rogat.
Ut Mater laudavit, abit, calamosque sequentes
Antevolans lente post sua terga trahit.
Qua volat, in varios se tellus subdita flores
Induit, et quivis obvius ales amat.
Ergo pererratis terrarum ambagibus unum,
Unum, quem caperet, quaerit; At ille fugit.
Ille fugit, vanosque Cupidinis excutit astus:
Et frustra dolus hic, frustra opus omne fuit.
Nuper at errantem patriis offendit in agris,
Acimprovisis cassibus ora premit.
Vicimus! exclamat plaudunt alaeque manusque
Victorem sequitur jam nova praeda suum.
Ter contra graeiles, fallentes lumina, nodos
Armavit strictas in sua damna manus.
Utque leves tractus momentaque parva sequuntur
Retia, sic vinclis stringitur usque suis.
Sic ubi se laqueis connexuit aucupis ales,
Plangitur, et motu se ilgat ipse suo.
Hanc Tibi servat Aamor, Virgo lectissima, praedam,
Hac praeda praedam Te Capit ipse novam.
Jam captum se gaudet, et inter Virginis ulnas
Perpetuo velit haec carcere vincla pati.
O vos o stringant concordi Retia vinclo.
Aeternusque animos semper inescet amor!
VENERI. OLEARIAE. NON. [Gap desc: Greek word] . SED. [Gap desc: Greek word] . PLACIDISSIMAE. SOSPITAE. [Gap desc: Greek word] . CVIVS. NECTARIS. PARTIS. QVINTA. DELIBVTI. AMORVM. FLAMMIS. ARDENT. BURCHARDUS. NIDERSTAETTIUS. ET. MARIA. ELISABETA. OLEARIA.
PAR. PLACIDISSIMVM. ET. PRVDENTISSIMVM. QVOD. ET. OLEVM. SVB. PECTORE. SERVAT. ET. ACETVM. OLEO. INCENDIVM. RESTINGVERE. TENTANT. CVPIDINES. ALIQVI. XRTAON. AFFVNDVNT. OMNES. EX. COMPACTO. REM. AGVNT. UT. IN. VELABRO. OLEARH. EXVLANT. HIC. MYRTI. OLEAGINIS. COROLLIS APP ARENT. OMNES. QVAS. IPSI. NECTVNT. SPONSO. PRO. AMORIS. TRIVMPHO. SPONSAE. PRO. VIRGINITATIS. PRAEMIO. TU. VERO. SPONSE. QVI. CVM. DEMOSTHENE. PLVS. CONSVMPSISTI. OLEI. QVAM. VINI. NEQVE. NVNC. EXTRA. OLEAS. VAGARIS. NON. ARBVSTA. JUVANT. ET. HVMILES. MQRICAE. NON. FVNESTAE. TAXI. NON. LAVRVS. INNVBAE. NON. PVGNACES. FRAXINI. AVT. FATALES. CVPRESSI. SED. ILLA. PVLCHERRIMA. RVRIS. IMPERATRIX. ARBORVM. OMNIVM. REGINA.
FELICISSIMA. MITISSIMA. PLACI DISSIMA. JAM. NON. MINERVAE. SED. VENERI. SACRA. OLEA. QVAE. NVNQVAM. VERSO. NOMINE. FIET. ALOE. LIGNVM. PVLCHERRIMVM. DE. QVO. VEL. STRANGVLARI. (AMPLEXIBVS. SCILICET.) CONVENIT. ILLA. IN. FOEDVS. AMORIS. RAMOS. TIBI. PORRIGIT. CVM. VITTA. LANEA. PACIS. ET. CONCORDIAE. NVNCIA. NAM. NEC. MARTIS. FERRVM. PATITVR. NEC. JOVIS. FVLMEN. HORRET. FRVCTVS. ILLA. DABIT. VBERRIMOS. SED. RASTRA. HIC. TOLLE. ET. LIGONES. NAM. ET. HIC. TIBI. PYTHAGORAE. ILLA. LEX. POSITA. OLIVETA. NE. CAEDAS. QVAMVIS. TVA. QVOD. CVM. TENTARET. HALIRRHOTIVS. NEPTVNI. FILIVS. SECVRIM. QVAM. INTENTABAT. CAPITI. SVO. IMPEGIT. ILLAM. NON. TVRBENT. PROCELLAE. NON. ADVRAT. SIRIVS. NON. CONSTRINGAT. FRIGVS. NON. ADMORDEANT. CAPRI. AT. TIBI. SPONSE. FLORES. CARPERE. SI. COMMODVM. EST. HEM. TEMPVS. EST.
BONA. ERIT. ALIQVANDO. OLIVITAS. PRAEDICO. VOBIS. VBERTATEM. OLEAE. ANNO. PROXIMO. NON. THALES. ALIQVIS. MILESIVS. NON. ARABS. E?AIOMANTIS. SED. VATES. HELICONIVS. DOCVIT. ME. ITA. DIVINARE. CICERO. FLOREM. OLEAE. AGRICOLA. CVM. VIDET. BACCAM. QVOQVE. SE. VISVRVM. PVTAT. PROGERMINET. HIC. PYGMALIONIS. OLIVA. AVREA. FRVCTIBVS. E. SMARAGDO. ONVSTA. NEMO. HIC. OLEVM. PERDAT. VEL. OPERAM. THALAMVS. PALAESTRA. EST. ET. CAMPVS. MARTIVS. LVCTANTVR. HIC. NOVI. VENERIS. ATHLETAE. GRMNASIARCHAE. ADSVNT. CVPIDINES. QVI. NERVOS. FIRMANT. OLEO. CAPVT. CORONANT. OLEA. SPONSO. QVOD. VICTOR. EXSTITERIT. SPONSAE. QVOD. SVCCVBVERIT. PRO. PATRIA. NAM. ET. HIS. OLIM. DABATVR. OLEA. RENITI. CERTE. MORE. PALMAE. NON. DECET. SIC. VTERQVE. MERENTVR. OLEAM. ILLE. VINCENDO. HAEC. SVCCVMBENDO. THALAMVS.
SOLIVM. ALIQVOD. REGIVM. EST. MONARCHIA. HIC. IN. GEMINIS. CHRISMATE. SVO. INVNGIT. VENVS. SED. INTER. THALAMI. TENEBRAS. NAM. ET. HIS. QVOD. FLAMINI. DIALI. INTERDICTVM. EST. SVB. DIO. VNGI. GHALAMVS. STATV ARIA. OFFLCINA. EST. VOS. ESTOTE. PHIDIAE. QVI NON. EX. DEVCALIONEO. LAPIDE. SED. MOLLI. OLEAE. LIGNO. INNVMEROS. SIBI. SCVLPANT. MERCVRIOS. VENERES. ASCANIOS. JVNONILLAS. PVLCHRA. AMORVM. IDOLA.
PAnde tuas OLEAS, OLEARI, et difflue sacris
Frondibus, eximius Tibi dum de stipite prodit
Surculus, atque novae grata propagine stirpi
Jungitur. Alludant concusso vertice rami,
Atque salutantes collis sibi sponte supinis
Occursent virgae et gratantia sibila fundant!
Sic gemina irriguo si sors stetit arbor in horto,
Una pasta solo, ramos quarum illa colonos
Accipit, et teneros emancipat ista Quirites;
Haec quantum perdit, tantum de matre propinqua
Haurit et in prolem numero majore reponens
Gaudet adoptandis dare pinguia pabula natis:
Impactum illa rapit pulchro sibi vulnere germen,
Et teneram adducto constringens cortice pubem
Largos instillat latices occultaque praebet
Ubera. Tunc vastus se tollit in aethera vertex,
Inde novercales jam laetior explicat ulnas,
Seque agit in conos et opaca fronde coronat.
Viderat exsertos OLEAE se pandere ramos
Altius alma Venus, placido quam Cimbrica tellus
Rore Alit, illustris quae cetera nomina silvae
Alto operit capite, et foliorum turbinat orbes.
Vidit, et invidit. Cur has, ait, innuba Pallas
Sola sibi frondes tribuat? cur munere tanto
Gaudeat una? nec est, quod opus causetur ab arte
Esse sua, quodque haec victi monimenta tridentis
Actaea quondam sibi nata locarit in arce
Germina. Nos Vestae gremium laxamus et artus,
Mobilibusque intus secura lacessimus auris
Semina. Nos faciles animanus numine plantas,
Omnia gignit Amor, molles in marmora succos
Excoquit et tepidos Naturae ventilat ignes.
Nostro praegnantes implentur semine Venti,
Et nostris flagrant oleis aeternaque spirant
Balsama, secretis Hermeti excepta caminis.
Si nobis Natura patet fecundaque virtus
Omnis, cur nostris non parer mitis OLIVA
Imperiis? nostros spernentem Pallada amores
Non arbor fecunda decet. Minor est mea Myrtus,
Et solo Rosa flore placet. Glans querna Tonanti
Nascitur. Alciden imbellis Populus ornat.
Hanc Alni steriles et inertes foetibus Orni,
Et viduae potius Platani, Salicesque palustres,
Quam gravidae deceant OLEAE. Si fronde juventam
Servat perpetuam, nec iniqui sidus Aquari
Horret Oliva, meis sacranda est usibus: et me
Nulla senecta premit. Pacis mihi munera curae,
Et vel sic nostri dicetur Numinis arbor,
Non, Bellona, tui, totum cui milite pectus
Turget et aeratam juncta aegide concutit hastam
Saeva manus. Veneris posthaec ea crescet in hortis.
Vel myrto mutanda mea queiscumque vocari
Illa queat titulis, ea nostra vocabitur arbor.
Illa vel invita dicam faciamve Minerva.
Dixerat, et tenerorum exercitus omnis Amorum
Expansis plaudens matrem circumstrepit alis.
Et tunc forte suis sedit Venus alma viretis
Florum fulta toris. Paestana monilia collo
Dependent tereti, nativo os fulgurat ostro
Atque genae vivique emblemate sanguinis ardent.
Heic Ver perpetuum, nullis heic jura procellis,
Non sonuere graves bucca tibicine venti.
Non cani apparent caperata fronte Decembres.
Non heic peccantes poterant effundere flammas
Sidera, nec lento Zephyros armare veneno.
Implumes tantum ludunt per prata FavonI
Vivida, felices queis interserpere odorum
Deprendas animas, quas pulchri germina ruris
Laxatis pariunt uteris. Heic divite foetu
Stat pretiosa seges totoque accenditur auro,
Et satura infusa distinguitur iride tellus.
Hic molles casias et odorae munera nardi
Et thymon et melilothon et Oebaliden Hyacinthum,
Et mille Herorum mendacia nomina flores
Daedala Flora serit, patulis jam lilia picta
Pandunt argentum labris, tegit aurea sacras
Ralla rosas spinis hastaque satellite tutas.
Stant violae, variisque interlita Tulipa guttis.
Sanguineas jam pexa strias, fulvaque flagellans
Purpureum vibice, nigris jam concolor Indis,
Nativoque decus violans jam murice, eburnum,
Plebs crescit diversa locis herbaeque minores.
In praedam cessurae apibus, dextraeque protervae.
Sunt quoque, quae Venerem possunt stimulare morantem
Germina. Stant bulbi teretes, et grandior orchis,
Et flos Euphrasiae Samioque invisa Magistro,
Stat faba, quaeque viros solantur eryngia segnes,
Ac Eruca salax residesque cientia venas
Gallia, et Asparagi, et germen bene olentis anethi.
Hinc passim videas spumanti bile tumentes
Volvi ac obstantes rivos vagire per herbas,
Fascina facturos oculis. Stat perfida tellus
Flumen alens venis et inobservata latentes
Area spargit aquas ludentibus invida Nymphis.
Quae coeco si tacta pede est, furit omnis ab imo
Insidiisque ruit vortex emissus ab altis,
Objectans sibi se propriosque volutus in ortus.
Plebejos tamen heic latices ne concipe; nam vel
Lenaeus fluit inde liquor, vel nectaris imber
Divitur, aethereo pasturus germina succo
Adstant et vultus imitantia signa ferarum,
Adstat olor pincerna, intusque cientibus undis
Jam visus cantare, et nunc quoque flumina grata
Sculptus amat Roseis mansuescunt ora Draconum
Fontibus, et torvi ringuntur molle Leones.
Praeterea gemini fontes labuntur Amorum
Usibus aptandi geminis. Stillata rosarum
Hunc fudere Olea. Hic faciles in pectora flammas
Instillat, queis tela Per felicia tingit,
Concordes paritura toros. Hunc dulcibus unum
Destinat obsequiis et amori servat amoeno.
Alter mordaci rigidissimus horret aceto.
Et sale, qui Vatum lacrimis sua debet amantum
Incrementa: illo male sani unguntur amoris
Spicula, quae venis penetrabile virus adhalant:
Hinc pia tempestas oculorum spargitur acri
Mota sale, hinc gemitus et feminei singultus,
Et metus, et ventis commissa fidelibus oscla,
Votaque, sed celeres quae destituere Kalendae,
Et votis jugulata novis, vigilataque multum
Somnia, et obtusis suspiria pendula pennis.
Circum umbrae tenues tristesque vagantur amantum
Hinc illinc animae, et veteres meditantur amores,
Et jam pone volant; jam fonte lavantur acerbo.
Heic irae celeres, picta mendacia fronte,
Et Curae crines lacerae, fraudesque dolique
Circumeunt, pullae defendunt littora taxi.
Heic inulaeque aloeque et tetra absynthia surgunt,
Atque venenata multus latet anguis in herba
O miseros hoc fonte procos! sed provida semper
Miscet utrumque Venus: namque hos vel partibus aequis
Temperat, aut pauco majus confutat amarum
Nectare, vel nimio nectar contristat amaro.
Stant alibi pulchro dispostae schemate silvae,
Ac hyemen gignunt soliis quaesitaque somno
Frigora. Congestis avis heic cytharistria ramis
Multa sedet frangitque sonos et gutture acutos
Turbinat accentus sua per vestigia lapsos.
Jam nemorum Siren vocis Philomela maeandros
Circinat, et fringilla suos et alauda susurros
Alternis miscent numeris. Heic grata columbis
Incunabla sacris, roseis quas Diva quadrigis
Jjungit, et heic nidos statuunt et foetibus implent.
Heic oracla canunt, ceu quas Dodonia quercus
Fovit, et haec parvi scribunt praesagia Amores.
Lascivus non passer abest, tibi Lesbia qualis
Irruit in digitos, crebrosque agitans hymeneos.
Hic centum Nymphae, centum sub frondibus errant
Aligeri Fratres, qui vel de Floribus udis
Aurorae sugunt lacrimas mustoque rosarum
Ceu tenerae saturantur apes, vel poma revellunt
Aurea, quae facili mittunt super aethera jactu
More pilae, certisque petunt jactata sagittis,
Anticipantque istas penna veloce sagittas.
Pars etiam innocua pomorum grandine Nymphas
Obruit et largo florum se perpluit imbre.
Pars melimela metit, vel amygdala dulcia carpit,
Aut florem agglomerat, vel nectit myrtea serta
Vatibus in fidi pretium et solamen amoris.
Sunt qui Elegos, sunt qui natos ex tempore lusus,
Et silvas faciles, et salsa Epigrammata cantant.
Sunt qui crescentes truncorum e cortice virgas
Excidunt, aliisque aeterno glutine jungunt.
Pars agitat Satyros, et rustica numina Faunos.
Sunt etiam, Arboribus qui mutua vulnera figunt,
Praeluduntque suae parvis conatibus arti,
Ut certo sibi constet amor. Quae cuspide tacta est,
Arbor amat: jamque haec arctis concurrere gaudet
Frondibus, et ramos tacta appetit illa maritos,
Amplexusque plicant pronae. Jamque ipsa vetustis
Robora amant lignis, jam fusius induit ulmum
Pampinus, et memores celebrant connubia palmae,
Et lentae salicum lunantur in oscula virgae.
Bistonius jungat numeros et carmina Vates:
Et saltasse velint tota ex radice recisae.
Innuba laurus abest, taedas exosa jugales,
Quam nec amor pharetris, Dea nec dignata hymeneo est.
Derat et hic proles tarde crescentis OLIVAE,
Quod solers jam sentit Amor, qui maximus inter
Sidereos fulget sublimi verrtice fratres.
Mater, ait: memori voces jam mente repostas
Servo tuas; nunquamque animo promissa voluptas
Excidet: optatae quando dominamur OLIVAE?
Solve fidem Genitrix, et iniqua sorte Minervam
Exue: nam nostro digna est accessio regno.
Risit, et o nostras nondum perdocte figuras
Mater, ait, nondum satis o exercite ludo,
Nate, meo. Vocis te persida ludit imago.
Te tuus interpres, te nominis omina fallunt:
Sunt aliae nobis OLEAE, neque frondibus istis
Aut ligno capimur, nimis haec plebeja voluptas.
Est qua se tollit Cimbrorum Principis aula,
VIRGO, salutari nomen quae debet OLIVAE,
Quae virtute pares, superos quae vincere forma
Possit, quae nostra poterat considere concha,
Docat Patris docti soboles: nam tota Minervae
Incumbit stu diis, nostros ea friget ad ignes
Arte nova, et missis tota est impervia telis.
Hos volvit Jove nata dolos, queis nostra refutat
Numina. Saxificae quod stillant Gorgonis angues
Illa capit virus, teneros quo perfricat artus.
Hi frigus ferale bibunt, et ad ossa rigentem
Demittunt silicem, coeunt in marmora venae,
Et toto cutis osse stupet. Sic agmine facto
Cum Boreas, Eurusque furunt et frigora miscent
Flatibus, aeratas inducunt flumina crustas,
Celatosque novo defendunt robore fluctus,
Sic cataphracta tuas eludit Virgo pharetras
Aere sedens triplici, jamque a cognomine ligno
Tota abit in lapidem, tota haec intercute saxo
Stringitur immitisque hyemes et frigora Zemblae
Intus alit. Sed nos alia superabimus arte,
Cumque arcus fallant, OLEO infundemus amores.
Est liquor exiguo penetrans solidissima dente
Corpora, quem coxit Siculis in fontibus aestas;
Qualis et iste fuit, mea cui primordia Diva
Debeo natalesque meos; neque deside spuma,
Sed molli sum nata oleo, quod semina rerum
Cunctarum tenet ae aurai simplicis ignem.
Est Oleum quoque quod Petra gignit fertilis, est quod
Tosti sudarunt lateres. Haec omnia Naphta
Temperet, ostensos tacito quae provocet ignes
Fomite. Sic saxis quae quondam egressa potestas,
Ingreditur virtute pari, poteritque minutas
Rimari per operta vias et pandere clausos,
Qua data porta, sinus. Si cedere nolit, acetum
Adde meum, quo vel vetitas novus Annibal Alpes
Rumperet. Adde oleum flammae insuperabile, cujus
Irrita fecundis incendia viribus obstant.
Adjice nitrati globulos salis, injice mentham,
Seminaque urticae, et guttas ardentis aquae sex:
Illis adde tamen, ne mitia balsama desint,
Quae molles faciant animos flammasque latentes
Ad sua membra vocent, grata et promulside pascant,
Cinnama quem fundunt, quem caryophilla liquorem,
Et quem Pinea nux et quem nux Indica stillat,
Pingues PistacI succos, Macisque salivam,
Euphorbi Libycae rorem leporisque medullam,
Reptantesque solo cochleas, tritumque pyrethrum.
Non oleum desit, quod fluxit partibus illis,
Pontice queis vitam Castor servare recisis
Crederis ancipitem, non id quod amygdala, non quod
Quassarum genuere cadavera formicarum.
Haec Tu Poeonio ritu confunde Cupido
Pharmaca, tum sumto Cimbros accede veneno
Et totam toto fluvio perfunde puellam.
Tum pastas oleis taedas ignesque sacratos
Concute; sic celeres admixta bitumina flammas
Ad sua membra trahent vectas famulantibus auris.
Ergo ubi jam segnes tempestas ignea fibras
Corripit, et molli castigant balsamo succo;
Tum cape tela puer calamisque sonantibus urge
Pectora, ut in calidos, quanta est, solvatur amores.
Hinc et adi gratas, quas NIDERSTATTIVS aedes
Incolit, egregium generoso incoctus honesto
Pectus, et unguiculis Musis formatus ab ipsis,
Quae pubem ingenii canam seniumque juventae
Miratae appendunt laurosque hederasque sequaces.
Jam Themis ipsa dedit, quae per ramosa viarum
Legiferas sectari aquilas justumque biforme,
Affusisque juber legum subsellia nimbis
Perpluere: Hinc aulae curis majoribus addit
AUGUSTOQUE DUCI, jussitque a vultibus illi
Stare sacris, dignos commendat gratia mores.
Et pulchrae stat frontis honos mitique severum
Miscet; et ille novae dotetur munere praedae.
Sic volo, sic jubeo. Poterunt cessare sagittae.
Dic tenerum, dic molle aliquid, dic dulcia sponsae
Nomina, et illapsos patulis bibet auribus ignes.
Dixerat: at collo applaudens puer ales eburno
Oscula figebat Matri, pennisque citatis
Hinc abit ad Cimbros: at qua volat, aere toto
Spargit Achaemenias nubes placidamque beati
Ingluviem laticis, rorant pennaeque sinusque:
Stant famulae in sylvis frondes, calet obvius ales
Igne sacro, ac ipsis pisces uruntur in undis,
Ipsaque divino stat saucia vulnere tellus.
Et varias effundit opes Zephyrique procantis
Pingit delicias, speciosos veris ephebos,
Quidquid Arabs Medusque legit, spicasque Cilissas,
Et Casiam mollem et Cerinthi flexile gramen
Thymbrasque et violas grata ferrugine tinctas.
Has longo ducit Puer hic post terga phalanges
Syrmate. Jamque ubi se mediis penetralibus infert.
Tectus nocte sua, lecto tum forte jacentem
Invenit et gratos spirantem pectore somnos,
Quos succis firmat medicis. Visa illa jacendo
Pulchrior, et tota perfusus Virgine vultus,
Membraque lustranti patuerunt singula taedae.
Nec mora, et arcano perfundit pectora nimbo,
Admittitque faces, flammisque sequacibus artus
Mitigat, et motis incen dia ventilat alis.
Dumque ferit telis, repetitaque nomina SPONSI
Commiscet telis, vigil haec jam sentit et audit
Dulce nefas, frustraque inhiantes dissipat ignes
Ter revoluta toro, ter flammas motibus augens.
Ergo abit et tanto turgens puer ille triumpho
Jungit ovans alium: jam NIDERSTATTIUS illi
Visitur: at facibus non utitur atque sagittis.
Nomina sunt ignes illis, sunt verba sagittae,
Jam vulnus factura animis, queis dulcia miscet
Sesama, jamque sacer membris furor, imaque venis
Ita Venus, et pulchra jam coepit imagine tangi,
Jamque unam sua vota vocat, sua mulsa, suum cor,
Singultatque leves elegos. Quem curia poscit,
Ida tenet. Jam non bullato pulpita Baldo
Pressa gemunt, teneri subeunt Nasonis amores,
Et soli placuere, interque Cupidinis arma
Nunc leges et jura silent. Jam mitior audit
Virgo, jam firmam vota in contraria mentem
Flexerat. Illa suos jam visa odisse labores,
Artificem jam spernit acum. Non Palladis artes,
Sed Veneris commenta placent, jam somniat unum,
Unum cogitat, et totum se mancipat uni.
Indoluit hinc spreta Themis, Tritoniaque inde
Virgo; sed infixos frustra remoratur amores.
Nil Themis aut Pallas potuit, quanquam illa mederi
Exilio tentet, crescentesque invida flammas
Injectis frenare moris. Non taedia longi
Temporis aut memores aetas evellit amores.
Falleris. Haud uno thalamis praescribitur anno.
Actio perpetua est, plusquam Vestalibus ille
Urit amor flammis, et sese pascitur ipso.
Ire tamen jussit Themis, ac oracula magni
Principis excelsis dedit enarranda Dynastis.
Ergo abit hinc animae Sponsus pars altera amarae,
Fitque exul mox ipse sui. Sic mansit amator;
Ast Orator abit. patriis dum migrat ab oris,
Mens redit in patriam ac in amico pectore spirat.
Ille tamen pigro dictat convicia soli,
Et lentos dolet ire dies, jam computat annum
Et numerat menses et tardas increpat horas.
Saepe sibi voluit plumescere brachia fato,
Nise, tuo, aut volucres CyllenI optaverat alas,
Raptoremque Aquilam, si molles Daedale pennas
Aptares humeris, liquidum ille flagellet inane
Icarus et patriis cupidum se sisteret oris.
Tantus in absentem calor est. jam firmat amores
Litera, jam calidas labor est sudasse tabellas
Unicus. Indocilis lassatur vulnere crebro
Pagina, dum dubias voces suspensa moratur
Sepia. Jam molles numeros, jam tristia scribit
Carmina, jam multo chartas effeminat auro.
Illa quoque in lacrimas toties abit et sibi rapta
Gaudia et indvisos queritur surdescere Soles.
Hei quoties vultus iterum sibi poscit amicos,
Dilectumque caput! centum stant pectore curae
Quodque timet, nescit, metuit tamen omnia virgo.
Hunc illi reducem toties pia somnia fingunt,
Hunc loquitur toties absentem, hunc nominat unum.
Viderat indomitos nullo Themis ariete utrique
Stare animos. Ceu stat caelo contermina rupes,
Quam frustra insanis impellunt flatibus Euri
Et maris irati rabies, sed fracta furentes
Se retro in spumas agitat, mergique rebelles
Et jugulat sepelitque in se commota procellas.
Ergo animi curas miserata gravesque labores
Jussit amare suum, si sic res salva, clientem.
Nec sanctum suspendit opus. Jamque ille penates
Rursus adit patrios, et per tot vota petitos
Ille salutat agros. Jam per tot vota petita
Fertur in amplexus OLEARIA, nec sua differt
Gaudia, celatas Venus intestina favillas
Suscitat, ac ardent festa ad genialia taedae.
Ipsa parat halamos OLEARIA blandula: nam nunc
Nil intra hanc OLEAM duri est, jam mollia fandi
Tempora, jam faciles aditus taciturna recludit,
Et jam pacalem supplex praetendit OLIVAM.
Libratur tereti Sponsae gratissima collo
Sarcina, mille sonant animae sugentia rores
Oscula, mille toris irrepunt murmura, rixae,
Conflictusque leves, mille heic poppysmata strident.
Ipsa suos fundit vobis Venus aurea flores,
Quodque pedes calcant, rosa fit, quod dextra prehedit
Fit rosa, et ex ipsis rosa nunc decerpitur osclis.
Quae Phryx auritus nociturum vertit in aurum,
In molles abiere rosas, quae corpore pluma
Tangitur, in florem crescit, substrataque amantes
Flucit, at impurum nollet sic condere Verrem.
Roscida non cessant heic balsama, nec puer Ales
Cessat Amycleo thalamos conspergere thallo.
Felices animae, queis temporis atque olei plus
Impendit mea Musa, quibus se effundere totos
Pegasei gaudent latices, quam sidere fausto
Aethereus vos jungit Amor firmaque ligavit
Compede, quam sanctis pascuntur pectora flammis!
Crescant felices felici sidere amores!
Crescant felices OLEAE surgantque per auras
Latius, ut totam proles OLEAGINA mensam
Occupet. Infelix foliis OLEASTER amaris
Exulet, et molli contraria quercus OLIVAE.
Insere nunc, o SPONSE, tuis haec figitur arbor
Formanda auspiciis plantandaque virgine dextra.
Aestiva illa toga brumas Aquilone rigentes
Arceat, et viridi confutet fronde procellas.
Longaque vivaees serpant in saecula rami.
Non illam tangat violento Sirius astro,
Fulmina nulla premant. Procul hinc, procul este bipennes
Sacrilegaeque manus, totoque absistite luco,
Non tamen haec sparget vacuas sine frugibus umbras,
Atque trimphales tantum decrescet in usus,
Sed flores baccasque dabit. Tum pulchra trapetis
Munera, SPONSE, premas, tum flumina nectaris ibunt.
Balsamaque, insuavi quae non perimentur amurca,
Quae sine fine fluant, ceu Sarpathana fluebat
Amphora. Sic crebros ferte, o pia corcula, fructus,
Et ramos ramorum et qui nascuntur ab illis
Jungite, ut hinc seri carpant sua dona nepotes.
Veneri dicata,
Perpetuis decorata comis,
Zephyro contenta colono,
Purpureis stipata Rosis.
Arbor, cui patulo in tegmine frondium
Mellificatis Apes, Nidificatis Aves.
Et Cypriae Columbae. Molli foventur Umbra
Venusque Gratiaeque, et quicquid est Leporum
Perpetuas agitant Choreas,
Dum Venerem exercent frondes, dum sibila jungunt.
Substrata terra spirat. Violasque Amaracumque
Tepidique dona Veris merumque Mel Deorum.
Modo poma carpunt aurea Cupidines Jocique:
Mille Pharetrati ludunt in gramine fratres
Ipsa Cytheris
Sculpsit in ipso
Cortice Nomen,
Nomen Amantum,
Nomina cunctis
Integra seclis:
Dumque rigavit
Nectare dixit:
Ergo nec Imber,
Turbo, pruinae,
Turbet Amores,
Me duce, vestros:
Dixit, et osclis
Nomina sanxit:
Ergo beati
Crescite Amores,
Quantum Vere novo viridis se subjicis alnus.
VENERI. JOVIAE. SACR. CVIVS. AVSPICIIS. IPSO. IOVIS. DIE. IVNGITVR. PAR. NOBILISSIMVM. FRIDERICVS. NASSERVS. ET. ANNA. EMERENTIA. KIRCHMANNIA. IPSE. IVPITER. IPSA. IVNO. NVLLI. HIC. IOVIS. SATELLITES. AVT. VEIOVES. NVLLA. HIC. FVLMINA. NISI. QVAE. AMOR. SPARGIT. NVLLA. TONITRVA. NISI. MVRMVRA. QVAE. IVPITER. IVNONI. IN. AVREM. NEQVE. METVIT. HAEC. FVLMINA. NOSTRA. IVNO. UT. QVAE. NON. PROCVL. A. IOVE. ETFVLMINE. AGIT. SED. PROPE. AE. IOVEMHVNE. ET. FVLMEN. ACCEDIT.
VNO. IOVE. MINOR. FONTEM. AMMONIVM. IMITATVR. QVI. INTERDIU. FRIGET. NOCTU. FERVET. FRIGET. ENIM. AMOR. SVB. IOVE. FRIGIDO. TV. VERO. SPONSE. QVAMVIS. NEC. IVPITER. OMNIBVS. PLACEAT. TVAE. PLACEBIS. TAMEN. IVNONI. QVAM. NE. IRATAM. HABEAS. PROVIDEBIT. AMOR. MEMENTO. INFELICITER. OLIM. OB. IVNONIS. IRAM. PVGNATVM. ESSE. AD. CANNAS. NEQVE. NVBEM. NVNC. AMPLECTARIS, PRO. IVNONE. THALAMVS. ESTO. CAPITOLIVM. IN. QVO. SVBSISTANT. IVVENTAS. ET. TERMINVS. NASCANTVR. HINC. MERA. IOVIS. GERMINA. HERCVLES. RHADAMANTI. IVNONILLAE. VALETE. AGITE. VIVITE. FELICITER. AD SPONSOS.
NObile Par, quod blanda Venus, quodque aequus amavit
Jupiter et simili sors ligat aequo toro.
Cur placet ista dies Veneris sacranda trimphis?
Et cur auspiciis subditur illa Jovis?
Et Jove vos fausto jungi et Junone secunda,
Id m agnum (Vates auguror) omen habet.
Omen habet, sed quod vos ipsi conditis, et quod
Nititur auspiciis, Sponse beate, tuis.
Sponsa Tibi Venus est, Sponsa est Tibi Cinxia Juno,
Ipse tui poteris Jupiter esse tori.
In Thalami scandis Capitolia Jupiter ipse,
Et Capitolinus nunc celebratur Agon.
Pugnatur. Sed nulla armant tibi fulmina dextram;
Delcia at ex oculis fulmina spargit amor.
Et magis illa urunt, tenebrantque secantque, nec illis
Praeponit flammas Jupiter ipse suas.
Pugnatur. Sed non intentant arma Gigantes:
Porrigit ad victas bella puella manus.
Non superimposita Cyclops tumulabitur Aetna,
Sed tepido thalami carcere Virgo latet.
Jupiter esto Stator, quo rerum praeside summa
Salva sit, esto thori firma columna tui.
Esto Stator: neque tum scandent fulmenta grabatum,
Nec rerum status hic Te sub Atlante cadet.
Pugnas et vincis, poterisque Feretrius esse,
Dum pulchrae spolium Virginitatis habes.
Sie Pistor, sie Elicius, quocumque placebit
Nomine Junoni Jupiter esto tuae.
Sis Aquila, aut Cygni Tibi demum aptaveris alas:
Te tamen haud Lapidem sentiat illa Jovem.
Omnia tum tibi fausta, et erunt Jovis omnia plena,
Et bene taxilli tum cecidere Jovis.
Sit felix Jovis illa dies, feliciter illa
Nox erit, et Tibi nunc gaudia plura dabit.
Post Jovis hand lucem Veneris felicior hora
Surgit et a media tempora nocte trahit.
Sic bene divisae spaciis aequalibus horae.
Haec Veneris nox est, et Jovis illa dies.
COnspirat Themis atque Venus, dum gloria crescit,
Crescit amor, decorique decus succedit, et ipsum
Se sectatur honos viresque acquirit eundo,
Et tituli gignunt titulos: Vix labitur annus,
Ac ingens ter nomen habes, semperque futuro
Sternis iter: Themidos Te pulpita Norica Mystam
Cumprimum confessa sonant, perque abdita ferri
Jura jubent, cautumque sacros evolvere nodos;
Tradidit orandas mox curia Regia causas,
Solarisque reos et lites legibus armas.
Hinc insperatos Respublica patria fasces
Credidit et genio populum moderaris avito.
Nunc SPONSVM STRALSVNDA vocat, pulchraque severus
Conjuge mitescis Consulflammaque potenti.
Sic ubi cum socia Conjux Junone jocatur
Jupiter, in faciles vultus abit oraque ponit
Magno digna Jove, et jam Conjuge digna resumit.
Tunc in secretam non tristibus influit aurem
Alloquiis, mulcetque manu, quae fulmina nescit,
Submittitque suos alienis ignibus ignes.
Quam plaudit Tibi noster amor, dignumque sonare
Jam vellet mea Musa melos! sed multa parantem
Dicere, multa tuis medicantem Carmina taedis,
Mille jocos, et mille sales, et mille lepores,
In diversa trahunt aliena negotia Vatem,
Dumque suus non est, vix est tuus ille, tuoque
Vix pater officio, nec si cum fascibus inster
Ille tuus Lictor, nec si ferus ille securim
Expediat, vel vincla paret. Nec mollia Phoebus
Tempora, nec faciles aditus, nec commoda spondet
Omina. Castalios vix jam mihi tangere fontes
Vix haurire datum, dum me prope littus amicum
Pes celer a tergo pellentibus avehit Euris.
Sic cum Niliacam sitiens Canis errat ad oram.
Et putri sentit strepere Crocodilon in alga,
Tum fugit, et summa vix os sibi proluit unda,
Ac interruptos bibit et vix imbibit haustus.
His Te ergo incomptis jejuna haec Musa salutat
Versibus, et vestrosifortuito dicit amores
Carmine: nam frustra nunc vivos rodimus ungues.
Nos saltem haec vobis levidensia munera, mentis
Candidae et antiqui in documentum demus Amoris.
Quam felix Tibi surgit Amor! de Consule Sponsus
Diceris, auspiciisque tuis tam splendida signas
Gaudia. Non satis est, quod Consul publicus audis,
Consul et esto domi, privato consule lecto,
Privataeque Rei, postquam tibi publica fregit
Cura diem, potes et noctu nunc Consul haberi.
Nunc Tu ceu Praeses, Collegaque Barbara lecti
Consulite in medium, sunt et sua jura sacrato
Non retegenda toro, tacitis res omnis agetur
Consiliis, tum certa Venus suffragia dictat,
Et vos sub magnis agitatis legibus aevum.
Fortunata dies, quae nunc felicibus horis
Ingrederis caelo pulchrosque exsurgis in ignes,
Te pompa Cytherea nova et praesentibus ornat
Auspiciis, gratisque inservit amoribus: illam
Non currus, non concha vehit, sed sella curulis,
Regia et a solido perfecta nitens elephanto,
Qualis Consulibus quondam concessa putatur
Ausoniis: neque enim jam vult minor illa videri.
Picturata togam praetexit purpura limbo.
Bis seni Matrem stipant ex ordine fratres,
Nec pharetras telis onerant, sed fasce ligata
Suspendunt hastasque ferunt, junguntque secures,
Lictoresque novos simulant, speciemque vetustam
Ostentat fictis majestas aemula signis.
Myrtus amica premit nodo conjuncta perenni
Tela, nec adstrictos dirimet discordia fasces.
Concordes vobis animos mansuraque sanctus
Vincula spondet amor, signant haec omnia fasces,
Quos vis una ligat. non heic nocuere secures,
Icta sed aeternis sustentant vulnera flammis.
Hos, Tu, SPONSE, duces, nota regione viarum,
Hos comites sectare lubens. jam gratior instat
Nox omni sperata die, jam Cypridos astrum
Praelucetque viam et vestro praeludit amori.
Ad nova jura tori novaque ad collegia Consul
Duceris. heic placidis leges scribentur in ulnis,
Quas docuit Natura Parens, tu tetrica pelle
Jura procul, tepido subsidat curio lecto,
Et peplo recrea trabeas. heic sola tribunal
Occupet alma Venus, Charites, Risusque, Jocique.
Perpetuus Tu Consul eris, sed nomina Fastis
Annua et egregios Patriae transcribe Quirites.
BArbara nulla placent. Tibi Barbara ducitur Uxor?
Et placet haec animo Barbara sola tuo.
Barbarus ingenio seu quis dicatur; an ore;
Haec neutro dici Barbara jure potest.
Mitior ingenio nulla est, nec blandior ulla
Solvit in acceptas ora diserta sonos.
Pellite barbariem ludis vel pellite mundo,
Barbaries thalamo regnet amica tuo.
VENERI. OCVLATAE. ET. CVPIDINI. ARGO. CENTOCVLO. SPECVLATORI. LYNCEO. [Gap desc: Greek word] . QVORVM. POTENTI. FASCINO. TACTI. IN. OCVLIS. NVNC. SE. FERVNT. OCVLISSIMI. DVO. JACOBVS. HELWIGIVS. ET. ELISABETHA. HER TZBERGIA. VIRGO. SPONSVS. ET. SPONSA. EVGE. FASCINVM! NON. ADDIMVS. HEIC. PRAEFISCHINI. NEC. SPVTVM. OCVLIS. ILLINIMVS. IMBVIT. ILLOS. VTRINQVE. NECTARIS. SVI. PARTE. QVINTA. VENVS.
NEC. TOLLIT. HOC. FASCINVM. SED. INFERT. TELCHINAS. TAMEN. HIC. NE. TIBI. FINGE. ET. IALYSIOS. HOC. FASCINO. EFFASCINATVR. ORBIS. QVANTVS. AMORIS. OCVLVS! QVI. OMNIA. CAPIT. QVEM. NEMO. COECI. SVNT. QVI. COECVM. FACIVNT. CVPIDINEM. OCVLATVS. IPSE. OCVLATA. ILLI. OMNIA. OCCIPITIVM. OCVLATVM. AVRES. OCVLATAE. LINGVA. OCVLATA. IMO. ET. MANVS. CREDVNT. QVAE. VIDENT. ET. VIDENT. QVAE. CREDVNT. NONNVNQVAM. ETIAM. PRAEVIDENT. IMO. IPSE. TOTVS. OCVLVS. OVAMVIS. TOTVS. OCCVLTVS. NVLLI. VIDETVR. UT. PALLADIVM. ET. VIDET. OMNIA. QVOT. OCVLI. ILLI. TOT. ARCVS. QVOT. RADII. TOT. SPICVLA. SEDET. IN. VMBROSA. QVADAM. ET. RECONDITA. ORBIS. SPECVLA. SCEPTRO. INNIXVS. OCVLATO. INTVS. CIRCVMVOLITANT. IDEAE. PVLCHRI. SOCRATICI. HEIC. OCVLIS. SIGNAT. QVOS. STRINGAT. NONNVNQVAM. SPECVLIS. FORMAS DVPLICAT. NONNVNQVAM. MINVIT. NONNVNQVAM. ACVTVM. VIDET. ET. [Gap desc: Greek word] .
NONNVNQVAM. CONNIVET. [Gap desc: Greek word] . SED. HEIC. NON. SEDET. NISI. OTIOSVS. ET. QVANDO. NON. EST. CONSTITVTVS. PROCVRATOR. AD. OTIOSORVM. NEGOTIA. ID. EST. AMORES. ALIAS. VOLAT. PER. OCVLOS. HOMINVM. ET. NVNC. QVOque. IN. VESTRIS. HOSPITATVR. HEIC. PICTOR. PINGIT. AMANTVM. PVPVLAS. HEIC. HECTIT. EXTREMAS AMORIS. LINEAS. HEIC. DOCET. IPSIS. CILIIS. [Gap desc: Greek word] . NVLLVS. AMOR. [Gap desc: Greek word] . CILIA. HEIC. SVNT. PINACIDIA. SINVS. SVNT. TANGENTES. SECANTES. RECTI. VERSI. ARCVS. SAGITTAE. CHORDAE. HYPOTENVSAE. SOLIS. OCVLIS. AMOR. [Gap desc: Greek word] . ILLORVM. ACIES. HAC. IN. PARTE. DVCIT. ACIEM. AD. ALIOS. DVCES. SPECTAT. EPIPEDOMETRIA. ET. STEREOMETRIA. JAM. DOCET. VENATVRAM. FACERE. OCVLIS. EMISSITIIS. HABENT. ENIM ET. OCVLI. SVA. RETIA. QVIBVS. AMANTIVM. IMAGINES. RETINET. RETINA. CAPTVS. EST. HABET. ET. QVI. CAPITVR. ET. QVI. CAPIT. TVM. IN. NERVUM. ITVR. SED. OPTICVM. MIRVM. OCVLORVM. INGENIVM! HIS. DVCIBVS. PROCAMVR.
HIS. PROCIS. AMOREM. INTERPRETAMVR. HIS. INTERPRETIBVS. IOCAMVR. HIS. PRAEMISSIS. RATIOCINAMVR. NEC. SINE. MEDIO. SIC. OCVLI [Gap desc: Greek word] . HIS. ORATORIBVS. SERMOCINAMVR. HIS. RIDEMVS. ET. LOQVIMVR. HIS. MODESTIAM. PROFITEMVR. HIS. MOTIS. ANIMOS. MOVEMVS. HIS. ANIMOS. MOTOS. SEDAMVS. SIC. OCVLI. [Gap desc: Greek word] . OMNIBVS. ARGVMENTIS. [Gap desc: Greek wordS] . SPECVLANTVR. NON. SOLVM. SED. ET. AGVNT. PHILOSOPHIAM. EXERCENT. NON. SOLVM. THEORETICAM. SED. ET. PRACTICAM. MIRA. EST OCVLORVM. DISCIPLINA. IN. AMORIS. GYMNASIO. ALIVD. VOLVNT. CONTVOLI. ET. CONNIVI. ALIVD. PAETI. ALIVD. STANTES. ALIVD. IACENTES. ALIVD. PROTERVI. ALIVD. SERENI. ALIVD. PATRANTES. ET. MORSICANTES. MIRVM. EST. QVAM. SIBI. PLACEANT. ROSCII. IN. HAC. HISTRIONIA. OCVLI. AMANTIVM. SVNT. FVLMINA. URVNT. SECANT. TEREBRANT. SVNT. SOLES. FACES. IGNES. FOVENT. INCENDVNT. URVNT. ADSPECTU. CONSPECTU. INTVITU.
RADII. AMATORII. IN. OCVLI. PVNCTO. VERTIGINANT. GEU. IN. VITRO. CAVSTICO. HINC. ILLAE. FLAMMAE. A. FLAMMIS. SVCCEDENTIBVS. OCVLORVM. FONTES. DIFFVNDVNTVR. HINC. ILLAE. LACRIMAE. QVAE. AMORIS. MIRACVLA! IN. UNO. OCVLO. ET. IGNEM. JUNGIT. ET. AQVAM. ET. AETNAM. SERVAT. ET. NILVM. NEC. FLAMMAE. SICCANT. LACRIMAS. NEC. LACRIMAE EXTINGVVNT. FLAMMAS. OCULI. SUNT. SIDERA. AD. HANC. HELICEN. ET. CYNOSVRAM. VERTITVR. AMANTVM. CYMBA. TU. VERO. SPONSE. CVI. NVNC. DEXTER. OCVLVS. SALIT. CVI. QVAE. ANTEA. ERAT. IN. OCVLIS. NVNC. EST. IN. OSCVLIS. AD. ANIMVM. NVNC. NON. ADMITTES. PRAECEPTVM. DIOGENIS. VIDE. NE. VIRGINIS. OCVLOS. CVRANS. CORRVMPAS. PVPVLAM. OCVLVM. APPLICA. TVVM. HOC. ERIT. COLLYRIVM. SOLVS. TV HEIC. MEDICVS. OCVLARIVS. NON. HEBESCIT. HIC. OGVLORVM. ACIES. QVAM. ACVIT. CVPIDO. NEC. ACHATE HEIC. AVT. TITHYMALLO. OPVS. EST. OCVLI. SVNT. PLVSQVAM. CAESAREI: NVLLA. IN. AMORE. [Gap desc: Greek word] . NON. PALPITAT. IN. TENEBRIS. NEC. PVGNAT. UT. ANDABATA.
NEC. DOMI. COECA. EST. UT. LAMIA. SPECVLO NON. OPVS. EST. AD. HOC. BELLVM. QVOD. IN. BELLVM. ITVRVS. SECVM. DVCEBAT. OTHO. IMPERATOR. AETERNVM EST. CVPIDINIS. PERVIGILIVM. NEC. SOMNOS. ADMITTIT. OCVLIS. TU. SPONSA. IN. CVIVS. OCVLIS. NON. GRATIAE. TRES. SED. DECADVM. DECAS. HABITAT. OCELLI. AMBO. VERE. AVREI. QVI. NVNC. VIRINQVE. OCVLORVM. FLORES. VOBIS. DECERPITIS. ET. ISTA. AGITATIS. NVNC. OCVLIFERIA. QVI. FIDEM. VOBIS. TACTIS. OCVLIS. IVRASTIS. OCVLATAM. QVI. OCVLATVM. AMOREM. CONTRAXISTIS. DIE. OCVLATA. EIVS. VOBIS. ALIQVANDO. SINT. [Gap desc: Greek word] . MAPTYPIA. CVSTODIAT. VOS. VIGIL. ILLE. ET. AETERNVS. JVSTITIAE. ET. GRATIAE. OCVLVS. NVNQVAM. VOBIS. OCVLI. DOLEANT. NVLLA. MORDEAT. LACRIMVLA. NISI. QVAM. AMOR. EXPRESSERIT. FORTVNA. VOBIS. SIT. OCVLATA. ET. POSTQVAM. MVLTOTIES. AMORES. VESTROS. INOCVLAVERITIS. IPSA. VOBIS. AETERNA. SALVS. SED. SERO. OCVLOS. CLAVDAT.
ECce soloecismum Vates! qua lumina nubes
Occupat, et coecus mentes effascinat error,
Ut coecus fingatur Amor? Sic a Duce coeco
Nunctorus grex coecus erit, quaque anteit unus,
Succedet veterum coeca in vestigia vulgus?
Tunobis oculata Venus, Tuque alme Cupido
Argus es, inque novos HELWIGI armaris amores.
Argo Cupido veni. Coecos arcemus amores.
Absit coeca Venus sacroque a limine vertat
Ora: nec heic coeci posuere cubilia talpae.
Regnat apertus Amor, vultusque ostendit honestos,
Telaque de centum vibrat puer ales ocellis.
Talis Aristorida centeno lumine vultus
Cinctus erat, queis ille Jovis servabat amores.
Tot vigiles inter tot linguas inter et aures
Versat Fama oculos plumarumque oeculit umbris.
Vera loquor. Nuper penitus mihi vera videndam
Exhibuit se forma Dei, faciemque decoram
Explicuit, latosque oculis afflavit honores:
Namquae tunc vestrum rapuerunt Numina Vatem?
Quo celer aura tulit? vel qui cepere recessus?
Quaeloca? Sed pedibus nunquam calcata protervis.
Prodam aliquid: sed quod fas est nescire profanas
Vulgaresque animas, et quos plebejus inerti
Urit amore furor. Later extra sidera abyssus
Extra anni solisque vias orbesque remotos,
Majestasque locimetuendis horret ab umbris:
Heic sedet Argus Amor, totoque ardentis ab ore
Scintilla absistunt, oculis micat acribus ignis.
Quos centum gemmas, totidemque micantia dicas
Sidera mille modis et mille rotata figuris,
Heic sedet et varios spectando discit amores,
Jamque huc jamque illuc oculis vigilantibus exit.
Nam qua contiguum mundo est latus, intus opaco
Parjete stant laevi praetexta foramina vitro.
His ergo lapsae ductaeque meatibus umbrae
Se sistunt oculis, quas tersa specilla polita
Fronte bibunt agitantque. Hinc rerum mille figurae,
Milleque in adverso ludunt phantasmata velo.
Milleque Socratici circumstant schemata Pulchri
Et facies nudae, et viduatae corpore formae.
Heic totum mediis orbem perlustrat in umbris,
Angustis infusum adytis, cum montibus urbes,
Et mare velivolum, variique negotia vulgi,
Et mores varios notat, et praeformat amores.
Has dum inter tabulas pictosque in pariete fumos,
Ales Amor, rerumque emblemata summa jocatur
Huc illuc volvens oculos et cuncta pererrans
Luminibus tacitis: tum forma, HELWIGE, decora
Obvia facta tui, sequitur pulcherrima VIRGO.
Risit Amor, plaudensque oculatas verberat agas.
HELWIGIO, (inclamans) sola est haec digna Marito.
HELWIGIVS solus tam pulchrae dignus amore
Virginis. Ergo pio gaudens praeludit amori,
Praescribitque vias, simulacraque tenuia jungir,
Corporibus connexa suis. Haec dissita longis
Sedibus in molles rarescunt luminis auras.
Has vastis tractas spatiis perque aethera magnum
Immensosque Orbes inconcussosque canales
Porrectas, clauso Puer excipit ales in antro,
Et levibus miscet variatque animatque figuris.
Ergo qua rerum nervus movet ille, movetur
Corporis appendix, nisi quantum densa moratur
Segnities: sentit tamen hunc, geniumque potentem
Miratur tacito sua euntem in viscera socco.
Ergo Cupido prius pictos celebrans Hymeneos
Nescia corda movet, verosque infundit amores:
Sed quos non Sponsus praevidit, Sponsaque sensit.
Mox animi in flammas abeunt, tacitusque medullas
Depopulatur amor, sed causa latebat amoris.
Ut pateat, Puer Arge, facis. Jamque eripis umbris
Teque oculosque tuos, paribusque elatus ab alis
In patriis cupidos agris perquiris amantes,
Pectoraque ipsa subis jam, praesentique fatigas
Numine. Primum Oculis hospes succedis amatis,
Atque oculos oculis ostendit amoribus aegros,
Oraque dilectis oppugnas oribus. Illis
Tenditur a punctis arcani linca amoris.
Jam gratos poteras animo sensisse dolores
HELWIGI, et tenerae carpebant intima flammae.
Spectasti. Primos Oculus commendat amores.
Spectat et haec. Primos Oculus bibit inscius ignes.
O oculos in amore Duces! Hi, crede, potentes
Sunt in amore proci, sunt illa Cupidinis arma,
Telaque, quae Parthis non aequiparanda sagittis.
Inde calor subit et sinuosa incendia miscet
Visceribus, tacitoque edit intus dente medullam.
Vos gemini Soles, vos fulgida sidera, flammae,
Fulmina, cognatis quae semina ducitis astris,
Quam dulce imperium, quam grata potentia vestra est!
Non vox lena capit, non risus mille, jocique,
Ni vester conspiret honos. Ne pulchra vocetur,
Quae vestra facies non integra luce refulget.
Vos penes arbitrium forma est, et regula Pulchri.
Nulla comis sine vobis gloria, nulla colori.
Non illis captatur amor, non mille juvabunt
Oscula, lacteolique sinus, stantesque mamillae,
Et frustra rubuere genae, candorque ruborem
Temperat. His oculis tantum venamur amores
Et mentes. Illis mens prospicit alta fenestris,
Et specula radios famulantes mittit ab alta.
Occursant radii radiis impressaque virtus
Intus agit subigitque: Illi per mutua nexi
Miscentur, coeuntque arcana in foedera juncti.
Subsultant contactu animi, paribusque ligati
Inter se celebrant commercia dulcia formis:
Tolle Oculos. Solem tolles ex orbe, chaosque
Perpetuum, noctemque induces rebus opacam.
Terror erit, quodcumque vides, Manesque profundi,
Informesque Umbrae, spurcarumque antra Dearum.
Non alio vestri nunc exercentur amores
Auspicio. interpres mutus gestorque negot I
Est Oculus. Jubet hunc solers Amor esse disertum.
Hic causas Patronus agit, ridetque salutatque,
Et responsuros rogat, atque rogatur ocellis:
Seu recto feriat contraria lumina telo;
Seu rotet argutos transversa tuentibus hirquis
Huc illuc radios, vel amico mordeat ictu.
Sic oculum in varias pro pulchra Virgine formas
Intorquet versutus amor. Viden' ut Tibi, SPONSE,
SPONSA, columbinis alludat mitis ocellis.
Haec Paphiae sunt Templa Deae, Charitumque tribunal.
His pingi Pallas vellet facilisque Dione
Luminibus. Nitidae quam grata modestia formae!
Quis decor! Et quali collucent pectora honesto!
Ergo age nunc istos propius te confer ad Ignes,
SPONSE, tuos. Faciles aditus et mollia fundi
Tempora promittunt placido Tibi Lumina vultu.
Ipsa Tibi patet heic post tot praeludia scena.
Sat speciei oculisque datum, lustrataque dudum
Gaudia: Nunc alius, post visum, sensus opimis
Serviat officiis, Oculis quae prima tenentur,
Haec prensat cognata manus, servique minores,
Quodque Oculo famulatur Hero. Plus tacta Puella,
Quam spectata juvat, pectusque ardentius urit
In thalamos deducta Venus. Tum grata sonabunt
Basis, dilectisque irrepent murmura coeca
Auribus, et casti poppysmata dulcia lecti:
Hic solum sit coecus Amor. Sed fallor. Amantum
Igne flagrant oculi tenebrisque infundere lucem
Hac ratione queunt. Tibi lucet ocellus Amicae.
Ille viam signat per opaca crepuscula noctis
Phosphorus. Is cubitum fulgens praelucet ituro
Hesperus, et dubios etiam astris exprobrat ignes.
Non puer Ales abest, quem centum lumina cingunt,
Spectator, fingitque dolos gaudetque repertis.
Ast ubi jam placida torpent resoluta quiete
Membra; fatigatos plumis investit ocellos,
Aeternoque sacros auro consignat amores.
LEX. THALAMI. ZINZERLINGIANI.
ZINZERLINGE. BESELINA. CAIE. CAIA. STATE. AD. HOC. THALAMI. LIMEN. LEGITE. ET. PARETE. JUNO. JUGATINA. SIC. EDICO.
DOMVM. DVCTAM. CAIE. DVC. IN. HVNC. THALAMVM. LECTAM. IN. LECTVM. FLAMMEVM. LEVA. VESTES. EXVE. ZONAM. SOLVE. NVDAE. MALVNT. VIDERI. CHARITES. QVAM. NVPTAE. HABE. TENE. ST! VANI. ET. PROFANI. ABESTE. AB. HOC. FANO. PRAETER. CAJUM. ET. CAJAM. NEMO. ADESTO. PAR. HOC. SINE. PARI. SIT. ETIAM. SINE. TERTIO.
SOLICUBUS. ET. SOLICUBA. HEIC. NE. ESTO. NEC. CONCEDIMVS. VETVS. TRINOCTIVM. DIVISVM. HEIC. NON. ESTO. IMPERIVM. SOLA. LEGVM. PRAECEPTA. STATVAT. CAIA. NON TRIA SED. UNUM IN. QVO. TRIA. SUUM. UNICUIQVE. TRIBUERE. DE. NOCTE. MARITVS. SEMPER. SIT. [Gap desc: Greek word] . SECVS. SI. FAXIT. AVT. ME. IRATAM. HABEAT. AVT. INTEGRO. LVAT. TRINOCTIO. CETERVM. FVLMENTA LECTVM. NE. SGANDANT.
HEIC. ARA. EST. CAJE. OPERARE. CERNVVS. NON. TAMEN. DEVOTUS.
SCENA. HEIC. PANDITVR. SED AGENDA. SILENTIO. FABVLA. ET. MORE. ROSCIANO. TV. PEDEM. IN HOC THEATRO. TOLLE. MANVM. PONE. AGANTVR AUTEM OMNIA. DVM. VIRENT. GENVA. DVM. RVBENT. GENAE. FORTITER. FELICITER. CAESIM. PVNCTIM. TRACTIM. DVCTIM. EMINVS. COMINVS. OMNIA. PRO. RE. NATA.
DORMIRE. LICET. SED. NON. ULTRA. QVAM. LICET. ADERIT. VOBIS. MERCVRII. VIRGA. JAM. SOMNVM. FERENS. JAM. PELLENS. SOMNIARE. LICET. JAM. IN. PARNASSO. BICIPITI. JAM. IN. ANTRO. CORYCIO. GARRIRE. LICET. SED. IN. AVREM. VELLICARE. LICET. SED. AUREM. OSCVLARI. LICET. NAM. QVOD. DE. ARBORIBVS. DICI. SOLET. TIBI. DICTVM. PVTA. AKPON. AABE. KAI. [Gap desc: Greek wordS] . RIDERE. LICET. JOCARI. LICET. LICET. [Gap desc: Greek word] . NOSTIS. CETERA. TV. VERO. CAJE. ITA. CVRA. RES. TVAS. UT PLVRIMIS. INCVMBAS. MVLTIS. SVPERSEDEAS. SIC. AMATOR. ESTO. NVNQVAM. DESIDIOSVS. SED. ASSIDUUS. UTI. ILLA. ASSIDUA. (ET. QVID. VETAT. ESSE. INSIDOSVM?) NE. TVAE. IN. TE. RESIDVI. COMPETAT. ACTIO. FRLICIA. SINT.
HINC. PRAESIDIA. INDE. SVBSIDIA. APAGE. DISSIDIA.
IRASCI. LICET. SED. QVANTVM IRASCVNTVR. AMANTES. RIXAE. ET. FRIBVSCVLA. ABSVNTO. GRATIARVM. HEIC. EST. SEMINARIVM. OSCVLA. SINT. SINE. DENTE. AMPLEXVS. SINE. UNGUE. CONTRA. BONAM. FIDEM. NE. PECCETVR. CIRCVMVENIRE. TAMEN. LICET. SED. MARITAM. IMPONI. SIBI. ILLA. PATIATVR. SED. A. MARITO. DOLVS. IN. BONA. INDOLE. BONVS.
DENIQVE. REM. VESTRAM. PATRATE. SED. NON. EXPATRATE. ET. LECTVS. VESTER. NON. JVGALIS. TANTVM. SIT. SED. ET. GENIALIS. TVM. CINXIA. PRO. NIXIA. TVMVLVS. HIC. EST. SED. QVI. MORTALITATEM. REPARAT. VIRGINITAS. HEIC. CORRVMPATVR. SED. UT. NOVA. GENERETVR. PRAETER. UNUM. ET. UNAM. NE. INFERTO. NON. NISI. MORTUUM. MORTUAMVE. ECFERTO.
HINC ET HINC VOLANT,
HINC ET HINC SEDENT,
HINC ET HINC STREPVNT,
HINC ET HINC SONANT,
TOT CVPIDINES.
EVGE! FORTITER!
VIBRAT HIC FACES,
FVNDIT HIC ROSAS,
ILLE GRAMINA;
ILLE DEXTERA
PLAVDIT ALITE;
ILLE SIBILIS
AFFLAT AERA;
HIC ODORIBVS
SPIRAT INDICIS;
ILLE NECTARIS
MANAT IMBRIBVS;
ILLE SPICVLA
STRINGIT AVREA;
ILLE CORCVLA
SANAT ANXIA.
SIC VENVSTVLI
MARTIS IMPIGRA
CEDIT ALEA!
EVGE! FORTITER!
QVANTA PRAELIA!
QVANTA PRAEMIA!
QVANTA GAVDIA!
QVANTA PVLLVLANT
INDE NOMINA!
ILLA CVRA SIT
UNA PANCRATI.
HAEC PALAESTRA SIT
UNA PANCRATI,
QVA POTENTIBVS
VINCAT ARTIBVS.
NAM POTENTIBVS
POLLET ARTVBVS.
EVGE GRATIAE
DELICATVLAE,
ET LVBENTIAE,
ET CVPIDINES
MENTIS ILLICES
EVGE! PLAVDITE!
VENERIS. MONETAE. AVSPICIIS. ET. JVNONE, MONETA. SECVNDA. JVNGITVR. PAR. NOBILISSIMVM.
NVMO. VNO. FIRMATVR. NVPTIARVM. CONTRACTVS. NON. TAMEN. IMAGINARIVS. SED. IN. SOLIDO. HOC. SOLIDVS. IPSE. SPONSVS. ET. SIBI. ET. SPONSAE. ARRHA. EST. SPONSALITIA. PRO. DOTE. ET. PECVLIO. FERENS. NVMVM. HOC. PRETIO. VENIT. SPONSA. OMNIVM. VIRTVTVM. DOTIBVS. PRETIOSISSIMA. SED. NVNC VNIVS. ASSIS. PRETIO. AESTIMATA. EST. ERGO. ILLE. SPONSAB. EX. ASSE. SPONSVS. ILLA. SPONSO. EX. ASSE. SPONSA. NVLLVS. HIC. EX. SEMISSE. AMOR. EST. TU VERO. SPONSE. ET. IN. NVMO. NOMEN SOLVES. ET. IN. NOMINE. NVMVM. NON. DIE. SED. NOCTE. OCVLATA. NE. CEDAS. VENERIS FORO. ID. EST. LECTO. QVIS. VERO. TE. NVMVM. SOLVENDO. ESSE. DVBITET? NVLLA. HIC. [Gap desc: Greek word] . NEC. RELIQVATORES. HIC. FERIMVS. NEC. TRICONES.
OMNES. HIC. CELEBRANTVR. CONTRACTVS. ET. VEL. EX. INNOMINATO. SOLVUNTUR. NOMINA. DABIS. TV. UT. DET. ILLA. FACIES. TV. UT. FACIAT. ILLA. VENEVNT. HIC. VENERIS. MERCES. SED. PER. AVCTIONEM. ET. SVBHASTATIONEM. IPSE. SPONSVS. SVBLATO. DIGITO. SECTOR. ERIT. AGRVM. CONDVXISTI. EMPHYTEVTA. NVMVM. HIC. SOLVAS. PRO. CANONE. SED. ANNVO. NEC. ABEST. STIPVLATIO. ADEO. ET. CONSENSV. ET. VERBIS. ET. RE. GERITVR. NEGORIVM. OMNIA. INTERVENIENTE. NVMO. AT. O. SPONSA. QVAE. VIRTVTEM. QVAESIVISTI. NON. POST. NVMOS. SED. IN. NVMO. ET. VEL. IN. VNO. HOC. NVMO. VIDES. QVID. DISTENT. AERA. LVPINIS. IN. TE. NVEC. NON. CVDETVR. FABA. SED. NVMVS. OFFICINAM. MONETARIAM. IN. THALAMO. EXERCENT. CVPIDINES. MONETARII. SIGNABVNTVR. HIC. PVLCHRA. ILLA. NVMISMATA. AD. IMAGINEM. VESTRAM. IMPRESSA. ET. EXPRESSA. NON. PLVMBEI. HIC. ERVNT. NVMI. AVT. AEREOLI. SED. AVREI. STATERES.
NEC. CRVCES. SVAS. HIC. FIGENT. CRVCIGERI. QVIN. ET. PARACHARACTAE. ABSINT. CETERVM. BONI. ESTOTE. NVMVLARII. NVMVM. NE. OTIOSVS. SIT. COMMOVENTES. UT. NVMVS. GENERET. NVMOS. ET. FOENORI. LOCATVS. ET. VENERI. NAM. ET. VSVRARVM. VSVRAS. HIC. CONCEDIMVS. SIC. FOECVNDI. SINT. ISTI. LOCVLI. ET. THECA. ISTA. NVMARIA. UT. EX. OBVLIS. PARIAT. TALENTA. AVREI. AVTEM. SINT. OMNES. ET. ARCENTEI. ET. NVMI. NVMORVM. ET. QVI. NASCVNTVR. AB. ILLIS.
AIn? quid istud? VOIGTIVS occupat
Nomen mariti, Transfuga Apollinis
Miles Diones alitumque
Trossulus armipotens Amorum?
Librosne labris et calamum novo
Jam porro mutabit thalamo suum?
Tantamne praedam ELISABETA
Et celebres agitat triumphos?
At! At! Sodales mille facetiis
Nunc delibutum reddite VOIGTIVM
Joscosque ridentes in unum
Atque vafras glomerate nugas.
Sic est necessum. Nam canit in tuis
Choraula festis VOIGTI; animat tuas
Tibicen aures, dum sonoros
Ungue premit saliente ventos
Doctus rotundos ponere limites
Pedi vaganti, sive reciprocos
Quis servat orbes; seu sonantem
Calce quatit trepidante terram.
Cur ergo nostris non pateat Logis
Auris vaciva? heus heus puer amove
Paulum hunc culullum! Namque nobis
Nunc magis esse libet facetis.
Sed ante torvos ire foras jube
VOIGTI Catones et tetricum genus,
Quod fors cavillatur serenos
Ingenii nivei lepores.
Sciant et hos, Te interprete, Virgines
Modo otiosae; Gens ea nil agit,
Ligurit et tantum pitissat
Atque famem tegit abstinendo,
Quas turpis halex et petaso putris
Lautis honeste fors tenet a cibis,
Quas rapa fumosumque pavit
Synciput et lacerum minutal.
Etsi ergo mystes Juris et arduae
Sis lux Themistae; Lege tamen nova,
Nec jure constant usitato,
Quae tibi nunc sacra conferuntur.
Natura Jus Te jam docet abditum
Eademque monstrat, qui tribuas suum,
Scis cui? In hoc Te mox marita
Discipulum feret, haud Magistrum
Tu derelictas, utpote nullius
Res occupasti, Incorporeas quoque,
Cum ZINKIAE ususfructus atquo
Melliflui petitur labelli.
Nemo obligatur firmius, ac tuae
Tu LIZABETAE, quos neque perfidae
Vis et fides sortis dolosa,
Nec timidi temerant susurri.
Consensus omnem compleat hic locum.
Turpe est jugatos foedere sub pari,
Ceu dissidentem discrepare
Caesareis Aquilam in figuris.
Nunc contrahantur basia, nunc sales,
Nec fuscet atris sepia fraudibus
Cretatum amorem; Protrahantur
In mediam intemerata lucem.
Et nox sat ampla est; nec phaleris Eos
Surgens citatis vestraque Cynthius
Turbabit orsa haec, qualis olim
Odrysios retegebat astus.
Hic est tribunal Cypridos, hic sacrae
Moventur urnae grataque jurgia
Litesque miscentur severae
Atque graves simul atque suaves.
Hic SPONSVS Actor: ZINCKIA sed Rea est.
Intendit Ille; haec excipit; attamen
Suo libenter SPONSA jure
Excidet. Haud cupit esse victrix.
Haec cuncta coecis condere noctibus
Jussit Cupido: coecus enim est Amor,
Themisque coeca est. Sic Athenae
Innocuas tenuere leges.
Nec Advocatis heic opus est. Potest
Orare causa quilibet in sua.
Procul profane hinc atque vultus
Longe agita male feriatos!
Non flexuosi commata Codicis,
Nec rubra Legum puncta, nec abditi
Juris recessus obtinebunt;
Sola dat et variat benigna
Venus statuta. Hic Naso volantium
Vates Amorum et callidus artifex
Adsessor adsit; non Corinnae
Ceu aderat. Sed ut instruat vos.
Sed quid necesse hoc? non aliena eges,
VOIGTI, arte: nam Vates quoque tu bonus,
Et scis genus sanctum Poetas,
Ah nimis hoc? nimis hoc! Sed o st!
Quae nunc ferentur sub Veneris sacro
Decreta ductu, non temeraria
Frangenda sunt molitione;
Ad Cameram tamen ire fas est.
Porro Emphyteutum fac quoque te probum,
Ne qui tuae concreditus est fidei
Ager pigrescat. Dein memento et
Ut Canonem expedias quotannis.
Frigore vos feriat nemo: friguscula desint:
Nam calidis votis deprecor illa meis.
Haec vobis genialis hyems! hyberna placebunt
Ista, nec his aestas gratior ipsa foret.
Haec bene cedet hyems. monstrareque Sirius olim,
Hanc hyemem vobis nunc caluisse, potest.
Frigeat et totus solidetur marmore pontus;
Frigeat omnis ager; frigeat omne nemus;
Frigeat hic orbis; pectus non friget Amicae,
Zonaque in hoc semper torrida Amoris erit.
Hybernos frigere dies si credimus; esto.
Sed nullum Noctes frigus habere velim.
Quo tua te nunc Virgo trahit retrahitque, sequaris,
Cereus in partes et latus omne trahi.
Humida jam plenis Tibi porriget oscula labris,
Ora, genas, ulnas, pectora, plura dabit.
Sta calame! his Plato nos jussit subsistere metis,
Scribere nec caelebs plura Poeta queo.
ADvenit ima dies grata vice noctis atque Lunae
Trahitque pulchras Hesperus tenebras.
Ac neque jam dapibus gaudet chorus et cibis amator,
Nec mensa mappis albicat superbis.
Jam LISABETA choros ducit tua, concinente coetu,
Junctique Nymphis Pamphili decentes
Alterno terram quatiunt pede, dum graves Cyclopum
Potator ardens fertur in culullos:
TE decet aut SPONSAE nitidum latus impedire plexu,
Aut ora, mella quae ferunt Hyblea.
Nunc et in umbrosos illam decet evocare lectos,
Seu foedus optet; sive malit arma.
Cypria lex aequo tenet ordine pauperum cubile,
Regumque spondas: Sed beate SPONSE,
Noctis summa brevis spem te vetat inchoare longam,
Jam te premet lux splendidumque mane.
Nunc domus exspectat te plumea, quo simul mearis,
Tunc regna charae sortiere SPONSAE.
Tu tenerum corpus rimabere, dum calet juventus
Tibi omnis, et mox Virgo mox calebit.
SIc crambe bis cocta placet, coenamque priorem,
O REDEKERE, tuam mensa secunda subit:
Felices Epulae et Samii pia fercla Magistri!
An caro nunc mensis exulat atque toris?
Non jam sola animas capiet caro corpore pulsas,
Ipse tuum de Te nunc animabis olus.
Tu prande hoc patienter olus, nec regibus uti,
Nec cerebro cupies te satiare Jovis.
Tu cole Niliacos quae numina culta per hortos;
Namque eadem Tibiiam Numina lectus alit.
Maxima continuis steterat Roma integra seclis,
Salvaque muneribus, brassica sacra, tuis.
Hac fortuna tui thalami nutrice vigebit:
Sic jurata mihi brassica [Gap desc: Greek word] erit! [Note: a Vide Athen. lib. X.]
Attica post partum coenasse puerpera cramben
Dicitur: [Note: b Vide eundem ibidem.] Et Tua rum prodiga coenet olus.
Sic nova saepe novis crescat tua gloria plantis,
Nec sit iners placidum corchorus inter olus.
HUc veni Venus o venusta Diva,
Parvorum Genitrix veni huc Amorum,
Seu nunc Idaliis recumbis antris;
Aut Cypri solio sedes superbo;
Aut Eryx trucibus refertus apris,
Te tenet celeres prementem Amores:
Huc veni Venus o venusta diva,
Thracico resoluta ceu Marito
Martis dulcibus incubas lacertis;
Gratiaeque decora membra nudae,
Et quando estis honora membra nudae:
Et vos caeruleae comam puellae,
Vestibus viridem cutem retectae,
Et quales avidi videre Fauni,
Fallaci tamen impetu fuerunt,
Sistite ac hilares movete versus.
Nostra Grossia nata Gratiarum,
Nostra Grossia corculum pudoris
Ista Palladis officina doctae
Ista Grosia parva, pumililla,
Haec mellitula, candida atque bella
Mollis, vinula, mitis et tenella,
Casta, pulchra, modesta, blandicella
Omnium penus Elegantiarum
Morum Regula, conditrix leporum
Formae gemmula, proma Suavitatum.
Virtutum Rosa, Dux amoenitatum,
Decens pupula, flosculus novellus
Novis Krauthofii toris dicatur,
Taedis Krauthofii piis sacratur;
Ergo Krauthofius suis Novellis,
Pandectis, Canonique, Codicique
Et juri veniam dabit severo:
Nam novae Cypridos trahentur urnae.
Et leges ea condidit novellas,
Pandectasque dedit novos leporum,
Pandectasque novos amoenitatum,
Pandectas Charitum, librumque morum
Virtutum Canonem atque suavitatum,
Codicemque dabit novum legendum:
Heic lites agitantur impeditae:
Jucundae simul et simul secundae,
Fecundae simul et simul secundae,
Tertiaeque simul, simulque quartae,
Seriae simul et simul jocosae,
Jocosae simul et simul dolosae,
Mansuetae simul et simul suetae,
Imbelles simul et simul rebelles,
Actori Rea supplicat cruento,
Et vinci mage vult, licet repugnet.
Estque evictio controversiarum.
Ut tibi tua Sponsa largiatur
Et ferat tibi mitibus labellis.
Istis suaverubentibus labellis,
Istis suaveolentibus labellis,
Atque istis hyacinthinis labellis,
Multa milia basiationum,
Et plexu foveat calentiori
Et plexu foveat tenaciori,
Et plexu agglomeret frequentiori,
Tu carpas tibi flosculum novellum
Hortoque insere pertinaciori.
Hic fragrantior est thymoque et ambra,
Et Nardi nitidissimis aristis,
Et thymbra, violisque, salviaque
Serpillo, saliunca, amaracoque,
Fragis gratior est humi repostis,
Haec est candidior novis rosetis,
Narcisso rutilantior comante.
Hic cessent aconita virulenta,
Novercalis erit procul cicuta,
Et lappae sterilisque avena desint,
Urticae, loliumque, carduusque.
Heic duri se Aquilonis ira ponit,
Non Eurus neque turbulentus Auster.
Horti contemerant sacros honores:
Sed pennae Zephyri ferocientes
Lascivis subigent solum susurris.
Tunc omnis tibi germinabit hortus,
Et novos animabit usque flores.
Ite ergo atque avidos rigate sulcos,
Ut flores capiatis hinc novellos:
Tua ut GROSSIA parva pumilillos
Det KRAVTHOFIOLOS; reclude rivos.
O Triga Gratiarum,
Et quicquid est Deorum,
Et quicquid est Dearum,
Et quicquid est jocorum,
Et elegantiarum,
Heus advenite! vestros
Exposcimus favores.
Heus cursitate! vestros
'Exquitimus lepores.
Heus advolate! vestros
Impellimus furores.
Dictate nunc decenter
Logos sereniores,
Nugas amoeniores,
Gerras venustiores,
Risus solutiores,
Sales dicaciores,
Ineptias disertas,
Et lusibus refertas,
Amoenulas Camenas,
Camenulas amoenas,
Et melleum melisma.
Versutulosque versus
Nasutulosque versus
Loquaculosque versus,
Rotundulosque nobis
Create Anacreontes.
Cui vota nunc sacrantur
Et sacra concitantur?
Nunc namque cursitatur
Et undique ambulatur,
Et hic, et hic, et isthic,
Ethac, et hac, et isthac,
Et huc, et huc, et isthuc.
Cui vota nunc parantur?
Nam vota nunc parantur
Et hinc, et hinc, et inde,
Ab hoc, ab hoc, ab illo,
Ab hac, ab hac, ab illa.
Cui vota nunc parantur?
Namque intrat undiquaque
Reciprocante gressu,
Catulla, Pasicompsa,
Fabulla, Pardalisca,
Dorippa, Milphidippa,
Bryseis, Ampelisca,
Sophrona, Pasibula,
Et Pamphilus superbus
Et paetulus Batyllus
Pictusque Chrysaliscus.
MEDICORVM ocellus ille est,
Cui vota nunc sacrantur,
Cui sacra concitantur.
Is nuptias parabit
Sponsamque copulabit
Sibi potente nexu
Et pertinace plexu.
Is nunc torum parabit,
Hodieque lusitabit,
Hodieque suaviabit,
Hodieque basiabit,
Hodieque saltitabit,
Restimque ductitabit.
MEDICORVM ocellus ille
Et aeger ipse totus
Medicas manus requirit:
Nam vulneratus ille est
Vulnusculo tepente,
Vulnusculo fluente,
Vulnusculo recente.
Huic optime medetur,
Insigniter medetur,
Et nectar e labellis,
Et fulgor ex ocellis,
Et candor e papillis,
Et splendor e capillis,
Sponsae venustioris,
Mellitulae puellae,
Limatulae puellae,
Politulae puellae,
Lepidissimae puellae,
Lectissimae puellae.
Haec nempe sola Sponsa est
Medicina tot laborum,
Medicina tot dolorum,
Medicina tot malorum,
Te dira Febris urit?
Extinguit illa flammas.
Hanc dira febris urit?
Extinguis ipse flammas,
Nec scribis heic medelas
Et integros maniplos
Rerumque tot catervas.
Uno potes mederi
Ictu procaciori,
Tactu salaciori,
Et crusculo tenello,
Latusculoque bello,
Pedusculis, mamillis,
Latertulis, ocellis.
Nos fausta nunc paramus
Et vota consecramus
Vestris benigna taedis.
Tibi, SPONSE, gratulamur:
Amor unus est tuarum
Medicina vera rerum.
Tibi, SPONSA, gratulamur;
Amor unus est tuarum
Medicina vera rerum.
Et Nobilissimae Lectissimaeque Virginis MARIAE ELISABETAE von der Lieth.
APAGE. CLAMOREM. IN. VENERIS. PRAELIIS. PVGNABVNT. DVO. ET. MARTIS. ET. VENERIS. PVLLI. ARMIS. IMPARIBVS. NEC. EQVITES. NEC. PEDITES. NEC. SAGATI. NEC. CATAPHRACTI. SED. NVDI. EO. MAGIS. STRENUI. ATHLETAE. QVO. MAGIS. NVDI. MORE. GYMNASTICO. SINE. CAEDE. QVIDEM. SED. NON. SINE. SANGVINE OPIMIORA. HIC. A. NVDIS. REPORTABVNTVR. SPOLIA. INSIDIIS. PLERAQVE. GERVNTVR. SINE. SVBSIDIIS. ET SVPPETIIS. OSCVLANA. HIC. PRIMVM. IN. OSCVLIS. PVGNA. BELLVM. ERIT. ARCHIDAMICVM. QVOD. IDEO. GERITVR. UT. NOVUM. GERATVR. SUCCESSIONE. INFINITA. NIHIL. HIC. PACE. EST. INIVSTIVS. INDVCIAE. TAMEN. ERVNT. SED. DIERVM. NON. NOCTIVM. QVALES. OLIM. ANNIBALI. PVGNAT. ILLE. PROPTER. TRIVMPHOS. ILLA. PROPTER. CLADEM. PVGNAT. ILLA. ITA UT. VINCI. NON. REPVGNET. NON. ALIAM. EXOPTANS. VICTORIAM. QVAM. QVA. SVCCVMBAT. NVNQVAM. FELICIOR. SIBI. VISA. QVAM. INFELICI. PRAELIO. NEC. SVBIVGARI. RENVET. QVAE. CONIVX. ESSE. VOLVIT. LIBERRIMVM. MARITI. MANCIPIVM. SED. NVNQVAM. MANVMITTENDVM. TU. VERO. SPONSE. FORTISSIME. UT. MARTIS. ITA. VENERIS. ATHLETA.
FORTITER. HIC. REM. GERE. NE. REFERARIS INTER. QVONDAM. STRENVOS. MILESIOS. VIRVM TE. HIC. PRAEBE. IMO. MARITVM. QVI. SI. LITERAS. VERTAS. EST. MARTIVS. UT. VEL. E. NOMINE. TVO. MVNVS. TVVM. DISCAS. VTI. NVNQVAM. BELLI. TEMPORE. ITA. NEC. HIC. MENTAM. VEL. SERE. VEL. EDE. QVAE. ENIM. MARTI. EA. ET. VENERI. INIMICA. EST. NON. TOLERAMVS. HIC. CVNCTATORES. FABIOS. NEC. DESERTORES. NEC. TRANSFVGAS. ARCEM. INVADE. TVAE. VIRGINIAE. NEC. ABSQVE DOLABRA. VEL. ARIETE. SED. ET. CVNICVLIS. ALIQVID. LICET. NEC. IN. PROPVGNACVLIS. HAEREAS. CVM. ARCEM. IPSAM. CONSCENDERE. LICEAT. IN. QVA. NVNQVAM TROPAEVM. STATVENT. TIMIDI. PVGNATE. FORTITER. SIC. ARMA. VIRVMQVE. CANENT. SIC. CORONA. CIVICA. VOS CINGENT. OMNES. CVPIDINES. QVI. PVGNAE HIC. SEMPER NVNQVAM. RECEPTVI. CANENT. NEC. FINIENTVR. ISTA. PRAELIA. NISI. CVM. EMERITOS. MILITIA. ISTA. MITTENT. FATA. VIVITE. PVGNATE. VINCITE. SVCCVMBITE. FELICITER. FORTITER. JO. PAEAN! JO. TRIVMPHE!
Ipsa VENVS BELLONA juvat; sed nuda procaxque,
Nec galea caput, aut aegide tecta latus.
Et cur non Veneri heic sua proelia? namque uti semper
Militat omnis amans; sic quoque miles Amans.
Jamque iterum placido certat Briseis Achilli;
Junguntur licito Marsque Venusque toro.
Mollia in hoc Sponsus figit sibi castra: sub illo
bella Puella illi bella duella movet.
Sunt etiam heic Marti Comites iraeque minaeque;
Sed quas iratus promere suevit Amor.
Colligit illa suas in bella imbellia vires:
Non ea pugnanti terga sed ora dabit.
Eminus ex ipsis protrudit spicula ocellis,
Quorum acies aciem ducere prima potest.
Cominus hinc pugnat, teneris confisa lacertis;
Haeret in adversis unguis acusque genis.
Ille leves ictus facilis declinat, et ista
Lucta placet vigili continuata toro.
Plurima jam Cyprio confligunt basia cumpo:
Basia militiae praemia prima novae;
Basia Virginei minium pressura labelli;
Basia, quae pugnans mutua sigit amor.
Marte Venus primum pugnare videbitur aequo:
Succumbet Marti mox tamen illa suo.
Et jam tela sonant, instant extrema, caditque
Saucia lethali vulnere Virginitas.
Hannibal ad portas! arx heu! invaditur ipsa,
Totaque Victori nunc patet illa suo.
Jamque iterum ingeminant pugnae intestinaque bella,
Quaeque novo pasci Marte fubinde volunt:
Insultu a primo bella altera tertia surgent,
Perque vices Virgo Virque rebellis erit.
Pugna peracta placet, deciesque peracta placebit:
Displicet heic soli pax inimica toro.
Sic Tibi, SPONSE, tuas consumant praelia noctes,
Ut pateant pugnae viva tropaea tuae.
Sic bene res geritur, si nox distincta diesque,
Pugnet ut haec Regi, pugnet ut illa toro;
Si tu pro Patria pugnas vincasque Maritus,
Et si pro Patria saepe Marita cadat.
QUid repis inter vasta volumina,
Amice, et omnes impiger irruis
Rerum tenebras et latente
Materiem trahis e profundo?
Relinque spinas, rejice cortices
Orbisque magni per penetralia
Cessa vagari: nunc pusillus
Te doceat meliora mundus.
SPONSAE in labellis oreque vinulo
Et purpuratae frontis in atrio
Natura multa est: hic benigni
Portio stat speciosa caeli.
Jam morsicantes fas sit ocellulos
Stellas comantes dicere et albidae
Vultum Dianae, cui opaca
Plurimus intrat in ora frater.
Sororiantes anne mamillulas
Phoebi bicollem dicere verticem
Ausim atque montes; seu rotundas
Tu potius vocitabis uvas.
Dicamne ramos brachia juncea
Crinesque silvam? sed latet abditis
Occulta vis, et causa venis,
Causa tibi retegenda soli.
Capesse mundum hunc, perlege, perspice
Patet recessus, panditur ostium,
Rimare ad unguem: namque nunquam
Lecta aliis tibi nunc legentur.
NEscio quo fato fiat, Amice optime, quod in tuum potissimum nomen segniores mihi sint numeri, quos alias non difficiles experior. Ita me semper in diversa trahit sacer ille furor, cum de Te aliquid meditor, et plane abit a via illa [Gap desc: Greek word] : Ut mihi nunc fere incipiat sedere ista Aristotelis sententia, quae carminis
vim etiam extra numeros ponit. Excusseram jam fere omnem apparatum poeticum, plectra, laurus, et coetera Musici furoris instrumenta: jam illa Mercurii [Gap desc: Greek words] mihi exoptabam, aut alas alicujus Pegasi: jam Apollinem quaerebam in montibus nostris, in quibus nullus alius, quam Homericus ille Utis, etsi per lancem, et licium quaererem. Accedebat praeterea luctuosus aliquis e Patria nuncius, qui circulos illos meos Poeticos turbabat plane, ut litura una inducerem, quicquid versiculorum invita Minerva natum mihi erat. Quod enim Aristoteles [Gap desc: Greek words] libere in Republica permittit, imo suadet, id in Poetica nostra Republicapro lege sancitum est. Centum bonos versus crudeli stylo compungimus, ne unus admittatur malus, duri plane et minime pii erga foetus nostros parentes. Scribendum tamen aliquid erat, et - - - [Gap desc: Greek words] dum Tu, Amice optime, Kirchhofiam illam tuam, illud [Gap desc: Greek words] tibi inseris. Sedebam jam adhuc per varia ductus Amoris argumenta, et dum mensita cum se ipsa colluctatur, somnus superveniens fecit inducias. Mira hic docebar secreta somnians, quae vigilanti vix patent; quamvis quaedam etiam sint Poetis vigilantibus somnia, ut doctissimus in Variis suis annotavit Victorius, et forte largientur nobis non inviti [Gap desc: Greek words] . Videre mihi videbar Senem forma venerabilem: Genius aliquis videri poterat: Stantem in illo vultum et faciem rectam notabam, frontem decore rugosam. Prae ceteris vero barba ostentabat plusquam Philosophicam gravitatem, cujus caesariem leniter mulcebat dextera. Is manum meam
prensans; Heus Tu, inquit, sequere et ducam Te in admirabilem illam Amoris abyssum nemini hactenus inspectam. Sequor ego per obscuros aliquos anfractus pavens, et fidei dextrae ducentis pedes meos permittens perductus demum sum ad immensum aliquem, ut ita dicam, tenebrarum Oceanum undiquaque diffusum et circumfusum, in cujus meditullio punctum aliquod [Gap desc: Greek word] subtilissima et aeterna luce radiabat. Ubi rei illi intentus extra me raptor, punctum illud lucidum in modum oris humani dilatatur, unde lineae binae angulares prodeunt, continuo et instanti effluvio, quas media connectit. Ab extremis binarum illarum linearum recto motu ad summum orbem ferebantur radii, qui deinde reflexi in centro facto angulo concurrebant, atque ita sursum deorsumque inter se reciprocabantur, motu et modo ineffabili. Atque harum linearum terminos orbe quodam cingere videbatur immensae vastitatis draco, caudam ore suo admordens, dumque illam sequeretur, continuo se actu et strepitu circumrotans, cujus horribilis aspectus me non somno, nec mihi ipsi reliquerat. Prosilio itaque, et, quia animo excutere non poteram ejus rei memoriam, circino imitari tento, quae videram, et patuit tum secretum. Succurrebat tum, quicquid Platonici mei, et antiquissimi illi Philosophi me docuerant de primis tenebris, et qua ratione has Amor distinxerat, quid de Venere caelesti, quam a profana sejungit Plato. Quae si hic omnia recoquerem, non paginarum aliquot, sed integri voluminis res ageretur, et fortassis aliquando nobis agetur. Quid tenebrae illae, nisi illud Hebraeorum [Gap desc: Greek word] infinitatis illa abyssus? e cujus ut ita dicam centro pronunciaturaeternum illud AMO, quae tres literae una illa figura mire
inter se perplicatae cernuntur, quarum prima A ipsa triplici ductu constans e centro egreditur, in omnibus fere linguis orationis quasi quaedam porta, et tam in sacris, quam apud Cabalistas ipsius DEI nota. Altera litera M. quatuor ductibus constans et priori major apud Hebraeos labii litera dicitur, labia enim claudit, atque ita vinculum aliquod est quod hiatum inter A. et O. conjungit, medium est inter primum et postremum. Nam et A. in prioris literae extremis d et e et cum illa in centro a connectitur. A. medium literam in tribus extremis a, d, e, et simul O extremam in duobus locis d, et e. M. itidem primam in tribus, et ultimam O in quatuor partibus, d, e, f, g, contingit, quasi aliquis quatuor plagas aeque inter se distinctas dicat, non abludet a priscorum Philosophorum Aegyptiorum sententia, qui de hoc quadripartito in mundum
influxu, quem circulo decussato vel charactere suo Tautico notarunt, mira prodidere. Orbis autem ille extremus O omnium complementum est et omnia in se continet. Draconis autem forma apparet, quoniam fecunditatis et aeternitatis nota in Philosophia vetustissima Hieroglyphica habetur. Monas est in Centro a, ternarius in A, per quem mundum Archetypum intelligebant Aegyptii; quaternarius in M, per quem mundum elementarem. Quaternarius summum Pythagorae mysterium, quod in 1, 2, 3, 4, simulsumptis contineantur 10. omnium numerorum et rerum complementum. Ternarius in A. et Quaternarius in M. Septenarium faciunt toti Naturae sacrum. Minimum est Centrum, maximum est Circulus, utrumque divinae naturae signandae aptum habuere veteres PHilosophi. Itaque hic inter Centrum et Orbem non est differentia, quod Boetius in Arithmeticis, et Cusanus Cardinalis in erudito de docta ignorantia libro multis demonstrant: Maximum absolutum cum Minimo absoluto unum est idemque; Utrumque enim omnem mentis conceptum, qui secundum excessus et opposita tantum aliquid apprehendit, infinite superat. Notissima est ista Hermetis termaximi definitio, quod DEUS sit Circulus, cujus centrum ubique, circumferentia nusquam. Maximus ergo DEVS simplex et indivisibile, quia centrum est infinitum; extra omnia est, quia omnia ambit, et est circumferentia infinita; omnia penetrat, quia est diameter infinita.
Atque haec est immensa illa Amoris Sphaera, quam mente conspectam rudi hac delineatione exprimere conatisumus, cui merito solenne illud Euclideum subjungimus:
[Gap desc: Greek words] et quidem in Amici Amoribus. Sequimur, quo nos trahit retrahit illa aeterni Amoris Sphaera. DEI opus est, quod amas, mi Kortholti, et omnis Amor, qui honestus est, divinus est. Absque DEO si sit, praeter fata sunt nostra vota, et praeter vota nostra fata. Mihi vero nunc [Gap desc: Greek words] quod Te tam pulchre nunc sociatum videam. Perpetuae sint illae flammae. [Gap desc: Greek words] ! nec ulla dies extinguat! Facilis illa, moribus blandis, et ipsa Charitum soboles, nec inter argutulas illas, quas si tetigeris, idem sit, ac si Fumantem vivi nasum tentaveris Ursi; nec laborandum Tibi erit valde, - - - ut aspera Juno Consilia in melius referat. Illa a tuo nutu pendet teque veluti [Gap desc: Greek words] quaedam navem majorem sequetur. Quare nunc pone severiorem istam et sacram frontem, et fac, ut Tua fruatur Te Viro quidem Theologo, sed tamen [Gap desc: Greek words] . Suspende nunc graviores illas curas, quae animum macerant, corpus attenuant, ne [Gap desc: Greek words] in [Gap desc: Greek word] illud inferas. Heic in utramvis aurem dormire licet: Cetera silentii velo involvo, et plus cum Timante intelligi volo, ac dici. Quod superest, quicquid felicitatum est Tibi voveo; quicquid officiorum est, Tibi offero. En dextram et cum ea fidem! Scaevola sim et ardeat haec manus, si non amore tui ardeat hic animus! Vale.
FILIAE. PRINCIPI. AC. DOMINAE. SVAE. CLEMENTISSIMAE. PARI. PIO. FELICISSIMO. AUSPICIIS. OPT. MAX. SUPERIORE. ANNO. JUNCTIS. AC. NOVIS. EOR. AMORIB. VENERES. NOVAS. D. D. D. CUMQVE. IIS. FECUNDA. NOVI. ANNI. INCREMENTA. SUBMISSA. PIETATE. APPRECATVR. D. G. M.
CUm pius aeterno Vos foedere jungeret Hymen,
MAXIME DVX, Magna Tu sata, DIVA, domo:
Diva Paphi nullo nobis fuit omine, nullis
In vestros votis sollicitata toros.
Scilicet ad Martis perterrita Musa tumultus
Et Veneri et Vobis defuit atque sibi:
Nunc quantum est Venerum, quantum est in amore Deorum,
Omnibus ex adytis ad sacra vestra vocat,
Cum lapsum instaurat vobis Sol pronubus annum.
Sed, reor, ille novo est usque in amore novus.
Qui Veneris Vobis condit vigil Hesperus annum,
Ille novum pleno Phosphorus ore feret.
Fallor an IPSA paras Veneris nova munera, Strenas?
Teque TVO Strenam dividis IPSA VIRO?
Mars furat usque licet: Nunc Vos jubet aurea vestris
Expugnare Venus ferrea secla toris.
AVGVSTI hinc venient, FRIDERICI, mitia seclo
Nomina, queis sanctae tempora pacis eant.
Hoc pia Fata velint: Sic Vos implebitis ambo:
Tu longi titulum temporis; illa tori.
Sic Veneri Veneres, sic noctibus addere noctes,
Sic annos annis accumulare juvat!
Sic o fausta fluant foectindaque tempora! surgat
Per Veneres Annus sic Novus usque Novas.
AD SERENISSIMVM PRINCIPEM, CIMBRIAE DVCEM.
DUm thalamos FRIDRICA tuos, DVX MAGNE, coronat,
Accelerat propero nostra Thalia gradu.
Festinus nobis ut rumor vellicat aures;
Sic Musa in calamos praecipitata ruit.
Utque Tibi celeres mora nulla repressit Amores:
Nulla Tuo nobis sic in Amore mora est.
Ipse duplex calamis alas Amor addidit, illa
Dum Tuus et noster carmina dictat Amor,
Ipseque Atlantiades pedibus talaria nostris
Nexuit, at alas Pegasus ipse suas.
Si cito qui dederit, bis dat, DVX MAXIME; noster
Dum cito nunc pius est, bis pius audit Amor.
HActenus intactam Veneri servavimus aulam,
Et steriles fluxere dies, non mollia cordi
Gaudia, nec Cypriis Cimber mitescit Apollo
Ignibus, Idaliisve tepet male saucius armis.
Non risus, non oscla placent et dulcia lecti
Murmura; sed tetricae frigent sine conjuge noctes.
Illum alio pius ardor agit, multumque recursans
Urit amor patriae, Dominum qui dividit unum
Omnibus, et variis dispungit tempora curis;
Vel sua dispensat famulantibus otia Musis.
Non tulit hoc Regina Cnidi, quae forte pererrans
Idalium promore nemus sacrosque recessus
Et reduces audit, mittitque per aequora natos.
Ergo, ait, una meos nunc Cimbria nesciat ignes?
(Nam frustra toties astu tentastis Amores)
Et vestris Rector convitia Cimbricus armis
Dictet, et ignavum dicat per compita Numen?
Quis ferat haec? Ergo totum Diis tristibus aevum
Mancipet? Ergo sibi segnes tantum extrahat annos,
Ac alios totum juvenem consumat in usus.
Non nostri memor atque sui? Cythereane sordet,
Quod Musis dederit nova regna, novemque puellas
Innubus in Cimbrum Phoebus deduxerit oras?
Sed tamen et Phoebum vestrae tetigere sagittae,
Nec sua tela juvant, vestris cessura pharetris:
Una movet resides Daphne Peneia flammas;
At fugit illa Deum. Spretae hoc meruere sagittae,
Et non iste meis Phoebus succumberet armis?
Ipse meas vires et adactum pectore vulnus
Sentiet. Aligeros dictis applaudere fratres,
Et virides passim videas saltare per herbas.
Nec mora: jam sacris frenatur oloribus axis,
Ardua queis patulas cervix descendit in alas.
Hinc atque hinc pharetratorum glomerantur Amorum
Agmina festivas late vibrantia taedas.
Pars temone sedet lorisque adstringit olores;
Pars currum intexit sertis; pars imbre rosarum
Perpluit, et matrem nebulis felicibus afflat.
Ipsa sedens stimulis convitia miscet avesque
Increpat, et segnes queritur non ire quadrigas.
Ergo ubi jam Cimbrum praesens advolvitur oris,
Augustum mirata Ducem stupefactaque tanto
Numine difficiles spondet sibi Diva triumphos.
Sed tamen ausa loqui (nam quid tentasse nocebat?)
Inc oncussa piis accendit pectora dictis.
Quem Te, summe Ducum, quem Te genuere Deorum
Sanguine divina deducti stirpe Parentes!
Quam Te quam vitam, rerum pulcherrime, dicam
Vivere, qui nostros in pectore disjicis ignes!
Si Deus es, parent nostro quoque Numina regno.
Me superum Pater Ipse colit, mihi fulmina ponit,
Multaque divina gravis implicat oscula barba.
Hinc Chorus omnis amat. Si Te mortalibus addis,
(Namque ultro vis esse minor) Briseis Achilli
Jungitur, Andromachen et Troicus ambiit Hector,
Nec meus Aeneas, nec erat sine conjuge Theseus.
Cur pudor est nostris Te Maxime vivere Princeps
Legibus, et dignaethalamum struxisse maritae?
Cur patriae solem caelebs subducis et orbi?
Cumque Ducem populis Te des, cur nomina Patris
Ostentare fugis? Magno mage firma parantur
Munimenta toro, thalami stant plurima fulcris
Imperii momenta, nec es tam milite tutus,
Quam nostra, Dux magne, manu nostrisque pharetris.
Praesidiis secura meis Fortuna virebit
Cimbrica. nos magnis heredes scribere seeptris
Possumus, et natis semper superaddere natos,
Quoa Conjux tibi blanda dabit: nec enim improba semper
Fundit humus populos, neque caesi e tergore tauri
Amplius, aut jactis nascentur pignora saxis,
Nulla Prometheo formantur corpora limo.
Ergo toros maturus adi dignamque repende
Imperio prolem, quae Te, quae reddat Avorum
Nomina, neu populi cupidis Te subtrahe votis.
Regia, crede, tuos (sic Diivoluere) Virago
Conscendet thalamos; Virgo, quae sidera vincat
Ipsa, pharetratos quae fallere possit Amores
Ore meo, nostraque queat considere concha,
Magna PATRIS MAGNI soboles, cui Balthica parent
AEquora, Codanae cuistringitur Nerea fauces,
Et vectigales volvunt ad littora fluctus.
Haec generi cognata tuo nectetur avito
Sanguine, sidereisque dabit Tibi basia labris.
Ne dubita (nam vera fides) jam mollia fandi
Tempora, jam molles aditus animosque paravi.
Tumonitis accede meis nostrisque gerenda
Committe auspiciis. certo te limite ducam.
Dixerat: ast olli attonitam vis ignea mentem
Impulit, insolitoque Heros percussus ab oestro
Absentis coepit jam totus imagine tangi.
Nulla mora est, cum jam patriis post terga relictis
Sedibus, aligerum qua Mater duxit Amorum,
Pergit abire via, Gothicae jam sistitur aulae
Magnanimique inter voces responfaque REGIS
Primum haeret: vultus hinc Regia JVNO secundos
Extulit, aethereoque nitet fulgore DIONE
Danica, cui Virtus insederat ora, Charisque
AEternum afflarat decus, et Matuta genarum
Lilia Sidonio placide violaverat ostro.
Non tenuit tantos, animo quos voluerat, aestus
Dux Cimber, manibusque manus contingere gaudet,
Osculaque impingit dextrae, quae mallet amatis
Ingeminasse labris, tacitusque perorat in osclis.
Ipse Dacis residens labris ac ore Cupido
(Nam Matris dolus iste fuit) tactuque sub ipso
Tenuia tela jacit, qua plurima sanguine bullit
Vena per occultos cordis deducta canales.
Jamque amat et vultu flammas confessa pudico
Spes alit ipsa Ducis. non jam Dux Magnus amores
Dissimulat causamque viae. Pater annuit olli
FRIDRICVS, nec se facilem FRIDRICA negavit.
Jam geminae aeterno junguntur foedere dextrae,
Quod non ulla dies, non aspera fata revellunt.
Quam bene conveniunt et in una sede morantur
Majestas et Amor! quam se submittere sceptris
Novit amica Venus doctisque alludere ocellis!
Est suus in gravitate decor frontique severae
Juncta Charis: Qualis cum conjugis ambit amores
Jupiter, ille quidem Junonia fulmina miscet;
Sed tamen innocuis thalamo inserpentia flammis.
Magna veni, FRIDRICA, veni. Tibi pandimus arces,
Quaque patent late silvas. Diana per illas
Diceris, nostrisque Ceres dominaberis agris.
Te maria alta Thetin cupient: Te Najada fontes:
Tu Phoebe nostris Pallasque vocabere Musis,
Quaeque Tuus pandit Phoebus, Tibi culmina Pindi
Pandimus, et famulae descendunt monte sorores.
Publica prorumpunt plenis Tibi jubila buccis.
Te populus sua vota vocat. Tibi laetus arator
Saxonicum gracili carmen meditatur avena.
Te canit inter oves Pastor, silvaeque sonabunt.
Ipsa cavis habitans FRIDRICAM in vallibus Echo
Discit et augustum recitabunt sidera nomen.
O quam fausta dies! populorum o quanta duorum
Gaudia, quos FRIDRIGA suis nunc implicat ulnis.
Accinit allapsis Selandia fluctibus, et se
Tota vagabundis Fionia laxat habenis.
Ipsa resultantes inclinat vertice montes
Nerigon, et melius venis coxisse metallum
Creditur, applaudit flammis saliaribus Hecla,
Ac ignes caelo properat vomuisse jocosos:
Nec studiis postrema suis erit ultima Thule.
Tuque procellosi domitor, Ditmarse, profundi
Non abes, et raucas jactas e littore voces.
Et fusis Slia turget aquis, fluctusque marinos
Dulcibus involvens Suentina effeminat undis.
Ipsae heic Najades laetae bacchantur ovantque;
Hae vitreis plaudunt manibus variisque jocantur
Motibus; hae nectunt alga subeunte corollas,
Inque vicem sparsis imitantur fontibus imbres.
Ipse mari lucem Triton denunciat istam,
Et Nymphis jubet esse sacram. ruit agmine facto
Huc advecta cohors tetricis per coerula phocis.
Ipse Pater delphine sedet vibratque tridentem,
Et Nymphas balaena vehit, quae nare procellas
Spirat et adducta cava verberat aequora cauda.
Plana mari facies et molliter unda recumbit,
Nec sibi congestis arctari littora terris
Neptunus queritur subreptaque jam sibi regna
Objectat Cereri, vel vi reparare laborat.
Fallor, an et pinu praecincti cornua Fauni
Subsultant agitantque caprum: nam fissile robur
Ignibus advolvunt celeres, ignesque choreis,
Cum Dryasin, queis se Satyri junxere, coronant.
At Tibi dum totus, Dux Maxime, jubila fundit
Orbis et aeternos Pax pronuba surgit in ignes,
Dum Tibi festivis tellus conspirat et aether
Plausibus, et gemina votorum fervet in aula
Tempestas, humiles aris admitte Camenas.
Tympana dum Tibi pulsa strepunt, dum Martia passin
Aerasonant, tormenta tonant; nos plectra movemus
Mollia, et ignivomis irrepunt carmina bombis:
Dumque novem cyathis bibitur FRIDRICIA; nostrae
Et totidem certant cyathos haurire Camenae,
Quos liquor Aonius totos impleverat, unde
Ebria tot resonant Pindi fastigia versus.
Jamque omnes bona verba crepant fidibusque canoris
Certantes ipsas Divis subjungere voces
Audent. Ipse alis ventos metitur et auras
Pegasus, et vestro nova jubila portat amori.
Si nunc Idalio mutetur sepia succo,
Et Venus ipsa suo calamos immergat hiantes
Nectari, inexhaustis stagnarent fontibus ora,
Per pluerentque sacro felices flumine myrtos,
Quae socias inter crescunt super aethera laurus.
At nos hinc pulchros porro sperabimus annos
Et magni nova fata tori. VIVE, optime PRINCEPS,
VIVE DECVS populi, FRIDRICIA, VIVE beato
Sidere. jam noctes nobis impendite, ut illas
Sera queat meminisse dies, serieque reducta
Immensa hinc vestris oriantur saecula Cimbris.
PAnde Musa, pande montes,
Et sacros reclude fontes.
Sparge rores, necte flores,
Et sonoras tunde chordas.
Vos Amores ventilatas
Hinc et hinc movete taedas,
Hinc et hinc movete pennas,
Hinc et hinc ciete plausus!
Magna Magno CHRISTIANO FRIDERICA jungitur.
Euge! nunc laetissimorum
Advola corona cimbrum,
Maximoque FRIDERICO,
Quisua descendit Arcto,
Et tuos salutat agros,
Et tuas invisit urbes,
Poplites submitte flexos,
Supplicique plaude dextra.
Magnus ecce! CHRISTIANO FRIDERICVS jungitur.
Magna salve FRIDERICA,
Fonte tincta Gratiarum,
Et novem decus Dearum,
Aureo serena vultu,
Regio decora cultu,
Igneis micans ocellis,
Cimbricas accende flammas,
Cimbricos ascende lectos.
Ecce! nunc in CHRISTIANO FRIDERICAE jungimur.
Lux amoena, Lux serena,
Ter quater beata salve,
Consciis statuta fatis,
Maximis sacrata Divis,
Omnium petita votis,
Fulgidis notata gemmis,
Mollibus revincta myrtis,
Omnibus festiva vicis.
Tureductam nunc perenni jungis Arcton vinculo.
Nox venusta, Nox benigna,
Ter quater beata salve,
Luce nunc illustris ipsa,
Cimbricis micans ab astris,
Omnium fecunda votis,
Omnium facunda linguis,
Osculis signata tantis,
Regiis serena taedis.
Tu novum reducis Orbi Cimbrico nunc saeculum
Vive! Vive! Par beatum,
Et toris nobis ab istis
Mille nunc toros refunde,
Mille funde CHRISTIANOS,
Mille funde FRIDERICOS,
Mille nobis conde secla,
Mente nunc vovemus una.
Ore nunc sonamus uno:
FRIDERICE, CHRISTIANE, FRIDERICA Vivite!
MAXIME REX, septem cui subdunt colla triones,
Codanis Nereus cui famulatur aquis,
Quam bene cognatis felici foedere Cimbris
Jungeris inque tua nunc tibi stirpe places!
Te Duce nunc Arctoi in se vertuntur amores,
Quos paribus vinclis MAXIMA NATA ligat.
Illa fuit Magnes, per quem septentrio noster
Jungitur, hic Martis ferrea corda domat.
Et quid non FRIDRICA domet? quae nomine pacem
Imperat IRENES Numine digna coli.
Fallor, an illa suo condit sub Nomine fata,
Quod restauratos nectit utrinque Patres?
Te FRIDRICA Patrem, Patrem sonat illa Mariti,
Et divisa una Cimbria voce latet.
O quam sancta dies alboque notanda lapillo,
Qua Cimbrum stabilit REGIA VIRGO domum!
Ut Patriae Patres, reddet sic illa nepotes,
Qui reddent Patriae parte ab utraque Patres.
SIc ergo steriles, DVX MAXIME, duximus annos,
Totaque nunc in TE Cimbria Virgo fuit!
Ipseque Virgineis totum TE dedere Musis
Coepisti, Veneri nec locus ullus erat.
Ast ipsae tamen hic intercessere Camenae,
Quae sibi mortalem non voluere DEUM.
Phoebus eras illis. Sed ne moriaris, Amores
Aeternum facient et FRIDERICA DVCEM.
Ingeminat populus: quid publica vota moraris?
Et vox indigenis omnibus una fuit:
Si Tibi non vivis, sed nobis: Esto Maritus,
Esto Pater, Patriae si cupis esse Pater.
HActenus Holsaticum PRINCEPS portaverat orbem
Noster, et Atlantis munere sunctus erat.
His humeris magnae requierant pondera molis,
Et stetit his talis statque suprema salus.
Heu mihi! quantum oneri sudavit saepe ferendo!
Quantus et iste labor quantaque cura fuit!
Supposuit tamen usque pares validosque lacertos,
Nec potuit moli succubuisse suae.
Ut validae vero vires, durabile robur
Esset, in haec aetas saepe maligna furit:
Ergo latus nostro nunc ut firmetur Atlanti,
Atlantis lateri Danica costa datur.
ET Serenissimae Principis ac Dominae, DN. CHRISTINAE, Reverendissimi et Serenissimi Principis ac Domini, DN. AVGVSTI, Postulati Administratoris Archi-Eposcopatus Magdeburgensis: Saxoniae, Juliae, cliviae, et Montium Ducis: Landgravii thuringiae, Marchionis Misniae et utriusque Lusatiae, Comitis de Marca et Ravensburg: Dominis in Ravenstein. FILIAE, Principis ac Dominae suae Clementissimae, humillimo affectu gratulatur ACADEMIA KILONIENSIS.
DUm, CHRISTINA Tuis, AVGVSTE, immergitur ulnis,
Sidereosque parat Magna Virago toros,
Prona Tibi vultum spissa sub nube serenat
Cimbria, nec tristes hos sinit ire dies.
Jamque etiam noster, pattiae inter jubila, laetos
Miscuit his, quanquam lentior ordo, sonos.
Sed miscet tamen, ac votis nil tardior istis,
Nil tamen officio segnior illesuo.
Si Vos una dies felici foedere junxit:
Haec quoque vos jungit, crastina, sera dies.
Sed neque sera dies, quia nil procrastinat, illa est,
Quique hodie, magis hic cras amor aptus erit.
Tempestiva magis labente orientur ab anno,
Et matura magis gaudia lapsus habet:
AUGUSTIS cum Vos titulis implebitis annum.
(Auspiciis utinam lenibus ille fluat!)
Nunc quae sunt seris memoranda nepotibus olim
Gaudia non nobis gaudeat una dies.
Aeternus Vos jungit amor, cui tempora leges
Non posuere, dies nulla, nec una dabit.
Perpetuus quoque noster amor, pietasque perennis,
Nec nisi cum nobis est moritura fides.
Illa suum semper cum Sole revolvitur orbem:
Durat et haec vobis perpetua, una dies.
Una dies, totos quae producetur in annos,
Per sua secla sibi restituenda dies.
Si nova sunt Vobis, cumque ipso tempore crescunt:
Nostra quoque hoc crescunt gaudia, vota gradu.
Gaudia si Vobis, si vota perennia: nobis
Gaudia sunt nullo votaque sera die.
MAgne venis Princeps, quem laeto Cimbria vultu
Excipit; augusto Maxima Virgo sinu,
Auspiciis AVGVSTA suis tua vota secundast.
Tu magno Magnus nomine Sponsus amas.
Jamque per AVGVSTAM domus est Augusta, novumque
Largitur Genero Cimbriuca terra decus.
Tu MAGNVS semper, SEMPERQVE AVGVSTA sit illa,
Augeat augusta quo Tibi prole domum,
Ac ita perpetuos ductura in amore triumphos
Vel certet titulis Haec, Leopolde, Tuis.
Ergo quando minor MAGNO Tibi natus in aula
Ludet, mutato momine MAJOR eris.
Quod si continui succedant inde Nepotes,
Grammatieo nobis crescere perge gradu.
Omniasumma sient: haec AVGVSTISSIMA Mater:
MAXIMVS e MAGNO Tu FRIDERICE, Pater.
FRISIA, magnorum proles miranda parentum,
Saecula cui, credo, nulla tulere parem,
Illasui generis Phoenix et amabile monstrum,
Gentis honos, secli fama, pudorque Virum:
Si mores videas, Charis haec Germana vocari;
Si mentem, cerebro nata Minerva queat:
Si tibi pingendae tot cum Virtutibus Artes,
(Femineo pingi scilicet ore solent)
Hoc poteris omnes, Pictor, comprendere vultu:
Ore Deas uno tresque novemque dabit.
Quicquid signat Eos, veteresque loquuntur Athenae,
Illa legit, calamis hos imitata sonos.
His mire fecunda fluit facundia labris;
Seu fallat Latias aemula voce nurus;
Seu patrio attonitas effascinet ore Camenas,
Totque suos populis dividat una sonos.
Illa quod aeternis Pietas generosaque Virtus
Inscripsit tabulis, quod domus, aula sapit;
Quod Schola rixantes inter distracta cathedras
Extudit, omne domi docta Virago tenet.
Non tacitos natura sinus tegit: Illa volentem
Daedaleo vultus dedocet igne rudes.
Aethereae patuere domus, divisaque regnis
Tellus, et fatis regna rotata suis.
Mira facit: justa cum res explorat amussi:
Corpora cum numeris ponderibusque ligat:
Sidera cum speculis rapit, et solerter ovantes
Temperat agglomerans ore manuque sonos.
Nulla Viris ars est, nulla est celebrata puellis,
Seu venit ingenio; seu pede; sive manu:
Una viros junctis superat, superatque puellas
Artibus, et nulla se videt esse rudem,
Ut nulla sit in arte rudis; tamen unica restat,
Qua non turpe uni succubuisse Viro:
Nam, quod tantum uno poterat didicisse Magistro,
Ut tot post Artes omnia sciret, AMAT.
GVDI, PRINCIPIS o ocelle CIMBRI
Phoebi delicium et novem Sororum,
Artium decus elegantiorum,
Aureique propago certa secli,
Externi studiose Censor Orbis,
Germani jubar et perenne sidus,
Dum Germana Charis, Venusque Cimbra,
Pulcra, nobilis, invidenda, blanda
Jungitur lateri tuo puella,
Et festi refonant ubique plausus:
En! quid nunc tuus ille moliatur
Vates pessimus optimo Virorum.
Nam, ringentibus Atticis, latinis,
Indulgens popularibus Camenis,
Hoc imbelle, rudes lyrae tumultus,
Barbaro crepat asper ore Carmen;
Germanam tibi qui fidem probavit
Germano bona fatus ore verba.
Sed Tu vafritiem vide Poetae!
Dum sibimale conscius veretur:
Ne doctos tua Musa stringat ungues:
Dum circumspicit exteras Camenas,
Rideri metuens: sibi pudicam
Mavult ille domi perire frontem.
VENERIS. FONTANAE DVLCISSIMAE. NON AMARAE. MARITIMAE. ET. NAIADVM. NYMPHARVMQVE. OMNIVM. FELICISSIMIS. AVSPICIIS. JVNGITVR. PAR. NOBILISSIMVM. ERICVS. MAVRITIVS. MAGDALENA. SCHONBACHIA. UNICVS. ILLE. PVLCHERRIMI. SVI. RIVI. RIVALIS. UNICVS. ILLA RIVUS. SVO. RIVALI. DIGNVS. ET. PLANE AQVA. VIRGO. QVAM. NECTARIS. SVI. PARTE. QVINTA. IMBVIT. VENUS. FRIGIDAM EX ISTO. RIVO. UTRINQVE. SVFFVNDVNT. CVPIDINES. AD. EXTINGVENDVM. IGNEM. INTERCVTEM. THERMAS. ADMOTIS. FACIBVS. PARANT. AD. DISPELLENDVM. FRIGVS. O FELIX. IGNIS. ET AQVAE. IN. RIVO. HOC. CONJVGIVM. NEC. ULLVS. IGNE. HOC. ET. AQVA. AMANTIBVS. INTERDIXERIT.
TIBI. VERO. SPONSE. QVEM. NVNG. FORTVNAE. RIVUS. INAVRAT. CVI. PERPETVA. NON. FI VXA. IN. HOC. AMORVM. CONFLUXU. STAGNANT. GAVDIA. BIBERE. LICET. PISCARI LICET. LAVARE. LICET. HEM. TEMPVS. EST! BIBES. HIC. AD. EXTINGVENDAM. SITIM. NON. UT. CANIS. E. NILO. NON. PITISSANDO. SED. AMTETI. INSCENDE. JAM. IN. HOC. NON. MARIAE. SED. MAGDALENAE. BALNEVM. NON. INCIDES. IN. SCYLLAS. ET. CHARTBDES. NEC VIRAGO. HAEC. ERIT. VORAGO. INSCENDE. SED. SINE. HYDROPHOBIA. NE. TIBI. IN. IPSA. AQVA. HAEREAT. AQVA. FLVXVS. HIC. ERIT. ET. REFLVXVS. ILLE NOCTVRNVS. HIC. DIVRNVS. FONTEM. AMMONIVM. RIVUS. HIC. IMITABITVR. QVI. INTERDIU FRIGET. NOGTU. FERVET. NON. LACHRTMARVM. PROCELLAE FLVCTVS. TIBI MOVEBVNT. IN. TVO. RIVULO. CETERVM SEXCENTOS EX. UNO. RIVO. UTERQVE. DERIVATE. RIVULOS. EGO. NE. QVID. DESIT. AQVAE. PAVCVLAS. HAS. E. FONTE. CASTALIO. GVTTVLAS. ADSPERGO.
Sequana cui Rhodanusque et Rhenus et Albis et Ister
Distribuere suas undique et undique opes.
Post mare, post fontes, jam tu sectabere rivos?
Et Rivi nunc est maxima cura tui?
An nunc in rivo portus tibi quaeritur? Ergo
Rivulus hic tantum nunc capit Oceanum?
Nunc, Sponse, in fontem, nunc, Sponsa, liquaberis unum.
Est Vir imago tui; tuque es imago Viri.
MAVRITII canemus
SCHONBACHIAEQVE amores.
Tristes valete curae,
Senes abite torvi,
Et tetrici Catones,
Inamabiles, inepti,
Ne fronte fimbriata
Jam, querqueroque vultu
Turbate nostra sacra.
Vos advoco Camenas,
Amoenulas Camenas,
Risus, Jocos, lepores,
Mollesque Dithyrambos,
Jambosque saltitantes,
Deosque non molestos,
Deasque non severas,
Omnesque singulosque,
Omnesque singulasque.
Sic imperat Lyaeus;
Sic flagitat Cupido;
Sic Ipse poscit Hymen;
Sic exigit Dione,
Quae Cimbricos per agros
Nostras secuta Musas,
Tenerisque juncta Nymphis
Pede saltat erudito,
MAVRITIIQVE cantat
SCHONBACHIAEQVE. Amores.
MAVRITII canemus
SCHONBACHIAEQVE Amores,
Suavissimos Amores,
Faustissimos Amores,
Quos sanxit ipsa Cypris,
Queis ipse ridet Aether.
MAVRITIVM canemus,
Quem Phoebus ipse, quemque
Novem chorus sororum
Parnassiis sub antris
Nutrivit, educavit,
Cui ipsa Diva totam
Astraea se dicavit,
Numerosque cui per omnes
Est absoluta Virtus;
Nunc musteum Diones
Venustulumque Mystam
Et undiquaque bellum
Amoriludionem.
SCHONBACHIAM canemus,
Quam finxit ipsa Virtus,
Quam pinxit ipsa Cypris,
Quam dotat ipsa Juno,
Et ornat ipsa Pallas,
Et vestit ipsa Flora,
Et excitat Juventas,
Et imbuit Voluptas,
Et incolit Venustas.
Hanc undiquaque pulchram,
Et undiquaque bellam,
Et undiquaque comptam,
Et Elegantiarum
Vocabo promicon dam.
Quis pingat ista Pictor,
Quis fingat ora vates?
Nam tota, quanta quanta est
Pudica, bella, pulcra est.
Cui non sereniores
Arrideant ocelli?
Queis insident amores
Ipsique tot figuris
Cupidines perorant.
Heic ipsa Gratiarum
Se pandit officina,
Dioptra lucis almae.
Scintilla viva mentis.
Heic arcus, heic pharetra est,
Queis armiger puellus,
Tenerrimus Tyrannus,
De mentibus subactis
Dulces agit triumphos.
His prospicit fenestris,
Hoc considet theatro
Venus, Charis, Voluptas.
Quis purpuram genarum,
Quas tinxit ipsa virtus,
In queis Pudor profuso
Decorus ardet auro;
Quis frontis hunc honorem?
Quis haec adumbret ora?
Quis exprimat labella?
Queis pura mella stagnant,
Nectarque stillat ipsum,
Quod hauriunt Amores
Et illinunt sagittis.
Odor hic eous halat,
Etesiaeque spirant,
Et vox rotatur ista
Tenella, bella, blanda,
Quae saxa ducat ipsa,
Quae mulceat leones,
Et imperet procellis,
Dometque pertinaces
Vinclo potente sensus,
Mentesque semimutis
Effascinet susurris.
Quem non et urat iste
Roseus per ora fulgor,
Niveus per ora candor,
Cursansque et hinc et illinc,
Per colla, perque frontem,
Per myrteos capillos,
Per et genas manusque.
Per vinulos ocellos
Frequens amoris ignis?
At jam dies suprema,
Dies adest amoena,
Ipsis statuta fatis,
Ipsis notata Divis,
Et tot sacrata votis,
Et tot petita curis,
Quae Virginis superbum
Nomen decusque tollet,
Sponsamque non rebellem
Mutabit in maritam.
Jam Usper ecce cessit,
Jam prima nox propinquat,
Nox pulchra, nox beata,
Nox invidenda et albo
Notanda nunc lapillo.
Bona verba jam loquemur
Bona die bonaque
Reciprocanda nocte.
Ut nata sunt, rubentque
De matre bella verba,
Quae forsan ipse dextra
Consignet eleganti
In virginem papyrum
Veneris puer Cupido:
Quae mussitaret ipsas
Sororis inter ulnas
Suavissime reclinis
Regnator ipse Divum:
Quae non recuset ipse
Proferre nunc Maritus,
Quae nec r4ecuset ipsa
Audire verba sponsa.
Quid sponsa? jam marita.
(Nam sic decet vocare.)
Ut ergo sic vocetur,
Illam vocavit Hymen.
Prodi, puella, prodi
Quin, MAGDALENA, prodi!
Quid ergo nunc moraris,
Tricasque nectis istas,
Tardumque ducis annum?
Prodi, puella, prodi!
Cecinere signa: prodi!
Nunc occupanda nox est.
Nox ista quae diebus
Est praeferenda cunctis,
Tot praemium laborum,
Tot noctium medela.
Procede nunc ad acrem
Sine missione pugnam.
Sed quid fugis, puella?
Quid extimescis istam
Horresque, sponsa, pugnam?
Quis iste terror? error.
quem terreat voluptas
Innoxiique lusus,
Quos nulla nupta fugit?
Quid jam fugam capessis?
Non hic latebis usquam,
Nec occulent tenebrae,
Spississimae tenebrae;
Nec si Jovis quadrigas
Inscenderes, hiantem
Fallas, Puella, Sponsum.
Et quem fugis puella?
Marita tu Maritum?
Tuumque, Sponsa, Sponsum?
Tuum, puella, ERICVM?
Tuum, puella, Regem?
Tuum, puella, Corclum?
Et quid fugis Puella?
Tuam, puella, partem?
Tuum, puella, lumen?
Tuam, puella, mentem?
Tuam, puella, gemmam?
Tuam, puella, dextram?
Tuum, puella, solem?
Tuas, puella, curas?
Tuam, puella, metam?
Tuam, puella, vitam?
Tuum, puella, votum?
Et te, puella, totam?
Quorsum fugam capesses?
Nam deserunt propinqui,
Nec audiunt parentes
Ad ista vota surdi.
Quae forsitan tuentur
Te Virgines inermes,
Dulcissimae sodales,
Mox perfidae recedent,
Zonamque post solutam
Raptamque dis-que-ruptam,
Te Victimam Cytherae,
Vagulamque, nudulamque,
Amoris heu! in ara,
Sistent statim immolandam.
Quid una, sola, nuda,
Quid, o misella, tentes?
Neclacrymae juvabunt.
Quas prosequentur altis
Cupidines cachinnis.
Quas ipse nunc hiulcis
Superfluas Maritus
Absorbet e labellis.
Ergo taces Puella,
Nec abnuis tacendo,
Nec abnuis jacendo
Te subditam fateri,
Nec amplius repugnas
Istas inire pugnas.
Nunc audies maritum,
Lubensque nunc sequeris,
Quo te trahet Maritus,
Et nunc magis modesta es,
Quo nunc minus modesta es,
Et vincla conjugali
Circumvoluta nexu
Non amplius recusas.
O Suavitas Amoris!
Nec efferenda linguis,
Nec enotanda pennis,
Nec exprimenda votis,
Qua diffluunt Amantes,
Et noster hic Amator.
Nunc ille pervagatur,
Et libere pererrat
Lacertulos tenellos,
Et vesculas papillas,
Ocellulos sagaces,
Et basians ocellos
Nil imputat labellis,
Et basians labella
Nil imputat ocellis.
Hic multa garrientem,
Et multa mussitantem,
Et multa lusitantem,
Et multa dejerantem,
Et multa vellicantem,
Et multa molientem,
Opaca Nox, et atris
Involvit umbra pennis.
Hic Risus, hic lepores.
Hic ludus, hic Voluptas
Thalami suprema lex est,
Hic saltus est Rhodusque.
Jam strenue rigatis
Premunt labella labris,
Seque osculis vicissim
Ferocibus trucidant,
Flexisque tortulisque
Movent duella linguis,
Utque hinc et hinc vagantur:
Sic hinc et hinc ligantur
Tenacibus lacertis,
Nodisque brachiorum
Sibi gordiis inhaerent,
Amplexuumque mille
Helices breves, rotundas
Et usque et undicumque,
Et undicumque et usque,
Suavissimo tumultu
Plicantque replicantque.
Bene Te! Marite belle,
Qui nunc in his labellis,
Ex intimis latebris
Auras trahis latentes,
Animamque sugis ipsam,
Tecumque in his labellis
Habitas et ipse totus,
Et cum Tibi negantur
(Sed si tamen negantur)
Furtiva carpis oscla:
Nec illa poena furti est,
Ut quadruplo rependas,
Sexcenta sed reponas.
Tercentiesque mille
Des oscula et resumas.
Quid jam, quid hinc sequetur?
Quos non, marite, fundes
Cachinnulos procaces?
Quas non, Marite, disces
Fraudes et illecebras?
Contentiunculasque,
Vexatiunculasque,
Assultiunculasque,
Aggressiunculasque,
Amplexiunculasque,
Tractatiunculasque,
Subreptiunculasque,
Et mille amoris artes?
Ut omne Te maritum
Credam tulisse punctum.
Ut jam tibi vel ipsos
Credam invidere Divos.
St! St! tacete Musae?
Non prodo plura, et istis
Obduco vela sacris,
Nec illa nunc revelo,
Quae vult Venus fideli
Silentio recondi.
Harpocrates canorum
Digito premit labellum.
St! St! tacete Musae!
TEr faustus ille, ter beatus est dies,
Quo nunc Amori REDEKERVS Tertio
Se tradit unum seque totum mancipat,
Jam Cypridos Triumvir in Republica,
Milesque tertii tori triarius.
Adeste tres, adeste vos ter tres Deae,
Et eruditis et benignis plausibus
Votisque amorem consecrate tertium.
Vos o Amorum floridissimi greges,
Nudi, Alites, Venustuli Cupidines,
Motis ter alis, ter rotatis ignibus,
Jo ter hymen! hymen! hymen dicite,
Vocesque dulces mollibus fractas sonis,
Lascivulas, mellitulas, loquaculas,
Et tertiata verba in aurem dicite,
Quae Conjugi insusurret ipso Jupiter,
Quae semisomnis mussitasset Marspiter
In explicato Cypridos jacens sinu.
Commovit ipse Apollinis sese tripus,
Terque alia fudit mugiens oracula.
Et ipsa amores fata sanxerunt tuos,
O REDEKERE: nam tabellis aureis
Tuaeque menti, penna Amoris alitis
Revulsa ab alis, literis tribus, sacram
Scripsere vocem, jusque dixerunt: AMA.
Queis tres reponis ipse literas: AMO:
Queis nunc Amor firmatur ille tertius,
Perfectus et suo sacer Ternario,
Numeris in isthoc absolutus omnibus.
Qui primus, hic utrinque amor primus fuit;
Secundus ambobus secundus exstitit:
Rursusque primus tertio nuncjungitur,
Dum se Marito Virgo reddit tertio.
Sic primus inter impares Ternarius
Divinus, immortalis atque masculus
In unitatem pristinum binarium
Viduum, solutum, perduellem, dissonum
Reducit, atque pars adunat hoc sibi,
Ut par sit illud unum et absque sit pari,
Ut primus idem idemque Amor sit tertius,
Et unus et triplex in una tertia,
Quem nunc secundum vota dicunt omnium,
Quem nunc secundum fata fausta sanciunt.
Aequale Amoris dixeris triangulum,
Quod claudit arctum et hinc, et hinc, et hinc latus:
Medium Maritus inter haec punctum ferat,
Quo puncta ferre, ferire possit omnia,
Et brachiorum inducat illa circulo.
Age ergo robur aesque triplex indue
Dum tertium, Marite, tertias agrum,
Ut post olus feliciter lupulus tuis [Note: alluditur ad nomina Conjugum.]
Excrescat hortis, seque in auras erigat.
Hunc vel secunda et tertia vice terties.
Agenda bis vel ter tibi, quae pulchra sunt.
Nec poenit ebit acta ter velsaepius
Egisse rursus ter quaterque et saepius.
Hinc ter trium hoc labore surgit tertio
Triplex subinde fructus ille mensium
Volventibus semper novandus mensibus.
Sed quid Poeta vester olim, nunc novae
Illatus orae Cimbricoque Apollini
Susceptus hospes? quid precabitur novi?
Quod carmen occentabit e trivio suo?
Quae vota fundet? pauculis, notissimis
Tribusque verbis dicam amori tertio:
FELICITER! FELICITER! FELICITER!
Tirynthium precabor hinc trinoctium,
Quo tu Trium vir excubes diutius,
Tuaeque pernox accub es diutius,
Nocturnus et percussor hanc serias tuam
Ter mille, mille, mille valgis svaviis,
Quo duplicare triplicare gaudia
Possis et arcta amplexuum suspendia.
Ne tu triparcus audias nunc Euclio.
Sic tertiana Amoris haec febris tibi,
Sic illa continuis recurrat noctibus,
Ut frigus omne, torpor omnis exulet,
Sudesque Vir et algeas nunquam Senex.
Nec desplicebit ille morbus, cui statim
Medetur ELISABETA pharmaceutria.
O crescat aevum in omne, crescat hic amor!
Sic tertius sit, ne sequatur hinc novus,
Quartoque denuo ligeris vinculo.
Non parca triplex rumpat illa stamina,
Sed Nestoris tria nectat illis saecula.
Fortuna summo tertioque stet gradu
Lautissima, et laetissima, et largissima,
Ternoque se bona cuncta sistant ordine.
Sic ter beatus terque felix diceris,
Solersque sortis Arcghitectus es tuae,
Sagaxque amoris mensor et faber tui,
Quem frustra Jambo nunc trimetro metior:
Nam si tua Te recte amussi metior,
Nobis amore hoc, REDEKERE, tertio
Ingens Amator atque TRISMEGISTVS ES.
ERgo graves animo, jubet hoc Amor, ejice curas,
Quando novum Veneris. Sponse, tribunal adis.
Nil te pictarum sinuosa volumina legum,
Nilque juvant tetrico fulmina sparsa foro.
Scribit amor tabulas et leges ponit avitas;
Describetque ulnis MAGDALIS ipsa suis,
Atque Sibyllino nova jura docebit in antro,
Qualia natura sollicitante patent,
Panditur in mediis nova nunc tibi curia plumis,
Et nova nocturnus munia Praetor obis.
Caeca tibi fidam Themis heic memorabit ad aurem,
Quae tacitis nunquam dissimulanda toris.
Obligat heic justis se MAGDALIS optima vinclis,
Atque bona tecum contrahit illa fide.
Heic quoque praescriptis stipulatio mutua verbis
Suscipitur: sequitur sed sua verba fides.
Nec consensus abest, et res intervenit ipsa,
Et formis geritur pactio quaeque suis,
Plurima suntque novis sine nomine foedera sponsis.
Basia DAS, ut DET protinus illa Tibi.
Omnia das illi, toti te denique totum;
Se totam toti reddat ut illa Tibi,
Et FACIS, ut FACIAT. Quid enim non tentet Amator?
Resque tuas agis, ut res agat illa suas.
Et causas Judex decidis agisque Patronus;
Et culpae cupit haec succubuisse suae.
Nec Te victorem renuit, se dicere victam,
Nec causa toties huic cecidisse grave est.
O sint felices, sint mille in amore triumphi,
Ut vestros ornent viva tropaea toros.
Jocus e Nomine Sponsae.
SAlve pulchra dies, qua nunc STEINMANNIA Sponso
WITTMAKIO viduum claudit amica latus!
Salve pulchra dies albo signanda lapillo,
Quo lapis in vacuo ponitur iste toro.
Dicta fuit mulier, quasi mollior: attamen illi
Imposuit durus nomina dura Lapis.
Quod terrae lapides, homini sunt ossa, et ab istis
Natales traxit dura Virago suos.
Est Lapis illa, viro sed nomine junctus eodem.
Miscentur lapidi mollia membra Viri.
Ne mihi jam duro signate haec saecula ferro:
Nam molli tactus flagrat amore Lapis.
Ad Lapicidinam, Sponse, hanc damnaris, erisque
Optimus heic Lapidis Tu lapicida tui.
Ne super hunc lapidem sedeas lapis, arripe scalprum,
Aut gladios adhibe, Martis alumne, tuos.
Nec tamen heic aciem durissima saxa retundent.
Admittet facilis ferrea scalpra lapis.
Fungetur lapis ille Tibi vice cotis, acutum
Quae ferrum reddet, Sponse, subinde tuum.
Forsan et attritu scintilla resultat ab isto,
Et lapis ardentis fomes amoris erit.
Adde manus operi, et ponet lapis iste rigorem,
Cereus in partes et latus omne trahi.
Gutta cavat lapidem non vi sed saepe cadendo:
Tu quoque sic lapidem saepe terendo caves.
Ne te poeniteat saxo hoc trivisse labellum,
Impingasque unum saepius in lapidem.
Formabis statuas, sed Memnonis arte sonautes,
Perfectumque dabis Deucalionis opus.
Sisyphius lapis ille Tibi voluendus in orbem est,
Extremus donec colligat ossa lapis.
Hunc ego Magnetem praeclaro nomine dicam,
Quem Cypris lapidem dixerit ipsa suum.
Nam velut hic ferrum trahit et complexibus ambit:
Sic Martem armatum traxerat illa Venus.
Rectius illa Tibi lapis est pretiosus habetque
Praecipuum in gemmis Margaris ista locum.
Candidus in Veneris Tibi nescitur Unio concha,
Prae quo non adamas, jaspis onyxque placet.
Hic Tibi discissos nunc unio adunat amores,
Et viduus nunc individuus torus est.
Hoc erit illa dies albo signata lapillo,
Candidus et noctem calculus iste notat.
MAlus adest: veteres natura resuscitat ignes,
Thesaurosque Venus promit ubique suos.
Tu quoque, GLOXINI, flammis stimularis eisdem,
Dum tibi blanda pios explicat ANNA sinus.
Hic Ver molle Tibi est; flores tu carpis, et illa
Spargit in obsequium prona, supina, tuum.
Sic magni incipient sensim procedere menses,
Atque pari crescent annus amorque gradu.
Mox grave Solstitium plenis tibi surget aristis.
Laeta seges tumidi quam tibi ridet agri!
Si Veneris praeceps deponet in horrea, Cunas
Autumnus Domino munera pulora suo,
Tum tibi, sed parvo, longe perfectior orbe
Absolvit numeros Annus et ANNA suos.
QUid inane nostris carmen imperas Musis,
ROMSMANNE, fessis jam canendo et exhaustis?
Cum nil sit illis, quod tuis ferant taedis,
Jocum parabunt, atque cum joco votum:
Ut qui VIRO, ROSMANNE, es ac EQVO mistus,
Chirona qualem pingimus, novus jamjam
(Quas Te Venus, Cupido, vertet in formas)
Ex URSVLA VIROQVE prodeas Chrion.
Gaudete Medicorum Filii! Nova sentit incrementa Apollinis et Aesculapii familia, dum inter se [Gap desc: Greek words] jungit novos [Gap desc: Greek words] meditata VENVS HYGEIA: scilicet JOHANNEM CASPARUM PFENNINGIVM, et SOPHIAM CLAVSENIAM. Ambo amando sibi medentur, medendo amant. Soponsus Medicus, Sopnsa Pharmaceutria. Utrique vulnera inflixere Cupidines. Inde febres, sed continuae, et sine frigore. Nulla hic catapotia, nisi melliti
verborum globuli, voces papavere et fesamo sparsae, infinitae suaviorum doses: Ut enim Psylli suctu serpentum morsus; ita amantes osculorum suctu sua sanant vulnera. Nec murmura desunt et Carmina, sed innoxia. Si usquam, in amore Medicina magnetica est. Magna oculorum fascinantium, Magna characterum efficacia est, Quorum ideis primas amorum lineas ducunt Cupidines. Sed tamen eminus nil solide agitur, nisi remedia propius tangant, suo singula tempore applicanda: Suas enim Venus non dies solum sed et noctes habet criticas. Verum a rudi caelibe nihil hic discet Sponsus. Suis ille utetur artibus Empiricus Clinicusque in thalamo sagacissimus, Nunc in SOPHIA Panaceam inveniens. Qualem vocare licet bonam Conjugem: Malam enim si dixeris, morbos omnes dixeris. Quam cum tangit maritus, ulcus tangit. Haec familiae suae struma est Capiti mariti adnata. Nam si inflata, vertigines et tempestates excitat:
si prodig, phthisin et marasmum bonis inducet: si socors, gangraena erit, et juncto Conjugi suo cadavere Mezentii imitabitur supplicia. Verissimum Hispanorum verbum est: [Note: El dia que te casas, o te sanas, o te matas.] Die illa quo Uxorem ducis, vel tibi medris, vel te intersicis. Quod et Tibi, Medice, dictum putes. Mala interficit: Bona medetur. Quam si dixeris, omnia bona dixeris et ipsam Salutem. Nam sana mens est in sano familiae corpore CONJVX OPTIMA. Et quidni SOPHIA? Tua Tibi VENVS, Tua Tibi HYGEIA. Sibi suum uterque pharmacum est. Optimum Sponsus Sponsae Epithema et periapton, de collo amplexibus suspensum. Chirurgia hic exercetur: Sed sine ferro et face. Gratissimus a Veneris cauteriis dolor est. Anatome viva instituitur, Sed innoxia, nec tamen incruenta. Cupidinum tela instrumenta hic Chirurgica. Juvant et hic sudores, firctiones, balnea, ipsumque Amoris opus, si Hippocrati credimus, medicina est. Diaeta etiam hic servatur, ne morbos trahamus voluptatum
usuras. Sic medice vivere, nec abnuente Sponsa, optime vivere est. Suam hic Amor Chemicam exercet, fornaces suas facibus accendit, praecipitat, solvit, miscet, coagulat stratum super stratum locat. extrahit, distillat, sublimat, separat. Hic quoque magnus ille puerorum ludus magnum mulierum opus discitur. Philosophorum effatum est: Natura Natura laetatur, natura Naturam continet, Natura Naturam vincit, quod non caminis solum, sed et thalamis dictum puta, Sponse. HOC ERGO AGE. Medice, Medica, Amator Amatoria. Forsan et hic nova ex incubationibus Medicina docebitur, ut olim in Fano Aesculapii. Omnes votivas tabulas suspendemus. Munera e triplici regno habebis vectigalia, Magna illa triplicis Imperii Hermetici Regalia. E Minerali Aurum tibi dabitur summum fortunae, summum morborum remedium. Maxima etiam in Amore Panace, E Vegetabilium ordine herbas Natura porrigit, flores thalamo spargit, nobiles terrae filias. Victrix laurus perpetuum spondet virorem, Nestorea quercus sua saecula.
Ex animantium regno Sola Tibi sufficit SOPHIA, Ceterorum omnium compendium. Vivite! Valete! Amate Medicorum filii Medice, Pancratice, Athletice. Nova hic adversus Mortem palaestra medica est. Nunquam enim felicius in illam pugnabitis quam in thalamo Immortalitatis praemia merituri, Si novos Mortis hostes in vitam edetis novos Machaones, Aesculapios, Podalirios, SIC VOS IPSA SERVET SALVS, IPSA SOSPITET HYGEIA.
POst tot ergo moras, AMICE, post tot
Longi temporis oscitationes:
(Nam jam septima pene fluxit aestas
Speranti thalamos suos JACOBO:)
Post tot segnia vota, spesque lentas:
Tot lustrata subinde regna et urbes:
Mutatosque lares, vagasque sedes,
(Quod felix tibi sit bonumque!) tandem
E Sponso veteri novum, benigna
Haec dies facit atque nox maritum,
Quae non tantum animo jubet, sed omnem
Toto corpore possidere Sponsam.
Salve Lentule, nunc Marite, salve!
Quo te nomine nunc saluto primus,
Insuetas Tibi mulceat quod aures.
Implumis Tibi fort faces Cupido:
Non qualis Cypriam premens columbam
Jactatis volat hinc et inde pennis:
Sed testudine vectus, et modesto
Adrepens, comitante matre, gressu.
Nec tortas jacit eminus sagittas;
Sed quam forte dedit pharetra, fractis
Ipse cominus imprimit medullis.
Festinata nocet Venus juventae
In primos sine lege prurientis
Ac cum turbine proruentis ignes;
Ignotae ut Satyrus dat oscla flammae,
Ipsisque uritur et perit sub osclis.
Vel ipsos jugulatur inter ortus;
Ut solet fatuum micare fulgur,
Ac qui per stipulas ferocit ignis,
Adspectu in cineres abit sub ipso,
Et ex luce graves dat usque fumos.
Tu prudentem in amore tarditatem,
Fultas consiliis moras, et annos
Longis usibus artibusque coctos,
Cunctator modo Sponse, maluisti,
Quos pulchrae in thalamos sinumque Sponsae
Maturos, habilesque, vividosque
Circumspectus amator intulisti.
Haec magistra sduum docere mystam
Vel natura potest. Moram requirit,
Quicquid magna minatur, idque durat.
Occulto sacra crescit arbor aevo.
Fulvum non nisi secla dant metallum.
Pallentes mora longa tingit uvas.
Fungus unius est propago noctis,
Ast ingloria, sordibusque nata.
Excrescunt steriles ubique Lappae,
Perque omnes pedibus teruntur agros.
At nunc rumpe moras, Amice, rumpe.
Ohe jam satis est ohe morarum!
Cessatum satis est, Marite. Jam Tu
Debendi reus e mora es. Severus
Te praestare moram jubebo Praetor.
Nam, ne quid morer, in mora periclum est.
Tricator modo solve, solve Sponse.
Alterum petit ipsa Sponsa tantum.
Et hoc jure petit. Nihil remittet.
Tu rem restituas, ut ille quondam
Cunctando Fabius, diutinamque
Compenses gravitate tarditatem:
Sed quae non gravet, et gravet Maritam.
At ista Tibi lege res geratur:
Ut quot sera Tibi negavit annos,
Prole tot gemina Venus quotannis
Fecundos renovata reddat annos.
Ut qui crevit Amor Tibi tot annis,
Omnes longior usque vincat annos.
Sic Tu sat cito, si bene es Maritus:
Sat Pater cito, si bene atque saepe es,
Et vocaberis usque et usque nobis
Cunctator bonus atque Restitutor.
ERgo fer optatos tandem non segnis amores,
SPONSE, O Apollinei portio magna chori!
Jam tandem sperata tuis immergitur ulnis
MARGARIS, et Medicis jungitur auspiciis.
Illa Machaonia prognata e Stirpe Virago,
Pronaque nunc medicos Sponsa aditura toros.
Ipse medetur Amor. sunt dulcia, sunt et amara
Pharmaca: at imparibus mista subinde modis.
Hic pia verba valent, ipsamque moventia Lunam
Carmina, sed castis non aliena toris.
Multa licent oculis per mutua foedera junctis,
Pinguior a tactu sed Medicina venit.
Ille doses medicas thalamo commendet inerti:
Nos scimus Medici plus valuisse doses.
Credimus hoc Medici. testabitur exitus ingens,
Cum vivam, reddet MARGARIS alma dosin.
SIc geminae coeunt gemino sub sidere taedae,
Fitque unus geminis ille secundus Amor!
Praeludit pulchris proles Ledaea Hymenaeis
Pronubaque in vestros suscitat astra toros,
Astra serenato nubes pellentia caelo,
Astra procelloso frena datura mari.
Haec mentem vestris animis illapsa serenant,
Ac unum in geminis fomitem amoris alunt;
Ut qui per geminos Amor immigravit ocellos,
Qui geminis teritur diripiturque labris,
Qui geminis (ignem sensim rapiente medulla)
Inque genis rubet his, in genibusque viret,
Qui geminas placide semper circumstrepit aures,
Qui gemina firmat foedera sancta manu,
Qui geminis, ceu orbe suo, constringitur ulnis,
Qui gemina in medio pectore castra tenet,
Qui geminas omnes animo non duplice dotes
Nutrit, et his faustum terque quaterque facit,
Omnia cum gemina ducantur origine, tandem
In geminum vobis perficiatur opus.
Ut gemini vestros fratres testentur amores,
Cum geminos iterum Sol premet Oebalidas,
Eque toris surgat novus his cum Castore Pollux,
Nec soror hunc absit Tyndaris ipsa pari.
QUi tot perdo miser subinde chartas,
Ac ungues toties meos momordi,
Attrivi calamos, caputque scalpsi
Verna publicus, omniumque vates
Horarum ac hominum laboriosis
Mulctatus male semper a Camenis:
Et jam supplicio velut perenni
Tortus funereos lacesso planctus:
Jam tot officiis mihi molestis
Ne quid desiet, usque et usque cogor
Vectigalibus insonare plectris:
Qui tot perdo dies subinde, qui tot
Bonis tam male saepe fraudor horis,
Quid non AXENIO lubens volensque
Insumam modo temporis Marito?
Quos non AXENIO meo lepores?
Quos non BOJENIAE novae Maritae
Spargam blanditias et illecebras,
Jocos improbulos venustulosque?
Quas non nequitias, sed innocentes
Plenis fundat utrique Musa buccis?
Et jam sponte rotatur in minutos,
Tot inter satrapas novos, Amores,
Succussor mihi Pegasus Phaleucos,
Omnes Castalio liquore sparsos,
Omnes nectaris imbre delibutos,
Spirantes Veneres meras Phaleucos.
Ergo nunc veteres retunde curas,
Tristibusque nimis nimis severis
Nuncium bone nunc remitte Musis
AXENI, Patriae decus meumque,
Omnium decus elegantiarum:
Ocelle o Themidos, reconditarum,
Quas vel Hellas habet, vel ipsa Roma
Scrutator sacer helluoque rerum.
Nil antiqua juvant novum Diones
Tironem, nihil exoleta rerum
Aut vocum virides movent amores,
Quos semper nova roborat juventus,
Sed ignava refrigerat senectus:
Majorum nisi more Tu Quiritum
Potenter, valide, pieque amare,
Quam verniliter anxieque malis,
Nam Romana, nec hoc negante Roma,
Antiquis uti moribus stetit res,
Sic antiquo in amore more statres,
Et fortuna domus, sibique constat.
Antiquis ita moribus procaris,
Antiquis ita moribus jocaris,
Antiquis ita viribus maritum,
Antiquis agis artibus parentem,
Totamque in gremio tuae puellae
Et condis tibi possidesque Romam.
Haec est ANNA tibi PERENNA, semper
Quae nova tibi prole signet annum.
Haec annat tibi semper et perennat,
Hac annas simul auspice et perennas.
Custos illa sacri vocetur ignis,
Quem motis agitat subinde pennis
Alitum studiosa gens Amorum.
Tu novus Cypridi piusque mystes
Perennem in thalamis sacrabis aram.
Hic tribunal erit tibi tuaeque,
Qui cum jus tibi, Petre, dividundum est.
Hic ludos veteres, novos celebrans
Intactum nihil hic nihilque inausum
Linquis in veteris reductus aevi,
Dione pariter monente, ritus.
Hic multas tibi lucubrare noctes,
Non noctes tamen Atticas, placebit;
Sed longas Asiaticasque; quales
Non tua improbet ANNA, tuque noctes.
Hic sagax thalamis tuis Magister
Adsit Naso, triumvirique amorum,
Adsit Arbiter. Hic sodalis ipse
Exercet Criticen novam Cupido,
Adversarique expedit, notatque
Voces, murmura, syllabas amantum,
Et supiria singulosque nutus
Interpres genuinus aucupatur.
Et suas habet ille ludus artes.
Heic inter tenebras tori, pudicae
Commentator eris jocosus ANNAE,
Huc o collige, confer, erudite,
Conjectanea Symbolasque, Sponse.
Nec jam tu veteres libros, Latina
Exemplaria volvis atque Graeca,
Luxatosque reponis arte sensus.
Unum comma tibi notetur, unum hoc,
Sed sanum tamen integrumque comma
Interpungere si, marite, nosti,
Nil porro tibi restat hic agendum,
Et dignus Critices novae Magister,
Optimusque vocaberis Maritus.
Quid ergo nove nunc Marite cessas?
Et quid vota tuae moraris ANNAE?
Quae pandis sibi pondus optat ulnis,
Totque delicias sibi petitas
Mente versat et ebriis ocellis,
Quaeque, spe modo temulenta tanta,
Pii corripitur furoris aestu.
Jam surdas Venus ipsa vellit aures,
Cunctantemque rapit, Cupidinumque
Te greges animant secutuleji,
Et jactis tacitis subinde telis
Per venas tibi dividunt venenum,
Teque blanda vocant ad arma Martem;
Ergo inscende toros, patentibusque
Totum, quantus es, abde te lacertis.
Et pulchrae gremium occupa Puellae.
Jam furvis tibi Nox amica pennis
Plaudit, et tenebrae tegunt fideles.
Heic tu nunc Veneri litas et ANNAE,
Vel ANNAE Veneri, novusque cunctas
Proteus Cypridos induis figuras.
Haec novas movet incitatque flammas,
Dum Zona modo blandule soluta,
Vesteque insidiosule remota,
Omnem sollicitas Maritus ANNAM,
Etrarum decus explicare quaeris.
Jam tot oscula totque, totque, totque
Attico medicatiora succo,
Et quem Sicaniae dedere cannae,
Hibernis numerosiora nimbis,
Et tortis penetrantiora telis,
Suis usque animosiora flammis,
Et motis petulantiora linguis
Undiquaque sonant, Jocique molles,
Suaves liticulae, levesque questus.
Dulces lacrimulae, brevesque risus.
Totque murmura, balbulaeque voces
Inserpunt tacitis tori tenebris.
Tu tot illecebris inebriatus
Omnes, o Bone, pervagaris artus,
Et totam tibi ferream, ferocem
Pulchris subjicis artibus puellam,
Perque brachia flexuosa strictis
Illigas animos utrinque vinclis.
At vos Hendecasyllabi piorum
Testes atque satellites amorum,
Quos suo Venus ipsa rore tingit,
Metiturque suis Amor sagittis,
Ite nunc volucres, meo salutem
Dicite AXENIO, novaeque nuptae,
Ac irrepite praeliis amantum.
Hic semper mihi pruriente versu
Novas delicias novi Mariti,
Novas illecebras novae Maritae,
Inter languidulos ciete lusus,
Perque pectora, per genas voluti,
Admorsique tot osculis, et ipsis
Palpati manibus catullientes
Titillate salace dente venas,
Ut novis rapiantur usque flammis,
Ut novis animentur usque pugnis,
Ut tot inde minutuli sequantur
Nascanturque novi subinde nati,
Quot, o Sponse, minutulos tuorum
Testes atque satellites amorum.
Quot scribo pumilos tibi Phaleucos.
FABRICII virtus celebrata Quiritibus olim:
Jactat FABRICIOS Cimbrica terra suos.
Ac velut ille animis, armis invictus et auro;
Sic sacra magaanimos hos quoque Sparta tulit.
Heic quoque pugnandum est: nummus pernendus et aurum.
Hei mihi! quam rari funt modo FABRICII!
Tu Cathedram thalamosque nepos non deneger, aegis
Quem sua, quem virtus ornat avita, capis.
FABRICIVM cathedrae et thalamis frugalibus infer.
Frugalem, invictum lectus et Ambo volunt:
E Cathedra ut populum doceat, thalamoque nepotes;
Ipse Nepos Patriae reddat avitus Avos.
Nob. et Ampliss. Viro ADOLPHO FRIDERICO zur Nedden/ J.U.L. Serenissimo Principi Meclenburgico a Secretis, AMICO VETERI ET OPTIMO, Sponsae Fratri.
EN, quod petebas, Carmen! En ipsum Librum!
Inusitata quem mihi facunditas,
Et mira quaedam lusuum felicitas,
Et profluentis ingeni velocitas.
Et ista Nominis tui jucunditas,
Et ista lucis optima festivitas,
Et oris ista pervicax dicacitas,
Clamique non sistentis improbus furor,
Et excitata mentis efferus calor
Tot ampliarunt versibus, tot paginis.
Heic ista panditur Cupidinis Schola.
Sponso, Sorori panditur. Sed et Tibi.
Caelebs Amico Caelibi Vates suo
Commendat Artes, ipse quas nescit, novas:
Sed per piorum traditas Vatum manus,
Quas acta Musis Delioque pectora
Non cogitatis prodidere vocibus.
Mea nulla culpa est. Tu sed ipse videris,
An haec profana sacra tangas dextera.
Exosa Caelibes Dea sunt nomina,
Et Alex ipse rejicit ludo puer,
Ni quis repente mutet hic sententiam,
Tu videris, Amice, quod Te denuo
Monebo, in ipso Verba scripta limine:
[Gap desc: Greek word] (monemus) [Gap desc: greek word] .
FOrte Venus volueres dum considet inter Amores,
Questa fuit regni damna vicesque sui.
Jamque vocat segnes oditque Cupidinis arcus,
Ac artes damnat, queis fuit usa, suas.
Jam mihi Doctorum surdescunt pectora: dixit;
Jam nostrum nemo numen, ut ante, colit.
Ejuratur amor, sterilis consumitur annus,
Et tristes abeunt et sine nocte dies.
Nocte, meis frustra solidam quam vindico sacris,
Quam Phoebea mihi gens male justa rapit.
Non ignes domuere mei fera corda nec arcus:
Nam fallunt arcus excutiuntque faces.
Pulpita sunt illis sua propugnacula, suntque
Quos telis clypeos opposuere libri.
Sic nostras (memini) lusit GUIZMERIUS artes,
Telaque non audit debilitatque faces,
Hic mihi Castaliis exstinxit fontibus ignes
Frigidus et chartis concolor ipse suis.
Ac velut aethereas laurus solet innuba flammas
Spernere, et irati tela trisulca Jovis:
Sic quoque cui nomen LAURENTI laurea fecit,
A telis tutum se putat esse meis.
Saepe petebatur nostris impune sagittis.
Elisit vires nam sacer ambo meas,
Ligneus hic quamvis, ut murus aheneus, obstat,
Objecta est armis insula saepe meis,
Jactaque saepe togae, tamen irrita cuspis adhaesit,
Im plicuit laxo scilicet illa sinu.
Saepe etiam collum quae lintea spissa coronant
Spicula cancellis impediere suis.
Ergo artes dedisce tuas, mea, Nate, potestas.
Non istis capitur doctior ille dolis.
Certa licet manus haec, et arundo certior arcum
Audiat; hanc alio praevenit ille dolo.
Ergo ipsis irrepe libris et virus adhala,
Lectorem ut feriat litera lecta suum.
Jam teneros oculis fugientibus objicc Vates,
Quique madent nostro nectare trade libros.
Inque manus veniat tibi Naso Magister amorum,
Hunce teras semper pervoluasque manu.
Mollibus his numeris pro fortibus utere telis.
Quid non blandisoni Carminis esca potest?
Cynthia prima suis olim quem cepit ocellis
Non absit, nec cui Lesbia dicta fuit.
Nec cujus quondam non lecta impune Tibulli
Carmina, quosque licet vix numerare, libri.
Hinc ipsis quas forte legit pia nomina chartis
Ingere, ut haec faciant paginam utramque, vide.
Elisabetha, Agnes, Catharina, Sibylla, Maria,
Barbara, Gertrudis, Ursula, Clara, Sara.
Adsit et Euphrosyne, ac in se revolubilis Anna.
Ast HELENAE nomen suavius ille putet.
Hanc amet, hanc postquam chartis invenit in istis,
Ipsa in Vandalici Principis urbe petat.
Hanc forma videat virtute et stripe decoram,
Protenus et visam, te duce, laetus amet.
Tum ludo GUTMERUM HELENAMque docebis in uno.
Ut capiant artis dogmata bella tuae.
Tum varias voces linguamque docebis amantum,
Quae tamen elinguis saepius esse solet.
Saepe genae, nutus, oculi digitique loquuntur,
Et signant vocis muta elementa suae.
Plurima sunt illis, queis scribimus, omnia signis,
Formetur penna litera ducta tua.
Illam (quod moneo) plumosis extrahat alis,
Inque usus aptet dextera docta suos.
Quaeque sonat primum noscatur litera, quaeque
Consonat, has etiam jungere novit Amor.
Vox geminis una est, velut una in amore voluntas.
Scilicet, ut sonat hic; consonat illa Viro.
Si quis AMO dixit; facile haec quoque dicet AMABO,
Diphthongos animos non in Amore fero.
Nunquam verte stylum, nullas admitte lituras.
Mentibus inscribi symbola pulchra volo.
Non his literulas tabulis obliteret error,
Nec dente erodant tempora saeva suo.
Nocturna versare manu versare diurna,
In nostra quicquid discitur arte jube.
Lectio lecta placet, decies repetita placebit.
Sic memori poterunt singula mente capi.
Quo tamen haec animo signatur dicta fideli,
Distinguat classes litera picta suas.
Scilicet hac nostri pateant velut indice sensus,
Ut quae sunt vocis, sint elementa tori.
Dixerat illa Venus, cum jam puer ales Amantum
Ingrediturque lares, aggrediturque toros.
Hic ipsa instituit ludum ingeniosus in aula,
Ac HELENAE praesens forte ibi Noster erat.
Hic juvenes inter residet Puer atque puellas,
Et tenero inculcat blanda elementa gregi.
Ornat et Orbilii puerilem Virgula dextram,
Virgula, Quam matri myrtus amica dedit.
Hac aures quacqunque potest deducere surdas.
Indociles ferulae poena parata manet.
Nam qui culturae ptientem haud commodat aurem,
Heu miser heu caesa crimina pelle luit.
Dumque sonant impacta trementi verbera tergo,
Verberibus jungit verba severa suis:
Discite connubium moniti et non temnere amores!
Difcite, et haec spretae praemia ferte Deae;
Nil tamen invita fieri vetat ista Minerva,
Non in vita Charis si sit et alma Venus.
Accessit ludos HELENA et LAURENTIUS istos.
Duxerat incautos insidiosa Venus.
Heic primum tectos coecis inspirat amores
Mentibus, ac animos non sinit esse rudes.
Mutua jam geminant oculorum fulmina, jungunt
Oscula, complexus praemeditantur, amant.
Jamque lubens est illa Cupidinis arte magistri
Usa, nec hic gratum sprevit amoris opus.
Ac veluti pueris dant crustula blanda Magistri,
Discere ut e chartis prima elementa velint;
Nectareis cupidos soleris invitat Amantes
Muneribus, segnes exacuitque moras.
Jamque inter medius geminos sedet ille, novsique
Artibus emollit, nec sinit esse feros.
Nulla mora est, et jam vocis memorare figuras
Incipit, atque suas Doctor habere scholas.
ALpha sit Almus Amor, rerum qui elementa maritat.
Quisquis Amo dixit, cuncta elementa tenet.
Alpha Aperit primum, quos Omega claudit Amores,
Sed medio jungit litera vincta sono.
Omnia non memoro vocis mysteria: magna
Magna sub hac Veneris voce Cabala latet.
A capite ad calcem LAURENTI totus Amator
Esto, tuum quoque sit, quod fuit Orbis opus.
A capite ad calcem nunc totam adamato puellam;
A capite ad calcem namque puella tua est.
Ergo ut Ameris ama; haec ut ametur amabilis esto.
Primum Aditus molles tenta, Animosque para.
Aude aliquid brevibus gyaris et carcere dignum,
Carcere, quem thalamus Virgoque bella dabit.
Audaces Amor ipse juvat fortunaque Sponsos.
Heic Artes discas Aucupiumque novum,
Omniaque Attenta. Quid non attentet Amator?
Arctus in Amplexus esto Agilisque novos.
Annulus in promtu Tibi sit, qui firmet amores:
Accipe Tu, promta quae dabit illa manu.
Jamque manus manibus junges bene labraque labris
Appones. belle haec omnia et Apposite!
Adsidui vobis saepe Adsideatis Amantes,
Accubitum Adsiduus namque meretur Amor.
Tunc agere Athletas Vos, corcula pulchra, jubebo,
Cum Veneris Vobis est celebrandus Agon.
BLandimenta para, queis exacuuntur amores,
Blandaque sit facies, Byssina verba Tibi.
Os blandum tenerumque aliquid Balbutiat apte,
Blaesa puellarum pectora lingua movet.
Balnea ne desint, quae membra rigentia laxent.
Ipsa Venus, quibus est orta, lavatur aquis,
Balsama ne cessent, etiam his afflantur amores.
Auribus insidias Barbitos icta struat,
Barbitos, ipsa tamen quae saepe lacessit amantum
Viscera, Visceribus dum sonat illa suis.
Basia spissa sonent, et centum optaveris ora,
Ceu Vates, centum ut basia ferre queas.
Queis ut centenos amplexus jungere possis,
Centimanus quoque nunc esse velis Briareus.
Basia spissa fonent, animae sugentia rores,
Basia tot vicibus, tot geminata modis;
Basia nectareo Mater quae perpluit imbre:
Basia, quae tacta pressius aure sonant:
Basia, quae mutum facunda loquuntur amorem,
Implectuntque ipsis verba vorantque labris.
Dic Bona Verba, sed et factis decet esse Benignum,
Nec Bene dicta placent, sed Bene facta juvant.
Si Bene quid facies, facias cito: Qui cito fecit
Bis fecit, neque fit sat cito, quod Bene fit.
Summa est haec Bonitas, qua commendandus Amator,
Cum totum Sponsae dividit ipse Virum.
In solidum quivis tenet omnia, et omnia secum,
Ut vetus ille Bias, non rapienda vehit.
CAje para lectos, dabitur Tibi Caja, quid ultra?
Arbitrio stabit Caja Cadetque tuo.
Causando vestros in longum ducere amores
Quid juvat? has aegre fert Cytherea moras.
Ne Cessa, jam Castra vocant. jam Callidus arma
Conflictusque para, Classica grata Cane.
Ne Tibi Corvinum placeat Cras, Sponse, sed insta.
Qui non est hodie, Cras minus aptus erit.
Incipe Damoeta: validos Compone lacertos.
Dimidium facit qui bene Coepit habet.
Ne tamen in porta titubet Cantherius ipsa,
Sub sidio Matris nunc Tibi Cestus erit.
Coecus amor saepe est, est Circumspectus, agitque
Multa Cuniclorum non minus insidiis,
Et jam Colludit, jam Certat Cernuus, urget,
Conciliatque animos, Consolidatque toros.
Circumvolvere nunc Circumque Venire licebit,
Circuitu Claudunt brachia cuncta suo.
Omnia Conando docilis solertia vincit?
Singula nec vobis commemorare queo.
Quisquis Cautus erit, facile haec quae juncta Cohaerent
Colligit, et pulchros Cogitat ipse dolos.
DIc cur hic? Monitum thalamis inscribire vestris.
Hoc memori semper volvere mente decet.
Dic cur hic? somnos ut possis ducere inertes,
Demissisque cubes segnior auriculis?
Dic cur hic? ludis ut tempus inutile perdas,
Et Digito in tenebris forte micare queas?
Dic cur hic? thalamo ut vestri tumulentur amores,
Frigeat et gelidis nox inamoena toris?
Dii meliora! Etenim Veneris Dupondius esse
Nec Tu, Sponse, nec haec tam rudis esse velit.
Dic: Volo: Duc lectum: Fac o Mea, Ferque Maritum.
Imperat illa brevi voce Magister Amor.
Sit Dictum factum, non est simulare Decorum.
Tuque Deam Sponsam Dic Dominamque tuam.
Dic Corclum, Veneremque voca, Dic semper Ocellum,
Deliciumque animae Dimidiumque tuae.
Demulce totam, Deliba dulcia Sponsae
Oscula, Dissimulat nil generosus Amor.
Multa Docet sincerus Amor, Demonstrat ad unguem
Omnia, Distribuit cuncta, soluta ligat.
Declinate toros, casus flectendus in omnes
Est Amor, ex omni parte movendus Amor.
Dicta sit haec Tibi, Sponse, Dies: seu Debita solvis
Jam tua; sive toro cedis, ut ille foro.
Sed solves. Ut lux solventibus integra cedit;
Tota Dies sponso cedit et integra Nox.
EXitus acta probat: docet hic docet Exitus ingens,
Quam fuerint forti proelia gesta manu.
Exemplo quoque constat Amor; relegantur amores,
Quos Vatum scripsit non peritura manus.
Haec vos praeclaros, reor, Exstimulabit in ausus:
Haec poterit segni subdere calcar Equo.
Ut tamen et rerum praesens vos adjuvet usus,
Hunc Exercitio discite saepe novo.
O quam spissa isti scribetur Ephemeris anno!
Spissior haec, si nox juncta diebus erit.
Ne Te, Sponse, tamen, ne Te quaesiveris Extra,
Postulat Excubias nunc torus ille Tuas.
Erige nunc animos, totumque Extende Maritum,
Eximiumque aliquid perpetuumque para.
Euge Bene! acclamo, felix operare, nec unquam
Te Spes destituat segnior Emeritum.
FAto constat Amor, Fatisque volentibus Uxor
Ducitur, invitis non ea tracta fuit.
Fata viam inveniunt, noster qua tenditur arcus,
Et Fato noster consolidatur Amor.
Jungite nunc Flammas, tacito jam fumigat aestu
Pectus, et est Fumo proxima Flamma suo.
Jam blandum Fervebit opus, sed Frigora cessent,
Frigora sunt Veneri, sunt inimica toris.
Jam Eirmate Manus, Fortes Fortuna juvabit.
Ferrea Formido pectora nulla premit.
Non ungues Sponsae Furor arma ministrat aduncos:
Sed mage grata Viro tela ministrat Amor.
Sponse, Fave linguis placidamque exporrige Frontem,
Et Falcem in messem mittere perge tuam.
Foedem jam fiant, conceptaque Formula Amantes
Obliget; arcanum sed sit Amoris opus.
Summa Fides celet, tacitae quod dicitur auri.
Fingere multa licet: Fallere saepe licet.
Fraus sit honesta tamen, non Furta vetantur Amorum.
Basia nulla magis quam bene rapta placent.
Tu quoque quid valenat humeri, quid Ferre recusent,
Sponsa, vide. Leve fit, quod bene Fertur onus.
Nulla Fatigatas Faciant Fastidia Noctes.
Perpetuum vestri Fascinum Amoris erit.
Denique et hic Fructus liciti carpentur Amoris,
Fecundumque dabit Foenus amica Venus.
GEnua virent, GVTZMERE, Tibi, dumque illa virebunt,
Promptus ama, et Sponsae dum rubuere Genae.
Scilicet in Genibus positus fuit ante Deorum;
Nunc positus vestris est Amor in Genibus.
Gliscit et in tacitis Gratissimus ille medullis,
Perque suos crescir perficiturque Gradus.
Tu Veneris, Gradive, Gmdus momentaque serva.
Summus erit, praeceps qui petit ima Gradus.
Nullus Amor levis est, tantum descendere novit,
Semper et innata se Gravitate premit.
Conjugis in gremium descendit Jupiter: illum
E superis Veneris pondus ad ima trahit.
Terra levis tumulo est. thalamus Gravis esse jubetur:
Ergo Gravis Sponsae sis; levis illa Tibi.
Si Gravis illa sibi; Tibi Gratior illa futura est,
Nec levis inde Tibi Gloria, Sponse, venit.
Ne cessa, Glomera amplexus, amplexibus insta,
Nectatur nodus Gordius ille Tibi.
Non Martis Gladio nec Mortis falce secandus,
Hic Veneris Gryphos disce doceque novos.
Heic nudo Sponsae Tu Gymnosophista perores
In gremio, aut pugnas Gymnasiarcha pares.
Gignendi auspicium Genius Tibi rite vocatus,
Ne Germana absint Germina, Sponse, dabit.
HOc Age: Praeconis vox ista Cupidinis aures
Personet: hae nostris sint bona verba sacris.
Hoc Age, Sponse: Viros solers Amor odit inertes.
Ad thalamos artes et tua vota refer.
Hoc Age, Sponsa: tuas incide et destrue telas:
Texenda est alio stamine tela Tibi.
Hoc Age, Sponse, libros et inanes abjice chartas,
Volvendus Codex nunc Tibi vivus erit.
Hoc Age, Sponsa, et acus et iniquas Palladis artes
Pone: nihil nostrum qui labor ornat opus.
Hoc Age, Laurenti, semper Tibi pendeat Hamus,
Quaeque illam capiat, grata sit esca Tibi.
Hoc Age, Sponsa, tuique audi Rectoris Habenas,
Inque animosa lubens Oscula semper Hia.
Hoc Age, Sponsa, Tibi jam grata supervenit Hora.
Hannibal ad portas! Hoc Age, Sponsa, veni,
Hoc Age, Sponse, novos meditaberis Histrio lusus.
Vibrat Hymentaedas, Hesperus ipse vocat.
Hoc Age, Sponsa, HELENAMQVE ipsis amplexibus infer
Conjugis, ac helice sis per opaca Viro.
Hoc Age, Sponse, ut agas: decies agere acta juvabit,
Hoc Age, Sponsa, ut agas et patiare libens.
ILicet! ad thalamos loris potes Ire solutis.
Te Jota in thalamos litera longa vocat.
Litera longa meo non ingoranda clienti;
Litera non Helenae dissimulanda tuae.
Istaque longa tuis Tibi litera fiat in ulnis:
Litera Tu Sponsae longior esse velis.
Ilicet! en Janus Pater ipse Patulcius adstat,
Nec patulas claudit Clusius ille fores.
Ilicet! aureolum novus hic rape vellus Jason.
Ilicet! Ignotam pronus Inito viam.
Non hic in scopulos Impinges, inque Charybdin,
Et Scyllam vobis Incidet acta ratis.
Ilicet! Imbelles nunc Impiger incipe pugnas,
Victor ut in thalamo stes jaceasque tuo.
Dulcia Inexperto, Experto dulcissima bella
Sunt ea, nec clades est metuenda Tibi.
Hic clausae Te, Sponse, vel Impetus inferet arci,
Sive per Insidias Insinuare potes.
Hic Idola Tibi spirantia, viva trophaea,
Victori figet victa Puella suo.
Jurgia tum cessant, quamque Intus et in cute nosti
Imperium Virgo non inhibebit Heri.
Cesset et Ira: novi nisi cotem dicere Amoris
Quis velit. Instinctus Incitat illa novos.
Indulge quoque, Sponsa. Virum Indulgentia fortem
Efficit, Ignavum Virgo coacta Virum.
[Gap desc: Greek word] KAKON nostris plane exulet ex Elementis,
Ad Graecosque suos aut Garamantas eat.
Litera promeritas haec signet Remmia frontes:
At frontes vestras exaret ipsa Charis,
Non vestros invisa Klumnia vexet Amores.
Non timet innocuum nomina dira Kput.
[Gap desc: Greek words] nostris non exnlet ex Elementis,
Gaudia sed vobis et bona multa ferat.
Sint in amore vices, et ament alterna Kamoenae,
Nox vacet ut Veneri, Pierisinque dies.
Per cunctas celebrate Klata comitia noctes.
Ipse toris vestris ipse Klator ero.
Consilia ipsa dabit Kligo Klentia noctis.
Tetricus haud turbet florida sacra Kto.
Dispostas vobis per tempora justa Klendas
Computet et doctus Klculo signet Amor.
Cum magni incipient vobis procedere menses,
Decurritque orbem jam Cypris alma suum.
Junoni sacras si credimus esse Klendas:
Ipsa Klendaris Vos quoque Juno juvet.
LAetitiae jam euncta patent, proscribite Luctus.
Improbus exesto dispereatque Labor.
Libertas jam sera venit, respexit vinertes.
Nunc etenim Vohis quod Libet, omne Licet.
Non tantum extremae vobis sunt Lineae Amorum:
Sed solidus thalamos firmat et unit Amor.
Ne Te poeniteat Labiis trivisse Labellum
LAVRENTI, sed jam Largior esse velis.
Jam digitos lauda teretes, jam colla genasque,
Quaeque Latent Lauda, vel meliora puta.
Jamque Latus firma, validos jam stringe Lacertos.
Praeludat pugnis Lingua diserta suis.
Hinc animos moveas Logodaedalus, oscula Libes,
Qua via Te ducit Lactea, Laetus eas.
Pertenta Latebras, velo procede Levato.
Dulce est in Lecto desipere inque Loco.
Hic Locus est, Teque ista palaestra requirit Athletam.
Sume mares animos, hic decet esse Virum.
Nil cunctare, nec hic cunctando restituas rem.
Hic Fabius nemo et Lentulus esse potest.
Nil Lacrimae Te Sponsa juvant. quid Lumina perdis?
Nec Laedit, tribuit sed tuus ille suum.
Lucina at vestros solabitur ipsa labores.
Et steriles vobis non sinet esse Lares.
MActe animis! o Sponse, meis tibi ducitur Uxor
Auspiciis, Nostro crede Magisterio.
Magnanimum decet esse Virum, Marpesia cautes
Ne sit, et in lecto sit lapis ille suo.
Militiae species Amor est, discedite segnes,
Tu fortis nova nunc Miles ad arma veni.
Miles ad arma veni, Magnum et Memorabile nomen
Femineq in pugna est, nec leve, crede, decus.
Tum Conjux mihi dignus eris, et Magnus Apollo,
Phyllidaque hanc solus dignus habere tuam.
Jamque nova Veneri Mirmillo placebis in arte,
Cum stringent Sponsae retia jacta latus.
Mobilis esse velis. Sit Mobilis illa; Movendo
Quicquid in hoc genitum est orbe operatur Amor.
Ille movet caelos rerumque per intima lapsus
Fecunda miscet semina cuncta manu.
In tenebris oculata Manus sit: pervia cuncta
Sint Tibi. Majorum more potenter ama.
Sed monitum serves: Medio tutissimus ibis,
Ne Tu diversas hic Meditare vias.
Hos aditus Molles olim Meminisse juvabit,
Cum Matrem poteris, Sponse, vocare novarn.
Tum tibi tum felix et docta vocabitur Uxor,
Quae pulchre norit Multiplicare Virum.
NE Quid, Sponse, Nimis. Sunt certi denique fines,
Quos intra Virtus hic sua quemque tenet.
Ne Quid, Sponse, Nimis. Non omnia possumus omnes.
Omnia si perdis, prodige, pauper eris.
Extrema Tibi ne Spes pyxidos avolet ora:
Sera est in fundo parcior illa manus.
Ne quid, Sponse, Nimis. Si semper fulmina mittat
Jupiter, exiguo tempore inermis erit.
Ne quid, Sponsa, Nimis. omnis non omnia tellus
Fert; sed et hic Nimium vertitur in vitium.
Ne Quid, Sponsa, Nimis. Nimio Sole arva fatiscunt.
Suffocat Nimius sed sata laeta liquor.
Ne Quid, Sponse, Minus. neque dum Tu prodigus esse
Nescis, Euclio vel Trico triparcus eris.
Ne Quid, Sponse Minus Medium tenuere beati.
Ne Tu ne Nimium da, Nimiumque Nega.
E caelo inthalamum descendit [Gap desc: Greek words] :
Hic quoque Se Virtus Noscere magna fuit.
Ne tu littus ara, aut corvos dum ludit hiantes,
Ut Canis e Nilo basia summa bibas.
Tu nihil invita tentes faciasve Marita.
Ad Dominae Nutus omnia verte tuae.
Tuque nec in calido Niobe sis saxea lecto,
Teque vel amplexu subtrahe, Sponsa, pio.
Ne pro Junone hic lapidem Nubemve prehendat,
Discerpantque leves irrita vota Noti.
Ne sitis Numeri, et fruges consumere nati,
In Numeros iterum crescat uterque Novos.
Pauperis est Numerare pecus, Numerate Nepotes,
Quot numerat caelum sidera, silva feras.
OTia ne tollas, noster ne langueat arcus,
Otia nam nostras, Sponse, vocabo Scholas.
Et jam Diva Paphi vobis haec Otia fecit.
Festivas noctes nunc agite atque dies.
Ludus erit labor hic, et dum labor actus in Orbem
Ille redit, vobis commoda multa feret.
Hoc Opus, hic labor est! ludo esto operosus in isto,
Nec perdas Oleum, Sponse, Operamque tuam.
Ceu Opera atque dies Vates praescripsit ab Ascra,
Vos Opera et noctes distribuisse velim.
Sique capillata est Occasio, Sponse, prehende,
Incautas fallat ne tibi calva manus.
Obline basiolis et dictus mollibus Ora.
Obtestare fidem servitiumque tuum.
Obsequere. Obsequium parit et tibi servat amicam,
Fingere si desint Omina multa licet.
Opportuna tuos distinguant Oscula lusus,
Facque tuum variis artibus Officium.
Observa vultus, Oculicsimaque ipsa vocetur.
Arcte cingenda est Obsidione Tibi.
Obrepe insidiis, precibusque Obtunde severis,
Occupet ut tandem pectora Victor Amor.
Omnia vincit Amor. quid enim non vinceret ille?
Omnia perrumpit, subjicit ille sibi.
PAnde toros Genetrix, Procul Hinc Procul Este Profani!
Ecce Patent vobis omnia, adite toros!
Hoc Pretium virtutis erit Prognataque vobis
Gaudia nulla dies et mala nulla prement.
I celer I! tua te Patulis Helene excipit ulnis,
Sponse, nec injustas Protrahe porro moras.
I celer et felix Praesentibus utere rebus,
Tempora ut esse Tibi fausta futura queant.
Incidit ecce tuos delapsum ex aethere lectos
Palladium sancti Spesque Salusque tori.
Palma datur, sed quae tua Pondera ferre praeoptat,
Haec oneri jacet hic succubitura tuo.
Quam fecunda Tibi Promittitur inde Propago?
Quam Tibi erunt casti Pignora multa tori!
Ergo Para jam, Sponse, tuae Te Promere Sponsae:
Pareat ut Prompto Promptius illa Viro.
Denique sic curabis, ut illa Puerpera tandem,
Te Pulchra faciat Prole subinde Patrem.
QUo Te quo Cytherea trahit retrahitque sequaris,
Quicquid id est, motus ne preme, Sponse, pios.
Quid Quaeris? si forma haud Quotidiana petatur,
Quantivis pretii nunc Tibi forma datur.
Quid Quoeris? pulchras in pulchro corpore dotes?
Ad mores Quadrat quam bene Sponsa tuos!
Seu Quadrata Tibi; seu sit teres atque rotunda
Virtus, apposite Quadrat et illa Tibi.
Quantus Quantus eris, totus nunc esto Maritus.
Infula jam Qualo supplicet ipsa suo.
Exclamat Vates: Quantum est in rebus inane!
Triste tamen Vacuum non alat ille torus.
Junonique tuae semper Jovis omnia plena
Sint, et fecundis sit domus aucta bonis.
Quantus es, in pugnas et dulcia bella feraris,
Quassanda est ista Pelias hasta manu.
Hic gratas Helenae volupe est audire Querelas.
Qua Queritur, quod vel Quaerere sponte velit.
Nulla Quies thalamo est. Movet omnia amatque moveri
Intima qui nobis viscera carpit Amor.
Desinit omnis Amor. cum molliter ossa Quiescunt.
Quisquis amas, motus dum Tibi restat, ama.
Quod superest, parvos vobis superesse Quirites
Exopto, ut semper prole sit aucta domus.
Si fiunt tamen haec, (sed fient illa Quotannis)
His debet meritis Querna corona dari.
REs agitur tua, Sponse, ad Res attentior in Rem
Praesentem tu nunc, ut decet, ire potes.
Jam Tibi jam summa est Rerum concessa potestas,
Estque Status Ratio non aliena toro.
En Tibi subjicitur Rerum pulcherrima Sponsa.
Heic pro Re nata, Res gere, Sponse, tuas.
Regnat Amor, sunt et thalamis sua sceptra, suaeque
Sunt leges, sua queis colla supinat amans.
Clauditur exigua Majestas arctior aula.
Scilicet aula magis, quo magis arcta placet.
Rex esto Gutzmere; sed haec Regina, simulque
Et tuus atque tori sit thronus illa tui.
Quae Tibi nonnunquam Domina est, mox subdita fiet.
Parcere subjectae Tu quoque, Sponse, cave.
Res privata Tibi regitur; Respublica non est.
Quam tegit arcani spissior umbra tori.
Communes geminis Res sunt, neque solus habeto
Res Tibi, Sponse, tuas, solaque Sponsa, tuas.
Rem meminit si quisque suam, dam Res feret illa,
Res age, Sponse, tuas, Res age, Sponsa, tuas.
Sed tamen haud geminam Rem vos agitatis, at unam.
Nil abs Re, praeter Rem neque debet agi.
Sit Res lauta domi, sit nullum in Rebus inane;
Nec dum friget Amor, Res ubi magna domi est.
Ipse etiam auget Amor Res et concordia parvas.
Recula quae fuerat, Res erit ampla brevi.
Abdita Res Amor est, quam Res tamen ipsa loquetur;
Sponse, tamen tanges Rem, nisi fallor, acu.
ST! Samii Vobis impono Silentia Ludi.
Nam regitur nutu non male mutus Amor.
Nic clamatus Hylas vel Stentoris ora juvabunt.
Arbiter hic absit, nox taciturna regat.
Scilitet hic tacitam doctissimus Histrio Scenam
Sponse, velut quondam Roscius egit, ages.
Huic Scenae Servire decet; sed Sibila sola,
Sola monent grato murmura pressa sono.
Ede breves gemitus, Suspiria. Sat Sapienti!
Haec factis Schola non vocibus ista docet.
Et jam Sponse Sapis, Sapit et tua Sponsa, Tibique
Submittet placidum sponte Supercilium.
Nil Subterfugiet. grato Subscribet Amori,
Secretis et erit Sensibus illa Sequax.
Ne Simula, Sponsa, aut Scrutantem multa repelle,
Semper at argutos excipe prima Sales.
Improbulas tacitam voces Tu semper in aurem
Suggere, et amplexus nil remorata Subi.
Vos per continuas conferte heic Symbola noctes,
Sontica ni gratum causa moretur opus.
Non Saties capiat, donec vivumque videnque
Saepius hinc Specimen tempora sera ferent.
TOllite Theta nigrum, vestris nec Amoribus illud
Figite, tollatur ne quoque vester Amor.
Tristia non vestro, non sint mala Taedia lecto,
Non in Amore Timor, non in amore Tepor.
Non sit Tardus Amor, nec Tu sis Tardus Amator;
Tergiver satrix esse sed illa potest.
Sint omnes procul hinc Turbae nullisque malorum
Turbinibus vester corripiatur Amor.
Sit procul hinc Terror, Truculentia, saeva Tyrannis,
Et Tetricum quicquid nomen et omen habet.
Turpe nihil subsit, nec amarae Toxica linguae
Infestent vestros inficiantque lares.
Nec male compositus inimicus Torpor in artus
Saeviat, aut quatiat Tussis anhela latus.
Nil Titubet, Truncumque nihil sit; nulla Tumultus
Prodat Eris, virus vel serat illa suum.
Denique nec vestros citior discindat Amores
Terminus. a tumulis est procul omnis Amor.
Tollite Theta, (cruces nec enim sibi figet Amator)
Et cognata nigrum Tartara Theta petat.
VEnisti, Sponse, et Vidisti, nunc quoque Vinces,
Et Victas Helenae mox dabis ipse manus.
En Divina datur tibi Virgula, quam Tibi, Sponse,
Arbore felici carpsit amica Venus.
Hanc cape, qua segnem potes expugnare puellam.
Hac tibi tacta ungues ponet acusque suas.
Vivite felices, meditataque Vincite Vota,
Vesper adest, vobis jam Venit ipsa Venus.
Jam Venas agitat. Plus Ultm. Collige Vires.
In lectum tejam vescula Virgo vocat.
Si desint Vires, non est laudanda Voluntas.
Non hic, Sponse, logos et mera verba dabis.
Non hic pro facto est vel pro ratione Voluntas.
Non volvisse sat est, nec Voluisse sat est.
Omnes Te in partes Volvas Vigil atque revolvas:
Jam Te Vertumnum jam tenet illa suum.
Multa novum faciat Veneris Vertigo Quiritem:
Ne Viduus maneat, qui fuit ante torus.
Denique sic cures thalamos, sic omnia Vertas,
Ut Vertente anno non male Vertat Amor.
Xprocul hinc et Theat! cruces mala litera format
Utraque. Graecum ad [Gap desc: Greek word] vel malam abite crucem!
Scilicet illa sonso Xantippes proferat aspro,
Quae figunt animis corporibusque cruces.
Ast Helenae Nomen molles adspirat amores,
Atque animos liquido mulcet agitque sono.
[Gap desc: Greek word] vitae mortalis imago vocatur.
Conjugli species hic quoque viva patet.
Scilicet ut duplicem discrimine secta bicorni
Litera Pythagorae signat adunca viam,
Quarum dextra quidem est erecta; sed altera praeceps:
Sic quoque praecipitat, sic quoque tollit Amor.
Te stabilis dextra Fortuna in sede locavit,
Praecipites alios unde videre queas.
ZONA Tibi solvenda: nihil jam restat. id unum est,
Quod volo, Sponse, Vale. Tu quoque, Sponsa, Vale.
ABducens Helenam Sparta Phryx Pastor amatam
Exitium Patriae struxerat inde suae:
Tu non e Sparta Pastor sacer abripis illam,
Ast Helenam in spartam ducis, AMICE, sacram.
Ergo Helenam Spartamque tuam, quam nactus es, orna.
Ornant Pastorem Sparta Heleneque suum.
SIc tuis thalamis, o Alpha Amantum,
Absit Theta nigrum malumque Kappa!
Mitte nunc Elementa Graeca, mitte
Exemplaria, Sponse, Graeca, quae Tu
Nocturna subigis manu et diurna.
Nova hic nascitur Ilias bonorum.
Nova hic panditur in sinu Puellae,
Sed quae jam melius placebit, Hellas,
Et nunc Graeca Venus, Charisque Graeca
Totum Te sibi postulant alumnum.
E Graecis Venus est et ore Graeco
Arridet Tibi, jam Suo, atque Graeco,
Gentiles et habes Deos Amores,
Gentiles et habes Deas Camenas.
Si felicibus inquilina Grajis
Ore musa dedit loqui rotundo;
Et nunc Musa Venusque Graja, Sponse,
Ore figere Te docet rotundo
Grajis baisa delibuta succis,
Quos vel Phocis alit, vel Attis halat
Vatum delicias, Apum labores.
Amplexus docet unculos, rotundos:
Totum Te teretem et facit rotundum:
Hanc totam tererem et facit rotundam.
Nunc ergo, o bone, nunc memento Sponse
Graecos spargere et Atticos lepores,
Et totas Veneri sacrare noctes.
Colludet repido subinde lecto,
Alludet lepido subinde plausu
Vestris Graeculus his Amor susurris,
Et quod nescit uterque, nunc docebit
Curtis noctibus Artice jocari.
Sed Tu, Sponse, nec abnuente Sponsa,
Istis ebrius, o Bone, illecebris
Mavis nunc Asiatice jocari,
Longas nectere jam moras amorum,
Nunc longos iterare saepe amores,
Longa basia, plusculosque morsus,
Risus, murmura, vellicationes,
Amplexusque reciprocos et arctos,
Et, Graecae quod et artis est, in istis
Graecari novus helluo illecebris,
Totasque in thalamo, in sinu Puellae
Pergraecarier usque et usque noctes,
Pergraecarier usque et usque luces.
DUm nunc siderei tetigit spatia ultima Circi,
Et summo Solis sistitur axe labor,
Mutandi stat certa status senrentia, habetque
Nunc, SALLERE, suum sors tua solstitium.
Et bona Juno tibi, et rerum stator iste tuarum
Insidiis, telis, ignibus instat Amor.
Jam stabilis stabilis fortuna paratur amore,
Dum stabilit thalamos STAHLIA pulchra tuo.
Heic recum mollem per ferrea saecula vitam
Ducet, et in chalybe hoc aurea secla feres.
Heic stativa Venus tibi castra parabit, ut illa
Pervigil excubias in statione geras.
Fallor an ipse tuos Phoebus speculatus amores
Se propiore tuis ingerit igne toris,
Et faciet, quoniam si eredimus ista Lyceo)
Sol et homo blandum format amoris opus.
Plenior ille tuis praesens miscebitur osclis
Et quae tu rapies, basia et ipse feret,
Et medius vestris amplexibus illabetur,
Et si quod restat, dulce patrabit opus.
Sic volet aestivis taedas accendere flammis,
Et rivalis erit, qui fuit ante pater.
Sed quoque majores, quo stat sublimior, ignes
Subdet et ignavum non sinet esse latus.
Noctibus excutiet quae forsan frigora restant,
Fitque per hunc cera mollior ille Chalybs,
Hoc ita stante, toros firmet Venus optima vestros,
Quo perstet vester, quo sibi constet amor!
Stat medio Sol ille die: verum incipit inde
Solstitium media ducere nocte Venus.
Et tibi jam vesper noxque instat opaca. Quid obstat,
Quo minus hac acie stes Vir, et illa cadat?
Et jam tempus erit geminae te tradere Sponsae.
Fortuna heic pandit STAHLIAQVE ista sinus.
Quam bene res stabunt cedentque negotia, Sponsi
Si Fortuna stet a partibus, illa cubet.
RUs ergo me, Sponse, vocas et ut ipse jocaris,
Non indigna meo Carmine rura putas.
Cur indigna putes? habitarunt Dii quoque silvas,
Ipseque Thessalicum pavit Apollo pecus.
Non urbes amat atque domos facer ordo sororum;
Sed mons, et nemus, et flumina nota placent.
Non indigna tuis si credis amorbus illa;
Cur indigna meo carmine, Sponse, putas?
Non sordent mihi rura, sed ipse subinde remissus
Rusticor et peregre Carmina Vatis eunt.
Et mea jam, STEMMI, quam prodigus ipse vocasti,
Invisit thalamos rustica Musa tuos.
Agrestem tenui meditatur arundine cantum,
Et calamis, tua quos rura dedere, sonat.
Non ingrata tamen canit, aut indigna; sed ipsos
Praedicat agrestes exhilaratque toros.
Scilicet apra toris, STEMMI, tua rura vocabo,
In mediisque places bellus amator agris.
Non tibi vulgaris, non forma domestica risit:
Namque tenet nullas urbs inamoena Deas.
Sunt Nymphae faciles, et habent sua numina silvae.
Dignius haec, si quis malit, Amator amet.
Per medios inventa fuit Peneia Daphne,
Quam Phoebus toties ipse petebat, agros.
Jupiter ipse suos in sylvis quaerit amores.
Non usbes temere vel loca clausa subit.
Plurimus hic istis intervenit arbiter ausis.
Liberiore magis sub Jove ridet amor.
Primus homo aggesto thalamos sibi cespite struxit,
Dulceque Natura teste peregit opus.
Sic aetas quondam Satur nia junxit Amantes,
Queis stravere vagos obvia rura toros.
Scilicet illa tuis quae nunc illabitur ulnis
Nympha fuit, thalamis et Dea digna tuis.
Hanc Tu Daphnis ames. Praeludit amoribus illis,
Grataturque tibi ruris imago tui.
Ipsi te fontes ipsa haec arbusta falutant,
Auguriumque tibi garrula cantat avis.
Ipsa tuis Veneris crescit tibi myrtus in agris,
Nec nostra plecti debuit illa manu.
Pan custos ovium gracili tibi ludit avena,
Et pinu cincti tempora semicapri.
Jam Dryades Tibi jam glomerantur Oreades: ipsa
Officiosa Tibi carmina balat ovis.
Dumque meus tua nunc per pascua Pegasus hinnit,
Ipse quoque his thalamis creber adhin mit equus.
Forsitan et tenui scribat nova cortice Pastor
Nomina, et o dicat, creseite, noster amor.
Quantum lenta solent inter viburna cupress:
Crescite, et ignavas hinc removete moras.
Forsan et ipsa iterum quercus vocalis amori
Accinat et spiret lenior aura tuo.
Ipsa Pales fiores et amicas congeret herbas,
Quasque nuces sparges, hortulus ipse dabit.
Scilicet hic muti praeeunt in amore Magistri.
Ipsaque jam Veneris Rus Schola, crede, Tibi est.
Hic Te primus equis oriens sol afflat anhelis,
Suspenditque toris lumina Luna tuis.
Conjugis in gremium hic descendit Jupiter: unde
Exemplum vester sumere possit amor.
Ambulat hic sola solus cum Phyllide Thyrsis,
Et Sponsae figit basia spissa suae.
Omnia cum rident, cum formosissimus annus,
Tu Veneri ride non minus ipse tuae.
Cum flores delibat apis, tu dulcia liba
Oscula et ex ipsis confice mella labris.
Cum graciles nutant in mutua verbera rami,
Induit et vites ulmus amica suas,
Arctaque connectunt hederae sua brachia, disces
Metiri amplexu brachia pulchra tuo.
Cum sua pugnaces abeunt in praelia Galli,
Atque Ducem sequitur laeta Capella suum,
Cumque salax prurit repetita in gaudia Passer,
Rostraque cum Paphias jungere cernis aves?
Haec praecepta tuis praescribunt singula taedis.
Ad leges formant te tua rura suas.
Cum Tellus vario pubescit Daedala flore:
Sic pictas Sponsae Tu quoque crede genas.
Cum venit Autumnus pomis fecundus et uvis:
Poma, botros istos crede tenere sinus.
Cum metiris agros, istum ne neglige fundum:
Vel digitus vel pes exigat omne larus.
Heic tumidi colles: ibi depressae convalles.
Heic vocat ad numeros regula plana suos.
Cum subigis facilem splendenti vomere terram:
Ille novus, videas, ne sterilescat ager.
Hunc etiam assiduis agrum insectabere rastris,
Ut tibi nascatur plurima saepe seges.
Ac velut Agricolis redit hic labor actus in orbem,
Sic eat iste Tibi nunc redeatque labor.
Ne cessa. nulla est inaratae gratia terrae.
Quisquis amator eris, semper arator eris.
Cumque suos falces jam mittet messor in agros,
In messem falces tu quoque mitte tuam;
Ut tibi fecundae Veneris sint horrea cunae,
Inque novas semper spes animetur ager.
Jam Natura praeit, quae sulcis semina mandat,
Ut Segetes aestas det reditura novas.
Tu sequere, o STEMMI, qua te vestigia ducunt
Illa, nec aestivum tum tibi deerit opus.
Invitat genialis hyems, ignava colono,
Scilicet illa tamen non peragenda tibi est.
Non et agrum Boreae penetrabile frigus aduret.
Sirius aeternas ventilet ipse faces.
Huic adseriptus eris glebae, dum fata Deusque
Non solvent, curva mors neque falce metet.
Singula quid memorem? formant Te Rura Maritum.
Quam bene digna tuo carmina rure damus!
Quam bene rus sapimus, STEMMI! mea Musa tuusque
Hoc Amor argutae Rusticitatis habet.
SCripsisse testes veritatis literas,
Fecisse publicam negotiis fidem,
Seu illa pactis orta, sive litibus,
Haec, o ERICE, muneris res est tui.
Quam nunc eandem Sponsus artem exerceas,
Testamur omnes, Tuque non negaveris.
Volumen ecce! panditur novum Tibi,
Quod uncialibus notandum literis.
Heic primus Albi, ERICE, corruptor tui
Arare chartam disce solers Virginem,
Memores Notator imprimens ei notas:
Ut Te notantem connotantem plurima
Laudare nos quidem queamus Publicum;
Puella privatum probet Notarium.
QUi Medicam exerces feliciter hactenus artem,
Ac Helenam fausto sidere Sponsus amas,
Nil agis insoliti, pars haec est muneris, et quod
Egisti Medicus, nunc quoque Amator ages.
Et jam, sponse, tuos, votis quam saepe petebas,
Nunc adit ipsa Salus ipsaque Hygeia toros.
Haec Helena est, medico proles quae nata parente
Blanda salutiferam nunc Tibi praestat opem.
Morbus Amor, Medicina Tibi est, Helenaeque mederis,
Illa Tibi (quid Amor nescit?) uterque sibi.
Fervent continuae verum sine frigore noctes,
Vulnera sunt, telis quae ferienda novis.
Mellifluis Helene fundit Tibi pharmaca labris,
Basia, quae grato perpluit imbre Venus.
Heic Verba et tacito lente inserpentia lecto
Murmura Thessalici carminis instar erunt.
Vivite par Medicum! per Vor Phoebea propago
Vivet, et hoc Medicae non minus artis opus.
Adversus mortem telis haec pugnet avitis.
Victrices morbis et ferat usque manus.
Vivite Par Medicum! Nam sic (non Sponsa negarit,
Non Sponsus) Medice vivere, amare bonum est.
DUm ruit in Venerem rerum natura finusque,
Explicat immerso Vesta rigata Jovi.
Atque Dionaeus felici sidere mensis
Fulget, adit vestros Cypris amica toros,
Et Tibi, Sponse, novus; primus Tibi nascitur ignis,
Sponsa, Viri viduum non fugitura latus.
Jamque novam thalamus vocat hic te, Sponsa, maritam.
Ipseque Amor merces fundit utrique suas.
Nam quod barbaricis expressum nobile cannis
Sponsus habet, cupidis allinit ille labris.
Dulcius huic nectar pharetrati Mater Amoris
Miscet et Hybleis imbuis ora favis,
Et totas Cilicum redolent pia basia messes,
Toque per Eoum germina nata solum.
Si poscar sibi vota, suas modo Sponsus acerras
Impleat, atque suo thure Marita litet.
Qui poterat flores, vobis modo crustula spargit,
Deliciisque novis semper inescat Hymen;
Sint dulces in amore dies, sint mollia vitae
Tempora, et usque suo nectare sparsa Venus.
Exulet hic mordax, rupes quod rumpat acetum;
Bilis amara; pius ne sit amaror Amor.
SIc tripliei fortuna gradu Tibi surgit, et omnes
Absolvet numeros, et decus omne dabit.
Infula nam sanctos primum Tibi signat honores:
Nunc premit hoc, ZESCHI, nostra tiara caput.
Mox Tibi, credo, novos pariet novus annus amores,
Et tituli partem Sponsa habitura tui est.
Quin dabit ipsa Tibi titulum nova nupta Mariti,
Tuque novo thalami jure Magister eris.
Macte tuis, ZESCHI, titulis! augeberis usque
Hinc titulis anno Tu redeunte novis.
Sic Titulis thalamum et cunas spirantibus imple:
Uxori titulos da: dabit illa Tibi.
Si titulis certas; titulis succumbimus istis.
Judice me titulos vincit honoris amor.
CYpri fave, tuus auspiciis felibus intrat
MAURITIUS fato non renuente toros.
Sit procul his Astraea Sacris, et tetrica Pallas.
Non facit ad nostros illa vel illa lares.
Sat rostris Themidique datum, procul esto severa
Astraea et tricae Triboniane tuae.
Codice jam misso Sponso nova jura resurgant,
Quae celant cathedrae, quae silet omne forum.
Non onerata gemant bullato pulpita Baldo,
Haec sunt a placido longe aliena foro.
Triste supercilium haec cortina relegat, et ipse
In thalamis nescit Jupiter esse tonans.
Aggredere ergo novos, MAURITI Maxime, amores,
Inque puellari ser nova Jura sinu.
Perpetuuss dictator ibi cum Matre Cupido est.
Te vocat ad leges illeque et illa suas.
Heic te discipulum poscit Cytherea; Magistrum
Te licet hic nobis jusserit esse Themis.
Magna Tibi mediis hic Lux scribetur in ulnis,
Ut tribuas Sponsae nunc in amore suum.
NE nostros Tibi quaere pedes, REYHERE. Vel uno
Metiri poteris Teque Tuamque pede.
O Salve patrias redux ad oras,
Nec tamen patrii propago caeli,
Semestris patriis sed hospes agris,
Regina o Volucrum, Ciconia, Orbis
Ad Solem revoluta Circulatrix.
O Salve patrias redux ad oras
Tot emensa poli solique tractus,
Huc (nam te quoque cura tangit illa)
Cum nobis teneri calent amores,
Adsis carminibus vocata nostris,
Nec sint te sine nostra teste sacra.
Num quid illa (reos lacesso Vates)
Nam quid commerita est, dicata nullis
Ut sit Diis, Veneri dicanda tota,
Sed sanctae veneri, piae, et pudicae,
Cujus dignius ornet illa currum,
Quam Columba salax inersque Cygnus.
Una (nam meministis illa docti)
Virtutum titulis tot et triamphis
Avitos avium implet illa fastos
Justa, grata, pia, innocens, pudica,
Una degenerum magistra morum,
Viva MUTUI et una imago AMORIS,
Cui nomen Latium negat; sed Hellas
(Quamvis exulet ipse nunc avique
Cum cognomine mutet usque terras)
Una nomen et instar omne ab illa
Dediscentibus exhibet Magistris.
Nunc bonis avibus si agendat res est,
Novis augurium det una Sponsis,
Una addicat Avis novos amores.
Salve terque quaterque et illa Sponsis
Exspectata novis, Bona, effer ora.
En ut Te pueri advenam lacessunt!
Et clamoribus obviis salutant:
Da fratrem, Bona, da mihi sororem.
Occurrit Puer Ales ipse, sed nec
Etruscae rudis artis, hincque captat,
Fingit omina musteis maritis.
O Salve, Bona, Salve, et ore pando
Ventre imo, crotalistria, evolutum
Nostris clange sacris thalassionem,
Et longo bona, longa verba rostro
Sonis aemula verba dic Eois.
Tecum aurae ut veniunt solo salubres,
Sic aurae veniant toris salubres,
Tuque dicta meis, canenda Musis,
Dedignata hyemes, nives, processas,
Veris nuncia, solstitI que alumna,
Vere hos perpetuo toros serena,
Auris imbue masculis, ut illa
Quae vidit venientis ora Virgo,
Te Mater redeunte spectet anno.
Sic annis redeuntibus refertos
Et vertentibus usque et usque foetos
Tu nidos videas, et illa cunas.
CUm mensis Tibi MARTIUS MARITUS
Verso nomine fiat, et Maritum
Te novum faciat, Tibique pulchram
Fecundus modo junxerit Maritam,
E toto tibi faustus unus anno,
Et toto redimendus unus annoe est,
Unus plribus aestimandus annis,
Qui lapsam bene siniens juventam
Annos nunc Tibi parturis viriles.
Hino Magni incipient subire Menses,
Et novas Veneris palaestra Lunas
Per totas Tibi texet usque noctes.
Gravis solstitio tumebit aestas.
Unus omnia complet, et peractum
Absolvet Veneris December annum.
QUam Tibi felices, venerunt Sponse, Kalendae,
Unus quem gemino mactat honore Dies!
Sparta Tibi duplex: Doctor Sponsusque vocaris:
Fallor an inde Viro vis geminata venit?
Paulatim incipient magni procedere menses,
Et grati, Majus cum nitet ore, dies.
Tunc, quando geminos Sol occupat aureus ignes,
Exeat in geminum Tunc labor omnis opus.
KIEMMANNE, o nostris spes altera, magnaque Musia,
O DOMINI, o Patriae Kiloniique decus!
Cum Tibi sideream rapiebant fata Maritam,
Ac unguis Tibi in hoc ulcere primus erat,
Flevimus et Cimbrorum inter lamenta tuorum
Maeroris fuimus pars quotacumque tui.
Nunc Tibi cum placido fortuna benignior ore
Ridet et insomnes respicit alma toros.
Nos quoque nunc laeti, quamquam abdita nubibns atris
Sed tamen ad vultus vertimus ora tuos.
Scilicet hi vultus nostros ac ora serenant,
Pectoraque inspirant sensibus aucta tuis.
Te laeto, sensus nobis minor ille malorum est,
Et minus hoc feriunt ublica damna caput.
Curn Tibi post viduas Venus auget gaudia noctes,
Et rediviva novo suscitat igne toros,
Haec Musis inter feralia tempora surgat
Laetior, ac pulchro splendeat ore dies.
Plaudimus et festos votis accendimus ignes.
Civibus et Musis vox Sonat una tuis:
Macte novis Sponsi titulis et amoribus istis,
Queis thalami pulchre damna repensa tui.
Hoc Soboli Matrem, Domino Domuique Maritam,
Seque illis, ac Se restituisse Sibi est.
REgo Tibi Veneris tandem alea jacta marito est.
Occinimus titulis nunc bona verba novis.
Mille damus plausus, quando PINCIERIA amoris
Est, WEDDERKOPFI, victima grata tui.
Captus es et tenerae stringunt te vincla puellae:
Nunc quoque victorem Te feret illa suum.
Heic Tu perpetuos ducens in amore triumphos
Exuvias tumidae virginitatis habe.
Hoe Te merge sinu: nam Tu (sic omina produnt)
Ut serus fueris, magnus amator eris.
Heic tenerum Veneris Tibi sanctior aula senatum
Convocat, illa tuis Numina grata toris.
Cum face venit Hymen, venerunt Basia, Risus,
Cumque Jocis Charites, aligerique greges:
Pone pharetratos Musae comitantur Amores;
Has quoque Tu testes Sponsus amoris habe.
Harum Tu quondam, nunc magni magna Senatus
Pars, Phoebi vultu proximiore cales.
Huic sepone dies: habeat PINCIERIA noctes:
Sique nimis longi, carpat et illa dies.
Non pereunt Domino, quae tempora danda Marito.
Nox quoque consilium saepe benigna dedit.
Promtior ad nutus procedet amator heriles,
Qui socio posuit Membra levanda toro:
Ut tacta Antaeus vires tellure resumit,
Quo jacuit surgens fortior usque loco.
Hae pariant Domino, pariant Tibi saecula luces:
Hae pariant noctes saecula longa Patri.
Surget ab his ulnis animus Tibi major; ab isto
Pro Duce continuus crescet amore labor.
O titulis MAGNUM MAJORIBUS ille ministrum!
Illa Virum titulis augeat usque novis!
Hinc Te perpetuus fortunae rivus inauret,
Etlaeti veniant, ac sine nube, dies.
Hinc magni incipiant sensim procedere menses,
Et majora sibi regna figuret amor!
MAJORES videas Magnus Pater usque nepotes
Vincere Grammaticos nomine, sorte gradus.
QUam belle veniunt Tibi Kalendae!
Astraeae Venerisque digne Cultor,
Quam felix Tibi fulget hic December!
Quam laetas Tibi spargit ille luces!
Sed noctes feret ille laetiores;
Sed noctes trahet ille longiores,
Crescentesque mora movos amores,
Quos spissis Venus implicat tenebris,
Et mergit tepidis benigna plumis,
Et pulchrae gremio occulit puellae.
Quam belle Tibi prodeunt Decembres!
Cum densae foris incubant procellae,
AEolique remugiunt Quirites,
Cum nimbis sonat aether, et malignus
Agros Jupiter urget et nivoso
Spargit vellere, ponte sternit undas,
Tum Venus Tibi, tum puella ridet,
Tum taedis Hym enaeus excitatis
Frigentem cupido resolvit annum;
Tempestas ruit hinc et hinc jocorum,
Dulciumque procella basiorum.
Ex ipsis violae, rosae labellis
Nascentur, calidoque Ver amoenum
Regnabit Tibi Siriusque lecto.
Nam Tempe nova, nam beata Sponso
Pandit ipsa suis puella in ulnis.
O fausti Tibi transeant Decembres!
Et laeti veniant et usque foeti.
Nunc totum celebrabis illa amorum
(Saturno sata sancit illa Cypris)
Saturnalia prodigus per annum.
Obsignet Tibi JANUS annum, amores,
Bifrons, CLUSIUS: at novos amores,
(Nam tandem exitus id docebit ingens)
Parvulos, veniente semper anno,
JANOS, ille PATUL CIUS reducat.
PRoles aureola aurei Parentis,
NICOLAE, decusque dulce Phoebi,
Cui mentem meliore de metallo
Incoxit rutili archirectus auri;
Cui Vatum Pater et Patronus idem
Molles Carminis aurei figuras,
Et plectrum dedit aureum et sonorum,
Quod vel aurea Roma non recuset,
Et quae Chrysogoni [Note: Hoc nomine Augustus appellabatur.] superbit astro;
Quam faustum Tibi Nomen illud omen!
Quas Lux aurea spondet illa noctes!
Quem partu venus aureo ornat, ANNA,
Quae sacro pia vota signat auro.
Proles aureola aurei Parentis,
Ipsa Te Charis aureique mores
Huic ferrugineo dedere seclo.
Namque nunc nihil aurei atque sancti est.
Queis frons ferrea saxeumque pectus,
Queis aerugine tincta mens, canoris
Queis vox aenea tinnit usque nugis,
Vox quae montibus aureis diserta
Vix lutum ???ibi praestet atque plumbum,
Sed queis unca tamen manus doloso
Occurrit cupide et refulget auro,
Ignavum pecus, aurei ast Aselli,
Quos non ipsa neget madaura Cives;
Hi sunt qui caput efferunt superbum,
Hi nunc perpetuos agunt triumphos,
Omne hi Chrysogoni tulere punctum.
Proles aureola aurei Parentis,
Mitte haec tempora perditosque mores,
Et cum FABRICIA, revinctus auro,
Fortunae faber aureae, infer ipse
Aurea in thalamos domosque secla.
Adsit aureus, at pudicus imber.
Omnem heic Colchida pandat et novellus
Vellus tondeat aureum hoc Jason.
Sic Phoebo redeunte surgat usque
Novis Chrysogonus novus Maritis,
Proles Aureola aurei Parentis.
QUi teneram, SCHULZI, doctus formare juventam
Pallados auspiciis omnia rite geris,
Te novus hinc Cypridos Ludus vocat. Ipse Magistrum
Discipulum magnae Te facit artis Amor.
Ut teneram formes etiam hic aliquando juventam
Te facit, atque sua format in arte Virum.
Pallados illa die; Cypridos Schola nocte tenenda est:
Tuque utriusque bonus, Sponse, Magister eris:
Hac bene dixisti si nempe SOPHISTA; sed illa
Si bene fecisti GYMNOSOPHISTA Schola.
NOn uno, FREUDI, sapientum exercite ludo,
Quid Tibi nunc animi, cum Cytherea vocat?
Nunc Tibi vel veteris sapientia sordeat aevi,
Ut placeas Annae Gymnosophista Tuae.
Divisum imperium est: Pallas sibi sola diurnas;
Nocturnas habeat sola sibi ANNA Scholas.
ET jam tempus adest nova carpere praemia vitae,
Cum Tibi de chara spes nova prole venit.
Nempe Maritus eras felix, felix Pater: omnes
Suave fuit numeros et superare gradus.
Nunc Tibi, cum digno data filia prima Marito est,
Incipit ex illa crescere parte decus.
Magna Viri, major Patris est: sed summa voluptas,
Cum subit ipsa novos laeta propago toros,
Et sua quando Senes venienti adolescere seclo
Nomina, et in natis usque renata vident.
Macte novis titulis! macte his in amore triumphis!
Et generi Socero vota nurusque ferant!
His quoque quos Pietas felici sidere juxit
Incipiant fatis lenibus ire dies.
Sint illis placidi, fecundi pignore multo,
Exemploque tuo sancti hilarisque tori.
Sic, quoties nati thalamos nataeque parabunt,
Multus et e casto surget amore nepos;
Illi Te semper connubia teste celebrent:
Hi, quoties Pater es, Te venerentur Avum
EPITHALAMIUM.
CUm sibi KOLTMANNUS genialia festa pararet,
Et Venus et Veneris venit ad ista puer.
Venit et alma Themis, libra gladioque decora;
Quam jubet illa suis nunc procul esse sacris.
Tu tua regna tene, tua jurgia, triste tribunal:
Illa ait: haec Veneri dicta jocisque dies.
Si Tu coeca venis: coecus meus ille Cupido est,
Ipsa videns: oculi sunt in amore duces.
Nil opus ense tuo: sunt nobis tela facesque,
Et tua libra novo nunc quoque jure mea est.
Haec si per superas nobis est propria sedes,
Heic eadem nostri pignus honoris erit.
Heic antiqua sequens sapientum oracla Quiritum
Sacra bilance novi pondero juratori.
Antestatus adest, memorem qui vellicet aurem,
Filius, et fratrum gens vaga testis adest.
Heic ego non renuentem emancipo tradoque Sponsam,
Impositoque bilanx mobilis aere sonat.
Multa monet Sponsos mea Libra, monetque Maritos.
Omnia sunt aequis distribuenda modis.
Omnia librat Amor: mentes et corpora librat:
AEstimat hic pretio pondera quaeque suo.
Forsitan et nummos mea Libra expendit et aurum:
Fortunas Sponso nec male librat Amor.
Si mihi sidereas domus est habitata per arces
Libra, novusque domos hospes Apollo tenet:
Quae Sponsis nituere Faces! duo Numina queis nunc
Instaurant unam Solque Venusque domum.
TE Medicum Phoebus vocat, et Venus alma Maritum:
Sic quod agis Medicus, mox et Amator ages.
Tu Medice, aegrotas: tua languet amore puella:
Nunc morbum curas illius; illa tuum.
NOn fumum e fulgore, sed e fumo dare lucem
Qui cupit, ist lentis ignibus ardet amor.
Sic tuus a longo qui visus crescere fumo,
KIRCHHOFI, in flammas tardus, at omnis abit.
Te totum tuus ignis agit, Sponsamque perurit.
Servat inexstinctos haec Tibi Vesta focos.
Nec tantum splendore vago tibi fulgurat: urit
Acrius, ac aestu viscera tota rapit.
Sic Tibi perpetuus flagret, sic luceat ignis,
Ut torus usque focus, nec velit esse rogus.