MAgne DEUS, cujus mortales vescimur aura,
Cujus in hos artus spiritus ore venit,
Cui se Mens totam, cui templum pectora debent,
Et vectigales non sua lingua sonos,
Qui per inaccessos immensus spargeris orbes,
Ut tamen et minimis magnus adesse velis.
Me Tibi sisto pigrae tenuem telluris alumnum,
Ac humili mersum pulvere tollo caput.
Tu quondam aetherei duxisti in luminis auras;
Quod mihi vivo, Pater; quod Tibi vivo, tuum est.
Quod mens non laeva est, quod honesti tangitur oestro,
Quodque tui fervet Numinis igne, tuum est.
Respice me, (quid enim non spectas, maxime rerum
Arbiter, aut oculos quae fugit umbra tuos?)
Respice me timidis mussantem carmina labris,
Qui Tibi curvato poplite tendo manus.
Respice difficili luctantia vota palato;
Hoc quoque, quod possum fundere vota tuum est.
Ni mihi lenta tuus suspiria Spiritus armet,
Non erit, alatas quae ferat aura, preces.
Respice Me sacrumque Tibi, BONE, suscipe munus:
Non meus, ut tua sim victima totus, ero.
Dividar orbe; sibi junctos mens exuat artus,
Ut tua sit, Nati sanguine tincta tui.
Nunc pro tot meritis Me, verbaque grata rependo.
Haec Tibi si placeant, ipse placebo mihi.
Si Tibi verba fero, Rerum Faber, annue verbis.
Me Tibi si reddo, quod Tibi reddo, tuum est.
Quae tenuis quondam sacra Musa per otia. lusit,
Carmina, praeconis munere functa fero.
Seu Nato bona verba profudit sedula VERBO;
Victori plausus seu dedit illa DEO.
Seu pluvios cecinit divini Flaminis ignes;
Seu meritis Genios laudibus illa tulit.
Haec tempestivis dispunximus otia curis:
Haec tua sunt: sed et has dicimus esse tuas.
Pierides; DEUS haec, dixerunt, otia fecit:
Redde tuas Curas, Otia, Teque DEO.
Et lapsa attonito tot astra caelo
Mirantur face non sua coruscam.
Jam bona bona nocte verba dicat,
Qui vestrum bonus est, bonamque mentem
Intimis amat et colit medullis,
Et luces sibi sperat hinc beatas.
Dixerunt bona verba, qui frequentes
Fuderunt per opaca noctis hymnos
Caelestes Genii, et novum sonoros
Cantantes docuere carmen orbes,
Et Pastoribus editum sodalem,
Pastorem populi et salutis arrham
Alta voce piae tulere genti.
Praeclarum venerata quae tribulem
Et regnantem in ovilibus magistrum,
Et foeno positum salutat Agnum
Flexo poplite, quodque in his ocellis
Hoc se pectore fasciisque totum,
Ceu caelo breviore, Numen abdit,
Dum turpi jacet obrutus veterno,
Et totos furit Orbis hic Decembres.
Illo se DEUS exhibet theatro
Ignotum Solymis suisque terris,
Spectandum tamen omnibus, remotis
Spectatum quoque Regibus Magistrum.
Hic DEO sua regna sunt, et arcta
Majestas dominatur illa caula,
Solis crescere quae potest latebris,
Et secura suo triumphat antro.
Stat pone et calidas DEO ministrat
Bos apparitor ac Asellus auras.
At Tu lumina tolle, tolle mentes,
O Musis sacra Numinique pubes:
Seu Tibi, Ducibus quod olim Eois,
Certum signet iter; trahatve quod nunc
Longo syrmate verrit astra sidus, [Note: Alluditur ad Cometam illo tempore lucentem]
Et terris male consciis minatur.
O foedas animo repelle nubes
Natalesque DEI subi tenebras.
Qui non sentit in his diem tenebris,
Illum nulla dies nigrum serenat,
Et nox continua, una, spissa mergit.
Qui nunc ergo pio perustus oestro
Divinae cupit hospes esse lucis,
Gentiles Erebo redonet umbras,
Nascentique hodie DEO fideles
Pandat, pectora dedicata, Cunas.
Hic vinclis sibi fasciisque stringat
Volentem Pietas, tenacibusque
Mansurum liget hospitem catenis.
Si nasci Puer ille vult in illis:
Nos illo Patre possumus renasci.
At Phoebo meliore nunc superbi:
Non sertis caput aureum revincto,
Sed foeno male nuda membra fulto:
Auritum cui bucerumque servit
Ad praesepe pecus, rudesque vasto
Nato bos pius ore fundit hymnos,
Queis mistos Asinus sonos figurat,
Et balatibus accinunt bidentes.
At vos ad stabulum venite! Non se
Majori DEUS explicat theatro.
Quo se vastius ambit ipse, et ultra
Terras porrigit aequorumque campos
Astrorumque vias, et alta caeli;
Hoc se celsius exhibet videndum,
Cum se contrahit in minuta summus,
Cum se virgineo sinu recondit,
Cum vili, pecorum sodalis, infans,
Arctatur DEUS, Agnus ipse, caula,
Terramque aethere, luce miscet umbras,
Et caelum stabuli occulit tenebris.
At vos ad stabulum venite! quotquot
Sanctioribus usta corda flammis
Divinis saturabitis favissis.
Hic ipsis Schola panditur Magistris.
Hoc nata est Sapientia in Lyceo.
Huc ad Bethlemias venite Athenas,
Queis unum docet eruditque Verbum
Omnes omnia, nuperos ephebos;
Omnes omnia, lynceos magistros,
Praeque hoc, bis pueros, senes, puello.
Illo discite vagiente, quicquid
Arcani latet inter astra veri,
Mens humana quod extulit, quod omni
Signavit sibi docta gens ab aevo.
At vos ad stabulum venite gentes!
Huc omnes properate mente tota,
Veloces Amor ipse junget alas,
Nunc in his positus pusillus umbris.
Praefert ipse faces viamque signat
Caelo Phosphorus, ipse amoris ignis,
Et caulam radio ferit propinquo.
Hoc natura oculata spectat astro
Natum per medias DEUM tenebras,
Fuscatum stabuli nigrore solem.
Cum rebus rapit atra nox colores,
Lucem mentibus ille fert serenam,
Accenditque pios amoris aestus.
Tota aurita sacros agit triumphos
Natura et superum aemulata cantus,
Nato mille resolvit ora Verbo,
Vectigalibus insonans epodis.
At vos ad stabulum venite Reges!
Huic prosternite pupulo Coronas,
Fortunae phaleras jocantis, uni
Huic crepundia dedicanda Regi.
Praesepe huic solium est, et aula caula.
Aurum huic Barbarici tulere Reges,
Aurum temporis aurei Parenti,
Eoos HOMINI-DEO vapores.
At vos ad stabulum venite Vates!
Hic templo jacet in suo Sacerdos.
Ipsi Vos date victimas perennes.
Huic uni properemus usque mystae
Omnes sternere corda nostra cunas,
Omnes pandere corda, templa et aras.
Tandem hoc ad stabulum venite, quotquot
Ipsi estis stabula, improba gravati
Intra pectora criminum saburra.
Hic unus stabula Hercules repurgat.
Turgentisque Stoae, et gravis Lycei,
Pugnacisque Academiae labores,
Et quod mens peperit, subegit usus,
Arcanoque tegit sinu vetustas,
Et nostra e veteri recoxit aetas,
Dediscens veteres migransque formas,
Et sumptas rediviva per figuras.
Heic VERBO sapientia omnis uno
Quanta est conditur, illa circinati,
Qua se porrigit, architecta mundi.
Nam cum continua una Nox profundis
Antiquum premeret Chaos tenebris,
Nulli corpora fingerent calores,
Nulli corpora tingerent colores,
Non vel sidereis perusta flammis,
Vel solis radiata penicillo:
Perrupit subito fragore spissas,
Naturae melioris illa proles,
VOX et LUX pepulitque noctis umbras.
Nam VOX lucida, LUX sonora junctos,
Vibrarunt radios: locuta LUX est,
Ut DEUM videamus atque mundum:
Illuxit sibi VOX suoque mundo,
Ut VOX ipsa pateret, atque surdo
Se totam ingereret daretque mundo.
Tum tellus stetit, et cucurrit unda,
Et vastos ruit aer in maeandros,
Et sublime rotavit astra caelum.
Tum totus variaque luce pictus
Extendit spatiosa regna mundus:
Sed noctis vaga, decolor propago
Et mixtae sine honore et arte formae
Gentiles pavide sequuntur umbras.
At nunc, quae fabricavit orbis olim
Compagem, nova LUXque VOXque venit,
Cum nox mentibus incubaret atra,
Ac orbem tegerent graves tenebrae,
Humanum a Genitore missa in orbem,
Lapsis tarda salus, sed una rebus:
Caelo teste, clientibusque flammis,
Quae cunabula Numinis serenant,
Acclamantibus aetheris Dynastis
Natales Domino Deoque VERBO,
Quos prona bibit aure vulgus, hymnos.
O nostros quoque nunc canamus hymnos
Nascenti (cupit ipsa lingua) VERBO!
Quod caelum, DEUS, exuit, Deumque
Humana modo purpura coronat,
Totos sanguine purpurandus ora,
Manus, terga, latus pedesque Sponsus.
Huic, si quae est pietas, preces canoras
Allegabimus; ipsa namque VOX est:
Audit illa suos. Teneris umbris?
LUX est. Ne fuge. Respicit tenebras,
Et nostras quoque luce tingit umbras.
Magno jubila funditis Tonanti;
Seu per aethereos vagae recessus
Choros ducitis orbium sonoros,
Divinae sacra ad illa nostra Musae!
Vosque isto, Juvenes, calore tactae
Mentes tollite, pandite ora et aures
Ad dulces patrii sonos Olympi,
Cantatos genito DEO triumphos:
DEO GLORIA! PAX BEATA TERRIS!
MOR TALES BONA TEMPERET VOLUNTAS!
DEO GLORIA! Concinunt beati
Per caelos populi simulque junctis
Vocum mille reciprocant figuris
Plausus, carmina, gratulationes.
Resp onsat polus omnis, omne late
Responsat nemus et sonos fidelis
Volvit montibus et revolvit Echo.
Responsate animis sacrisque laeti
Novos jungite cantibus triumphos.
DEO GLORIA! qui suos adoptat,
Vile vulgus et improbum, tribules,
Qui nos indecores lutuque mersos
Aeternae face gloriae coruscat
Heredesque suis coronat astris,
DEO GLORIA! qui potens malignum
Jam Victor sibi subjicit Draconem.
PAX regnet miseris beata Terris,
Quae caelo sata nos revisit: illa
Exhaustos utinam revisat agros,
Nos nobis profugos Deoque reddat,
Non DEO amplius et sibi rebelles.
PACI sanctus Amor comes, beata
Mentes temperet et regat Voluntas.
Quam belle hi sibi consonant sodales,
DEUS, PAX, BONA MENS, AMOR VOLUNTAS!
Nam quisquis bene vult facitque, quisquis
Pacem servat, habet Deum, Deumque
Aeterno sibi junget ille vinclo.
Luctatur secum et rerum Natura fatiscit,
Et sibi semper homo bella Deoque movet.
Quae circumveniunt homines bella horrida bella!
Praelia quae miseros intus et extus agunt!
PAX o sancta veni, nostrisque illabere primum
Mentibus: heic lucis semina sparge tuae.
PAX o sancta veni nostrisque illabere terris;
O toties nobis Diva vocata, veni!
Tolle simultates, ac nobis pristina redde
Otia: Tu Patriae foedere junge Patres.
Sic eat auspiciis nobis melioribus annus,
Sccula sic nobis tota quieta fluant.
Perpetuum Cimbris o sit PAX aurea munus!
Haec nos, haec natos unica Strena beet?
Et novo novus ille vellet ire
Soli Phosphorus. Ite, vos, Amici,
Ite Vos modo Phosphori, Sodales,
Aut si non licet anteire Solem,
Saltem terga piae sequamur Umbrae.
SURSUM PECTORA, VOS MEI SODALES!
Nam quae Virgineo sepulta quondam
Prodit ex utero, renata mundo
Vita virgine prodit e sepulchro,
Ceu novo ex utero, novaque nobis
Cum Vita novus exit ipse mundus.
Natales habet haec et hic secundos.
O nostros quoque nunc resuscitati
Natales celebremus, O Sodales!
Et nostris caput efferamus urnis
Nos Cadavera, nos sepulchra viva.
Vivamus, mea Corcula, et sonoros
Victori Domino canamus hymnos.
Vivamus, Socii. renata Vita est,
Et mors mortua. Quid moremur hostes:
Mortem, Tartara, Daemonem, Tenebras?
Exspirant fera Ditis illa regna.
Vita nunc dominatur una. Nil est,
Quod vos jam metuatis, O Quirites.
Caelo vindicat illa Vos Quirites.
Vos poscunt nova pacis illa regna.
Huc omnes properate, mente tota,
Totis viribus, omnibusque votis.
SURSUM PECTORA, VOS MEI SODALES!
O gratas pia prome Musa voces!
In vitam redit hoc die e silentum
Vox vocalior usque et usque regno,
Et tellure sonos poloque spargit,
Mox flagrantibus evibranda linguis.
Huic voces animosque ferte totos,
Excussoque pias sopore Vatum
Ad voces vigilate, et ad supremos
Naturae gemitus tumultuantis,
Sanctas pectore suscitate curas:
Ne, vestris Tuba cum vocat sepulchris,
Et Vox una animis maritat artus,
Seclusos grege Caelitum, ad malignos,
Brutum, elignue pecus, remittat hircos,
Nigrantisque ululata regna Averni:
Sed caeli ut potius novi Quirites,
Lauru sidereum caput revincti,
Inter perpetuos poli triumphos,
Victori comites DEO et sodales,
Aeternum Domino per astra VERBO
Sanctos cum Geniis canatis hymnos.
Suasit omnibus unice colendam;
Quam vel supplicio crucis redemptam
Extremam moriens reliquit arrham.
PAX VOBIS VENIAT SALVSQVE CIVES!
Victor hanc hodie, novis triumphis,
Magnus ille hominum et DEI sequester,
Nostris hostibus et suis repressis,
In vitam rediens, reduxit orbi.
Bellorum sator et faber dolorum
Nunc jacet DRACO fusus: ille sparso
Si per insidias nocet veneno,
Hoc uno superabitur Magistro.
Hujus castra Ducis sequamur: illum
Ejuremus et improbam Draconis
Vitemus sobolem; parata palma est:
PAX divina venit, venit citatis
PAX humana subitque agros quadrigis.
Nam cum Pace DEUS; Dracone bellum est.
PAX VOBIS VENIAT SALVSQVE CIVES!
Natus ex utero, redux sepulchro.
In caelos rediturus hanc requirit
Terrarum hospes et Aetheris Dyn ista.
Rerum summa salus et una PAX est.
Quo nunc, o Bona, quo recedis? effer
Sanctum Diva caput, revise nostras
(Quam fervent Tibi vota nostra!) Terras.
Quin manus modo jungimus, Sodales,
Et Pacem patulis precamur ulnis:
O PACEM, Bone, redde, redde PACEM,
Princeps Pacis et Arbiter. Salutem,
Quam Tu discipulis Redux tulisti,
Fer nostris, DEUS o benigne, Terris:
PAX VOBIS REDEAT SALVSAVE CIVES!
Ipse DEUS moritur, Manes descendit adimos:
E caelo vocat, ad Tartara mittit Amor.
Hinc tamen et terris redivivum astrisque remittit,
Mors, tenebrae, Daemon, Tartara victa jacent.
Ergo triumphanti socios homo junge triumphos,
Nam Deus, inque Deo, crede, triumphat Amor,
Deque Deo. Vos o juvenes agitate triumphos,
Quique Deum traxit, vos trahat, urat Amor:
Cumque Deo celebrate Triumphatore triumphos.
Sic fanctus sua vos sub juga mittat Amor!
Vos iisdem, vobisque Deum liget ille catenis.
Astra, Deum, caelos, omnia vincit Amor.
Mutuus huic occurrat Amor, sic vester Amorem
Omnia vincentem vincere discet Amor.
VERBUM abit in linguas, VERBO que movebitur uni
Quae venit e caelis lingua, vel ore sonat.
Fallimur, an nova nunc linguarum semina spargit
Spiritus, ut messem tot sibi corda ferat?
Illas Discipuli Linguas habuere Magistras,
Igneaque ipse suis infula Doctor adest.
En ut ab arcano turgescant pectora sensu!
En ut inexhausto spiret in ore Deus!
Ora novos indocta sonos stupuere loquentem:
Mens vario tamen his una sub ore redit.
Circumstant populi, ac omnes mirantur in uno
Nunc populos, et in hoc vox sua cuique placet.
Heic sibi gentiles pergerina in gente requireunt;
Gestit Arabs Arabas et Scytha nose Scythas:
Sed sibi dissimiles. monitos meliora salutant,
Qui, quanquam sero, nunc sapuere, Phryges.
Mentiri soliti fundaunt oracula Cretes,
Hic Cilicem videas Cappadocemque probum.
Spiritus aethereis qui lustrat sor dida flammis,
Exuet infami nunc [Gap desc: Greek words] nota.
O sanctas vibret ille faces, et pectoria linguis
Vestra suis, Cives, armet et igne coquat!
Hae quoque nunc vobis caeli sint munera, linguae.
Lingua Virum menti non male juncta facit.
Quae regat orbem Mens, linguae docuere flagrantes;
Quae sedeat vobis Mens, pia Lingua docet.
Centum alii linguas optent sibi: sufficit una:
Et bona Mens. Sapit haec, et sonat illa Deo.
Haec o inexhausto vobis in fomite flamma
Fluctuet infames depopulata focos!
Spiritus ingenitum, qua se movet, elaut undis.
Everrat ventis, excoquat igne scelus.
Ignibus ereptos Stygiis vos denique Luci
Asserat, et servet LUX sacra, luce satos.
Sic bene compositis coeunt elementa figuris,
Terraque stat caelo jam bene mista suo.
Illa ferat fulmen: frondes haec portat olivae.
Illa Jovem vehat: haec exhibet ipsa DEUM.
Fulminibus metus, ira subest: sed mollior illinc
Ignis ab affectu nobiliore fluit.
Martia cum cristas, ales Junonia caudam
Erigit; haec casto semper amore tumet.
Auspiciis venit illa suis: Occurrite, Cives,
Ferte animos casto munera pura DEO.
Evolet hinc pia mens pennis evecta COLUMBAE.
Ipse secuturos fert super astra DEUS.
Vestra DEO pateant semper si pectora: nunquam
Deserit hos nidos Sancta COLUMBA suos.
Et lux excussa rediit caligine coecis,
Nec firmi claudos destituere pedes.
Qua tu cumque moves, secedit pectore torpor,
Membraque fulta tua mobilitate vigent.
Funeribus nova vita redit, sua membra revisit
Spiritus atque novo foedere juncta ligat.
AURA BEATA VENI, Te sensibus ingere nostris,
Grandisonasque reple voce potente tubas.
Divinae sonuere tubae. Neque littora tantum
Jordanis possunt hos meminisse sonos.
Qua venit et fessus qua mergitur aequore Titan,
Qua Boreas stringit, qua Notus urit agros,
Exiit ille sonus populorumque impulit aures.
Hi norunt, illae quem sonuere, Deum.
Divinae resonate tubae et clangoribus orbem
Rumpite, ne surda respuat aure Deum.
Hostica si cecidere tubarum saucia cantu
Moenia, nec voces sustinuere graves;
Excutiat seclo frontem sacra buccina et ora
Ferrea, quod triplici pectus in aere sedet,
Subsidant tumidi specioso nomine muri,
Quos sibi spes fallex ambitioque struit.
Disjiciat ruptis montes compagibus, et se
In valles pia mens abdat agatque suas.
Heic sedeat jaceatve; tamen magnam exstruit urbem
Templaque, sed soli rite sacranda Deo.
AURA VENI et nostras felicibus imbue mentes
Flatibus, en animos pandimus, ora, sinus!
Discute qui surgunt fatui de cordibus ignes,
Exorere o tenebris lux, medicina malis!
Curarum nebulas dispelle, furoribus aestus
Subtrahe, ne novus in fulmina fomes hiet.
Coge pias intra sitientia pectora nubes,
Unde sacra arcano perpluat imbre Charis.
Desuper in lacrimas flentes solvantur ocelli,
Deque bona surgat sic bona mente seges.
Qua fovet Aura, pio prognata eductaque fundo
Illa bona semper fruge beabit herum.
Jamque Deo reddit se mens fecunda colono:
Ad sacra jam soboles horrea pura venit.
AURA VENI, in mediis miseros solare periclis:
Sis Helice quassae, sis Cynosura rati.
Circumstant densisque urgent latus omne procellis,
Nosque sibi spolium ventus et unda ferunt.
Perpetuus miscet sese cum turbine turbo,
Et nubes oculis eripuere diem.
Adversam hinc Boreas crudeli verbere puppim
Sauciat, hinc madido subruit ore Notus,
Confligunt Euri Zephyris, furiosaque nobis
Atque sibi pugnas turba marique movet.
Heic brevia et Syrtes, heic est metuenda vorago;
Heic scopuli infames saxaque coeca sedent.
Quo mittes, oculis se plurima mortis imago
Ingeret; ipsa necem, quae latuere, ferent.
Scilicet haec Vitae facies, his pendula semper
Fluctibus incertas it redit illa vias.
Iidem animos lacerant, qui verrunt aequora venti,
Et varius mentem in devia turbo rapit.
Illa quod odit amat, quod amaverat immemor odit,
Quae fugienda, cupit; quae cupienda, fugit.
Discordes vexant titubantia pectora curae;
Obsistunt votis vota, viisque viae.
Hinc furor in praeceps agit; hinc malesana libido;
Hinc genus omne doli mergit, et omne mali.
AURA VENI, lapsosque et in hac vertigine mersos
Erige, Tu molles sterne serena vias,
Eripe naufragio mentes, mundo eripe et Orco:
Tu sibi, Tu caelo, Tu Tibi redde tuas.
Tolle tuis, ne nos tumidum mare sorbeat, alis.
Te praesente manum porrigit ipsa Salus.
Diffugiunt lapsi ruptis ex utribus Euri,
Et Boreas posito terga furore dedit.
Lascivi cedunt pennis rorantibus Austri,
Et pressum nebulis occuluere caput.
AURA VENI, Te spes fractos veniente revisit,
Et portum in mediis naufraga quaerit aquis.
Mollia Tu miseris, sua quos incendia torrent,
Adspira et blando frigore flabra juva,
Ne sub maerorum sudantes mole fatiscant,
Ne furiis Erebi corda perusta gemant.
Nulla Tibi cum Dite nigro consortla: qui Te
Ut fugiente venit, sic veniente fugit.
Te sapimus spirante et deteriora perosi
Discimus hinc moniti jam meliora sequi,
Et vel sera malae facimus convicia vitae,
Et sordet nobis dulce cupido malum,
Ipsaque divinis uruntur pectora flammis,
Atque novis crescit motibus aucta Fides.
AURA VENI, propera AURA! novas in carbasa vires
Suffice. Tendemus qua licet ire via.
Rumpamus, pia corcla, moras, ventisque secundis.
Cum licet, ad portum nostra carina ruat:
Sin minus; et ventis luctantibus obnitamur,
Ac obliqua ratem, nec gravis aura ferat.
Ut placidos vultus fortuna, ut sumat acerbos:
[Naufragio faveat, qui volet, usque suo:]
Nostra tamen sperata subibit littora puppis,
Atque nova stabit fronde revincta caput.
O Patria! o Divum domus! o sacra, o aurea Tempe!
Jam species sensus vestra animosque ferit.
AURA VENI! rape nos et fulminis ocyor alis
Siste tuos superum sedibus! AURA VENI!
Momenti res ista levis: non annus et hora
Ducitur: uno mens Numine tacta sapit.
Consedere viri, pia turba, nec artibus ullis
Culta, nec ingenio prompta, nec ore potens.
Hos sibi curarum socios de plebe magister
Maximus, hos regni legerat ille duces.
Hos videt una rudes, eadem videt hora disertos,
Desuper infuso cum ruit igne Deus.
Cum ventus sonuit, cum vento flamma curuli
Vecta suas animis duxit et ore notas.
Omnes una facit tempestas ignea doctos,
Exulat hinc animo nox, subit alta dies.
Ergo ubi jam totis regnant incendia fibris,
Inque sacro victrix vertice flamma sedet,
Flamma novos ornans, ceu digna tiara, magistros,
Et quae Doctorem vestiat ipsa suum,
Subsidunt nebulae, fumi cessere profani,
Non animi quenquam degener aestus agit.
Fastus et ira fugit, fatuusque cupidinis ignis:
Nam flammae fomes nunc melioris adest.
Armat Amor flammas, et se puro aethere miscens
Saxea fulmineo flumine corda liquat.
Haec ignes rapuere pii: haec virtutibus ardent:
Sed mentem, quae lux hinc fuit orta, ferit.
Nam videt haec Sophien, qualis vel quanta videri
Caelicolis pura candida luce solet.
Nil tenebris clausum est: namque omnia pervia luci,
Et nullo veri forma colore latet.
Mens videt ipsa Deum, radiosque secuta magistros
Luminis appendix, Spiritus alme, tui est.
Pervigil illa tui penetrat mysteria verb,
Te sapit atque sonat Numine fulta tuo.
Ite o votorum, stolidi, gens prodiga, Vates,
Et phoebum ac comnes voce ciete Deas,
Oraque nunc centum, nunc centum poscite linguas:
Hic sonuit linguis omnibus una Deum.
Quotquot erant linguae, linguis oracla sonabant
Omnibus. Indus, Arabs, Cres, Syrus unus erat.
Et Deus his animis, aderat Deus ipseque linguis.
Non est Phoebei tale furoris opus.
Dicite Grammatici, male sedula turba, tribules:
Unde peregrinis haec elementa sonis?
Unde novae ignaris coeant in foedera voces?
Vocibus unde suus sit vigor, unde decor?
Dicite, sermones quo, Rhetores, impete fundat
Gens rudis et numeris verba ligata suis.
Divina est, labiis Peitho quae regnat in istis,
Scilicet hic veris ignibus illa flagrat.
Hic magni stupeat victrix facundia TullI:
Magna sonaturas hic, Maro, sume tubas:
Et nunc caelesti docti miranda Magistro,
Quo suus attonitos ardor agebat, eunt.
Jamque suis vastum complexi finibus orbem
Ultra illum votis omnibus ire parant.
Nil fugit hac aciem. Caelo lux excita lucem
Provocat, igniculos flamma superna novos.
Jam videas ipsum superare machaona, morbos
Qui sola pellant discutiantque manu:
Quorum, ubi jam vegetos lux dia impleverat artus,
Utilis aegrotis sola vel umbra fuit.
O salve! o nostris LUX alma infundere praesens
Sensibus, in laudes nos rape laeta tuas!
Nondum mundus erat, cum Lux evolveret orbes,
Noctis et arcanos rumperet orta sinus.
Nunc quoque nunc istum primae movet aemula mundum
Ignifluo solis lux agitata globo.
Haec quoque corporibus cum sese miscet opacis,
Naturae tacitas ingrediturque specus,
Viscribus tenebrarum in hiantes prosilit auras,
Materiemque stola versicolore tegit,
Aureolisque illi circumfusa incubat alis,
Concretumque intus stipat adacta jubar:
Seu partu fundat primo sibi concolor aurum:
Seu gemmas faciem candida, picta creet:
Sive per incensos se floribus explicet hortos,
Sive animas foetu nobiliore serat.
Quot videt hic oculus species rerumque figuras;
Tot nobis lucis viva theatra patent.
Hic vel aperta nitet, vel retrorsum acta recedit,
Et vultus sumit pro ratione novos.
Sic habitat diversa locis: fugit illa tenebras,
Sic tamen ut condi non neget illa suis.
Lucida sunt caeli cognataque corpora: rebus
Et solet ex aucta crescere luce valor.
Arcanas rerum cognoscimus hac Duce causas,
Illa aperit tacitos, explicat illa sinus.
Tu tamen o Lucis, soboles Patre digna, Parentem
Obutu capias interiore Deum.
Illo fonte venit, rebus quod mergitur ipsis
Lumen, ab hac animis lux venit alta piis.
Illa tibi cupidas saturent spectacula mentes:
Hic SOPHIAE aeternos incolit ipsa lares.
Huc oculos, huc verte animos: dum stulta propago
In nebulas, umbras vanaque vota ruit,
Dum veluti Siculus confosso lumine Cyclops
Errat et incerta prendit opaca manu.
Qui volet aeternam, qui rerum discere lucem,
Plus sciet ille rei, plus sciet ille Dei.
Illa trochum versans, equitansque in arundine longa
Plus, vel Alexandris aemula turba, sapit.
Ne SEMPER-PUEROS Memphis contemnere Grajos
Audeat! hos titulos Vos ego ferre velim.
Si sapis, aeternum veteres dedisce magistros,
Quisquis es, o aude, si vir es, esse puer!
Ah! nescis, quantum hoc lateat sub nomine pondus!
Esse puer malis, nec quod es, esse velis.
Nil puero majus, nihil intemeratius illo est.
Hoc sapere exemplo nos jubet ipse Deus.
Qui puerum nobis ostenderat ipse Magistrum,
Idem, qui Deus est, coeperat esse Puer.
Cumque sibi similes; pueros cupit esse: nec ulla
Plus aetas caeli possidet atque Dei.
Quo magis extremis vivit semotus ab annis,
Hoc propior vitae est, et sapit astra puer,
Cognitiorque sui manus est Autoris: at inde
Nequior a pueris est Vir, eritque Senex.
Hinc primum in vetitos animosior aestuat ignes,
Plusque peregrinae mens vaga fecis habet:
Hinc semper cupidis, sua semper hiantibus obstant
Vota, nec expletur tam furiosa sitis.
Orba Deo tandem pronis mens fertur habenis,
Et sua cuique subit dira cupido Deus.
Jam petimus nummos. Quid tum? connubia. Quid tum?
Rura, domos. Quid tum? regna: sumusque VIRI.
Jam veteres patria turbamus sede colonos,
Miscemus caedes, bella: sumusque VIRI.
Vivimus ex rapto: perjuria, crimina mira
Fingimus arte, damus verba: sumusque VIRI.
Jamque gulam Veneremque novo succendimus igne.
Et vix Semiviri dicimur esse VIRI.
Arma, togae, tituli, fasces, diademata, mitrae,
Quaeque suos ornant signa notantque Viros,
Illa Viros, sed plus nocitura, crepundia ludunt:
At phalerae populis hae puerisque patent:
Induat arma, togas, quisquis sibi plaudit in illis:
Induet aeternum mens sibi nota Deum.
Quam sancto pia mens nobis splendebit amictu!
Ista facit puerum Vestis, ut illa Virum.
Ista Deum faciet. Deus en! Deus aethere toto
Illapsus caelo hic sub breviore latet.
In minimis immensa latent, egressaque fines
Heic natura suos se, sibi victa, fugit.
Maximus o puncto cum volvitur orbis; et orbis
Ille pusillus apex pars speciesque sui est.
Nascamur pueri. Praeit en! Natura: per orbem
Illa rudimentis reddita tota suis.
Illa, suam veluti volucris praedata senectam,
Laetior emeritos induit usque dies.
Nostraque nos exempla monent. Qui missus in orbem
Est puer, exibit bis puer inde senex.
Nascamur pueri. Validi procul este Gignates.
Non sit, qui pugnis provocet astra suis.
Illa humiles animos generosa Infantia suadet,
At qui repit humi spiritus, astra petet.
Sumimus Herculeos, Pygmaei saepe, cothurnos,
Et gens in nugis ambitiosa sumus.
Congerimus montes animo, magnosque colossos,
Et caelos ultra mens male sana ruit.
Simplicitas animo redeat, moresque modesti.
Non sibi, sed caelo qui sapit, ille sapit.
Praetextata graves vincet sapientia barbas.
Dimidium illius, qui bene nesci, habet.
Si quis in errores deceptus imagine veri
Labitur, aut animo volverit ante dolos;
Ad puerum redeat: nam fraudum ignara parentes
Illa suos aetas diligit atque pares:
Nil fuci, nil artis habet. Sic degere vitam
Qui cupit, a pueris exuat ille virum:
Unguibus indulsit qui forte rapacibus olim,
Innocuos redeat nunc Vir ad unguiculos.
Ut placidum ducant curis insontibus aevum.
Grandaevi cupiant bis pueri esse Senes,
Proque sua quivis studeat puer esse virili.
Absolvit numeris omnibus ille Virum.
Nascamur Pueri. Vivamus, amemus, ut illi.
Et Puer ipse suis Vatibus audit Amor.
Hic veteres discant nova nunc elementa Magistri.
Ille Viris ludus nunc puerilis erit.
Literulas sciolis satis est cognoscere binas.
ALPHA DEUS nobis, OMEGA solus erit.
Discere plura cupis? quod continet omnia, VERBUM est,
Quod nullis capiunt saecula mille libris.
Si potes, ede sonos: primum sonet ALPHA: secundum
Hinc post mota sonet labra: sonabit AMA.
Non tribus illa libris Vati memoranda profano,
Literulis tribus Ars discitur omnis: AMA.
Ergo legant omnes, relegantque: reciproca Vox est.
Tu. Bone, AMA, Bone Tu, quisquis es alter, AMA.
Respondet sibi totus Amor totusque recursat,
Perque suas redit (id Vox docet una) vices.
Jam legat alter: AMO, non vox aequalis, amorque est.
ALPHA DEUS, DEUS O, quando amat, inquit: AMO.
Par nobis Amor, atque suis se finibus ambit:
Illa, quod aeternum est, litera juncta notat.
Dicat AMO, Deus ipse; pio Tu dixeris ore:
Fertur in immensum plena potensque Deum.
Si sumus infantes, et verba invita sequuntur;
Simus: habet linguam mens quoque muta suma.
Ad mammas referemur? et hic super aethera raptos
Quae pacat teneros, lactea tota Via est.
Immo ultra pueros uterum redeamus in ipsum.
Nos uterum GENITOR vellet inire suum. [Note: Es. XLVI, 3.]
Omnia qui immenso immensus complectitur orbe,
Se totum nobis; nos dabit ille fibi.
Ille suo cecidit turbatus ab aethere quondam,
Repit et ignava pulverulentus humo.
Vos quoque (nam caeli quae vobis cura relicta est?)
Este procul turpi pectora mersa luto.
Pectora nostra Deus castas sibi deligit aras:
Ne teneat Daemon has lutulentus haras,
Ne tamen ille iterum, qui quondam habitavit in illis,
In porcos alios non novus hospes eat.
Immundos gens fastidit purssima Verres,
Non nisi cognatis mentibus illa comes:
Non amat illa Lupos, quae magni sedibus Agni
Exit, et errantes blanda reducit oves.
At Vobis Genios, docti o meliora, beatos
Conciliet virtus vitaque sancta Duces,
Exigite innocuum divinis testibus aevum:
Inde Salus vobis praesidiumque venit.
Sie cupidae vobis labentur ab aethere Mentes.
Seque volent vobis jungere, vosque Deo!
Hi vobis, pia corda, sint sodales,
Hos vobis facite, o Boni, tribules.
Circumstat pia turba vosque recto,
Qua viam pietas bonique mores
Signant, tramite ducit, at volentes,
At non sordibus improbis gravatos,
Sed recos animo, dolique puros.
Ergo vivite, vivite et beatis
Mentes motibus otiisque pastas
Totas pandite Numini, et ministros
Omnes excipite aetheris Quirites:
His ductoribus ibitis per omnis
Vitae lubrica, temporumque cursus,
Fortunaeque volubilis maeandros.
His doctoribus erigetisalta
Caelo pectora, et illa lapsa ab astris
Totam se SOPHIE dabit videndam.
Illi addent operi manus fideles,
Firmabuntque latus, satellitesque
In vestram excubias agent salutem,
Avertentque truces Draconis ictus,
Et post fata Deo sibique jungent.
Pugnarunt omnes. Germania milite, censu
Roma; animis, manibus consiliisque pii.
Terga dedere acies, ereptae Thracibus urbes,
Exuitur castris, pellitur hostis agris,
O quam felici fulserunt sidere luces!
Quae nobis unus gaudia mensis agit!
Fallimur? an famulae exultant juga sancta Sionis,
Et Solyme pressum subrigit aegra caput.
Increpuere novae cervicibus usque procellae,
Hostis et ex omni fulmina parte timet.
Hinc Aquila altivolans: Venetus leo militat illinc:
Unguibus illa suis, fulmineque illa suo.
Itur in adversos magnis conatibus hostes,
Qua veniunt, telis nunc latus omne patet.
Aucta animis virtus post tot nova praelia surgit
Acrior et nullo vulnere tacta cadit.
Totus cum Geniis nobis caelestibus Aether
Militat. o nostrase audiat ille preces!
Audiat et Geticis falces cervicibus ultor
Ingerat atque nova corpora messe metat.
Audiet et plures fecundis messibus annos
(Ut fuit haec multa fruge beata) dabit.
Hic annos donis spoliisque coronet opimis.
Illa Deo datur, haec messis ab hoste venit.
Crescetis segetes, victrices crescite palmae,
Impleat ut nostros utraque messis agros,
Et veniant nostris segetes palmaeque Camenis,
Divite queis cornu Pax male fulta latus. [Note: Alluditur ad insignia Academia.]
Threjicii auctumnos toties signate triumphi;
Angelicos quoties heic pia turba canit.
MActe novis ingens, macte, o LEOPOLDE, triumphis!
Quem sua Victorem seraque saecla ferent.
Pugnasti: quibus auspiciis! testabitur armis
Salva VIENNA tuis, BVDA recepta tuis.
Vicisti: Tibi perpetuis damnata tenebris,
Quae fugit a radiis Turcica Luna tuis.
Mille crepent alii, sed partos fraude, triumphos:
Succumbet titulis causa pudenda suis.
Non aliena rapis terrarum praedo, nec hostes
Hos, qui Te Dominum non reverentur, habes.
Arma lacessitus pro Te justissima sumis,
Ut, Tibi Praedones quae rapuere, feras.
Hos melior vincet, vincet generosior hostes
Causa: Deus causae subvenit ipse suae.
Hi sunt, qui superis indicunt bella gigantes:
Tu Patriae pugnas; Tu, LEOPOLDE, DEO.
Vincite nunc populos, urbes exscindite, Reges:
Fama brevis vobis, vel sine laude, venit.
Unus Alexandrum non expleat orbis: at unum
Plus est tot meritis reddere posse suum.
Major erit, titulis Tibi quae fulcitur honestis
Gloria, et aetatem tanta tropaea ferent.
Tu major titulis, major, LEOPOLDE, triumphis,
Saecula restituis lapsa, futura beas.
Non ego Romuleas, non Grajas effero paln???s,
Plus habet una rei; plus habet una DEI.
HERCVLES. BRITANNICVS.
SERENISSIMVS. AC. POTENTISSIMVS. DOMINVS.
DOMINVS.
CAROLVS. SECVNDVS.
VERE. SECVNDVS.
MAGNAE. BRITANNIAE. MONARCHA.
FRANCIAE. ET. HIBERNIAE. REX.
FIDEI. DEFENSOR.
POST.
FATALES. XII. ANNORVM. LABORES.
FORTITER. FELICITERQVE.
EXANTLATOS.
SVPERATA. ODIA. PLVS. QVAM. JVNONIA.
IMO. PLVTONIA.
CONJVRATIONES. VARIAS.
ET. NEFARIAS.
DEVICTA. TOT. MONSTRA.
LERNAEAM. SEDITIONVM. HYDRAM.
SVBLATAM.
AVREVM. IMPERII. POMVM. DRACONI.
ABLATVM.
TRICIPITEMQVE. CERBERVM.
EX. INFERIS. NON. TANTVM. PROLATVM.
SED. ET. TRVNCATVM.
ET. EXHAVSTVM. LETHES. SALVTIFERAE.
POCVLVM.
NVLLA. LETHE. MERGENDVM.
COELO. AC. ORBI. SVO. BRITANNICO.
RESTITVTVS.
HVMILLIME. SALVTATVS.
A
DANIELE. GEORG. MORHOFIO. VISMARIENSI.
POES. IN. ACAD. ROST. PROFESS. PVBL.
MAxime Vir, CAROLIS spectate et amate DVOBVS,
Praeses Musarum maxime, magne mei.
Regales paulum Tibi nunc suspendere curas
Si vacat, haec promta carmina sume manu.
Sume Caledoniis per Te spectanda tiaris,
Intret ut augustos Musa minuta lares.
Sum minor, et REGIS non conspiciendus ad ostrum,
Ni tua me spreta dextera tollat humo.
Sic, quamquam minor est, Aquilae tamen abditus umbris
Regulus aetherium celsus inane secat.
Sic ubi Atlantiades magno responsa reportat
Grata Jovi et terris ales abire parat,
Orantes adstant Satyrisci, parteque ab omni
Alipedem prensat turba minuta Deum.
Immensum Icariis aequor transcendimus alis,
Et sceptris calamos addimus ecce rudes.
Non pudet exiguo CAROLI praeconia cantu
Pandere et exili nomina magna lyra.
Aspice Regali decorata crepundia vultu,
Ut rude magnisica fronte superbit opus.
Sic pretio quod abest, accedit imagine picta,
Ac artem sacri nominis auget honos.
Sic licet hoc leve sit, tamen est laudabile Carmen,
Si titulo saltem splendidiore placet.
Si pro REGE cano, quamvis incomptus inersque;
Quod pro REGE cano, gratius inde cano.
SUrge meos inter Phoebeja laurea plausus
Fatidicisque assiste comis; ceu regia propter
Tempora magnisica per crines spargeris umbra.
Nil parvum, nil vile peto, sed maxima; et ipse,
Quae tento, stupeo, nec me pius avocat horror.
In laudes assurgo Tuas imbellis, et artes
Te recinunt, REX SVMME, meae. si publica vobis
Gaudia, si totus partitur jubila mundus,
Communesque agitat gens fortunata triumphos,
Ipse meos pars una feram, peregrinaque fundam
Carmina Vandalicis quondam exaudita Camenis.
Sed quid ferre tuis, REX AVGVSTISSIME, sceptris
Eximium mea Musa queat? stupet; illa tuosque
Miratur tacito perterrita numine fasces,
Et scribi nil posse putat, num erisque teneri,
Quae numeris perfecta suis, miortaliaque ultra
Extendunt genium cognataque sidera spirant.
Omnia funt divina. tuis se mancipat ausis
Aether, et illustri famulantia fata tiarae
Per tua placatos expandunt atria vultus,
Nec cupiunt jam deesse Tibi, tristique serena
Tempestate tegi. cesserunt laeva Britannis
Sidera, Saturnique ignes. clementior auras
Mitigat optati radius Jovis et sua didit
Lumina, et Arctoae facies praeclara Coronae.
Ipsa tibi decumis lascivit regia Nerei
Fluctibus, immanes post tergum ducere Phocas
Quem juvat et Regi socio nunc plaudere coetu.
Quam versat fortuna gradus seque ipsa secuta
Jam premit et jam summa levat! Te, Maxime Regum,
Omnis in exemplum statuit gens, omniaque a Te
Argumenta capit. Quis tanti exordia fati,
Quis vocet ad numerum, et fando satis exprimat omnes
Invidiae sortisque dolos? nil saecula norunt
Exemplo par cunctatuo, nil altior aetas,
Et quicquid veteri consignat fama papyro.
Non alia magnus caelum ratione meretur
CLAVIGER et superis se civem sedibus infert,
Siderei sub parte poli; prius horrida jussa
Atque novercales curis ingentibus irae
Divinum toties tot per discrimina pectus
Et varios agitant ad summa cacumina casus.
Seu Nemeaea illi succumbat bestia; sive
Tundat Amymonium fecundis ictibus anguem;
Aureaque eripiat custodi mala Draconi;
Sive truces Dominos saevis in pabula justa
Ponat equis; medioque Canem producat ab Orco.
Hicasus, haec prima tuis se ostendere fata
Ausibus, his Livor consurgens motibus in Te
Vipereae vomuit furialia toxica linguae,
Atque ipsas Erebi socias Acherontaque totum
Movit in augustum CAROLI caput. Horruit Orbis,
Et quodcumque audit, non audet credere verum,
Atque ultra putat esse fidem, quamcumque vel ipse,
Vel DIVUS sortem GENITOR perpessus acerbam.
Non refero scelus hoc, meminitque invita papyrus
Infames patria saturatas caede secures,
Grassantemque feris in regia jura Tyrannum
Motibus, et diros Patris Patriaeque latrones.
Non Pater Aeneas tantis exercitus olim
Fatorum Divumque odiis, quanquam ille suorum
Funera, fumantemque alto de littore Trojam,
Direptasque arces videt, amissamque Creusam,
It tamen, et patrio solatur pondere fata.
Nulla quies armis, non caedes, funera, pugnae,
Et nulla immanes satiabant vulnera dextras.
Ipsa tuum rabies petiit caput atque nefando
Adjecit pretium sceleri: cum crimine lucrum est,
Nec gratis juvat esse malum. Sed servat amicum
Numen et innocuum per tanta pericula Regem
Duxit et insanae subduxit terga procellae.
Altior eluxit majestas pressa, nec illos
Degeneres poterant animi perferre labores.
Jam Te non tua terra capit. videt ipsa vagantem
Anglia, nee Dominum complectitur angulus ipsum,
Et male fida suo vilis spelunca Magistro est.
Monstravit tamen, et qua se Iovis arbor in auras
Fuderat, umbrosis jussit considere ramis,
Seu Dea, seu Diana fuit. Vos, si qua fovetis
Numina, (divinos quis vates dicere falsos,
Et Dodonaeas aufit contemnere voces?)
Aeternae frondes, Daphnes nam vilior exstat
Gloria, nec tantum tribuit sibi cedrus honorem,
Si decrevistis civilibus ante corollis,
Civilem a vobis et jam crevisse salutem
Discimus. Heu quoties illum contemptior alga
Ceperat, et tenuis placata est paupere mensa
Et non docta fames! Sic magna triumphat egestas!
Saepe peregrino didicit diffidere soli;
Saepe etiam Livor blandas cum viribus artes
Miscuit et vafras tentavit jungere fraudes,
Ni tua crudeles solertia luserit astus.
Ipsa etiam privis seriem Libitina malorum
Cladibus adjectis connexuit invida nodis.
His gyris mens alta stetit. haec area fati
Virtuti praescripta tuae. Sed vertitur ingens
Jam rota, jamque novus rerum tibi nascitur ordo.
Scande triumphales, REX AVGVSTISSIME, currus,
Pacat osque tuo sub numine suscipe fasces.
A nutu stant cuncta tuo. Te prona veretur
Anglia et excelsum submisso nomen adorat
Poplite clementique maritat basia dextrae.
At Tu mansuetis Natam complexibus ambis,
Anticipasque preces venia promptissimus, ut se
Miretur non esse ream. Quae saecula mites
Extollent satis hos animos? Quod, MAXIME REGVM,
Haec satis evolvet generosa OBLIVIA tempus,
Non ullo condenda die? Non temporis acti
Laudator cupit esse senex, cui contigit illum
Nunc vidisse diem. Populi vis magna remotis
Sedibus ad tantae properat spectacula pompae,
Atque tuos praesens vultus et mitia adorat
Lumina. conspersas jam passim matribus aedes,
Obtectasque viris plateas clamoribus auras
Rumpere et ingentes interprete murmure cernes
Demonstrare animos. VIVE o aeterna tuorum
Gloria, sublimesque excelsius effer habenas.
Et patrium rege nunc patriis virtutibus orbem.
Tu fama metire polos vastas que per oras
Labere, et occurrant gemino tua nomina Phoebo.
In plausus tuus aether abit juvenileque mundus
Erexit caput atque tuo comes ivit honori.
Nulla tuos quatiet violenta potentia fasces,
Nec fortuna sacras temerat malefida tiaras,
Regna Tibi librat DEUS et THEMIS. Omnia fulcris
Stant subnixa istis. Stabunt dum terra polusque
Stabit et aeternis generosa Britannia talis
Fixa erit, atque animis ac viribus inconcussa.
Quilibet illa sui repetit suffragia voti:
Pulchra dies, quae te regnantem; pulchrior illa,
Quae similes de Te natos; pulcherrima demum,
Quae seros vidit de Te superesse nepotes.
Haec Cives tibi vota domi vernaculaque offert
Gaudia: at alta foris Tibi PORTVGALIA fundit
Jubila, regales jam ptomta accendere taedas,
Et geminas isto conjugere faedere gentes.
Haec annexa tuis tam grandia stemmata sceptris
Radices sine fine serant, quantumque per auras
Erectae frondes, tantum defixa perenner
Arbor, et aeternum duret per saecula robur.
Hinc Tibi semideum nascetur surculus, inde
Multa Caledoniis CAROLI propago resurger
Fascibus, atque sui moderabitur orbis habenas.
Sis felix, REX MAGNE, humilisque ad vota poetae
Divinos aperi clementi Numine vultus,
Atque pias, quamvis peregrino schemate, Musas
Adspectu dignare tuo. Nil poscimus ultra.
Quod si prima meis CAROLO tutore Camenis
Orsa, etiam ad CAROLVM nunc recto tramite tendunt,
Arcano raptae genio et subtilibus auris.
Scilicet alta latet, (tantum praedicere vates
Audeo!) magnifico CAROLI sub Nomine virtus.
A CAROLIS reparata salus, CAROLINA que fulsit
Dextera Germanum fulcris ingentibus orbem
Et nova regna dedit. CAROLIS Arctoa superbit
Gloria victricesque extendit ad aethera laurus.
Tu, CAROLE, imperium gelidam moderaris ad Arcton,
Et vasto das jura mari: moderatur et alter
A CAROLO CAROLVS. Vester Septentrio: vester
Orbis, et ad vestros trepidabunt omnia nutus.
TOnate Divi. Vester Hercules, vestri
Propago caeli summus inter aeternos
Grassatur ignes fornicesque flammantes
Pulsat beato vertice et suam propter
Subsidit Arcton, maximi Jovis proles,
Numenque celsis gloriosus augustum
Importat astris. Heic laboris immensi
Fixit trophaeum. Isto quievit in puncto
Fati orbis, et suos voluta per gyros
Rota exit ingens et tremenda Divarum.
Tonate Dii, nostrisque murmur aeternum
Miscete bombis. fumat ecce jam totum
Littus Britannum, maximoque percussa
Fragore tellus vota solvit AVGVSTO
Mansura REGI. pastus ecce nitrato
Carbone venter machinae trucis flammas
Lascivientis jubila inter eructat
Vulgi lacessitque aemulo sono vestros
Ignarus ignes. Ipse Capripes vastis
Subsultat agris, mollibusque lascivi
Nymphis jugati ad fulgura ista terrenis
Sociata flammis ductitant choros Fauni.
Tonate Divi. hic ille Diis satus PRINCEPS,
Beatioris ille filius Mundi,
Caelique grande pignus atque depostum.
Secli smaragdus gemma temporis nostri.
Vestros meretur ille Vester applausus.
Tonate Divi. nam loquela ea est summis
Concessa Divis. ille Numinum sermo.
Hac voce diae monte de sacro Leges
Latae Tonanti. haec ipsa solvit aeterna
Nunc vota REGI. Sed quid ergo mortale
Occento carmen? digna namque Dii tantum
Dixere vota Regibus. Sed abrumpo,
Solisque partes trado nunc meas Divis.
ANAGRAMMATA.
FORTVNAE EN TIBI NVNC DOMINVM! CVI ASSERIT AETHER
REGNA, LARES, ARAS. CHARA ERIT ECCE MANVS!
NEC BANNOS, NEC FVNERA; AT AMNESTIAM RELARGIOR
ET MVNERA. IBI DEVS ET JVS ARX CHARA. HVC ITE.
NAm quid inerme tuis cieo, REX MAXIME, plectrum
Laudibus atque rudi carmina fingo lyra?
Elinguis Tibi si decantat littera laudes,
Nil ego nunc numeris addo Poeta meis.
Majestas in voce sedet: clementia: fatum.
Quid non? sub CAROLI nomine id omne latet.
Non nisi versa Tibi hoc edicit syllaba: ceu et
Fortuna haec eadem, non nisi versa, parat.
Mirabar; (neque enim Musa hoc invita parabat.)
An (dixi) Regum nomina Numen habent?
SAlve sancta dies, priscis celebrata Pelasgis,
Effer adorandum, Lux pretiosa jubar,
Salve sancta dies, omni mirabilis aevo,
HEROVM genitrix prodigiosa dies.
Te canimus, geminos uno qui foedere vincis,
Et Patrem Nato jungis, eumque Patri,
Vos canimus, Mensis quos fata secunda secundi
In lucem sexta luce dedere DVCES.
Ille dies patriis FRIDERICVM duxit ab astris:
Ille dedit CAROLVM progenuitque dies.
Scilicet ille dies fatis electus ab ipsis,
Vitam Electori qui daret, unus erat.
Conspirat vestris Natura pararia fatis
Auspicioque diem consecrat illa pari.
Et fato vobis et voto vivitur uno,
Unaque mens geminis spirat et unus amor.
Par Patri Natus, Nato Pater, absque pari Par,
Quosque sibi solis dixeris esse pares?
Quem Tibi Natalem, DVX MAXIME, fata dederunt,
Tu Nato, et Patri reddidit ille Tibi.
In Patre Natalis Nati est, et Patris in illo,
Natalique Patrem te parit ille suo.
Naturae natum debes Natoque renatum
Te Pater, et Phoenix es sine morte novus.
Viva [Gap desc: Greek word] erit. Patre Natus in isto
Vivit; in hoc vivit non moriente Pater.
PEllaeum genuit Regem Lux ista Pelasgis,
Luce etenim stetit hac, hoc Duce, Graja salus.
Pellaeum rapuit Regem Lux ista Pelasgis,
Luce etenim cadit hac, hoc Duce, Graja salus.
Martia sidereis cecidit de sedibus aura,
Estque ea divino semine foeta dies.
Gignit Alexandrum Te Lux Mavortia Patrem.
Natus Alexander gignitur iste Patri.
Non hic Alexandro Natalis lumina Patri
Claudet; Alexandrum nam dedit ille novum.
Qui Patrem Natumque tulit, feret iste Nepotes,
Natalisque dies omnibus unus erit.
Sic Vos perpetua nascendi lege renatos
Non poterit morti tradere summa dies.
Magnus Alexander Pater es, Gradivus in armis,
Tuque es Alexander, Maxime Nate, minor.
Sis minor: at cum jam crescent tibi fata per annos,
MAGNVS ALEXANDER, MAGNVS ERIS CAROLVS.
QUi modo Alexandri fuerat natalibus, idem
Socratis insignis creditur esse dies.
Rex fuit hic Regum, sed Rex fuit ille Sophorum.
Auspicio hunc grandi signat uterque diem.
Omnia divinos ostendunt omina, in illis
Jam duplex iterum sceptra Minerva tenet.
Hoc connata die est illis innataque Virtus;
Natalem hunc SOPHIE nam vocat ipsa suum.
QUis vero credat? tenuis de plebe Poeta
Cum Vobis una nominor ergo die?
Quique simul natus (verbis ignoscite) dici
Cognatus Vobis hac ratione queo?
Vescimur hac aura, sed vestra vescimur aura,
Et quae vestra fuit, lux quoque nostra fuit.
Vos lucem hanc, vos lux illuminat illa, potestque
Nunc lucem tenebris lux dare vestra meis.
In numerum Numerus venio, Ducibusque Poeta
Misceor exiguae sortis et artis homo.
An berie cum fatis Vati convenit? an error
Ille fuit, vitam cum dedit illa dies?
Causa subest. Sed quae? ne soli scilicet irent,
Illis a pedibus forte Poeta fui.
SExtam diem mensis Februarii multa bona, non solum Atheniensibus, verum etiam multis aliis attulisse ferunt. Ea dic Socrates in lucem provenit. Tradunt eodem etiam die Alexandrum et in vitam introiisse, et e vita egressum esse.
ERrabant viduae per tesqua, per arva Camenae,
Necjam Parnasso, quod fuit ante, decus.
Phoebus in occasu stabat, cedebat apollo.
Qui traheret noctem, jam prope vesper erat.
Majores cecidere sacris de montibus umbrae,
Tristia quae Phoebi signa ruentis erant.
Extulit ergo NOVUM noster Septentrio SOLEM,
Ac alius Musis natus APOLLO fuit.
Expulit has dudum tellus Eoa, nec Auster
Novit, et occiduis haec cecidere plagis.
Nunc ergo in Borei figuntur cardine Mundi,
Et firmo Musae se super axe rotant.
Has, DVX MAGNE, foves, Borei SOL splendide caeli,
Aeternumque regis summus APOLLO chorum.
Astra cadunt surguntque alibi divisa per horas;
Tu Boreo semper PHOEBVS in orbe nites.
CImber Apollo redit. Properate ad carmina Musae,
Et faciles date plectra Deae, miscete Parenti
Jubila et allapsas confundite plausibus auras.
Cimber Apollo redit Latiis modo salvus ab oris,
Optatosque suis vultus jucundaque rursus
Lumina et aethereae monstravit frontis honorem.
Quis voces quis vota premat, queis aestuat omnis
Fibra, quis arcanos sub pectore sopiat ignes?
Hactenus obscura premimus caligine lucem
Ac omnes nox tetra tegit, fuffundimur umbris
Cimmeriaeque diem nobis rapueere tenebrae,
Dum Sol noster abest: Nunc, qui cum Sole recedis,
Phoebe, isto redeunte, redis hyemesque serenas
Et vitam reparas; nam qua tu lampade fulges
Vivimus, eque tuo reparamus lumine vires.
Jamque silent Scythico bacchantes frigore Cauri,
Exuit arcta Tibi cataphractus vincula Nereus,
Dum Tu, Summe Ducum, redeuntem colligis annum.
Sole tuo saevae cedit vis aspera brumae,
Et rediviva Tibi tellus pubescit et annus.
Salve, Summe Ducum, Naturae gloria, salve,
Ac inter ridentis opes et gaudia mundi
Certantes astris oculos atque aemula vernis
Ora rosis populis in vota ruentibus effer.
Se reduci Natura Duci, se Cimbrica tellus
Tota suo laxavit hero, Te prona Parentem
Rura vocant laetisque patens in collibus aer,
Et calcata tuis animantur ab ignibus arva.
Jam tepidi pulso regnant Aquilone Favonii
Antevolantque pedes ac obstetricibus auris
Eliciunt flores vestigiaque ipsa coronant.
En tibi gratarum plebs ingeniosa volucrum
Luminibus vegetata tuis vectigal amoenae
Vocis et argutos impendit garrula cantus,
Non intellecto dictans tibi vota susurro.
Salve, Summe Dueum, famulantia reddimus ecce
Vota Tibi et positis ignes accendimus aris,
Ne munus ne sperne pium, ne reice Camenas,
Exiguumque Tibi patere hoc adrepere carmen.
Si Tibi solennes indicit Cimbria pompas,
Si Tibi votivis pietas bacchatur amica
Plausibus, et totis strepuerunt obvia vicis
Gaudia, si fremitus animosior aula secundos
Ingerit ingeminatque et ahenae fulmine cannae
Aethereum per inane tonat Dominumque salutat;
Si Tibi vocali praeludit fama metallo:
Quis nostro fines ausit praescribere amori?
Quis mutas jam ferre moras auramque silentem
Possit? quae nolit chordas animare loquaces,
Quae non nervorum numeros irritet ovantes
Musa, nec audaces jubeat tinnire cicutas?
Jam pandunt Helicona Deae pincernaque Vatum
Pegasus aeternos totus resolutus in imbres
Vocales Tibi fundit aquas, ac altius hinnit,
Totaque mansuris decrescit laurea serits.
Tersalve, CHRISTIANE, Ducem qui dividis unum
Omnibus, exemplisque animum praesentibus imples
Illapsuque beas, dum tu natalibus oris
Redderis ac patrias iterum moderaris habenas.
Te toties exposcit amor, nec vana turoum
Spes quanquam longis inter suspiria curis
Anxia, nec certis signans sua vota Kalendis.
Te Nymphae taciti per muta silentia ruris,
Ipsi etiam montes, ipsa haec arbusta vocarunt.
Te sonuit nostris Pastoria fistula sylvis,
Sed lugubre canens et tristia murmura miscens,
Ac iterata pigro dictans convitia soli:
Te tamen haud patrii poterant, Dux Magne, penates
A longa revocare via, non vota tuorum:
Ausoniae Te summus apex, Te publica poscunt
Magni vota orbis, famulas tibi porrigit ulnas
Et tanto seclis se jactat nomine Tibris.
Adria Te tumidus, Te divi purpura Marci
Admirata fuit, memorabuntque ista nepotes,
Quae loca tu quondam, quae tecta impleveris ingens
Hospes ab externis veniens Tirynthius oris.
Caesareae applaudunt Aquilae sublimibus alis
Aeternosque Tibi fasces felicibus implent
Auspiciis pulchroque salutant nomine Phoebum
Musarumque Patrem: quo nomine nosceris orbi,
Ac Latium Te jam praesens ceu numen adorat.
Sis felix, Dux magne, humilesque admitte Camenas,
Et Pindi pia vota tui, totamque capaci
Pectore complexus Patriam tua sceptra resume.
Fortunam victurus adi, fer lora juvandus
Illius auspiciis, felicibus actus ab Euris.
Vive Decus populi, vive o aeterna tuorum
Gloria et haec audi communia vota tuorum:
Pulchra dies, Phoebum quae nobis; pulchrior illa
Quae Phoebo Phoeben dederit: pulcherrima demum
Qua soles alios dabit et nova sidera Phoebus.
MAXIME CIMBRORVM PRINCEPS, cui nostra loquuntur
Pulpita, cui linguas, pectora, vota damus,
Aspice, quae Phoebea paret Tibi munera pubes,
Interpres grato quae pius ore canat.
Si nobis linguae centum sint, oraque centum,
Non linguae centum, non satis ora canant.
Una tuas una laudes definiet hora,
Quae vincant annos seclaque sera ferant.
Nos tamen hanc votis omnes armabimus unam:
Fama illas linguis mille loquetur anus.
Ipse velim totos oranti effundere fontes.
Quae praeit ipse pio murmure verba sequar.
Ipse Tibi carpam, tua reddens munera, laurus:
Ipse dabo plausus et bona verba canam.
Et faciles totum pandent Helicona Camenae,
Aeternos debent quae Tibi, PHOEBE, lares.
Vos quoque (si quis amor nostrorum et cura sacrorum est,
Si stimulos MAGNI PRINCIPIS addit amor)
Vos o, quos Virtus nobis doctrinaque jungit,
Phoebeus sua quos ad sacra Praeco vocat,
Este boni facilesque animos auresque loquenti
Pandite. Conspirent jubila, vota, preces.
Communis superos pietas ardentius urget
Et junctae quatiunt fortius astra preces.
Has vectigales DOMINO persolvere voces
Possumus: haec animi fida talenta damus.
Cui animam debemus et hanc, qua vescimur, auram,
Huic linguas, aures, vota dedisse parum est.
DIVINI FRATRES, quos et Caelestis Origo
Jungit et aeterno foedus amore ligat,
TYNDARIDAE FRATRES, qui lumine cuncta sereno
Cernitis et nebulas diditis atque notos.
Vos sacer ardor agit, spirat mens una duobus,
Unicaque in gemino corpore vita viget.
CHRISTIANVM SOPHIE jactat MVSAEQVE Patronum:
AVGVSTVM Pietas maluit esse suum.
Sed tamen EVSEBIAE SOPHIE conspirat, in Uno
Una sit haec animo credita Diva duplex.
Nil hic divisum est, ex asse tenebit uterque
Omnia et haec vobis gloria mutua erit.
Vos nec ut Oebalios Fratres alterna vocabunt
Fata: mori PIETAS vos SOPHIEQVE vetat.
DUm celeres Jani properant advota Kalendae
Solennes Cimbris et rediere dies;
Dum reputat positos quivis in foenore nummos,
Servat et expuncto nomine quisque fidem:
Pandit Amor tabulas, seque hinc FRIDERICA fatetur
Debendi, posito pignore, sponte ream.
Nam Tibi quae totum debet, PATER OPTIME, Patrem,
Nunc Tibi se solam Mater amica dedit.
Sed tamen et magno solvet majora Marito,
Quamque animam Patriae debuit, illa dabit.
Nunc foenus Venus illa tulit: si verterit annus,
Fertilior sortem tum FRIDERICA dabit.
QUae scribam Tibi, Magne Puer? quae carmina fundet
Castalis in cunas officiosa tuas?
Cum totus haurire velim Permessidos Undas,
Ac omnes toto monte movere Deas;
Cumque omnes cuperem Pindi decerpere lauros,
Ac ipsas Phoebi laetus adire domos,
Omnia cum vellem Tibi scribere, denique totum
In voces Vatem solvere, fata vetant.
Amoto spectat vates tua gaudia Phoebo,
Dumque domi non est ille, nec iste domi est.
Ille tamen scribet, sed inania, qualia fundi
A Musa secum non habitante solent.
Ebria bacchantis prorumpant jubila linguae.
VIVE PATER! VIVAT cum GENETRICE PVER!
Maxime VIVE PVER! Ridet Tibi REGIVS HERES
Misturus fatis jam sua fata tuis.
Sidera conspirant Arctoo orientia caelo,
Ingeminantque omnes omina, vota, preces.
Et cunis ego scribo tuis: nam scribere vatum est.
Subscribunt votis terra polusque meis.
AT Tu, Magne, Veni, (quid enim pia vota moraris?)
Effer adorandum Duxque Paterque caput:
Utsperata tuos saturent spectacula Cives,
Et cum Sole novo laetior annus eat.
Adrepit Patria, et vix, pondere mersamaligno,
Lumina funestis imbribus uda levat,
Et querulo Dominum metuentius ore salutat:
Sed tamen a vultu nunc animanda tuo.
Eximat hos fastis pia dedignantibus annos
Cimbria, venturus ne sciat ista dies,
Ac aevo meliore nefandi vulnera lustri
Expiet, in priscum restituenda decus.
Redde Ducem Patriae, non amplius hospes in illa,
Ut sibi reddatur, reddita tota Tibi.
Imus in amplexus, ruimus tua turba, tenemus,
Prensamus media, qua licet ire, via.
Plebs Patribus, pueris pulchro commista tumultu
In plausus furiis dulcibus acta calet.
Nos quoque non pars nulla sumus, nec anhela recusant,
Quo rapiunt animos gaudia, verba sequi.
Quae modo signatulit, [Note: Alluditur ad Insignia Academiae.] pugnaci opprobria seclo,
In Te spirantis pignora Pacis habet,
Quaeque suos meditata capit vix ipsa triumphos,
Quam cupido! stringit Te tua Musa sinu.
Cum palmis venit illa, veniret et ubere cornu:
Martius hausisset ni prius omne furor.
Saltem humiles, Dux Magne, togae nunc ore celebrent
Auspiciis causae parta trophaea tuae.
O bonus o Patriae nostrisque renascere Musis,
Natalis surgat noster ut ille Tuo.
Quae Tua, nostra Salus: Tibi dat Deus: Ipse redonas.
Te fugiente fugit; Te redeunte redit.
ERgo redis nostris, divino munere, terris,
Aurea Pax, precibus saepe petita meis!
Te reducem laeta populus jam fronte salutat
Omnis, in amplexus irruit ille tuos.
Pacem omnes clamant, juvenesque, senesque, nurusque,
Insonat illa aris, insonat illa focis.
Tityrus hanc patulae cecinit sub tegmine fagi,
Quique gravem findit laetus arator humum.
Fallor? an hoc nomen silvae didicere loquaces?
Fallor? an hos Echo spargit ad astra sonos?
Nam simulac albis invecta est Diva quadrigis,
Exultavit humus numine tacta novo,
Submersumque stiis lacerum caput extulit umbris
CIMBRIA, vah! quantis Cimbria fracta malis.
Mater io salve! nova Te nunc fata manebunt:
Mater io! vultus effer amoena novos.
Doris amara suas queis intermiscuit undas,
Dulcibus hinc in agros efflue dives aquis,
Ut succo meliore beent nova prata juvencos,
Laetaque luxuriet per tua rura Ceres.
Vos quoque, quae tacito sedistis monte Sorores,
Huc (nam vestra vocant sacra) venite Deae.
Pierides properate, venit nunc vester Apollo,
An venit? at veniet vester Apollo brevi.
Huc properate omnes praecinctae tempora lauro,
Non qualis galeam noxia Martis amat,
Qualis at innocuis in munera vatibus ibit,
Qualis Apollineis plectitur illa comis.
Pacatae ramos intexerns Pallas olivae
Serta, sed a pugnis nunc aliena, ferat.
Sint procul a nostris pugnacia numina castris!
Otia nos colimus, nos juvat alta quies.
Non nisi paciferis Cimbrae crescetis Athenae
Artibus; haec vobis una, suprema salus.
Hanc toties Superos positis oravimus aris:
Haec votis toties sollicitata meis.
Et nunc illa venit nostris extorta querelis:
Quanquam sera venit: sed tamen illa venit.
Respicit illa tamen miseros recreatque clientes,
Et quia sera venit, gratior illa venit.
Ah! memini, cum saeva tuis incumberet agris,
Cimbria, tempestas, fulmine foeta novo,
Cum procul exciret, quos mitteret in caput ignes,
Cumque tibi premeret Mars ferus omne latus.
Quam metui, ne praeda novo raperere furori!
Quantus erat per agros, oppida, tecta pavor!
Qualis ubi Ioniis jactata carina procellis,
In mediis metuit, ne tumuletur aquis.
Diripiunt cui vela nori, latus unda flagellat,
Incertumque tenet saucia puppis iter.
Heu! quis tum fuerit cernenti talia sensus:
Mortis ubi impendent tela, quis horror erit!
Felices veniant nautis trepidantibus ignes,
Vel fugiant Euri, vel cadat ira maris:
Vel procul ostendant portus bona fata benignos:
Continuo pulso vita pavore redit.
Sclvitur in plausus et in ebria jubila vulgus;
Nec se mens laeto tacta stupore capit.
Illa fuit nostris facies laetissima Musis;
Sic faciem ostendit Cimbria tota novam,
Cum cupidas primum Pax laeta veniret ad aures,
Efferretque novum dulcis imago jubar.
Excidat o Cimbris aetas ingloria fastis!
Candida qua nostris Diva recessit agris.
Ah! quoties profugae vestigia coeca secutus,
Aetherea volui ducere sede Deam.
Si nostro duci non sprevit carmine, duxi.
Si dare nos voluit thura precesque, dedi.
Nec mea vota tamen sparserunt irrita venti,
Audivit nostras Diva rogata preces,
Vatis et illa sui non dedignata querelas,
Fascibus accessit gloria magna meis.
Nam memini, et memori nunquam lux aurea mente
Labitur, in nostrum qua redit illa decus.
Ipse mihi plaudo, plaudunt hoc nomine Musae,
Auspiciisque volunt hoc licuisse meis.
Sunt haec (sintque diu) divinae munera pacis,
Formosa nobis quae dedit illa manu.
Imo tuum Pax ipsa fuit, DEVS optime, munus:
Hanc Reges nobis, hanc peperere Duces.
Conspirant nostris nam fata et numina votis,
Et placidos spondent sidera juncta dies.
Venit et illa tuo nobis, DVX Maxime, dono.
Tu fractis nunc Spes optima rebus ades.
Quam poteras armis, pacem pietate reposcis,
Et Patriae impendis, quot tua damna! tuae.
Heumihi! quot nobis fuit illa redempta talentis:
Te tamen hanc potius reddere jussit amor.
Ut, quam non nobis expugnavere tot anni,
Nunc fieret dextrae munus opusque tuae.
Signifer ipse tuae (juvat haec nos gloria) pacis
Signa per Aonidum regna modesta tuli.
Nunc tamen haud nuda species in imagine fulget:
Ipsa venit Musis nunc socianda suis.
Signaque nos Domino substernimus omnia nostro:
Haec tua sunt paci tota sacrata tuae.
Quae premit hos humeros, Tibi nunc, tua PVRPVRA, fulget,
Jamque tuis radiis, jam nitet igne tuo.
Cesserunt huic arma togae: toga cesseratarmis,
Exsangui quondam pallida tota metu.
Saepe alio metuit, quam conchae sanguine tingi:
Jamque triumphalis sistitur ille color.
Illa tuos ornet semper, DVX Magne, triumphos,
Aeternum Paci serviat illa tuae.
Haec quoque, supplicibus dederas quae SCEPTRA, Camenis,
Accedent pompae pars quotacumque tuae.
Pacis in his quoties circumportatur imago,
Perpetuum haec nobis earmen et omen erit.
Stabit in his geminis, quae Pax tegit unica, fulcris,
Stabit, et aeternum nostra stet (oro) salus.
Scilicet hoc nostras decorasti pignore Musas,
Ut tua cum fuerit, Pax quoque nostra foret.
Hac nostras premimus, tacita velut obside, chartas,
Praesidium haec nostris, te Duce, rebus erit.
Hanc ut specto lubens! ut pacis imagine pascor!
Nuper et in somnis haec mihi visa fuit.
Dextra tenet ramum femper frondentis olivae,
Plena erit haec baccis; frondibus ante fuit:
Si tamen his, si plena fuit. Nam serta fuerunt
Frondibus e nostris qui plicuere sibi.
Cumque tuo clypeum manus altera nomine sculptum
Exhibet, hoc etiam nomine Diva latet.
Cimber Apollo latet, pacem hoc qui nomine munit,
Namque tegit pacem, qua cupit ipse tegi.
Terga premit Divae fecundo Copia cornu.
Saepe hic pro magna spes bona messe fuit.
Muneribus sit plena tuis! sic optima rerum
Pax erit, haec cornu divite pinguis erit!
Hos quoque Musarum pando tabularia, LIBROS,
Ingere tu nostris lumina blanda libris.
Heic pacis seges ampla Tibi est; quot nomina servat
Ille, tot heic pacis sunt monumenta tuae:
His Patriae usus eras, poteris custodibus uti,
Atque Duces cupiunt hos fora, templa, Scholae.
Ipse velis Pater esse; tua modo pace fruantur:
Heic in longa tibi secla triumphus erit.
Florebunt variae tot cum Doctoribus artes,
In pretio virtus praemiaque ejus erunt.
Hoc quoque pacis opus, mitissime respice PRINCEPS,
Quas tenet hic leges et tua jussa liber.
Otia quae nobis pacataque tempora praestent,
Noster et ordo piis quae colat obsequiis.
His quoque Magne novos aperi DVX CLAVIBVS annos,
Tempora ut haec nobis candidiora fluant.
Teque novi pateant, Jano velut auspice, fasti,
Fataque sint nobis, sintque serena Tibi.
At tu magne veni nostrisque illabere signis,
Auspiciis reddas illaque nosque tuis.
Magne veni Princeps, quid enim pia vota moraris?
Nam Tibi, quae capiant, pectora mille patent.
Aonii cupient Tibi se submittere Montes:
Te nunc Pierides per juga sacra canent.
Fons Tibi Castalius ferventibus effluet undis,
Approperat capiti laurea silva tuo.
EVSEBIE Tibi prona ruit, Tibique oscula figit,
Quae longo pallae syrmate verrit humum.
Commoda mille Tibi, Tibi mille precata salutes,
Praesentis spondet munera sancta DEI.
Te THEMIS alma vocat, sacrum haec Tibi dedicat ensem,
(Pacata nec enim dissidet ille toga.)
Illa cupit leges, pacem cupit illa tueri:
Hanc etiam lanci subjicit illa suae.
Non et HYGEIA aberit, multis redimita corollis,
(Praesidet haec arti, quae tua, Phoebe, fuit.)
Illa Tibi cupiens tetricos avertere morbos,
Nunc vitae nectet stamina longa novae.
Nostra quoque injiciet SOPHIE Tibi vincla: [Note: Alluditur ad Insign. Fac. Philosoph.] catenis
Te trahet et Peitho nostraque Musa suis.
Dumque Orbes rhombo varios vertente figurant,
Licia circumdant, protinus ipse canam:
Ducite ab urbe domum mea carmina, ducite Daphnin,
Tuque moras omnes rumpe, vocate veni.
Te veniente novi nobis procedere menses
Incipient, puri mollius ire dies.
Ille tuis natalis erit, DVX Maxime, Musis.
Jam rediviva tuo sidere lingua calet.
Horrisono late strepat ut Bellona flagello,
Te Duce erunt Musis otia longa tuis.
Saecula longa fluent, nullis turbanda procellis.
Ah utinam nobis aurea tota fluant!
Servate hoc nobis Superi, servate, periclis.
Omnibus ereptum tollite ad astra caput.
Servate hoc nobis, nos ut servemur in illo.
Regia sit Conjux totaque salva Domus.
Tuque tuis infer vitam mentemque Camenis,
Tu defende tuos, Tu decus adde novum.
Sic Tibi pacatae maneat pars ultima vitae,
Teque sibi Divum sidera tarda velint.
Sic Tua pacisico FRIDERICI a nomine Tellus
In scra pacem posteritate colat.
QUi patriis dudum reddi debebat Athenis,
Trans mare nunc positum terra Britanna tenet.
Non levis est PRINCEPS mea MAXIME, culpa, sed omnem
Praecipio veniam criminis ipse mei.
Interpres tuus ipse fui, nec iniquior in me.
Hoc unum Vati nunc licuisse velis.
Me peregrinandi non inconsulta libido:
Discendi cupidum sed pius ardor agit.
Heic ego Musarum veteres perrepto latebras:
Tot volupe est libros, tot mihi nosse viros.
Heic quae continuo rerum discuntur ab usu
Colligo et haec Cimbris munera servo meis.
Ah quoties volui fugitivas sedulus horas,
Et celeres numeris sistere Solis equos!
Sed pereunt nobis non advertentibus horae,
Nec satiant doctam tempora parea sitim.
Ergo tui crescant concessi munere soles,
Fac novus iste tuo sidere mensis eat.
Hoc picis aeterno memorabit carmine vates,
Quotque dies dederis, hic dare secla volet.
Ac studiosa tuae mea Musa pedissequa famae
Scribet inocciduis haec Tibi verba notis:
Si nova nunc illis, dederat quae Sirius, addis
Otia, eris rebus magnus Apollo meis.
His ego rite colens Te vocibus: Otia, dicam,
Illa Canis nobis fecit; at ista Deus.
SECVRITAS. PVBLICA. CONSOLIDET. a AETERNITAS. PLVS. QVAM. ROMANA. ET. QVOD. VLTRA. SECVLORVM. MEMORIAM. CEPII. INITIVM. NON. NISI. CVM. OMNIBVS. SECVLIS. DESINAT. BONA. PRECANTVR. OMNES. BONI. ET. QVICVNQVE. SVB. ILLO. VITAM. TRAHVNT. REDONANT. ILLI. SOLENNE. SVVM. VIVAT. VIVAT. VIVAT. CONSONAT. ILLIS. ET. SVO. QVIDEM. VOTO. FAVSTITATES. TANTAS. VOVET. UT. VOTO. NON. SIT. OPVS. ET. HOC. QVALECVNQVE. AFFECTVS. SVI. DOCVMENTVM. HVMILLIME. OFFERT. VNIVERSITAS. ROSTOCHIENSIS.
ERgo ades, et sacrum jam lumine foeta beato
Instauras matuta diem, sperataque pandens
Brachia et auratos miniatae vestis amictus,
Astra polo noctemque fugas; qualisque nec ante
Visa, serenatum vultus diffundis honorem
Laetior. Ipse nova se Sol in luce coruscum
Exhibet, insolitae visurus gaudia pompae.
Ipse Tibi ridet facie formosior annus,
Et picto Tibi Vesta sinu tot munera pulchra,
Jucundas dispensat opes. Tibi, MAXIME PRINCEPS,
Naturae excelso genius praeludit honori.
Et RORA NOSTRA arcto foliorum clausa galero
Quae fuit, et floris vix ostentaverat unguem,
Puniceos Tibi nunc turgens evolvit amictus,
Exortus venerata tuos: nam luce benigna
Sensit adorandum sibi nunc splendescere sidus.
Ecce tuum Tibi nunc viduatis aedibus omne
Tendit in occursum, nullo discrimine, vulgus
Defixis inhians oculis. Jam quilibet ardet
Tam sanctum didicisse caput, pascique benigna
Fronte cupit. Jam tot rerum argumenta novarum
Miratur, puerisque ostentant sigula matres:
Quantum animos Tibi Numen agat; quae sidera frontis,
Quis decor; augustae quam prostet candida formae
Gratia; quanta Tibi vis ardeat ignea laetis
Clausa superciliis; jam tot monumenta fluentis
Laetitiae, tot signa animi, tot publica amoris
Pignora; jamque omnem pandunt ex ordine ritum.
Delecti proceres, aulae pars maxima, circum
Sublimes tendunt in equis, interque tubarum
Clangores subeunt florentesaere manipli,
Insultantque solo, et pulchris animantur in armis.
Haud secus armipotens caelum ingressurus Orion,
Primum illustre caput multaque aluce coruscum
Exhibet os, humeri hinc subeunt et pectus honestum,
Et qui se triplici distinguit baltheus auro
Maximus, ante alios mundi spectabilis ignes,
Quique ensis timidis magno mucrone minatur
Sideribus, geminique Canes vestigia calcant.
Astra minora latent, dubiis aut ignibus ardent.
O quam fausta dies! populorum o quanta tuorum
Gaudia! subsultant priscis habitata VARINIS
Littora, et ipsa suum submissa voce salutant
Rura Ducem, Numenque tuum tibi subdita tellus
Praesentit gavisa. En ut tibi murmure festo
Moenia nostra sonent, caelique imitata fragores
Sulphureas tormenta vomant per inania flammas.
Responsant aurae, responsant aequora circum,
Silvaeque Oceanusque et fluctisona Amphitrite.
In plausus coiere poli, conjunctaque terrae
Ingeminant sua vota Dii et sacra jubila miscent,
Inque DVCEM studiis omnes aequalibus ardent.
Salve, SVMME DVCVM, quem fata volentia nobis
Aetheria de stirpe satum indulsere piique
Nominis heredem, qui regibus ortus avitis
Stemmate descendis per plurima saecula ductos;
Seu Tu Pellaeo debes primordia sceptro;
Seu antiqua magis, post longae oblivia famae,
Et memores ultra fastos abscondidit aetas;
Exiguum hoc in laude tua est. Reddantur inerti
Invidiae, pereant secli monumenta vetusti,
Et Virtus illustris Avum: Tu sanguinis autor
Ipse tui, nec Te seclorum terminus ambir
Virtutemque tuam. Non fusis fulta metallis
Ora augusta Patrum pictique ex ordine vultus
Demonstrant regalem animum. Tibr nobilis esto,
Et te nosce prius, nec te quaesiveris extra.
Tot numerantur avi, prolixaque nomina gentis!
Quid cures hominum numeros, numerisque probandos?
Si nomen res ipsa negat, si pondus inanes
Destituit numeros. Te vellicat entheus ardor,
Ingentesque animos generosis imbuit ausis,
CHRISTIANE, o nostri decus indelebile secli,
Teque Ducem frons ipsa notat. Puero Tibi VIRTVS
Adstitit, utque Tibi reptare in pectora possit,
Crustula dat, vel quod cannis expressit Ebusus.
Atque ait: Esto meus: Tecum volitabo per omnes
Ingeniique orbisque vias, sacrosque recessus.
Ecce tibi diversa abeuntem in cornua callem!
Hic laevum fugito, dentes velut aspidis Afrae
Taenariumque chaos. Nitendum fortiter. Inde
Inde licebit humum pedibus calcare tonantem,
Miscerique Diis. Ingressu est aspera, scrupique
Insinuant sese, jejunaque glarea, ruscus,
Hamatique vepres, dumi, spina horrida, spina
Multa jacet foedatque artus, dentisque terebat
Morsibus exigui, quando male fida prehensa est.
Jam sequeris; vel Cyaneos raperere per aestus,
Vel per Sithonios ronchos, Maleamque carinis
Invisam. Sed et heic duplici Prudentia vultu
Adfuit, et geminis Constantia fulta columnis,
Et stricto themis ense, omnesque ex ordine. Divae
Illustres animos sapienti robore firmant,
Praesentemque altis genium conatibus aptant.
Jam tenerae micuere faces et pressa favillis
Flamma latere nequit, jamque ossibus aestuat imis
Virtutum praeclara sitis. Quis talia fando
Explicet, et digno dicat praeconia versu?
Quae super invidiae nebulas sortemque caducam
Evexit Fama et cognatis scripsit in astris.
Nil clausum tanto, nec inexplicabile quicquam est
PRINCIPIS ingenio, nil non penetrabile rerum.
Cuncta abstrusa patent, animoque tenaciter haerent,
Seu mentis vigiles Latiae per operta senectae
Immittas oculos et scrinia praepetis aevi
Excutias; seu tu sacra ignorata profanis,
Naturae rimeris opes tacitosque recessus.
Quam tibi nativa est, nec praemeditata venustas!
Quam gravibus condita jocis et acumine molli,
Qua te sermonis genios convertis in omnes!
Non fucus fallax Tibi mentitique colores,
Et fictum inducens ars ambitiosa decorem;
Fastus et astus abest, placidisque potentia verbis
Exulat, et volupe est privatam sumere frontem,
Et faciles praebere aures, et mitibus ultro
Adfari alloquiis. solers prudentia factis
Est mensura tuis, qua Tu moderaris habenas
Imperii, utque Caput tibi subdita membra tueris.
Praesentem si quando manum res ipsa requirit,
Promtus ades semperque tuus. non praemia recti
Occupat improbitas Virtutumque abdita plumis
Sistunt se vitia et specioso tegmine fallunt.
Cumque opus est, Tibi jura Themis legesque supremas
Exigit, et scelerum comites Rhamnusia poenas:
Sed tamen et justas nosti cohibere secures,
Cum tempus ratioque jubent, limoque tueri
Lumine. Sic Titan obliquis respicit hirquis,
Quos recto ore nequit; nec semper cardine fummo
Libratus totas absumit corporis umbras
Aestifer, et currum Nemeaeo sidere fultus,
Nec Phaethontaeos terram condemnat ad ignes.
Haec si meta tibi est, non in Te infamia tela
Diriget, intentoque fremens jaculabitur arcu
Impietas atque invidia et crudelis Erinnys,
Et quaecumque Orco vitiorum tabida pestis
Exit, Tartareo populos pastura veneno.
Ergo tuis, PRINCEPS, assurgit prona tiaris
VANDALIA. Illa pio faustam clamore salutem
Occinit, excelsisque operatur cernuus aris
Civis, Jamque Tibi FIDII procedit imago,
Tergeminam triplici connexa in corpore dextram,
Juratamque fidem communi nomine dicit.
Hos inter plausus et jubila laeta tuorum
Et nostras, HEROS CELSISSIME, suscipe Musas,
Ac exile Tibi patere hoc adrepere Carmen.
En sua vota Tibi submisso Academia vultu
Ingerit, et fari, pulsis a fronte tenebris,
Incipit: Ergo Tui, Sol o clarissime, Pindi,
Dux nobis speratus ades. Tu sidera prome
Exortu meliora tuo, lucemque benignam,
Et radios infunde tuos, ne tetrica pestis
Aonios afflet putri spiramine fontes,
Ne grave Falcigeri liventi lumine sidus
Peccanti noceat flamma, nec dira rubentis
Fulgura Gradivi, vel quo Cyllenius orbe
Se flamma pejore rotat. Tu, MAXIME, Natam,
Tu tutare tuam, pede ne calcata profano
Concidat. En! steriles Parnassi hic inter arenas
Vivimus et renui solamur carmine curas,
Hortis Hesperidum digni. Quid enim juvat altum
Produxisse caput, genioque per ardua ducto,
Fortunam Priami simulare et nobile regnum?
Armenta Admeti princeps si pavit Apollo,
Quid facient servi? Tures, PATER, erige fractas,
Tu fac effoetas iterum revirescere laurus,
Roreque pasce tuo, tunc se mens alta tuorum
Tunc pigra se tollet humo: Sic Te, BONE, servet
Dia Salus, et cum Nelidae impleveris aerum,
Tunc solida o! reddat meritorum praemia caelum.
DEspice me summo, qui despicis omnia, vultu
GVSTAVE, o nostri Solque decusque soli.
Despice me facili, sed qui nil despicis, ore,
Et lustra radiis infima quaeque tuis.
Tantulus ad tanti procedo Solis apricum,
Roreque cantillo pasta cicada tuo.
Cunctorum Sol es, Princeps GVSTAVE, meusque,
Ille calore suo; Tuque favore foves.
Claudo meos nictans ad tantum sidus ocellos;
Sed tenero vultus ore saluto tuos.
Parva fero MAGNO: nam Solis sidere magno
Mille modis hoc in pulvere repo minor.
Montibus ille prior lucet: Tu Mentibus altis.
Quod si me radius non ferit, umbra tegat.
Quisquis Sole tuo non gaudet, lumine Phoebi
Excidat, inque die perdat is ipse diem.
OFfero TIBI TE, id est: laudes Tuas; non quidem, quales scribi debebant; sed quales dare poterat levidensis bujus ingenii tenuitas. Nullus mor talium numerus includet CELS. T. dotes, quin illae omnibus numeris sint absolutiores. Nulli Poetarum pedes mensurant immensum virtutum Tuarum latifundium, nisi suo se metiri pede negligant. Celsissimus ille Tuus animus quasi cir culus quidam est, quem tot saecula frustra quadrare et ad ignobiliorem formam
traducere satagunt, semper in se rediens, semper sibi similis, nec angulo excedens, nec sinu quodam impressus. Volvitur haec immortalis Tui Genii sphaera super sixo et stabili rationis axe. Divini Numinis amorem pro sole habet, Virtutum omnium complexum pro stellis. quarum quidem perfectio tanta est in T. CELS. ut ne umbram quidem alicujus vitii patiatur irrepere. Tu, CLEMENTISSIME DOMINE, eo proces sisti magnitudinis, ut nec possit Tibi adulari quis, licet velit, quin, cum nimium dixisse videatur, parum dixerit: nec calumnias injicere, quin virtutum Tuarum moles illas supprimat. Et vide, SERENISSIME PRINCEPS, quantum nunc sumpserim audaciae, quod laudum tanturum ebuccinator existere voluerim, inter Poetas, quotquot sunt, pessimus. Poeturum quidam sunt Cygni, et raro canunt. Tales sunt illi Heroum praecones, quales pro fecto non una nocte nascuntur, ut fungi. Quidam Lusciniae, et expriment mihi suavitate sua Elegorum scriptores. Quidam Hirundines, qui tinnula sua garrulitate semper obstrepunt, quales in edendo partu Deam Nixiam implorare opus non habent. Quidam Psittacorum more verba tantum captant, et nil praeter antiquum [Gap desc: Greek word] recinunt. Furantur quidam, ut monedulae et cornicula illa Aesopica. In tenebris quidam ululant, ut noctuae et bubones, et aliae in. ebrae aves, quales sunt, qui honestorum hominum famam occultis telis feriunt. Cui Nebulonum generi nemo tenebras invidet et nebulas. Cantabimus nos ad medium Solem, quanquam Cicadae. Quae licet creperae sint et streperae, pascuntur tamen rore Tuae Clementiae, INDVLGENTISSIME DOMINE. Hanc si integram semper habebo, facile superbire patiar istos
Aristophanis [Gap desc: Greek word] . Nunc, ne Quid desit gratiae, imponis Spartam, quam sustinebat Vir longe Claris siraus DN. TSCHERNINGIVS, Vir, cujus memoriam semper veneror et venerabor. Cui oneri ferendo, siiuveniles hi bumeri adbucdum pares non sunt, aetas forte consolidaebit. Im ergo gmtias nunc ago Tibi, SERENISSIME DOMINE, ut non agam, id est; ut, cum illas ne quidem concipere possim, moriendum mihi sit ingnato. Accipe tamen GRATTOSISSIME DOMINE, has paginas, quas grati animi loco offero, et licet non tolerent sublimes illius Tui ingenii radios, cogita et in Apellaea aliquando tabula peccare Veneris sandalium. Quod superest, aeternum Numen veneror, ut toties totiesque redeuntem videat Natalem suum CELS. TVA. Inserat illud novum Serenis simae Familiae Tuae, masculae stirpis surculum, sub cujus ramis secutum aliquando protegatur posteritas, Teque Celsissimamque Tuam Domum aeternum beet. FIAT! DEVS optime, FIAT!
Incipit. ingeminant umbrae nocturnaque passim
Carmina Stentoreo decantat bubo boatu,
Jamque Lupi nil suave canunt, statque agmine toto
Et raucum sylvis intersonat ursus opacis.
Ergo ubi prolixis vaga nox circumvolat alis
Et toti incedunt sine sole et lumine menses,
Antiquum rediisse Chaos tunc creditur illis:
Tunc ingens pavor et longa vadentia palla
Spectra, truces genii pallentesque omnia formae
Incursant animis humanaque pectora terrent.
Non alius nos casus habet: nunc nocte sedemus
Maerorum et longa lacrimarum a nube profundas
Mergimur in tenebras. NOSTRAE SOL AVREVS ORAE
PERPETVA NVNC NOCTE JACET NESCITQVE REVERTI
ATQVE ORTV CADIT IPSE SVO. Queis vivimus astris?
Queis rapimur fatis miseri? Non una fatigant
Nos mala; sed totis tempestas horrida nimbis
Urget diluvioque supra caput exit aperto:
Nec miseros semel esse sat est; numerata tenemus
Omnia. Jam Patriae lacerum crudeliter ora
Stat decus, et [quis erit finis limesque malorum?]
Ingens continuo patet hic orchestra Gradivo.
O Superi! (neque enim vestri meministis et orbem
In plorata novo damnatis saecula luctu,)
An metuit Natura malum? num tempora Pyrrhae
Terra timet? Tityusve Diis caeloque nefastum
Intentabit opus rursumque rebellia sumet
Centipes arma Gigas atque anguifer omnia Typhon?
Fatalesve notat rerum sors ultima flammas?
Sed luctus servamus eos, justosque dolores
Tempestiva dies mansuro plangere lessu
Incipiet: Tu nunc tantum tibi, maxime PRINCEPS,
Indulge hunc animum nostrisque vocate Camenis
Ad tua festa veni, nostro celebrabere cantu,
Ore licet tenero; praegrandibus attamen ausis.
Exere mite jubar toti venerabile mundo
Et laudanda tuo, lux optima, nomina Pindo,
Pande omnis secreta poli, pande aethere quicquid
Progenitum est, quicquid praesentia numina spirat.
Nil canimus vulgare. Deos ad plectra vocamus
Nostra Diisque satos et Regibus edita avitis
Nomina Pellaeoque orientes stemmate Divos.
Omnia sunt excelsa. nihil mortalia dicunt
Carmina. nulla tuas aequat facundia laudes,
Et genium, GVSTAVE, tuum. Siceabimus aequor,
Et phoebea prius crepitante juvanda lucerna
Lumina. Nemo tuos aeque celebrabit honores,
Quamvis Pegaseos consumeret helluo fontes
Totaque centimanus Pindiiuga vertere Cyclops
Audeat atque omnes armis exposcere Musas.
Quis tua describet, PRINCEPS, praeconia? non hoc
Plebeium capit illa caput paganaque scibet
Pagina. Succumbit tenuis sub pondere tanto
Spiritus et vasta sese sub mole fatigat
Incedens per cuncta labor, quantumque pererrat
Omnia, Daedaleo tantum se involvere gyro
Nititur et laudum orescentibus abditur undis
Cymbula inexhausto nimium jactata profundo.
Sed sequitur tamen et quantum tu caerula ferris
Navigio, GVSTAVE, tuo super aequora, tantum;
Sen venti tumido praegnantia carbasa ventre
Implent; seu decumana animant in praelia v???es.
Te sequitur, tua pone legit vestigia puppis
Appendix inhonora tuae connexaque discit
A fato sua fata tuo. trahis unica nostros
Cura animos. tua me gratis clementia vinclis
Detinet, o PRINCEPS, et amica compede claudit
Degenerem hunc animum, nec tanto munere dignum.
Ad nutus exurgo tuos tuus et tua fervbans
Numina; nec soli tibi nunc natalia fulgent
Tempora, concurrunt faciles ad carmina Musae,
Et tua certatim properant ad festa Quirites,
Ceu curae pars una tuae. Non publica nostros
Affligant nunc fata animos. Nempe omnia salva,
Cum tu salvus eris; celebrat Natalia Princeps,
Concelebrat Populus. Populi Natalis in illo est,
Et tuus in populo. Te votis poscimus omnes,
Te petimus gaudetque sub isthoc Sole renasci
Nostra salus validosque movet surrecta lacertos
Diffusumque animat te sospite Patria corpus:
Nam velut aethereos abscondita vis trahit orbes
Ac ignota manus Superum, simul aethera magnum
Protrahit et toto labentia sidera caelo
Aequali super axe rotat, jamque intima vires
Stat Tellus impressa novas. Olli ignea Virtus
Insinuat tacitis illapsa meatibus et tunc
NAturam presso sua euntem in viscera socco
Miratur caelumque imos intrare recessus.
Hic tuus est, GVSTAVE, labor. movet ista patentis
Mens orbem patriae, perque altos diditus artus
Spiritus it. Nam Te motore movebimur omnes,
Meque etiam ipse moves. Tibi publica causa dolendi?
Est nobis eadem. Tibi publica gaudia cordi?
Hoc nostrum quoque munus erit. Fremat undique Mavors
Collectamque agitet rabiem caedesque rapinis
Misceat et caelum atque atri antra horrentia Averni
Et sata nocte ruat laxato Natio ab orco
Anguineas impexa comas, nihil improba nostros
Terrent fata animos tanto sub numine tutos.
O mihi si gratis nunc totum implere liceret
Aethera carminibus! si nunc mihi multus Apollo
In mea plectra volet et ovantes pectine nervos
Increpitet! vellem socio pius hic quoque plausu
Etfesto comes esse tuo. Vellem cibi, PRINCEPS,
Pangaei plenas exurere thuris acerras
Suppliciterque tuas praesens procumbere ad aras.
Sed removent obstacla gradum, quae nunc male cautum
Suspendunc offensa pedem lentisque morantur
Passibus: illa prius medio tollenda supersunt.
Ceu cum Elaea suo stat adhuc in carcere pubes
Victricem lectura rota fumante saburram,
Spe pendent animi, mordet sua frena caballus
Impatiensque morae pulchras animatus in iras
Laudanti non paret hero: prius attamen omnis
Planitiem campis factura viamque juventus
Semovet obstantes obices truncosque jacentes,
Aut quae venturas poterant inhibere quadrigas:
Tunc ruit axis in aequora liber et aera cursu
Provocat atque per ima per edita metam tangit.
Nunc ergo ante fores animum demissus et ora
Stabo procul, GVSTAVE, tuas. comitatur iturum
Simplicitas et punicea verecundia palla.
Non audent oculi sacro fulgore retusi
Laxatique metu propius se sistere tali.
Tu firma, GVSTAVE, gradus animumque labantem
Ergie et ad radios solida mihi lumina tantos,
Te satis ut capiant. Veluti Clymeneia proles
Cum peteret patrios, Vulcania munera, currus,
Nec vultum ferret, placidus pater adfuit olli
Divinosque sacro decusit vertice nimbos.
Non ego jam segnem vocito ad mea carmina Phoebum,
Tu mihi Phoebus eris, PRINCEPS, pietasque pavore
Crescit et ignaros animis instillat honores.
Qui caneris, nunc ipse veni propioraque confer
Numina. thymbraeos agitet mihi spiritus ignes
Afflatu, DVX CELSE, tuo: tunc in tuafundar
Elogia, et pronas patietur currus habenas.
Et jamsacra pio mihi Maenas pectora thyrso
Verberat. Ipse humiles jam nunc subsidere terras
Sentio, per vastos caeli multiplicis orbes
Immensasque domos vicinaque sidera raptus.
Jamque videre diem videor mihi, quae tibi lucem
Aeriosque dedit primum sorbere meatus
Sincerumque Jovem et liquidi spiracula caeli.
Nasceris: immites veluti post aequoris iras
Extollit Cynosura caput, placidoque tuetur
Lumine commoto tabulata fluentia ponto,
Ventorumque minas conjuratosque procellae
Mitigat insultus, et iniquos dirimit imbres.
Nasceris: Occiduo veluti cum lumina fratri
Divinosque artus et opaci tegminis orbos
Pandit, honoratumque exponit Cynthia corpus;
Qualem Gargaphies Actaeon nollet ad undas
Se vidisse Deam, propriis data praeda Molossis.
Tunc aderat Pietas et passis ter quater alis
Sidereum mulsisse caput divinaque membra
Dicitur. Excelsa primum de matre cadenti
Adstitit aetheriisque inclusit pignus in ulnis.
Illa serenati circumdata solis amictu,
Illita sideribus pennas et concolor astris
Stabat. non tantis ornata coloribus Eos,
Aut Thetys Aemonii vadens ad hmina Pelei
Ingreditur. vigiles exultavete pyropi,
Et formosa penes radiarunt tempora gemmae.
Candida caelestes stringebat vitta capillos,
Et pictae decorant vestes, qualique tonantem
Verrit humum, talem demittit corpore pallam
Stellatosque trahit sua per vestigia pannos.
Aspera sexcentis vivebant ignibus olli
Velamenta. rigent Indis satura omnia baccis.
Auget acus meritum. radiat Gangeticus ignis
Confunditque suis hyacinthi coerula flammis.
Jamque sinu teneros aliquantum foverat artus
Infantis. tribuens divinae munera mammae
Et roseis illata infixit basia labris,
Inspiransque per ora Deum sic in de locuta est:
Ergo ades et nostris felix allaberis oris,
Magne puer et magnorum fpes magna parentum,
Dulce decus Patriae, jubar immortale tuorum.
Ergo oreris pulchrisque beas vagitibus orbem,
Sacrati propago poli. Te numine plenum
Omnia, Te solido saturatum pectora caelo
Aetherium per inane feram. tunc nota subibis
Limina et aeterni stabis genitoris ad aras.
Tunc visu propiore coles divina Tonantis
Lumina secretoque incedes civis Olympo
Caelestesque bibes radios. Hoc fulgure mentem
Perculsus dubii penetrabis in abdita veri
Felicesque agitabis operta per omnia sensus:
Seu animo volvas, quantos se fundat in actus
Libertas spatiosa Dei praesensque per omnem
Labatur rerum seriem nutuque verendo
Temperet omne genus; quam se determinet ipso
Virtutis mensura suae; mortalia quare
Membra Deus, cur diversos sibi junxerit artes
Virgineosque sibi descripserit ipse penates
Conditor angustoque augustam clauserit ingens
Majestatem utero; queis lapsa canalibus ultro
Gratia dia cadat fecundoque irriget imbre
Pectora; quaementes feralibus urgeat armis
Vis et Tartareo venientia monstra profundo;
Quidque animos oneret tacitusque in pectora lictor
Inster et occulto praecordia verberet intus
Ariete; quidque illos possit componere motus.
Haec tibi substernet totum sapientia mundum
Atque triumphatum tua mittet sub juga seclum.
Ultra hominem assurges geniumque aetatis et annos
Anteibis virtute tuos; licet invida nondum
Obfuscet lanugo genas teneroque supersint
Jam vultus tibi in ore mei. Tuus ibit in ima
Spiritus, indeprensi utper vestigia veri
Ambulet. Ipse gravis venerabitur ora Sacerdos
Mitratique patres et queis tegit infula frontem,
Suspicient tantoque volent ultro esse minores
Ingenio talique sacros cvolvere nodos
Dexteritate placet. non jam Tibi prisca tuorum
Nomina, non Burewiniaden praepono jOhannem;
Quamvis Theiologi sanctum et venerabile nomen
Grandibus adjecit titulis voluitque sacratas
Ejus honorato laudes excresoere fastu,
Nec nostra erubuit vestiri sponte tiara.
Praeside me non Te premet exitiale creatum
Nocte nefas, non Te fraus secli afflata venenis
Imbuet anguivorusque adversum tendere Livor
Audebi, nunquam Te horrentia mortibus arma,
Nec circumstantes ferient latus omne procellae
Audacesque minae junctaeque in foedera vires
De recti statione movent. Intercidat orbis
Et ruat in partes resoluto cardine caelum;
Integer infractam stabis, CELSISSIME, mentem
Inpavidumque istae quatient Te impune ruinae.
O felix rectore pio, sua si bona norit,
Tellus! o nimium felix hoc principe civis,
Relligio cui prima tenet, cui fasque fidesque
Regula justitiae est. Firmata ibi mole sua stant
Imperia et placidas sociant in vincula dextras.
Tolle hanc, et sublata salus: tunc mille nocendi
Succedunt augmenta, doli scelerumque figurae
Sexcentae; tunc Lernaea damnosior hydra
Surget adulator; justis tunc omnia bellis
Flagrabunt sontesque intendent numina poenas,
Hanc quisquis contra molitur, fulmina contra
Fulminat et caeli studet inclarescere pugnis.
Dixerat, et teneros pueri (mirabile dictu!)
Ingressa est animos medioque in corde resedit.
Tunc Charitas cunas leni movisse susurro
Fama refert suavesque agitasse ad sibila somnos
Et blandum risisse Suo, jamque oscula labris
Defixere alterna jocisque immixta serenis
Basia. tunc molles casiae liquuntur odores,
Tunc Arabum fruges et cespite lecta Sabaeo
Dona dedere ultro, radiantique ora rubore
Et roseas pinxere genas, quas nulla repingit
Natura et Tyrio frustra confidit aheno.
Non sic purpureum miscet Bisalta cruorem
Lacte ferocis equae, potus ex tempore natos,
Sarranumque bibit talis dens Indicus ostrum.
Aeneam firmata Virum jam fecerat aetas,
Nec decor ille gravi spirabat fronte, nec illa
Tam pulchra in placidis errabat gratia ocellis,
Quae Phoenissa tibi succenderet illice pectus
Igne tuum, tacitaque exuretet arte medullas;
Ni materna dolos dederit solertia, et artes
Versasset Venus alma novas, alatus Julum
Ut simularet amor specieque ut fallat in ista
Inspiretque sacrum noto sub nomine virus.
Ac tibi tum puero insedit Venus omnis, et omnis
Concinni oris honos et castigata venustas
Corporis adstantis legit suffragia vulgi
Laudantesque manus amplectentesque lacertos,
Ut visum sequeretur amor, miratio amorem.
Illa ligant animos cilia incursansque per ora
Fulgor et in geminis majestas plurima gemmis.
Est aliquid quod fronte latet, nec vana tuemur
Omina, nec falsis mentes pernoscimus ipsas
Auguriis. totum hic sapiens Natura Theatrum
Explicuit. dictant impressae fata figurae,
Miraque fatidicus ducit vestigia sulcus
Suspenditque in fronte animum. mysteria quivis
Continet articulus miraculaque insita pandit.
Scilicet ingenitus toto se corpore didit
Spiritus immixtusque artus se volvit in omnes
Et similem subigit divino pollice massam
Conformemque facit: Nam queis Natura noverca
Segnes largita est animas et humi prostratas,
Torva illis forma et ventosa cucurbita scrvit
Pro capite et pro corde pepo, prolixave labris
Ora patent; veluti laxis marsupia prostant
Faucibus et vacuae junctura absente crumenae;
Aut vaga distortis volvunt vestigia talis,
In terram proni. Tales mala plurima condunt
Intus et a fatui procedunt stirpe Meneni
Psyllisque adversantem in bella vocantibus Austrum.
Sed melior sua queis versavit corda Prometheus
Sincerasque dedit caelesti e semine mentes,
Illis multus honos graditur per membra decorque
Plurimus. Elucet speciosae gloria formae
Principium confessa suum causasque latentes,
Quaeque latent meliora probat, frontique locatus
Indubitata animi notat argumenta character.
Ipsa facit Natura Ducem, non sceptra, tiarae:
Non honor est, quem scamna juvant, celsoque sedili
Sese aliquem credens. Phrygium tu impone caballum
Huic solio. Quid tum? moles geminata colosso.
Nil addit demitve basis. Nano adde cothurnum,
Nanus erit nodusque viri. non arduus exit
Claviger. intus erit, magnis quod destinat ausis.
Rex esto, regalem animum cui fata dedere,
Quem pulchro signat compages optima vultu;
Qualem Tu, GVSTAVE, geris. Sic mitia quondam
Augustus Pater ora tulit. Sic magna Philippi
Progenies decorata artus. Sic pulcher Julus;
Sic Cyrus; Sic Turnus erat. Distincta Deorum
Hinc species et forma quoque est. Pater ipse verendum
Implicuit numen divino mystace et omni
Majestas sedet articulo. Ferventior inde
Odrysium facies ornat, cui plurimus ignem
Subjecit rubor et beilacis copia flammae.
Pallida Somnus habet, Divum placidissimus, ora
Nictantesque oculos tardus trahit et pendentes
Versat palpebras. Agili Cyllenia proles
Ingreditur vultu, in partes variabilis omnes,
Arridetque sibi. Siculi Rex ille camini,
Delapsus caelo Deus, et faber est et claudus
Et facie plebejus et horrida fumidus ora,
Vulgarisque sedet jocus inter pocula Divis.
Haec animo tunc forte Pater generosaque volvit
Obtutu defixa Parens, nec tanta fatetur
Omina; sed magnos, venturi conscia fati,
Celat successus et spe trepidante recondit.
Illa sedet tenerisque premit complexibus illum
Ulnarumque helices pulchros circumplicat artus:
Ceu quae Pestaei rosa gloria prima roseti
Irradiat ramis, parvo stipata sodali;
Altera praegnantis rores saturata Favoni
Puniceum pandit uterum et vel mille labellis
Ostendit pudibunda caput: latet altera nodo
Nudatoque sedens caelestes postulat auras
Vertice, et ad primos laxabitur aurea soles.
Vitutum chorus omnis adest circumque jacentem
Funditur. Hic gladio venit Themis ardua stricto,
Et quae felicis ramum praetendit olivae,
Incultum quondam subigens Clementia mundum.
Adfuit et duplici stetit hic Prudentia vultu,
Circumspecta, sagax, senio venerabilis ipso,
Itque comes geminis Constantia fulta columnis.
Has inter tunc Diva fuit; sed simplice cultu
Dissmulat caeleste genus, poteratque videri
Exili tunc veste minor; gens aurea qualem
Saturni quondam potuit gestasse sub aevo.
Mensurant humeros lapsi per colla capilli
Undantesque hinc inde globi, sed pendula vestis
Indignam longa signabat sindone terram:
Candor erat; qualis veteris Germanica secli
Incoluit pulchro turgentia pectora honesto;
Qualis Teutonicos pede nudo itasse per agros
Creditur, antiquos decorans quondam Ariovistos
Arminiosque Duces et magnanimos Witekindos.
Talis erat tantoque Tibi assurrexit honore.
Ipsa tibi Jovii sacra stat foetura cerebri,
Inclita, quae gemino celebratur munere, Pallas.
Fronte benigna micat, sed coetera milite turgent,
Et saevum placida miscet cum pace Gradivum.
Sic steterat divina cohors, sic lacte sub ipso
Immulsere Dii tentamina grandia et omnes
Virtutum numeros gravidamque a Numine mentem.
Ergo ubi jam primo puerum sonatore suamque
Jam matrem vox blaesa crepat, jam celsior intus
Spiritus it generosaque agit praecordia virtus.
Omnis fibra Deo tumet et propiore favilla
Mens incensa calet. Nam sub puerilibus annis
Nil adeo puerile tegit, gravis omnia firmat
Acta tenor grandemque putes te adire Catonem.
Praegreditur mens ipsa sibi, fallitque senectus
Sub puero, tacito mirantibus illa magistris
Omine, quorum Tu cautas aetate sub ista
Antevenis operas et pulchro Marte lacessis.
Scilicet instabiles scapha remige fulta per undas
Tutjor it, flantemque audentior urget in Austrum.
Altius erigitur, quae conjuge nititur ulmo,
Vitis et erecta serpentes ilice tendunt
Crinales per inane hederae. Tu maxime quondam
Claviger; aeterno licet esses nata Tonante
Progenies, tenero dantes tibi jura Magistros
Suspicis et clarium te quondam prima docentem
Vocum elementa Linum sinuatosque arte maeandros,
Quique tuos arcum docuit lunare lacertos
Eurytus, et lucta clarum Harpalycum Phanopea.
Talis Amyntoriden magnus veneratur Achilles,
Philyridenque pares variantem pollice pulsus
Rasaque succusso salientia fila cachinno.
Ergo Tibi cunctos recludit Cyrrha recessus
Et fontes Libethra suos. chorus advenit omnis
Aonidum et grandi supplex famulatur Ephebo.
Et jam Romuleos, studio fallente laborem,
Fundis ab ore sonos primique est cura Quirini?
Quale quid Arpinas ad restra rotare solebat
Tullius intentos adstringens compede sensus.
Jamque Attis tibi lingua placet, cui primitus ausi
Phoenices ruchbus voces signare figuris.
Nec tibi prodcens Eous longa character
Brachia et clato surgentes gutture voces
Displicurere, nec has refugis didicisse Camenas.d
Jam tunc priscorum calles commenta sophorum,
Ceu digitos unguesque tuos; quae docta Platonis
Inculcet Schola; cur miseros damnasse Poetas
Dicatur, Dominoque negaverit omnia soli.
Nec Tibi jam sordet Senior Gargettius, omni
Qui miser ast ullo sine crimine vapulat orbi.
Jamque Stagiraeum tanti non esse tribunal
Colligis, ut, tepidis veluti daret Aeacus umbris
Jura Lycaoniusque senex, subeamus honori
Jussa Patris latumque negetur cedere ad unguem,
Figamusque imae turpissima basia plantae.
Jam Samios prandere potes justaque creatos
A tellure cibos: jam pulchra silentia laudas,
Atque artem cupis esse novam. Laus prima tacenti est,
Si ratio, si causa velit. talem ipse volebas
Pythagoram superesse aulis, qui jura silendi
Dictitet et creperas fatuum os compescere ranas
Edoceat, veluti prope littora muta Seriphi.
tunc quoque Grajorum figmenta et ludicra vatum
Persequeris, nec parva Tibi sapientia surgit
Inde: sed abstrusum falsi sub nomine verum
Eruis. haud modicum est, tanto quod Principe dignum est.
Rejicis imbellem frena ad Phoebeia dextram,
Nec juvenem culpas, sed mentem fortibus orbam
Consiliis. mox ipse tuo capita improba telo
Disjicis in superos vibrantes arma Cyclopas.
Cum legitur magno periens ab Apolline Python,
Tunc subit infestos de sede movere Tyrannos.
Nec frustra mutata legis tot corpora et artus
In turpes migrasse feras: quod saeva Lycaon
Induit ora Lupi: quod Taurus mugiit undis
Ignoto portans regalia pondera tergo
Juppiter: Aeolidae quod circes virga sodales
Fatali in turpes mutavit verbere porcos:
Saxea quod Niobe est, neque saxea membra fuissent;
Si praefracta intus vel marmore durior ipso
Mens Caeo genitae potuisset cedere Divae.
Cum Tegeaea Argum consopit fistula, non hunc
Centeni servant oculi. Sic dulcia PRINCEPS
Palponum cum verba bibit, Sirenibus aures
Commodat et nulla haec fugit Acroceraunia virtus.
Jam reperis alios, (quam plena est fabula vero!)
Dircaeo de dente satos, praegnantia letho
Semina jacta suo, et plus quam civilibus armis
Inter se alterno prostratos vulnere fratres.
Aeolium si quando utrem non laxat Ulysses,
Leniter adspirant venti flatuque secundo
Ille volat, placidis raptus super aequora cauris.
Deme vagabundis adstricta ligamina ventis,
Heu mihi! quas pelago turbas, quantasque procellas
Turba furens aestu et jam carcere libera ab omni
Excitat! Ingentes intus qui condere vires
Novit, is instantis poterit vitare pericli
Pondera; qui temere consumpsit prodigus illas,
Ipse jacebit humi, vulgo ridendus ab omni.
Non tibi Carpathius frustra tot in ora resolvit
Se juvenis, cunctas gnarus variare figuras:
Jam Lupus exululat torvaeque cupidine caedis
In pecora exercet rabiem; jam vertit in alas
Brachia; jam trifidus, maculosam abjectus in alvum,
Sibilat, et miscet raucas latratibus iras,
Et responsuras mugitu provocat auras.
Vertumnos ubicumque vides solersque notasti
In nostris multum dominari Protea rebus.
Haec agitas et tanta juvat condiscere lusu
Seria. Naturae sed cum majoribus infers
Te gradibus volucrique agitaris in abdita passu,
Et tacitum rimaris iter, sic discis, ut ipsa
Te formet Natura Ducem. Te quaelibet orbis
Particula erudiit. dum Tu sapientior esse
Incipis, et melior fis isthoc nomine Princeps.
Ergo ubi diverso coeuntia semine volvis
Corpora, disparbus constans Respublica membris
Discitur. Ignitus, qui mulcens aera conus
Ignota in puro vestigia sulcat inani,
Prima tenet, juxtaque sedet subtilior aer:
Imperii ratio est eadem: praestantior unus
Summa tenet; calidis semper pars optima praesto est
Consiliis; sed faex inter plebeia resedit
Terrea, nec crassus sese effert altius humor.
Acria discussas rumpentia fulgura nubes
Fortibus exaequas pernicia in arma lacertis.
Cum gratos videas agros et semina sulcis
Credita quantumvis avidum ditare colonum,
Tunc Tibisuppostae turpissima sarcina terrae
Dicitur ingratus. Ferrum Magnesia cautes
Quod rapit, arcanis nexum per mutua vinclis,
Res tibi mira fuit. latet aeternumque latebit
Causa modusque rei. suspenditur orbibus orbis
Et divisa ruit per singula corpora virtus,
Nec divisa manet, sed continuata facultas
Omnia mirandis inter sese implicat hamis.
Hic instar praegrande tenes, istaque moveri
Omnia lege notas. trahimur sequimurque vicissim,
Et cunctos ea fata rotant. trahit ipse benignus
Pectora et occulto sese sub numine PRINCEPS
Cordibus insinuat pronis animisque suorum.
Heic habitat, sacroque intus spiramine mentes
Ventilat. Huncomnis sequitur per saxa per ignes
Civis et Aenea pulchra est fiducia in uno.
Observas crebris acta aestibus aequora; quae vel
Lunari praegnans radio tumor erigit; aut quae
Depressit fugiens infra sua littora Phoebe:
Et pariter varii suspecta negotia mundi
Incertasque notas facies sortesque malignas,
Et genium, Fortuna, tuum, jam celsa tenentem
Culmina, jam viles fignantem in pulvere gressus.
Quod cuncta ingenito natura sub hoste laboret,
Nil nocet. internis surgit mage splendida rixis
Et vires capit illa novas. stant lege sub isthac
Omnia et excelsas vexant ea praelia mentes,
Queis-Livor latus urget honestisque obsidet armis.
Stramineos si forte lares et pingue tribunal,
Rimosasque domos, ingentibus aemula sceptris
Regna revolvis Apum; tenui Tibi discitur inre
Grande rudimentum soliique ingentis imago.
Cum cognata Tibi superorum habitacula mente
Perspicis, et vasto suspensos fornice caelos,
Et nebulas in sole vides. nihil undique purum
Esse patet. magnis haeret quoque mentibus error.
Cum medius graditur per signa adstantia Titan,
Tunc Regem finxisse potes, cui plurima circum
Stipat turba latus. Saturni inamabile sidus,
Gradivusque pater supra caput adstat, at illos
Multa Jovis mulcet clementia: namque malignos
Consiliis miscet cautis cohibetque furores.
Subter amica Venus placido micat ore orobisque
Instaurat regem monitis. Cyllenius inde
Effert mite jubar Suadaque potente salutem
Vindicat et dominas affando detinet aures
Lacteus. Extremos claudit vaga Luna labores,
Jam Phoebo saturata suo, jam cornua sumens
Fraterno ex abitu, jam turpem lurida vultum,
Jam rubras suffusa genas. hac omnia Regna
Instabili sub lege vigent, haec dirigit actus
Informatque statum ratio. Jam plena decore
Crescunt regna novo, jam retro lapsa feruntur
Omnia et immotos praefigunt saecula fines.
Sic regni momenta notas atque ipsa ruentis
Solstitia imperii, quando retrogradus instar
Cancer et infausto mentes effascinat astro.
Palantes si quando vides raptarier ignes
Ingenita levitate vagos; vagus omnia mundus
Discitur et quicquid mundo sublime videtur,
A vitiis illustre suis. jam fixa minorum
Flammarum observas genera obluctantia caelo
Motorique adversa suo vetita aethere puro
Retrorsum legere spacia et perdiscere mori
Morem aevi. Geminos graditur sortitus honores
Hesperus et duplici luci deservit et umbrae
Officio; qualis rebus versutus agendis
Plurimus Aularum notos agit histrio lusus,
Et faeda puras temerat ferrugine luces.
Jamque etiam pictos satagis pervolvere mundos,
Et numeras, qua parte poli, quo cardine caeli
Quaelibet existat regio; quo lumine Phoebus
Adspiciat, rectunne an limum obvertat ocellum;
Queis Titan non mergat equos vicinaque semper
Ambulet ingenti circun sua littora spira.
Heic rerum secreta vides, Samiique renati
Argumentum ingens, quantos agitata per orbes
Terra ruat secura sui, tria sidera circum,
Phoebeasque faces, quantum Phaetontia fallat
Fabula, quadrigaeque fides sit vana paternae.
Diverso Antipodas inventos orbe sub uno
Nunc orbe invenies. Jam scis, quid terminet Afrum;
Quae circumscribant Europam limina; quantis
Harpyiae incumbant eheu! Mahumetides arvis;
Quantus eat dubio Nilus bene nobilis ortu
Raros fecundis excusans fluctibus imbres;
Queis duplicem Ganges sedet sitim et asperet auro
Guttura, Sithoniique ubi gyrent aequora ronchi;
Euxino moriens in ponto ubi desinat Ister.
Jam deserta Arabum nullis habitata colonis
Ingrederis; nisi quod tantum heic Hecatea jocentur
Phasmata et horrendis ludant per opaca figuris.
Jam molles nemorum exuvias, jam zinziber Indi,
Atque ubi disrupto matris fecunda cicatrix
Cortice thura vomat, notescit, et unde vagorum
Vilescant spolia Aethiopum, pauperque Zalophus,
Guineaque, et nimio Congus sub sole recoctus,
A gazis sit, o Inde, tuis. Non vivimus uno
Sole. Sub algenti trans Aegocerota Canopa
Barbara tam calidis nunc quaeritur India votis;
Nec quae pampineos moderantem tigride urtus
Conspexit Bromium; quae terminat Herculis acta;
Nec quae Pellaeos passa est postrema furores,
Sufficit. Ipsa vias auri scelerata cupido
Invenit et medios dubitat nil ire per ignes,
Auratam ut lucretur ovem lacerataque rixis
Vellera, nunc multos nimium detonsa per annos.
Heic Attabalipas solio turbamus, et isti
Jura damus sceleri justoque armamus iniquum.
Haec quoties volvis, damnas risuque refutas
Saecula, quae rerum Dominos lateque Tyrannos
Felices uno ore vocant. Jam corpora solers
Externosque illorum habitus metiris et ipsa
Infundis numeros in rerum viscera; seu quis
Supputet erectos apices, terrasque jacentes,
Quantaque depressam mensuret linea abyssum.
Jam quoque nosse datum est imponere Pelion Ossae
Objectisque novas includere montibus urbes,
Et quae rite situm statio determinet; an se
Vel quinto sextovel locus munimine tutum
Sentiat; et quidnam sibi devia forma requirat;
Sint nec acuta nimis, nec propugnacula distent
Glandem ultra pyriam; qua dorsum valla supinent
Lege suum; quae sese adversis cornibus hosti
Opponat facies, mediaeque in segmina Lunae
Circumeat; quaenam terrae intima viscera quassent
Fulmina; quique Acherontaeo per tenvia venae
Pulvere in immanes volvatur flamma cavernas,
Haec inter nec facta patrum annalesquetubrum
Negligis, ad quorum trepidans exhorruit Orbis
Sceptra. hinc occiduo subjecta potentia Phoebo,
Hinc Orienstanta arma timet, pulsataque recto
Sole tremit tellus. Septem praeclara triones
Senserunt sibi jura dari fascesque tuorum
Sponte sua subeunt. Omnes Mavorte creatos
Dixcris Odrysio. Non hos Romana subegit
Gloria, adoratusque tot olim solibus ensis.
Illis capitvus posuit sua cornua Rhenus,
Quique sibi socium commiscet Matrona, tuque
Rupibus orte Liger, Rhodane et tu magne Garunna,
His juga Pyrene submisit, Idubedaque altum
Movit ad arma caput, variique Ortospeda servit
Nominis. Auriferus tunc Vandala proluit ora
Baetis, tunc tumidas Hispal nova sub juga misit
Cervices nomenque tulit victore petitum
Vandalico. Herculeae sensere haec robora Gades,
Et quae stridentes Tartessus mergit in undas
Fissos igne axes Phoebeaque verbera fessis
Instare audit equis, Capeque atque ipsa remotis
Sedibus imensas timuit gens barbara dextras.
Jam legis Anthyrium Pellaei magna sequentem
Bella Ducis, jamque Alimeros fortissima laudas
Pectora, Wisimarumque novis natalia muris
Qui dedit atque suo fecit de nomine nomen
Wismariae. juvat ipse situs. tutissima nautis
Hic statio est, qualem haud Siculis exercitae ab iris
Iliacae tenuere rates. jam facta celebras
Childrici, patria pulsos qui sede reduxit
Christicolas. placet egregii pietas Godescalci,
Qui fasces quondam sacris junxisse tiaris
Et sceptro sociasse pedum memoratur et aras,
Rex populi doctorque sui. tunc laudibus effers
Justosque Henricos, Ulricosque atque Rudolphos,
Albertos Carolosque et pacificos Johannes.
Tunc magni tibi multa patris praecordia virtus
Vellicat et flammis cupidum cor urit honestis.
It sanctus tacito praecordia ad intimal lapsu
Ardor et igne animam pulchro populatur hiantem.
Sic fausto livore tumes et magna tuorum
Exempla in teuno trahis in compendia Patrum,
Et nullo vis esse minor, nec major haberi,
Dumque aliis major, minor es tibi; major es ipse,
Cum minor esse voles, humilique ita surgere fastu
Lenis amas et praeclara te in luce locare.
Sed tu tolle Ducem, pereant monumenta vetusti
Temporis et tantos populetur livor honores,
Nil Patrum sublime puta: tamen incipis a Te
Esse, quod es; nec enim Te aliis, sed Te Tibi debes
Virtutique tuae, nam stirps laudata tuorum
Res minima est in laude tua, neque scribitur heres
Ex Proavum virtute nepos, infusaque transit
Nobilitas animi, misera est in nomine nudo
Gloria, si tenuem, si privae laudis egentem
Circumfers animum et tantum ad terrestia natum,
Plebeiam qui spiret humum, qui pulveris inter
Squalorem et turpes pigrum caput abdat arenas.
Nimirum meritos probitas alit inclita honores,
Et titulos post terga trahit, jam sponte sequentes,
Et laudes nobis pulchre connectit avitas.
Nec vitium a virtute probum est. Si cernis Achillem,
Tunc, quamquam pater es, minor est tua gloria, Peleu,
Nec tantum huic tuus addit honos, nec matris origo,
Quantum Troja dedit fervensque ad maxima virtus.
A Proavis aliena vides externaque fundis
Pronus in acta animum longoque arcessis ab aevo:
Seu satagis veteres seclorum evolvere fastos
Orbis ab unguiculis, cum sub potiore metallo
(Temporis in titulo quod tunc, non corde sedebat)
Degebant placidae justisima saecula gentes:
Seu nostri monumenta aevi turpesque pererrans
Relliquias duri pandis molimina ferri
Ingentesque vices. Sed et heic tibi multa litura
Scribitur, atque alibi culpas, alibique benigna
Puncta locas, vaduntque odia interjuncta favori.
Miraris tenui victricem surgere Romam
Principio totique unam dominarier orbi.
Quod pia Martigenas Lupa paverit ubere fratres,
Fata subesse notas. dolus irritus omnis Amuli est
Et nocet ipse sibi. miraris cauta Quirini
Consilia, atque novis ingressos moenibus hostes,
Juncturos jam sponte fidem dotemque daturos
Rejectis olim generis, sancitaque dantem
Justa Numam atque nova sub relligione tuenten
Omnia, et Egeriae causantem numina Nymphae.
Jam laudas Tullum pulchra sub fraude tegentem
Labentes sociorum animos. Sed vapulat alter
Pactorum ruptor Metius, facturus et ipse
Ruptus ab adversis ingloria frusta caballis.
Jam tibi femineis nanscisaens artibus ingens
Servius imperium, et prudentem provida mentem
Occurrit Tanaquil, quatiensque papavera quondar
Tarquinius, caesi veniens ad funera Poeni
Scipio, flensque pius Syracufia fata Metellus
Victor, et infestos subverrens Cocles Etruscos.
Mascula per rapidum quae fugit cloelia Tybrin,
Plus quam Virgo Tibi est. Zopyrum sibi pulchra secantem
Vulnera et egregio grassantem in corpora ferro
Evehis, Attiliosque, et maxima nomina Bruti,
Et dulci Decios pro libertate cadentes.
Cum Xenophon legitur sub Cyri nomine cunctos
Formans Regum animos; Tu regula rectior esses
Teque alius scribat Xenophon. Tibi Scaevola dextram
Non urit, pugnatque tua cum laude Sicinnus.
Jam Catilina Tibi Virtutis pungitur oestro,
Et Lepidus, juransque nefaria in arma Cethegus,
Syllaque, fraternaque infamis caede Jugurtha.
Tot periisse vides urbes proprioque propinquum
A morbo trahere interitum et deforme cadaver
Objecisse suis, versamque libidine Trojam,
Et mersam vitiis Capuam luxuque subactam.
Quos Tibi non Sybarita jocos et ludicra fecit,
Quem perdit saltator equus bellumque choreis
Confundens jussi fallax interpres herilis?
Tunc Tibi nosse datur, quanam ratione regantur
Imperia insuetumque pati juga debita vulgus;
Quot sumat regimen facies; queis omnia formis
Temperet et diversa sibi mixtura maritet
Concordes populorum animos; quam noxia Graecis
Urbibus immodicis libertas cesserit ausis;
Quid cives in bella armet, pugnasque calentes,
Jusque datum ferro. Tibi bella coacta probantur,
Non quaesita placent. Si patria quassa vacillat
Et petitur bellis, nequam est, qui tela recondit,
Neve piam stringit jugula in scelerata machaeram.
Laudas magnanimi socium diomedis Ulyssem,
Praegnantesque astu vires, junctamque Leoni
Vulpem, et pro charis moriturum Thesea Athenis,
Et lenes in verba Titos, fortesque Camillos,
Atque humeros pietate graves patrioque beatos
Pondere, et erecto properantem ad funera vultu
Sogdium, et immenso victas a Caesare gentes.
Prima Neronaei placuit tibi temporis aetas,
Et lustri probitas Samii; sed cetera diris
Subjicis, Haud temere populorum antiqua volebas
Rumpi pacta novis, arcto quos foedere mixtos
Junxit inabrupta concordia longa catena.
Jam sociata vides vitiorum semina laudi
Et populis nativa suis; quod subdola Poeno
Et suspecta fides; fictae Megarensibus artes;
Quod Graecis fraudes Siculisque trilinguibus et quod
Nobilitata suis ditescat Lydia furtis,
Quae Lacedaemoniis concesserat et Scythotauris
Lex sceleris tutela sui. jam barbara culpas
Nomina Derbicum, vescentum carne paterna,
Et consanguineo saturos a viscere ventres.
Non nisi justa probas, proculire per aequora fraudes
Oceanumque jubes glacialem et inhospita regna.
Caesarei Tibi jura fori, Tibi tota patescunt
Delubra et tantos facilis penetrare recessus
Est labor. Ingenitum factis dominetur honestum,
Non vis, neve dolus, lacerisve injuria rixis;
Nec nocuum vis esse sibi aut se laedere civem;
Aut alios. pulchrum per cuncta negotia justum
Ambulet et fixum servet manus aequa tenorem.
Jamque vides, queis se Themis alma per intima fundat
Corda rudimentis animique in viscera repens
Spargat nativi communia semina recti;
Quique liget cunctas jura in concordia gentes;
Quis societ cives placitis formetque statutis;
Qui Praetoris honos tabulis civilibus addat
Temperiem et miti rigidum jus mulceat aequo.
Indigesta Tibi tot commentaria patrum
Nunc digesta placent, edictaque vasta Quiritum,
Et Byzantini suffragia splendida regni,
Et codex, Oberte, tuus. dehinc maxima Regum
Jura vides et Caesarei sublimia sceptri
Sancita, et quali Lex Regia creverit ortu;
Quid bullata velit Carolini sanctio juris;
Unde sit Ausoniis immixtus Teuto tiaris;
Quos concessa sacro libertas eximat urbes
Imperio, et vario discretos ordine cives,
Conjunctosque sibi; quo limite clausa potestas
Castiget se fine suo, nec debeat ultra
Ferre pedem; quam sese immensis erigat alis
Majestatis apex; quam nunc sit Diva triformis,
Relligio quae simpla fuit, centoneque scisso
Membra tegens saevi serat impia semina belli.
Volvitur interea divini pagina Groti.
Groti, cujus honos prolixa in saecula durat,
Groti, quem nullus furibundo dente lacessit
Livor, quem totus stupet et non comparat orbis.
Hunc magno fervore legis, sublimiaque acer
Eruis, et mira est genii solertia tanti.
Haec tibi lecta domi selectos scribis in usus,
Non mutanda tua, Ganges pretiose, saburra,
Non et Idaspeo lapide et Garamantide gemma,
Nec donis, o Erythra, tuis, per Eoaque conchis
Littora quaesitis, vestroque Palaegones auro.
Nec tibi nocturnis, Dux, impallescere chartis
Est pudor et doctas pulchre redolere lucernas.
Immisces tamen et rebus jucunda severis,
Atque vices alternus amas; seu torqueat hastam
Docta manus, celeresve agitent simulata lacerti
Proelia et Odrysias pugis jocularibus artes;
Seu per tensa tibi subsultet retia sphaera,
Aut sursum percussa volet, collisaque terrae
Sumat ovans animos; seu Tu factorve datorve
Lusibus insistas. facilis mox frena momordit
Cyllarus et jussos generosior ivit in orbes,
Aut placidis ultro submisit colla lupatis,
Et nutu stetit ille tuo. jam Cynthia qualis
Inter Moenalias graditur pharetrata latebras,
Exagitas per lustra feras profugasque sagaci
Sectaris catulo et cursus clamoribus urges;
Setigeros seu figis apros cervumque volantem
Fundis humi, aut capreas in retia trudis inermes.
Si mentem laxare sedet, tunc verbere plectra
Percutis Aonio; vel amico diluis horas
Carmine; quale dedit Latialis gloria linguae
Altisonumque Maronis ebur; vel qualis, OPIZI,
Insueto cecinisti olim popularibus ore,
Et leni, TCHERNINGe, lyra, Vates nec in ullo,
Quam quod obis, injurie, Pindi maxima nostri
Gloria et aeterna semper dignissime lauru.
Sed tua non tantas debebat Patria laudes
Sola suo sepelire sinu. gens extera partem
Vendicat inde sibi. Gratis mens ignea sese
Mancipat exiliis, nec sede quiescit in una.
Scilicet haec nostros qua incurrit machina sensus,
Qua celer immensis agitatur tractibus aether,
Et picto vagus igne micat, qua maximus ambit
Tellurem Pater et mediae discrimina ponit
Impacata, patet virtutum orchestra bonarum
Et laudis mensura probae, quam destinat altis
Mentibus alma Parens, quaque est impervia membris,
hac patetingeniis, agilisque per omnia rerum
Se diffundit homo; seu corporis illa penetret
Robur; seu animus pernicibus involet alis.
Ergo serenus abis totque inter vota tuorum
Plorantem linquis patriam madidoque molestos
Singultu solantem abitus. Sic Thesea quondam
Patria Mopsopiae fugientem littora Athenae
vidistis, nec tam genitor luxisse putatur,
Quam regem genstota suum. Sic Thessala Tempe
Aeacides egressus erat, nec splendidus illum
Pulchrorum aspectus nemorum, nec dulcior inter
Gramina ridenti revocavit murmure rivus.
Taliter Herculeum requievit poste nec uno
Robur et haud unum sumptus Leo terruit orbem.
Tunc pulchris primum Te Belgia suscipit ulnis,
Et bellis ac arte potens, quae Vesperisiras
Et vires toties armis concussit Iberas,
Tot studiis illustre solum. miraris Athenas
In Batavis Latiique ingentia nomina. quicquid
Priscorum sublime fuit Tibi cernitur illis
Sedibus. Indigetes contempta Phocide Musas
Dixeris aeternos hic exstruxisse penates.
Heic cernis tot monstra hominum atque excelsa virorum.
Daemonia; hic magnis praecurris laudibus atque
Praetextata graves vincit sapientia barbas.
Heic cuncta exhauris veterum monumenta librorum.
Heic Taciti rimaris opes, heic nobile Livi
Nectar et antiqui quicquid decus asserit aevi
Boxhornio libante bibis, neque dulcia sordent
Fercla recocta Tibi, cupidas quae pascere mentes
Et pectus saturare queant: sed parcius inter
Incedis criticas vibrantes arma phalanges,
Nec tanti Tibi sunt tristes ob puncta Magistri
Atque implacatae variati commatis irae.
Nec solum te Belga tenet; magis inde remotos
Accedis populos et amantes lilia Gallos.
Et jam Laurentis vidisti regna Tyranni
Clavigeroque olim raptos a Vejove fasces.
Sed tamen hic intactus abis, vicinaque non Te
vipera, non fallax obsedit pectora Siren;
Qualis Sicanios relegens Alpheus Amores
Per medius maria it, sed non tamen acre bibit sal
Nec dulces insuavis amaror adulterat undas.
Jam Noris te Franca videt. jam Caesaris aula
Victricesque Aquilae applaudunt ingentibus alis
Ipsa Tibi assurgit turrito vertice felix
Argyrope. Inde tuae DORSCHEVS maximus Arcto
Poscitur, indigni qui nunc deliria secli
Vitat, nec patitur nostri contagia mundi:
Et Tu, qui toto satis es modo notus in orbe,
Magne TABOR, cujus si non datur ora tueri
Hactenus, illustrem veneror pro nomine chartam,
Quam tanta aeternae certantem dextera cedro
Condidit, et quo alter tantus non obtigit aevo.
Sic aetas Tibi cuncta perit, talique perire
Digna labore fuit, nec tu juvenilibus annis
Quid juvenile sapis. Quis non grandaevus adesset,
Qui juvenis sic esse velit? juvenisque praeoptet,
Ut vellet sic esse senex? non tetrica pestis
Affricuit Tibi dulce nefas et lene venenum,
Nec tacito secura peredit pectora morsu
Captatrix juvenum labes, surdusque refutas
Indevitati poppismata dulcia secli,
Quae vitas solus. Spumare recentia sordes
Vina solent, donec satis indignata residunt,
Atque cadis parere jubet, quae mitigat, aetas.
Implevisse genus vitii Dux Atticus omne
Dicitur, insignem qui tot virtutibus inde
Se dedit et juvenem senio mansuevit et annis.
Aetati suus error inest, nescitur in uno
GVSTAVO, solusque potest dominarier aevo,
Atque illud servire uni. tenor unus et idem est
Et semper sua norma sibi, nec provocat ultra
Nec fines angusta locat. quae quanno caduci
Temporis excludunt spatia, heic aeterna putabis
Omnia, et hunc genium maculis mortalibus orbum.
Non fatuo levis igne Cypris, non humida Moenas
Te comitem ad sua signa vocat, non desidis oti
Segnities suspendit opus generosaque fregit
Pectora et in luxus animos laxavit inertes,
Nec consanguineae somnus qui mortis imago
Obfuit. Egregio ebullit mens plena decoro
Et furias fibris virtus impressit honestas,
Nec peregrina tuos temerant contagia mores.
Sed revocate domum, Musae, revocate benignum
Principem et hoc patriis depostum reddite terris.
Ergo redit, primoque velut Sol surgit Eoo
Exoptatus adest, et cive petitus ab omni.
Tunc Sociam Cytherea dedit, Dominaque carere
Noluit, ut Dominum pronis susceperat ulnis
Patria. tunc Divum sata venit origine Cimbrum
Amplexu decoranda tuo, tunc casta SIBYLLAE
Oscula, tunc teneros nutris in cordibus ignes.
Tunc ego Trajani sumpsisse exordia fasces
Crediderim. tunc magnificum Themis alma tribunal
Exstruit et terris voluit superesse relictis,
Juraque Dalmatico nunquam distorta metallo
Aequa dedit populis. Tu culpas sordida Flavi
Lucar, nec injusto turgent aeraria censu,
Nec cives onerant. Placuit tonsura Tiberi
Atque supervacuos raptura novacula villos.
Tucn tibi nuda patet, qualis vel quanta videri
Caelicolis solet alma fides, cretataque non se
Vendit et antiquo pura interlucet honesto.
Te quoque consiliis adhibes, nec sola moraris
Suasorum monita, a vero quos saepe repellit
diversosque rapit vanae favor improbus aurae.
Non tibi Sarmentus, non qui labentia fallat
Tempora, nii us adest, non vilis Galba procaxque
Accumbit me sis Dromeas, nec turpior aulis
Adstat adulator, genus aut ex faucibus Orci
Protractum, secli scabies, spumaque creatum
Cerberea, a Pharia monstrum quod prodiit alga.
Non Metus exsanguis, non Vis, Iraeque rubentes,
Nec geminum quatiens excors Discordia telum,
Non perfusa tuae Lenaeo rore Voluptas,
Nuda genu, discincta sinus et aperta papillas,
Struxerat insidias aulae: sed regia semper
Ingreditur sublimis amata per atria virtus.
Ast ego quo rapior? quae parvam flamina tanto
Ciroumagunt puppem Oceano? diffundor et inter
Maxima jactatum tollo caput aequora, terris
Exclusus portuque, nec hic gravis arte molorchus
Terminat immensum tam vasto qurgite fundum.
Qualis ab incluso dimissa columba Noacho
Exit speratos exploratura refluxus,
Haec volat et vacua multum dominatur in aura
Atque pari sese orbe fugat. sed gurges aquarum
sessuram excludit spatiis, lassataque rursus
divinam venit ad caveam patrique verendo
Exponit sacris stagnantem fluctibus undam.
Sic raptus per magna vagor, quantumque propinquo,
Tantum absum creberque mea in vestigia calco.
Tu tamen exigua haec nostra donaria, PRINCEPS,
Sune manu trepidisque velis concedere Musis,
Et juvenile rudi diductum pollice carmen
Aspectu dignare tuo. si maxima chartis
Illuxit tua dextra meis, nec iniqua Camenae
Puncta tulere meae, placido illa tuebere vultu,
Sique meae tibi non surgant per tempora laurus,
Saltem humiles serpant circum tua genua myricae;
Germina parva quidem, nec tanto Principe digna:
Sed tamen illa tuo nutrita eductaque fundo.
Planta tua est, tuus o! tuus o! si faverit aether,
Nec duri obstiterit gravis inclementia caeli,
Tunc membris surget paulo majoribus, et se
Laetior explicitis extollet frondibus arbor.
Sis felix, Dux MAGNE et nostri temporis Atlas!
Te servet divina salus, jubeatque beatum
In vivis superesse caput. nunc licia vitae
Incipita tibi nere soror rumpatque priora
Stamina, nunc primos Natalis computet annos.
Vive diu, nec Te sors amplius aspera turbet,
Laetaque contusos visat fortuna penates.
QVUMQVE TRVCES FIGAT TIBI NVNC LIBITINA CVPRESSVS,
DET LAVRVS LVCINA NOVAS. tunc o Tibi quanta,
Quanta tuus promet felicia jubila vates!
Te mea Musa canet. te, maxime, nulla silebit,
O GVSTAVE, dies. GVSTAVIA nomina servo,
Numen inest illis, GVSTAVIA facta celebrant
Saecula. GVSTAVOS totus non terminat Orbis,
Nullaque GVSTAVUM delebunt tempora nomen.
NAscere, MAGNE PVER, caeli certisima proles,
Nascere, et aethereum mascula pande genus.
Nascere, et offusas caelo dispelle tenebras,
Atque tuo teras imbue Sole tuas.
Nascere, et erepti fatum solare JOANNIS,
Milleque GVSIAVO gaudia redde PATRI.
Nascere post sextam TV proles septima prolem:
Sed primo nobis nunc numeranda loco.
Qualis vicinos inter Sol fulgurat ignes,
Parvaque adoptiva sidera luce micant:
Qualis et agnatos stat Jupiter inter ephebos,
Et facibus pascit pignora chara piis:
Sic Junonillas inter Veneresque Sorores
Ascanii radiat gloria prima novi.
Non tibi congestis Virtus infunditur astris:
Tu nobis omis sidere major eris.
Sidera sunt, qui Te Sidus genuere Parentes,
Cognatosque Tibi mens rotat ipsa polos.
Scilicet his motus tibi volvitur orbibus orbis.
Haec animos saturant sidera celsa tuos.
Nascere Magne Puer, gratissima pectoris olim
Sarcina, nunc ulnae dulce prementis onus.
Nascere, et augustis cunas vagitibus imple,
Et Matris cape nunc oscula mille Tuae.
Excelsa ingenti damnata puerpera voto
Te nato, nobis gaudia mille parit.
Te nascente, omnis fundo mihi turget ab imo
Castalis, inque tuum tentat abire decus.
Nunc tenues spargo guttas majora daturus
Flumina: nam sidus provocat illa tuum.
Te nascente, Senes Juvenesque renascimur omnes,
Inque ortus trahimus jubila mille tuos.
Natalis tuus est populi natalis, in illo
Vivere dic omnes; deficiente, mori.
Te nascente, Tuus Pater ipse renascitur ingens,
Inque tua patriae multa salute salus.
A Patre Tu vivis, vivit Pater inclutus a Te,
Et vitam populus nunc ab utroque trahit.
Per Te non moritur Pater, in Te, Nate, superstes,
Hunc nascens poteras Tu generare Patrem.
DUm se Musa Tuis, PRINCEPS, parat addere festis,
Non potuit digna veste misella tegi.
Non vel palla fuit variis illusa figuris,
Vel toga, quae longo syrmate verrat humum.
Tristis, egena, pavens, male nexis obsita pannis
Nuda fenestrato tegmine membra premit.
Quae Virgo tam bella fuit, pannucia Baucis
Nunc erit, et nullis nunc adamanda procis.
Quam tamen ipsa stipem legit, Tibi candida donat,
Quasque paravit opes, vult tamen esse Tuas.
Parva dedit parvi, sed munera grata, peculi,
Inque suis obolis magna talenta dedit.
Nomina contraxit, queis sacri debita amoris
Solveret, atque bona dat Tibi verba fide.
Post cervos et apros dubitataque fercula mensae
Hic modicum, PRINCEPS MAGNE, minutal habes.
Accipe subductas de messe Maronis aristas,
Haec capiti dabo nunc spicea serta tuo.
Virgilii caedo virgulta, et germina jungo,
Quae divina dedit virgula Virgilii.
Scribitur ex rapto nobis, pedibusque Maronis
In laudes ivit Musa levata tuas.
Quis non a pedibus magno nos esse Maroni
Dicat? et haec nobis nunc via visa pedum est.
Dant semesarum Centonem frustula vocum:
Sed tamen hinc tango pingoque carmen acu.
Sint lacerae voces, si sartaque tectaque durat
Gratia. si mihi mens integra semper erit.
Si tamen has nolis; facile est paupercula verba
Perdere: jactura est scilicet illa levis.
Ceu Aegonis oves male junctis ossibus haerent;
Sic quoque non firmo stat mea Musa pede.
Omnia solvuntur, qua sunt ratione ligata. [Note: l. 35. de R. J.]
Dissolves? scissa compede solve pedes.
Tu fundo potes haec addicere verba Maronis;
Sie redit ad Dominum syllaba rapta suum.
Tunc stabit nudata suis cornicula plumis,
Atque verecundos Musa retecta sinus.
Quod si particulas elementaque in ista
Carmenabit; magno scribo labore Nihil.
Quid mirum est Musam, quae Nil parit ipsa, Nihilque
Possidet, et Nihili est, exhibuisse Nihil?
G.4. EN iterum * magnum Sol circumvolvitur annum! AE. 3.
Extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit AE. 9.
AE.10. Matura jam luce dies *, quam nuncia veri AE.4.
Attulit, et nobis aliquando optantibus, aetas. AE.8.
AE.11. Quae primum * partu sub luminis edidit aurae AE.8.
AE.7. Semine ab aetherio * genus alto a Sanguine Divum, AE.5.
AE.12 Supra homines. * Fulsere ignes et conscius aether, AE.4.
AE.5. Cum PRINCEPS,* ipse ante alios pulcherrimus omnes, AE.4.
G.3. Sole recens orto* caelo dimoverat umbras. AE.11.
E.8. dicite Pierides, * tantarum in munere laudum
cingite fronde comas et pocula porgite dextris. AE.8.
AE.7. Majus opus moveo, * paulo majora canamus. E. 4.
Major agit Deus atque opera ad majora remittit. AE.12.
Cir: Felix illa dies, felix! * quae maxima semper.
dicetur nobis et erit quae maxima semper. AE.8.
Ae.1. O quam Te memorem!* quae te tam laeta tulerunt
Saecula! Qui tanti TALEM genuere Parentes! AE.1.
AE.6. Magnanimi HEROES,* quae vos a stirpe Parentum
AE.5. Prima tulit tellus? eadem * multosque per annos
Stat fortuna domus, et avi numerantur avorum, G 3.
Et Nati Natorum, et qui nascuntur ab illis. AE.3.
His ego nec metas rerum nec tempora pono. AE.1.
AE.2. Da Pater augurium!* maneant ea fata nepotes, AE 6.
Spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem. G.3.
Exiit ad caelum ramis feli cibus arbor, G.2.
G. 2. Miraturque novas frondes * de culmine summo. G.1.
An quidquam nobis tali sit munere majus? E.5.
AE.7. Nullo* se tellus tantum jactabit ALVMNO. AE.6.
Omnis in ASCANIO cari stat cura PARENTIS. AE.1.
Jamque novum ut terrae stupeant lucescere Solem, E.6.
AE.6. Advertit,* nec ferre videt sua gaudia ventos. AE.10.
AE.6. Illustres animas. * superumque ad lumen ituras AE.6.
(O mihi tam longe maneat pars ultima vitae!) E.4.
G. 4. Hinc canere incipiam. * Fluvios dum piscis amabit, E.5.
Semper honos nomenque tuum laudesque mabunt. AE.1.
spondeo digna Tuis ingentibus omina coeptis. AE.9.
E. 5. Tu decus omne tuis. * evexit ad aethera Virtus, AE.6.
Per tot ducta viros, antiquae ab origine gentis, AE.1.
Relligione Patrum multos servata per annos AE.2.
AE.3. Servas. * accendit tantarum gloria rerum. AE.4.
G. 4. Saepe etiam* somnos abrumpit cura salubres. G.3.
AE. 9. Non placuit * versare dolos, * et fallere visco G.1. AE. 2.
Yproque Viro nebulam ac ventos obtendere inanes, AE 10.
E. 1. Non unquam* jacto qui semine cominus* omnes G. 1.
Explorat ventos atque auribus aera captat, AE.4.
Et hunc huc inde huc incertos implicat orbes, AE.3.
AE.5. Obliquatque sinus in ventum, * infecta venenis AE.7.
Spargens humida mella soporiferumque papaver, AE.4.
AE.7. Perfidus, alta petens * illa se jactet in aula. AE.1.
AE.5. Aequatae spirant aurae, * nec jam amplius ulla AE.1.
AE.1. Tempestas sine more furit, * tractabile caelum. AE.4.
E. 10. Hic gelidi fontes * dulceque e fontibus undae. G.2.
Doris amara suam non intermisceat undam! E.10.
AE 6. Dulcis et alta quies, * et nefcia fallere vita. G.2.
AE. 1. Excutitur * curvis frustra defensa latebris
vipera, et attoniti squamis adstantibus hydri. G.3.
AE. 2. Sed quid ego haec autem? * Spatiis exclusus iniquis
Praetereo atque aliis post me memoranda relinquo. G.4.
AE. 8. Interea sacra haee * perfectis ordine votis AE.3.
Annua (quae differre nefas) celebrate faventes. AE 8.
E.10. Carmina sunt dicenda.* Animis illabere nostris, AE.3.
AE.5. PRINCEPS ante omnes:* damnabis Tu quoque votis. E.5.
E. 5. Sis bonis o felixque tuis! * (vox omnibus una) AE.5.
Totus et ille dies, et qui nascentur ab illo. G. 1.
Consonat omne nemus strepitu collesque resultant. AE.8.
E.5. Ipsa sonant arbusta. * Tibi sic vota quotannis
E. 5. Agricolae facient, * et cum solennia vota
E. 7. Reddemus, * tua dexter adi pede sacra secundo. AE.8.
AE.12. Interea hos tibi dant calamos (en accipe!) Musae. E.6.
Pullulat ab radice aliis densissima silva: G. 2.
AE.8. Me tamen haec* arbusta juvant, humilesque myricae, E.4.
G. 3. Non umbrae altorum nemorum.* Tibi munera nostra E. 2.
Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte. E. 2.
verum, id quod longe tute ipse fatebere majus, E. 3.
Una eademque via sanguisque animusque sequuntur. AE.10.
AE.4 Adsis o placidusque juves. * Parnassia Rupes E.6.
AE.1. Scinditur, * (infaustum auspicium! *) desertaque montis AE.5.
Stat domus, et scopuli ingentem traxere ruinam. AE.8.
AE.6. Quid memorem' exhaustos jam casibus, omnium egenos, AE.1.
Rem nulli obscuram, nostrae nec vocis egentem? AE.11.
AE 2. Vos agitate fugam,* dulces ante omnia Musae: G. 2.
AE.2. Nam quod consilium, aut quae jam fortuna? * quotannis
E.7. Exspectasse sat est,* fugit irreparabile tempus, G.3.
G.3. Quaesitaeque nocent artes,' nec carmina nobis
E.10. Ipsa placent,* partem divinae mentis et haustus
G.4. Aethereos * durae rapit inclementia * curae. G.3.
Et me Phoebus amat, Phoebo sua semper apud me
E. 8 Munera sunt lauri,* steriles in vertice silvae. G. 2.
Sed me Parnassi deserta per ardua dulcis
G. 3. Raptat amor, juvat ire jugis,* reludere fontes. G. 2.
AE 12. Sed neque * digna manet divini gloria ruris. G.1.
AE.8. Non heic * Medorum Silvae, ditissima terra,
Nec pulcher Ganges, atque auro turbidus Hermus. G.2.
Me tamen urit amor. quis enim modus adsit amori? E.2.
E.7. Aret ager* cumulosque ruit male piuguis arenae. G.1.
G. 3. Saltibus in vacuis,* et amara pascitur herba, G.1.
G. 3. Itque pecus longa in deserta,* et vescitur aura
AE.8. Aetherea, * festosque dies de nomine Phoebi AE.6.
E. 8. Semper habet,* quorum Graji meminere Poetae. G.3.
AE.12. Quem non * poeniteat calamo trivisse labellum? E.2.
AE.7. Frangimur heu fatis,* famamque fovemus inanem. AE.4.
AE.2. Venit summa dies.* Antiquam exquirite matrem, AE.3.
AE.3. Dum fortuna fuit, * Vos o clarissima mundi
G.1. Lumina,* Magnanimi Heroes.* nunc ipsa vocatres. AE.6. AE.9.
Ae.12. Namque adeo * quae sit rebus fortuna videtis, AE. 2.
AE. 5. Quo tendant,* et quae rebus sit causa novandis. AE.4.
G. 3. Yhic labor! hinc laudem,* magnum et memorabile nomen
AE.4. Accipite, hinc* paois solum inviolabile pignus AE.11.
AE 10. His dabitur terris. *Fatis Autoribus, esto AE.10.
AE. 1. Imperium sine fine
UNde novo noster collucet sidere Pindus?
Quod nunc astrifero fulget ab axe jubar?
Fallor an ex ipso descendunt aethere Divi,
Et superum nostros nunc adit ordo lares.
Exere semirutos, tandem o Academia, vultus,
Et pigro mersum pulvere tolle caput.
Gloria tota tua est. nova jam tibi saecula surgunt.
Creditur ipse novis solibus ire dies.
Non Te nox pullo tenebrarum involvet amictu,
Excipit atratos lux speciosa dies.
Imus in occursus et vultu et supplice dextra,
Et tenuis vestrum Musa salutat ebur.
Accipite o facili Parnassia munera vultu,
Submissaeque, DVCES, sumite mentis opus.
Summa quidem summo subsistit in aethere Stella:
Exiguis tamen et splendeat illa casis.
O Quis tam faciles mihi Daedalus expedit alas?
O quis nunc coeco membrorum carcere lapsum
Evocat hunc animum? quis me nunc spiritus urget?
Quis Deux o tacito mordet mihi Numinis oestro
Pectora et infuso praecordia vellicat igne?
Me vis major agit, vis non humana, nec ullis
Sensibus exposita et populis ignota profanis.
Non mihi ab Arcadiis praeceps Cyllenius ales
Montibus, Aoniusque ala bipatente Caballus
Adfuit, et Clarios praepes dedit ungula fontes.
Non mihi Calliope, non autor Apollo canenti
Poscitur, aut sacro cortina remugit ab antro.
Nil lauri, nil plectra juvant, cytharaeque lyraeque,
Fistulaque Arcadicis primum compacta cicutis.
Omnia vana mihi grati fomenta furoris.
Mentem aliud nunc Numen agit, quaeque inde fatigata
Incursu graviore tumet, se major et auctu
Foeta novo: Me magna, DVCVM PAR NOBILE, vestrae
Lucis imago ferit, radiisque illustribus haurit
Pectus et ardentes serpunt in viscera flammae.
Tu primus mihi mente sedes, glaucomque pigrum
discutis et multo mihi reples pectora caelo
GVSTAVE, o cui fama ingentes concipit alas,
Lassarique timet, magnorum stemmate Regum
Edite, Delicium superorum, gloria Terrae,
Noster amor, nostris lux et spes maxima Musis.
Qualis subjectis mens imperat incola membris
Ceu caelo defixa suo, modo flectit ocellos,
Jamque per ima means se seque per omnia miscens
Mobilitate sua movet et sibi temperat artus.
Quantus et astrifero promus condusque dierum
Orbe sedet, tenuesque instaurat lumine natos.
Olli cuncta suas adscribunt nomina dotes,
Auraique in dona cient: mirantur ovantem
E latebris procul astra suis, perque omnia sparsos
Ore trahunt ignes genialeque sidus adorant.
Tantus ades nobis, tantus, CELSISSIME PRINCEPS,
Ore tuo nituit radius, qua parte nefastos
Pythones jugulas, vel qua te in mitia laxas
Munera, Apollineis tribuens sua praemia Musis.
Tu quoque jam praesens praesentius imprime numen,
O LVDOVICE, tuis mihi fervida pectora donis
Incaleant, motaeque micent in viscere fibrae,
Tu genio perfunde tuo. Jamque ipse serenis
Immergor radiis sensusque instauro labantes,
Jamque supra summum sublatus inane volatu
Palantesque polo flammas et sidera raptor,
Et superos calco plantis undacibus ignes.
Salvete o nostro multum veneranda Lyceo
Nomina, Celsorum sanguis generose Parentum,
Ecquis amor nostris tantum concedere Musis
Atque humiles festo ingressu lustrare penates?
Jamne iterum repetunt Caelestia Numina terras,
Perque homines ficta gaudent sub imagine magni
Ire Joves, et nostra petunt consortia Divi?
O nobis insuete nitor! mihi lumina stringit
Attonitumque sui persultat imagine visum
Aeterno splendore jubar, laritoque sub umbris
Noctua. Quae Terris aspectu affulsit ab isto
Gloria? nam mortale nihil praenunciat iste
Ortus et aeternos nobis promittit honores.
Quid mihi creta sagax vatum? Babylonius astris
Incubet et solers vestiget sidera Memphis.
Quadrata statione locet; seu cardine sexto
Se consanguineis virtus confusa maritet
Ignibus. Occulti scrutare volumina caeli:
Hoc Varno nunc sidus erit. Conjunctio felix!
O exoptatos Astri felicis amores!
Surit, ut aequoreis cum Sol exsurgit ab oris,
Purpureum vomit ore diem, et dimensus Olympum
Spargit in ambitas pulcherrima lumina terras.
Hunc jam lucentis sensim incrementa figurae
Accipiens Latona subit, saturataque Fratris
Lumine jam pulchro pudibunda exarsit in ostro.
Olli forte latus defendit Juppiter unum:
Idalioque illinc adstat fulgore Dione.
Descendunt in vota poli, Tianiaque astra,
Submittuntque faces, inclinatoque salutant
Vertice. Sic ubi se violentis flatibus Euri
Immiscent pelago nocuosque intervomit imbres,
Qui puer inflexa nos desuper abluit urna,
Tunc si forte pios nautis ostenderit ignes
Sidus Ledaeum, tunc sese in jubila solvunt,
Totaque ventorum rabies irata profundo
Diffugit et miti subsidunt aequora ab astro.
Sio ubi se populis Phoenix ostendet Eois,
Exutus longae spolium mortale senectae.
Ille volat: circumque ruit famulantibus alis
Omne genus volucrum et redivivum funus adorat.
Assurgit vobis inter rot fausta precantum
Vota virum et toto reflexos aethere plausus
Exultans Natura, sinusque impressa tumentes
Luxuriat, viridique solum praetexit honore.
Ipsa novas sibi nunc mirantur pascua vires,
Et nemus arboreo se rursum investit opaco.
Ipsa quoque effusis offert se Flora canistris,
Atque coloratos picta sub imagine flores
Mille modis et mille notis et mille figuris
Temperat, et vestro gaudens suspendit honori.
Garrula pennigerae vobis consortia gentes
Instaurant. Ramis per mutus vincula nexis
Lene interspirant Zephyri blandoque susurro
Mite canunt frondesque inter sua sibila plangunt,
Et fera suspensi cohibent jam flamina Cauri.
Idalii vos pone volant ex ordine fratres,
Servitiisque vacant meritis: pars nectare puro
Spargit humum antevolans et pulveris enecat undam:
Pars leviter motis fervorem dissipat alis.
O quam Te pronis ACADEMIA suscipit ulnis,
MAXIMA BIGA DEUM, PARQVE O ILLVSTRE DEARVM!
Quam laetum Tibi fundit epos! Tibi jubila cuncti
Una iterant, gratosque ineunt per mutua plausus.
Huc omnes numerorum artes et conscia vocum
Foedera conspirant. vos o vos ubere rivo
Ivistis gemini GynthI de culmine fontes.
Proxime Diis, GVSTVE Pater, cui Vandala tellus
Servit, cui nostrae debent sua nomina Musae.
Tu nostras attende preces, ruituraque jamjam
Restaura nobis studia et decus assere priscum.
Vive Tibi et Patriae regnaturosque nepotes
Suggere et aeternum non convellenda per aevum
Imperii duret Tibi gloria, MAXIME PRINCEPS,
Et, LVDOVICE, tuos fas sit sperare favores.
Te servet divina salus et stemmatis alti
Intemeratus honos aeterna in saecula duret.
DVm nostris magnus succedis sedibus Hospes,
INCLYTE Vandalici DVXQVE PATERQVE soli,
Et jam fama meas sed sera veniret ad aures,
Officium, dixi, postulat illa meum.
Jam fervere vias, cives properare videbam.
Nec mora: praesentis vidimus ora DVCIS.
Vidimus ora DVCIS magis ipso Sole serena,
Et quondam Vati saepe benigna suo.
Vidimus aethereo diffusum lumine vultum,
Quo non ipse polus purior, ipse dies.
Vidimus ora. Sed et qui vidit forte viator
Obstupuit vultus tactus honore tui.
qualis, ait, facies! quanta haec Virtutis imago est!
quam placidae speciem signaque mentis habet!
Obstitit interea grato tibi turba tumultu,
Quaque venis, gaudes vix reperire viam.
Sed quid ego? faciles toties qui provoco Musas,
An sileant Vatis garrula plectra tui?
Illa tuo primum quondam suscepta favori,
Illa tamen laudes ausa sonate tuas.
Temporis at brevitas conatum praevenit omnem:
Vix tentare fides, vix sociare datur.
Ergo cum nequeam docto Tibi stringere chordas
Pollice, fortuitis hae strepuere sonis.
Namque pio faciles tibi subsiliere tumultu;
Nec vocale manus sollicitavit ebur.
Fortunara tui praesentia Numinis implet
Plectra fidesque meas pectoraque ipsa rapit.
Totus et ipse Tibi Cimbrorum gloria Pindus
Subsilit, affines nec tacuere Deae.
Nostra quoque his Pietas sed in ebria gaudia prona
Additur, et Domini sternitur ante pedes,
Teque decus nostrum famula modo voce salutat,
Et bona verba Tibi votaque mille sonat.
Sed quas illa Ferat Tibi deses, egena salutes?
Scilicet ipsa venit Te veniente SALVS.
ERgo sedet Britonum, PRINCEPS, accedere terras?
Statque suum navis quae vehat ales herum?
Solvitur, et velis properant se immergere Cauri,
Et ratis a patrio littore rapta fugit.
Conspirant Belgae ventis, ocnlisque sequuntur,
Et votis implent turgida vela suis.
Impellent famuli praegnantia carbasa venti,
Et feriet celeres utilis aura rates.
Et pacata Tibi submittet terga benignus,
Et placidas Nereus agglomerabit aquas,
Ille tuis Nereus juratus foedera Belgis.
(Namque datae nunquam non memor ille fidei:)
Qui toto statuens tot castra natantia ponto,
AVRIACAS visus saepe juvare manus.
Qui foetis toto toties Oriente carinis
Securas pelagi conciliavit aquas,
Hanc salvam ducet male fida per aequora puppim,
Nobilius multo quae modo portat onus.
Mitescet Tibi ver simulans Iovis horrifer annus,
Nec tristes faciet scorpius ire dies.
Ipse Tibi frontem clemens exporriget aether,
Saevaque nil in Te juris habebit hyems.
Aequora dediscent rabiem, ventique rebelles
Ad nutus ponent ora superba tuos.
Ipse ego pegaseas Vates non degener alas,
Si dentur, velis apposuisse velim:
Hisque ego dispositis propter tua carbasa chartis
Exciperem flantes alliceremque notos,
Affines Britonum petat ut velocior oras,
Et patriis puppis restituatur agris.
Ergo Caledonias simul ac mordebit arenas
Anchora, quos plausus terra Britanna feret?
Haec sibi signabit nativa tempora creta,
Amplexusque volet tota replere tuos,
Dum magni memor illa Patris cognata propinar
Oscula luminibus non satianda tuis.
Haec mea sunt, dicet, placidi signacula vultus:
Et Matri mistum discet in ore Patrem.
Ipse Pater Tamesis felicibus affluet undis,
Gentilique canet carmina grata lyra,
Gavisusque senex dulci miscebit odore
AVRIACI patriis aurea poma rosis.
Hinc tristes et adhuc tinctos fuligine vultus
Offeret e mediis urbs rediviva rogis,
Phoenicis modo quae paulatim more resurgit
Splendidior, cineres sic satis ultra suos.
Hinc quam Te cupidis arx regia suscipit ulnis!
Advena quam CAROLO gratus et hospes ades!
Illa paterna placet, placet illa sororia virtus.
Utraque per vultus sparsa, GVILELME, tuos.
Assurgunt proceres: voces serit aula benignas.
Per patulas alto plebs sonat ore vias:
Hic est AVRIACO (digito nam monstrat) ab ortu
Sanguis: in his virtus floret avita genis.
Ista Patres dulci pro libertate cadentes
Ora tulere: suos hic quoque reddet Avos.
Haec audita ribi, sed dissimulata, serenas
Subjiciunt animis incutiuntque faces:
Quanquam his jam tenero dudum tibi pectora flagrant
Ignibus, et Patriae Te, Bone, tangit amor.
Illa tuae semper multo pars maxima curae est.
Jam quoque pro Batavis dicere multa potes.
Audiet has memorique recondet pectore voces,
Nec monitis nullam REX velit esse fidem:
Nec qui divisi toto sunt orbe Britanni,
Divisi Belgis amplius esse velint.
Tuque tuis absens geris indivisa Batavis
Pectors: jam reditus o memor esto tui.
Jamdudum impatiens calidis Te Patria votis
Et desideriis irrequieta vocat.
Illa suis toties Te sisti amplexibus optat,
Peneque jam reditum nondum abeuntis avet.
Ingratos sine Te queritur se ducere soles,
Invisasque sibi damnat anhela moras.
Ergo redi. Revocant venerandi jura Senatus,
Cujus pars (Livor rumpere) summa sedes.
Fulci consiliis, fulci virtutibus aevum:
Cumque opus est, patrius affer ad arma manus.
Non invita Tibi Batavus tum colla supinet,
Subjiciatque duci terga premenda Leo.
Vivunt illa tuae merita immortalia gentis,
Omnia quae titulis vincere secla queant:
Illa foris totum diffundit fama per orbem,
Et civis grato praedicat ore domi.
Te quoque non aetas ventura minora patrantem
Viderit, ad geminos distribuenda polos.
Scilicet (ipse nec hoc Livor neget) unica primum
AVRIACO Belgis sanguine parta Salus.
Quae poterat fasces Virtus et sceptra mereri
Imposuit Patriae pilea grata suae.
Spirat in Hoc rediviva Parentum e funere Virtus,
Extollitque caput viribus aucta novis.
Judice Te, (nec enim es non justa) BATAVIA, debet
Hoc primum Patriae pilea ferre Caput.
JUnge novas capiti, Victrix Germania, laurus,
Et titulis populos aemula vince novis,
Tu quoque jam Phoebi propiore calescis ab astro,
Et nova Musarum regna laresque vides.
Quae de gente tua suscepit prima colonas
Barbariem ponens Westphala terra Deas,
Nunc Helicona Tibi, FERNANDO, pronuba pandit
Principe sub Vatum, Principe Vate, novum.
Martia Romulidum, Phoebeaque, cedite, laurus!
Plus, Jove digna, sacri quercus honoris habet.
Heic quoque sunt Silvae, plus quam Dodona, canorae,
Invictumque ferunt celsa per astra oapur.
Has quoque nunc Patrium videas tellure revulsas
Orphea, cum cecinit carmina, sponte sequi.
Hoc ipsi fontes sonuere et rura Magistro
Tot monumenta, pia nunc rediviva manu.
Scilicet ausa tuam, FERNANDE, lacessere Gentem.
Quae cladem ARMINIO vindice Roma tulit,
Illa tuis iterum, sed doctis tunditur armis:
Stant per Te genti fixa trophaea tuae.
Heic aeterna Patrum, Te nunc Duce, gloria vivit,
Antiquum illa tuis artibus ulta nefas.
Fallor? an Augusti mulcent tua carmina manes,
Ut cupiant doctae vulnera ferre manus.
Aurea ab Augusto Musis Duce splenduit aetas,
Fereaque haec eadem Martis ad arma fuit.
Ferrea Saxonico succumbit Roma Gradivo:
Aurea nunc Phoebo Saxone Roma redit.
DUm Tibi nunc ipsis soboles deducitur astris
Mascula, nec titubat tam bene fulta domus,
Non abero tantis, COMES ILLVSTRISSIME, sacris,
Affinesque pia nunc dabo mente preces.
Salve belle Puer, salve FRIDERICE, tuorum
Grande decus, Patris gloria, Matris amor.
Cresce Puer, tecum Patris quoque gloria crescet.
Non aequare Patrem, non superare time:
Nam vinciplacet et grata est victoria victo,
Quaeque Tibi veniet gloria, Patris erit.
Fallimur, an ipsi tribuere crepundia Divi,
Et tibi praelarga dona dedere manu?
Alcides clavam Tibi, Pallas praebuit hastam,
Latoides arcum, spicula blandus Amor.
Castalides lauros et docti munera fontis,
Et pulchrum ad cunas concinuere melos.
His ego permistus thalamis mea vota beatis
Ingero. Spes poteris vincere, vota nequis.
Tu nunc RANZOVIVM mittes super aethera nomen,
Et priscos referes ore animoque Patres.
At Pater et Mater congressi hoc saepe duello
Augusta tepetant nobile stirpe genus,
Unde suos Cimbri fructus et gaudia capant,
Posteritasque sibi nomina digna legat.
DIvinos habuit quondam Germania Vates;
At nil humani tot modo monstra sonant;
Nam post aethereos pulsos de monte Poetas,
Impurum fertur per juge sacra pecus,
Ipseque, Thessalicus quondam qui pastor Apollo,
Nunc mugire suos credit, ut ante, boves.
Hic ululare lupos videas, latrare molossos,
Et grunnire sues, et crepitare grues,
Hic Bubo ferale canit, stridetque cicada,
Tinnulaque adducto gutture hirundo sonat.
Plurimus argutos anser mentitur olores,
Multa per Aonias Aonias rana coaxat aquas.
Docta silet philomela: movet sed mimus inanes
Psittacus indocta garrulitate logos.
Humano tamen ore sonant haec monstra; Marones
Et tamen hos vulgus credit amatque suos.
Et tamen haec sacras ostentant tempora frondes,
Choerile, queis alapas, quas capis, ipse dares.
Parca manus Vatum est, quos his obvertere larvis
Et stolido possis opposuisse gregi.
Tumagnum Pindo nomen facis, inque ruborem
Conjicis ignavos una Virago viros,
Ipsaque doctorum vincis praeconia Vatum,
Quam Musas inter ponat Apollo suas.
Ut legi, ut stupui tam dulcis flumina suadae,
Quaeque fluunt labiis limida mella tuis!
Dictavit Charis ipsa Tibi, Tibi nectare crenam
Imbuit, et Veneres singula verba fovent.
Quam fecunda Tibi complet facundia chartas
Quos seclo foetus Virgo virisque dabis!
Vidit, et illustris miratus plectra puellae
Delius ad Musas talia verba dedit:
Excurite impuris, Musae, mea serta Poetis:
Sola ovet haec lauru virgine Virgo mea.
Interdicta vago sit Castalis unda popello,
Quae lutulenta illis; huic aqua Virgo fluat.
Scilicet illustris nitide, purissima pure
Virgineum hos doceat scribere Virgo melos.
HActenus in varios Aganippe sparsa canales
Diditur, et tenui surgit per gramina rivo:
Nunc toto mihi fonte tumet, fluctusque frequentes
Agglomerans, rapido voluit torrente Poetam.
Nam neque jam faciles ad plectra imbellia myrtos
Sollicito, Cyrtherea, tuas hederasque sequaces.
Tulaurus mihil, Phoebe, dabis majora canenti,
Grandisonumque aptabis ebur, dum magna celebro
Nomina KIELMANNI, pridem celebrata Camenis
Omnibus, ac memori semper ducenda triumpho.
Jamque mihi video doctos assurgere colles
Eminus. hinc summo de Pindi vertice lapsus,
Et plaudens alis, repetensque hinnitibus auras,
Gorgoneus se sistit equus, neque pondera Vatis
Dedignans, nostras generosior audit habenas.
Ipse novensilium sacer advolat ordo Dearum,
Et propiore gradu subit, aethereique furoris
Instrumenta ferens, multo me Numine complet.
Indociles toties Phoebus qui vellicat aures,
Non clamatus adest, cunctantique improba vindex
Ingerit ingeminatque suo convitia Vati:
Quis tandem te torpor habet? quae plectra retundit
Segnities Memini, cum non ingrata sonaret
Principibus nobisque chelys, laudata Camenis,
Et nostris audita jugis. Fluxere canenti
Aonii latices: nunc plectra ignava fatiscunt.
Sunt calami tibi cura leves, argutaque sistra
Increpuisse juvat, rebusque aptare minutis;
Seu Paphios celebras vates inglorius ignes,
Seu lessus fundis, plebeiaque nomina laudes,
Jam majora subi votis audacibus orsa,
Et cane digna viris, heroaque plectra resume.
Nomina funt cognata mihi, quae nostra merentur
Praemia. Nam nova quod Dux fecerit otia Musis
Cimbricus, aeternos illi reddemus honores.
Altera KIELMANNO figatur et aemula laurus,
Quo nostris tutore sua est reverentia sacris,
Priscaque Majestas rediit! Tu quod pia nomen
Immortale, ingens, notum super aethera nomen
Efferet, et memori quod Cimbria mente recondet,
Diffunde in seros, quanto decet ore, nepotes.
Ergo calens propiore Deo (nam sentio) totus
In laudes, KIELMANNE, tuas, sed laudibus impar,
Divino quamvis ruo pectora percitus oestro.
Jamque sibi totum rapuit vis enthea vatem,
Ut donet, KIELMANNE, Tibi, tuaque ista serena
Attonitam virtus persultat imagine mentem,
Ipsaque se loquitur, nostrae non indiga vocis.
Nam suus hanc monstrat fulgor. Quis lumina Solis
Pingeret? Ille sua nunquam sine luce videtur,
Seque suis pingit radiis: nos addimus umbram,
Illustrem splendore tui sed luminis umbram.
Namque ego laude tua laudor, tua gloria spreta
Tollet humo, secumque ferens super aethera Vatem,
Sublimem ostendet populis: neque demetet alas
Cynthius Icarias tua per vestigia ducto,
Qua petis astriferum famae talaribus axem.
Auspiciis fecunda tuis facundia nobis
Semper erit, neque se sterilem tenuemque queretur,
Ingenio sublata tuo. Tu nomine solo
Vel longum mihi carmen eris. Quae maxima rerum,
Nunquam major erit verbis, invitaque pro Te
In nobis longo virtus sermone perorat.
Est locus, immensis qua clauditur orbita caeli
Orbius, ac ultra Solis Lunaeque labores
Astrorumque vias vastis diffunditur ingens,
Atque patet late spatiss: hic una serenis
Solibus est sine nocte dies, mollesque jocantur
Per campos Zephryi: nullis hic jura procellis.
Hic regnat secura quies, et flore perenni
Perpetuum Ver vestit agrosnon humida siccis,
Frigids non pugnant calidis, injussaque fruges
Terra dat, et semper similis sibi parturit annus.
Has habitat Natura domos; sedet illa virenti
Sublimis solio, pulchro cui vere coruscat
Frons roseaeque genae; quam masculus omni
Ore color, plenisque virgor laudabilis annis,
Blandaque magnanimi commendat gratia vultus.
Tempora velarunt frondes, turgentia fonte
Ubera inexhausto latices jaculantur anicos,
Quos Tellus bibit, et vitalibus ebria succis
Exsudat redditque sibi: queis pascitur aether,
Solanturque suas languentia sidera flammas.
Mille operum species exercent, mille fatigant
Ausa Deam. Nam vel variarum semina rerum
In varias versat facies, et Daedala fingit,
Materiemve jubet veteres dediscere formas.
Elicit illa solo frutices et cortice munit,
Ac ornat foliis, foliorumque auget honores
Fructibus. Illa suis inspirat munera vitae
Corporibus, pecudumque parens genus omne propagat.
Illa Hominum fingit divino pollice vultus,
Distinguitque notis, et adactis omnia nervis
Tendit membra suis, compingitque ossibus ossa.
Arguit ingenium facies diversa, nec unum
Omnibus. his puro saturantur sanguine venae,
Non tristes pariturae animos: hunc ignea bilis
In Martem stimulat: flammas huic lentior humor
Exstinguit tepido: terrestribus ebria fumis
Mens aliis titubat, vel opacis sordibus horret.
Sed tamen ante alios Heroum maxima tangit
Cura Deam. Nam qui rebus nascuntur agendis,
Qui populis leges ponunt et jura Magistri,
Regales animi, genus alto a sanguine Divum,
Eque suo traxere polo, statque omnis in illis
Terrarum fortuna, bonique resultat imago
Imperiis. Sed nec totam se Regibus illa
Indulsisse velit, neque sidere damnet iniquo
Stirpe satos humili. Saepe infelicia magnos
Astra salutavere Duces, animusque recessit
Regibus, et fatis hi succubuere malignis.
Saepius obscuris sese natalibus abdit
Regia mens, rerum cui si permittat habenas,
Non habeat fortuna pares. Hi sceptra coronant,
Hos Ducibusque Duces, hos Reges Regibus addit;
Custodes Patriae genios, Patrumque Parentes.
Illis aethereos per pectora dividit ignes,
Arcanosque animos, penetrantesque omnia sensus,
Sensibus infundit lucem, quae nubila rerum
Dissipet, et certo per coeca pericula calle
Ducat, fulmineoque exhauriat impete curas.
Adstat et uranie in partes adsumpta laborum,
Astraque dispensat genitis. Hos sanctior afflat
Aura Jovis; sed et haec radiis luctatur iniquis
Falcigeri et nebulas sibi circumfundit honestas.
Asperat his Mavors animos, cui blandior ignes
Diva Paphi (Fabro licet indignante) maritat:
Hinc alios dubio Cyllenius inficit astro,
Versutosque facit; varios mutabile Phoebes
Lumen, et eximios Phoebus largitur honores.
Hae Te Magne manus nobis KIELMANNE pararunt;
Haec Patriae finxere tuae et praesentia Cimbris
Fata suis: procul hinc sors inconsulta facessat.
Muneris hoc, o Diva, tui est, quae pectus honestum
Exstruis, angestam mirabilis hospitis aulam
Consiliique domum firmo quae robore magnos
Fulciat ampla Duces. Venis proscribitur udum
Frigus, vivaces animant praecordia flammae.
Arridet nato frontemque exporrigit aether
Et Charis ipsa suo: magnorum arcana Deorum,
Fatorumque vices, tantarum conscia rerum
Prodidit Uranie, et summos praedixit honores,
Nec vanus tabulis legit caelestibus augur.
Tempus erat, quo lux brevior decedere nocti
Incipit, aversum cauda cum vulnerat annum
Scorpius, et decimo jam lux bis septima mensi
Fluxerat: evectis stabat pulcherrimus ordo
Sideribus, Caelique fores aurora reclusit,
Insolitos astro veluti ductura triumphos:
Hic primum porta Phoebus tibi missus Eoa,
Vitam aperit, vitae pater omnis origoque purae
Lucis, honoratos properans Tibi promere vultus.
Sic Cimbris cum Sole tuis, novaque ipse daturus
Astra, oreris, KEILMANNE, tuorum teste laborum,
Et regale tibi sidus regalia format
Pectora, et augusto blandos in corpore mores.
Fallor? an ipse suos e Te praesensit honores,
Eque tuis nova nata sibi cunabula cunis
Phoebus, et affini jam tum Tibi sidere plausit.
Jamque etiam ille Jovem sibi foedere jungit amico,
Jungat ut ille Tibi: summo sublimis honorum
Hic sedet in solio, et toto prospectat olympo,
Qua Themis augusta placide susceperat aula,
Felicesque Tibi clementior explicat ignes.
Hic recti studium legumque inspirat amorem,
Et populis dare jura jubet, populique Magistros
Consiliis munire bonis: hic fulmine Suadae
Mores armavit placidos. Sic cum Jove Phoebus
Regna tenet divisa Tibi, sed uterque benignus
Dux conjuratis fortunae militat armis.
Olli contiguum servat Venus aurea templum,
Et roseo pia fronte nitet, laetosque parenti
Affundens radios multo Jove foeta remittit
Lumina et innocuis nati perlabitur ora
Ignibus. Illa tuos aliis commendat amores,
Atque tuis alios et vincla tenacia firma
Nectit amicitia. Jamque illa novos hymeneos,
Inque suis oritura sibi nova gaudia Cimbris,
TE suasore, videt, festis celebranda per Arcton
Vocibus, et junctos genialio foedere Reges.
Nascere, Fortunate Puer, cui mitibus aether
Affulget flammis studiumque operosa probarunt
Fata suum: toto plaudit Natura theatro,
Ipsaque blanditur Fortuna, facesque malignas
Scaevaque securis intercipit omnia cunis,
Nil cupiens licuisse sibi. Submittere faclem
Nil peccans parat ipse Senex, nostroque benignis
Aethere casurus Mavors proscribitur astris.
Auguriis quam plena tuis, quot turgida votis
Florebit Spes alta! pios quae cura parentes
De fatis secura tenet! quanquam illa fururas
Prospiciat non certa vias arcanaque Divum;
Multa tamen toties animis totiesque recursant
Vix sorti speranda suae. Jam Cimbria rebus
Praesensit nova secla suis, terraque cadentem
Excepit fovitque sinu, ter basia figens,
Ter dulce arridens: novus hic mihi nascitur infans,
Dixit, et ista meis florebit gloria Cimbris.
Hic rebus spes firma meis, legumque Ducumque
Et decus et moderator erit: neque secla tulerunt
Prisca parem, nisi forte parem ventura videbunt.
Dixerat illa, soloque caput turrita recondit,
Utque locuta fuit, gravibus nutantia ramis
Saltarunt nemora, et reddi sibi frondis honores,
Quos raptos doluere, velint, quos spargere cunis
Possent laeta tuis: vellet Tibi plurima quercus
Nunc in civiles decrescere grata corollas.
Fallor? an et genino Tibi plauserit aequore Nereus,
Quaeque arat atque facit Marsus sibi littora nomen
Clamarunt gavisa tumm: Tibi pinguibus undis
Eidora turgescit: sonuit Tibi Slia, tuumque
Fassa patrocinium movit Gottorpia culmen.
Haec Patriae sunt vota tuae. Jam magna sequuntur
Numina. Stat facri Pallas propago cerebri,
Non armata tamen, non aegide tecta, nec hosti
Quae metuenda foret: posita sed casside qualis
Mansue scit miti, quam nunc praetendit, oliva,
Cum Musis stat juncta suis. Huic clauserat unum
Pax Germana latus, cui palma fororia dextram
Non gravat, at laevam fecundo copia cornu
Implet, qua nostris facie se sistere Musis
Jussa velit. Pallas illi virtutis amorem
Ingerit, indubiique animo vestigia veri
Ducit, et errorum nubes abstergit opacas.
Haec secum pugnare vetat, sensusque rebelles
Prima domat, ne res turbet ratione gerendas,
Obturbetque alios, aut commoda publica rumpat.
Non illis aberat Prudentia: lumina centum
Invigilant, speculoque objecta resultat imago.
Majestas in fronte sedet: non oblita fuco
Ora levi pictaeque genae, sed vividus omni
Parte decor, totoque elucet gratia vultu.
Heic, dum felici dispensat saecula fuso,
Laeta Tibi Lachesis (Dea nam praesaga futuri est)
Ad leviter motas fudisse oracula cunas
Dicitur, et tali plaudens Tibi voce locuta:
O salve Cimbris pignus memorabile terris!
Salve noster Amor! namque usque vocabere Noster,
Et magnum mihi nomen eris. Tibi numine pleno
Tota vacans seclis immittam exempla futuris
Spectanda et Patriae, et totum memoranda per orbem,
Tem majora etiam (dentur vel regna) daturo.
Nil tibi plebeji magno sub pectore serpit
Sanguinis, incussam divina Maenade mentem
Mox ad summa feres, et praevenientia votum
Fata viam invenient, qua te subducere vulgo,
Et Diis misceri ferrique per aethera posis.
Te sibi diripient Reges, et Cimbrincus olim
Jura suis reddet Te Princeps Praeside Terris,
Consiliisque tuis illi reverentia crescet
Altius, et magnis se proferet aemula sceptris.
Dixerat, ac, illi quae stabat proxima, dictis
Subscripsit veneranda Themis, lancesque verendas
Submisit, gladiumque. Suis Tibi dulcia figit
Oscula Suada labris, ac omni pectus Hymetro
Imbuit, et jam vagitus audire disertos
Visa sibi, adstrictae jam laxat vincula linguae,
Quae sibi non surdas olim devinciat aures.
Vix bene prima rudes aetas consumpserat annos,
Ex patuit vis celsa geni, vis dia, datamque
Servavere fidem Sueri. deprensa notemus
Fata, nec obscura sese sub nube tenebat
Illa dies animi et vitae purissimus ignis.
Se subit ille Ducem, et vestigia ducta frequentat
Praecipiens praecpta puer. Non otia fracto
Enervant vires animo: neque mascula virtus
Liquitur in luxum, imbelli tentata veneno.
Primum Thymbraeus puero tibi risit Apollo
Thespiadumque Chorus: quarum perculsus amore,
Laetus adis sacra, et colles admissus in ipsos
Advena gratus ades: (nam non ignota Dearum
Venturum sibi Te designavere Patronum
Omina) divinos fundit Tibi largior imbres
Pegasus, et Clariis lustravit Cynthius undis.
Hinc stimuli crescunt: Tibi facundia primum
Explicat, illa situ nihil incrustata vetusto,
Nil rugis scabra, aut pictis foedata venenis;
Sed comispecie, sed forma simplice splendens,
Sed pulchra late quae majestate triumphet.
Mille volant circum decora, et mille agmina laudum,
Fama loquax, pictisque nitens Victoria pennis.
Illa docet lectas apte sibi jungere voces,
Ne vitium cariosa trahat, nervisque solutis
Nutet, et elumbis titubet pede dictio manco.
Hinc, triplices fandi formas Tibi sedula monstrat,
Implumis quae serpat humi, quae nube sub ipsa
Fulguret, expansisque elate Oratio pennis
Cum Jove tela vibret, densis immista procellis;
Quae media et vocus non ambitiosa modestas
Admissa gravitate premat, ne laxior illam
Ventorum ferat aura levem sine pondere praedam.
Hos statuis, certosque caves confundere fines
Eloquii, et rebus bene circumponis agendis.
Non una est scenae species. Inserviet illi,
Qui prudens Orator erit. Jam discis in umbra,
Quae tetrico dicenda foro, quae mollior aula
Byssina verba petat, nullo mordacia dente;
Queis doctus phalerata coloribus ungat Apelles,
In furias quis fervor agat, quas pectore voces
Hauriat arcanus dicens suadenda Senator.
Haec recoquis praecepta, per haec tentamina ductus
Jam magnum Tibi sternis iter, fictaque palaestra
Parnasso Regum causas plaudente peroras.
Non secus Elaeis abit in certamina campis
Alter Tyndaridum, duondam spectata Therapnis:
Oebalio seu cedentem premat aera disco;
Seu Dictae certet jaculo, seu cursibus auras
Vincat eques; solus cunctas abducere palmas
Gaudet Ovans, solumque parem sibi Castora novit.
Hinc rerum immissus latebris, per singula mentis
Praecipitas radios, et pulchri semina veri,
Per vastos dispersa libros, seponis ad usus
Expendisque tuos. Neque enim Tibi tempora cauto
Nugaces rapuere logi tricaeque Sophorum.
Non Te spinosis armata sophistica gerris
Implicuit, non Te farragine tinxit opaca.
Degeneres haec cura coquit: sed honesta laboris
Utilitas mensura tui est, qui vivere seclo
Expetis et Patriae, cui tot consumere noctes,
Tot jugulare dies jam tum, KIELMANNE, folebas.
Qua pater Orbis, abis; pandit sua saecula Mundus,
Quem Tu, quantus erat, complexus mente capaci
Perspicis. Hic varia se plurimus histrio scena
Exhibet, ac eadem repetito fabula ludo
Discitur, et vario strepuere theatra cothurno.
Tu Janus spectator ades, vultuque bifronti
Prisca, futura notas, trutina pensata fideli.
Nil fugit hanc aciem. Dudum Tibi lapsa recurrunt
Saecula, cumque suis rediviva negotia seclis.
Graja Tibi pariterque patet Romana vetustas,
Totque exempla Virum famae cantata triumphis,
Ac omni diffusa die. Tua cura sepultos
Arcanis longo revocat de funere Manes
Artibus, ac omnes rimatur mente recessus,
Et veteres docto libros eviscerat ungue.
Te premtium hi censore ferunt: Tu redderis illis
Doctior, et magnum pariunt tor nomina nomen
Virtuti monstrata tuae: quanquam ignibus illa
Pascitur ingenitis, sociae non indiga lucis.
Stant ante ora Viri, quotquot per funera fortes
Projecere animas, quos libertatis avitae
Ursit amor gravibus colla excusisse tyrannis,
Qui frenis populum primum adstrinxere volentem
Invitumque novis. Totus Tibi panditur ordo
Regnorum, variaeque vices; quo semine surgat,
Et queis languescens pereat Respublica morbis:
Seu sua fata vocent, quae per tot secla perennem
Fortunam transire jubent: seu quae aethere longas
Duxit Olympiadas, jam destituentibus astris,
Occidat. Insana videas vertigine volvi
Omnia, disjectos populos, nutantia sceptra,
Conculcata novis: rapuit diademata Medus
Assyriis, Medis Persae, Persisque Macedo.
Sedibus excussit Romana potentia Poenos,
Hancque furor docuit dediscere Gothicus, orbis
Esse caput. Discis, quae vis effeminet Austrum,
Unde mares animos felix Septentrio gignat.
Qui rigidas, segnes quinam indignentur habenas,
Qui leges sine lege colant: quae commoda jungant
Disjungantque suas fatalia jurgia gentes.
Jamque Tibi veteri virtutis imagine splendet
Roma ingens meritis, Terrarum maxima Roma.
Haec Schola magna Tibi est, regnandique una figuras
Urbs aeterna docet, cupidus quas hauriat orbis,
Inculcentque novi semper discantque Quirites.
Illa legis repetisque domi, causasque malorum
Et rerum momenta notas, vitiisque sub ipsis
Eruis, illustris quo se prudentia firmet.
Sic quando ad pictae convivia dulcia Florae
Daedale fertur apis, tota haec complexa pererrat
Camporum spatia, et pratorum invadit honores,
Cecropium seu illa thymum, seu candida circum
Lilia fundatur, canique nivosa ligustri
Vellera, felices late sudantis Olympi
Exsugit lacrimas, divinoque ebrarore
Vertit iter, nihil hellebori nigranti odores,
Ferales tactu nihil aversata cicutas.
Sic vigili semper studio vastoque labore,
Antiquum exhauris, illi notissimus, aevum,
Hasque inter juvenis visus canescere curas,
Hinc Te nostra vocat, quem pristina tinxerat, aetas,
Aetatis spes magna tuae: nam sistitur illa,
Quanta est, tota Tibi, et variabilis orbita Phoebes,
Quae modo regna vidit, lunaribus aemula damnis,
Regnorumque duces. Vix jam Tibi Roma tuetur
Nomen, et in triplici misere concussa corona
Creditur, et fraudum mater fecunda sacrarum.
At nihil est Veneta quod non miraris in urbe,
Diis habitata ipsis, seclorum spernere leges
Aeterno quaejure queat: jam noscere curae est,
Queis sit liligeri firmata potentia Regis
Legibus, adverso vel quid committat Ibero;
Quo regat hic populos, non uno Sole calentes,
Imperio, qua mole ruat; quo jure Britannus
Neptunum servire velit, quo concita ab astro
Gens in se generosa furat: jurata Batavis
Libertas vinclis ut stringat fortibus urbes.
Jamque etiam magni prodit se laurea victrix
Caesaris, augustis semper veneranda coronis.
Jam Tibi jura Ducum et Reges imitata potestas
Discitur, aularumque sacri patuere recessus.
Quas inter frontem explicuit Tibi prima decoram
Cimbrica, cuit totas gestis impendere curas.
Quicquid enim variis hauris e gentibus, usus
Effluit in patrios. Huc longo arcessis ab aevo
Prima rudimenta et populi cunabula prisci,
Aetatique novae mores componis avitos,
Aequa castigans trutina. Jam semina justi
Quaeris, et aeternis leges e fontibus ortas.
Conatus injussa tuos Astraea secundat
Auspiciisque beat: juvat hac didicisse magistra
Tot Latii decreta fori, responsaque Patrum,
Totque coloratas per spissa volumina leges,
ET primum meruisse decus. Ter septima messis
Fluxerat, et primi testis dedit ampla laboris
Praemia Jena Tibi, Clario plaudente Senatu,
Jam Cajos aequanti animis priscosque Sabinos.
Sulpitiosque graves, cui se fortuna reorum
Crederet, et dubias ultro permitteret urnas.
Sat ludo studioque datum. Jam prodit in orbem
Ignea degeneres mens dedignata tenebras,
Et luci donanda suae. Juvat extera regna
Cominus, ac ipsas propius perdiscere gentes,
Majorique hominum mores spectare theatro.
Mollibus hic Batavi studiis cultuque decori,
Ingenio placuere tuo, quos foedere justo
Compositos orbi fata ostendere beati
Exemplum populi. Faciles Tibi Gallia mores
Commendat, celeresque animos quos ingerit aequus
Jupiter, et pulchros agitatis subjicit ignes.
Ipsa quoque hospitio Magnis Te Caesaris aula
Excipit: ipsa Ducum propius commercia tangunt,
Et Nemetum patuere fores, Themidosque palaestra
Sanctior exemplis animos praesentibus implet.
Scilicet haud uno stabilis prudentia Sole
Excoquitur: non sola suum formarat Ulyssem
Patria: non varias eduxit nestoris artes
Sola Pylos; sed longa dies, collectaque centum
Epopulis per muta fuit suffragia Virtus.
Jam mihi majores Aganippe indulgeat haustus.
Tot stadia emensum meta propiore fatigat
Cynthius, exacta dum per tot pensa juventa
Ordior acta Viri. Patrios vix ille penates
Viderat, et votis tum poscitur omnibus unus.
Ipsa vocant hoc fata caput, rebusque gerendis
Designant, aptantque gradus, queis scandat honorum
Culmen, et exerta monstrant vestigia dextra.
Ipsa praeit Fortuna vias, et grandibus illa
Se probat auspiciss. Proceres, illustria Cimbrum
Nomina Consiliis primum admovere Senatus,
Ut causas Orator agat. Jam promptus in omnes
Se vertit casus: mores placuere benigni,
Intemerata fides, et res comitata gerendas
Dexteritas, fortique animosior impete virtus.
Ingenii has DVX CIMBER opes miratus etartes,
Curarum socium et fidum sibi legit Achatem.
Hae primae patuere fores, tuaque altius ingens
Extulit usque caput virtus: tranquilla modesti
Perstat vis animi, firmat constantia pectus,
Facundamque movet prudens fiducia linguam.
Aula Schola est ludusque Tibi. nam plurima discis,
Quae nec Socraticae poterant docuisse palestrae,
Nec tumidae praecepta Stoae. Patientia primas
Excubat ante fores placidoque modestia vultu,
Et torvae nil frontis habens. Posuisse tumorem
Pectoris, ac animi celeres suspendere motus,
Virtus prima Viri est, magnis quem destinat ausis
Aula: quibus tacitos hominum lucramur amores
Artibus et magicos Livori avertimus hirquos.
Spes animos, sed lenta, fovet, non improba, non quae
Expugnet violenta moras, seque ingerat alto
Turbine; sed tacitis quae repat in abdita soccis,
Et medias inter Charites dubiumque timorem
Subsidat. Partes Fabius Cunctator in omnes
Prospicit, atque suas res, tempora, vertit in usus.
Non etenim tungi ritu durare quod optas,
Gignitur: immensi damnosa licentia voti est.
Si Fortuna favet, blando si ridet ocello,
Haec timida prensanda manu est, ne ludat hiantes
Improba. Qui fatis novit dubitantius uti,
Fortunae faber ipse suae est: sibi maximus hostis
Quisque sit, at nullum vel vultu laedat acerbo.
Simplicitas aliquando juvat: sed et illa nocebit
Saepius: interdum dulci miscebit acetum,
Qui sapit; at nulla tinget consortia bile.
Ad nutus se vertat heri totumque potenti
Det sese arbitrio, captabit mollia fandi
Tempora, ne teneras imprudens verberet aures.
Ad mandata levi semper pernicior Euro.
Tardus ad illecebras erit, ad convicia surdus,
Offensam officiis pensabit, amoribus iras.
Ingenium perdiscet Heri, tacitosque recessus
Vestigans alte, formas se vertet in omnes.
Nil sibi permittet, ne forte superbus haberi
Contemptorque queat Domini; liberrima prudens
Solvere nil metuat, ratio cum postulat, ora:
Diffidat: sensus scrutanti multa recondat,
Ac animo semper sua taedia perferat aequo.
His animum imbutus studiis, his artibus aulas,
O KIELMANNE, subis, longis quas usus ab annis
Extudit, et prisci quondam docuere Magistri.
Affulsit Magni blandum Tibi Principis astrum,
Teque suum decus, et dignos sibi servat amores.
Te FRIDERICVS amat, fidam Tibi promit ad aurem
Omnia. Tu certis rationibus omnia libras.
Creverat illa domi, foris hinc Tibi gloria crevit
Altera, dum varias Orator missus ad aulas
Magnanimum fers ore Ducem, specieque sub ista
Te quoque commendas, cui tanta negotia digne
Crederet ille suo felix interpete Princeps.
Caesareae plausere aquilae, stupuitque loquentem
Inclutus ordo Ducum, cum maximus ipse Senatum
Caesar et Arctoo subsellia panderet orbi.
Non referam Reges, quorum Tu publicus Hermes
Tractasti sacra, colloquiis immistus amicis.
Quae Tibi mellifluis surgit facundia labris!
Quae decori certat gravitas! quo fulmine mentes
Vis quatit ingenii! quo flumine perpluit aures!
Sive jubes rigido decedere corde furorem,
Et placidus Tibi serpit amor, lenesque figuras
Imperat, aut gravibus Peitho Te regia curis
Admonet, illa animis regnat, sibique im petrat omnes.
Sic Latio quondam fluxerunt verba Patrono:
Sic Pylius tulit ora senex, cum miscuit armis
Consilia, et populos lingua prostravit et urbes:
Attica sic quondam fallaci Suada Philippo
Obstitit, armatoque animosa pependit ab ore
Libertas populi. Jam tot Tibi didita terris
Fama viget, majusque tuis Tibi semper ab ausis
Nomen adest. Vidit tantis successibus aptum,
Vincentem titulos meritis FRIDERICVS et ista
Gratus amat, totumque tuo se indulget honori,
Accendens studium titulis largisque frequentans
Munera muneribus. Tibi jam penetralia magnus
Pandere nil dubitat, regnique negotia Princeps.
Tu pectus, Tu dextra Ducis, qui gaduia tecum
Partitur sortisque vices: Tu dotibus ornas
Consiliisque tuis Cimbri decus usque Parentis.
Nil curas superare tuas, obtundere nullus
Scit labor. Ille suum redit indefessus in orbem
Usque novus, nescitque moras, nec hebescit agendo.
Nil licet invidiae, licet ungues illa minaces
Exerat, et tantum caput insidiosa lacessat.
Mascula Te Virtus animat, rabiemque retundit;
Haec frustra furit ignavis edentula verbis.
Non fortuna ferox rerumque adversa quietum
Turbarunt animum. fuit heu! quando ipsa tenebris
Excita Taenariis bellorum semina Cimbris
Sparsit Tisiphone, laceratas stragibus urbes
Vidimus, et gravidos armato milite campos.
Tu Patriam fulcis, Dominumque potentibus armas
Consiliis, trepidisque sagax occurrere gaudes
Rebus; at hostiles irae, atque immitis Enyus,
Nil possunt Furiae. Tuperdita tempora lenis,
Atque tuis pacem curis reparare laboras.
Haec inter FRIDERICVS obit, dignusque capessit
Imperium, fatis se convertentibus, heres,
Cumque novo novus ipse Duci es, titulisque potestas
Adfuit aucta novis, dum magno nomine Praeses
Diceris, atque novo Princeps illustrior exit
Praesidio. Tanto ut sedeat bene pondus Atlanti,
Tu fulcis juvenile latus firmasque lacertos,
Et teneros monitis animos prodentibus imples.
Ille tuis sese et totam virtutibus aulam
Permittit, summumque sibi Te jungit amicum.
Gloria salva Duci est, tuus at labor omnia versat,
Atque omnem mens molem agitat: Tu luce refulges.
Illius, ille tua. Solem sic Phosphorus ipsum
Praecedit, signatque vias, ac disjicit umbras
Luminis igne sui, partes vigil Argus in omnes
Prospicis, et centum circumfers lumina, centum
Fers operi, KIELMANNE, manus. Si dupla sedet mens,
Regibus ut docti tradunt praecepta Platonis,
Partitur Dux tecum animas: Tu Ducis in illo,
Inque sua praesens hic ducit imagine vitam.
Et vobis par nomen erit, par sensus, et aequa
Virtutem subigit ratio. Non displicet illi,
Quod Tu cumque probas¨aequalis in omnibus ardor.
Ille Tibi quando suadenti commoda paret,
Imperat ipse sibi: paribus certatur utrinque
Obsequiis: neque enim se fit minor ampla potestas
Subdita consiliis: sibi paret uterque, sibique
Imperat arcano, quod colligat una voluntas,
Foedere, qui Patriae servant pro lege salutem,
Cuique indefesa ju9nctim virtute laborant.
Non alius Pyrrho Cyneas, Agrippaque quondam
Maecenasque fuit, populo veneranda Latino,
Nomina et Augusti curis ingentibus apta.
Tales nostra tulit Gallis felicibus aetas,
Queis jam fama suos fastis transscripsit honores.
Summa Tibi rerum est Helice ac Cynosiura tuarum,
Quae bene formandae PRVDENTIA [Note: alluditur ad symbolum Praesidis. PRVDENTER ET SINCERE.] regula vitae,
Sed SINCERA tamen, qualis Tibi semper in ore est.
Qualem facta probant. nullo haec Tibi perlita fuco,
Non cataphracta dolis, qualem nunc pessima jactant
Saecula, et egregiis turpem virtutibus aequant.
Armat verba fides. nullos habet illa recessus,
Nec mendax varium format simulatio vultum.
Fallaci non fronte Sinon, non pectore Ulysses
Conditur, aut furias sub pacis imagine celas.
Circumspecta tamen retegit solertia fraudes,
Exploratque dolos, altoque recondita sensu
Arte nova¨nam non falli, non fallere nosti.
Inconcussa Tibi mens est, tranquillaque nullis
Fuscatur tenebris, vel inani carpitur aestu,
Cui verum sine nube patet: Tu pondera libras
Et momenta operum: Tibi nunquam deficis ipsi,
Non aliis. Non eventus Tibivota fefellit,
Non sortis fugere minae, discrimina nullos
Consiliis posuere obices, industria quos non,
Non validis victrix constantia fregerit armis.
Te nemo, Tu cuncta capis. Quae summa vocamus,
Illa rudimentum faciunt Tibi: Maxima monstras,
Sed majora legis. Cum credimus esse quietum,
Cuncta moves animo. Te tantum, Provide, nescis,
Ne posis nescire Ducem, quem discere semper,
Quemque docere cupis: nos in Te discimus illum.
Anticipas facienda, vides, quae secla recondant,
Pene futura facis, penetras arbitria vulgi;
Quid posist sicis, quidque velit, quid denique nolit.
Fautorem Te quisque cupit. Non aspera fandi
Tempora torvus habes. Tua Te nam dividit unum
Omnibus integritas, vultu furaris amores,
Officiis lucraris, amas populumque Ducemque,
Cunctorum communis amor. Se nemo dolebit
Contemptum, nemoque tuo discedet ab ore
Tristior: utque Tibi semper, sic omnibus idem es.
Aequali sic luce per hospita Cynthius astra
Ducitur, atque diem Terris partitur et umbras,
Imparibusque parem spatiis discriminat annum.
Sollicitudo patrem facit, et vigilantia servum.
Immemor Ipse tui es, quoties Tibi pectora dulcis
Versat amor Patriae: non Te tua commoda vincent,
Publica quando vocant, metam Tibi ponit honestas;
Hos ultra Te non movere pericula fines,
Non fraudes residesque minae, non mobilis aure
Plebis, et insanae rapuere eupidinis aestus.
Ignoscis nil Ipse Tibi, sed plurima clemens
Ignosces aliis, nisi cum punire nocentes
Justa jubet Nemesis: firmi nam pondera regni
Hinc amor, inde timor poenaeque et praemia librant.
Haec misces ratione pari, partiris honores
Ingenio, virtute, fide, nec inertia pigra
Nomina tollis humo; sed quos sapientia vulgo
Eximit, ac aptos ad publica munia reddit.
Non aliena fides, laudes mercede redemptae
Imposuere Tibi: soli Tibi fidis et uni.
Ingenio compacta tuo Respublica Cimbrum
Tota latet, vita corpus vegetatur ab ista,
Hinc decor, agnatos motusque calorque per artus
Spargitur, et stabili solidantur robore vires.
Agnoseit tantae molimina Patria mentis,
Ac operis tot signa tui. Praelustre Theatrum
Haec est, factorum praeclara palaestra tuorum.
Te salvum cupit illa sibi, cum Principe, Cives.
Applaudit Dux Ipse Tibi, qui detulit ultro
Tot titulos, tot opes, magnae tot nomina famae,
Queis placet ipse sibi. Tanto regnare ministro
Quantum laudis habet! Socium vocat ille laborum.
Tu revereris Herum. Quid Te vetet esse secundum,
Hic si primus erit? Per Te nil perdit honoris,
Nec minor esse potest, per Te qui maximus audit.
Quae mihi tantarum penetralia pandere rerum
Diva velit? Quaenam haec dignis facundia verbis
Explicet? Aeternis memorent quae saecula fastis,
Ex Cimbris cantanda tuis. Nam plurima laudum,
Plurima factorum ante oculos versatur imago.
Te testor, FRIDERICE PATER, Manesque verendos,
Si qua tui nunc cura gregis Cimbrumque tuorum
Te, Bone, tangit amor: (nam certe tangit, et olim
Speratis tua nunc intervolat umbra Camenis:)
Qua tuus ille fide, qua sollicitudine priscum
Protulerit Cimbris decus, et nova nomina laudum
Addiderit. Dubios primum frustraque petitos
RESTAVRAT TITVLOS. nam saepe profunda sub illis
Auspiciis Fortuna later. Quae nomine primum
Et titulis, vinclos tandem propiore ligantur.
Scilicet his primum lucem metimur ab umbris,
Qua splendet praelustre caput: nec inania rerum
Haec simulachra putes, facri quae pignora juris,
Munimenta domus. Illo suasore SERENVM
Te Magnus vocitat CAESAR. Cognomina tanta
Tu primus, FRIDERICE, et Regibus aequa mereris,
Hoc ductore tuo. Vidit Te luce serena
Illustres superare suos Germania, tantoque
Assurgens decori, Teque illa voce salutans,
Ipsa tuor radios laeta a splendore resumpsit,
Et jam virtutum digna argumenta tuarum
Cimbria tota capit, jamque in Rectore Serena est
Illa suo. Sed et ille Tuo de lumine splendet,
Dumque serenus eris, tua dum propago serena est,
(Exstingui lux illa nequit) vibrabis amicos
Suasori radios, cui lucis imago serenae
Semper adoptivos a sole recolligit ignes.
Sic gradibus Tibi crevit honos. Quae nomine primum
Constitit et titulis, vera se gloria tandem
Obtulit hic specie: sceptris subjecta potestas
Quae fuerat, juris detrectat vincla secundi
Consiliis, KIELMANNE, tuis. Schleswigia soli
Nunc didicit servire Duci, jussumque verendis
Exuit obsequium (invito nec Rege) tiaris.
Quis mihi FRIDRICI sensus animosque recludet
Talia spectantis? cui tanto in turbine rerum
Effulsit fortuna domus, ut jura Monarchis
Aemula, et augustos Patriae donarit honores
Primus, et hos seri possint sperare Nepotes.
Ac sperent utinam, teneant majora, novisque
Auctior auspiciis caelo se gloria Cimbrum
Per titulos titulorum et honorum mille figuras,
Faces, sceptra, togas, trabeas, diademata tollat!
Quid non CHRISTIANVS, quid jam non Cimbria speret
Auxilio, KIELMANNE, tuos? Quae praemia debet
Cimbria? quove Tibi devinctus nomine Princeps?
Cum vigiles curae ac duri pro pace labores
Sollicitum tenuere (hoc Te meminisse juvabit,
Me fas est memorare) nec inclementior annus
Magnanimum dissuasit iter. Jam splendidus Helles
Portitor extremo stabulantem in vellere Solem
Dimissurus erat, nec vincla tenacia Nereus
Exuerat; quanquam dubias via subdola plantas
Falleret. haec superas, Vir magne, pericula nec Te
Ulla tuae tangit, Patriae sed cura salutis.
Hic pedibus furaris iter glormerata per undae
Fragmina, et audaces figis super aequore plantas,
Acris in incepto, et stimulis ingentibus actus.
Nam Deus his coeptis, aderat Deus. Improbus ignes
Accendit Boreas: nam quod Te frigus adurat
Ardentem Patriae pietate? quis occupet horror
Intrepidum, et quaevis extrema subire paratum?
Tu quoque, qui patriis Patriam virtutibus, HERES
Magne, regis; tantas vel sponte fatebere curas.
Nam Tibi, cum magni primum post funera Patris
Fata dedere sacras, quando tua legibus aetas
(Lustra etenim Juvenitria tertius auxerat annus)
Nondum justa fuit, quanquam matura, tiaras;
Adfuit ingenio: Tuus exorare favorem
Caesaris et legum potuit dictamina Praeses.
Invisas scidit ille moras, ut fascibus aptus,
Qui dudum fueras animo, modo legibus esses,
Solus ut imperium, nec cum consorte, teneres.
Sed quantas inter turbas, seclique procellas,
Et Patriae clades has Tu moderaris habenas!
OPTIME, quae Tibi tum placidos spectacula, PRINCEPS,
Turbavere animos! mediis Tu in luctibus effers
Laetior ora, tui monitis adjutus et acri
Praesidis ingenio, qui per tot fulmina, nubes,
Catus in assuetum, per totque pericula duxit.
Ille Tibi Palinurus erat, qui pervigil omnes,
Puppe sedens, ventos, vultu per sidera ducto,
Praecepit, scopulosque mari vitare dolosos
Novit, et obliquis, subducere vela procellis.
Viderat hic, eheu! Patriam tot vulnera passam,
Vexatam furiis, laceras cum Civibus urbes,
Nutantesque domos, aearia fracta, levesque
Excussis opibus loculos, nervisque recisis
Lapsurum imperium, ni providus arte magister
Et restauret opes, et tabida membra reponat,
Ac vacuas saturet vivaci sanguine venas;
Viribus aucta novis, ut inexsuperabile robur
Induat, et priscos sumat sibi Cimbria vultus.
Tu census repares, sine queis Respublica vitam
Exuit, aut fatis semper luctatur iniquis;
Sed placida, nec quae cives evisceret, arte,
Suppliciisque premat: facilis tonsura placebat,
Atque supervacuos raptura novacula villos.
Ex agris exsculpis opes, modicisque tributis
Terrarumque novis aulam proventibus imples,
Publicaque adjectis auges patrimonia fundis,
Quos furor armorum vel longi injuria sedi
Immemori absciderat Patriae. Tu perdita cuncta
Illi restituis, Domino, sibi denique reddis.
Tu blanda plus voce potes, cum Publica fiscus
Aera rogat, quam cum surdos furibunda potestas
Sollicitat loculos, ferroque exenterat aurum.
Te suasore novo crescunt aeraria censu,
Cum magna accedunt, Marso donante, talenta.
Scilicet ille suis jus dicit et imperat agris:
Ast ipsos Tu reddis agros. non parcus egenos
Muneribus Cives Dominus solatur opimis:
At Dominos ditare tuum est. haec prima tuentur
Arma tibi Patriam, scutatus quando per arcas
Excubat in rerum suprema negotia miles,
Totque Ducum et Regum gladios et sceptra vibrantum
Praesidio Dux tutus agit. Sed et altera primus
Munimenta paras Patriae. Quae tota paebar
Bellorum insidiis furiisque hostilibus olim,
Loricata novis te prodiit auspice tellus
Aggeribus. Nam qua pinguis lavat Eidora dites
Tonningae campos, nova propugnaculs firmas,
Cognatas patrio ut defendat cespite terras.
Haec glebis Dominum tutata fidelibus urbs est,
Indocilesque docet famulari legibus enses.
Ista favente velut Cimbris munimina surgunt
Gradivo: sic blanda suo Venus aemula Martis
Praesidia instituit, te consultore, facesque
Ventilat, atque toris fulcit Regalibus aulam,
Queis fortuna domus magis est, quam milite, tuta,
Ac armis Bellona tuis. Cum mollia, lectos,
Castra potens metitur amor, pharetrataque pandit
Agmina; nil rigidas adeo nocuisse sarissas
Vidimus, et tristes mansuescere protinus iras,
Et furias cohibere metum, quem publica suadent
Foedera, et arcanis adstricta potentia nodis.
Scilicet alternis per Te coalescere taedis
Incipit, atque novis sociatur amoribus Arctos.
Nam Venus hinc Gothico sociatur Cimbrica Marti
HEDWIGIS CAROLO. Thalamos hinc Regia Cimbros
Conscendit propago: animos FRIDRICA benignos
Inspirat populis, gentemque maritat utramque,
Constringitque suis amplexibus, implicat osclis,
Et Pacis donat nunquam violabile pignus.
Quis fuit ille dies, cum Te. KILEMANNE, reducta est
Oratore quies! populorum o quanta duorum
Gandia! qui junctis FRIDRICAE in amoribus ulnis
Conspirant animisque. Tibi CHRISTIANVS amores
Imputat Ipse suos, melioraque saecula Civis.
Non irae aut odiis usquam locus: omnia pacem,
Omnia jam spirant, per Te qui crevit, amorem.
Fallor, an heic Fortuna tuis se Regia coeptis
Addidit, an haec est Cimbri via regia fati,
Qua Patriae se tollit apex, quae proxima sceptris
Aemula magnorum vestigia ducit honorum.
Haec Tibi parta domi: populos iit acta per omnes
Gloria, cum placidis Tu regna perennia Musis
Condebas, magnae spatiosa lararia famae,
Majorum cunas operum. Tu sceptra Jovemque
Concilias, dignisque incendis honoribus artes.
Major Apollineo reverentia nascitur oestro.
Surgentesque novis Cimbri venerantur Athenas
Auspiciis; nec jam ludunt fallacibus umbris
Amplius Aonii fontes, Parnassia rupes.
Haec Phoebi domus et sedes non falsa Dearum
Panditur. hic ingens aliquando in nomen ituris
Prospicis, atque bonae donas Te mentis alumnis,
Et Domini partiris opes. Tu prodiga rerum
Materies, omnisque tuo se nomine Virtus
Erigit, inque tuis perfectum laudibus instar
Quaeritur. hic patriis Tibi plurima luarus in agris
Nascitur, et memores discunt tua nomina silvae.
Ipsa Tibi famulos in vectigalia fluctus
Carmina Phocis agit, totumque effundere fontem
Gestit ovans, Vatumque stim restinguit anhelam.
Te seris monumenta dabunt illustria seclis,
Moecenasque sacris Cimber spectabere fastis.
Est locus extremo Parnassi in culmine montis,
Heic stat Semideis habitata frequentibus Aedes,
Plebejis seclusa animis. non illa profani
Limina calcavere pedes: quanquam obvia circum
Turba fremat quaeratque aditus astuta latentes,
Et per praeruptae vestigia pendula rupis
Saepe cadat, Clariis debens ludibria Divis.
Longa heic annorum series e marmore muros
Duxit, vocales laquearia picta columnae
Sustentant; sonat usque cavis revolubilis Echo
Rupibus, aeratos custodit ferrat postes
Janua, victrices inserpunt undique lauri.
Intus inexhaustos accendit Cynthius ignes,
Excussi absistuut radii: flagrantibus illi
Luctantur gemmis, late quibus obsitus inter
Heroum vultus paries titulosque refulget.
Aonidum hic colitur Mater grandaeva Dearum
Mnemosyne, rugas sertis ornata decoras,
Et senio non torva suo, cui laeva tabellam,
Dextra stylum gerit, et pedibus protrita recumbunt
Saecula, contusisque jacet mors lurida telis,
Torporque et pulchris inimica oblivia factis.
Heic videas omnes, quos non incognita virtus
Extulit, et lethi ignaros queis donat honores;
Effigie fulgere sua meritisque tenere
Aequales titulos, et laudum nomina mille.
Heic tua Principibus misceturr imago vetustis;
Nomina tanta notat, puroque interlinit auro
Mnemosyne vestitque virentibus aurea ramis.
Ipse quoque Aonidum circumstans ordo Sororum
In parte est operum: cujus pars maxima, cujus
Alter Phoebus eras. Haec sculpit nomina caelo:
Illa laborat acu: virides plicat illa corollas:
Illa docet rigidum vultus simulare metallum
Praesidis: haec vivis aequare coloribus ardet.
Omnes alternas solvunt in carmina voces,
Immunemque suis properant subducere fatis.
At Tibi mansuros promittit Cimbria fastos
Aeternumque decus, meritis quae computat annos
Distinguitque tuis. Stat quaelibet ordine Virtus,
Er sibi secla facit, stabitque invicta, nec aetas
Deteret hoc curis indelassabile pectus,
Quas novus usque invitat honos, et farma faventi
Commendat Domino: crescunt sub pondere vires,
Nec bona destituent generosos sidera motus.
Qualis ab Elaeo missus qui carcere palmas
Bellator retulit sonipes, plaususque viarum,
Et solitas roties animosior hausit arenas,
Victori laudatus hero; novus usque relictis
Redditur hinc stadiis, et se superare laborat:
Sic Tibi perpetuos trudit labor usque labores,
Materies fecunda sibi. Tu sufficis unus
Omnibus, ac alios semper revocaris ad usus,
Usque recens animo, et redeuntibus acrior annis.
Vive volens, serosque Tibi secet Atropos annos.
Optamus tria secla Tibi. Tu Nestoris annos
Nestor habe Cimber: neque sunt haec stamina vitae
Virtuti satis aequa tuae ac illustribus ausis,
Et minor his meritis iret colus: ipseque noster,
Quem Tu tot curis semper factisque mereris,
Cresceret austus amor, votorum cresceret ardor.
Tu tamen his votis, nos Te, KILEMANNE, fruamur,
Et fatis meritisque tuis. Ne desine nobis
Esse Ducique Pater. Titulus decet iste Senatum,
Et munus, Vir magne, tuum, quem publica talem
Vota vehunt, quo Te supplex mea Musa salutat
Nomine, quod neque Dux toties totiesque probatae
Invidisse velit fidei. Sol unicus ardet
Luce sua, qui cum geminum sibi pingere gaduet,
Majus habet lumen, sed quod Sol gignit, et idem est,
Quem credas duplicem. lucet, cum lucet imago.
Qui tuus est, Ducis audit honos, ipsique perennat.
Qua Tu parte animum versas, jurata sequetur,
Et praesens Fortuna tuo ridebit honori.
Sidere tacta tuo: dubiis ne subtrahe rebus
Intrepidum, Vir magne, latus. Tu lingua potentis
Interpresque Ducis causas orare clientum
Perge; nec ipse olim respondit certior Ammon,
Quam Tu, cum cupidi poscunt oracula Cives.
Illi perpetuos factorum in pectore condunt
Annales, quos scribit Amor. Tua pascit imago
Devotos animos, ignesque accendit honestos,
Castalidum sese penetralia sponte recludunt.
Tu tutaris eas, pede ne calcata profana
Concidat, et miseris tabescat gloria curis.
Sis felix, et Te Superis serum ingere civem,
Ac sidus fac ipse novum, qua candida portis
Emittit recipitque Heroum semita mentes
Et spissis vestit radiis. Tua Cimbria tandem,
Si tardis steterit sententia ferrea fatis,
Ut vitae satur et magnorum plenus honorum,
Te desideriis subducas illius, aequa.
Mente feret, si quos virtus tua votaque donant,
Soletur magnis dispendia tristia natis.
NUmme serenato gravis et pretiose metallo,
O nove nune nummis Sol oriture meis,
O quib lando oculos perstringis fulgure, quique
Incendis loculos, auree numme, meos,
Numme, serena mei quem Praesidis ornat imago,
Cui radio pretium nobiliore facit,
Numme, cui faciles Pindo risere sorores,
Numme, cui frondes plectat Apollo sacras,
Numme, tuo Vates tactus fervescit ab astro,
Totus et in laudes gestit abire tuas,
Inquetuas, KILEMANNE, tuo haec quimunera Vati
Magnifica donas munificaquemanu.
Hic ex asse suum vocat et Tepossidet ipsum,
Mutatumque potest sic meminisse Jovem.
Sic tenui Tu grande peculium es ipse Poetae
Exiguas inter conspiciendus opes.
Ne viduae mihi sint sine Maecenate Camenae,
Maecenas arca clauderis ipsa mea,
Dumque in perpetuo tua durat imago metallo,
Non animo vultus labitur ille meo.
Scilicet illa tui est mihi tessera certa favoris,
Ipseque Tu Vatis pignus et arrha tui es.
Effigie genius magni mihi vivit in ista
Praesidis et Laribus praesidet ipse meis,
Suntque Lares loculis nummi magnique penates,
Quos inter magnum Tu mihi numen eris.
Attalicos aliis includant scrinia census,
Possideatque ipsum fertilis arca Jovem;
Tu rebus modo praesidium es fortunaque nostris,
Jamque patrocinio est tutior arcatuo.
Aureus exiguis succede o sedibus hospes,
O infer loculis aurea secla meis,
Purpureoque meas imple splendore tenebras,
Ac astro noctis disjice opaca tuo.
Quae sterilis quondam raroque diserta crumena
Tinnitu nomen tinniet aucta tuum,
Et jam vocali sociantur plectra metallo,
Et carmen miscet barbitos icta novum.
Hic quoties nummus tinnit, mihi Pegasus hinnit,
Sollicitatque suas aemula Musa fides.
Qui numeros quondam Vates, nunc congero nummos:
Tuque facis numeris pondus inesse meis.
Quod si destituunt segnes mea vota Camenae,
Nec subit Aonius pectora lenta furor,
Illa meis oculis simul obversatur imago;
In numeros sacro tactus ab igne ferar.
Jam Te, regali quem purpura tingit in auro,
Constituent Regem scrinia nostra suum.
Heic habita et Ducibus regna permistus avitis.
Hos inter summus Tu mihi Praeses eris.
Ne tamen aerati metus contagia vulgi,
Plebs diversa suis conditur ista locis.
Ne tamen et vacua Rector domineris in aula,
Imperio suberunt nomina magnatuo.
Tu mihi Primus eris: procerum hinc argenteus ordo,
Mole graves, annis canitiequesenes.
Plurimus imperio submittitur Induperator,
Totque coronatis das nova jura meis.
Assurgunt veteres praefricta fronte Jochimi,
Quos corruptorum non tetigere manus.
Apparent fortes Caroli grandesque Philippi,
Inclinatque enses Ensiger ipse suos.
Sunt sigismundi, Friderici, suntque Rudolphi,
Totque Duces alii, quos memorare mora est.
Plurimus hic sequitur scutatus terga satelles,
Quem modo submittis prodigus ipse Tibi.
Hinc sua disposti subeunt per signa Quirites,
Inque suas series justa tributa tribus:
Sunt solidi, sunt qui denar Imunere gaudent:
Hinc asses, oboli, turba minuta, sedent:
Hi, ni forte alio Tu jusseris ire colonos,
Te Regem observant suppliciterque colunt.
Quae pecudum titulos Regina pecunia jactat,
Te Duce nunc loculis nubet amica meis.
Sobria nec mihi jam marcebit aluta, sed usque
Visceribus magnae pasta Parentis erit.
Non illa Aeolios post haec imitabitur utres,
Queis implet laxos largior aura sinus.
Hic immortalis clausa mihi semper in area
Excubias miles nec fugitivus aget.
Te Duce nummorum salva est Respublica Vati,
Ordoque Te Procerum Praeside salvus erit.
Non mihi conscriptos Patres proscribet egestas.
Saepe tamen vertet turba minuta solum,
Fiet et eximii pars non obscura Senatus
Civibus illa locum saepe datura novis.
Sed tamen haud ista civis peregrinus in aula,
Aut alienum istis aes mihi regnet agris.
Vos etiam a loculis oculi procul este profani.
Haec mihi sacrilegas arcet imago manus.
At mihi quam blande tua, Maxime Praeses, image
Arridet! Vatem quo ferit igne suum!
Illa manus nostras non dedignata laresque,
Quae pia Morhof I basia saepe foret.
Quam mihi quam pulchre nunc ad regale metallum
Damnaris! placido quae micat ore Charis!
Vivere quin ipso, KILEMANNE, videris in auro
Aureaque attonito fundere verba mihi.
Dicite, materies an forma dignior illa
Formaque materie dignior esse queat?
Quam benc sincero virtus flagrat aurea in auro,
Et radios splendor jungit uterque suos!
Non tamen imbelli sibi imago superstes in auro
Durat et aetatem seclaque sera feret:
Haec hartis commissa fidelibus atque suorum
Mentibus aeternis ducitur in tabulis.
His tua Te Virtus, KILEMANNE, inscribet; in illis
Te Vatis pinget non peritura manus.
DUm Tibi gemmato praefulgent colla metallo,
Achumeros onerant Regia vincla tuos,
Non ea nunc tacito spectantur munera Vati:
Sollicitant tenues haec mihi vincla fides.
Jam Phryxaea tuo postponere vellera torqui,
Jamque vel aetherea ponere sede velim.
Magna Tibi, PRAESES, debemus nomina, et omnes
Grata quae possunt munera mente ferunt:
REX Tibi dat torques, dant laurea serta Camenae,
Querna dabit capiti Patria grata tuo.
TOrques auree, ponderose torques,
Torques pensilibus decore gemmis,
Vicinum quibus invidet metallum
Scintillantibus igne puriori,
Et vinci radios dolens minores
Presso spissius erubescit igne;
Quale quod tegitur calente pruna
Igneo saturum est rubore ferrum:
Torques auree, ponderose torques,
Magnimunus et arrha FRIDERICI,
Quem ceu Gnosiaca tegit corona
Arctos atque suis revincit astris;
Sic missis alios ligat catenis,
Et suo meritos revincit auro,
Et sui fovet hos favoris astro.
Namque uti manus esse longa Regi
Dicitur, manibus parantur illis
Longae, quae subeant manus catenae,
Queis mentes sibi vinciat propinquas:
Torques auree, ponderose torques,
Quem dantis modo ponderosiorem
Majestas facit et sacro replevit
Totum numine Regioque censu
Exornavit et elegante cultu,
Quem simul capientis alta Virtus
Dignitasque verenda digniorem,
Ac auro magis aureum, et vel ipsas
Has gemmas facit esse pulchriores,
tantorum pretium ferens laborum,
Ipsis quae magis aestimanda gemmis,
Ac omni est pretiosior metallo:
Torques auree, ponderose torques,
Quis te Daedalea peritus arte
Tortili faber implicavit auro?
An finxit Siculis calens caminis
Deorum faber et Deus fabrorum?
Non Te, non Veneris maritus, qut qui
In furvo fabricant Cyclopes antro
Extudere: sed ipsa Gratiarum,
Ipsa Te Veneris dat officina
Spisso nectaris imbre delibutum.
nam quothic teneri volant Amores
Igne, quem Paphiae dedere taedae,
Quem motis pia turba perflat alis,
Diductum bene malleo metallum
Incendunt subiguntque molliuntque,
Annulosque manu trahunt sequaces,
Connectuntque sacris monile nodis,
Cimbricoque opus exhibent Monarchae,
Ut istis sibi maximum catenis
Obstringatque ligetque KILEMANNVM,
Qui Cimbros adamantinis Amores
Arcte junxerat antea catenis.
Quam pulchre meritis locare tantis
Summe praemia, FRIDERICE, nosti!
Quam pulchre veneraris aureisque
Virtutem premis auream catenis!
Hoc quae pondere pressa, sed benigno
Erigit caput atque FRIDERICI
Evecta auspiciis perenne nomen
Tanto a Nomine gloriamque sumit,
Ut quae nunc rutilo resplendet auro
Aeterno solidetur aere Virtus.
Torquis aurea, ponderosa torquis,
Ergo Praesidis illa KILEMANNI
Invola mihi colla, colla magni
Succollantia Principis lacertis,
Orbibusque reducta tortuosis,
Rectum corripe pectus illud, illam
Sublimis sapientiae officinam,
Mentis judiciique promicondam,
Regiaeque scientiae magistram,
Vastum Principis incluti sacellum,
Curarum tumulum gravissimarum,
Consil Ique uterum, penumque rerum,
Publicaeque sacrarium salutis,
Fortunaeque reconditae theatrum,
Temporumque fugacium stateram,
Et arcem fidei, et statumen aulae,
Augustum Themidos tribunal illud,
In quo praesidet imperatque Virtus,
Et totum sibi colligit Senatum,
Ac oracula fundit ipse Phoebus,
Et pulchri generosa vis honesti
Spirat ingenuis adacta fibris,
Patriaeque amor excubat regendae.
Heic metire tot occupaque dotes
Immensas variasque vividasque,
Aureosque nota sub his latentes
Delubris penetralibusque mores.
Heic regna aegisonae obside Minervae,
Et his limitibus profunda rerum
Arcanas preme cogitationes,
Quin totam modo Cimbriam reconde.
Torquis aurea, tortuosa torquis,
Quae gyris redeuntibus remensa
Magni pectora, colla KILEMANNI,
Annulis glomerata complicatis,
Et nusquam pereuntibus rotata
Orbibus varie hinc et hinc citatos
Aetheris simulas ruentis orbes:
Torquis aurea, tortuosa torquis,
Quae magni speciem aemularis anguis,
Cui struxit famulas Canopus aras,
In vestigia molliter relapso,
Qui volumina magna circinantem,
Suo principio redintegratam
Prodigus vorat improbo ore caudam
Immensae effigies porennitatis,
Haec o omina confer et perenni
Necte saecula longa KILEMANNO,
Et quot volveris annulis, tot annos
In longae seriem retexe vitae,
Et novo male firma fila vitae
Muni robore Gordiisque nodis,
Ut gemmis cataphracta sint et auro,
Et Parcae reprimant hinantis ungues,
Forficesque potentius retundant.
At Tu, Regia dextra quam coronat,
O Cervix Capiti propinqua Cimbro,
Macte hoc munere macte KILEMANNE!
Qui sacro radias serenus auro,
Et Solis mihi lumen et Deorum
Exhibes faciem micante nimbo,
Et lucem tibi spargis et Poetae,
Cui praestringitur hoc ocellus igne.
Macte hoc pignore Regii favoris!
Aureosque merere porro torques,
Et his usque volubilis catenis
Fortunae religa rotam et relaxa.
Sed nostrae, KILEMANNE, dum gravatum
Accendit tibi torquis unca collum,
Plectunt non peritura serta Musae,
Tortilesque hederas piasque laurus
Implicant rutilantibus catenis,
Et dignum gravibus vocant catenis,
Qui ceu Gallicus Hercules amicis
Omnes et ligat et trahit catenis,
Qui fidelibus omnium saluti
Se obstrictum prope mancipat catenis.
At tuus modo Rege major ipso
Et Regem Tibi dona largientem,
Et vinclis, KILEMANNE, Te revinctum
Sua in vincula conjicit, sed et te,
Torques auree, ponderose torques,
Stringit compedibus suis Poeta.
ANus obit, KIELMANNE, suisque involvitur umbris,
Musque defuncto praefica nostra fuit,
Dumque istum tumulo vivi componimus annum,
Te quoque ad exequias praefica Musa vocat,
Qui toties tumulas meritis illustribus annos
Virtuti statuens tot monumenta tuae,
Qui tot dispensas rerum momenta vicesque,
Distinguisque suis singula temporibus.
Nil Tibi decrescit cum decrescentibus annis.
Per mortes crescunt tempora ducta suas.
Qui periit, Phoenicis more renascitur annus
Exequias ultus scilicet ipse suas.
Quin obeunt horae, luces, cum mensibus anni,
Maxime ne possis Praeses obire diem.
Perge triumphatum tua sub juga mittere tempus.
Nil aetas in te prodiga juris habet.
At tibi quot pereunt repetitis mortibus anni,
Tot Tibi posteritas saecula sera dabit.
Extremum hodie diem obit Annus supra millesimum sexentesimum octavus et sexagesimus, a gradu suo extremo dejectus, dum Caper in Aquarii amphora submergitur. Exequias quibus commodum est ire hem tempus est! Ollus ecfertur, qui multos vitae intulit, multos extulit. Tumulate annum Infantes anniculi vagientibus naeniis ipsi vobis praeficae, Pueri vel inter ipsa crepundia decrepiti, Juvenes in ipso aetatis flore deflorandi, Viri in ipso aetatis robore enervandi, Senes frustra vel annum unum exspectantes, frustra priores jactantes, Qui licet omnes congerantur, In magno tamen anno vix estis [Gap desc: Greek word] Tumulate annum Theologi, Anni Platonici vix unum momentum, Aeternitatis partem nullam, ut nova nobis saecula resurgant, nunquam moritura. Tumulare annum Jurisconsulti, quibus experiundo dies et anni utiles pereunt, ut hujus anni praescriptione lites exstinguantur, ne mortalibus illae sint immortales.
Tumulate annum Medici et Philosophi cumque eo morbos corporum, temporum, animorum, ut sana dehinc mens sit in sano corpore, et a fine hujus anni auspicia capiamus infiniti. Adeste vos Vespillones Temporum, Quotquot cum Lucullo tempora abliguritis, Temporum helluones et victimae; Quotquot cum Menandro saltationibus eis insultatis, Temporum rapti vertigine; Quotquot cum Bia orbem pervagando tempora fugitis et fugatis, orbis ludis Circensibus acti, Fortunaerota nonnunquam vecti, nonnunquam concusi; Quotquot cum Scipione in regnorum eversionibus tempora evertitis, Ipsi eorum spolia; Quotquot cum Etnii discipulis somno integros annos sepelitis, Ipsi temporum somnia et viva orbis cadavera; quotquot inter intervalla et spiramenta temporum altum spiratis, uno difflandi spiritu; Quotquot per singula Signiferi signa sustulistis in perniciem temporum; Quotquot sub Aquarii amphora Bachi amphoras exhauritis, sub Piscibus natantibus fluxa profunditis tempora, sub Ariete dies et horas propellitis, sub Tauro littus aratis,
sub Geminis animos duplices fovetis, sub Cancro estis retrogradi, sub Leone ungues in praedam acuitis, sub Virgine inter mulierum amplexus caletis, sub Libra nulli suum tribuitis, sub Scorpio tempora veneno inficitis, ipsi Scorpii, sub Sagittario a scopo aberratis, sub Capro tenebroso inter noctes et tenebras latitatis. Adeste Omnium horarum homines, quibus omnes pereunt extrema hac hora, extremo hoc momento. Adeste Temporum mancipia, Qui tempori inservitis, ab anno praeterito manumissi, futuro iterum mancipandi. Adeste Qui positis in foenore nummis et tempora et annos venditis, quibus singula annorum funera perpetua dant foenera. Adeste Debitores, qui immortalem annum optaretis, ad Graecas kalendas soluturi. Adeste Quotquot vivitis in diem, nec consulitis in longitudinem, quotquot in tota Vita de tempore efferendo estis solliciti, Quotquot non dies solum, sed integros etiam annos comburitis,
hunc quoque ferali rogo componite. Adeste Mortales omnes, qui a cunis ad curas damnati quotidianis mortibus vivitis, continuisque exspirationibus et perspirationibus spiratis, quibus ad singulos arteriarum pulsus vitae pars propellitur, quibus singula momenta quaedam sunt mortalitatis monumenta. Nec anni tantum Climacterici exspectandi: Quot enimagradus sol conficit, tot admortem [Gap desc: Greek word] struit. Tumulate cum anno Omnium temporum tempestates et injurias, Omnes parentes et novercas dies, Omnes festos dies et infestos, tot vanissimarum cogitationum ephemerides, tot de futuris consiliorum annales, ante annum finiendos. Clavo annali et annum et curas configite. Qui fuistis fures temporum vel manifesti, vel nec manifesti, quantum de anno praeterito aliis subtraxistis, ejus vel duplum vel quadruplum vobis subtrahitur de futuro. Qui exegistis annum vel male, vel nihil, vel aliud agendo, cum lacrimis tumulate, et stultorum voto: O mihi praeteritum referat si Jupiter annum! Qui bene exegistis, Inter risus et gaudia Thracico more ejus celebrate exequias.
Temperatores et obtemperatores Politici, Magistri et Discipuli Historici, diribitores et Quaestores Mathematici, designatores et notatores Grammatici, extremum Anno persolvite officium, inque magna Temporum spelunca, Annorum tumulo et utero, inter tot saeculorum, Olympiadum, Epocharum reliquias recondite Annum hunc Ferrei saeculi partem rubiginosisimam. Conclamate VALE. VALE. VALE. ANNE NOS TE CVM FILIIS ET NEPOTIBVS SEQVEMVR ANNE VALE.
O SALVE nostris nomen venerabile terris,
Dulce decus Domini, praesidiumque Tui,
SALVE, qui patriis succedis sedibus Hospes,
Quasque Tibi mentes pandimus hospes adi.
SALVE Hospes, jam non(sic spepraecepimus) Hospes,
Quem cupidi Nostrum dicimus; Aula Suum.
Quem cupit ipsa Salus, quem Dux, quem Patria salvum,
Altera Spes populi, Cura, Salusque tui.
O SALVE Domino, Cimbris, qui mille salutes
Mille redux dotes post tua terga trahis.
Fallor, an ipsa vocat caeli clementior aura
Floraque, jucundum quae Tibi sternit iter?
Fallor, an, ut Cimbro redeant sua sidera caelo,
Arridet facie candidiore dies?
Quo Dominum solet ore suum, Te silva salutat
Omnis, et arcani conscia rura boni.
Laeta recognoscit venerandos Patria vultus,
Et quod facundo spargitur ore decus.
Digna tuis, PRAESES, servamus honoribus omnes
Gaudia, et affectu praemia digna tuo.
Illa oculi spargunt, oris testatus imago,
Pes, manus, abscondunt pectora, lingua sonat.
Haec meritis mansura tuis monumenta reponet
Mens bona, mens semper plen memorque tui.
Sponte sua veniunt faciles ad carmina Musae,
Et numeros afflat promptior aura meos.
Sed leve Carmen erit. majoribus aula triumphis
Te feret. heic laudum tanta theatra patent.
Quam cupide Dux ipse tuis immergitur ulnis,
Et sibi dilecti pendet ab ore Viri!
Quam volupe est notas audire et reddere voces,
Et grave consiliis pectus habere domi!
Heic Te magnarum per tot molimina rerum
Astra super noto Gloria calle vehet.
Aeternae stabunt tua circum tempora frondes
Seu Jove nate tuae; seu Pater ipse tuae.
Redde Duci, Patriae, PRAESES, Te, Maxime, totum:
Patria sic, sic Dux redditur ipse sibi:
Nec nostri Te cura prius, quam vita, relinquat:
Aut modo prae curis otiafessus ames.
Quin cupidis potius tua da bonus otia Cimbris.
Utilis est nobis ipsa futura quies.
Haec velit, haec magni mercetur Patria, Princeps
Otia, quae facilis, credo, nec ipse neges:
Otia, difficiles sed dissimulantia curas,
Sed quae perpetui plena laboris erunt.
Quid refert, an illa domi sectere, forisne?
Quae, quo non credas, sunt operosa loco.
Nunquam solus eris, fugiens aulamque forumque.
aula Tibi mens est, mensque senatus erit.
Haec semper partes sese dum versat in omnes
Provida, vel quod agat, quo vel agatur, habet.
Fulmina sic agiles servant, sic flumina motus,
Fluctibus haec; flammis illa vibrata suis.
Fors Tibi sunt, aliis quae magna negotia, ludi:
Forsitan ipsa quies irrequieta foret.
Ergo Te precibus tandem permitte tuorum,
Ac operi suetas fortiter adde manus.
Sis Noster, maneasque, regit dum spiritus artus.
Id Dominus, Populus, Pindus et Aula petunt.
Si quid vota valent, si quid pia carmina possunt:
Injicient validas illa vel illa moras.
Et votis tamen est pulchrum parere modestis.
Inducent pedibus carmina vincla tuis:
Carmina, quae caelo possunt deducere lunam,
Stare jubent fontes, sidera, solis equos.
Quo Felaeta tulit nascentem Cimbria primum,
Hoc tenet, hoc nunquam Tu rapiere suru.
Illa Viri curas toties experta fideles
Solari vegeti se cupit ore Senis.
Illa Tibi stabili firmabit robore pectus,
Ut mentita senem prisca juventa fluat.
Jam, reor, ipsa Tibi, qua vescere, fabricat auram,
Qualis erat, primam quam Tibi blanda didit.
Hanc fovet igne sacro, fumis felicibus armat:
Hanc locuplete Tibi sufficit usque penu.
Tu modo ne dubita nostris Te reddere habenis,
Ut sit nostra tua salva salute salus.
Sollicitae numeremus ut otia longa senectae,
Da vitae, quantum restat, habere tuae.
Sic Tibi, quam nobis impendis, Numina curam
Impendant! faveant, quambonus ipse faves!
Sic, nobis quot forte dies consumis et horas,
Ducere longaevo tot Tibi secla velint!
Sic, postquam fessum meritis exhauseris aevum,
Natorum spectent altera secla decus!
Quos longi referant, spes Gentis Herique, Nepotes:
Tres unum ut referunt mente fideque Patrem.
O Magna Gentis Gloria Cimbricae,
KIELMANNE, Magni Praesidium Ducis,
Cui ipse Paean, cui Camenae
Supplicibus famulantur aris,
SALVE! sonoris addita plausibus
Audi disertae jubila Patriae,
Et gestientis vota Pindi
Sollicitis animosa fatis.
SALVE! minorum me quoque gentium,
Nullo crepantem carmina spiritu,
Audio Poetam, tinnientes
Dum pepulit manus unca chordas.
SALVE tuorum spes pia Civium,
Quo salva salvo patria Praeside
Post tristis expugnata morbi
Semin a nunc nova sumit ora.
Heu quis paventi vultus Apollini?
Quis ora iqualor, pectora quis stupor
Hausit, Tibi dum per rebelles
Vis furit insidiosa venas?
Idem propinquae viscera patriae
Pervadit horror, idem agitat dolor.
Tecum laborat publicarum
Cura salus requiesque rerum.
Cum Te Caduci destituunt pedes,
Non ipsa talis Cimbria stat suis:
Cum Tu recumbis, tota fuso
Sternitur emoritura collo.
Afflicta maeret Curia Principis;
Nec iste vivax legibus est color;
Gemunt Cathedrae fervidisque
Excutiunt superos querelis.
Non ipse vectigalibus abfuit
Apollo plectris; ipse sacros Tibi
Propinat haustus, et potentes
Temperat exacuitque succos.
Omnes saluti vota ferunt tuae.
Saepe ipse, duram exoret ut Atropon,
Exile plebejumque carmen
Aoniis Tibi stringo nodis.
Evax, Quirites! ejicitur pio
Morbus flagello, pellitur improbus
Fugamque nunc tortor capessit
Non solido rediturus aevo.
Jam nube pulsa vicimus horridum
Injuriosi turbinis impetum.
Subducta ventorum furori
Navis avi volitar secunda.
Clavo Magister maximus adsiet.
Et jam recentis conscia gaudii
Stant littora, et late sonantes
Fama volat subitura campos.
Vivis (benigno grati sit Deo!)
Vivis, renatae Gloria Cimbriae,
KIELMANNE, vescerisque porro
Aetherea renovatus aura.
O vive, Nestor noster, et Optimi
Columna princeps Principis, et latus
Suppone robustum gravato
Herculeosque humeros Atlanti.
Immensa grati praemia Te Ducis
Semper manebunt, Musaque tinnulo
Loquetur auro: Te tuorum
Docta cohors recinet Quiritum.
Jam Laureatus Rumor eburneis
Te tollit alis, atque sequacibus
Horas Tibi frenat curules,
Ut glomerent nova secla, loris.
KIELMANNE VIVES. Haec Tibi liberis
Acclamat omnis Cimbria plausibus:
Haec fata, concordesque Divi:
Haec cupidi voluere Cives.
ERgo quod annales, calamos et saecla fatiget,
Claudendum angusto marmore nomen erit?
An capiant tabulae, quod nec monumenta loquantur
Mille, loquax vivo quae Tibi fama struit?
Heic jussis, KIELMANNE, tuis parere recusem,
Arsmea ne meritis fiat iniqua tuis.
Herculei nequeunt compendia ferre labores:
Ilias exiguam nec subit illa nucem:
Deprecor, o PRAESES, Te permittente, Poetae
Hoc de Te nolim nunc licuisse scelus.
DUm novus auspiciis felicibus incipit annus,
Solis et emenso vertitur orbe labor:
Dum rigidi pereunt caperata fronte Decembres,
Submergitque pigrum mobilis urna caprum:
Votorum toto tempestas fervet in orbe,
Omniaque ominibus perstrepuere novis:
Ipsaque quae vultu radiat Natura sereno,
Excutit indignas nunc rediviva nives.
Et sibi nascentem compellat Tityrus annum,
Fecundum larga quem sibi messe cupit.
Hunc multo gravidum sibi foenore providus optat
Institor, ut sterili subtrahat aera morae.
Sollicitae veniunt illi fugiuntque Kalendae,
Et vacuum labi vel dolet ille diem.
Magna aliquis dederit pauperrimus ipse talenta,
Attalicas animi parturientis opes.
Illa domos aliis promiserit et nova regna':
Hic caelos: ipsum spondeat ille Jovem.
Arcessant alii votis felicibus annos,
Et faustos jubeant ire redire dies.
Illos, Magna Patris Magni, KIELMANNE, PROPAGO,
Auspicio pandis prosperiore Tibi:
Ipse DVIC pandis, Magno successor Atlanti
Herculeum promptu supposuisse latus:
Utque animos, sic vota repis: quae summa volentes
Fundimus, et numeris uberiora damus.
En studiis gens tota suis certare laborat!
Respondet genti DVX pius ipse suae.
TE Domino impendis totum: sese ipse rependit.
Ut bene Tu populo; sic cupit ipse tibi.
Ipsa salus vestra est. Magnis cum Fratribus ipsa
Te salvum, et magno cum Genitore cupit.
Quos aetas adimit, de nostris addimus annos:
Elapos reddis Tu tamen ipse Tibi.
Ipse novos meritis novus immortalibus annos
Sufficis; illa Tibi nomina longa dabunt:
Et fastos pandent, Virtutis regna paternae,
Vittutis quondam regna futura tuae.
Nunc cum Sole Tibi redeat labor actus in orbem,
Quo potes ignavos vincere teste dies.
Vince dies annosque! tuum est cum grandibus astris,
Cum DVCE partiri saecula, cumque PATRE.
SPlendida surgenti surgant nunc sidera Pindo,
Purpureo festus rideat ore dies.
Musae agitent sacram per dulcia carmina lucem,
Mille agitent fidibus barbita, mille lyras.
Aonii splendent MAVRITI nomine fasces.
spargantur flores votaque mille sonent.
Ingreditur summo Rector sublimis honore,
Perque vias vulgi lumina prona trahit.
Jamque novum Themidos nostras diadema Camenas
Protegit et Sceptro vindice Phoebus ovat.
Mystaque jam Themidos fascces MAVRITIVS ornat,
Insignes inter gloria summa viros.
In quo summus honos doctrinae et vivida virtus
Purpureae lucent tam bene juncta togae.
Castaliae scatet hic fons divinisimus undae.
Fronte sub hac Pindus Cyrrhaque tota latet.
Nam quas non agitat curis felicibus artes?
Quae non ingenii continet ille sinu?
Quod si jus dicat doceatque, Oracula Divam
Ore putes sancto fundere sancta Themin.
Macte novis laudum titulis, Vir maxime, macte.
Crescet tot donis gloria nostra tuis.
Nil licet invidiae: Te nulla calumnia laedet
Aspergens maculis candida quaeque nigris,
Tu nunc ingenti libratus in aera penna
Major humo superas inter agere plagas.
Cum virtute Tibi crescet tua gloria. tradunt
Se fortunae alii; traditur illa Tibi.
ET nunc pono meos, sed non invitus, honores,
Inque humeros volvo nunc onus omne tuos.
Insuaves mihi sunt, et turbant otia, curae,
Prae quibus ipsa lubens spernere regna velim.
Odi amplos titulos et ovantis syrmata famae.
Res aliis placeat magna, sit arcta mihi.
Me Bona Mens regno, sed Regem, subdat herili.
Ipse meus, mihi cum servio, Caefar ero.
Me juvet esse meum: partes ne scindar in omnes,
Integer ipse mihi sim, fociusque mei.
Heic ego degenerem post terga relinquere mundum
Et mihi, quantus ero, vivere totus amem.
Ipse mihi musique canam, lapsosque per annos
Antevolans animo secla futura legam.
Ipsa tamen fallunt praesentia: fallimus ipsi
Tempora, et in patrium pellimus illa nihil:
Cumque sui spolium rapitur, rapit omnia secum,
Omnia tempus edit; se quoque tempus edet.
Haec ego praecipiens animo mecumque revolvens,
Nil ebur et fasces (nomina vana) moror.
Mecum habitem, simque ipse mei, sine lege tyrannus:
Incola sic orbis, non minor orbe, ferar.
Te nunc ergo habeat post me, FRANCKI, ista secundum
PVRPVRA: nunc humeris splendeat illa tuis.
Virtutis saturata tuae nam fulgure, quo plus
Lucis adoptivae, plus habet illa suae.
Disjiciat nostras lux illa serenior umbras,
Pulchrior ut nobis, Te Duce, surgat honos.
Purpureis niteas fortunae filius albae
Vestibus: aera aliis cum triplicata sedent.
Non ego vel trabeas, vel pallia posco: sat esto
Intra pelliculam posse latere suam.
SCEPTRA tene! sed quae Regum dominantia sceptris
Plus decoris, regni plus geminata notant.
Sunt etiam Clariis sua regna sororibus: illa
Dant populis Reges regna, docentque datos.
His trabeae subsunt, fasces, diademata, sceptris.
Gentibus haec leges regna dedere suas.
Partem aliquam Reges: totum Sapientia mundum
Occupat, et regnat latius illa domi.
Arctius his regnum est: Tu sceptra capesse, nec illis
Rex minor: haec quoniam sperenere regna potes.
Ne nostri lateant modo Te mysteria Regni,
Quos tradam, LIBER heic unus et alter adest.
Hic Cives notat; heic habitant cum Consule Rhetor,
Praesul, Eques, Medicus, Mysta, Ducumque Duces.
Integra ab hoc nobis Respublica semine surgit:
Hoc utinam numerus nemo sit in numero!
Alter habet placidas, regni munimina, leges.
Lex supra leges vivere summa foret.
Optimus est nobis, et erit sibi Civis, honesta
Spernere quileges ambitione potest.
Tu quoque, quae vana nunc ludis imagine sensus,
Aurea PAX, nostris tessera rebus ades.
Haec oculos pascant nostros INSIGNIA: nam vel
Grata, licet fugias, nominis umbra tui est.
Ipsa jaces; stat imago, et divite copia cornu,
Hei mihi! nunc lateri non bene juncta tuo.
DIVA veni, nostrisque redux illabere signis:
Nec patere hoc nobis nomen inane coli.
DIVA veni, venies (sic auguror) utque lacessunt
Tetua signa, novum sponte sequere Ducem.
Hae quoque nunc dantur geminae tibi, pignora, CLA. VES:
Ergo velis nostris JANVS adesse sacris.
Pande novos nobis, et te novus ingere fastis,
Ut post bis senos nunc novus annus eat.
Ut tecum veniant placidi post nubila soles,
Promittantque hilares astra serena dies.
Heic tibi si, BONA MENS, si, VIRTVS, ponimus aedem,
Contiguusque illi limina servat HONOR;
Tu portas aperi: dignis penetralia pande:
Exulet indoctum, Te prohibente, pecus.
En Tibi nunc ipsam, quae tadidit omnia, dextram!
Hac spondente, tuumme Tibi munus habe.
Nunc curas cum verso meas, cum denique totum
Me permitto mihi: me quoque dedo Tibi.
Quo Tu cumque vocas, faciles tua signa sequemur:
Ut sit in obsequio gloria tota meo.
Ecce tibi sacrae sonuerunt plausibus aedes:
Et facilem spondent tot tibi vota DEUM!
Circumstant miscentque tui pia murmura Cives,
Et studii properant edere signa sui.
VIVE! novo tua se Virtus spectanda theatro
Efferat, et plenum carpat honoris iter.
Purpura, Sceptra, Libri, Claves, Insignia, FRANCKI,
Ostendent nobis Te; facis ipse Virum.
HOlsatico salve lux o gratisima Pindo,
Et merto festos inter habenda dies!
Cujus ad exortum ter movit Delia laurus
Culmina, ter fremitum Castalis unda dedit.
Quem Citharae plausu, quem sacro carmine Phoebus,
Et toto celebrant ex Helicone DEAE.
Sic favet inque Tuos, Vir Maxime, fervet honores
Pierii passim dedita turba Chori.
Te Fratrem agnoscunt doctae, PECHLINE, Sorores,
Auspiciisque petunt nostra Lycea Tuis.
Ergo age, jam meritas, Daphneia munera, laurus,
Aoniaeque libens sceptra capesse Domus.
Cernis ut hinc facili plausu votisque Juventus
Aestuet, ad nutus officiosa Tuos.
Ipsa Tibi sistit se turba novena Dearum,
Et triplici meritum vestit honore Caput.
Prima decet Medicum, decet altera Laurea Vatem,
Tertia laurigeri dat Tibi jura DEI.
Sic annos Virtute tibi, sic saecula texis,
Nec sinis hibernos frigora ferre dies.
Alter ad Australes abiit Sol devius oras,
Et fugit averso limina nostra pede.
Alter ab Arctoi Regis complexibus exit,
Quem recipit votis Cimbria nostra suis,
Et nunc laetus adest, membrisque animoque refectis
Ad sua mox Atlas munia grata redit.
Ne tamen innumeri crescant sub mole labores,
Has Tecum curas dividit Ipse suas.
GRatuler an doleam? Quid non Tibi scribat Amico
Noster amor, dum Tu culmen honoris adis?
Si scribo bona verba; ipsis in faucibus haerent:
turbat enim ex alia gaudia parte dolor.
Scindimur officiis: dolor hinc Te luget ademptum:
Hinc totus sese in jubila soluit Amor.
Ergo quid faciam me nunc divulsus ab ipso?
Scribere cum cupiam plurima; malo nihil.
SI mihi fecundis fervesceret imbribus Aon,
Si fuereret toto mens habitata Deo,
Funderer in numeros dulci laudator Amico,
Et ferrem, atque pari ferrer ad astra gradu:
Nunc inconcinno mihi perstrepit icta tumultu
Barbitos, et lassis deficit aegra sonis.
Ergo reluctantes jungam male foedere chordas:
Namque dolor lacerat, quas modo jungit amor,
Hasque mihi rumpi fas est, Charisime, dum Tu
Thesei rumpis vincla sodalitii,
Quae sincera fides a tot mihi nexuit annis,
Quae cuperem nullo dissoluenda die.
Illa tuos primum mihi conciliavit amores;
Illa meos potuit conciliare Tibi;
Ne memorem innumeras in amico pectore dotes,
Et foetum variis artibus ingenium.
Illa domi mihi nota, foris memorata loquuntur
Pulpita, totque animi pignora pulchra tui.
Ipse suos per Te sibi crescere vidit honores
Pindus, et eximium Cimbria fassa decus.
Nunc decus hoc illis rapiunt, mihi gaudia, rebus
Fata benigna Tuis, insidiosa meis.
Ibis, Amice, sacri pars nunc praeclara Senatus,
Quo pia divini Principis aula vocat.
I Bone, si nostras spernis refugisque querelas,
I Bone: Vive mei tempus in omne memor:
Ipse Tuus, spatiis quamquam divisus, habebor,
Dulceque, dum vivo, Tu mihi nomen eris.
Sed quid verba juvat bona, mollia, perdere? cum nil
Durius extrema sit mihi voce: VALE!
ITe leves Elegi, quales et pectore puro.
Et trepido incompti surgitis ore mihi,
Vocali quos non aspersit Pegasus imbre,
Nulla Charis tinxit nectare, nulla Venus.
Ite tamen, nostris dum se modo Marchius ulnis
Surripit, ille sui gloria magna chori.
Ille mihi multis charus, venerabilis usque
Nominibus, fida junctus amicitia.
Cujus ego nullo satis effero carmine dotes,
Quin laudes possint haec superare meas:
Cujus in aere meae (juvat hoc meminisse) Camonae,
Donec Parca mihi tempora nebit, erunt.
Ite leves Elgi: fidos nec enim ille sodales
Spernere, cum Domino non licetire, volet.
Ille quidem lateri comes indivulsus ad omnes
Ire plagas, illo sed praeeunte, velit,
Nunc animus tantum vestigia ducta sequetur,
Et faustum votis esse jubebit iter.
At Tu perge tuis, o Amice, insistere coeptis.
Quo fortuna vocat Te tua, vertepedem.
Si nullae valuere preces, si nulla morantur
Vota, subi felix, quod meditaris, iter.
Sume novos Tibi quos offert FRIDERICVS honores,
Quem Tu consiliis promptus et arte juves.
Huic nova Tu solers Hygieiae oracula pande.
Huic animi doctas prome sagacis opes.
Vive, memorque mei felicibus utere fatis.
Ipse tui vivam tempus in omne memor.
Nomen et absentis referam queribundus Amici,
Et desiderii pars eris ampla mei.
Vive! Vale (quid enim votis nunc amplius addam?)
Conspirent votis fata benigna meis.
NObile par Patrum, quorum se credit habenis
Patria, nunc per vos reddita tota sibi:
SWARTZKOPFI, cujus toties Themis ore locuta est
Civibus et summo jura probata foro:
Suada cui voces; prudentia temperat artes;
Blanda Charis mores ornat, et ausa fides.
Tuque o complures propius mihi juncte per annos,
Pieridum, VOIGTI, noster et urbis amor,
Qui meritis ultra titulorum syrmata pridem
Surgis doctrinae fusus in omne genus:
Nec levis Astraeae fugientis gloria: magnum
Addite nunc patriae rebus uterque decus:
Ambo animis, aetate pares; virtutibus ambo;
Ambo nominibus muneribusque pares:
Par precor o geminos fortuna secundet honores;
Ut modo virtuti par comes ivit honos.
Par latus, atque pares oneri praestare lacertos,
Quos Patriae Atlantes par modo junxit amor;
Utque pares estis vobis; ita fascibus este.
Non gravat hic junctos mente operaque labor.
Ast ego, cum paribus deberem assurgere plectris,
Imparibus dico junctos mente operaque labor.
Sera quidem, sed vera tamen, sed nescia fuci,
Quae vester, Patriae quae mihi dictat amor.
Vos parili, dum vivo, fide constanter, et illam
(Dii date, ne patriae pars inhonora) colam.
Huic mea nunc vestros pietas gratatur honores.
Patria Vos; Patriam vester at ornathonos.
Sic geminis fulget Ollux cum Castore flammis,
Solantur dubiam cum pia signa ratem.
Sed Vos officium serae ne spernite Musae.
Claudicat alterno tardior illa pede.
Non haec tarda tamen, dum publica commoda durant;
Hoc serum, quando causa perennis, erit.
Gaudia nec mihi sunt horaria; crescit in horas
Dum trahitur pietas lentior, inque dies.
Quae seros Patriae memoranda superstes in annos,
Tardanec est pietas, nec mihi sera dies.
Quin properent alii fugitivos edere plausus:
Pondus habet, tardo quae pede Musa venit.
Qui procul a patria vobis bonus optima Cives
Unus post omnes nunc cupit, ille cupit.
QUos Tibi non fontes, quae non Tibi plectra cietem?
Noster amor, Pindi Pieridumque decus,
HINCKELMANNE, sacro qui dudum percitus oestro
Tot Sophies animo colligis unus opes:
Seu illa ore novo cunis proccedat Eois;
Hesperiis redeat sive renata plagis.
Nunc tenues Tibi seribo, merenti maxima, versus;
Nunc bona verba, mei munus amoris, habe.
His ego felices jubeo, quos fumis, honores:
His ego successus apprecor usque novos.
Lenta Tibi crevit gradibus fortuna modestis,
Quae Tibi securum stravit honoris iter.
Explorare tuos primum voluere lacertos,
Nunc latus Herculeum Fata humerosque probant.
Et Deus hoc Te calle, per haec vestigia, duxit;
Ut spatiis ires laetior usque novis.
Tu teneros primum pavisti sedulus agnos,
Credita cum curae chara juventa tuae:
Seu illam aetherei saturares munere lactis,
Aonidum sen Tupascua plena dates.
Vidit grata pios meminitque Lubeca labores,
Et doluit raptum, Te fugiente, decus.
Hic vigil ad majora vocaris ovilia pastor,
Gambriviaeque Ducem sponte sequuntur oves.
Sic Tibi cum curis succrevit adultior aetas:
Agnos prima dedit; sed dedit altera oves.
Tertia nunc ipsos Tibi subjicit ecce! Magistros,
Et nunc Pastorum Tu quoque Pastor eris.
Ipseque Doctorem Te Doctorum ordo salutat,
Constituitque Ducem Dux pius ipse suum.
Nos Tibi nunc titulos suspendimus atque tiaras,
Candoremque notat purpura nostra tuum.
Purpura, quae tinctum Tibi sanguine nunciet AGNUM
Nempe color mentes ornat uterque pias.
At sanctum Tu pasce pecus, pecorisque magistros,
Et quo Te ducit signifer AGNUS, abi.
Crede, Tuos olim solabitur ille labores,
Cum grege Pastorem pascet et ipse suum.
EUge BONVM FACTVM! Doctor Bonus audit ALARDVS,
Qui faciens bona fit nunc opus ipse bonum.
Sacra bono tantos lux omine signat honotes:
His dicenda bono sunt bona verba die.
Cum Pater omnipotens rerum genus omne crearet,
Fecit opus, vidit tum, Bonus ipse, bonum.
Qui modo Doctorem Te rite creavit, ALARDE,
Fecit opus, vidit nunc, Bonus ipse, bonum.
Et videt ille bonum, bene qui facit omnia, qui fons
Ipse boni est, veniens ad sua sacra DEVS.
Panditur hoc Orbis magno Schola magna Magistro.
Sunt bona, suntque boni: sunt mala, suntque mali.
Illa fac, et patere haec: sequere illos, hos fuge: Nullus
Major ab exemplo Temihi Doctor erit.
DIECMANNE, Aonidum decus Sororum,
Quem linguis tot et artibus subactum
Optat sanctior Herculem palaestra.
Nunc pulchra redimitus ora lauris,
A nostris cape praemium Camenis.
Omnes plaudimus uni, et eruditis,
Quos de gente profana agis, triumphis.
Haec Te bella vocant: quid ad minutas
Pugnatasque juvat redire pugnas?
Haec fortes sibi flagitant lacertos.
Cum victos alii insequantur hostes,
Et causis levioribus triumphent;
Ipsos qui jugulum petunt, cruentos
Tu telo jugulas suo latrones.
Vulpes illaqueant luposque multi:
Sed solus necat Hercules Leones.
SOla VIA est nobis, solus SAPIENTIA Christus,
Quam gens stultitiae nomine stulta notat.
Diseite stultitiam hanc populi! Sapientia prima est
Sic inter Sanctos desipuisse Sophos.
Altera Stultorum via devia ducit ad orcum.
Hanc docto Praesul SAHVLTZIVS ore notat.
Stultitiam cujus Sapientia vincit inanem,
Cum Mahumedanae conterit arma Scholae.
Ille sibi sapiat furor. Hunc Sspientia, quamquam
Stulta foris, celsa ridet ab arce domi [Note: (a) Boet. de Cons. Philosoph. lib. I. Pros. 3. Stultorum numerosus est exercitus, spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur, sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur. Qui si quando contra nos aciem struens galentior incubuerit; nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit. Illi ergo circa deripiendas inutiles sarcinulas occupantur. At nos desuper irridemus gilis simae rerum quaeque sapientes, securi totius furiosi tumultus, eoque gallo muniti, que grassanti stultitiae adspirare fas non est.]
PUgnasti KEMPI: nunc ornat tempora laurus,
Quam Ratio victrix, quam Tibi victa dedit.
Pugnet et impugnet, vincat, vincatur: ab omni
Parte Tibi Laurus cum Ratione venit.
DUcta est linea. Prodeunt colores,
Permixti titulis suis colores,
Pictarum novus elegansque Legum
Quos LINDENBERGIVS edidit, suprema
Tollens de tabula manus Apelles.
Quaenam haec ars nova? numquid hic suorum
Judex caeca sedet Themis colorum?
Ne rebus periisse quis colores,
Aut fronti putet. An docet colores?
Quae jam decolor et ruboris orba:
Ni quis sanguine tingat, aut maligno
Ineautae oblinat ora honesta fuco.
Pictorum nova numquid exhibetur
Nobis pergula, imagimumque scena?
Quae pingat sua fingat et refingat,
Ut pictor simulacra vana, jura,
Cervicem capiti virili equinam,
Et diis jungat Hydras, Boves, Chimaeias,
Nigra in candida vertat, alba in atra.
Sie nostris procul haec profana sacris.
Non fumos Dea vendit atque fucos.
Lucis filia non amat tenebras,
Quamquam coeca: sed his tamen tenebris
Lux immista novos parit colores.
Sed quos lux sua detegit colores.
At Tu, cui TITVLVS COLORQVE dignam
Pandit nobilis ingenI officinam,
O Macte hoc titulo, colore! namque
Lit Leges titulo tuae rubescunt,
Sic Tu purpurea rubes tiara
Lex viva, et solido, gravi, decoro
Spectatum omnibus, omnibus colendum,
Et virtutibus artibusque tinctum
Te monstras titulo, colore pingis.
[Gap desc: Greek section]
[Gap desc: Greek section]
QUos Tu nunc loqueris montes, FREDEKINGE, beatos?
Queis habitet Pietas et Jove nata fides?
Deseruere illos, abduntur vallibus imis,
Totaque nunc pietas, tota sepulta fides.
Excessere illis Charites, pia dNumina, Nymphae,
Et Satyri Regnant cum Satyrisque Lupi.
Namque alios Montes, soboles terrena, Gigantes
Per technas cumulant, foenora, furta, dolos.
His faciles ducunt aliorum ex aere fodinas,
Impositisque student montibus re polo.
O quot in his Tityis sua carpit viscera vultur!
Quot latitant Cacis antra habitata suis!
His quoties Hermes pecus omne dolosus abegit!
Cum frustra Battus prodere furta cupit_
Montibus, inquit, erant, et erant sub montibus illis:
Hic abit in silicam: sed rapit ille pecus.
Illic credideris forsan Jovis omnia plena,
Lapsus ut in Danaen aureus ille fuit:
Admissus propius; quantum est in rebus inane!
Exclames: quam sunt omnia plena luto!
Foenora cum speres gravidis de montibus, exit
Musculus, et sortem terra vorago rapit.
Aeolus hic residet: Ventis plena omnia, et ignis
Suppositus cineri subdolus illa suo est;
Omnia qui lentis depascit litibus, qut qui
Immensis magnas rictibus haurit opes.
At vos a nobis Montes procul este profani!
Digna nec ingenio cura sit illo tuo.
Ille Sionaeis, FREDEKINGE, in collibus hospes,
Innocuas quisquis tendit ad astra manus:
Qui non injusto corrasit foenore: qui non
Ex aliis raptas accumulavit opes.
Visceribus quisquis miserorum et sanguine Cyclops
Pascitur, ille saeris collibus exul eat.
At Te pro miseris qui foenora justa tueris,
Et Mammona pium nunc, FREDEKINGE, doces,
Monte suo Clariae dignum statuere Sorores:
Omnem, quo regnant, illae Helicona movent:
(Siregnat, si non expulsa e montibus altis
In trivio repit pulverulenta cohors)
Extruit ipsa Tibi Montes Thernis almaque Virtus:
Ipse theatre tibi macima pandit Honor.
Heic habita, spectans populos; spectandus et illis:
Ut tua Te Virtus; sic tuus ornat Honos.
DOcte Vir, et nostris magnum decus addite Musis,
URANIAe cujus floruit arte thronus.
Qui liquidas gradiens, spreta tellure, per auras
Fixa suis coram sedibus astra vides.
Qui totum radiis solers metiris Olympum,
Exiguoque tenes sidera clausa vitro.
VITREA Te FORTVNA prenrit. Levis illa gravisque est,
Cumque tuo toties frangitur illa vitro.
Illa quidem splendet; splendent quoque sidera: At illa
Frangitur, et tenebras lux habet ista meras.
Non alit Artificem nunc Ars, necat illa, negatque
Veltenuem, ut possit se tolerare, cibum.
Officit Officium, nec habet sua munera munus,
Spartaque Spartanum ventrem animumque petit.
Cum fama sociata fames inhonora, soletque
Ingenio si quis nunc valet, esse miser,
Obvia qui vidit speculo phantasmata vestro,
Hic aliquid putat hoc, quod patet esse nihil:
Jam videt ante pedes, quod longa sede remotum est,
Corporaque apposito turgidiora vitro.
Sic quoque nos tituli, sic orbis gloria fallit.
Nil solidi vitrum, nil leve nomen habet.
Ampla soris species nitet, est angusta domi res,
Quodque foris splendet, pulvis et umbra domi est.
Vesper adest Orbis, Res deficit, Umbraque crescit,
Umbra secutura jam prope nocte minor.
Et tibi, quem illustrem voco Lucis in arte, subinde
Involvit Lucem spissior umbra tuam.
Scilicet aethereos quis Caeli permeet orbes,
Et notet astra suis ducta reducta viis?
Ni sciat errantes arca cohibere Planetas,
Et locet in loculis sidera fixa suis.
Scilicet adspectus hos appellabo secundos,
Chemica quos loculis Lunaque Solque dabit
Carmina de caelo poterant deducere Lunam,
Perque vitrum vestri nunc rapuere tubi.
Finge tubum, qualem non Cyclops bajulet ipse,
Ex ar ca Lunam non trahet ille sacra.
Te tamen ingeniti delectat gloria caeli,
Et deamas artes vel sine dote tuas.
Mutuus hic labor est: nam qua descendit ab astris
Lumen, ea regredi tu potes ipse via.
Nectuntur radii, quos mittit ocellus et aether,
Et nodo vittum jam propiore ligat.
His ducibus praesens Laribus succedis amatis,
Aethereusque poli regna viator adis.
Astrorum sic Rector eris, lateque tyrannus
Per totum quaties vitrea sceptra polum.
Sive Jovi junctos properes deprendere ephebos;
Ansatumve petas per tua vitra senem;
Seu Phoebus maculas; Venus aut sua cornua monstret:
Cornua Vulcano sed magis apta suo.
Seu Tu per Lunae rapiaris opaca, notesque
Interfusa suo flumina vasta solo.
Heic nitidi colles: ibi depressae convalles:
Heic varias sparsum Cycladas aequor habet.
Sed tamen hac oculi tantum dominantur in aula,
Amoto pereunt splendida regna vitro.
Illa quidem tenuis radius possedit Ocelli,
Sed nil, quod caperet dextera pinguis, erat.
Plurimus heic auro forsan mons turget: At illud
Non radii potuit radere lima tui.
Si Leo Lunari cecidit Nemeaeus ab orbe,
Cur non hinc auri fulgida frusta cadunt?
Si pluvio quondam descendit Juppiter auro,
Cur non et vestros imbuit ille sinus?
Si placet, in mediis lucem captare tenebris,
Et species intus condere mille potes.
Apparent turres, homines, fora, compita, vici,
Littora, aves, naves, praedia, rura, domus.
Sic tenebrae lucem produnt, coecumque cubile,
Omnes quae cernunt singula, cuncta videt.
Contrahit exiguum res in compendia vitrum,
Inque umbris rerum parva theatra patent.
Tu pictas mir aris opes agilesque figuras:
Tollo vitrum, ac oculis subtraho cuncta tuis.
Si vis, e minima lapidem producis arena,
Et Lucam gignit musca minuta bovem.
Mica parit panem, vermisque minusculus anguem.
Pone obulum, ac ingens mox tibi nummus erit.
Auget oper oculus vitro suppostus, et isto
Judice, non vano foenore dives eris.
Si posses oculos hominum his munire specillis,
Tunc aliis dives forsam et esse queas.
Parturiunt radii; sed inanis nascitur aura:
Optica nec cuivis illa moneta placet.
Heic oculi fallunt: sed tum quoque dextera solers
Ponderat, et multis est oculata manus.
Sic Fortuna tuis obsistit vitrea coeptis!
Ars solida est, sed opes vitrea fracta tuae.
Scilicet aethereas quis Terrae silius artes
Aestimet, aut digno quis locet ista gradu?
Sunt ventres, numeri, balatrones et fatuum frit,
Et fruges tantum perdere nata cohors.
Hi, quia non stomachos radius macer implet hiantes,
Ingenii spernunt nobilioris opus.
Sunt quibus illustres mens non comprendit opaca
Artes, et damnant, quas capere illa nequit.
Haec Artem vexant contraria fata decoram,
Et fragili fragilis sors tua nexa vitro.
Sed spera. HOFMANNI nomen sperare jubebit,
Praecipuumque bonae nunc caput esto spei.
Si Fortuna Tubi fuit hactenus invida, spera.
Aurea, quae fuerat vitrea, forsan erit.
Scilicet Invidiam quodam quasi jure mereris.
Invidet atque tubus pervidet omne tuus.
Hinc quia cuncta vides, ipsamque videre laboras
Fortunam vitro est invida facta tuo.
At limos Tibi quae Fortuna obvertit ocellos,
Mitia praebebit lumina deinde Tibi
Quae jam intervallis serpit tibi tarda minutis
Gloria, majores quaeret eundo gradus.
Nam licet aethereis discedas sedibus, inter
Limina drepturus pulverulenta Scholae;
ILle tamen fecundus erit prae luce vel umbra
Pulvis, et hoc lucem e pulvere forte dabis.
Gratuler an doleam? Crescenti gratulor auro,
Quod doleo, labor est plumbeus ille tuus.
Scilicet infaustas superat labor ille triremes,
M;orteque damnatum liberet ille caput!
Heic resides longo metuendus fuste magister,
Proque tubo dextram trux tibi Virga premit:
Virga, vagabundas quali Cyllenius umbras
Corripit, et clava saevior Herculea.
Armiger heic inter totas, HOFMANNE, phalanges,
Inculto dictas horrida jura gegi.
Qualia vel Minos turbae dixisse silenti
Creditur, aut quales Aeacus ipse minas.
Haec tibi sceptra manus, haec arma Scholastica jactant.
Hinc ego nunc Vates Arma Virumque cano.
Plorantes adstant Cathedrae, lamentaque crebra
Ac lacrimas inter labitur hora, dies.
Non Euclideos signat tibi litera sulcos:
Ignavo tantum sfracta erit illa sono.
Hic boat, hic reboat, gradiensque remurmurat Echo,
Vocalisque strepit per sua scamna puer.
Quis queat ingratas audire et reddere voces,
Alphaque vel toto dicere beta die?
Haec repetenda tibi toties recoquendaque crambe est.
Ingenio queat hoc figere theta meo!
Illa tui resonant vaga tintinnabula ludi.
O miserum, si quis non capit illa puer!
Hannibal ad portas! ferulaque sonante soporem
Excutis, et toti fit jocus ille Scholae.
Poenaque Grammatica est, non ist Tibi litera pendet
Longa; sed ad scamnum litera curva jacet.
Prima tamen tenui latet hoc sapientia fonte,
Hoc est, quo surgunt dogmata cuncta, chaos.
Ex hoc nempe luto Criticus finxisse Prometheus
Cuncta potest, Criticum hoc ille tribunal habet.
Hinc saepe ingentes abeunt in saecula rixae,
Quas spatiis genuit litera lapsa suis.
Heic tu Praeses eris litesque secabis acutas;
Imperio subsunt nomina tanta tuo.
A, B, C, D, justoque sequentes ordine fratres,
Seu Cadmi malis dicere Filiolas.
Tolle has, elingues erimus, neque schemeta Rhetor
Invenit, et sua non verba patronus habet.
Tutpe erimus pigrumque pecus sine lege vel arte,
Aeternumque premet nomina nostra chaos.
Judaeus caelo legit haec elementa Magister.
Caelestes potes hos dicere Grammaticos.
Ipsum elementa Deum claudunt, quid majus? et iste
Est tuus. alpha fit hic O mega fitque tuum.
Si tamen interea multum labor iste grav abit,
Ipse tuo genium lumine pasce tuum.
Haec animi medicina tui est, tetricumque Magistrum
Mitigat, et leve sfit sicv Tibi semper onus.
Sic grato quondam minuit sibi carmine curas,
Pastor ubi Aemonium pavit Apollo gregem.
Sed Tibi jam radium MAGNI clementia mittit
PRINCIPIS, et nubes discutit ille tuas.
Sol erit ille tuus, pretiosaque lumina sparget,
Sed vitro aut oculo non capiencda tuo,
Seu fluat hic rectus redius Tibi, sive reflexus;
Semper erit radio firmior ille tuo.
FLos juvenum, MVHLI, vulgi quem sorte remotum
Plenior ad montes Aonas aura vehit,
Quid dudum antevolas alis pernicibus annos,
Unde sibi spernat saecula nostra decus.
Vixisti Cimbris gratisimus hospes Athenis,
Et mea Te junxit mensa domusque mihi.
Nunc alio raperis: doctorum magna virorum
Castalidumque parens LIPSIA namque vocat:
LIPSIA, cui soli meus haud invidit amicum,
Quae tot cara mihi nomina servat, amor.
Heic etiam, MVHLI, (cupient nam jungere dextras)
Eximium tanis Te decus adde Viris.
MENCKENIO multam die, FELLEROQVE salutem,
Et memorem officii me refer esse mei.
Cum domus excipiet Te RECHENBER GIA: Nostrum
Hunc quoque, mutato nunc Lare, crede Tuum.
Ut nostris pereant consortia dulcia Musis;
Non tamen haec illa sorte perire querar.
Te novus exspectat Musarum hic campus Achillem:
Nec facit ad laudes una palaestra tuas.
Nec tu discentum tumidus subsellia spernis,
Qui poteras cathedris digna Virisque loqui.
Quicquid Eoa sac ri gens, quicquid lingua recondit,
Entheus ut retegas pectora fervor agit.
Nam neque sola animum pascunt Tibi verba: sed ultra
Grammaticas rerum quaeris opaca tribus.
Scilicet his in agris doctrinae uberrima messis,
Si non mens nobis laeva fuisset, erat.
Haec sequeris, MVHLI, haec Vestigia pronus adoras,
Et spolia e latebris eruis illa suis.
Te nec Abysini fugiunt, Arabumque recelssus.
(LVDOLPHVS tacitae Dux vit ipse viae.)
Ne tamen et Grajis sis barbarus atque Latuinis,
Te celebrat civem Pindus uterque suum.
Te Latiae decorat majestas aurea Linguae,
Et mollis Tibi vox, et sine faece fluit.
Nil vulgare sonas, cum condis amabile carmen,
Gui frondes Phoebus non neget ipse suas.
His animum incenso studiis quae gloria desit?
Quo non inge nii Te ferat ala tui?
Tu quoque Principibus miscebere, et inter honora,
Quae veniunt seclo, nornina nomen eris.
Tu Buxtorffiadas, Reuchlinos, Hacspaniosque,
Tu Golios nobis Pocokiosque dabis.
At Tu vive memor quocumque sub aethere nostri,
Et famam meritis usque tuere novis.
Sic Tu majori spectaberis usque theatro:
(Is mihi nam de Tesensus, id omen erit.)
Eoum, Hesperium cum lingua colligis Orbem,
Qua patet, ingenio subjacet ille tuo.
QUos dudum poteras, nunc demum sumis honores,
O titulis major nobiliorque tuis,
O nostris quondam, MVHLI, decus, Optime Musis!
Sed quem nunc servat LIPSIA culta suum.
Illa tuo deori suspen dit praemia, Lauros.
Sed decus ipse tuum TU, decoris que decus.
IN primis qui dignus eras consistere POLZI,
Tertia nunc sapiens sive secunda tenes.
Immo tenes mihi prima, Scholae qui regna capesis.
Rex est, qui juvenes ad nova regna Vocat.
Alcides erit ille mihi, qui monstra retundat:
Qui foriis animos, ut stabula ille, levet;
Quique homines limo fingat meliore, Prometheus;
Quique nova natos procreet arte, Pater.
Sed nostro illorum messis rarissima seclo est,
Qui recto juvenes ducere calle queant:
Vix sunt, quot portae Thebarum, aut ostia Nili.
Barbaries aditus claustraque cuncta tenet.
Non Grajae suus est linguae decor, atque Latinae:
Hellade vel Latio nunc pudet esse domi.
Totus Apollo silet, Maro, Tullius, Afraque Siren.
Omnem nunc Satyri Pene Helicona tenent.
Impurum streperumque genus, cornuque petulcum,
Ejice furcillis, ejice turpe pecus!
Excute barbariem, quantum potes, excute, POLZI!
Nam satis ingenii, nam satis oris habes:
Redde decus Lautio, veter emque recollige Romam,
Aureolo Tulli qualis ab ore nitet.
Bella illi facies, sine fuco, florida, vivax:
Non pallor, macies, non sedet ore tumor.
Scilicet haec curae Tibi sit Venus, atque Juventae.
Hanc tuus ante mihi pinxerat ipse Pater.
Ille etenim Grajos mihi fontes, ille Latinos
Ostendit puero, duxit et ipse manu.
Nam memini, et meminisse juvat, gratesque rependo.
Hunc ista poteris Tu superare via.
Gloria non minor hinc Tibi, quam si dicere causas
Abrotonumque aegro sis dare doctus, erit.
Non arbor, non hortus erit, non vinea, ni sit,
Qui foveatplantas, insitione juvet.
Deme animis cultum, Cyclopum regna resurgunt,
Unus Centauris est asinisque locus.
Est aliquid patriae validos generare nepotes;
Major erit cives Laus generare bonos.
Sint Nati natorum, et qui nascuntur ab illis,
Hos natura docet gignere bruta Patres.
Tu patriae Cives gignia cathedrisque Magistros,
Et Patriae, Patrum nunc pater ipse, Patres.
PLaudite Pierides! jam culmina montis HEROLDVS
Scandit, et a vobis praemia digna capit.
Plaudite Pierides, docto dum laurea surgit
Vertice. Miscemus jubila, vota, preces.
Sic juvat Aoniis usque impallescere chartis:
Pallorem sequitur purpura laeta suum.
Sic juvat o totas studiis consumere noctes:
Lux etenim doctis noctibus ampla ventit.
Quos o Herolde animos, quot ad omnia pondera nervos
Exeris! Ingenio quam rapis alta tuo!
Te veterum pascunt praeclara inventa Sophorum;
Eoae pascunt dogmata sancta scholae.
Quicquid et externis memorabile gentibus ortum est,
Colligis: Ingenii fundus id omne tui est,
Viderat insignes Parnassius ordo labores,
Et votis aequum se dedit ille tuis.
Ipsa tuos proerat laurus vestire capillos,
Ambit et ipsa tuum prompte tiara caput.
Ipsa faces SOPHIE Tibi nunc accendit et auro
Ornat, in amplexus hinc ruitura tuso.
Illa Tibi libros, sapientum pabula, pandit:
Illa jubet memori claudere mente libros.
Illa Tuos Signant, quos Tu praestabis, honores:
Optimus illorum Tu potes esse Faber.
ERgo iterum veterem vivi nunc claudimus annum,
Et novus, Alme Parens, ad sua vota redit.
Ille redit, redeunt mores cum tempore prisci,
Et strenis fervent carminibusque dies.
Quisque suo dicit laetus bona verba patrono.
Et mihi nunc aures vellicat ista dies.
Illa mihi sanctos in pectore suscitat ignes,
Et monet, ut faustos comprecer ipse dies.
Haec Tibi mille, Pater charissime, ferre salutes,
Et tua quae superent, dicere vota jubet.
Si celebrant alii multo convivia Baccho;
Ipse feram genio thura merumque Tuo.
Si veteres quondam tauri cruor imbuit aras;
Ipse sacris stabo victima viva Tuis.
Compita si votis, si votis templae sonabant;
Me meliora Patri solvere vota juvet.
Optime vive Parens, quem PRINCEPS, quem pia vivum,
Cimbria, quem salvum vel cupit ipsa Salus,
Quem Patrem proles, conjux dilecta Maritum,
Praesidiumque domus vivere tota cupit.
Ipse Deus vires, cum viribus augeat annos,
Cumque Tuis annis augeat usque decus,
Utque novos novus usque mihi nascare per annos,
De nostris auctos dent Tibi fata dies.
Hae Tibi sint nostrae, nati pia munera, strenae.
Non alia ista potest munera ferre manus.
Si debent majora dari, pro munere totum,
Omnia qui dederas, me Tibi reddo Patri.
CUm sitis similes uterque vobis,
Et pares animis, amore, fratres,
Et pares Studiis, et arte fratres,
Vos recte Obalios vocabo fratres.
Tu Cator mihi sis, et ille Pollux.
Sed quanquam similes uterque vobis.
Acillis similes; tamen vel uno
Estis dissimiles uterque: nam cum
Non esset sibi singulis perennis
Alternam sibi reddidere vitam:
At Vos, ut solidas uterque dotes,
Singuli solidas tenetis artes:
Sic famam quoque singuli perennem.
QUi donas oculis lucem, diceris Hygeiae
Lynceus; inque oculis Te feret illa suis.
QUi Judaeorum nobis jejunia prodis,
Aonias ponis Deipnopsophista dapes.
Latrantem stomachum et genium jejunia fraudant:
Sed saturant illae pectora docta dapes.
Omnes ingenii pulchram laudamus orexin,
Si solido sophies sit ssaturata cibo.
Sie nostri saturant foetum Tibi pectus honores;
Exemplo poteris sic satur esse Patris.
CAusa agitur Christi: Causam male judieat istam
Pontius; intentat flagra, reumque negat:
Insontem male lota manus declarat Jesum:
Obtulit infami sed tamen ipsa neci.
Falleris o Ponti: cum lingua et dextera justum;
Te faciunt animus, lex, facinusque reum.
Non, mihi crede, latex fontis tibi crimen honesti
Diluet, ille novis unde lavendus aquis?
Destituunt communem hominum sua jura Patronum,
Subque suo gemit heu! ille cliente reus.
Tu male decisam revocas ad praelia litem,
Et sua Romanum discere jura jubes.
Tu, MARTINE, paras, invicta sed arma: triumphat
Te (favet ille Tibi) Judice, Causa DEI.
Quanta est haec pietas! quanta est habuisse clientem
Gloria! Patronum gratia quanta DEVM!
QUid Tibi cum Nummis, proles Phoebeia, MAJOR?
An, velut est Juno, Musa Moneta Tibi est?
An alium nescis Nummus quem praebeat usum,
Quam Tibi qui sterili proditus arte venit?
Quid juvat, in vacua cantat cum gryllus aluta,
Tinnula de nummis cassaque verba loqui,
Pictasque in chartis populis ostendere gazas?
Non saturant illae mobile pectus opes.
Jam dudum musis fundo suspirat in imo
Nummus, et hei Vacui tristis imago subit.
Has obulos videas; alios sibi ferre talenta.
Immo obulos quis non invidet atque rapit?
Quicquid agis, rem quaere! (ad ravim hoc Euclio clamat.
Ad restim, Bone, si res tibi desit, abi!
Tu nummos nummorum et qui nascuntur ab illis
In tabulas discas rite referre tuas.
Conficiant miseras jejunia tristia Musas;
Tu fuge mendicum natus ad alta gregem.
Mercurius largitur opes, patrimonia, fundos,
Quatenus hic technis, quatenus ungue valet.
Ipsa quoque Eusebie, quam purpura vestit et aurum,
Praemia, et Astraeae juncta Laverna dabit.
Unxerit et multo loculos Podalirius auro:
Magnarum heic messis, si mihi credis, opum est:
Tu quoque, ne frustra numeros tor in arte triurmphos,
Disce cavas aegris supposuisse manus.
Sed nunc attritis nummorum in vultibus haeres,
Solaque Te facies, pondera nulla juvant.
Quam tibi Tu plaudis, cum contemplaris avitos
Terrarum Dominos quos tenet area Joves!
Nec solum in titulis, sed in ipsa aerugine sudas.
Illa Tibi, MAJOR, docta sed illa, placer.
Mangones alia mentes aeugine tinctas
(Omnia Mangonum sunt. modo plena) trahant.
Mango foris multus, regnis dominatur in ipsis,
Estque suus templis Mango, suusque toris.
His aurum, his dulci rident aerugine Nummi:
Tu nunc ex illis saecula prisca doces.
Judicet haec veteris SPANHEIMIVS arbiter aevi
MAVRITIVSQVE, aevi gloria uterque sui.
Quae placet his, placeat nostris sententia Musis,
Una fuit cunctis, et (reor) illa fuit:
Virtutem o Cives post Nummos quaerite: MAJOR
Virtutem in Nummis ingeniumque probat.
QUam praeelara tuae pandis mysteria terrae!
Quod tibi Cimmerio surgit ab orbe jubar!
E tumulo patriam totamque recolligis orbem:
Illa suae luci redditur; ille suae.
Ipsa pene manu Tibi se palpabile verum
Exhibet, atque tuos sistitur ante pedes:
Cum magnae veter es inquiris Matris in annos,
Aetatem nigra, quae cute fassa suam:
Cum rugas terrae metiris, OLAE, seniles,
Et sua subdigitis crescere secla vides.
Fingere dediscit te fabula prisca Magistro,
Se mirata novam teste patere fidem.
E nihilo terras Deus; et Jove non minor illam
Terrarum e nihilo persicis historiam.
Prisca Jovem fama est cerebro genuisse Minervam:
Mens tua tot patriae parturit una Deos.
Hi tibi Gentiles: haec in cunabula Divum,
Et Diis regnati nunc patuere lares.
Querna data est quondam servato cive corolla;
Laurea, cum caeso victor ab hoste redit.
Sideream meruit: Tuque hanc o, OLAE, mereris,
Qui patriae curas restituisse Deos.
QUis ille Grammaticus rogo suo Phoenix,
Quis in Latino Virbius novus regno
Exsurgit, o BRVNSMANNE? qui peremtarum
Vespillo vocum reddis integras vitae.
Criticusne virgam nunc novam expetis Hermes?
Quae trudat orco, rursus evocet voces.
Funus paratur. MACTE nunc datum letho est.
Effertur. exequias quis ibit? hem tempus!
Morare sed viator. Id reviviscit.
Percussor idem et sospitator in vitam
Reducit. Ore MACTE nunc novo vivit,
Sata rore qualis textili solet mergi
Eruca busto, et his volucris wxsurgit
Papilio cunis. Vivit illa vox, vivit,
Late patenti mota hominum regno,
Potentium soldalis inde verborum.
Quod Priscianus ergo, quod verendorum
Decernat omnis ordo literatuorum!
BRVNSMANNE, praemium laboris hoc esto:
Quod MACTE perdit nomen, id tibt cedit.
Perenne sfamae nominisque magmentum:
Et tu tibi superstes usque mansura,
Vivente per te MACTE, macte sis vita.
SI Romana suis, BRVNSMANNE, oratio constat
Partibus, et solido corpore structa nitet,
Si membris viget et firmis movet illa lacertis,
Si bonus ingenuo floret in ore color.
Si vegetus vivam cum sanguine spiritus armas,
Est aliquis, nexus qui venit arte, decor.
Hanc limo quisquis fingit meliore Prometheus,
Mirum Daedaleae fabricat artis opus.
Non satis est rudibus partiri corpora membris,
Ignava streperos condere mole sonos,
Si succo turgent intercute, si color ori
Nullus, et exsangui fucus adhaeret iners,
Luxatus turpi si sermo fatiscit hiatu,
Simaciem invisam corneus ille trahit.
Scilicet ut validi subtendunt corpora nervi:
Sic moveat nervis e quoque sermo suis.
Illis membra sibi conspirant singula vinclis
(Particulas, artem hanc qui docuere, vocant.)
Tu modo post alios hunc qui, BRVNSMANNE, laborem
Suscipis, in minimis his mihi magnus eris.
MACTE tuum, Critico non aspernanda palato
Mactea, quid sapiat, pagina docta probat,
Et quia Romanam Venerem intus et in cute nosti,
Cujus rimanti nunc patuere sinus,
Particulis textura sui se corporis, et se
Particulis sermo prodit, ut unge leo.
Tam docta tibi quantus honor, BRVNSMANNE, palaestra,
Siquis Aristarcho judice certet erit.
Te penes eloquii Romani est tota facultas.
Particulas ejus qui tenet, omne tenet.
KINGO suis cecinit divina poemata Cimbris:
Teutonico docet haec BRANDIVS ore loqui.
O fausto vobis surgat labor omine! Vatis
Hic opera Ascraei provocat atque dies.
Utredit orbe dies, pietas redit acta per orbem,
Postque dies anni seclaque sancta fluunt.
Procedunt nulli vestro sine carmine soles,
Nec vaga nocturnum luna frequentat iter.
Sanctus amor vobis oceli praelucet ad ignes
Phosphorus Eoos, Hesperus Occiduos.
Fallor? an ipsa sacris respondent cantibus astra,
(Mtutina Deo jubila et illa sonant=
Hos didicere patres: prona bibit aure juv entus:
Hos videas matres, hos recitare nurus.
Si canitis noctes, redolet labor ille lucernam,
Et qua longa operi doctaque cura venit,
Et quali vigiles sponso placuere puellae,
Et aqalem in mentes intulit ipse Deus. [Note: Proverbiorum XX. g. XXVII.]
Daedala nocturnam caelo deducite lunam
Carmina, Fulmineos sistite solis equos.
Plus est solstitio mentes donare beato:
Plus est de caelo ducere voce Deum.
QUid juvat assiduis animos convellere cuis,
Tot noctes illis, tot tumulasse dies?
Quid veterum volvisse juvat monumenta librorum,
Ingenioque eruces figere saepe suo?
Praemia ni nostros solentur certa labores,
Ni sit, qui moveat, qui juvet, ornet, honor.
Naturae latebras penetramus et abdita rerum,
Ipsa per immensos prendimus astra polos.
Tellurern ingenio metimur, regnaque terrae,
Terrarum dominos noscimus, et populos.
Nil non ingenio tandem superabile nostro,
Si mens, quod satis est, discere nostra velit.
Inter tantorum testes, OWMANNE, laborum
Tu quoque, Parnasso judice, testis eris.
Prima tibi teneros virtus formaverat annos:
Illa bonae semper semina mentis erant.
Hinc patuere tibi rerum Sophiaeque recessus.
Volvisti intrepida mente Manuque libros,
Qua circumducti nos circumducimus orbem,
Exacto ut redeat semper ab orbe labor.
Vidimus hinc vigiles te tot consumere noctes,
Totque suis socios noctibus ire dies.
Nunc post sudatas toties cum laude palaestras,
Palma tuo capiti digna, decora venit.
Nos tibi tam faustos proni gratamur honores,
Dicimus atque bono nunc bona verba die.
Sis felix OWMANNE! tibi bona cuncta precamur,
Atque tibi cupimus, quod cupis ipse tibi.
Hic tibi crescat honos sese fecundus, et istam,
Qua splendes, mitram sacra tiara tegat.
NOdorum satis est in arte juris,
Praestans legiferae Deae sacerdos,
Sunt magni veteresque, sunt minuti,
In laevi sibi quos subinde scirpo
Tricator vafer et sophista quaerit.
Decidit bene, qui recidit illos.
Gordios retegens at ipse nodos
Ipsis irresolubiles Magistris,
Hinc insigne refers, Amice, nomen,
Et quos Tu calamo notas sagaci,
Pellaei Ducis instar, Imperator
Astraeae secat unus ense nodos.
QUeis stet Regia finibus potestas,
Quas leges sibi scribat ipsa: quae sint
Regum mutua civiumque pacta,
Illa pignora publicae salutis,
Qua servanda fide, tuenda Iege,
Doctis coligis explicasque chartis,
Praeclarum Themidi dature nomen,
LINDHOLTZI, clariisque amate Divis.
Digna est illa tuis palaestra pugnis
Et laudem meritum fatemur amplam.
Plusquam regia namque, crede, res est.
Ut Cives habeant bonos Magistros,
Ipsos discipulos habere Reges.
O Magna Magni spes Parentis, et nostris
Amate Musis, ac amande, nunc cordis
Eviscerator docte, quae tibi mentem
Amice, versat cura? quidve moliris?
Frustra fenestram pectori daret Momus:
Jam Daedala illa, LANGELOTTE, se totam
Tibi sistit officina Cordis et Vitae.
Qua prima Parcis fila texta sunt vitae
Retexis, et vestigia alta rimaris,
Dignus, feras cui ponat ungulas Parca.
Tibi Diva magnum Hygea destinat nomen:
Et tu Saluti, et est Salus Tibi cordi:
Teque ipse Corculum suum vocat Phoebus:
Omnes et una voce, mente testamur,
Dum mentis igne opaca Cordis illustras,
Disertaque istis ora solvis arcanis,
Sat disputanti cordis esse, sat linguae,
Et mutuis ut ista juncta sunt nervis,
Suum esse Cordi linguam, et esse Cor linguae.
QUalis inexhaustis sol aureus ignibus ardens;
Talis ab aeterno quae venit ore fides.
Qualis et aspectu fatuus perit ignis in ipso;
Talis ab humano quae venit ore fides.
Haec abit in turpes per opaca incendia fumos,
Et pereunt hominum, nomen inane, logi.
Tu lucem aeternam, LANGI, asseris: hique caducam:
Illis plus fumi; plus tibi lucis erit.
REcte quidem docteque jura disputas,
Aeterna qui distinguis arbitrariis.
Sed jura nunc tot inter arbitraria,
Quo plus in orbe juris est, hoc est minus.
QUi Virgulta pius sacrata caedis,
Qui nunc Virgam Aaronis explicatam
Ramis, fructibus atque flore multo
Pingis ingenii colore docto,
Quis Te, quis neget, erudite STOCKI,
Virga virgine laureaque dignum?
Quis non dixerit hos tuos honores
Divina tibi virgula paratos?
CUi post discussam laurus modo sumpta podagram,
An venit infirmo gloria fulta pede?
Illa venit certo: nam star pede firma vel uno,
Stat, ralo nunquam quae titubante cadet:
Si non illa volet pennis super aethera motis,
Vel claudo poterit nunc pede summa sequi.
Emensis operosa brevis compendia mundi
In pede suprema est figere cura pedem.
Hoc iter ingressum Te nemo negaverit artem
A capite ad calcem perdidicisse tuam.
Si se quisque suo metiri debet, honestum est
Metiri titulos te pede posse tuo.
Noscere si summo fas est ex ungue Leonem,
Ex pede Doctorem quid modo nosse vetat?
Novimus HESPORNVM. Pater huic imberbis honori
Barbatusque Patris Filius ipse favet.
Hunc et Hygea lubens manibus pedibusque secundet,
Et tibi der promptos ad tua sacra pedes!
His opus est Medico. nodosa podagra facessat,
Ne sit Doctori causa pudenda suo.
Nunc res salva pedi est: Tibi praemia. Debuit illam
Vestro Pes capiti; sed caput illa Pedi.
QUalis futuris destinans se praeliis
Miles lacertos librat, artus explicat,
Fictisque primas in palaestra laureas
Expugnat armis: Talis acer ingenl
Robur, CLASENI, prodis et vires tuis
Dum sacrate palaestra jam quarto videt
Pugnare, forti strenuum Duce, praelio.
Quas ergo nobis (auguror) pugnas dabis?
Quae te tropea, laureae ducem manent;
Cum tanta miles auferas praeconia?
O Macte coeptis, ac Parentis optimi
Implere vota perge! Sufficit Deo
DVCIQVE Maximo, DVCISQVE PRAESIDI,
(Quo digna Musis Arbitro sunt praemia;
Decusque constat) Sufficit Doctoribus
Virisque doctis; sufficit sodalibus
Probasse caussam, diligentiam, fidem.
Quod Te decus manebit? Illi maximo
Favore prosequentur atque praemiis:
Hi debitis te prosequentur plaufibus.
HELDI, qui plures cuperes perrumpere Pindos,
Helluo doctorum non satiande librum,
Qui toties nostris exercitus ante palaestris
Committi pugna nunc propiore cupis.
Haec tibi inexhausti cape praemia digna laboris,
Quae tibi munifica dat Themis alma manu,
Cum dominis fundos, census patrimonia, jure
Pluribus aequali posse subesse probas.
Te quoque nunc plures Divae petiere, nec inter
Tot tu rivales Phyllida solus habes.
Jungitur imperio Pallas, Themis. Utraque Civem
Adscribit pleno Te sibi jure suum.
At Tu rem dominis permittens pluribus unam,
Vivere consilio disce Monarcha tuo.
Qui Rex ipse sibi est unus, sibi praeficit ille
Se Dominum famulo, se sibi subdit Hero.
QUi noster hactenus, sacrisque Te nostris
Totum dedisti, et illud unice egisti,
Ne temporis te paeniteret impensi,
Nunc, SALEMANNE, Paenitentiam, qualem
Hebraeagens olim professa, Musarum
Sistis theatro disputator, invictae
Non-poenitendum diligentiae pignus,
Non-poenitendas ingeni exercens dotes.
O macte coeptis! nam (quod auguror) Curae
Non-poenitendus Patriae, feres olim,
Hac teste, et ipso teste, cui placet, caelo
Non-poenitendos Poenitentiae fructus.
SI meritis superi debent sua praemia: curis
GSELHOFERE, Themis debet et ipsa tuis.
Saepe quidem indignis indebita solvit alumnis,
Qui male dispensat, quas Dea servat, opes.
Hos tua si feriat condicto, quot mala vobis
Nomina! quam tenui in re miseraque forent!
Forsan et hic veterem moveat cornicula risum,
Ceu plumis, titulis dispoliata suis.
Sed Tibi, quae dudum meruisti praemia, solvit,
Et justa tribuit nunc Themis ipsa manu,
Et quo plura tibi majoraque praemia solvet,
Debendi invenies hoc magis usque ream.
QUae tua, quo fertur Virtus spectanda theatro!
Quo tua, RACHELI, culmine fama volat!
Heic ubi tot coeunt in mutua foedera Gentes,
Jura doces, nulli quae magis apta foro.
Qui foris horrisonus dubiis Mars errat in armis,
Heic positum castris ille tribunal adit.
Illic ense secat: trutina penfata fideli
Dividit heic populis jura fidemque Themis.
Tu quoque Principibus permistus, et orbis in ipsa
Luce Scholaque novas pandis habesque Scholas.
Nam nunc, consiliis Magni Pax alma Senatus
Quando, Deo mentes sollicitante, venit,
Haec cum Pace nova tua Gentibus otia surgunt:
Quae, reor, ipsa tuo fudit ab ore Themis.
Tu tua das, Illi sua munera: at Otia nobis
Haec fecisse DEVM dicimus: illa DEAM.
O PECHLINE, tuis decus Batavis;
Nunc nostris decus o amorque Cimbris:
Quem totum sibi Apollo, quem novenae,
Quantus est, sibi vindicant Sorores:
Quem Machaoniae sacraeque Vatum,
Omnesque ingenii sagacis artes
Ostendunt populis, superstitemque
Transmittent memoris per ora saecli.
O PECHLINE meis amate Musis;
Quem circumvolitant joci, salesque,
Lepores, Veneresque, Gratiaeque
Gallicae, Batavae, Atticae, Latinae,
Quis te nunc furor ingenI calentis
Monstrorum in Patriam relegat? aut quid
Formarum Africa parturit novarum?
Provocare tuos ur ausit ignes,
Formarum, nisi fallor, elegantis
Spectatique satis, satisque cauti
Spectatoris. Inauspicata non est
Maurae forma tibi nec ominosa?
An quae nocte sata, umbra viva quondam,
Sodalis lemurum, ipsa nox diurna,
Cum non pallida mors, sed atra nigram
Vel luci eripuit suae, vel umbris
Vindicat profugam, tuos Cadaver
Non horrore quatit rapitque sensus?
Hanc tractare manu, secare cultris
Et rimari oculis nihil vereris.
Hae nunc deliciae, sed Africanae
Barbaraeque placent: nec his venustas,
Vel te judice, gratiaeque desunt.
En ut se resupina tendit! en ut
Albis dentibus illa ridet albos,
Si pellem videas, sed intus atros!
Quae nunquam erubuisse viva visa est,
Non jam mortua nudaque erubescit,
Intra pelliculam, sinusque cunctos,
Intra pectora, viscerumque gyros,
Totam tradere se tibi videndam.
Nunc ergo, indice te, docemur albis
Quid dister niger, et quod ater, albus
Nescit hactenus, album uterque et atrum
Se Te noscere nune potest Magistro.
Nam qua summa cutem tegit propinquam
Nobis pellicula, et rubore tinctus
Translucet per eburna texta candor,
Fuligo sedet his, cutisque fibris
Exsudans oleosa, cuncta late,
Interfusa nigro linit colore,
Membranaeque subuculam reponit;
Quae transire vetans opaca lucem,
Hac Mauros facie exhibet videndos.
Haec dum tu vegetae calore mentis
Scrutator penetras, colore noctis
Nunc tinctam ingenii colore tingis,
Ut quam non habet ipsa Maura lucem,
Quam non repperit ipsa viva lucem,
Nunc te mortua phosphoro reportet,
Gentilesque tibi exuat tenebras.
Haec qui nun memoras, notasque chartis
Cultis, (Juppiter!) et laboriosis,
Quanquam Afram, tamen unica n, venustam,
Quae nullis imitanda penicillis,
Pinxisti Venerem unus hanc Apelles.
O PECHLINE, meis amate Musis;
Quae nunc praemia (nam mereris illa)
Pulchros nobilis ingeni manebunt
In monstro, sed amabili, labores?
Si sententia nunc roganda Divum est,
Phoebo judice, candidisque Musis,
Candida Venere, omnibusque Divis.
(AESCVLAPIVS et probet BATAVUS)
Qui nosti intus et in cute, et retexis,
Mauras candidus arbiter puellas
Dulcem (Di faciatis!) et venustam
Dulcis, Candidus ipse, Candidamque
Solus Phyllida, solus ipse habeto.
HIc quoque dignus erat, FREVDI, te vindice nodus,
Cui toties magni est causa peracta Dei!
Scilicet in faustis vel caelum invadimus armis,
Autolycique sacras sollicitamus opes.
Nulla DEO jam jura manent, scelus omnia nostrum
Tentat, et insanis diripit illa modis.
Nos propugnatas olim male prodimus aras,
Quisque suis aras cedere cogit haris.
Degeneres rapimus Patrum pia dona Nepotes,
Quos, sero ut sapiant, perge docere Phryges,
Tu monitos, iterum, FREUDI, meliora monebis:
Discite, mortales, discite jura Dei!
Discite! sola focis quae militat, eripit aris
Dextra,suos aucto destruit igne focos.
Haec tu dum surdo praeco clamosior Orbi
Ingeris, et nomen spargitur Orbe tuum.
Si pius est, Domino sua qui tribuisse laborat;
Bis pius est, quisquis reddere rapta docet.
QUi bona nunc ocnferre doces, testaris Amice,
Quot tibi contulerit, conferet, alma Themis.
SCHMIDI, cui liquido fertur vox aemula caelo,
Quam non praecipitat turbo, procella premit,
Macte tua pietate! DEO qui digna locutus,
Nunc quoque digna DEO scribere verba paras.
Non cristata Tibi Peitho phalerisque superba est,
Sed pia sed pura sindone tecta nitet.
Non picturatae pavo Tibi syrmate caudae;
Candida sed placido corde columba placet.
Barbaricae procul este dapes! Memphitica sordet
Olla, cibo pasci simplice gaudet ovis.
Divinam saturat vitae si panis orexin,
Pura sitim fontis si levat unda, sat est.
Non succum pecori, non lac fubduxeris agnis;
Nec paleis illos quisquiliis que reples.
Sic tu pascis oves. VERBVM te pascit et agnus,
Grex utriusque frui voce ciboque cupit.
Unius saturet mentem sapientia VERBI:
Farciri longis non volet illa logis.
Ergoalios silvas jubeas errare per omnes:
Tu vincta tui caede minister Heri.
Delphinum sylvis appingere, fluctibus aprum
Quid juvat? antiquum quid simulasse chaos?
Quid color hic scenae, nebulaeque in pariete pictae?
Pinge animis ipsum voce, colore, DEVM.
Ipsaque se pingit lux, et vox mentibus ipsa
Ingeret aethereos, qua data porta, sonos.
Sculpe, novas divina ut ducat imago figuras,
Inque novum surgat viribus aucta decus,
Et loquere, et nobis arcanos erue sensus.
Namque potes nobis multa tacendo loqui.
Et loquere, et verbi semper sis unius Echo.
Hoc praeeunte potes non nisi vera loqui.
Sic o aureoli, SCHMIDI, Chrysostomus oris;
Sic Faberipse aliis; sic Polycarpus eris.
QUid laetas faciat segetes, quibus arva domanda
Usibus, altisono nos docet ore Maro.
Haec coluisse parum est, et condere farris acervos,
Ni colat et mentem, qui sua rura colit.
Quid juvat impresso terram proscindere aratro?
Si rigidis animi sentibus horret ager.
Heic morum praecepta tenaci condite fundo,
Ut segetes virtus educet alma suas.
Has juvenis quando tradit cultissimus artes,
Ingenii pandens nobilioris opes.
O animis omnes linguisque favere, serena
Vocibus ut faciles molliat aura vias.
Qui tam pulchra bonae spargit modo semina mentis
HELDIVS, ille bonae, dicite, frugis homo est.
Hoc laetae venient aliquando e germine messes:
Nec malus hinc populis ille colonus erit.
Discipulis ponant populis sua jura Magistri:
Noster discipulos hos quoque ludus habet.
QUi vixti nostris gratissimus hospes Athenis,
Flos juvenum, FVCHSI; Pieridumque decus,
Cui ego sexcentos cum vellem fundere versus,
Nunc tenue hoc nostri pignus amoris habe.
Dum Cimbris abiturus agris haec pulpita scandis,
Unde sonant oris verba diserta tui,
Te bonus omnis amat, cui virtus ignea fibras
Vellicat, ingenuum cui sedet ore decus;
Cui animus faciles generoso incoxit honesto
Astraea, acartis pandit opaca suae.
Conspirant junctae Tibi amico foedere Musae,
Te sibi dilectum quae petiere caput.
Jamque tibi exercet doctas ars Regia curas,
Majestasque tuum summa tribunal adit.
Heic tu regna renes, illa dominaris in aula,
Accipiunt leges sceptra vel ipsa tuas.
Nos te nunc animo complexum summa feremus
Laudibus: auspicium res habet illa suum.
Devia sectantur multi et longinqua viarum,
Regia, qua tu nunc tendis, amice, via est.
EXacto dum surda tument aeraria Censu,
Et Mavors omnes improbus haurit opes,
Dum tondere pecus quivis et glubere mavult,
Et nemo nudas vestiat unus oves.
Te sacra paupertinae, AVGVSTE, aeraria turbae
Pandere nunc pietas principe digna jubet.
His positos servire sagax in foenore nummos
Quaestor, et his recte distribuisse doces.
Si pius est, uno qui munere ditat egenum,
Distenditque cavas aere ciboque manus;
Quam honus est quoties dici pius ille meretur.
Omnes qui miseros tempus in omne juvat.
Ergo manus inopum largis sementibus imple;
Et nunquam mendax hic tibi fundus erit.
Dent obulos alii: tu plus quam regia donas
Munera et ingenii tota talenta tui.
Dat DEUS illa tibi; miseris Tu reddis et illi,
Foenore non poterant haec meliore dari.
HUmana filo quando pendent omnia
Sumusque [Gap desc: Greek word] , quae levis furor
Vagusque pellit huc et illuc impetus,
Quid tu catenis illigas nos aureis?
Non ista, CRUSI, vivimus nunc saecula.
Nulli aureis trahunt catenis nos Joves;
Nos plumbeos trahemus aureis Joves.
Te, si aequvus aureusque amarit Jupiter,
Suoque Phoebus, auro et ore affulserit,
Nec abnuat barba Aesculapius aurea,
Vinctis ligabunt aureis adamantinis,
Ut CRUSIUS sit intus, extus aureus.
QUi sensus paradoxa doces, PLOMANNE, doceri
Ipse nva a nobis nunc paradoxa potes.
Cuncta prius sensu, sed et hinc quoque menteteneri,
Una Sophis vox est, et Schola nostra docet.
Est prior in sensu, postremus in intellectu
Multis, qui titulus fulget inanis, honor.
Ulrimus in sensu, sed primus in intellectu
Est, PLOMANNE, tuus qui tibi surgit honor.
Te dudum nobis peperit mens docta Magistrum:
Nunc titulos tantum et nomina nuda damus.
Et quia mitra caput, digitos novus annulus ornat,
Tangitur ipse Tibi jamque videtur honor.
SIc vel cum larvis, FRISI, pugnare decorum est,
Quae fatua Manes relligione gravant.
Roma putat flammis exuri crimina: Sed Te
Judice nullus ab hoc Manibus igne metus:
Tu tamen et ficto nobis spectaberis igne,
Et tibi plus lucis, quo minus ignis, erit.
SI, VOLCKMARE, tuo (nec hic silendum est)
Si scribi bona verba vis honori,
Si fundi Tibi vota, disputatae
Dum Tujura revolvis Optionis,
Ac optata Tibi hinc capis tropea,
Nil opto Tibi, quod nec ipsus optes.
Tua est optio: scribe milie vota:
Subseribam Tibi Votatot petenti.
DUm majora Tibi laudes, VOLCMARE, theatra
Parturiunt, Themidos dum tibi palma venit:
Approperant laetumque canunt Paeana Camenae:
Ipse novis magnus surgit Apollo sacris.
Ipsa Tuis Astraea fugax illabitur ulnis,
Prensarique Tua geitit anhela manu.
Illa Tibi titulos, magno praeeunte Magistro,
Aeternumque sua spondet ab arte decus.
Illa faces accendit, et hac TUluce refulges:
Annulus in digitis, purpura fronte micat.
Sic tacita adrepit lento Tibi gloria passu,
Et tibi causa novi gliscit honoris honos.
Ipsa suo fortuna sinu Te fovit alumnum,
Tychopolis cum Te nominat alma patrem:
Nunc nova Romani pariunt consulta senatus
Praemia, quae patrii robora certa fori.
Quam bene Patriciae nunc jungitur infula abollae!
Haec tegit, illa ornat, Tu facis ipse Virum.
IPsa Themis caeca est. Si Dux sit caecus ad illam,
Si lippus, luscus; non via recta fori est.
Coecus enim coecum ducit per opaca clientem,
Cui pes, mens, lingua est coeca; oculata manus.
Sed coecis oculos, lippis collyria confert
FVCHSIVS, et causis invigilare docet.
Qui nunc ergo oculis oculatos pluribus armat,
Coecos esse Deces, qui vetat, Argus erit.
EIdora quem pressit, quem stercore tinxit ovillo
Caseus, o gratum quam mihi munus adest!
Qui lac concretm Geta sanguine miscet equino,
Hinc eat; et soli pandeat ille sibi.
Haec saturent Martis crudelia pabula pullos;
Innocuas lacti stercora mista gulas.
Non male conspirant cognato stercora lacti:
Nam coeunt lacti juncta elementa suo.
Nempe superfuso pinguescunt stercore glebae;
Et pecori suus est hinc hominique cibus.
Stercore pasta Ceres nostram quoque pascit orexin,
Et patrio crescunt corpora nostra luto.
Sed nunc mitto tibi sapidos pro stercore fumos:
Irritant segnes hi quoque, crede, gulas.
Par opus est, si quis (nam miscuit utile dulci)
Pisciculos fumis, stercora lacte linit.
Si natale solum mira dulcedine multos
Traxit; et illa solo quae cecidere, trahent,
Et gratum est, et dulce (trahit sua quemque voluptas)
Stercorea e patriis prandia ferte casis.
Si toties patriis semoti finibus optant
Fumos de patriis posse videre focis:
Te patria juvet in media cultissime Vates,
Fumos de patriis posse vocare focis.
HErculeum domuisse nalum quae gloria? nulla
Tetrior est illa perditiorve lues.
Herculeos aequare potes, TATTERE, labores:
Hoc inihi si docta viceris arte malum.
Sic felix perstet morbi Tua fama Caduci!
Sic aegris veniat te veniente Salus!
TRALLESI, infamem stomachi larantis orexin
Qui memoras chartis pensiculasque tuis,
Laudandam ingenii nobis ostendis orexin,
Et solido saturas pectora docta cibo.
Femineo placeant obsonia stulta palato:
His absurda gula est: mens tibi sana sapit.
HANNAEE, palmam Ros MARINVS cui novam
Suspendit euge! macte coeptis! explica
Natura Mater quas ei dotes dedit;
Sperataque aegris exhibe solacia.
Apollo Laurus ipse submittit suas;
Tuis Corollas miscet ille frondibus;
Sibique serta ponit, et ponit Tibi,
Qui nunc MARINVM RORE perfundit suo,
Quem fudit ales ungue rupto Pegasus,
Decus tuorum ut crescat ille Temporum
Et Diis amatus, amatus et Tibi Frutex,
Ceu ramo ab uno Silva crevit Laurea,
Marti datura Vatibusque praemia.
Utrique late spargitur fragrans Odor;
Utrique semper integer durat Viror.
Seu ROSMARINVS, sive LAVRVS Te vocet;
Bonus ille Famae spirat hinc et hinc Odor,
Novus ille Laudum vivit hinc et hinc Viror.
NAm Tibi quid scribam, SCHWENCKI, qui jura docebas,
Doctor eras. Nihil hoc fit, neque scribo, novi.
DIvini aeternum tibi dono poema Maronis,
Omnia quod vicit saecula, vincet opus.
Nec meliora Tibi, dederit licet aurea, Vates
Munera, non tanti nominis umbra daret.
Nam seclo Phoenix unus si nascitur uno;
Ille datus seclis omnibus unus erat.
Hunc nos stipamus Regem vaga turba volucrum
Diversum patria, voce, colore, genus.
Has inter doctus passis circumvolat alis,
Gallica quem dederat terra, Ruaeus, aves.
Hic et adoptivis cornicula turgida plumis,
Psittacus hic risum et pica jocosa monet.
Si quis in his poterit locus esse, minuriat illo
Morhoficis passer, trinset hirundo choro.
Sed Tu plebeji munus tam nobile vatis
Accipe, nec dantis respice, Amice, manum.
Si nequit ille suo placuisse placere Maronis
Ille tamen genio conciliante cupit.
ROmanos rerum dominos gentemque togatam
Prisca celebrarunt saecula, nostra stupent.
Hi regere imperio populos, hi vincere sueti
Jurare in leges hos docuere suas.
Sublimes sonuere aquilae plaudentibus alis,
Caesareus late cum graderetur apex.
Maxima sed postquam ruit alto a culmine Roma,
Salvaque non armis amplius illa fuit,
Viribus occultis revocata potentia currit,
Per mentes regnum nunc habitura novum.
Hac grassata via furiis majoribus arsit,
Inque caput Regum saeva tyrannis iit.
Tu, MEYERE, sacri pandis mysteria Regni,
Arbitriumque subit maxima Roma ruum.
Quam tua nunc fertur spatioso fama theatro!
Nam quod inire queas majus honoris iter?
Roma Tibi petitur, caput orbis, et auspice Roma
Nunc Tibi in hoc majus nomine nomen erit.
Fama Tibi incedet majoribus edita grallis
Pontifices inter purpureosque patres.
Cum Tu principibus Censor permistus Achivis
Multa sagax calamo vindice digna notas.
Orbem tot potuit sacra vincere Roma triumphis;
Quis tuus in Romam, prome, triumphus erit?
OREGUM, nunc noster Amor, Vir Maxime! Quid Te
Ad Nos de tanto culmine traxit? AMOR!
Rostochii Te traxit Amor vultusque tuorum.
Omnia vincat Amor! vinciat unus Amor!
Tu regum Cyneas magnis Te subrrahis aulis,
Et titulo dici sponte minore cupis.
Sed fallor: Neque enim minor hinc Tibi gloria surget,
Quo minor esse voles, hoc mihi major eris.
Quam facile est Regis dici, LIEBHERRE, ministrum?
Rex utinam potius quilibet esse velit!
Namque alios quicumque regit, Legumque minister
Se regit, et Regum spernit honore frui,
Altior huic mens est; non Regius ille minister
Sed Rex et Regum hic ipse Magister erit.
SI Tibi sexcentis solvam nunc vocibus ora
Mens tamen hoc unum diceret: EUGE! BENE!
HAec sunt cecropiae, Juvenes, Bellaria mensae,
Illa peregrini cortice tecta soni.
Illa suis primum vates Quarlesius Anglis,
Nunc etiam nobis grata futura, dedit.
Si sunt illa nuces, vos esse queatis ut illas,
Has ego vos doceo frangere posse nuces.
QUuae tua, quam pulchra Virtus spectata palaestra!
Vidimus egregias mentis et oris opes.
Jamque tuis veniunt laurus palmaeque Triumphis,
Et meritis dudum praemia danda tuis.
Amplior his veniet, PFUELI, cum tempore merces.
Aeternamque Deus, quem colis ore, dabit.
INfula cum titulo, liber, annulus, oscula, taedae,
Virtutis, Bonc sunt signa DOLERE, tuae.
Signa tamen rerum tu praestas pondera, namquo
Appendix tituli non Vir, at ille Viri est.
Qui non secum habitat miser, et cui curta supellex,
In titulis ample saepe habitare cupit.
Tu, quanquam digne titulis ornabere nostris,
Ornabis titulos nunc magis ipse tuos.
QUi Cimbris (meminisse juvat!) formatus Athenis,
Et nostri, SCHULZI, cura laboris eras:
Nunc age Gambriviae totum Te trade juventae,
Ac Pindi hunc itidem limine pasce gregem.
Artibus hunc effinge bonis, et moribus orna,
Spectari officio non meliore potes.
Sufficiant Cives Patriae generentque Nepotes:
Cura Tua est patriae progenerasse Patres.
BURCHARDE noster, quem novem sibi Deae,
Et ipsa alumnum poscit Eusebie suum,
Felix tibi hic labor sit in Felicio!
Quem nunc putatis hinc et hinc ambagibus
In utiles brevesque sensus contrahens,
Doctum minutal promis e Minucio,
Tuis ut ille denuo laboribus,
Ut est minutior, sit hoc felicior,
Et disputatam disputas causam Dei.
O macte nunc, BVRCHARDE, macte his ausibus!
Sic illa floreat Tibi vis ingenI,
Ut illa per Minucium sit auctior,
Felicioque hoc usque sit felicior!
MUlta tulit fecitque, bonis sua tempora Musis
Qui dicat, et rigida tendit ad astra via.
Praemia tot tua sunt, quot sunt, OLTERE, labores:
Hos quicumque tulit fortiter, illa ferat.
VEnditor Emtorem circumvenit artibus: illas
Tu, MOESLINGE, probas: nec Tua jura vetant.
Sed dolus omnis abest, et fraus injusta Patrono:
Nec Themidi imponis, nec Themis ipsa Tibi.
Attamen imponet: sed Phoebi munera, laurus:
Illa bona imponet pilea digna fide.
Et circumveniet: cupidis sed prona lacertis,
Totaque in amplexus irruet illa Tuos.
Tu quoque nam suave est, isti succumbere culpae,
Inque bona dolus est indole (crede) bonus.
Tu circumvenies dulcem (sic opto) puellam;
Imponique a Te non neget illa sibi.
CRas AVRVM, (Cives laudanti plaudite!) laudo,
Quod laudare levis, non dare Suada potest.
Non hoc nos Auri et Vatum Pater unxit Apollo:
Quanquam uno proles nata parente sumus.
Hoc Reges donent Auro sub Rege. Sed ipse
LAVDABO: resonat Nympha jocosa: DABO.
Fallis inepta! Aurumne dabis, quae ventus et aura es?
Ut mala respondent nomina, verba dabis.
Non implent loculos, ut hiantia carbasa, venti;
Non arcas, quicquid tinniat ille, sonus.
Vos date nunc nobis aures Aurove benignas,
Et si non nostri; saltem amor hujus agat.
Aurum prima sonat Peitho, summa exit in aurum.
Aurum ego, non lapides hirtaque verba loquor.
Ergo verba dabo, meliore sed uncta metallo.
Aurea si dederim, non male verba dedi.
QUis novus hic loculis hospes successit et arcis
Aureus, et saecli Nummus imago sacri?
CARPZOVI haec mihi chara manus pro laudibus auri
Praemia, pro verbis splendida dona dedit.
Hunc (reor) ipsa Charis procudit, et aurea nummum
Eusebie radiis imbuit ipsa suis.
Quae quondam fulvo prodibat purior auro
Relligio auspiciis, maxime Saxo, tuis,
Tot spectata annis, spectatur ut ignibus aurum;
Hanc auro signas, postume Saxo, tuo,
Testis ut hic magni Nummum moliminis extet,
Et memor illa legat nunc monumenta nepos.
O redeant illi seclo vertente triumphi
Semper, et ille sacris aureus extet honos!
Haec o ense sacro semper tueatur, et auro
Ensiger haec signet saecula Saxo suo!
At tu qui nostras ditasti munere Musas,
Quo tua, CARPZOVI, carmine dona feram?
Nam tu, qui dono pius et qui largus eodem es,
Auro compensas tinnula verba sacro.
Ergo, tuum quia nunc illis appenditur aurum,
Nunc dicam nugas pondus habere meas,
Teque, tuo qui, CARPZOVI, magis aureus auto es,
Inferre in loculos aurea secla meos.