05 January 2003 Susanne Mussmann markup
typed - structural tagging complete - partial semantic tagging - Morpheus spell check - new TEI header
28 February 2004 Ruediger Niehl markup
worked in corrections supplied by H. Vredeveld (prelim. and book 1)
10 March 2004 Ruediger Niehl markup
worked in corrections supplied by H. Vredeveld (book 2)
18 March 2004 Ruediger Niehl markup
worked in corrections supplied by H. Vredeveld (book 3)
29 March 2004 Ruediger Niehl markup
worked in corrections supplied by H. Vredeveld (book 4)
19 April 2004 Ruediger Niehl markup
worked in corrections supplied by H. Vredeveld (book 5)
27 April 2004 Ruediger Niehl markup
worked in corrections supplied by H. Vredeveld (for Apelles Aegyptius)
03/2014 Reinhard Gruhl markup
worked in some corrections supplied by H. Vredeveld
05/2014 Reinhard Gruhl markup
worked in some corrections supplied by H. Vredeveld
07/2014 Reinhard Gruhl markup
worked in some corrections supplied by H. Vredeveld
11/2014 Reinhard Gruhl markup
worked in some corrections supplied by H. Vredeveld
04/2017 Reinhard Gruhl markup
worked in some corrections supplied by H. Vredeveld


page *1a, image: s001

IACOBI MICYLLI ARGENTORATENSIS SYLVARUM LIBRI QUINQUE. QUIBUS ACCESSIT APELLES AEGYPTIUS, SEU CALUMNIA, antehac, ut et cetera pleraque, nondum edita. Ad Typographum Melchior Acontius Ursellanus.

Ut nova commendem facundi scripta Micylli,
#########Desine me precibus sollicitare tuis.
Ille quidem vatum praeconia summa meretur,
#########Inter quos veluti lucida stella micat.
Sed nihil asscitis aliunde coloribus huius
#########Fama, nec externa crescere laude potest.
Lampade sic aliqua non indiget auricomus Sol,
#########Ipsaque per sese dulcia vina placent.
Praeferat autoris [reg: auctoris] fac tantum pagina nomen,
#########Mox operis lector quilibet esse volet.

EX OFFICINA PETRI Brubacchii, 1564.

page *1b, image: s002

Ad colendam memoriam doctissimi atque integerrimi viri, Iac. [abbr.: Iacobi] Micylli, praeceptoris sui, optime meriti.

EN tibi perdocti, lector, monumenta Micylli,
#########Quem celebrare satis nulla camena potest.
Tantus is ingenio, tantus fuit arte poeta:
#########Tam nitido suavis carmine vena fluit.
Nec mirum: quoniam linguarum cuncta tenebat
#########Abdita, quas Latium, Graecia quasque sonat.
Praeterea historias, numeros, normasque loquendi,
#########Astrorum vires, Pythagoraeque sonos,
Naturaeque operum causas cognorat, et orbis
#########Quae regio, quaeve urbs, quo sita quaeque loco.
Nec contentus, ad haec numerosa volumina legum
#########Addiderat, sera cognitione licet.
Quid referam quantos exhauserit ille labores?
#########Cultores, vobis, dum parat, Aonides.
Tum virtus, pietas, candor, venerandaque morum
#########Gratia quae fuerit, quis precor enumeret?
Talis cum fuerit, Lector, tantusque Micyllus,
#########Illius his Sylvis tune carere voles?

Mathias Ritterus F. [abbr.: Francofortensis]

page *2a, image: s003

GENEROSO COMITI, AC DOMINO, DOMINO EBERHARDO, COMITI Erbacensi, ac Domino in Brauberg. Illustrissimi Principis Palatini Electoris, etc. [abbr.: et cetera] summo Curiae Praefecto, etc. [abbr.: et cetera] Domino suo.

SUPERIORI ANNO, cruento et miserabili hoc civili bello in Gallia irruente, in qua tum fere biennium, cum nobili adolescente, Erasmi Neustetteri fratre, Sebastiano abfueram, cum in patriam huc redirem, Generose Comes, ac librariam meam supellectilem, quam discedens hic reliqueram, recolligerem, in qua parentis mei scripta quaedam opera sparsa hinc inde iacebant, de edendis iis aliquando, cum ipse mecum saepe cogitabam, tum et amici plerique paterni, et librarii etiam nonnulli, ut in eam curam sedulo tum incumberem, subinde hortabantur. Itaque tametsi ea res gravis ac difficilis mihi tum esset, quam in alio studiorum genere



page *2b, image: s004

versabar, Iuris dico studio, in quo continuando plurimum temporis ac laboris, animumque ab omni negotio alienum et expertem requiri, non obscure huc usque semper intellexi, neque etiam ea ipsa, quia lectu difficiliora vix a quoquam describi poterant, ita sparsa et confusa Typographis transmitti possent, feci tantum, vel in maxima vitae, ac rerum mearum perturbatione, hoc, quod tam pietatis ratio, quam publica studiorum utilitas postulare videbatur. Nam rei pub. [abbr.: publicae] literariae rem non ingratam, atque adeo etiam publice plurimum profuturam, filio autem dignam, et amori paterno debitam, praestiturum me existimabam, si quae ille multis vigiliis, multoque labore vivus collegerat, a situ ac pulvere, atque ab omni mortalitate, post obitum eius vindicarem, ac publice aliis etiam legenda exhiberem. Ex multis igitur aliis scriptis, quae ipsa quoque singula, suo quaeque tempore atque ordine edentur aliquando, primum ea, quae carmine ab eo scripta erant, et in Silvarum libros



page *3a, image: s005

quinque ordinata, descripsi, quotquot quidem extabant omnia. Nam et alia vel duplo plura, quae iunior adhuc, et variis fortunae casibus agitatus, scripserat, praeter haec, iam nunc exstarent [orig: extarent], nisi ipse, ut semper rebus aduersis maxime fuit obnoxius, rerum vicissitudinem, et instabilitatem fortunae metuens, civitate in qua tum vivebat hostibus dedita, quotquot tum publice visa nondum erant, vivus concremasset. Postea vero quotquot ab eo scripta fuerunt, et quotquot post mortem eius exstiterunt [orig: extiterunt], tametsi post meum e Gallia reditum, descripta a me iam erant omnia, tamen absolvere prius id opus tum fere absolutum, non potui, quam ex Italia domum redii, in quam superioribus mensibus profectus eram, non tam ut in ea, studiorum meorum fructum aliquem, aut honorem ac titulum acciperem, quam ut eius quoque partem aliquam, quantum per occasionem, et fortunae meae tenuitatem liceret, perlustrarem. Itaque ex ea reversus, cum de patrono



page *3b, image: s006

aliquo ac tutore, cuius sub nomine ac patrocinio, posthumi hi libelli quinque editi, tutius ac libentius legerentur, cogitarem, et hinc inde annos multos et continuos, quibus author [reg: auctor] eorum suam operam ac labores, Illustrissimis principibus Palatinis Electoribus, etc. [abbr.: et cetera] Ludovico, Friderico, et Ottoni Henrico, in hac celebri et vetusta Heidelbergensi Academia, cum publice literas Graecas, tum privatim etiam Latinas docendo praestitit, considerarem : ad te potissimum, Generose Comes, veniendum existimavi, cui et eum ipsum, dum esset in vita, non ignotum fuisse, et ipsos quoque libellos post obitum authoris [reg: auctoris] sui libenter a te lectos esse, non ignoro. Etsi autem id ipsum quoque sciam, arduis te cotidie [orig: quotidie], et graviorib. [abbr.: gravioribus] negotiis occupari solitum, quam ut his poeticis libellis, et eorum lectioni vacare possis, tamen hoc uno devinctos eos omnino tibi reddes, si cum posthumi sint, tuo saltem sub patrocinio, tuaque in tutela esse patiaris, et si quando per otium licet, gravioribus



page *4a, image: s007

curis remissis, in iis te interdum oblectes. Genus enim hoc studii, ut Cicero praeclare ait, adolescentiam agit, senectutem oblectat, secundas res ornat, adversis perfugium ac solacium praebet, delectat domi, non impedit foris, pernoctat nobiscum, peregrinatur, rusticatur: quod si ipsi neque attingere, neque sensu nostro gustare possumus, tamen id ipsum mirari debemus, etiam cum in aliis videamus. Quae ut ut sint, quod ad me attinet, Generose Comes, tibi ego libellos hos, et sub eorum nomine me ipsum quoque commendo: et ut pro summa tua authoritate [reg: auctoritate] et amplitudine, apud Illustrissimum Principem Electorem, cui ego inprimis omnem meam operam, omneque servitium debeo, in gratia me ponas, etiam atque etiam subnixe rogo. Heidelbergae Calend. [abbr.: Calendis] Ianuarii. Anno 1564.

Iulius Micyllus Iacob. Fil. D. [abbr.: Iacobi Filius Dedit]

page *4b, image: s008

IOHANNES POSTHIUS Germershemius Iulio Micyllo suo.

SParsa tui patris dum colligis, optime Iuli,
#########Carmina, rem dignam laude piamque facis.
Multa diu variis iacuerunt edita chartis,
#########Plurima natali clausa fuere domo.
Omnia quae magno tibi sunt congesta labore,
#########Ut solidum fieret dulce parentis opus.
Fata pepercissent utinam, dum summa fuisset
#########A docto scriptis addita vate manus.
Ille suum variis decorasset floribus hortum,
#########Et quae nunc silvae, culta vireta forent.
Plurima nam voluit maturo subdere tandem
#########Iudicio, quae iam caeca litura premit.
Qui tamen his sylvis animo spatiabitur [orig: spaciabitur] aequo,
#########Inveniet forsan quae placuisse queant.
Nec poterit revocare pedem, vacuusque reverti,
#########Hoc neque iucundum deseret ante nemus:
Sollicito donec lustraverit omnia visu,
#########Materiam ingenio quaesieritque suo.
Seu fuerint pietas, et sancta oracula cordi,
#########Fatidici terris quae cecinere senes.
Seu recubans audire velit sub tegmine fagi,
#########Carmina, pastorum qualia turba canat.
Seu legere exequias, mutisque notata sepulchris,
#########Nomina magnorum, qui periere virum.


page *5a, image: s009

Sive Elegi dulces, et honesti mater amoris,
#########Et socii placeant gaudia festa tori [orig: thori].
Seu fidis olim quae nuntia [orig: nuncia] littera amicis
#########Ivit, et aetatis rettulit acta suae.
Sive Epigramma iuvet salibusque iocisque refertum,
#########Sive animum Lyricis exhilarare modis.
Comica seu levib. [abbr.: levibus] percurrere scripta cachinnis,
#########Quae specimen vitae multa ferentis habent.
Haec et plura etiam veniens mirabitur aetas,
#########Praeferet ac numeris Naso poeta tuis.
Et tua fama simul, Iuli doctissime, vivet,
#########Clara tui vivent dum monumenta patris.

MATHIAE RITTERO, AMIco et compatri suo carissimo [orig: charissimo], Zacharias Monzerus Budingensis Ecclesiastes S. P. D. [abbr.: Salutem Plurimam Dicit]

O Mihi dilectos inter fidissime fratres,
#########Matthia, o animae portio magna meae.
Exoptata mihi tua nuper epistola venit,
#########Oblectans variis pectora maesta modis:
Pectora sollicitis varie trepidantia curis,
#########Dum passim cumulat funera foeda lues.
Foeda lues utinam tandem, sic saepe precabar,
#########Desinat infestas multiplicare neces.
Ah modo ne laedat pestis fera quotquot amicos
#########Saxonica et Moeni Francica ripa tenet.
Nuntius [orig: Nuncius] ergo mihi multo laetissimus ille,


page *5b, image: s010

#########Qui mihi vos Salvos incolumesque refert.
Nuntius [orig: Nuncius] ergo etiam longe gratissimus ille,
#########Hic mihi qui felix optat ut annus eat.
Non res, crede mihi, levis est, cum seria frater
#########Pro cari [orig: chari] fratris vota salute facit.
Omnia nunc igitur cum tu mihi fausta preceris,
#########Hoc mihi num quicquam gratius esse queat?
Carmina quinetiam nostri prodire Micylli
#########Scribis, Pierio carmina digna choro.
E tenebris igitur sese doctissima tandem
#########Carmina praedocti proripuere viri?
Quas ego nunc grates tanto pro munere, Iuli,
#########Quas referam grates care [orig: chare] Micylle tibi?
In lucem docti profers monumenta parentis,
#########Ne tantis solus tute fruare bonis.
Haec igitur poterunt nostrum lenire dolorem,
#########Antiqui luctus haec medicamen erunt.
Haec desiderium poterunt explere magistri,
#########Invida quem properae fata dedere neci.
Ille quidem vitam maturis finiit annis,
#########Et capiti canos longa senecta dedit.
Nos tamen illius tristes de morte dolemus:
#########Carus [orig: Charus] enim nobis ille magister erat.
Ille magister erat doctrina praeditus ampla,
#########Pollens iudicio, sedulitate, fide.
Haec ego confirmo vel teste Melanchthone magno,
#########Multorum nobis instar hic unus erit.
Ipsa repraesentant autorem [reg: auctorem] scripta disertum,


page *6a, image: s011

#########Ipsa viri faciem carmina docta gerunt.
Ante oculos veneranda viri versatur imago,
#########Quodcumque illius quando poema lego.
Scribit hodoeporicum, videor comitatus euntem:
#########Scribit de laetis, laetor et ipse simul.
Scribit de luctu, vis est in carmine mira,
#########Me cogit pariter flere, dolere, queri.
Laudib. [abbr.: Laudibus] haud privanda suis sunt scripta Maronis,
#########Laudibus est Naso dignus et ipse suis.
His tamen hac in parte licet praeferre Micyllum,
#########Quod praestat veri cognitione Dei.
Haec igitur nostri sunt casta poemata vatis,
#########Qui coluit vera relligione Deum.
Carmina testantur, quantis ardoribus ille
#########Saepe preces summum fuderit ante Patrem.
Non hunc, ceu reliquos, egit furor ille, poetas,
#########Spiritus in casto pectore sanctus erat.
Sed quid ago? modo scripta viri Brubacchius aedat,
#########A tota laudem posteritate ferent.
Quod superest, ego, mi Rittere, meique, precamur
#########Fortunata tibi cuncta, tuisque, Vale.

DE EDITIONE SYLVARUM CLAriss. [abbr.: Clarissimi] poetae Iacobi Micylli, praeceptoris opt. [abbr.: optimi] meriti, Ioannes Fichardus Francoforten. [abbr.: Francofortensis] Iurecon. [abbr.: Iureconsultus] ad Iulium Micyllum, Iacobi F. U. I. [abbr.: Filium Utriusque Iuris] Doctorem.



page *6b, image: s012

Quod revocas patris, Iuli doctissime, Musas,
#########Nec tanti vatis scripta perire sinis:
Pro pietate facis, sed et haec tua cura quibusvis
#########Grata viris doctis, credito, semper erit.
Et simul efficies, ut nomina clara parentis
#########Post obitum longe splendidiora sient.
Unica namque solent omnem superare senectam,
#########Musae struxerunt quae monumenta bonae.
Hoc et divini testantur scripta Maronis,
#########Nobilis utque alius quisque poeta fuit.

Quae sequuntur autoris [reg: auctoris] carmina, Sylvis non erant inserta, sed post communicata: quare ut gratum facerem Lectori, visum est ea in hunc locum referre.

IOANNI FICHARDO Suo S. [abbr.: Salutem]

SI mea me quavis sinerent tecum otia luce
#########Perlegere [orig: Pellegere] Ionii nobile vatis opus:
Hanc operam Ficharde tibi promittere soli
#########Et studiis vellem, dum cupis ista, tuis.
Sed quia nec longae venientia frigora brumae,
#########Nec nostrae praebent tempora tanta scholae:
Otia ne vacuam traherent tibi languida mentem,
#########Te volui pro re pauca monere tua.
Non eadem ratio est, diversas discere linguas,
#########Atque eadem molli tradere semen humo.


page *8a, image: s013

Nam nisi consueto peraretur vomere tellus,
#########Et capiat solito mutua farra sinu:
Non segetem reddit, nec flavas tollit aristas:
#########Longaque nec quicquam spes fovet agricolam.
Talis enim terra est, patiendo gignit, alitque,
#########Unus hic est illi reddere farra modus.
At non ingenium cultura pendet ab una,
#########Haec studii formas accipit innumeras.
Non audire iuvat semper dictata magistri,
#########Ut quoque non doctos lectio sola facit.
Saepe manu calamum prodest versasse: sed uno
#########Hic quoque contentus non solet esse modo.
Texere nunc carmen, nunc textum solvere prodest:
#########Reddere nunc certi verba modumque loci.
Praecipue varias cui curae est discere linguas,
#########Utile sit totos vertere saepe libros.
Hac ope non pauci nullo didicere magistro,
#########Quae docuit cunctis Graecia tota scholis.
Aspice quem iactat tellus Germana Philippum,
#########Hac eadem tantum nomen adeptus ope est.
Et minor in Graecis fuerat quoque rebus Erasmus,
#########Ingenium tali si caruisset ope.
Maius enim lumen poscunt, quae vertere tentas,
#########Nec sola interpres reddere verba volet.
Eruit ex imis abscondita sensa latebris,
#########Nec sat habet summa rem tetigisse manu.
Adde, quod auditis, quae cernunt lumina, praestant,
#########Certa tenent patulis auribus illa magis.


page *8b, image: s014

Quare age, dum coepti prohibent nos otia votis,
#########Dictando iunctos continuare libros.
Ipse tibi partem Latia convertere lingua
#########Sumas in certos ceu data pensa dies.
Partem a me festis pergas audire diebus,
#########Post ea quae prandi tempora vulgus habet.
Sic tibi nec deerunt, quae tu dictata requiris:
#########Plusque mea fructus propria cura dabit.
Non tamen interea linguae meminisse Latinae
#########Cesses : haec studio concilianda pari est.
Sique voles veteris monitus audire magistri,
#########Divisum studiis tempus utrisque dabis.
In studium certas partitus dicitur horas
#########Plinius , et spatio [orig: spacio] quodque dedisse suo.
Ut modo Graiorum legeret, modo scripta Latine,
#########Deinde astricta modis, deinde soluta modis.
Sic, veluti Cous semper pingebat Apelles,
#########Accidit ut quovis disceret ille die.
Quorum facta sequi decet atque exempla virorum,
#########Et faciet fructum quaelibet hora suum.
Tempus enim periit, Musis quodcumque negatum est:
#########Hae celebrant annos, hae celebrant homines.
Mi/kullos2

page *9a, image: s015

CLARISSIMO VIRO DOMINO Ioanni Fichardo I. U. [abbr.: Iuris Utriusque] Doctori: civitatis Francoforten. [abbr.: Francofortensis] Advocato, amico S. [abbr.: Salutem]

QUA Nicer a celsis revocat sua flumina sylvis [reg: silvis],
#########Et planos iterum laetior intrat agros.
Quam legis ex illis venit tibi littera terris,
#########Micylli digitis non bene ducta tui.
Si quaeris quid agam, pudet ah pudet illa fateri,
#########Consumunt nostros otia lenta dies.
Nam modo iuridicam dum nostrae congrego Musae,
#########Et tendo mediis inter utramque viis .
Eloquar an taceam? nec legum intelligo nexus,
#########Interea versus dedidicique meos.
Nam seu cedenti culpa est haec danda iuventae,
#########Seu studia haec nequeunt addita rite coli.
Difficiles capio, dum sector utrumque, labores,
#########Vixque ferunt humeri pondera tanta mei.
Sed tamen audendum est, sequetur fortuna sequentes,
#########Forsitan et veniens molliet ista dies.
At tu quam laeta peragis tua tempora sortes
#########Ecquid adhuc facilis te iuvat alma Venus?
Quam vellem. teneros sed tu dum molliter annos
#########Ducis, venturos prospice mente dies.
Ne laedat vires nimium properata voluptas,
#########Et florem cursus opprimat illa tui.
Quamquam hoc consilio non est opus, et tua virtus,
#########Quod mihi polliceor, teque tuumque teget.


page *9b, image: s016

Illaque venturo quae te tibi tempore reddat
#########Fors sedet ad thalamos iam nova sponsa tuos.
Ergo tuas donec veniam novus hospes ad aedes,
#########Plurima felici tempora sorte vale.
Ex Heidelberga XIII. Calend. Decemb. [abbr.: Calendas Decembres] Anno M. D. XXXIII. Micyllus T. [abbr.: Tuus]

EPITAPHIUM EBERHARDI Comitis a Konigstein, etc. [abbr.: et cetera]

Talis erat facie, tantusque Eberhardus in armis,
#########Dum Comes imperiis haec regit arva suis.
Non leve totius patriae decus, atque suorum,
#########Quam late nomen Regia Saxa tenent.
Consiliis , belloque potens, sed pacis amator,
#########Et vere populi cura paterque sui.
Cuius et haec extant operis monumenta paterni,
#########Isto quae cernis condita templa loco.
Solus quae coluit, cunctosque illaesa per annos
#########Servavit summum solus ad usque diem.

[gap: one word] [gap: index] [gap: errata]

page 1, image: s041

Iacobi Micylli SYLVARUM LIBER PRIMUS.

EPICEDION IN MORTEM WILHELMI Neseni.

DEsine flebilibus superos urgere querelis,
#########O quondam vitae summa Philippe meae.
Desine, nil lacrimae, laniataque pectora prosunt,
#########Nil curant hominum ferrea fata preces.
Lanificae postquam ruperunt fila sorores,
#########Et semel infernas umbra subivit aquas.
Omne iter ad superas manet irremeabile sedes,
#########Praeclusae dura stant adamante viae.
Hircanae Tigres citius fulvaeque leaenae,
#########Quam Dea de sociis flectitur una tribus.
Ipse ego dum medio mersarer gurgite sensi
#########Deprimere immites heu mea colla manus.
Et saevis Lachesin digitis incidere fila,


page 2, image: s042

#########Et satis hoc nostrum dicere crevit opus.
O duros animos, o corda immota deorum,
#########Sic quoque caelestes asperat ira manus?
Quid merui infelix, quae crimina tanta peregi?
#########Ut peteret nostrum tam fera poena caput?
Non ego terrigenis iunxi cum fratribus arma,
#########Ut premerem magnos obsidione deos.
Non ego deieci sacratas impius aras,
#########Nec mea decepit perfida lingua fidem.
Scilicet haec referunt vigilatae praemia noctes,
#########Et studiis merces solvitur ista meis.
O tu quae nostro luxisti prima sub ortu,
#########Ultima cur eadem non mihi facta dies?
Tunc ego debueram pallenti occumbere morti,
#########Infausto pressi cum pede natus humum.
Tunc mea debuerant abrumpere stamina Parcae,
#########Non essem Albiacis nunc data praeda vadis.
Albi Bohemorum gelidis qui saltibus ortus,
#########Cursibus Arctoum tendis in Oceanum.
Invide sola tuae deerant mea funera laudi?
#########Eque mea crescent nomina morte tua?
Et nunc egregii iactetur fama laboris?
#########Flumine Nesenus mersus in Albiaco?
Falleris, haud istis augetur gloria factis,
#########Conservasse decet, perdere quisque potest.
Si, nisi de nostra crescat tibi perfide, morte,
#########Gloria parva tua est, gloria parva tua est.


page 2, image: s043

Xanthus in adversos direxit cornua divos,
#########Obstitit et flammis Mulciber ille tuis.
Sed patriae officium, ut debebat praestitit illud,
#########Inque hostes solum saeviit ipse suos.
Pressit et Alciden tumidis Achelous in undis,
#########Et misti [reg: mixti], vires sensit uterque suas.
Sed pro formosa suscepta est coniuge pugna,
#########Traxit amatores Deianira viros.
At mea quae culpa est, aut quo te crimine laesi?
#########Obrueres nostrum cur violente caput?
Num tua vindicibus repressi flumina flammis?
#########Num volui cursus ipse tenere tuos?
Scilicet haec semper fuit, haec tua cura, maligne,
#########Omnia crudeli sternere perfidia.
Nec mihi nunc primo rapuisti pessime vitam,
#########Ah dedit innumeros alveus iste neci.
Ipse etiam teneras prosternis flumine fruges,
#########Et nondum natas invide perdis opes.
Heu quoties vidi longos vastare labores,
#########Et tua sub gelidos flumina ferre polos.
Heu quoties lacrimas deceptus fudit arator,
#########Devovitque tuas, dira precatus, aquas.
Quin etiam fama est te certos poscere census,
#########Humanaque undas morte piare tuas.
Ah cur non timui, cur non tua flumina fugi?
#########Haec fama est nostro reddita certa malo.
Ergo ego nunc iaceo fulva proiectus arena,


page 4, image: s044

#########Albiacae nostra morte piantur aquae.
Quid nunc ingenium, musasque habuisse benignas?
#########Quid varias artes edidicisse iuvat?
Quid nunc externas toties volitasse per oras?
#########Quid iuvat in duro secubuisse solo?
Ecce tot insomnes noctes, tantosque labores
#########Obruit Albiaci vilis arena soli.
Et quibus ipse frui venturos debui in annos,
#########Unica momento sustulit hora brevi.
Heu caecas hominum mentes, pariterque futuri
#########Nescia corda boni, nescia corda mali.
Quae iam non oculis, sive haec ostenta Deorum.
#########Somnia seu dicas, obvia facta meis?
Queis [reg: Quibus] mea terreri, si non male caeca fuissent,
#########A diris poterant pectora remigiis .
Aestus erat, mediumque dies exegerat axem,
#########Septima supremam quae fuit ante diem.
Innixus solio vacuo sub limine sedi,
#########Cum subito invasit lumina fessa sopor.
Est locus in modicos qua flectitur alveus arcus,
#########Hic iterum iunctas excipit Albis aquas.
Ultima populea praecingitur arbore ripa,
#########Insula qua longo clauditur acta sinu.
Hic iuvenum turbae, fessos cum Sirius agros
#########Igne premit, fluidis membra lavantur aquis.
Parva sub extremo pendebat margine cymba,
#########Cymba secuturi tristis origo mali.


page 5, image: s045

Hac fluvium comites mecum tranare solebant,
#########Tempore quo fessos sol religabat equos.
Semoti a turba, quoties aut corpora vellent
#########Abluere, aut aestus pellere saevitiam.
Hanc iterum somno tunc inscendisse videbar,
#########Et solito liquidas more secare vias.
Iamque etiam medium currebat cymba per Albim,
#########Tutaque dum placidas despiciebat aquas.
Ipse gubernator cursus remosque regebam,
#########Exiguae magnus navita puppis eram.
Sic prius Haemoniam Typhis puto rexerat Argo,
#########Navita Troianus sic Palinurus erat.
Ah me debuerant illorum fata movere,
#########Sic iacet externo tectus uterque solo.
Sed ratis adversam cum iam prope tangeret oram,
#########Nec tanti casus iam timor ullus erat.
Tunc primum dubios vertit dea lubrica vultus,
#########Incussitque leves plus levis ipsa rotas.
Ingens truncus erat, caecis abstrusus in undis,
#########Sed decrescentes tunc superabat aquas.
Hanc Genio, fama est, sedem servire vetusto,
#########Ipsa loci facies relligiosa iacet.
Arboribus densis fluvio nemus imminet atrum,
#########Vorticibus crebris unda rotata fremit.
Haud quisque celeres appellit nauta carinas,
#########Impulit huc nostram Parca maligna ratem.
Hic igitur subito correpta vortice navi


page 6, image: s046

#########Excussit miserum prora revulsa ducem.
Ipse relabentes pronus devolvor in undas,
#########Mecum una remi remigiumque cadit.
Stant socii attoniti foedantes unguibus ora,
#########Ora tuis Albi pallidiora vadis.
Hei mihi tum quales animi per saeva natanti
#########Flumina, quae facies, quis color oris erat?
Ac velut ingenti perfossus pectora telo
#########Exilit [reg: Exsilit] Elaeo gramine victor equus.
Et furit, et rapido praeceps ruit undique cursu,
#########Donec ab exhausto corpore vita fluat.
Sic ego tum saevi correptus fluctibus Albis,
#########Mille reluctabar mors tibi dira modis.
Ter volui fragilem rursus deprendere navim,
#########Ter fera conatus reppulit unda meos.
Undique me fluctus urgebant, undique fata,
#########Iam bibere immensas ore videbar aquas.
Tum vero socios, et opem clamare parantem,
#########Destituit fugiens lumina aperta Deus.
Sed mihi tunc somno maesta apparebat imago,
#########Securum superos haec monuisse puto.
Ceu quoque cum laevo residentes culmine corvos
#########Hessiacis vidi dira sonare iugis.
Sed neque caelestum monita, ullave somnia prosunt,
#########Iniicit immites cum fera Parca manus.
Aeacides fuerat factis et sanguine clarus,
#########Et quota de pelagi pars erat ille Deo.


page 7, image: s047

Hunc veneranda parens niveis Thetis inclita plantis
#########Hunc hominum monuit voce locutus equus.
Sed tamen Idaeas qui tot prostraverat urbes,
#########Robustum, qui, ingens Hectora vicit, opus,
Non potuit leges orci vitare malignas,
#########Atque etiam invitis occidit ille deis.
Ullis [correction of the printer; in the print Ulli] si monitis fas fata cavere Philippe est,
#########Debueram monitis fata cavere tuis.
Heu miserum, quoties fluvium vitare iubebas,
#########Et grave, dicebas, haec dabit unda malum.
Heu quoties nocuum properantem inscendere lembum,
#########Traxisti a liquidis ad tua tecta vadis.
At vero incertas cuncta haec abiere sub auras,
#########Sustulerant sensus tunc fera fata meos.
Et me dira Iovis devotum noxa premebat,
#########Missaque de Stygio saeva Megera lacu.
Ergo peregrino iaceo Nesenus in orbe,
#########Albis habet cineres Saxonis unda meos.
Visaque per tacitam nuper portenta quietem,
#########Somnia stant nostra reddita vera nece.
Pasce animos, iramque tuam, mors invida pasce,
#########Et satient oculos funera nostra tuos.
Nec tibi si satis est, istis periisse sub undis,
#########Hic etiam restant fulmina, tela, faces.
O dubiis hominum fortuna obnoxia fatis,
#########O spes externis irrita facta malis.
Quis tibi nunc longaeve pater, quis nuntius [orig: nuncius] ibit?


page 8, image: s048

#########Unde tua hanc noscet cana senecta necem.
Non mea iam fortuna mihi, non vana laborum
#########Spes dolet, aut studii praemia nulla mei.
Cuncta ea cum rapta referat mors dura iuventa,
#########Insultetque umbris, si valet, illa meis.
Tu mihi care [orig: chare] pater, tu nostri summa doloris,
#########Te mala longaevum tanta videre senem.
Heu mihi iam lacrimas [correction of the printer; in the print lacrimis], percussaque pectora palmis
#########Aspicio, et foedas ungue notante genas.
Iam quoque te crines video turbare seniles,
#########Multaque languenti talia voce queri.
At non haec abiens de te sperare iubebas
#########O nimium diris nate perempte modis.
Qui fueras nostrae solacia longa senectae,
#########Qui mihi tristitiae [orig: tristiciae] mite levamen eras
Tune igitur patriis procul hinc extinctus ab oris?
#########Nostraque nunc tecum spes bona, falsa iacet?
An semel afflictos semper sors puniet atra?
#########Estque aliquis iustus qui videt ista Deus?
Prima mihi duro transacta est vita labore,
#########Quot vidi miseros heu miser ipse dies?
Dum te care [orig: chare] puer, dum parvos educo fratres,
#########Dum gero non magnae pondera magna domus.
Heu quoties nondum tenuit mea lumina somnus,
#########Cum lux Eois altera adesset equis.
Heu quoties Phoebus repetiverat aureus undas,
#########Gustassem nullos cum tamen ipse cibos.


page 9, image: s049

Omnia ponebam vestros ignarus ad usus
#########Vobis, si quis erat, fertilis annus erat.
Quo mihi tot noctes vigili superasse labore?
#########Quo mihi tam longam saepe tulisse famem?
Altera decrepito prope iam mihi vivitur aetas.
#########Abstinet a nobis mors male lenta manus.
Et te vix sumpta iuvenem modo veste virili
#########Sustinet infandis enecuisse modis?
Nempe pios hominum caelestes cura fatigat,
#########I nunc et surdis tura [orig: thura] precesque vove.
Ista meae reddunt crudelia fata senectae?
#########Ista refert nobis praemia sera dies?
Tollite dira patrem, quae natum fata tulistis,
#########Tollant, quae iuvenem fata tulere, senem.
Talia multa pater te nunc longaeve querentem
#########Heu video, et lacrimis lumina fessa suis.
Et canam informi conspersam pulvere barbam,
#########Oraque funestis ungue notata modis.
Heu pater et dulces dum fata dedere penates
#########Sic iaceo vestra despoliatus humo?
Sic me de patriis raptum crudeliter oris
#########Externo potuit mors sepelire solo?
Nec mihi post umquam [orig: unquam] dabitur redeuntibus annis,
#########Consuetos iterum posse videre Lares.
Non ego te posthac dulcis germane videbo?
#########O mihi Thesaea frater amate fide.
Et nunc sola mei restabit corporis umbra?


page 10, image: s050

#########Quae volet ante oculos pulverulenta tuos.
Ergo mihi germane vale, dulcesque valete
#########Quos colui socios, dum mea vita fuit.
Et vos Aoniae quondam mea numina Musae,
#########Unicaque ingenii cura valete mei.
Nil mihi, nec vestris operatum profuit esse
#########Sacris, nil studiis invigilasse piis .
Omnia cum rapta rapuit mors invida vita,
#########Nil restat praeter nomen inane mei.
Forsan et huc veniet, qui carpet voce malignum.
#########Ut nunc sunt plenis omnia plena malis.
Sed nunc o animi quondam pars altera nostri,
#########Nobile Pieridum care [orig: chare] Philippe decus.
Distrahimur, saevique trahunt sub nubila Manes
#########Me sua, nec tecum longius esse sinunt.
Ergo dies iterum donec nos ultima iungat,
#########Perpetuum salve, perpetuumque vale.

EPICEDION PETRI MOSELLANI.

ERgo iacet parvo tam gloria magna sepulchro?
#########Et tegitur vili nobile pectus humo?
Nec tua speratos potuit contingere canos
#########Aetas, atque horam decidit ante suam?


page 11, image: s051

Nil tua te virtus iuvit, nil ora diserta,
#########Abstulit invisa mors ea cuncta manu?
Scilicet haec oculis divum pater aspicis aequis,
#########Haec studiis tantis praemia tanta refers.
Desinite o miseri nostrum spectare laborem,
#########Lanificas aliqua flectere parte deas.
Non illas hominum nec tangit cura, nec illas,
#########Officia obstringunt, nil benefacta valent.
Aspice qui celsis fuerat modo cognitus astris,
#########Cuius ad utrumvis nomina nota polum,
Quique omnes facunda in se convertere lingua,
#########Atque ipsum potuit flectere saepe Iovem.
Ille, Mosella, tuus cecidit praeclarus alumnus,
#########Externo premitur corpus inane solo.
Et iam de tanto vix illud nomine restat,
#########Quod quinis digitis urna levata capit.
Plange omnis studiosa cohors, et quotquot amatis
#########Pieridas, vestri plangite fata ducis.
Ecce pius posita testudine luget Apollo,
#########Vadit et incultis flebilis ille comis.
Aonidum pulla sedet omnis veste caterva,
#########Et signant luctus pectora scissa novos.
Non illis animum cytharae [reg: citharae], non carmina mulcent,
#########Aspiciunt solitos haud nemora ulla choros.
Has sed lugubres miseranda ad funera cantus
#########Flebilibus dicunt concinuisse modis.
Fragrantesque novo flores sparsisse sepulchro,


page 12, image: s052

#########Condita sic versu busta notasse brevi.
Hoc raptus tenera situs est aetate sepulchro
#########Facundae Petrus splendida fama togae.
Nec minus ingenti stupuisse Mosella dolore
#########Diceris, et surdos multa vocare deos.
Et patrias inter lacrimas effundere nymphas.
#########Sunt quoque qui cursus te revocasse putent.
Ceu quondam referunt Xanthum cum sanguine Teucro
#########Illius implerent Scyria tela sinus.
Aut cum mutatos agnosceret Inachus artus
#########Aspiciens, natae, cornua dira, suae.
Creditus est multis cursum tenuisse diebus,
#########Et siccis ripas destituisse vadis.
Sic quoque dum longo consumis pectora luctu,
#########Te dicunt imo delituisse specu.
Salve amnis nullum reticende Mosella per aevum,
#########Et cursu et placidis nobilitate vadis.
Undanti celeres currunt tibi flumine puppes,
#########Multiiugo virides pisce natantur aquae.
Ripa tibi multo celebratur consita Baccho,
#########Et fortes habitant per tua rura viri.
Cuius et imperio debent sua moenia Belgae,
#########Cuius aquis crescunt cornua Rhene tua.
Salve iterum, et rapti fatum misereris alumni,
#########Non erat hic vestro gloria parva solo.
Nunc etiam laetam demittit Lypsia frontem,
#########Lypsia magnanimis illa beata viris.


page 13, image: s053

Et timet infelix huius nunc omnia fato
#########Ornamenta suae tanta perire scholae.
Aut iam quid superest illi nisi nominis umbra?
#########Optima cum docto quaeque abiere Petro.
Ipse mihi videor deserta theatra videre
#########Desertasque acies, et sine castra duce.
Atque iterum vano quos vectat gloria curru
#########Ignavas sceptris apposuisse manus.
Ut quondam ablato fatis Cicerone malignis
#########Curia, quae longum praeside tuta fuit.
Aetas consiliis peior factisque subivit,
#########Et coepit ducibus Roma perire suis.
At tibi iam iuveni potuit, nec tale merenti
#########Iniicere obscuras mors violenta manus?
Quae senibus toties dignis periisse, quibusdam
#########Parcit, et indignos vivere lenta sinit?
Illa tui potuit nascentem carpere florem
#########Ingenii, et studiis saeva nocere bonis?
Quae sinit exortos toto nunc orbe Coroebos,
#########Nil non stultitia contemerare sua.
Heu nimium vere est, quisquis fuit, ille locutus,
#########Quaeque per immensas pessima stare moras.
Cum propere pereant ipso placitura sub ortu
#########Ceu cadit in tenero candida flore rosa.
Sic tua Philacide Thersites funera vidit,
#########Vidit magnanimi funera miles iners.
Sic quoque robusti collegerat Hectoris ossa


page 14, image: s054

#########Semivir imberbi territus ore Paris.
Scilicet haec magnis lata est sententia divis,
#########Et finis pueros et manet una senes.
Et quae mortales, numquam [orig: nunquam] fugere creati,
#########Haec nunc infelix te quoque fata trahunt.
Sed tamen ulla piis umbris si praemia restant,
#########Nec plane Elysii est fabula ficta soli.
Estque aliquis iustis qui praesidet Aeacus urnis,
#########Quique bonis reddat praemia, quique malis.
Ampla tuis certe debentur praemia factis,
#########Mox et in Elysia valle beatus eris.
Nec tua nunc aliis dicenda est causa patronis,
#########Ipsa tibi satis est lingua diserta tua.
Quae quicumque tuas iudex modo postulat umbras,
#########Aut hoc aut simili dixerit ipsa modo.
Si fuit haec semper praestantior Aeace virtus,
#########Quae venit a factis gloria nobilibus.
Nulla mihi generis memorantur stemmata prisci.
#########Nec proavis curae est annumerare Iovem.
Vilius hoc fuerit, claros iactare parentes,
#########Nec famam studiis velle parare bonis.
Prima mihi testis, testis postrema laborum
#########Aetas, nulla dies otia vidit iners.
Nec mihi divitiae, non est quaesita voluptas:
#########Ingenuae Musae sedula cura fuit.
Sive voles Graiis me vocibus esse locutum,
#########Aeace Graiorum vocibus ipse loquar.


page 15, image: s055

Sive voles Latias hic nunc audire figuras,
#########Dicor ego Crasso posse placere seni.
Cetera pura mea est vita, et sine labe peracta,
#########Nulla mihi culpae conscia corda malae.
Ista, Mosella tuum caput, et te Lypsia testor,
#########Testibus est vobis vita peracta mea.
Illinc et patriam duxi, charosque parentes,
#########Ingenuis studiis me dedit ista ducem.
Quod propere huc abii, primis extinctus ab annis,
#########Una ea culpa mea est, si tamen illa mea est.
Utilius tenerae potui prodesse iuventae,
#########Incusat miseris haec mea fata modis.
Talia dicentem, perculsa theatra stupescent,
#########Signabuntque umbris lurida regna tuis.
Tunc tibi non humeros offendent Sisyphe saxa,
#########Et levis Ixion tunc tuus orbis erit.
Nec Tityum volucris repetet, nec Tantalus undas,
#########Urna puellares non premet ulla manus.
Cuncta per obscuras cedent tibi monstra tenebras,
#########Securo tendes ad loca tuta pede.
Obvius huic venies cum docto Barbare Pico,
#########Et nitidum sertis Angele vincte caput.
Tuque o triplicibus multum venerande camenis.
#########Qui vetus a fumi nomine nomen habes.
Et tu rure procul tumulate Huttene paterno,
#########Et decus et generis gloria magna tui.
Et quicumque alii doctas coluere sorores,


page 16, image: s056

#########Quos nunc felices continet iste locus.
His igitur permista [reg: permixta] comes tua nobilis umbra
#########Incolet aeternos arva beata dies.
At nos dum superas vivi calcabimus oras,
#########Nullo stet famae gloria fine tuae.
Vive, vale, et placida requiescas molliter urna,
#########Terra gravis cineres nec premat ulla tuos.

EPISTOLA AD PHILIPPUM MELANCHTONEM.

ECquid ubi aspecta est notae tibi littera dextrae,
#########Et volucrum cristis cera notata tribus.
Protinus o longo deductum tempore carmen,
#########Dicis? et haec tandem sera Thalia venit?
Quam toties frustra toto expectavimus anno,
#########Dum levis hic nobis verba poeta dedit?
Ah fateor, nimiumque diu mea Musa quievit,
#########Dum partim curis obruta tota iacet.
Partim dum veterem quaerit male culta nitorem,
#########Ipsa sui lucem tacta pudore fugit.
Nam velut ad clarum caligant luminis orbem,
#########In tenebris oculi qui latuere diu.
Nec satis aspiciunt radios, seu pulcher Apollo,


page 17, image: s057

#########Seu noctu Phoebe protulit orta novos.
Sic mea pressa diu curisque situque Thalia
#########Nunc quoque vix oculos sustulit aegra suos.
Ac si quando levat, veteresque recolligit artus,
#########Quid dicam miseris quam gemit illa modis.
Cum se squallentem [reg: squalentem] pannis, foedeque rigentem,
#########A veteri tantum degenerasse videt.
Et nunc felices illa inter amata priores,
#########Heu nimis exiguo vena liquore fluit.
Quae nisi doctarum pietas sit tanta sororum,
#########Et tanto nostrum pectus amore trahant.
Digna diu putris ceu foetida [reg: fetida] stagna lacunae
#########Oppleri saxo ruderibusque fuit.
Quamvis non solum fuit haec mihi causa tacendi,
#########Solaque propositum distulit illa meum.
Haec quoque enim dubium tenuit moraque tibi nostras
#########Qui posset musas reddere, nullus erat.
Namque huc cum nostras venisset Blicarus oras,
#########Et ferret digitis illa notata tuis.
Forte hinc digressus rapidi trans flumina Rheni
#########Absens a patria tum procul urbe fui.
Ut neque praesenti quae vellem dicere verbis,
#########Nec possem scriptis reddere nostra tuis.
Quare haec si toto veniunt tibi serius anno,
#########Da veniam tantae, dum sua causa morae est.
Atque hanc de nostris nunc casibus accipe Musam,
#########Quae male compta quidem est, officiosa tamen.


page 18, image: s058

Nam simul ac tristes immisit Iuppiter Austros,
#########Pelleret ut solita de statione ratem.
Nec libertatem veteris tolerare Magistri,
#########Nec studium vellent pulpita vana meum.
Hic ubi tam longos multo sudore per annos,
#########Dictabam teneris iura tenenda scholis.
Cum desperati quaterent sua tela cuculli,
#########Et peteret nostrum plebs fugitiva caput.
Quaeque meo dudum latuit gremio abdita serpens,
#########Efflaret virus iam manifesta nocens.
Nec, quamvis vellet, tutari posset alumnum,
#########Notus qui nostro carmine Menus erat.
Tum demum fessam converti ad seria mentem,
#########Et spe mutavi pristina fata nova.
Auxilioque hominum fretus, monituque faventum,
#########Deserui veteres invida regna domos.
Est locus angustum longe tenuatus in arcum,
#########Clausa iacent imis moenia parva iugis.
Hinc vagus aequatos exit iam Nicer in agros,
#########Montibus emissus Martia silva tuis.
Et vetus in summo castellum vertice pendens,
#########Collectae quondam, nomina gentis habet.
Illinc ingenti surgunt pallatia muro,
#########Nec timet iratum machina saeva Iovem.
Quam super antiqua turris procul eminet arce
#########Pallatinorum regia prisca ducum.
Huc ego cum natis tribus et cum coniuge vectus,


page 19, image: s059

#########Hac posui sedes in regione novas.
Illaque praeteritis frustra captata sub annis,
#########Munera, fortuna iam meliore, gero.
Quamquam etiam ista suos sensit fortuna labores,
#########Et sunt qui varias opposuere moras.
Dum tacite spargunt suspectae crimina vitae,
#########Deque mea dubitant nescio quale fide.
Nec nisi post longas, placati corda, querelas,
#########Conceptos falso, deposuere metus.
Hic igitur rerum quae currant fata mearum
#########Quaeris, et an vento prosperiore ferar?
Et numquis lateri iungat se fidus amicus,
#########Quique iuvet studiis commoda nostra suis.
Scilicet omnis habet mixtos fortuna labores,
#########Et tibi quod doleas quaelibet hora dabit.
Aspicis ut densis quaedam vineta racemis
#########Florent, et multo praela liquore beant.
Aspicis et solido flaventes farre novales
#########Et suetas domini spem superare sui.
Nunc tamen aut steriles messem frustrantur avenae,
#########Aut nimio saevus Iuppiter imbre nocet.
Aut seges exhausta moriens decumbit arista,
#########Et squalent longa iugera fessa siti.
Nil est sincerum [orig: syncerum], vel ab omni parte beatum,
#########Et certo premitur, dives, inopsque metu.
Certe equidem adveniens animo gratissima nostro


page 20, image: s060

#########Offendi, et voti plurima plena mei.
Non schola, non homines, studiorum turba meorum.
#########Nec locus ingenio dissidet iste meo.
Adde etiam mores urbis, vitamque togatam,
#########Et populum nulla rusticitate gravem.
Quodque illinc alti praecingunt omnia montes.
#########Et crebro viridis fonte madescit humus.
Illinc prospectus aperit se campus in omnes,
#########Et late cultis aequora plana patent.
Quorum quae primos attingunt proxima colles,
#########Lenaea passim consita vite rubent.
Cetera, qua pingues iterantur vomere sulcis,
#########Horrea mille replent frugibus, arva, suis.
Quae late placido peragrantur flumine Nicri,
#########Et tractu gaudent molle fluentis aquae.
Donec fluctivagi miscentur cornua Rheni,
#########Defunctumque vadis excipit ille suis.
Qualia Pegasides loca possedisse sorores
#########Numquam [orig: Nunquam], vel certe non meliora puto.
Et poterunt terris aequari haec laude vetustis,
#########Sive tuis Helicon, Attica sive tuis.
Si non has Danai celebrasset fama coloni,
#########Dum nostra obscura nocte sepulta latet.
Sed tamen illa foret minus aut mihi plena voluptas,
#########Et bona subrepens carperet ista dolor.
Aspicio miseras omni sine honore camenas,
#########Ante leves vulgi turpe iacere pedes.


page 21, image: s061

Nam quotus est, aliquem veterum qui noscere vatem
#########Nunc velit, aut dignum laude poema putet?
Aut quotus est, studio qui vel Demosthenis ora,
#########Vel tua Marce pater, liberiore colat?
Cum Latiis aeque videas sordescere Graecos.
#########Hei mihi Barbariae quanta fenestra patet.
Ille ferox totum iuvenis qui terruit orbem,
#########Sub mediis armis natus Amyntiades.
Carmina Pieridum, dum cingitur ense, legebat
#########Ipsa, iubens vatum castra sonare modos.
Idem cum fessus peteret post praelia somnum,
#########Indormisse operi fertur Homere tuo.
At nunc quis tantum vel longa per otia vatem
#########Aspicit, aut veterem denotat ore librum.
Bartolus, et Baldus, Speculum, Salicetus, et Abbas
#########Et male currendo qui leve fecit iter.
Quorum, ceu nostri quidam modo dixerat aevi,
#########Nomina sunt ipso pene tremenda sono.
Hi sunt, qui Manibus passim volvuntur, et inter
#########Vilia chartarum scrinia, regna tenent.
Hos amat, hos gremio circumfert stulta iuventus,
#########Hos tamque divum numina certa colunt.
Et merito, quis enim solum nunc quaerit honestum?
#########Virtutem precium [reg: pretium] vel putat esse sui?
Lucrum est, quod petitur, magnique salaria censas,
#########Aureaque ista licet saecula iure voces.
Ergo etiam nostras eadem haec iniuria mentes


page 22, image: s062

#########Tangit, et ad questum lumina nostra vident.
Et mihi nunc surgit pro chara [reg: cara] coniuge cura,
#########Atque monent inopem pignora parva patrem.
Quorum venturos contemnere viliter annos,
#########Aut scelus, aut certe non leve crimen erit.
Nam quid agam? frustrane iterum meliora secunda
#########Autumem, et eventus tempus inane sequar?
Scilicet in melius vertit praesentia fatum,
#########Et bene pensavit damna priora bonis.
Quin neque spes superest, et pessima Iuppiter aevi
#########Distulit in nostros (heu ferus ille) dies.
Milibus, et supra, triginta pascitur aeris,
#########Qui sua scandenti terga remittit hero.
At sexaginta, recipit si forte poeta,
#########Dicitur hoc ingens apposuisse lucro.
Heu peritura hominum studia, ingratique labores.
#########Heu aetas nimium rebus iniqua bonis.
Nempe illud magnum, et dignum cur longa sequentem
#########Continuet toties nox vigilata diem.
Scribe miser versus, et scabros dentibus ungues
#########Rode, et virtutum carmine quaere decus.
Interea canis veniet vestita senectus,
#########Et canis multo plus metuenda fames.
Et mox ad pontem stabis, vel limina templi,
#########Ut miser accipias ore rubente stipem.
Atque aliquis digitum tibi monstret, et improbus addat,
#########Hic olim demens, ecce, poeta fuit.


page 23, image: s063

Forsan et haec dicat, quae tunc formica cicadae
#########Dixerat, hiberno [orig: hyberno] rura premente gelu.
Cum, quae cantando laetas contriverat Horas,
#########Per gelidos inopem iussit egere dies.
Quae tamen haud ideo, propria ut mea damna referrem,
#########Versibus hic coepta est tanta querela meis.
Aut quia doctarum postponere sacra sororum
#########Ipse velim, et quaedam barbara lucra sequi.
Sic sit ut ante fuit satis. hoc nihil amplius opto,
#########Non minus esse mihi, nec superesse velim.
Et quam longa meae restabunt tempora vitae,
#########Et quam membra diu spiritus ista reget.
Tam longe faciles habeam ad mea carmina Musas,
#########Et liceat tanto numine posse frui.
Nec magis arentes reficit ros humidus herbas,
#########Cum torret fessos Sirius ignis agros.
Nec magis efflorent Zephyris spirantibus horti.
#########Cum nova vernanti sole patescit humus.
Quam gaudent teneris praecordia nostra camenis,
#########Ista levat curas una medulla meas.
His fama, et toto si quid bene contigit aevo,
#########His scripta est vitae pagina tota meae.
Nam quod amicitia nos uti posse potentum
#########Credis, et hinc aliqua spem ratione trahis.
Certe equidem, fateor, videt haec meliora voluntas,
#########Sed tamen ingenio vincitur illa meo.
Molle mihi et quocumque cor est penetrabile telo,


page 24, image: s064

#########Nec satis haec, multo quam videt ante, cave
Fortuito quondam Micylli nomina casu
#########Repperi, et in mores transiit ille meos.
Dummodo concedas, mediocria cuncta videntur
#########Tuta magis, nec me nomina magna iuvant.
Qui cadit in plano, quamvis pede lapsus iniquo,
#########Sic cadit ut vita sospite, surgat humo.
At miser Elpenor cum scalis excidit altis.
#########Errantes inter mox levis umbra fuit.
Quam cito mutetur mens in diversa potentum,
#########Exemplo didici iam miser ipse meo.
Utque bene haud facile est hoc tempore vivere quemque,
#########Qui bene se tutum, dum latet, esse putat.
Sic contra nimium nolim quoque notus haberi,
#########Et mea nobilium cuncta favore geri.
Nam sua cum memorant inopi benefacta potentes.
#########Subducunt tacito subdita colla iugo.
Quamque etiam hic aliud, dubito, an tu scire volebas,
#########Dum qua fretus agam, quaeris, amicitia.
Ac sunt quos olim fidos habeo inter amicos,
#########Non tamen ex summis nomina magna locis.
Et nos praecipue magno tegit ille favore,
#########Divite fecundat quem tua prole soror.
Qui tunc cum dubia penderent omnia sorte,
#########Nec mea dum staret res stabilita loco.
Multum operae sumpsit, dum nos commendat, et ipsi
#########Submittit pro me scripta legenda duci.


page 25, image: s065

Quamvis nec medicus pro nobis segnior instet,
#########Praesidio cuius principis aula valet.
Nec qui Caesarea quondam praefectus in arce
#########Versabat docta scrinia celsa manu.
Qui tum [correction of the printer; in the print cum] privati sumptum quoque fecerat aeris,
#########Successum causae dum fovet usque meae.
Quos tibi nunc omnes meritis extollere verbis
#########Longum erit, et celebrem laus sua quemque facit,
Et mea iam circum metas festinat anhelans,
#########Et properat versus claudere Musa suos.
Ergo haec ut solito claudatur epistola fine,
#########Ut libeat nobis vivere, vive diu.

EPICEDION IN MORTEM SIMONIS GRYNEI

HOC igitur deerat post tot modo funera fatis,
#########Ante diem ut caderes tu quoque rapte Simon?
Nec tua vel virtus, tantisve exercita rebus,
#########Parcarum potuit flectere cura manus?
Non tale ingenium, non tot versata per artes
#########Pectora, et aeterno mens operata Deo?
Sed pariter tecum tantarum commoda rerum,
#########Atque eadem tanto tempore parta iacent?


page 26, image: s066

Scilicet illud erat, quod mens praesagiit aegra,
#########Confero dum nostris saecla priora malis.
Paulatimque ulla quodcumque excellit in arte,
#########Defluit, et rerum concidit omnis honor.
Heu quid adhuc restat? quem mors non abstulit atra,
#########Qui posset studiis utilis esse bonis?
Occidit ille, decus patriae communis, Erasmus,
#########Aetas cui retro non tulit ulla parem.
Primus qui rectas in lucem protulit artes,
#########Pieridas veteri restituitque loco.
Nec non et linguas hominum formavit, et ora,
#########Quoque modo, docuit, quaeque loquenda forent.
Quin etiam pietas, vero quod honore refulget,
#########Illius haec quanta est, gloria prima fuit.
Nec satis hoc, tantam cumulat mox altera cladem,
#########Ipsa quoque haud multo, quam fuit illa, minor.
Nam modo qui Danaae patefecerat atria longae,
#########Omniaque e propriis fontibus hausta dabat.
Proximus huic, fato rapitur Budaeus iniquo,
#########Budaeus patriae gloria summa suae.
Cui similem toto vidit neque Sequana regno,
#########Nec Rhodanus quantis circuit arva vadis.
Sed neque sic Parcae, linguarum clade duarum,
#########Contentae saevas continuere manus.
Quin etiam Aonidum ne spes foret ulla sororum,
#########Verbaque qui certis iungeret apta modis.
Te quoque mos simili rapuit mors invida fato,


page 27, image: s067

#########O decus o nostri dux Eobane chori.
Carmina quo nemo cecinit felicius alter,
#########Quotquot adhuc vatum Teutonis ora tulit.
Nec melius numeris inclusit sacra profanis,
#########Vertit et Ausoniis Dorica verba modis.
Qui, si quisque alius mortali lege creatus,
#########Vivere dignus erat, vivere dignus eras.
Sed neque Pieridas Parcae, neque carmina curant,
#########Versa est in cineres haec quoque fama leves.
Ultima restabat magni experientia caeli.
#########Astrorumque vices, et numerare vias.
Et certo instabilem metiri limite mundum,
#########Temporaque ad causas quaeque referre suas.
Hanc etiam nostris invidit mentibus artem,
#########Quaecumque haec laesi numinis ira fuit.
Tuque sagax rerum, qui causas, quique meatus
#########Nosses, qui spatio [orig: spacio] claudere quaeque suo.
Ecce iaces, subito fatis ereptus acerbis,
#########Inque solo modico conditus ante diem.
O labor, o rerum quae post hac forma futura est,
#########O quae nos, et quam barbara vita manet.
Sic quoque tristis hiems [orig: hymes], quoties festinat, et atrae
#########Impendent nubes, et sine luce dies.
Decutiunt frondes properatae mane pruinae,
#########Et squalent subito prata nemusque gelu.
Quo tantos igitur refert cepisse labores?
#########Quid toties noctu continuasse diem?


page 28, image: s068

Si frustra est quidquid miseri sudamus, et omne
#########Labitur incassum quod vigilans, opus.
Ergo artes valeant, valeant cum carmine Musae,
#########Hactenus et pulchri quidquid in orbe fuit.
Vivamus dum fata sinunt, dum suppetit aetas,
#########Otia dum laetus fertque refertque dies.
Nil iuvat assidua corpus consumere cura,
#########Nil somno aut variis abstinuisse iocis.
Una eademque omnes sequitur, mors ultima, merces,
#########Pensantur precio [reg: pretio], vita, laborque pari.
Nam quas commemorem quas non cognoveris artes?
#########Mente sagax idem, promptus et ingenio?
Aut qua parte putem tibi non favisse Camenas?
#########Unum quem multis ante tulere viris.
Nec repetam in triviis vulgo dictata magistris.
#########Multi quae iactant, pars bene rara tenet.
Sed quae perpetuo veniunt sudore paranda,
#########Nec nisi cum multo parta labore manent.
Scilicet Alcathoi, quae quondam natus in urbe,
#########Involuit numeris abdita tota suis.
Quaeque Phalanteis senior celebravit in agris,
#########Lignea cui volucris facta columba fuit.
Et qui Bacchiadum suffecit moenia genti,
#########Dum raptat trepidas machina caeca rates.
Idem qui ficto stellas numerabat Olympo,
#########Et caelum modico clauserat omne vitro.
Aut rursum veteris genuit quem terra Canopi,


page 29, image: s069

#########Qui docuit geminis astra, solumque libris.
Dum radio totum describit gentibus orbem,
#########Et caelum certis dividit omne plagis.
Tempora quae messor, quae tempora spectet arator
#########Quaeque ferant aestus sidera, quaeque gelu.
Hinc etiam quantis erret Saturnius annis
#########Pallor, et in summo quam ferus ille iugo.
Quam nihil a Solis distet Cyllenius igne,
#########Martia cum retro stella, vel ante meet.
Cum Iove cur iunctum Veneris levet omnia sidus,
#########Sintque iidem multis saepe medela malis.
Omnia quae quondam multo comprehensa labore,
#########Tu quoque iam noras arte docere pari.
Noras, et longis aliorum exercita curis,
#########Doctrinae spatio [orig: spacio] tradere certa brevi.
Non ceu magna solet pars, atque improvida veri,
#########Qui vulgo ostentant plurima, pauca docent.
Qui caeca involvunt, dum tentant omnia, nocte,
#########Atque alios secum praecipitanter agunt.
Sed simul accedens triplicis facundia linguae
#########Miscebat molli cetera dura favo.
Namque uti nec gemmae, nec fulvum sic micat aurum,
#########Obscura donec condita nocte latent.
At simul in lucem veniunt effossa latebris,
#########Consciaque artificis perpolit illa manus.
Tum demum incipiunt solito fugere nitore,
#########Et precium [reg: pretium] capiunt pro bonitate suum.


page 30, image: s070

Sic nisi et has artes commendet gratia linguae,
#########Et per se caecis lumina rebus agat.
Incassum longos videas perferre labores,
#########Quicumque his animos applicuere rudes.
Quamvis non uno meruisti nomine Laudem,
#########Aut tantum prudens istius artis eras.
Quippe et naturae causas memorare solebas,
#########Et quo res crescant, intereantque modo.
Quaeque supra vires hominum posuere vetusti,
#########Recte quae sola mente videre licet.
Vel dum Mopsopio repetis dictata Lyceo,
#########Illa Stagiritae milia multa senis.
Aut quibus Ilyssi sese iactabat ad amnem,
#########Quo factum celebre est rus Academe tuum.
Vel dum Pergamei scrutaris sensa magistri,
#########Qui scripsit medica quidquid in arte patet.
Quae tu nunc proprio gnarus sermone docebas,
#########Dum cupis ad fontes quaeque referre suos.
Nunc eadem scriptis vertebas Graeca Latinis,
#########Mutando Latiis Attica verba modis.
His quoque enim quondam iungebas pectora curis,
#########Dum curis aetas par fuit ista tuis.
Testis Pannonii gens Istri [reg: Histri] consita ripis,
#########Quam modo bis Geticae diripuere Manus.
Testis vicinum quae fama praevolat Albim,
#########Urbs modica, at magnis nobilitata viris.
Et quae piscoso raduntur moenia Nicro,


page 31, image: s071

#########Rhene tuos cursu qua petit ille lacus.
Quae loca longinquis a se distantia terris,
#########Omnia tum studiis plena fuere tuis.
Praecipue sed enim doctrinae pectora sacrae
#########Insedit certo numine cura, tua.
Quae, seu clara dies, seu nox rediisset ab alto,
#########Fixa tuis animis semper et una fuit.
Ac, ceu sola alias artes supereminet omnes,
#########Estque eadem humanis addita meta viis .
Sic fuit illa tibi reliquorum meta laborum,
#########Legit et occasus vela suprema tui.
Ceu tum postremo meditantem tempore vidit
#########Subnixa Helvetiis urbs Basilea iugis.
Vidit et undanti mediam qui dividit amne
#########Rhenus, et ipse suas saepe repressit aquas.
Ut non ambiguo videaris honore vocatus,
#########Aut frustra tanti nomen habere dei.
Sed velut illius reliquas sapientia Musas
#########Rexit, et Aoniis praefuit ille choris:
Sic tu Grynei luco nutritus in alto,
#########Vixisti doctos inter Apollo viros.
Sed tamen o superi quo tantae commoda laudis,
#########Quo studium atque artis gloria tanta valet?
Quid iuvat aetherios [orig: aethereos] animo penetrasse recessus,
#########Et sensu geminos ultra abiisse polos?
Si pariter saevae rapiunt haec omnia Parcae,
#########Atque bonos eadem fata, malosque premunt.


page 32, image: s072

Quanquam o care [orig: chare] Simon, doctorum si qua superstes
#########Fama erit, ista tui fama perennis erit.
Nec tecum sensus pariter mors abstulit omnes,
#########Aut idem te, qui corpora, somnus habet.
Sed sive ulla manent iustas solacia mentes,
#########Seu superest animis vita parata piis .
Tu quoque felices inter laetabere mentes,
#########Et tecum studiis ipse fruere tuis.
Nec te venturi laedent contagia saecli,
#########Nec mala quae praesens plurima tempus habet.
Sed ceu sublimi tutus spectabis ab arce,
#########Seu fraudem mundus, seu parat iste dolos.
Contemnesque, aevo seu nostro, sive futuro,
#########Miscentes omni fasque nefasque modo.
Quo tu seu campos inter gradieris opimos,
#########Qua stant Elysii regna beata soli.
Seu te supremi retinent habitacula caeli,
#########Inque uno triplicem conspicis ore Deum.
Sis felix, nostrumque olim miserare laborem,
#########In tempus memores qui sumus omne tui.

GEORGIO REIFFENSTEIN.

HIc tibi care [orig: chare] damus nuper descripta, Georgi,
#########Tristia germani carmine fata tui.
Primus ut ipse legas, et post si digna videntur,
#########Exhibeas si cui grata futura putas.


page 33, image: s073

Optarim vivo meritas potuisse referre
#########Grates, et digna tollere laude virum.
Ast aliter superis visum est, et Parca negavit
#########Huic ultra fusos invidiosa suos.
Ergo hoc defuncto persolvi munus amico,
#########Demisique umbris exequiale piis .
Quae vos debetis gratam testantia mentem
#########Atque voluntatis signa putare meae.
Et reliqui unius germani nomine fratres,
#########Debita in accepti pensa referre libros.

EPICEDION IN OBITUM IOANNIS REIFFENSTEIN.

TE quoque Iane tulit tot casus inter acerbos,
#########Quae sinit intactum mors violenta nihil?
Nec tua te probitas iuvit, neque vita pudica?
#########Aut animi similis candor ubique sui?
Nil tibi nec teneras adeo coluisse camenas
#########Profuit, aut studiis tam vigilasse bonis?
Cunctaque tantorum tulit ornamenta laborum,
#########Quae tibi postremum luxerat una dies?
Idque etiam in mediis , et adhuc florentibus annis
#########Vix duo bis vitae lustra tenente tua?


page 34, image: s074

Et tibi nunc obulo restet non amplius uno,
#########Quem capiet Stygiae navita saevus aquae?
Tuque per obscuras incedens pallidus umbras,
#########Ora ignota refers, ossaque nuda trahis?
Heu miseras hominum mentes, et inania vota,
#########Quam spes eventus non habet ulla suos.
Necquicquam capimus tot pro virtute labores,
#########Quo trahimur, frustra est omnis honoris amor.
Multaque perpessi variis discrimina rebus,
#########Haec tandem ferimus praemia mortis iter.
I nunc, et magnos optes egisse triumphos,
#########Multaque victrici pone trophaea manu.
Aut vigil attenues per longam corpora noctem,
#########Munera dum captas pallidus Aonidum.
En iacet exiguo defuncti cespite Iani
#########Et modico tectum corpus honore soli.
Quique modo celsum captabat nomine caelum,
#########Implevit digitis busta levanda tribus.
Atque audet precium [reg: pretium] quisquam sperare laborum,
#########Aut per tot rerum sustinet ire vices?
Parcite mortales varios tot ferre labores,
#########Frigora, solem, imbres, et tolerare sitim.
Praemia virtuti non amplius ulla parantur,
#########Haec opera in sterili sumitur omnis humo.
Nulla potest homini probitas depellere fatum,
#########Nil iuvat esse bonum, nil iuvat esse pium.
Cui superum Ianus non exolvebat [reg: exsolvebat] honores,


page 35, image: s075

#########Aut in quo Divis non operatus erat?
Quanta tulit? longis quoties distantia terris,
#########Et procul ignotis regna petebat agris?
Dum propius doctas studuit cognoscere Musas,
#########Et coram doctos ipse videre viros.
Et tamen e medio raptus crudeliter aevo est,
#########Nil horum potuit vim prohibere necis.
Fataque sic modicas huius conclusit in horas,
#########Omnia quae triplici stamine Parca regit.
Ut neque venturae vim praesentiscere mortis,
#########Nec posset subitis antevenire malis.
Heu mihique tristes tangunt mea pectora curae,
#########Quam mihi tunc lacrimis ora rigata madet.
Cum subit illius tristissima lucis imago,
#########Quae tulit exitii funera dira tui.
Cum tu deserto fusus miserabilis agro,
#########Et cuperes homines atque vocare deos.
At neque tunc homines tibi, nec succurrere divi
#########Crudeli poterant fila secante dea.
Namque etiam memini, properans cum fama veniret,
#########Heu mihi, funesti nuntia [orig: nuncia] fama mali:
Et timidis oculis, et maesto pallida vultu,
#########Atque ambas lacrimis commadefacta genas.
Multa prius gemitus inter suspiria ducens,
#########Tandem ita turbatos aederet ore sonos:
Occidit infausto venatum sidere ductus,
#########Ianus Rophaeae gloria magna domus.


page 36, image: s076

Sic lacrimans ait, atque simul circumspicit, ecquos
#########Auditi vellent verba movere mali.
Cumque videt passim manantia fletibus ora,
#########Substitit, et tersis addidit ista genis.
Non procul a nostris trans Maeni flumina regnis
#########Arx patet e summis conspicienda iugis.
Regia cui quondam fecit cognomina rupes,
#########Priscorum sedes, nobiliumque ducum.
Hanc iuxta exiguis habitantur moenia tectis,
#########Et sua non multus rura colonus habet.
Hic, ait illa, diu tenuit sua limina Ianus,
#########Fretus germano, et commoditate loci.
Et iam tranquillae speraverat otia vitae,
#########Cum vertit vultus Parca maligna suos.
Tempus erat prima cum sol aestate per altos
#########It geminos, et adhuc florida prata virent.
Et tunc purpureos veniens aurora iugales
#########Iunxerat, et toto lux erat orta polo.
Cum stetit ante fores tecto progressus ab alto
#########Ianus, et in solitos ire parabat agros.
Interea sed enim celsa veniebat ab arce,
#########Ortus principibus Laodovicus avis.
Hic generis famam virtute aequavit, et unus
#########Doctrina aequales vicit et arte suos.
Altera spes regni, et tantas successor habenas
#########Unus tam clarae dignus habere domus.
Hic tum venatum magna comitante caterva


page 37, image: s077

#########Ibat ad obiecti proxima lustra iugi.
Pone plagas famuli laqueos et retia portant,
#########It coniunctorum copia multa canum.
Postquam igitur noto vidit pro limine Ianum,
#########Quem studiis captus fecerat ille suum.
Admonet in saltus comes ut venantibus iret,
#########Atque voluptatis spem facit, atque rei.
Nec cessat verbis donec persuadet, et ille
#########Iam venatorum pars quota factus abit.
Heu caecas hominum mentes, et inertia corda,
#########Quam nemo exitium praevidet ante suum.
Dum miser intendis fugienti retia cervo,
#########Aut spolium ex timidis quaeris inane feris.
Ipse cadis fulva mox contumulandus arena,
#########Mortis ab infesta praeda petita manu.
Namque sub adversos cum iam vestigia saltus
#########Cum domino famuli sola per arva tenent.
Adproperant alii, cinguntque indagine silvam,
#########Pars etiam insidias, notaque lustra petunt.
Ipse quidem studio progressus primus in altos
#########Ante alios montes Laodovicus abit,
At miser interea properantibus undique cunctis,
#########Extremis etiam Ianus oberrat agris.
Namque ibi dum sequitur, veteri quo more solebat,
#########Nescio quid meditans, pone relictus erat:
Nec prius est numero quod abesset cognitus illo,
#########Quam starent summis retia tenta iugis.


page 38, image: s078

Hic demum comitis coepit meminisse relicti,
#########Seu famulus, sive is Laodovicus erat.
Et primum si qua per devia gressibus iret,
#########Clamando Ianum nomine saepe vocant.
Mox etiam famuli partes mittuntur in omnes,
#########Si fessus tacita forte sederet humo.
Sed neque respondet, nec parte reducitur ulla,
#########Summaque necquidquam culmina, Iane, sonant.
Iane taces, frustraque vocant tua nomina colles?
#########Ignari ah quae te tristia fata premant.
Namque ibi dum silvae resonant clamoribus omnes,
#########Et feriunt caelum nomina, Iane, tua.
Interea rediit, qui retro missus in agros
#########Atque etiam amissum quaerere iussus erat.
Ac miseris complet late loca cuncta querelis,
#########Atque amens homines invocat atque deos.
Ianus in extremis, inquit, miserabilis agris
#########Stratus humi, et toto pallidus ore iacet.
Et neque membra movet tacitus, neque vocibus hiscit,
#########Nec calor in gelidis artubus ullus inest.
Ipse equidem accessi, tetigique et voce vocavi,
#########Ast anima in toto corpore nulla micat.
Deseruit partes, spes vitae, spiritus omnes,
#########Mortis ubique gelu, mortis ubique color.
Ite citi, auxilium properate, et si qua medendi
#########Ars iuvat, huic misero reddite lucis opem.
Obstupuere omnes, et monte repente relicto,


page 39, image: s079

#########Attonitus campi proxima quisque petit.
Hic miser ille iacet manibus super ima revinctis
#########Pectora, et ad superos ora supina ferens.
Signa procul lapsi crepidae post terga relictae
#########Ostendunt, mortis cetera causa latet.
Nec spes est aliqua vitae revocabilis arte,
#########Omnia iam torpent interiora gelu.
Hunc habuit vitae finem, finemque laborum,
#########Qui modo tot fratrum gloria Ianus erat.
Haec ait, et tenues mox fama recessit in auras
#########Indicio [orig: Inditio] fratris credita vera tui.
At mihi quam gelido manavit corpore sudor,
#########Hei mihi qualis in hoc pectore maeror erat?
Quas lacrimas fudi, quot fletibus ora rigavi,
#########Quae mihi post illum mens tulit aegra diem?
Tene tot insomnes virtutis amore labores,
#########Tot mala ferre famis, tot mala ferre sitis?
Et nunc crudeli perpessum funera casu
#########Per Stygiae nudum vadere flumen aquae?
Necte Pieridum monumenta iuvare sororum,
#########Aut quod tot linguis praeditus unus eras?
Cultoresque suos quae semper vidit egentes,
#########Nunc etiam miseros Musa videre potest?
Nec satis est vanum quod ceu ludibria vulgus
#########Nos habet, an superum nunc quoque fata prement.
Cur igitur quisquam studiis operatus honestis,
#########Aut colit Aoniae numina vestra deae?


page 40, image: s080

Nec potius tutae sibi comparat otia vitae,
#########Et sedet ad patrios absque labore focos.
Mercator vestes, aurum, conchylia [orig: conchilia], gemmas,
#########Uxorem, fas, ius, omnia tutus habet.
Mille domi famulos solio despectat ab alto,
#########Si ratio Euganei fors sit habenda croci.
Aut populosa fori per compita pransus oberrat,
#########Dum coquat e centum massica pota cadis.
Quae satius quanto? sed me prius ima dehiscat
#########Tellus, et Stygio deferar ante lacu:
Quam cura Aonidum cunctis potiore relicta,
#########Gemmas, aut aurum dona caduca sequar.
Cuncta ea praetereunt, longos tenuata per annos,
#########Ingenii solum stat sine fine decus.
Quae quoque Iane, tuos debent solacia casus,
#########Tristiaque exitii fata levare tui.
Nam licet indigno periisti funere lethi,
#########Corpus, non famam mors tulit ista tamen.
Et tibi nunc longum vivet per saecula nomen,
#########Nostra modo veri carmina si quid habent.
Ac vetus Elysii si vera est fabula campi,
#########Tu quoque in Elysii vallibus unus eris.
Aut si ficta iacent tantarum gaudia rerum,
#########Stantque animis caelo regna parata piis .
Te quoque caelestis capient habitacula sedis,
#########Ibis et ad liquidos umbra beata polos.
Et si quis levibus defuncto corpore sensus


page 41, image: s081

#########Est animis, aut si pristina vota manent:
Hic iterum docti cognosces ora Capellae,
#########Hunc etiam subito funere Parca tulit.
Et simili mortis quondam solabere casu,
#########Et veteri uteris laetus amicitia.
Ergo ubicumque manes, felix vive, atque beatus,
#########Et nostri numquam [orig: nunquam] non memor esse velis.

EPICEDION EOBANI HESSI POETAE.

ERgo in te saevae tantum potuere sorores?
#########O decus, o nostri dux Eobane chori?
Nec tua te virtus, neque tot texere camenae,
#########Legitimum caderes quo minus ante diem?
Idque placet superis, quorum violenta potestas,
#########Iam prope praeclarum, quod fuit, omne tulit:
Dum praedam totus de nobis exigit annus,
#########Et spolium ex omni mors petit atra loco?
Plangite Pierides, ereptum plangite vatem,
#########Et mecum vestri funera flete ducis.
Plangite quae celsas colitis, regna Hessica, silvas,
#########Catthiades nymphae, monticolaeque deae.
Quas circum Veraris fluit, et quas Aedera circum,


page 42, image: s082

#########Et nova facturus flumina Fulda, suo.
Plangite, et hoc veteri persolvite munus alumno,
#########Et tumulo flores, et date serta novo.
Non illo melior fuit, aut reverentior aequi,
#########Saecula quot retro multa tulere diu.
Nec vestros aeque quisquam celebravit honores,
#########Quicumque Aoniis fontibus ora rigant.
Et tu Lane pater pendente in pectore barba,
#########Hessica qui longo limite rura secas.
Exue fronde comas, viridantes exue amictus,
#########Et nova cultoris funera plange tui.
Ulva tegat faciem, madidique uligine crines
#########Maestitiam cultu deteriore notent.
Nec tibi nunc placeant tenero iuga consita Baccho,
#########Aut virides ripae, laetaque culta satis.
Nec te detineant calidis vernantia lymphis
#########Labra, quibus certa membra lavantur ope.
Hic ubi vicinos iacet inter Amisia colles,
#########Hessicaque occiduum distinet arva nemus.
Sed maestus sine honore means, sine numine, lento
#########Ad Dominum Rhenum gurgite perfer aquas.
Atque aliquis cernens defectam flumine ripam,
#########Quis novus hic amnis squalor, et unde roget.
Quis Deus huic animum, quis cursus tantus ademit?
#########Ut gressu solito languidiore venit?
At tu, sed modicae gemebundo murmure vocis,
#########Ille meus, dicas, ille Poeta iacet.


page 43, image: s083

Mortuus ille iacet, cuius super aethera cantu
#########Flumina cum nymphis nota fuere meis.
Atque ita dilapsus tacito sub gurgite, tecum
#########Haec vatis defle tristia fata tui.
Nec te poeniteat [reg: paeniteat] tanti pater optime luctus,
#########Aut haec non tali digna dolore putes.
Non magis Odrysias celebravit carmine silvas
#########Orpheus, et ripas Strymonis unda tuas.
Nec plus Vergilio debent tua flumina Minti,
#########Quamvis huic aetas non tulit ulla parem.
Fluminaque debent et nymphae Catthides Hesso,
#########Et quantum Hessiaci restat ubique soli.
Ille tuas primus celebravit carmine gentes,
#########Ille dedit ripis nomina Lane tuis.
Nec notus Veraris fuerat, neque Fulda futurus,
#########Flumina quae pariter iuncta Visurgis habet
Nec quantum a Moeni distat vagus Adrana ripis,
#########Cognita cum populis pars foret ulla suis.
Si non hic patriae servasset nomina terrae,
#########Atque eadem illius carmine nota foret.
Praecipue sed enim tanto se iactat alumno,
#########Quae vetus a Franco vertice nomen habet.
Mons ubi Christiparae celeberrimus aede puellae,
#########Dum culta est nati mater honore, fuit.
Nunc melior postquam pietas caput extulit orbi,
#########Desertum tacitis Aedera lambit aquis.
Quas sedes olim Francos tenuisse colonos,


page 44, image: s084

#########Deque suo nomen, fama, dedisse loco.
Hic ille in superas primum fuit editus auras,
#########Hic patria, hic illi tecta domusque fuit.
Hinc puer egressus, late virtutibus orbem
#########Et fama implevit nominis ipse sui.
Namque ut prima tibi repetam cunabula vitae,
#########Et versu peragam tempora tota brevi:
Ter quinque exierant post natum saecula Christum,
#########Sublatis annis sed quater inde tribus.
Cum satus ille novas partu processit in auras,
#########(Lux fuit haec Nonis Iane dicata tuis.)
Non huic divitiae, non magnum nomen avorum,
#########Non domus antiquis fulsit imaginibus.
Qualia mirantur vulgo, qui facta parentum,
#########Quam sua laudari pulchrius esse putant.
Sed simul ac tenera matris progressus ab alvo,
#########Vagitus infans aedidit ore novos.
Mox facilis prima fuit huic aetate Minerva,
#########Quae natum gremio sustulit ipsa suo.
Hinc puero ingenii vires, animosque valentes
#########Indidit, et pulchri fecit ut esset amans.
Ac velut uda solet formas, quascumque iubebis,
#########Cera sequi, et faciem ferre subinde novam.
Sic Dea crescentem cunctos mollivit in usus,
#########Pectoraque ad studium quodlibet apta dedit.
Atque ita seu verbis gauderes lege solutis,
#########Non facile in prosam largior ullus erat.


page 45, image: s085

Seu malles numeris certis adstricta modisque,
#########Pangebat spatio [orig: spacio] carmina mille brevi.
Quinetiam verbis mutabat Graeca Latinis,
#########Vertebatque modis scripta vetusta novis.
Usque adeo partes pariter pollebat in omnes,
#########Nil huic invictum, quod modo vellet, erat.
Quamvis ipse sacras solitus praeferre camenas.
#########Ante omnes semper carmen amabat opes.
Carminibusque diem peragebat, carmine noctes,
#########Nec semel et fessi somnia carmen erat.
Sive aliqua ista fuit naturae causa latentis,
#########Quae ceu iure suo mollia corda rapit.
Hasque ita nascenti vires infudit ab ortu,
#########Quae nova cum niveo fulsit olore Chelys.
Seu vere Deus est, quo vatum corda moventur,
#########Atque iidem taciti numinis instar habent.
Certe non aliis studiis potioribus usus,
#########Quaecumque huic esset sors obeunda, fuit.
His puer accrevit, medio his excelluit aevo,
#########His etiam clausit fata suprema senex.
Ergo idem primis nuper digressus ab annis,
#########Tempora cum lustris conderet acta tribus.
Turpe ratus patrios numquam [orig: nunquam] liquisse penates,
#########Contentumque uno consenuisse solo.
Partim etiam accensus famae potioris amore,
#########Doctorumque volens ora subire virum.
Egressus patria, Turingam venit in urbem,


page 46, image: s086

#########Cui vada fecerunt nomen Hiera tua.
Nam fuit haec quondam sedes celeberrima Musis,
#########Artibus, et studiis nobilitata bonis.
Cum nondum placidas premeret discordia divas,
#########Aurea quae sanctae tempora pacis amant.
Hic operum specimen primum dedit ille suorum,
#########Hic sua cantari carmina seque tulit.
Dum sedet et gracili celebrat modulamine silvas,
#########Pastorumque casas, amnicolasque deas.
Et prius ignotis componit nomina ripis,
#########Sive tuis Unster, seu vage Nesse tuis.
Ergo novo ornatus pridem cognomine vatis,
#########Et fretus Musa carminibusque suis.
His quoque digressus, quas tunc celebraverat oras,
#########Dissita longinquo venit in arva solo.
Terra iacet gemino procul hinc subiecta Trioni,
#########Pigra gelu, et cana tota perusta nive.
Hinc mare, quod Venedi saeclo coluere priore,
#########Unde gerunt tenerae succina lecta nurus.
Illic externum secludit Martius hostem,
#########Sanguine qui pastus Sarmata vivit equi.
Ipsa vetus retinet generosa Borussia nomen,
#########Teutonici quondam militis ense potens.
Huc illum evectum per milia multa viarum,
#########Seu fors, seu rerum certa cupido tulit.
Hic cum principibus crebra versatus in aula,
#########Et mores hominum vidit, et ingenia.


page 47, image: s087

Atque uti Neritius quondam iactatus Ulysses,
#########Hinc circum terras, hinc freta longa maris.
Antiphatem, et Cironas vidit, saevumque Cyclopa,
#########Lotophagumque dapes, Alcinoique nemus.
Sic ille in media variorum gente virorum,
#########Nunc bona, nunc aequo pertulit ore mala.
Sed neque tunc Musas posuit, curamve priorem,
#########Aut studio versus languidiore dedit.
Nam partim alterno descripsit carmine sensus,
#########Quos mandat Divo Diva puella viro.
Partim etiam sylvis coepit mandare canoris,
#########Res, populos, urbes, funera, bella, viros.
Hic ubi vicino mergit se Vistula ponto,
#########Et secum raptas in mare vertit aquas.
Quamque etiam nigri cantantem ripa Viadri
#########Audiit, et Suevi proxima terra soli.
Et quae Sarmatico paret Cracovia regi,
#########Urbs vetus, et veteri nobilitata schola
Quae loca noscendi studio prius omnia vidit,
#########Quam vidit vitae bis duo lustra suae.
Hinc tandem patrias animum revocavit ad oras,
#########Et redit in terras lenis Hiera tuas.
Quasque novo quondam celebrabat carmine sedes,
#########Has iterum veteri captus amore petit.
Hic precio [reg: pretio], et solita conductus lege docendi,
#########Explicuit vates, Rhetoras, Historicos.
Ipsi ubi tum multa nos hunc gravitate legentem


page 48, image: s088

#########Vidimus, in magno pars quotacumque grege.
Ac minor huius erat non illo tempore fama,
#########Quam tua per Latias Quintiliane scholas.
Tam bona facundae manabat gratia linguae,
#########Tantus et in toto sederat ore decor.
Fors etiam vitam terra clausisset in ista,
#########Uno hanc si claudi fata tenore sinant.
Sed fortuna bonis quae rebus ubique repugnat,
#########Hunc quoque non uno passa vigere loco.
Namque ubi iam senior requiem, finemque laborum
#########Sperat, et extrema littora puppe secat.
Sive hominum invidia, seu sorte trahente coactus,
#########Haec tum mutavit sedibus arva novis.
Norica qua Pyrgi iactat se nomine tellus,
#########Artibus et cultis incluta [orig: inclita] terra viris.
Huc illum asscivit sapiens cum plebe senatus,
#########Ut veheret Musis haec quoque regna suis.
Esset et illius decus, et nova gloria gentis,
#########Et regimen coeptae, normaque certa scholae.
Nam fuit haec pulchris urbs semper dedita rebus,
#########Inventrix operum, et laudis amore flagrans.
Et quaecumque aliquo virtutis nomine fulgent,
#########Haec illa ante alias ingeniosa colit.
Ergo iterum patria post tempora longa relicta,
#########Mutavit veterem conditione nova.
Ac socios inter Ioachimum Graeca docentem,
#########Et te pars nostri, Micale, magna chori.


page 49, image: s089

Hic sibi tum laudis tantum, famaeque paravit,
#########Quantum fas ulli conciliare viro.
Nam neque muneribus caruit, nec honoribus umquam,
#########Dignaque factorum praemia multa tulit.
Quamquam etiam ista sua turbavit commoda fraude,
#########Quae nihil integrum Noxa maligna sinit.
Et mox Turingos iterum revocatus in agros,
#########Rebus ut auxilium ferret, opemque malis.
Colligeretque diu passim et sine honore iacentes,
#########Desertasque hominum fraude, locique deas.
Ut bis ab externis fuit has accitus in oras,
#########Sic bis ad externas inde repulsus abit.
Fortunaeque fuit veluti pars ludicra quaedam,
#########Perque vices trepidae summa, vel ima rotae.
Donec ad hanc veteris sortem respexit alumni,
#########Ille tui princeps Lane, Philippus agri.
Aerumnamque viri, et sortem miseratus iniquam,
#########Iussit ad antiquos hunc remeare Lares.
Hic tandem reliquae transegit tempora vitae,
#########Cumque suis natis, coniuge cumque sua.
Hic idem Aonias patriam revocavit ad undas,
#########Adduxitque novas ex Helicone deas.
Cum quibus extremos aevum perduxit in annos.
#########Dum clausit summum meta peracta diem.
Sed fors privatos hominis quoque noscere mores,
#########Quaeris, et ut vitam degerit ille suam.
Nam modo non paucos obscurat fama poetas,


page 50, image: s090

#########Musa quibus facilis, vita nefanda fuit.
Quique suis recte cum possent dotibus uti,
#########Turpia carminibus praeposuere bonis.
Ut qui ferali furiarum concitus oestro,
#########Lemniadum aequavit nomine reque malum.
Aut qui, Vangionum dum censet in urbe gregatos,
#########Stridenti miseras lancinat ore deas.
A quibus hic noster toto sic abfuit aevo,
#########Ut caelum extremo distat ab Oceano.
Nam neque luxuriam vitamve secutus inertem,
#########Nec ventri aut Veneri deditus ipse fuit.
Sed simul ac iustos aevi pervenit ad annos,
#########Iamque aetas illi facta virilis erat.
Consortem vitae legit, sociamque laborum,
#########Ingenio, fama, nobilitate parem.
Huic thalamo iunctus, tedaque [reg: taedaque] fideque iugali,
#########Protulit in lucem pignora multa novam.
Quorum pars etiam vitali vescitur aura,
#########Atque tuos passim Lane pererrat agros.
Pars, ita propositum fatis repetentibus aevum,
#########Ante suum rapti morte obiere diem.
Nec rursum invidiae stimulis agitatus et oestro,
#########Effudit nigro carmina felle lita.
Aut studuit famae cuiusquam aspergere labem,
#########Verbaque latrantum fingere more canum.
Sed pariter vitae servans, linguaeque pudorem,
#########Et praestare potens, et retinere fidem.


page 51, image: s091

Nec minus ingenio, quam puro candidus ore,
#########Scripta dedit passim moribus aequa suis.
Nam partim cecinit laudum et virtutis amorem,
#########Quae pariant animis commoda multa piis .
Ut quae pastorum iuvenis cantavit avena,
#########Dum patriam atque artes evehit ore bonas.
Aut cum silvarum celebravit nomine sparsim,
#########Cum populis, urbes, regna, ducesque suis.
Partim etiam versu mutavit Graeca Latino,
#########Et docuit Latias illa sonare togas.
Hinc et Simichides Siculis transgressus ab arvis.
#########Ausonia celebrat pascua voce sua.
Hinc et Pelides et Troiae eversor Ulysses,
#########Verba facit populo sueta Quirine tuo.
Praecipue accensis divorum pectora rebus,
#########Inclusit numeris sacra, Deumque novis.
Nam modo digressus primis cantavit ab annis,
#########Quae mittat sancto sancta legenda viro.
Mox etiam Solymi convertit cantica vatis,
#########Iussit et Ausonios illa referre modos.
Atque utinam poterat producere longius annos,
#########Nec properent triplices fila secanda Deae.
Iam quoque digestos legeres in carmina fastos,
#########Et seriem sacrae totius historiae.
Nec plus Peligno laudis, famaeque poetae,
#########Pontificum parerent eruta festa libris.
Quam mihi tunc noster meruisset carmine vates.


page 52, image: s092

#########Exposita tota cum pietate fide.
Sed fera quae rapiunt ipso bona cuncta sub ortu,
#########Invidere novis his quoque fata bonis.
Idque opus inceptum, praeventus morte reliquit,
#########Dum velut e medio tramite raptus, obit.
Quo te non debet tanti, pater optime, luctus,
#########Aut tanti vatis, Lane, pigere tui.
Sed velut hic alios supra caput extulit omnes,
#########Quicumque Aoniis ora rigantur aquis.
Sic decet hunc omnes lugere hominesque deosque,
#########Hessiaci quotquot nutrit arena soli.
Nam quid maius in hoc restat, quo vivimus, orbes
#########Quidve aliud superis nos facit esse pares?
Gratia quam vatum, et praeconia docta sororum,
#########Concita quae vatum numine corda regunt.
Quis veterum nosset laudes et facta virorum?
#########Fortes Aeacidas, Neritiosque duces?
Aut quis Scipiadas, aut quis te maxime Caesar?
#########Teque tot invictum magne Camille malis?
Nomina si nulli servassent ista poetae,
#########Nec tantus sacri carminis esset honos?
Nulla foret laudum, virtutis nulla cupido,
#########Ni moveant vatum tot monumenta viros.
Illis debemus quascumque accepimus artes,
#########Illis debemus sacra, fidemque Deum.
Adde quod his, tali superum qui mente reguntur,
#########Nec sceleri, aut vitiis obvia corda patent.


page 53, image: s093

Nullus avaritiae stimulus, non ullus amorum,
#########Excepto si quem foedera casta ligant.
Sed sive in solis peragunt sua tempora sylvis,
#########Pieriis inter flumina nota choris.
Sive etiam mediis regum versentur in aulis,
#########Carminis est illis unica cura sui.
Inde sacri vates, et divum cura vocantur,
#########Caelestumque sua numina voce canunt.
Et quisquam a lacrimis sibi temperet, aut tua fata
#########Aspiciat siccis tante poeta genis.
Nec quod maesta solet mater viduata nepote,
#########Cum sedet ad tumulum crine soluta novum.
Nos etiam duras leges, immitia fata,
#########Et grave Parcarum voce queramur opus?
Heu quantum amisit tecum tua patria nomen,
#########Heu quale et quantum Teutonis ora decus?
O miseros homines, o spes incerta laborum,
#########Quam cito quod longo tempore crevit, abit?
Quae vero superi, quae tandem damna paratis?
#########Artibus ecquis honos post super ullus erit?
Aut erit, ut merito quisque aut virtute fruatur,
#########Quando bonos eadem fata malosque premunt.
Nam quis finis erit? vel quis numeraverit omnes?
#########Tempore quos aetas abstulit ista brevi.
Occidit omnigenae spes et decus artis Erasmus.
#########Saecula quo maius nostra tulere nihil.
Primus qui caeco Musas revocavit ab orco,


page 54, image: s094

#########Fregit et eloquio barbara regna suo.
Occidit et lingua pariter memorandus utraque,
#########Attica quam tellus, Itala quamque tulit.
Unica Sequanicae Budaeus gloria gentis,
#########Quam late Rhodanus cingit et arva Liger.
Occidit Hesse solo tecum prognatus eodem,
#########At procul hinc alio Cordus humatus agro.
Ambas qui studio coniunxit Apollinis artes,
#########Idem seu medicus, sive poeta bonus.
Occidit Ursinus regum versatus in aulis,
#########Pannoniam rapidis qua secat Ister [reg: Hister] aquis.
Carmine qui variis rebus quaesivit honorem,
#########Atque idem Musas iunxit et historiam.
Occidit et noster notus bonitate Philippus,
#########Principis a veteri nomina monte gerens.
Qui pariter Musis, pariter virtute decorus,
#########Summa fuit populi gloria Moene tui.
Ut memorem neque te Vives, quem mille per artes,
#########Externo cultum misit ab orbe Tagus.
Nec te qui terris obiisti fata Cheruscis,
#########Heu procul a patria rapte Bolere tua.
Atque alios quibus ampla suae stat gratia famae,
#########Sed fugiunt versus nomina longa breves.
Et quasi paeniteat tantae fera numina cladis,
#########Sitque parum summos tot cecidisse viros.
Ecce eadem invisae mortis vis abstulit Hessum,
#########Hessum, cui tellus non tulit ista parem.


page 55, image: s095

Qui pariter Graecas Musis sociando Latinis,
#########Absolvit tota quidquid in arte fuit.
Atque aliquis speret melioris tempora mundi,
#########Quaeque futura, eadem prosperiora putet?
Heu mihi quae rerum facies? quis nascitur ordo?
#########Qualia nos et quam barbara saecla manent?
Quae qui securo poterit contemnere vultu,
#########Idem etiam patriae funera laetus agat.
Nos certe casus quisquis tua fata sequetur,
#########Plangimus heu mortem care [orig: chare] Poeta tuam.
Quaque licet lacrimis testamur et ore dolorem,
#########Saucia quem tanto vulnere corda gerunt.
Quem neque longa dies, qua cetera cuncta levantur,
#########Nec ratio a solito dimovet ulla statu.
Quamvis si quae manent iustorum praemia manes,
#########Et posita est meritis gratia certa suis.
Te quoque credibile est mistum [reg: mixtum] felicibus umbris,
#########Nec lacrimis nostris iam, nec egere prece
Sed liquidas inter mentes, super aethera vectum,
#########Perpetua rerum prosperitate frui.
Et vel Iesseis sociantem carmina nervis,
#########Cantica caelesti psallere grata Deo.
Aut castas inter divinae Heroidas aulae,
#########Carpere cum sanctis gaudias laeta choris.
Quo quaecumque tuos retinent habitacula manes,
#########Seu quascumque tenes umbra beata plagas.
Sis felix, nostrumque precor, cape dexter honorem,


page 56, image: s096

#########Quem tibi supremum maesta Thalia refert.

ERHARDO CRISPO. LL. [abbr.: Legum] LIcentiato amico S. [abbr.: Salutem]

QUanto dolore nuper ex obitu coniugis meae non dico affectus, sed plane obrutus fuerim, Erharde carissime [orig: charissime], rei significatione aliqua citius, quam oratione tibi declararim. Nam et amisi eam, quam propter virtutes plurimas, quibus praedita fuerat, diligebam maxime: et eius casu rerum mearum dispendium tantum factum est, ut id prope irreparabile mihi esse videatur. Proinde cum haec perturbatio non solum animum ac sensus, sed prorsus omnia viscera, ut ita dicam, mea pervasisset, etiam Musam illam nostram excitavit, iam olim iacentem et penitus quasi effetam [orig: effoetam]. Paucos igitur versiculos quosdam effudi verius, quam scripsi, quibus et immaturam illius mortem, et meam ipsius miseriam deploravi. Hoc quidquid operis est, ut quidem defunctae illius memoriae atque exequiis dedicavi, ita tibi quoque porro communicandum existimavi, ut quem sciam pro ea amicitia, qua iam olim inter nos devincti sumus, et in hoc luctu meo multum ac saepe ingemuisse, et utriusque nostrum causa, semper atque ex animo vehementer omnia voluisse, Vale.



page 57, image: s097

EPICEDION IN OBITUM GERTRUDIS UXORIS SUAE.

SIC igitur saevae, sic o dulcissima coniunx,
#########Ante suum Parcae te rapuere diem?
Nec tua te pietas, nec tot texere labores:
#########Non amor, et casto iuncta pudore fides?
Quin procul heu, patria, et flaventis gurgite Moeni,
#########Externa fieres flebile funus humo.
Nec de te quidquam restaret quam levis umbra,
#########Et cinis, et digitis ossa levanda tribus.
Quae tegeret vilis properato cespite tellus,
#########Aut etiam premeret pondere laesa gravi?
Scilicet hoc nostris deerat post cetera fatis,
#########Haec aberat summae debita cura meae
Ut facie cuius viventis, et ore fruebar,
#########Aspicerent oculi corpus inane mei.
Et quibus ipse tibi dextram complexus inhaesi,
#########Cum fierent tedae [reg: taedae] foedera prima novae?
His tua nunc manibus, maestus, gemituque repletus,
#########Colligerem tristi frigida membra solo?
Heu me, qui tanto produxi tempore vitam,
#########Heu spaciis aetas invidiosa suis.


page 58, image: s098

Non igitur posthac tecum, mea vita, sedendo,
#########Solabor fatis anxia corda meis?
Non notas audire tuas, et reddere voces,
#########Non dabitur solitis corda levare modis?
Inter ludentes amborum pignora, natos,
#########Quotquot adhuc reliquos vita superstes habet.
Venturos igitur quae sors mihi finiat annos,
#########Quaeve premat canos aegra senecta meos?
Iam mihi, si numeres transactae tempora vitae,
#########Annorum properant lustra peracta novem.
Ex quo vitales primum sum natus in auras,
#########Hic ubi Rhenigenas temperat Ellus aquas.
Et minor obliquo descendens tramite gurges,
#########Maioris mutat nomina, Prysca suo.
Qua veteri quondam dictus de nomine Iuli,
#########Germanas Latio milite fudit opes.
Quos non interea vidi miser ipse labores,
#########Aut quae pars vitae laeta peracta meae est?
Vix bene septenos aetas mea fecerat annos,
#########Cum video matris tristia fata meae.
Unica progenies, patris nutrita senectae,
#########Et spes, si qua foret, sola futura domus.
Quos ego tunc luctus? quae tempora flendo peregi?
#########Quam res haec animo sedit acerba meo?
Sed neque dura movent miserorum fata querelae,
#########Nec tangunt saevas vulnera nostra deas.
Nondum igitur prima tectus lanugine malas,


page 59, image: s099

#########Et nuper lustris grandior ipse tribus:
Protinus externas patria procul actus in oras,
#########Ignotas, profugi more, pererro domos.
Namque et Turinga, studiis secretus, in urbe,
#########Quam secat exiguo lenis Hiera vado.
Dura fere toto transegi tempora lustro,
#########Dum sequor Aonii sacra, deosque chori.
Et mox Saxonicos ultra provectus in agros,
#########Albis ad Arctoum qua mare tendit iter.
Otia dura quidem, sed non ingrata peregi,
#########Pars quota Pierii factus et ipse gregis.
Ut taceam Mysos, Francos, et Norica regna,
#########Et vos quos primis alluit Ister [reg: Hister] aquis.
Omnes quas longo terras peragravimus aevo,
#########Dum tandem ventum est ad vada Moene tua.
Hic demum lacerae statio patefacta carinae,
#########Et spatium [orig: spacium] fessis ventus et unda dedit.
Hic nos tunc primum, iuvenes aetatibus ambos
#########Iunxerunt thalamo fata, deusque novo.
Cum tibi deficerent, superessent tres mihi messes,
#########Ne facerent annos bis duo lustra pares,
Sed neque tunc passu fallax fortuna tenaci,
#########Constitit, aut certo fixit in orbe pedem.
Nam simul ac coepi parvas componere sedes,
#########Iamque aliquo stabat condita Vesta foco.
Continuo placidos vertit dea lubrica vultus,
#########Moxque redit velis tristior aura meis.


page 60, image: s100

Bis vitae certos coepi sedemque, Laremque,
#########Ponere vitifero margine Moene tuo.
Bis redii, infelix, mutatis cursibus aevi,
#########Huc ubi liberior Nicer in arva ruit.
Sive ita nascenti statuit Cyllenia stella,
#########Linigerae duro pondere pressa Deae:
Sive arcana latet fatorum causa, Deusque
#########His voluit curis tempora nostra premi.
Sed tamen haec quacumque fuit mihi sorte peracta,
#########Praesidiis tota est vita peracta tuis.
Tu nostri solamen eras, tu cura laboris,
#########Tu medicina malis hactenus una meis.
Dum Deus, et melior vita fortuna fruentem
#########Passa est te comitem casibus esse meis.
At nunc humanis sublata te quoque rebus,
#########Dimidia nostra parte vacante domo.
Heu fera fata deum, iaceo miser ipse, iacetque,
#########Praesidio quicquid constitit ante tuo.
Non spes ulla mihi, non ullae levamina rerum,
#########Omnia cum vita mors tulit atra tua.
Quocumque aspicio subeunt gemitusque, dolorque,
#########Quique solet vacuis horror inesse locis.
Seu vigilo infelix, vigilanti occurrit imago,
#########Quae feriat sensu pectora nostra tui.
Sive hominum fessos placidus sopor occupat artus.
#########Solus in haec nullus lumina somnus abit.
Non socii, tractaeque iuvant per pocula noctes,


page 61, image: s101

#########Non soliti lusus, non Lyra, non citharae.
Haec quoque quae saevos fama est, sedare furores,
#########Atque etiam Stygium flectere posse Iovem.
Necquidquam nostras demulcent carmina mentes,
#########Non facit ad luctus Pieris ulla meos.
Non magis, ac capta matres iuvat hostibus urbe
#########Attonitas inter ducere tela choros.
Nec puto, plus Orpheus casu percussus acerba est,
#########Labentem fato vidit ut Eurydicen.
Qui velut, ipse suo fretus cantuque, lyraque
#########Dicitur infernos vivus obisse lacus.
Sic miser, ipse traho defuncto corpore vitam,
#########Mortuaque in vivo corpore membra gero.
Nunc quoque quae gracili duco tibi carmina versu,
#########Sic duco, ut sensu vix fruar ipse meo.
Obruit ingenium maeror, gemituque tremiscens,
#########Non satis officio languida dextra valet.
Forsan et extremus nobis erit iste laborum,
#########Deflet et haec uno carmine Musa duos.
Sed tamen ista fuit quae tam fera numinis iras
#########Aut quae tam subiti causa putanda malis
Grata parum credo superos in vota vocasti,
#########Nec dederas pura tura [orig: thura], precesque manu.
Aut teneris natis, aut non satis aequa marito,
#########Foedasti thalamos labe notata tuos.
Quos igitur cultus, aut quos pietatis honores,
#########Ullo te dicam praeteriisse loco?


page 62, image: s102

Quae numquam rebus surgebas mane gerendis,
#########Aut contra somno corpora fessa dabas.
Ut non divinis operosa ante omnia rebus,
#########Libares Domino vota, precesque Deo.
Atque eadem supplex demissa voce rogares,
#########Ipse sua regeret teque, tuosque manu.
Haec eadem natos, eadem data pensa trahentes.
#########Ut facerent, memini te monuisse tuos.,
Illa autem quae sunt castarum propria matrum,
#########Et servare fidem, et velle placere viro.
Quae Panthea magis, vel quae magis Icariotis,
#########Ipsa suae domui praestitit atque viro.
Nam seu laeta forent peragendae tempora vitae,
#########Posceret et melior gaudia forte dies.
Rusticitas aberat, morumque incondita virtus,
#########Non aderat fastus, non tumor ingenii.
Sed solum ut posses proprio servire marito,
#########Quae te sollicitam cura teneret, erat.
Sive graves contra rerum deposceret usus
#########Mores, atque operae pars foret illa tuae.
Nulla magis studio magis aut gravitate valebat,
#########Sumebas animum tu quoque saepe viri.
Talis erat, credo, doctis celebrata Theano,
#########Talis Gracchorum sedula mater erat.
Praecipue tractare penum, et disponere cura,
#########Tempore quae subito mox repetenda forent.
Vix melior toto (liceat mihi dicere verum)


page 63, image: s103

#########Aevo, quo iuncti viximus, ulla fuit.
Scit patria, et cives, scit cetera turba tuorum,
#########Vanaque nec numeris persequar ulla meis.
At puto difficilis formam natura negarat,
#########Et fuerat vultus gratia nulla tui.
Nec tibi erant proavi, nec opes, nec sanguis avitus,
#########Non patria antiquo nobilitata solo.
Heu miseros homines, superi si talia curent,
#########Atque aliquis tanti sorte negata luat.
Non ego vel formae sic vixi deditus umquam [orig: unquam],
#########Esset ut haec animis insidiosa meis.
Aut etiam ingenii donis potiora putavi,
#########Quae vel natura, vel data sorte forent.
Vera hominis virtus dos est, et amore colenda,
#########Quam neque vis fati, nec Iovis ira domat.
Cetera fortunae variis stant obvia telis,
#########Aut etiam longo tempore victa cadunt.
Sed tamen haec si quis nonnulla in parte locanda,
#########Atque aliquo laudis nomine digna putat.
Tu quoque quam par est, referes hoc nomine laudem,
#########Cui neque vile genus, nec mala forma fuit.
Non vultus Helenae, nec erant tibi corpora Ledae,
#########Sed facies, qualem convenit esse probis.
Quamquam etiam haec licito nonnullos traxit amore,
#########Nec caruit cultu prima iuventa suo.
Illa avem generis quis nescit nomina vestri,
#########Quoque fuit mater praedita, quoque pater.


page 64, image: s104

Qua sacer invehitur flaventi gurgite Moenus,
#########Et qua vicinos Cala pererrat agros.
Quorum haec, si priscis componere nostra licebit
#########Nominibus, fertur consule nata patre.
Alter et ipse datos populi gestavit honores,
#########Servavitque suo iura, fidemque foro.
Ipsa quoque in lucem quae te modo protulit ortam,
#########Patria, finitimis praestat honore locis.
Quam iuxta pulchro decurrit flumine Moenus,
#########Et mediam laeto gurgite sulcat humum.
Parte ab utraque patent fecundi frugibus agri,
#########Pars quoque stat donis consita Bacche tuis.
Quas olim terras profugo cum coniuge Nympha,
#########Progenies, tenuit, Carole Magne, tua.
Cum patrias iras propter, vetitosque hymenaeos,
#########Exul [reg: Exsul] in ignoto quaereret arva solo.
Qua deinde inventa, nutu redeunte paterno,
#########Felicis meruit nomen habere locus.
Nunc quoque templa manent sedis monumenta vetustae,
#########Et sacer antiqua relligione chorus.
Et iuxta, casum minitantis fragmina muri,
#########Impositio ripis praetereuntis aquae.
Cetera longinqui perierunt temporis usu,
#########Et tegit ingentes vasta ruina domos.
Tali igitur patria, tali quoque stirpe creata,
#########Quaeque decet castas praedita dote nurus.
Debueras aliqua superos vel parte movere,


page 65, image: s105

#########Debuerat virtus tangere fata tua.
Sed neque fata movent hominum benefacta, nec ulla
#########Flectuntur nostra pectora dura prece.
Illaque sors placidis semper manet addita rebus,
#########Qua prima intereunt optima quaeque die.
Sic rosa, sic violae prima moriuntur in herba,
#########Candida nec toto lilia mense nitent.
At contra tribuli, et male noxia gramina spinae,
#########Nec metuunt ventos, nec nive tacta cadunt.
Pasiphaes nemo vitae desiderat annos,
#########Nemo Hecates, fato neutra perempta brevi est.
At iacet Alcestis pro coniuge mortua vivo,
#########Cumque suo cecidit Laodamia viro.
Ergo eadem nostris sors invida te quoque rebus
#########Abstulit, et subito funere mersa iaces.
Cui neque tota quidem vitae bis quatuor actae
#########Ruperunt medios lustra repente dies.
Tempore quo melior fessis iam matribus aetas,
#########Otiaque a partu sera venire solent.
Nec licuit cursus aevi spectare tuorum ?
#########Nec sibi quod vitae quisque parasset iter.
Non teneras neptes, non pignora chara nepotum,
#########Quaeque solent comites matribus ire nurus.
Omnia quae longae solacia cara senectae,
#########Atque animi quondam cura futura tui.
Heu male cum rapta mors abstulit invida vita,
#########Teque tot orbavit rebus iniqua bonis.


page 66, image: s106

Forsitan et nostras luis ipsa miserrima poenas,
#########Et mersere caput crimina nostra tuum.
Hei mihi, si pendas alienae debita culpae,
#########Simque ego causa mihi funeris ipse tui.
Nam mea cur toties mutantur tempora vitae ?
#########Cur numquam portu stat mea cymba suo?
Sed velut assiduis agitatur fluctibus undae,
#########Quam levis hinc Boreas concitat, inde Notus.
Non tolerat ferrum nimios, neque saxa, labores,
#########Franguntur longa robora dura mora.
Nec semel e propria si qua est tellure revulsa,
#########Arbor in ignota mox coalescit humo.
Iure igitur capio vesanae praemia mentis,
#########Et precio [reg: pretio] facti perfruor ipse mei.
Et nunc materno reliqui de funere nati,
#########Ante oculos errant tres, totidemque meos.
Sic aliquis forsan, dubiae sed tempora vitae
#########Non sunt eventu quaeque notanda suo.
Nec nostra est ideo, si qua est ea, culpa laborum,
#########Sed versat tantas Iuppiter ipse vices.
Qui pariter iustos involvi clade malorum,
#########Atque hoc qui factis commeruere, sinit.
Impiger Alcides magno fuit exul [reg: exsul] in orbe,
#########Non habuit toto tecta, laremve solo.
At certas Echetus, certas quoque Sisyphus arces,
#########Possedit, patriae crimen uterque suae.
Ille tamen moriens inter fuit astra relatus,


page 67, image: s107

#########Fulget et Arctoae sidus in arce plagae.
Ast hi se digno perierunt fine, rotatque
#########Per Stygias alter nunc quoque saxa domos.
Quare hominum incertos domino permittere casus
#########Nos decet, et magni noscere iura Dei.
Praesentemque animo sortem tolerare modesto,
#########Cum pariter iustos haec trahat, atque malos.
Tu quoque quam duri rapuit vis improba lethi,
#########Cuius stant fusis stamina rupta suis.
Has hominum curas, atque haec arbitria vulgi
#########Despice, felicis pars modo facta chori.
Ac tibi quae restant melioris commoda vitae,
#########Quaeque manent animas tempora laeta pias.
His tua praesentis fortunae damna repende,
#########Fataque legitimos ante peracta dies.
Vixisti patrios inter nutrita penates,
#########Stemmate non longo, sed tamen orta bono.
Vixisti propriis opibus, nec rebus egena
#########Traxisti famula tradita pensa manu.
Vidisti natos, communis pignora lecti,
#########Sensisti et nostrae commoda certa domus.
Undecies geminos thalamo sociata per annos,
#########Undecies uno es coniuge facta parens.
Nulla tibi labes aspersit crimine vitam,
#########Praeluces generi nunc quoque laude tuo
Cetera si qua tuis debentur praemia factis,
#########Ut sunt virtutis plurima facta tuae.


page 68, image: s108

Haec tibi mox alio compensabuntur in aevo,
#########Pectora quod nulla labe notata colunt.
Ac nisi nulla fides vatum stet certa priorum,
#########Fabulaque Elysii vana sit omnis agri.
Iam frueris vero vitae splendore perennis,
#########Teque tenent celsi lucida regna poli.
Illic et pura toties quem mente vocasti,
#########Aspicis humana libera sorte Deum.
Illic et natos, et pectora cara parentum,
#########Atque olim functos corpore cernis avos.
Atque utinam nostros videas quoque post breve vultus,
#########Et sedeam lateri iunctus, ut ante, tuo.
Quique hominum casus genitor dispensat et ortus,
#########His aliqua eripiat me quoque sorte malis.
Quae dum differtur fatis lux debita nostris,
#########Spiritus et pigro corpore clausus hebet.
Interea hoc nostrum longaevi pignus amoris,
#########Accipe et exequiis ultima dona tuis.
Quod si nos quaecumque manet post saecula nomen,
#########Nec plane ingenium frustra erit omne meum,
Te quoque venturos celebrabit fama per annos,
#########Nomen et e nostro carmine nota, feres.
Atque aliquis coniunx dicet fuit ista Micylli,
#########Pectora Dii, qualis iunxerat illa fides.

EPITAPHIUM EIUSDEM.

Conditur hac miseri coniunx tellure Micylli,


page 69, image: s109

#########Heu procul a patria, et margine Moene tua.
Undecies uni geminos quae nupta per annos,
#########Undecies uno est coniuge facta parens.
Ulterius Parcae nihil indulsere sorores,
#########Terra tegit cineres, spiritus astra tenet.
Decessit Anno aetatis suae. XL. Domini autem M. D. XLVIII.

QUERELA AD EANDEM uxorem defunctam.

AT tu nunc placida recubas tellure sepulta,
#########Nec te vel bellum, vel premit ulla fames.
Nec mala, quae passim certa sine sede vagantes,
#########Hinc viduae, hinc orbi tot patiuntur avi.
Nos miseri medios inter male vivimus hostes,
#########Quos metus ex omni parte perennis agit.
Queis [reg: Quibus] neque luce datur, neque ducere nocte quietem,
#########Non oculos somnus, non iuvat ora cibus.
Sed velut ille senex doluit sua fercula vates,
#########Pollui ab immunda, lumine cassus, ave.
Sic miseri ambesas lugemus nos quoque mensas,
#########Quas avis a sero vespere missa rapit.
Heu nos, qui tales vitae servamur in annos,
#########Quos repetit lento Parca supina pede.
An quia plus laedit, quae constat tempore poena,
#########Quam quae momento clauditur acta brevi?
Et magis haec imos penetrant cum pondere sensus,


page 70, image: s110

#########Quae feriunt longa pectora fessa mora?
Felices primo quos sors tulit aequior aevo,
#########Nec passa est longos agglomerare dies.
Non illos saevi tremefecit militis ensis,
#########Non illos medio classica pulsa foro.
Sed velut in pulchro vernans rosa pullulat arvo,
#########Quam neque vis venti, nec gravis unda premit.
Sic illi tacito traducunt tempora sensu,
#########Nec mala quae mundus tot parit, illa vident.
Sic equidem credo primos degisse parentes,
#########Horto cum vixit clausus uterque novo.
Sic quoque quos laeto recipit post funera campo,
#########Felix Elysii credita terra soli.
Quae seu vera manet, sive est felicior illa
#########Defunctis requies certa parata piis .
Hac nos, o genitor, tandem cum pace repone,
#########Pectoraque ex istis eripe nostra malis.
Aut si nulla datur moriendi tanta potestas,
#########Et malefactorum nos ea culpa premit.
Saltem aliquos iterum, Calain Zetenque remitte,
#########Qui pennis abigant haec nova monstra suis.

NICOLAUS CISNERUS. PAUlo Cisnero fratri suo S. D. [abbr.: Salutem Dicit]

CUM Iacobi Micylli elegiam consolatoriam, quam ad te de obitu uxoris tuae scripsit, perlegissem: magnam certe


page 71, image: s111

doloris levationem sensi. Etsi vero haud scio magisne me cognatio argumenti, an carminis suavitas affecerit: tamen me illius lectione vehementer commotum esse certo scio. Nec secus mihi accidit, atque iis, qui venusta quadam pictura capiuntur: quid autem sit potissimum, quod approbationem moveat, et qua de causa, nequeunt iudicare. Itaque cum eam poesis amatoribus gratam fore existimarem, non dubitavi hanc in me culpam suscipere: quam mihi Micyllum pro sua in me benevolentia facile condonaturum spero: ut quod ipse in nostram solum gratiam scripsisset, ego cum aliis communicarem. Ad te vero mi frater hoc Micylli tanti et viri et amici munus mitto, quod meo quidem iudicio in tanta luctus tui acerbitate nec parvum est, nec contemnendum. Non enim magnitudine et numero, sed bonitate momentoque suo quaeque res est ponderanda. Nec si parva saepe sigilla pluris fiunt quam ingentes statuae, quod certiora sunt in illis, quam his et [correction of the printer; in the print ex] artis et ingenii expressa vestigia: eadem et in scriptis ratio non observabitur Sed de his alias. Tuarum est partium, hanc consolationem bono gratoque animo accipere, atque illo dolorem lenire tuum. Bene vale.

page 72, image: s112

CONSOLATIO AD PAULUM CISNERUM.

SI tibi non aliquo firmatum numine pectus,
#########Si foret a superum mens aliena fide.
Nec scires hominum quae sors sit addita rebus,
#########Quamque sit haec fato subdita vita brevi.
Longius hic agerem tecum carissime [orig: charissime] Paule,
#########Quaererem et in curas pharmaca plura tuas.
Sed puto, nec nostri vivis sic inscius aevi,
#########Aut hominum ignarus conditionis agis.
Ut quidquam in toto credas durabile mundo,
#########Quam late terras Phoebus oberrat equis.
Quo te, Paule, decet subitos agnoscere casus,
#########Quaeque vides fieri, velle putare Deum.
Occidit, heu, misero pridem dulcissima coniunx.
#########Occidit ante suum funere mersa diem.
Nec probitas illam, nec amicae gratia formae
#########Texit, non tenero suavis in ore pudor.
Quo minus immites exercerent sua Parcae
#########Numina, funestas iniicerentque manus.
Atque hanc, incurva quae demetit omnia falce,
#########Tolleret e medio mors truculenta gradu.
Non aliter tenera quam cum resecatur in herba,
#########Quae primo exhilarat gramina vere, rosa.


page 73, image: s113

Sed quid agas? num vel tristes tua pectora curae,
#########Aut tua tabificus devoret ossa dolor?
Dum tua perpetuo liquescunt lumina fletu,
#########Non oculis somnum, non capis ore cibum.
Ac velut in vacuo quaerit sua pignora nido,
#########Cum dolet amissum Daulias ales Itym.
Sic tu praereptos animo meditaris amores,
#########Atque absens, praesens quod nequit esse, cupis.
Haud equidem iubeam, neque te, carissime [orig: charissime], fas sit
#########A lacrimis oculos abstinuisse piis .
Aut te, quae toties animo, vultuque levavit,
#########Eius te nullo fata dolere modo.
Namque etiam Stygias Orpheus descendit ad umbras,
#########Funera dum deflet coniugis ipse suae.
Et breve Phylacides spacium [reg: spatium] Plutona precatus
#########Ivit in amplexus Laodamia tuos.
Quinetiam nostras illius funera curas
#########Exercent, animos afficiuntque meos.
Nam quem non moveat tam saevi iniuria fati?
#########Aut haec tam celeri mors properata pede?
Vix modo quinque puto, si vel tamen integra quinque.
#########Viderat haec vitae lustra peracta suae.
Et nuper thalamo tecum sociata iugali
#########Ediderat lecti pignora bina novi.
Non genus, aut proavi, non illi fama parentum
#########Deerat, non propriae gloria parta domus.
Illi etiam tellus multo cum foenore fruges,


page 74, image: s114

#########Et Cererem plenis sufficiebat agris.
Illi, quae ripis nascuntur plurima Nicri,
#########Implebant totos dulcia musta cados.
Denique longinquo quaecumque ex orbe recepta,
#########Per terras alii, per freta longa petunt,
Haec illi facili concesserat omnia dextra,
#########Pingitur in volucri quae dea caeca rota.
Sed nihil immites, nil curant talia Parcae,
#########Non illas lacrimae, non pia vota movent.
Quinetiam vitae cum tangunt ultima metam,
#########Et veniunt dura fila secanda manu.
Non illas superi, non infera numina flectunt,
#########Invictae duro stant Adamante magis.
Memnona sic mater, sic mater flevit Achillem,
#########Quanquam esset celebri natus uterque dea.
Nec Venus a letho pulchrum servavit Adonim,
#########Aut Atym Cybele, aut Iasona Ceres.
Ipse etiam magni (quis credat) rector Olympi
#########Deflevit Lycii tristia fata ducis.
Usque adeo intactum nihil est, terrasque per omnes
#########Exercet vires trux Libitina suas.
Aspice tot claros, hominum monumenta, labores,
#########Quos Asiae tellus, Dorica quosque tulit.
Quo nunc Pyramides, veteris miracula Nilis
#########Motaque cum Phoebus Memnonis ora novo?
Quo rediit Babylon, solidique bitumine muri,
#########Et domus antiquae tanta Semiramidis.


page 75, image: s115

Aut ubi Mausoli pendentia marmore tecta?
#########Structaque Amazonia templa operosa manu?
Aut sacer Elei cultus certamine cursus
#########Iuppiter? aut Rhodii Sol moderator agri?
Quo veteres Thebae, quo prisci regia Cadmi?
#########Moeniaque ad citharae quae coiere sonum?
Aut ea qua victus partu Neptunus olivae,
#########Obruit iratus fluctibus arva novis.
Quaque olim puppes Ephyraea celsus ab arce
#########Sisyphus Aegeas vidit et Ionias?
Scilicet incurva rapuit mors omnia falce,
#########Haec etiam templis, marmoribusque venit.
Atque homines querimur, si vilis portio glebae,
#########Hinc abit in vitam spe meliore novam?
Quaeque prius fuerant obnoxia corpora fato
#########Mutat in haud ulla post moritura die?
Haec quoque enim perstat veterum doctrina virorum
#########Testibus et longa prodita vera fide.
Cumque alia aeternam patiantur corpora noctem,
#########Totaque defuncto vis animante cadat.
Solus ab humano cum spiritus exiit ore,
#########Vivit, et a saeva morte superstes agit.
Atque uti vere novo recipit sua gramina campus,
#########Induit et virides silva renata comas.
Aut ubi flava Ceres, brumalibus abdita terris,
#########Erigit in lucem semina laeta novam.
Sic quoque caelestis, detersa morte, creator


page 76, image: s116

#########Eriget in vitam corpora nostra novam.
Atque iterum superas laeti veniemus in auras
#########Induti carnis viscera quisque suae.
Tunc cum defessum rapient incendia mundum,
#########Et peragent summum saecula clausa diem.
Hanc bonus ipse viam dudum monstravit Iesus,
#########Ostendit vitae primitiasque novae.
Tertia cum vidit surgentem aurora sepulchro,
#########Et reduci victas fata dedere manus.
Hanc et fatidicae praesagivere camenae
#########Assyrii, sensit qui mala mille, senis.
Dum sedet, et Domino peragit cum carmine laudes,
#########Illi, qui rursum, quod dedit ante, tulit.
Quo minus ista tuae sunt et tibi fata dolenda
#########Coniugis, aut somnus, quo modo victa iacet.
Sed magis optatae lux expectanda [reg: exspectanda] diei,
#########Artus cum repetet mens rediviva suos.
Et tua te rursum meliori in luminis aura
#########Aspiciet vultu Barbara laeta novo.
Denique praesentis quae tanta est gratia vitae?
#########Aut hoc quid dignum flebile tempus habet?
Ut teneat quenquam [reg: quemquam] vivendi magna voluptas,
#########Atque aliquis seros vivat adusque dies?
Aspice, quae passim crudescunt bella per orbem,
#########Qui fremitus hominum, quantus ubique pavor.
Hic alii eliso labefactant moenia saxo,
#########Et longa populos obsidione premunt.


page 77, image: s117

Vastantur miseri ferro, flammisque coloni,
#########Et cultore iacent arva relicta suo.
Illic insolitas demittit Sequana turmas,
#########Et lacerant vacuas gallica gaesa domos.
Esuriunt viduae parva cum prole parentes,
#########Et pereunt longa tabida membra fame.
Ipsa etiam invadit Divum penetralia miles,
#########Quaeque aetas melior contulit, illa rapit.
Nusquam tuta quies, nusquam concordia rerum,
#########Miscentur motu sacra, profana pari.
Quo magis et mulier tenerae solacia mentis,
#########Aut nulla, aut isto tempore parva capit.
Nam quos illa petat lusus, aut gaudia quanta,
#########Cum videt ante oculos omnia saeva suos?
Quae si forte nitet pulchra spectanda iuventa,
#########Gaudet, et aequales ducere laeta choros:
Pro fidibus galeae, pro levi classica buxo,
#########Pro molli cithara cornua rauca sonant.
Sin iam mater habet longi solamen amoris
#########Pignora, et haec crebro gestat, amatque sinu.
Aspicit, heu, longis matres terroribus actas,
#########Cum tenera tristi prole perire fame.
Denique seu sacras supplex ascendit ad aras:
#########Seu media solitas carpit in urbe vias.
Omnia terrifico miscentur compita luctu,
#########Multus ubique pavor, multus ubique dolor.
Quae si qua est tacita quae secum mente volutet.


page 78, image: s118

#########Ecquid adhuc illam, quod iuvet, esse putas.
Praecipue talem, qualis tua Barbara vixit,
#########Et veri imbutam cognitione Dei.
Ipsa equidem credo, si dent pia numina vocem,
#########Illius ante oculos et stet imago tuos.
Detersis lacrimis, et aperto candida vultu,
#########Aut hoc, aut simili solveret ora modo.
Quid vero, o, dicens, tandem carissime [orig: charissime] coniunx,
#########Quid laceras curis languida corda tuis?
Quid iuvat incassum saevo indulgere dolori,
#########Non animum noctu, non relevare die.
Desine sollicitis superos urgere querelis,
#########Desine, nil lacrimae, nil tua vota iuvant,
Cum semel impletis cessarunt stamina fusis,
#########Filaque lanificis de tribus una secat.
Frustra iter ad superas remeabile quaeritur oras,
#########Obstructae duro stant Adamante viae.
Non ego sponte tuo cupii discedere lecto,
#########Aut tibi desertum linquere, Paule, thorum.
Scit Deus, et genitor, qui nos coniunxit amantes,
#########Cum pressi thalamos facta marita novos.
Ac tecum optarim longam consumere vitam,
#########Atque auctam multa prole videre domum.
Sed superis aliter visum, et me fata deorum
#########Vivere in his terrae non voluere malis.
Nec clades hominum, aut discrimina tanta videre,
#########Et toties viduas militis ense domos.


page 79, image: s119

Nam quid adhuc restat, solo te coniuge dempto,
#########Ducere cur vitam longius ipsa petam?
An quia nunc placidis rediit concordia rebus,
#########Et stant in tuto sacra, profana loco?
Nec frater fratrem civilibus implicat armis,
#########Atque aliquis Domini restat in orbe timor?
Ah miseros homines, nondum mala si sua norunt,
#########Aut haec securo pectore damna vident.
Ipsa equidem credo nullo plus tempore fraudem,
#########Perfidiam, insidias, et valuisse dolos.
Atque aliquis captet praesentis gaudia vitae,
#########Aut aevo doleat se breviore frui?
Nec me nunc retinent vani spectacula mundi,
#########Quaeque hominum inconstans, et leve vulgus amat?
Nec tangunt animum vestis preciosa [reg: pretiosa], vel aurum,
#########Aut alias charum [reg: carum] femina quidquid habet.
Omnia quae modico vanescunt temporis usu,
#########Nec fructus aliquos, et leve pondus habent.
Vixi, et quas dederat partes fortuna peregi,
#########Et mihi tota mea stat sine labe domus.
Suscepi geminam socio te coniuge prolem,
#########Usa parum longo, sed tamen usa toro.
Non fractum senio patrem, non rebus egentem
#########Aspexi, aut patriae damna dolenda meae.
Uno hoc infelix, quod te dulcissime linquo
#########Iactantem vidua corpora maesta domo:
Nec superest aliquis saltem de sanguine nostro,


page 80, image: s120

#########Qui patrem vocitet te, moneatque mei.
O dolor, o Parcae. Sed et haec Deus ipse levabit,
#########Audiet et nostras aequus utrique preces.
Teque iterum faciet mutata coniuge patrem,
#########Ac thalami aspicies altera dona tui.
Me vero Elysii capient consortia regni,
#########Qua neque Sol aestu, nec riget unda gelu.
Ver ubi perpetuum, Zephyrique tepentibus auris
#########Felicis gaudent arva beata soli.
Hic oleae, myrtusque virent: hic innuba laurus,
#########Palmaque, victrices quam peperere manus.
Hic crocus, hic casiae, flos hic fragrantis Amomi,
#########Liliaque, et nitidis consita prata rosis.
Hic placida aeterna peraguntur tempora pace,
#########Quam neque vis hominum, nec mora longa premit.
Purior et solito penetrat super aethera curru,
#########Nec timet alternas candida Luna vices.
Huc proceres abiere pii, quos lucifer olim
#########Effractis tenebris vexit ad astra puer.
Huc et praesentis venient post funera saecli,
#########Qui pura Dominum relligione colunt.
Cum quibus et dulces natos, placidamque parenten,
#########(Corpora nunc quorum pressa sopore iacent.)
Et te, praesentis peraratis finibus aevi,
#########Aspiciam, et laeto perfruar alloquio.
Atque ita perpetuae carpam nova gaudia lucis,
#########Quae pater aspectu temperat ipse suo.


page 81, image: s121

Et iuxta, amborum mixto cum flamine natus,
#########Certa ferens iustis praemia, certa malis.
Haec illa, aut etiam tecum, puto, plura loquendo
#########Firmaret dictis mollia corda suis.
Sed tu sollicitas tandem depone querelas,
#########Atque animum curis, tristitiaque [orig: tristiciaque] leva.
Quaeque pater voluit, celsi regnator Olympi,
#########Perfer, et hos gemitus ad meliora refer.
Non haec invisos spectabit pallida manes,
#########Aut veniet Stygio, qua calet igne lacus.
Nec metuet tedae [reg: taedae] flammas, crepitumque flagelli,
#########Horrida cui strident anguibus ora, deae.
Hic ubi terribiles exercent tartara poenas,
#########Et gravis immiti praesidet urna foro.
Saevus et horrifico latratu territat umbras
#########Cerberus, et maestas excubat ante fores.
Nec tu Caucaseas inter nutritus es arces,
#########Aut tibi tam genitrix barbara terra fuit.
Talia ut ignores, aut praemia nulla parata
#########Per caelum, credas mentibus esse piis .
Quae quo sunt hominum donis meliora caducis,
#########Et secum meritis gaudia plura ferunt.
Hoc animo debes minus omnia ferre molesto,
#########Quae Domino cernis facta placere Deo.
Sed cuius summa est adeo, atque aeterna potestas,
#########Imperium cuius terra, fretumque timent:
Huic etiam ipse tuas debes submittere curas,


page 82, image: s122

#########Huius et ad nutum vota referre tua.
Ut seu laeta tibi, seu tristia tempora currant,
#########Arbitrio Domini stesque cadasque Dei.
Haec ego, Paule, tibi pro tempore pauca notavi,
#########Quae Deus et Musae commonuere meae.
Quae tu si capies animo, vultuque benigno,
#########Accipiet precium [reg: pretium] nostra Thalia suum.
Sin minus, attamen hoc, quod debuit, illa peregit,
#########Triste quidem officium, sed tamen officium.

QUERELA DE MISERIIS ET CALAMITATIBUS MUNdi, et praesentis vitae ac temporis.

Quo vero, o superi, quo tanta licentia rerum?
#########Quando erit, ut capiant haec mala nostra modum?
Atque iterum affectis redeat concordia rebus?
#########Quae nunc heu nimio tempore victa iacet.
Aut quae causa mali tanta, et tam saeva furoris,
#########Quaeve homines miseros tam gravis ira premit
Nam neque tuta quies usquam, aut via certa salutis,
#########Nulla est in rebus quantulacumque fides.
Et ceu culpa foret virtutis conscia vita,
#########Exulat [reg: Exsulat] hinc probitas, exulat [reg: exsulat] inde pudor.
Fallor? an ad summam decurrunt saecula metam.


page 83, image: s123

#########Estque haec fatidicae planta suprema ferae?
An vero humanae sunt haec contagia fraudis,
#########Et luimus primi noxia facta patris?
Et velut ipse Dei neglexit iussa parentis,
#########Sic quoque nos vitae turba proterva sumus.
Nam seu divinis quae passim rebus agantur,
#########Seu spectes hominum qualia vulgus agit.
Nemo est in magno, quotquot nunc vivimus, orbe.
#########Qui facere officium cogitet ipse suum.
Aut qui privato discrimina publica lucro
#########Ante vel exigua ponere parte velit.
Pars titulos quaerunt, et magnae nomina praedae,
#########Et pudet in media vivere plebe viros.
Pars vocat in dubium saecli monumenta prioris,
#########Sideraque ingenio subiicit ipsa suo.
Extremos ratibus currit mercator ad Indos,
#########Et penetrat cunctos per freta longa sinus.
Dum cumulet largo patrimonia sera nepoti,
#########Atque idem centum iugera bobus aret.
Ast alius ficto fabricatur nomine causas,
#########Et nectit varios arte, doloque modos.
Ut miserum evertat tectoque, domoque clientem,
#########Adiiciatque suis arva aliena focis.
Extructis [reg: Exstructis] alii peragunt convivia mensis,
#########Et nimias inter luxuriantur opes.
Nec curant aevi venientia fata futuri,
#########Nec si quis vindex aspicit ista Deus.


page 84, image: s124

Sed pariter monitus rident hominumque, deumque,
#########Et caelum nugas, et Phlegethonta putant.
Ac velut in somnis timidi simulachra [reg: simulacra] figuris
#########Nequicquam variis , cernimus, acta modis.
Sic illos videas certo sine numine vitam
#########Degere, et incassum mente, animoque frui.
Quidam etiam ut vanae defendant otia vitae,
#########Et titulo relevent non bene facta bono.
Praetendunt magni (si fas est) iussa tonantis,
#########Securos vitae qui iubet esse suos.
Atque ita cum rebus derident sacra profanis,
#########Desidet et ventri dedita turba suo.
Contra alii saevo commiscent omnia Marte,
#########Et passim populos obsidione premunt.
Pulsantur crebra turres, et moenia glande,
#########Et rapit elisus culmina fracta globus.
Non secus ac rupto cum Iuppiter aethere flammas
#########Deiicit, ac totos ignibus haurit agros.
Vastantur miseri flammis et caede coloni,
#########Et cultore vacant arva relicta suo.
Esuriunt viduae parva cum prole parentes,
#########Et pereunt longa tabida membra fame.
Nec satis externo coguntur ab orbe manipli,
#########Et lacerant captas Gallica gaesa casas.
Parte alia invadit Divum sacraria miles,
#########Quaeque aetas melior contulit, ipse rapit.
Dum sedet et populis dictat nova iura sacerdos,


page 85, image: s125

#########Fingit et arbitrio regna ducesque suo.
O patria, o genitrix Germania prisca virorum,
#########Quo decus et virtus, quo tua fama redit.
Infelix aevo quantum mutata priori,
#########Et vultus alios, atque alia ora geris?
Tune ea cui Vari tot succubuere manipli,
#########Cui legio triplex cum duce caesa suo?
Hic ubi Teutonici restant vestigia saltus,
#########Nec procul humentes [reg: umentes] Lupia findit agros.
Cum ferus hinc Chattos, hinc duxit in arma Cheruscos
#########Ipse suae vindex Arminius patriae.
Eversasque aquilas, eversaque pila subegit,
#########Et late Ausonio sanguine tinxit humum.
Ac Latio insuetus domino servire Visurgis,
#########Sustulit ex imis libera colla vadis.
Et secum tanti facto laetatus alumni,
#########Purior Arctoas inde petivit aquas.
At contra subita rerum formidine Caesar
#########Attonitus, luctu conscidit ora novo.
Quique prius Medos, prius et contempserat Afros,
#########Arbiter Eoae gentis et Hesperiae.
Vota deum supplex tota concepit in urbe,
#########Fudit et averso tura [orig: thura], precesque Iovi.
Tune ea, cui toties submisit Sequana campos,
#########Et dedit oppressas Gallia victa manus?
Cum neque te Vogesi rupes, neque stagna Lemanni
#########Aut vada liquentis distinuere Mosae.


page 86, image: s126

Quo minus adiiceres terris ea rura paternis,
#########Quae celer hinc Rhodanus, hinc mare claudit aquis.
Tum cum prima novo posuit fundamina regno
#########Francus, et Arverni venit in arva soli.
Et deinde ad superos Pipinae gloria gentis
#########Extulit, et summos vexit ad usque polos.
Unde genus procerum, et summorum nomina regum.
#########Aetas Imperii quos tulit illa prior.
Et decus et regni Trabeae, duplicisque coronae,
#########Sacraque Caesarea sceptra gerenda manu.
Quae quoties animo mecum nunc ipse voluto,
#########Et repeto generis fata priora tui.
Heu quantum a veteri distant haec saecula regno,
#########Et quantum a priscis degeneramus avis?
Quanquam equidem ista tui nolim meminisse pudore,
#########Nec laetor casu futilis ipse tuo.
Et dolet amissae siquis tibi nomina famae
#########Obiicit, aut laudes corripit ore tuas.
Qualia multa solent, ipsi qui laude carentes
#########Exagitant verbis damna aliena suis.
Sed tamen haec animo si quis secum ipse volutat,
#########Si quis ad haec saecli respicit acta novi.
Heu quantum a veteri distant tua nomina laude,
#########Nec color, aut facies, qui fuit ante, tibi.
Aspice Saxonicae specimen virtutis Othones,
#########Unde hoc Imperii constat in orbe decus.
Aspice Conrados, Fridericos, aspice ab una


page 87, image: s127

#########Tot genus, Hainricos, qui tenuere domo.
Ecquis ab externae metuit sibi milite gentis,
#########Aut aliquo rediit factus ab hoste minor?
Illi etiam Assyrios bellis petiere penates,
#########Qua fluvio Eufrates separat arva suo.
Atque iterum Solymi devicta gente Tyranni,
#########Asseruere sua templa, deosque manu.
Quid memorem Albertum Germanae gentis Achillem
#########Quidve Palatinum te Ludovice, ducem?
Qui quod erant armis alii, tu pace fuisti,
#########Consiliis quo non aequior alter erat.
Horum aliquis, credam, passus tot damna fuisset,
#########Aut mala secura cerneret ista manu?
At nunc aspicimus mediis in finibus hostem,
#########Nec tenet hunc Albis, nec tenet Ister [reg: Hister] aquis.
Quaeque malo res est multo crudelior omni,
#########Ut perimat fratrem frater ad arma venit.
Parcite crudeles venturo parcite saeclo,
#########Neve genus vestra concidat omne manu.
Sint aliqui saltem vestra de stirpe nepotes,
#########Qui referant nomen, qui monumenta patrum.
Aut haec si vobis pereundi tanta libido est,
#########Et rapitur fato Teutonis ora suo.
Vertite in externos collectas vertite vires,
#########Haec facite ut Turcae sentiat arma manus.
Quanta est quae terras late populatur Eoas
#########Cultibus aeterni gens inimica Dei.


page 88, image: s128

Quanta est hiberno [orig: hyberno] quae tellus sole tepescit,
#########Quae gaudet vestris barbara terra malis.
Huc si quid laudis, si famae restat avitae,
#########Cuius adhuc aliquis pectora tangit amor.
Huc animum et vires, huc saevi militis ensem
#########Vertite, in haec vestras bella parate manus.
Sit pudor in proprios aliquid tentasse penates,
#########Sit pudor in patrios arma movere focos.

CONSOLATIO SUPER MORTE UXORIS Arnoldi Obsopaei.

QUOS igitur versus, aut quae tibi carmina pangam,
#########A gemitu tanto quae tua corda levent?
Aut quae iusta satis dictent solacia Musae,
#########Ut revocem luctus ad meliora tuos?
Vix binae et totidem complerunt horrea messes.
#########Cum celebro thalamos dulcis amice tuos.
Ecce novo infelix grassatur Parca furore,
#########Quaeque dedit facilis Iuppiter, ipsa rapit.
Heu miseros hominum casus, et inania vota,
#########Ut certam praesens non habet hora fidem.
Sic igitur solum te longas ducere noctes,
#########Tendere et in viduo brachia maesta thoro [reg: toro]?


page 89, image: s129

Sic te pertaesum vitae, solitique laboris,
#########Cernere dimidia parte vacare domum.
Et nunc voce deas, nunc numina dura vocare,
#########Mortem quae tantum iuris habere sinunt.
Vere igitur dixit, vitae qui tempora dixit
#########Mancipio nulli tradere habenda deos.
Et qui res hominum filo pendente teneri,
#########Casu dum subito quae valuere ruunt.
Sed quid agas, aut cur tantis tua pectora curis
#########Excrucies, nulla fata movente prece?
Quid iuvat insano frustra indulgere dolori?
#########Et quae re nequeas vertere, voce queri?
Aut ea quae nusquam consistunt, velle morari,
#########Et stabilem in nostris quaerere rebus opem?
Nam quid sic validum toto consistit in orbe,
#########Cras hoc ut possis dicere, stabit opus?
Aut quis mensuram digito suppleverit uno,
#########Auxerit aut minimo tempora cana pilo?
Non homines, non regna sibi promittere quidquam,
#########Aut dubias possunt vi stabilire vices.
Omnia sub certa fatorum lege tenentur,
#########Nemo horam potis est addere, nemo diem.
Quanta fuit Babylon solidata bitumine muros,
#########Struxit ut hos magnae cura Semiramidis.
Quanta fuit veteris moles et machina Romae,
#########Orbis quae quondam totius instar erat?
Munichiaeque arces, et divitis ora Corinthi,


page 90, image: s130

#########Et quidquid celebrat Graecus in historia?
Ecce iacent steriles nullo cultore ruinae,
#########Notaque vix solo nomine terra suo est.
Qualis erat Samson, et quanto robore fultus,
#########Unus quot dextra sustulit ille sua?
Qualis erat Gedeon, quales Amiramide nati,
#########Per mare ducentes agmina tanta rubrum?
Et tamen hi cuncti fatis abiere vocati,
#########Quo Deus, et durae vis voluere necis.
Non virtus retinet saevas, non gloria, Parcas,
#########Subiacet his robur, subiacet ingenium.
Denique de primo nati quicumque parente,
#########Hac homines nati conditione sumus.
Omnis incerto peragatur [correction of the printer; in the print peragratur] tramite vitae,
#########Nec nisi de Domini pendeat arbitrio.
Quare animum revoces, et quod reparabile non est,
#########Assuescas solita dexteritate pati.
Atque ea quae tacita perstringunt vulnera mente,
#########Committas Domino cuncta levanda Deo.
Idem qui miseros curarum sublevat aestu,
#########Multiplicique alios clade, metuque premit.
Nam neque tu propriam debes tibi poscere sortem,
#########Aut tantum arbitrio degere velle tuo.
Nec tibi communis dabit haec natura petenti,
#########Immunis possis omnis ut esse mali.
Quisque suos patimur, sic sorte ferente, labores,
#########Et sequitur geminum singula laeta malum.


page 91, image: s131

Quinetiam ipsa tuos si sentiet illa dolores,
#########Atque eadem ante oculos stet rediviva tuos.
Non ferat has propter se tantas sumere curas,
#########Aut tua te tali frangere corda modo.
Praecipue mundi quae pridem evaserat aestus,
#########Spectat et alternis commoda laeta soli.
Quaeque olim sacro cecinerunt carmine vates,
#########Tempora post longos esse futura dies.
Cum neque dama canem fugiet, neque cerva leonem,
#########Nec metuet rabidum tutior agna lupum.
Haec eadem anticipans animo nunc praecipit, et spe
#########Gaudet et optati pace, bonoque loci.
Quo neque tot penetrant fallacis noxia vitae,
#########Nec premit aut metus, aut languida corda dolor.
Sed ceu vere novo, cum frondes induit arbor,
#########Et reparata suo gramine vernat humus.
Iamque iterum, liquidas Zephyris mulcentib. [abbr.: mulcentibus] auras,
#########Purior it caelo, sole tepente, dies.
Sic nova perpetua peraguntur tempora luce,
#########Aestus quam nulli, frigora nulla premunt.
Nec ferus auditur densa inter nubila clamor,
#########Nec furit insanis acta procella Notis.
Omnia sed laetae fragrant dulcedine pacis,
#########Omnia lacte fluunt, omnia melle fluunt.
Sponte sua vites nascuntur, Punica sponte,
#########Et cum purpureo Medica mala croco.
Et casiam tribuli, fert et rubus asper amomum,


page 92, image: s132

#########Et dulci Ambrosiam spirat odore nemus.
O vitam reducem, et venturi saecula regni,
#########Quaeque manent animas otia laeta pias.
En erit, ut summi vectus super aethera mundi,
#########Corpora ab hac carnis mole soluta feram.
Subiectasque videns renovato viscere terras,
#########Caelicolum dulci perfruar hospitio.
Hei mihi quos plausus, et quae tum gaudia cernam,
#########Aspiciam vultus cum pater alme tuos ?
Et iuxta genitum dextra de parte sedentem,
#########Indutum membris visceribusque Deum.
Sed tamen interea dum clauso finiat aevo
#########Quae veniet summum labilis hora diem.
Hac hominum fragili contenti sorte fruamur,
#########Fungamurque suo quisque ministerio.
Quaeque dies affert veniens incommoda secum,
#########Pensemus domini spe meliore Dei.
Ac tu nascenti melior cui stella refulsit,
#########Cui bonus in medio Iuppiter orbe stetit.
Et gremio excepit praesens fortuna secundo,
#########Totque uni dotes Parca benigna dedit.
Perfer et obdura, nec casu frangere tali,
#########Qui simili multis accidit ante modo.
Perfer, et incolumem te ipsum ad maiora reserva,
#########Quae tibi spe freto numina larga dabunt.
Nec si nunc gravior pressit te forte procella,
#########Inque latus puppim perpulit illa tuam,


page 93, image: s133

Impos egensque animi nymbo [reg: nimbo] succumbe furenti,
#########Aut tua non aequo vela resolve Noto.
Nam neque perpetuo saevit Saturnius igne,
#########Nec vetat ut fractus navita quaerat opem.
Sed pater ut solito castigat verbere natos,
#########Ad cultum mores dum vocat ille feros,
Sic quoque securos Dominus, varieque morantes,
#########Excitat, et proprii commonet officii.
Mox precibus virgam ponit placatus, et iram,
#########Atque iterum placido respicit ore suos.
Quosque prius tacitae perstrinxit vulnere dextrae,
#########Hos levat, et geminae foenore ditat opis,
Aspice Iesseo natum de sanguine regem,
#########Quos casus, et quam tristia damna tulit.
Aspice cui natos muri stravere iacentes,
#########Perque malum patiens qui fuit omne, senem.
Et tamen hos Dominus post tot discrimina rerum,
#########Divitiis laetos auxit utrosque novis.
Sic etiam Isacidem muliebri crimine vinctum,
#########Imposuit populis maxime Nile tuis.
Sic inter medios Danielem a morte leones
#########Servatum summos vexit ad usque polos.
Quo neque tu debes animum demittere fractum,
#########Aut tam clementi fidere nolle Deo.
Sed quicquid noctu, quidquid te luce fatiget,
#########Arbitrio Domini credere id omne Dei.
Ille domus curam pro te geret, ille benignus


page 94, image: s134

#########Prospiciet thalamis, connubioque [reg: conubioque] tuis.
Nec sinet ut tantas inter res totque gerendas
#########Curarum sociata destituare tua.
Sed ceu cuncta solet patria bonitate tueri,
#########Utque parens natos, sic tegere ipse suos.
Sic quoque te placidus reliquum servabit in aevum,
#########Vertet et a rebus noxia cuncta tuis.
FINIS.

page 95, image: s135

IACOBI MICYLLI SYLVARUM LIBER SECUNDUS.

GENETHLIACON PHILIPPI MELANCHTHONIS FILII.

VISA diu felix una domus aucta puella,
#########Ecce iterum prole est aucta Philippe nova.
Quique modo unius gaudebas nomine natae,
#########En geminum patris nunc tibi nomen erit.
Et quisquam tenui claudat tua gaudia versu,
#########Exprimat exiguis laetitiamque modis?
Aut tibi nunc qualis perfundat corda voluptas,
#########Ullum quod possit dicere carmen erit?
Cedite Pierides, fassoque ignoscite Divae,
#########Non capiunt vestros gaudia tanta modos.
Altera suscepta est proles optata Philippo,
#########Quo nihil hic noster carius orbis habet.
Suscepta est proles, calathis date lilia plenis,


page 96, image: s136

#########Et niteant inter gramina sparsa rosae:
Limina iam sertis ornentur et atria fronde,
#########Fument accensis tura [orig: thura] Sabaea focis.
Illa dies niveo signanda est illa lapillo,
#########Illa voluptatem laetitiamque dedit.
Illa tibi peperit socii nova pignora lecti,
#########Atque auxit vestras illa Philippe domos.
Pro capto celebrant alii convivia rege,
#########Et referunt celso munera multa Iovi.
Et tu pro genito non ducas gaudia nato,
#########Nec tua succenso limina thure calent?
Pro gestis illi bellis et caede triumphant.
#########Et reddunt fuso sanguine vota Deo.
Auxit te partu facilis Lucina beato,
#########Et cessas pleno gaudia ferre sinu?
At puto non cessas, et te tua gaudia tangunt,
#########Iamque tenes gremio viscera chara tuo.
Exiguoque pater das oscula multa Philippo:
#########Et dare, praevortens, quae nequit ille, rapis.
Et fortasse preces inter tot suavia miscens,
#########Sic mihi sic, inquis, vive Philippe diu.
Vive Philippe diu, nostrae spes parta senectae,
#########Dulce meum, charae dulce parentis opus.
Vive diu, et nostros supera feliciter annos,
#########Et claudant digiti lumina nostra tui.
Haec eadem genitrix, aut his quoque plura precatur,
#########Flagitat haec eadem parva puella soror.


page 97, image: s137

Ille tamen tenero subridens ore parentem
#########Noscitat, incertis datque ea signa sonis.
Quodque nequit verbis, gestu confirmat et ore,
#########Tendit et in vestras brachia parva preces.
Atque ita cum patris lassatus colla reliquit,
#########Matris in amplexus tum redit ille suae.
Hei mihi quae matris pertentant gaudia mentem,
#########Quantas spes animo concipit illa suo.
Cum tenet infantem gremio sua vota Philippum,
#########Inspectatque viri pignora chara sui.
Non ita laetatam credo, quae nupsit Achilli,
#########Cum peperit Pyrrhum Deianira suum.
Quamvis hic Thetidosque nepos, et quintus ab ipso
#########Progeniem posset denumerare Iove.
Nec sic Thebani gaudebat filia regis,
#########Aspexit quoties Astyanacta suum.
Quanquam ea tum magnas spes cepit, et Hectore dignas,
#########Votaque apud duros non valitura deos.
Ac tua cum natum primum complexa Philippum,
#########Implevit mentem spe Catharina suam.
Salve magnanimi coniunx veneranda Philippi,
#########Dii tibi dent multa crescere prole domum.
Macta viro sic constat honos, sic astra petuntur,
#########Debentur casto praemia tanta thoro [reg: toro].
Nec solum vestras tangunt haec gaudia mentes,
#########Iam quoque quo totus gaudeat orbis habet.
Aspice testantem passim sua gaudia pubem


page 98, image: s138

#########Carmine, voce, modis, gressibus, ore, togis.
Hic teneros Elegos, celeres hic mittit Iambos,
#########Pindaricam dulcis personat ille chelim.
Hic canit Heroos, et longo carmina tractu
#########Ducit, et in vestros surgit, Homere, pedes.
Huic inflata sonat crispanti tibia cantu,
#########Huic sonat Arcadico fistula facta Deo.
Hinc alii viva distinguunt carmina voce,
#########Et variant flexo murmura grata sono.
Ceu solet aestiva dulcis Philomela sub umbra
#########Cum sedet, et magnas concinit inter aves.
Aut quales sonitus reddebant cymbala quondam
#########Inter turrigerae tympana pulsa deae.
Hinc citharaeque lyraeque [correction of the printer; in the print citharaeque], et molli naulia voce,
#########Hinc variant dulces barbita blanda modos.
Pars etiam nitida velantes corpora veste,
#########Laetitiam culta testificantur ope.
Pars etiam festis cingunt sua limina ramis,
#########Et cava purpureo tempora fronde tegunt.
Undique gratantes videas, et fausta precantes,
#########Applaudunt nato Diique hominesque novo.
En charites, ac ora novem facunda sororum,
#########Quae fontes habitant Pegasis unda tuos.
Quos studio servas magnoque Philippe labore,
#########Exercent memores gaudia quanta tui.
Immemores patriae, ac obliti Thessala rura,
#########Ante tuas properant docte Philippe fores.


page 99, image: s139

Ac iam Parnasso, vicinoque orbe relicto,
#########Per tua gratantes tecta frequenter eunt.
Hic pater ipse caput, crinesque auratus Apollo
#########Divina blandas increpat arte fides.
In numerum divae caelestia corpora iactant,
#########Et pulchra celebrant sedulitate choros.
Quarum casta nurus pudibundae exempla secutae
#########Saltat in incurvos turba reducta sinus.
Praecipue iam parva soror sua pectora solvit,
#########Laetitiaeque ullum nescit habere modum.
Et quacumque potest fratris testatur amorem,
#########Figit et in roseis oscula multa genis.
Et redit, et teneros gaudet tetigisse lacertos,
#########Milleque demulcet pectora blanda modis.
Dulce puella decus patris, quae sola voluptas
#########Hactenus, et curae dulce levamen eras.
Vive age, sed partes frater sine vindicet istas,
#########Et curas aegri leniat ille patris.
Nec minus illa senum pertingit corda voluptas,
#########Aspice defessos gaudia quanta tenent?
Conveniunt precibusque diem sacrisque frequentant,
#########Obtundunt ipsos laetitiaque deos.
Atque aliquis longo multum venerandus ab aevo
#########Talia suspiciens sidera voce refert.
Salve laeta dies, quo non felicior umquam [orig: unquam]
#########Purpureum caelo sustulit orta caput.
Salve progenies multos optata per annos,


page 100, image: s140

#########Delitium matris, delitiumque patris.
Quae tam fausta tibi luxerunt saecula nato,
#########Quae te tam laeto fata tulere die?
Ecce tibi nato caelum gratatur, et annus,
#########Et lustrat solito purior orbis humum.
Ipsa tibi variis pinguntur floribus arva,
#########Fronde virent silvae, gramine terra viret.
Macte parente puer, quem fata faventia mundo
#########Authorem [reg: Auctorem] studiis progenuere bonis.
Tune Philippus eris, tu nunc eris alter ab illo?
#########Qui docet Hesperia, et Graecia quidquid habent.
Oceano cuius nomen finitur et astris,
#########Quo decus haud maius Rhenus et Ister [reg: Hister] habent.
Vive diu longosque imple feliciter annos,
#########Vive diu, et merito nomina patris habe,
Sic ait ille, cohors applaudit cetera dictis,
#########Usque sub alta poli sidera plausus abit.
Haud secus ac victis si quando Caesar ab Afris,
#########Aut serus Partho victor ab orbe redit.
It populus, magnoque ducem clamore petendo,
#########Laetus Io, clara voce, triumphe canit.
Auditur sonitus caelo repetitus ab alto,
#########Et reboant celsi lucida tecta Iovis.
Tum quoque caeruleum caput obstupefactus ab imo
#########Extulit, et coeptum destitit Albis iter.
Et sua miratus quae tam nova regna voluptas
#########Implicet ornatis dicitur esse comis.


page 101, image: s141

At tu care [orig: chare] puer, cui gaudia tanta parantur,
#########Laetitiam cuius nomine mundus agit.
Perge, bono et nostras de te spes omine sumptas
#########Perfice, et in patrias perge venire vias.
Ac docti monitis cupias audire parentis,
#########Vivendi leges cum dabit ille tibi.
Sic tibi sic faciles producant stamina Parcae,
#########Et veniat fausto sera senecta pede.

IN ADVENTUM CAROLI V. IMPER. AUG. P.P. [abbr.: Imperatoris Augusti Patris Patriae] urbis Francofurtanae ad Maenum sitae gratulatio.

AN capit ob reduces mater nova gaudia natos,
#########Post longos iterum quos videt illa dies.
Grataque caelitibus persolvit munera Divis,
#########Incenditque sacris plurima dona focis.
Nec mihi odorifera cingantur tempora myrtho,
#########Laetaque candenti corpora veste tegam.
Dignaque sublimi cantem praeconia caelo,
#########Carmina, tura [orig: thura], preces, ore, manuque feram.
Nam modo qua tellus Hispanis, ultima, regnis,
#########Atque sub Occiduo littora Sole iacent.
Dicitur hinc placidum demissa classe per aequor


page 102, image: s142

#########Ingressus Ligurum Carolus esse sinus.
Carolus Hesperii decus, et spes unica regni,
#########Post dominos terrae, fama secunda, Deos.
Regibus ortus avis, et caelo stemmate digno,
#########Nobilis Austriadum gloria summa domus.
Maxima qui primis devicit bella sub annis,
#########Et multas regum contudit unus opes.
Ceu, modo ad antiquam Troiani Antenoris urbem,
#########Cum novus ultori, Galle, Triumphus eras.
Vel cum, quae totum dominata est Roma per orbem,
#########Excidit Imperio, capta deditque manus.
Quem metuit quodcumque Tagum iacet inter et Indum,
#########Atque inter Boream quod iacet, atque Notum.
Cuius et immensum transcendit gloria mundum,
#########Venit et ad summos incluta [orig: inclita] fama deos.
Cui pater omnipotens terras concessit habendas,
#########Fortunamque sua praebuit ipse manu.
Ut regeret populos placidae per tempora pacis,
#########Redderet aequata tutaque cuncta fide.
O unus nostri Diis acceptissimus aevi,
#########Salve Divorum, Carole magne, genus.
Quas mihi promittam de te spes? qualia saecla?
#########Aut mox venturi qui status orbis erit?
Anne venis tumido pressurus colla leoni,
#########Qui studiis contra se tulit usque tuis?
Restituesque aevi bellis ablata prioris,
#########Regna, urbes, populos, foedera, iura, duces.


page 103, image: s143

Ut tibi quod vates cecinerunt esse futurum,
#########Tota stet Imperiis Itala terra tuis.
An renovata novo crescat Germania cultu,
#########Tuque venis fractis addere rebus opem?
Ut mala depellas, quae regni dira cupido
#########Intulit, atque auri non satianda fames.
Atque iterum stabuli coniungas foedere mentes.
#########Tutaque securae tempora pacis eant.
O tua si longo veniat medicina labori,
#########Tuque malum hoc tandem triste levare velis.
Namque ut in humano cum pugnant corpore membra
#########Quolibet officium destituente suum.
Paulatim solito privantur robore nervi,
#########Inque magis virtus deficit, inque magis.
Sic quoque cum morbo Discordia saevior omni
#########Nos premit, et fines evolat ipsa suos.
Labitur, et validas quondam Germania vires
#########Deterit, inque dies peior it inque dies.
Nec modus apparet, nisi nos tua, Carole, dextra
#########Suscipiat, tantis subveniatque malis.
Ac velut annosi Medicus cognoscere morbi
#########Causas, auxilium quam ferat ante, solet.
Deinde salutares, postquam cognoverit herbas,
#########Admovet, et placida submovet arte malum.
Tum vigor et solitae redeunt in corpora vires,
#########Et pergunt propriis cuncta ministeriis .
Sic tua principium tanti clementia motus


page 104, image: s144

#########Si sciat, et quae sit noscere causa volet.
Et mox consilium rebus labentibus addet,
#########Corriget et placidae tot mala pacis ope.
Haud dubium, priscas reparabunt omnia vires,
#########Et veniet rebus quae fuit ante salus.
Non mihi tum metuam scelerati vincula Turcae,
#########Ne vadam Geticis praeda trahenda feris.
Nec nobis toties fugiens illuserit hostis,
#########Aut rapto fines proroget ille suos.
Qualia multa quidem Germanum indigna ferentem
#########Aspicis, et differs (hei mihi) frater opem.
Sed mihi tum totas cogat Germania vires,
#########Hostilesque ultro provocet ipsa manus.
Fretaque maiorum fama, teque auspice Caesar,
#########Contundat Scythici tela minasque ducis.
Atque potens Asiae rursum, et te maxime Nile,
#########Sioniis statuat clara trophaea iugis.
Sic faciat, modo tu nostro medeare labori,
#########Atque mala haec stabili pace levare velis [correction of the printer; in the print levis].
Pace opus est Caesar, pax publica iura tuetur,
#########Cumque pia castam relligione fidem.
Pacis amans Deus est, pacem mandavit habendam
#########Qui regit aetheriae [orig: aethereae] conditor arcis opus.
Non illa melius quicquam videt arduus aether,
#########Non illa quidquam dulcius orbis habet.
Ac velut in media cum Sol aestate virentes
#########Exurit campos, et sitit omne solum,


page 105, image: s145

Si quando arentes nox alma resuscitat herbas,
#########Et cadit in siccos roscidus imber agros.
Vita satis redit, et morientia gramina surgunt,
#########Et revocant vires torrida prata suas.
Sic hominum quoties stabili concordia pace
#########Res tenet, et iungit mutua corda fides.
Florescunt, Pietas, Ius, aequum, foedera, leges,
#########Non illis hostes, nil fera bella nocent.
Hanc igitur dederis, dederis simul omnia Caesar,
#########Firma stet haec, firmum stabit et Imperium.
Sed dabis, et reditus spondet tuus omnia felix,
#########Pacem, teque ratis quae tulit, illa tulit.
Ac praesaga monet dudum mens omnia dextra,
#########Ecce venit dulcis pax, ait, ecce venit.
Pax venit, hanc veterum promittunt carmina vatum,
#########Hanc genus, et Divae patria fama domus.
Mensis erat, memini, tua qui cognomina praefert,
#########Tempore quo Phoebus terga leonis obit.
Ipsa sedens relego demessis horrea spicis,
#########Cum venit ad nostras nuntia fama domos.
Fama per occiduum quae te modo classibus aequor
#########Advectum Hetrusci limina ferret agri.
Et multo fidam conscendere milite terram,
#########Qua Ligurum priscas Genua servat opes.
Protinus exclamo, fortunent omnia Divi,
#########Et faciant felix fama sit ista mihi.
Nec mora, lucentes aris incendimus ignes,


page 106, image: s146

#########Et damus incensis tura [orig: thura] cremanda focis.
Et niveo, laetos quali decet, imus amictu,
#########Et tegimus comptas fronde virente comas.
Conveniunt cives, populo collectus ab omni
#########It chorus, et festum concinit ore diem.
Talis erat, credo, Romanae plebis imago,
#########Occiso quoties hoste triumphus erat.
Audiit haec subito pater imo gurgite Moenus,
#########Flavaque caerulea protulit ora coma.
Atque insueta suae miratus gaudia plebis,
#########Paulisper gressus distulit ipse suos.
Nodosaque manum subnixus arundine laevam,
#########Vatidico coepit talia verba sono.
Festa dies salve, multos optata per annos,
#########Salve, qua numquam gratior orta fuit.
Et vos o superi tandem gaudete penates,
#########Ista feret vobis commoda magna dies.
Ista feret vobis, superi sperate penates,
#########Gaudia, et optatis tempora plena bonis.
Qualia iam longos non sunt spectata per annos.
#########Nec ventura dabit forsitan ulla dies.
Nam nisi vana iacent aevi praesagia prisci,
#########Illusitque piis ficta Sibylla viris.
Tempus adest totus cum mox purgabitur orbis,
#########Et referent annos aurea saecla novos.
Quando Aquilae cedet Romana potentia magnae,
#########Et feret impositum Gallia victa iugum.


page 107, image: s147

Ac socii veteris vastata Pylaemenis arva
#########Cernent, et tumidi septa refracta sali.
Tuscaque vindicibus cingentur moenia flammis,
#########Faesulaque, heu, Divum sera vocabis opem.
Quamvis orta genus magno deducis Olympo,
#########Atque humeris caelum sustinet ipse pater.
Tunc oculos attolle tuos Oenotria pubes,
#########Et nova quae veniunt aspice fata tibi.
Ecce ruet, victasque manus grassator ab alto
#########Demittet solio, et iura refixa leget.
Cultaque fulgebit renovato Ecclesia ritu,
#########Desinet et vanae relligionis opus.
Cum valida magnum transibit classe per aequor
#########Caesar, et indomitas sub iuga mittet aquas.
Aegeosque sinus, et fertilis hostia Nili
#########Umbrabit pennis Caesaris ala suis.
Atque Palaestinas invadet milite terras,
#########Ut pateat veri mystica tumba Dei.
Atque ibi confectis tandem belloque viaque
#########Ponet militiae signa suprema suae.
Hinc iam pacato regnabit Caesar in orbe,
#########Et Dominus terrae totius unus erit.
Non vis amplius, aut metuetur saeva Tyrannis,
#########Non miles quisquam, aut militis ensis erit.
Candida per totum sed pax celebrabitur orbem,
#########Unus erit rerum cultus, et una fides.
Qualia Saturni memorantur saecula prisci,


page 108, image: s148

#########Aurea quae vates tota fuisse ferunt.
Cum neque terra famem, neque Pontus frigora sensit,
#########Et ratio victus omnibus una fuit.
Hei mihi, sollicitam quae tentant gaudia mentem?
#########Quam cupide expecto, dum venit ista dies.
Tu tamen interea nostris Francfordia ripis
#########Consita, spem pergas laeta fovere tuam.
Quemque tibi superi fato misere benigno,
#########Quique tua dictus Caesar in urbe fuit.
Huic facilem reditum, et cursus gratare secundos,
#########Et refer aetherio [orig: aethereo] tura [orig: thura] precesque Iovi.
Nec metuas si quis verbis te forte malignis
#########Impetit, aut vestris dura minatur agris.
Non genus Hyrcana duxit de Tigride Caesar,
#########Aut illi durum robora pectus agunt.
Austriados caelo nota est clementia stirpis,
#########Hanc tenet, hac proavis par volet esse suis.
Quanta tuae Aemilius donavit Maximus urbis
#########Progeniem Caesar tertius unde trahit.
Quanta tibi placidae Fridericus pacis amator
#########Contulit, aut quantas hic tibi fecit opes?
Nunc etiam agrorum celsae munimina turres
#########Clara voluntatis stant monumenta piae.
Et dubites animo quo sit nunc ille futurus,
#########Tam genus a placidis qui tenet ortus avis?
Haec ait, atque manu pendentem uligine barbam
#########Mulcendo, liquidas inter abivit aquas.


page 109, image: s149

At mihi mox ingens rerum fiducia surgit,
#########Spemque animus summae prosperitatis agit.
Iamque diem videor coram spectare futurum,
#########Venturae pacis qui bona tanta ferat.
Et videor praesens iam rebus adesse gerendis,
#########Atque ipsos vultus cernere, Magne, tuos.
Tanta mihi reditus spondet tuus, inclute [orig: inclite], tanta,
#########Haec pro te facimus, Carole, vota Deo.
Quare agite o cari [orig: chari] mecum spem ducite cives,
#########Et sperate novis tempora laeta bonis.
Quaeque per antiquos meministis prodita vates,
#########Pars quorum metas iam tenet acta suas.
Omnibus eventum superos finemque daturos
#########Credite, nec falsos ulla monere Deos.
Ac precibus magni deposcite Caesaris ora,
#########Et felix, quisque et dicite, faustus eas.
Carole faustus eas, facilem tibi numina cursum
#########Dent, seu terra tuam, seu tenet unda ratem.

ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS FRIDERICI COMITIS PAlatini, Ducis Bavariae, et inclitae Dorotheae, Cimbrorum Regis Filiae, Caesaris Caroli neptis Epithalamium.



page 110, image: s150

QUIS novus hic plausus? cui tantus ad aethera clangor
#########Surgit, et in numerum tot sonuere tubae?
Fallor? an illa dies tandem processit ab alto,
#########Votis quae toties ante petita fuit?
Qua iungenda novo veniet nova sponsa marito,
#########Cimbrorum veteri sanguine clara Ducum.
Intratura thoros [reg: toros] tecum Friderice iugales,
#########Summa Palatinae spes, Friderice, domus.
Et factura novum pulchra te prole parentem,
#########Dorothea, vero munere nata Deum?
Sed puto, non fallor, neque enim sine numine certo,
#########Pompa per effusas spargitur ista vias.
Nec frustra resonat tantis concentibus aether,
#########Et retinent ipsum tympana pulsa Iovem.
Ecce ruunt totis iuvenesque patresque catervis
#########Obviam, et occursu compita lata replent.
Alta subit teneris cum natis culmina mater,
#########Nec recipit totas parva fenestra nurus.
Scanduntur turres, stant densis agmina portis,
#########Laetitiaque fremunt iam quoque tecta nova.
Non aliter victis quam cum modo Caesar ab Afris
#########Tyrrhenum, rediens, per mare vela dedit.
Atque Italae passim complerunt littora gentes,
#########Dum reducem gestit quisque videre ducem.


page 111, image: s151

Iam [correction of the transcriber; in the print I=m] parte ex alia, quantas exercitus alas
#########Cogit? quam densis ungula pulsat equis?
Non plures aestate nova per roscida campi
#########Gramina, perque herbas agglomerantur apes.
Nec tot Strimoniis considunt agmina ripis,
#########Pygmaeis domitis cum rediere grues.
Ipsa pedum crebro tellus gemit excita pulsu,
#########Et levis alterno frangitur aura sono.
Atque etiam ex imo stagnantis gurgite Nicri,
#########Caeca repercussis murmurat unda vadis.
Qualis erat rerum facies, cum Troia quondam
#########Atrides armis terruit arva suis.
Et pater attonito compressit flumina cursu
#########Xanthus, et ardentes igne refugit aquas.
Quamvis tunc misero fervebant omnia bello,
#########Contraheretque viros saevus in arma furor.
Hic contra pacis studia et favor aptus amantum
#########Cernitur, et placidis induit arma viris.
Scilicet, hos animos blandi generator amoris
#########Excitat, atque hominum corda Cupido movet.
Et vocat has turmas, et tantos undique coetus
#########Cogit in occursus, incluta [orig: inclita] sponsa tuos.
Hic quoque enim Deus est, et certo numine terram,
#########Et terrae quidquid vivit in orbe, regit.
Ergo Medusaei veniens a fonte Caballi
#########Huc ades imparibus cincta Thalia modis.
Laetaque connubio [reg: conubio] tanto et coeptis hymenaeis,


page 112, image: s152

#########Hanc celebra lucem carmine, Diva, tuo.
Nam quae festa magis roseo processit ab ortu?
#########Quaeve magis niveis altera digna notis?
Aut quando maiore umquam cum laude peracta,
#########Ulla frequentavit gaudia tanta dies?
Ducitur ecce novo virgo socianda marito,
#########Virgo decens vultu, virgo pudore decens.
Ducitur, et longo cum femineo comitatu,
#########Scandit legitimos regia sponsa thoros [reg: toros].
Tota nitens auro, atque imitantibus ignea gemmis
#########Sidera, Sarrano murice tota nitens.
Qualis Amycleo quondam pulcherrima sponso,
#########Creditur in thalamos Thestias isse novos.
Qualis et in primis formosa Semiramis annis,
#########Accubuit lateri Nine vetuste tuo.
Hanc circum volucer penna stridente Cupido
#########Arsuras casto ventilat igne faces.
Pone subit mater, meditataque vincula portat,
#########Vincula caelestem quae domuere Iovem.
Quam Desiderium, et Charites aversa tuentes,
#########Et blandum sequitur quidquid Olympus habet.
Parte alia socii sponsum comitantur ovantes,
#########Et complent totas agmina longa vias.
Hinc comites alto peragunt praeconia caelo,
#########Plaudentumque frequens fertur ad astra sonus.
Hinc et divini iungentes agmina fratres
#########Incedunt, nota pectora iuncta fide.


page 113, image: s153

Virtute Heroes, maturo Nestores aevo,
#########Et Pallatinae stemmata vera domus.
Quos inter sponsus regali splendidus auro
#########Infert se mediis, laetus amore, viris.
Et circum tacita spectat sua gaudia mente,
#########Arduus insigni conspiciendus equo.
Ceu si quando choros veniens instaurat Apollo,
#########Quos illinc Dryopes, hinc Agathyrsus agit.
Cum vaga solemni [reg: sollemni] resonant iuga carmine Cinthi,
#########Et gaudet stabili Delus aperta solo.
Ipse humero pharetram gestans, et vertice laurum,
#########Arduus ante omnes eminet ore, Deus.
Talis et hic medios inter pulcherrimus omnes
#########Enitet, et vivum spirat ab ore decus.
Atque ita sublimi sociata per agmina vultu
#########Fertur, et accenso gaudia corde premit.
Donec ad optatae veniunt Pallatia sedis,
#########Et iungunt socias sponsaque virque manus.
Hic igitur plenis solvuntur carbasa ventis,
#########Saevit et admisso totus amore Deus.
Regia virgo Duci stat coniungenda marito,
#########Mutuaque alternus foedera dictat Amor.
Quaeque diu incertas suspendit languida mentes
#########Eventus tandem spes capit illa suos.
Hei mihi quam varios animo, dux inclute [orig: inclite], motus,
#########Quamque graves aestus te tolerare putem?
Ut tibi nunc tacitis ardescunt pectora flammis,


page 114, image: s154

#########Haeret in amplexu cum nova sponsa tuo?
Credite, difficile est tenui res carmine tantas
#########Dicere, et exiguis claudere cuncta modis.
An tua nunc quisquam sub certo gaudia fine
#########Colligat? aut ullum credat adesse modum?
Nec tua, quae summis faciunt quoque vulnera Divis,
#########Transiri telis saucia corda putet?
Littora quot conchas, quot amoena rosaria Paestum,
#########Quot caelum stellas, quot mare pascit aquas.
Tot quoque credibile est, tacitas tibi gaudia mentes
#########Pascere, et extremos tota subire sinus.
Et merito, tanta est divinae gratia formae,
#########Tamque nitet pulchro suavis in ore pudor.
Quidquid enim passim formas commendat honestas:
#########Et quidquid solidae nomina laudis habet.
Hoc illi totum superi tribuere benigni,
#########Et pariter iunctum possidet omne decus.
Cuius ab aurato sic splendet vertice crinis,
#########Fulget ut intonsi bethica lana gregis.
Candida virginei suffundunt ora rubores,
#########Quale rubent teneris lilia mixta rosis.
Cetera cum liquido contendunt corpora lacte,
#########Vincit ebur cervix, crura manusque nivem.
Accedunt tenerique artus, teretesque lacerti,
#########Et medium servans aequa statura modum.
Adde arcum et pharetram, iures sic isse Dianam,
#########Sceptra gerat, talis regia Iuno fuit.


page 115, image: s155

Denique seu Tyrio vadit spectabilis ostro,
#########Indutam Tyriis vestibus [correction of the transcriber; in the print vestibuss] ire decet.
Lucida seu tenui velantur corpora bysso,
#########Ibit perspicuis tota decora togis.
Ut merito eximiae si quando nomine formae
#########Nobilis ulla fuit, nobilis illa foret.
Ac si quis solidae speciem simulare figurae
#########Vellet, ad hanc speciem, fingeret ille suam.
Ut taceam virides annos, primamque iuventam,
#########Quique fluit leni dulcis ab ore sonus.
Quae non humanos solum praestringere sensus,
#########Verum ipsos poterant exhilarare deos.
Et poterat summi coniunx fieri ista Tonantis,
#########Si non sit thalamis Inclite sponsa tuis.
Quamvis parva tamen tantarum gratia rerum,
#########Et modicus tanti fructus honoris erat.
Ni simul et bonitas, et grata modestia vitae
#########Accessu facerent omnia plena suo.
Aspice quam placidos ornat clementia vultus,
#########Ingenii feritas ut procul omnis abest.
Inquinat egregios ut nulla superbia mores,
#########Sed pia commendat pectora simplicitas.
Quinetiam blandae quaedam est facundia linguae,
#########Sed qualem tantae Principis esse decet.
Omnia quae certo metitur verba pudore,
#########Spargit et admixta sed gravitate iocos.
Qualia regina didicit tradente magistra,


page 116, image: s156

#########(Haec quoque enim vestrae pars quota laudis erit.)
Paeonii quondam, regina Principe, regni,
#########Dum potitur thalamis rex Ludovice tuis.
Nec dum terribiles vastarant omnia Turcae
#########Proxima Danubii qua patet ora vadis.
Quae simul ac cecidit crudeli funere coniunx,
#########Et iacuit magno victus ab hoste minor.
Acta dolore gravi, Belgas, Rhenumque bicornem,
#########Antiquam patriam, fratre iubente, petit.
Atque ibi nunc flavos sub legibus Ambuaritos
#########Continet, et tumidae consita regna Mosae.
Fretaque consiliis , et avita femina mente,
#########Fraternas placida pace gubernat opes.
Hic eadem profugas aluit matertera neptes,
#########Antiqua eiectas has quoque sede patris.
Quarum haec, quae natu prior est, clarissime Princeps,
#########It nova coniugio facta marita tuo.
Altera mox simili teda [reg: taeda] praeeunte sequetur,
#########Ipsa quoque externo sponsa dicata duci.
Ambae praestantes forma, virtutibus ambae,
#########Neutraque non magno principe digna viro.
Forsan et ipsius refert meminisse parentis
#########Unde haec cum tantis prodiit orta bonis.
Et quae tam claro tumuerunt viscera partu
#########Dicere, et hinc laudes accumulare novas.
Nam ceu terra ferax, et fructibus apta ferendis,
#########Floribus, et molli gramine sponte viret.


page 117, image: s157

Et contra in sterili dumosi vertice saxi,
#########Culturam, quidquid severis, omne fugit.
Sic quoque in humanis eadem indulgentia rebus
#########Illos mansuetos, hos vetat esse feros.
Propriaque in patrios concedunt pignora mores,
#########Et genus et virtus convenienter eunt.
Nec tantum vultus imitatur filia matris,
#########Caeruleosve oculos, purpureamve comam.
Verum etiam ingenii natura tenaciter haeret,
#########Et sequitur gentis semina quisque suae.
At cui clara tuae non est audita parentis
#########Virtus, o tanti sponsa beata viri?
Quisve adeo ignarus rerum, tua nomina nescit
#########Inclita Caesareae pars Isabella domus?
Femina qua iusti nusquam, vel amantior aequi
#########Cimbrica, quam late panditur ora, fuit.
Nec magis, extremae contempto funere mortis,
#########Servavit castam coniugis ulla fidem.
Scit vagus haec Albis, scit Teutona ripa Suevi,
#########Quique patet fessis Codanus altus aquis.
Scit pater haec eadem, qua tendit ad aequora Rhenus.
#########Quaeque tegit cineres Belgica terra tuos.
Ah nimium duris Isabella exercita fatis,
#########Et nimis adverso facta marita Deo.
Cui neque speratam licuit contingere metam,
#########Et vitae iusto claudere fine dies.
Nec tam formosas, inter tua pignora, natas


page 118, image: s158

#########Cum salvo placida coniuge pace frui.
Sed misere, ante diem, pulsae [correction of the printer; in the print ?] dotalibus arvis,
#########Exul [reg: Exsul] in externa lumina clausit humo.
Salve perpetuos memoranda puella per annos,
#########Nobilis Austriacae fama puella domus.
Hic igitur cum tantarum praeconia laudum
#########Et tantas dotes, inclute [orig: inclite] sponse, vides.
Et placet eximiae decus insuperabile formae,
#########Et placet eximio mixtus amore pudor.
Quid, nisi praeclaras animo spes conspicis? et te
#########Sollicitant miris gaudia mira modis?
Nec quicquam tot posse bonis accedere credis,
#########Amplius, et fines haec superasse suos?
Scilicet haud levis est formae praestantia virtus,
#########Et mentem quavis excitat arte magis.
Et volat ante oculos, et lumina fessa fatigat,
#########Nec somnum tacita carpere nocte sinit.
Sed licet excedant certas haec omnia metas,
#########Et tangant merita pectora laeticia [reg: laetitia].
Non tamen hinc omnis dependet gloria sponsae,
#########Aut ea nunc una laude vehenda venit.
Sed genus et patria, et magnorum nomen avorum,
#########Haec quoque non paruae pondera laudis habet.
Nam si vix opibus prostat mercabilis ullis,
#########Si qua ab Erythraeo littore gemma venit.
Nec nisi ab extremo portatur bellua Gange,
#########Cuius in imposito dens gerat orbe scyphos.


page 119, image: s159

Ipsaque pro patria censentur marmora terra,
#########Caesaque non quavis arbore ligna placent.
Cur non humanos eadem quoque gloria partus,
#########Atque idem claros reddere debet honor?
Et debet nostros ea commendare nepotes
#########Patria, quae tanti saxa valere facit?
Ergo, nec ista tuae laudis pars virgo, tacenda est,
#########O numquam [orig: nunquam] versu virgo tacenda meo.
Sed repetenda domus monumenta vetusta paternae,
#########Et quondam terris parta trophaea tuis.
Et proavi reges, et origine mater Ibera,
#########Et decus in vestro sanguine, Caesar avus.
Atque hic o Musae, quae prima exordia sumam?
#########Quaeve mihi series carminis huius eat?
Quocumque aspicio, praestringit lumina fulgor,
#########Longaque priscorum stemmata cerno patrum.
Hinc vetus et multos bello dominata per annos
#########Eminet Austriadum clara propago ducum.
Cui modo Pannoniae servit pars altera regni,
#########Septaque inaccessis Norica terra iugis.
Danubii celebrem qua iactat ripa Viennam,
#########Quaque celer gelidis Alpibus Aenus abit.
Seruit et Ausonio gens Raurica dicta colono,
#########Ultima Sequanici qua tenet arva soli.
Et quae Brisiaci retinet cognomina montis,
#########Et videt hinc saltus Rhetia silva tuos.
Quondam etiam primi parebant cornua Rheni,


page 120, image: s160

#########Et late imperio subditus amnis erat.
Dum vetus antiquo stabat fiducia regno
#########Elveticas [reg: Helveticas] necdum moverat ira manus.
Hac satus eximia princeps virtute Philippus,
#########Unicus ille domus Aemiliane tuae.
Quem generum terrae Rex Ferdinandus Iberae
#########Ascivit thalamis pulchra Ioanna tuis.
Quatuor Hispana genuit de matre sorores,
#########Et morum studiis , et pietate pares.
E quibus hanc Cimbri coniunx Isabella mariti
#########Divino peperit munere Dorotheam.
Dorotheam, teda [reg: taeda] quae mox praeeunte iugali
#########Sponsa Palatinum scanderet alta thorum.
Hinc etiam gemini, Mavortia pectora fratres,
#########Attollunt alto nomina clara polo.
Quos eadem illa tibi formosa Ioanna Philippe
#########In lucem partu protulit aucta novo.
Quorum Pannonias alter moderatur habenas,
#########Priscaque Boiorum possidet arva ducum.
Triplice regales vinctus diademate crines,
#########Et titulo regni nobilis Ausonii.
Alterius totis stat fusa potentia terris,
#########Et late cunctas possidet unus opes.
Caesare quo tuta est longa Germania pace,
#########Et crescunt placido cuncta sub imperio.
Huic hominum extremi Morini, fortesque Batavi
#########Parent, et totis Belgica ripa vadis.


page 121, image: s161

Huic homines sero parent sub sole tepentes,
#########Quidquid et immensi circuit ora maris.
Qua pater exonerat [correction of the printer; in the print exonera] pelago sua flumina Rhenus
#########Quaque videt dives Bethica rura Tagus.
Idem et Romanas flectit moderamine terras,
#########Et regit imperiis Itala regna suis.
Et gaudent tutae placido sub Caesare gentes,
#########Quaeque colunt Tyberi proxima, quaeque Pado.
Cuius et aspexit nuper Carthago triumphos,
#########Et concussa novo est Africa terra metu.
Ac nisi vana volant veteris responsa Sibyllae,
#########Idem mox domitis auferet arma Getis.
Altaque victrici volitans super aequora classe,
#########Telluris dominus triplicis unus erit.
At parte ex alia, Cimbrorum gloria gentis,
#########Et veterum effulgent clara trophaea ducum.
Nam quibus ignota est generosa audacia Boli
#########Iniecit primas qui tibi Scaure manus?
Aut quis Theutobochi nescit fera praelia regis,
#########Miliaque Ausonidum tot superata virum?
Cum doluit caesos, damnato consule, cives,
#########Et posuit maestum territa Roma caput.
Et neque Servilius turmis, neque Manlius illis
#########Viribus obniti sustinuere suis.
Quamvis tunc senos gereret pro Consule fasces,
#########Et iaceret magnas saevus uterque minas.
Et domita nuper Carthagine cuncta fremebant,


page 122, image: s162

#########Summaque tum Latiae gloria plebis erat.
Sed velut obiectos torrens defertur in agros,
#########Vertice collectus Martia silva tuo.
Quem procul adverso cum vidit pastor in arvo,
#########Attonitus pavidum cogit in antra gregem.
Sic quoque per summas Cimbrorum exercitus Alpes
#########Itala delapsus perculit arva metu.
Quin neque sic Parthus concussam terruit urbem,
#########Cum cecidit fato Crassus uterque pari.
Et Pacorus, vitam bello clausurus eodem
#########Vexabat Latias sanguinolentus opes.
Donec arenosis Marius revocatus ab Afris,
#########Restitit, et Libyco sole perusta manus.
Et iam fortuna vultus mutante serenos,
#########Carpserunt fessos otia lenta viros.
Quae certe ut vetus est gestarum gloria rerum,
#########Ausonidumque ipsis tradita vera libris,
Sic quoque contingit vestros eadem illa parentes:
#########Perficit et laudes incluta [orig: inclita] virgo tuas.
Nam quae terra tulit tantas generosa catervas,
#########Prima eadem in lucem te tulit illa novam.
Illa tuo primum gavisa est incluta [orig: inclita] partu,
#########Primaque vagitus audiit illa tuos.
O tellus nullum non commemoranda per aevum,
#########Germani quantum est splendor ubique soli.
Quamvis nec minor est magni quoque gloria sponsi,
#########Atque etiam reges protulit illa domus.


page 123, image: s163

Quaeque vides muro Pallatia structa vetusto,
#########Proxima qua celsa turris ab arce patet.
Hoc quondam illustres habitarunt vertice reges,
#########Illaque Romani Caesaris aula fuit.
Nunc quoque magnanimum vehit incluta [orig: inclita] fama Ropertum,
#########Et Pallatina gloria digna domo.
Cuius et Insubres senserunt arma manipli,
#########Auxilium populis cum tulit Arne tuis.
Et mox Euganei dives gens accola Ponti,
#########Teutonicum merito vexit honore virum.
Quae dum lenta patris labentur flumina Nicri,
#########Merget et exceptas gurgite Rhenus aquas.
Gloria perpetuo stabit memorabilis aevo,
#########Solaque contempta morte superstes erit.
Ac si quando sui Musis reddentur honores,
#########Et veniet studiis pristina fama bonis.
Huic quoque cum Musis vivet per saecula nomen,
#########Hoc illi referent pro pietate deae.
Quare haec cum vestram decorant tot stemmata gentem,
#########Gloriaque ad summos tendit utrinque deos.
Et nunc tanta domum tibi ducitur, inclute [orig: inclite] Princeps,
#########Sponsa potens forma, sanguine sponsa potens.
Haec tua miretur quisquam nova gaudia demens?
#########Aut fieri insolito talia more putet?
Quin tecum summo laudes cantamus Olympo,
#########Thuraque caelestes ponimus ante deos.
Altaque regnantum veneramur numina divum,


page 124, image: s164

#########Tot tibi qui facili dona dedere manu.
Ipse equidem ut vidi tam laetas undique turmas
#########Confluere, et plenis agmina tanta viis .
Et vidi vestras tam longo ex ordine pompas,
#########Et tua tot comites, inclute [orig: inclite], terga sequi.
Hei mihi difficile est, animo quae gaudia sensi,
#########Quaque fui tractus, dicere, laetitia.
Certe non alio maiori tempore [correction of the printer; in the print tempora] motu,
#########Invasit mentem Musa relicta meam.
Quae seu grata tibi est, seu nulla est gratia facti,
#########Carmina quae cernis qualiacumque dedit.
Quod si non animum ludunt praesagia nostrum,
#########Nec spes ex nihilo, quae venit, ista venit.
Nescio quid spondet venturo Iuppiter orbi,
#########Et current fusis tempora laeta novis.
Iamque dies veniet cum tu iustissime Princeps
#########Muneribus summis conspiciendus eris.
Ac tibi tum faciles producent vellera Parcae,
#########Et vives longa posteritate diu.
Teque etiam ad seros transmittet fama nepotes,
#########Qui tua perpetua nomina laude ferent.
Felices igitur per saecula vivite longa,
#########Iuncti legitimo femina virque thoro [reg: toro].
Vivite, et ad seros deducite tempora canos,
#########Et numerent multos pignora vestra dies.
Quaeque fides animos primo coniunxit amore,
#########Accenditque istas candida prima faces.


page 125, image: s165

Haec eadem ad summam iunctos comitata senectam,
#########Mutua perpetuo foedere corda liget.
Haec quoque enim magni est sententia certa tonantis,
#########Cetera qui versat numine cuncta suo.
Ut quos iusta fides casto sociavit amore,
#########Nulla semel iunctos solvat amore dies.
Sed placide expectent postremi temporis horam,
#########Dum sociae claudant ultima fila deae.
[gap: one word] Adieci et sequens Epithalamion, quod quia inter authoris [reg: auctoris] Epigrammata, quae Anno 1528. Haganoae sunt impressa, inveni, eius esse non dubitavi.

EPITHALAMION ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS IOANnis Friderici Ducis Saxoniae, et Dominae Sibyllae Ducis Clevensis filiae.

SI prius Aonides Hymenaeum vestra camenae
#########Carmina nobilibus concinuere viris.
Huc age Musarum celebris chorus omnis adesto,


page 126, image: s166

#########Carmine dicendus nunc Hymenaeus erit.
Tristis inexpletas Elegeia solve querelas,
#########Haud tibi nunc maestum nomen inesse decet.
Cinge triumphali flaventia tempora lauro,
#########Collige depexas fronde virente comas.
Ille tuus fautor, Princeps tua fama Iohannes
#########Imparibus numeris rite canendus erit.
Ede novo sponso dignas et principe voces,
#########Argutis hilares cantibus ede sonos
Tuque o praecipue Saxonibus incluta [orig: inclita] tellus,
#########Gaudia non tacito tanta reconde sinu.
Si quod enim tempus fuit, aut lux si qua per aevum
#########In terris umquam [orig: unquam] sustulit orta caput.
Non sine consilio qua numinibusque deorum
#########Esset solenni [reg: sollemni] res peragenda modo.
Illa dies haec est, haec felicissima rerum
#########Lux tibi Cretensi more notanda venit.
Quae tibi iam precibus toties votisque petita,
#########Mille voluptates, gaudia mille dabit.
Tempus adest, vinclo quo nunc socianda iugali,
#########Pulchro ducetur pulchra puella Duci.
Urantur pia tura [orig: thura] focis, iam floribus aula,
#########Iam niteant sparsis atria tota rosis.
Ecce venit virgo magnis stipata catervis,
#########Iunctus et it sponsae Dux comes ipse suae.
Hunc late circum turmae panduntur equestres,
#########Multus et armatis stat cataphractus equis.


page 127, image: s167

Undique nobilium populus coit omnis in unum,
#########Undique nunc ingens orbis in urbe fremit.
Dicite Saxones, quis vestrum viderit umquam [orig: unquam]
#########Tot simul illustres hac regione viros?
Scilicet assumptis hac nulla frequentior armis
#########Turba diu pacis tempore visa fuit.
Fluctibus aequoreis similis, quocumque vagatur
#########Ire procellarum milia multa putes.
Ullane posteritas credet? quis versibus umquam [orig: unquam]
#########Exprimet, aut verbis gaudia tanta suis?
Hei mihi carminibus non mea pectora clarum
#########Ingenium magnae fertilitatis habent.
Nunc equidem cuius numeris memoratur Achilles
#########Optarim vatis numen inesse mihi.
Quisquis adest coram sponso gratatur eunte,
#########Testatur cultu gaudia quisque novo.
Hic Tyrio incedit multum spectabilis ostro,
#########Incedit nivea concolor ille die.
Hic ferrugineos, virides hic gestat amictus,
#########Hic crocea pictus corpora veste tegit.
Dii quoque, nec ducunt homines haec gaudia tantum,
#########Laetitiae causam qua moveantur habent.
Emicuit solito formosior aequore Phoebus,
#########Auraque vix umquam [orig: unquam] purior ante fuit.
Omnia nunc rident, nunc est pulcherrimus annus,
#########Undique nunc viridi germine floret humus.
Ipsa suam linquens etiam Venus alma Cythaeron


page 128, image: s168

#########Nobilibus nymphis huc comitata venit.
Non qualis praesens inconcessis hymenaeis
#########Sed casto thalamo qualis adesse solet.
Illam gemmatis iuxta puer aureus alis
#########Plaudit, et in numerum crura manusque movet.
Blandiciae [reg: Blanditiae] comites huic sunt, risusque iocusque
#########Assiduo aligerum turba secuta Deum.
Fratris ad Aeneae quondam sponsalia dicunt,
#########Sic illum terris isse Latine tuis.
Nec minus Aonii dulces heliconis alumnae,
#########Divinis celebrant gaudia laeta choris.
Gratanturque duci, cuius bonitate recepta est
#########Haec et munifica turba fovetur ope.
Cernis ut alterno moveant vestigia gressu,
#########Increpet ut digitis cantor Apollo chelym.
Rustica mirantur stupefacti numina Panes,
#########Mirantur Dryades Naiadesque deae.
Accurruntque leves Satyri, Faunique Napeaeque
#########Et qui praeterea rura nemusque colunt.
Quin et Saxoniam primum quum sponsa subisset,
#########Atque urbi veniens approperaret iter.
Accipiens sonitus imo pater Albis in antro
#########Caeruleum flavo sustulit amne caput.
Arrectisque diu subsistens auribus haesit,
#########Unde voluptatis gaudia tanta novae.
Numquam [orig: Nunquam] desertis amnis pulcherrimus undis
#########Conspectus vultu lucidiore fuit.


page 129, image: s169

Oceano facie similis, referentia patrem
#########Nerea, fulgebant lumina bina deo.
Densabant crispum viridantia gramina collum
#########Heliadum madidas fronde tegente comas.
Est locus Arctoas hic quo deflexus ad undas
#########Frugiferos nostrae perfluit urbis agros.
Populea viridis praetexitur arbore ripa,
#########Pictaque se multo flore coronat humus.
Hic stetit, et trunco mediis innixus in undis
#########Audiit insolita voce Hymenaea cani.
Ilicet obstupuit, suspensaque gaudia primum
#########Oppressam vocem continuere diu.
Tandem ubi laeticiae causam cognovit, et ingens
#########Prospexit latas agmen inire vias.
Reppulit obstantes madida de fronte capillos,
#########Et flavam gelido legit ab ore comam.
Demulcensque manu pendentem uligine barbam,
#########Creditus est tali verba dedisse sono.
Iamne mihi tandem multis optata diebus,
#########Iam votis toties sponsa petita venis.
Dilecto iungenda viro, iungenda marito,
#########Ingredere o terris virgo recepta meis.
Nec te poeniteat fortunatissima nympha,
#########Huic te quod nuptam contigit esse Duci.
Tu licet illustri sis stemmate nata parentum,
#########Et celsa ducas nobilitate genus.
Maioresque tuos claris insignibus ortos


page 130, image: s170

#########A proavis et avis dinumerare queas.
Non virtute sua, non sanguine sponsus avito
#########Hic tibi vel patriis cedit imaginibus.
Si tibi commemorem cunctos ab origine prima
#########Saxoniae tollit se quibus alta domus.
Virtutemque virum, praeclaraque gesta, stupebis,
#########Sive voles belli, seu magis illa togae.
Nec tibi fictarum referam mendacia rerum,
#########Quae memoro scriptis fama vetusta dedit.
Atque utinamque sunt haec vera et digna relatu,
#########Cognita tam possent omnibus esse tuis.
Principio ante omnes Magnum admirabere Othonem,
#########Mensuram factis nominis huius habet.
Caesareos primus titulos his intulit oris,
#########Aspice quam raros inter habendus erit.
Innumeri reges illum tremuere potentes,
#########Sunt illi forti bella peracta manu.
Sedavit varios hoc vindice Roma tumultus,
#########Hoc tenuit vires Itala terra suas.
Vandalicas dextro superavit Marte phalanges,
#########Pannonio victor nomen ab orbe tulit.
O quoties illo vix adveniente feroces
#########Sanguine conspersit perfidus Ister [reg: Hister] aquas.
Succumbensque genu, nec tuto [correction of the printer; in the print tutus] conditus alueo,
#########Fertilibus retro dicitur isse vadis.
Ceu Phrygiae Xanthus gelidis in montibus Idae
#########Destitit incoeptum caede retentus iter.


page 131, image: s171

Sed mea virtuti non par oratio tantae,
#########Ista erat Heroo res memoranda pede.
Ut taceam reliquos Duce qui numerantur ab illo.
#########In quorum laudes area magna patet.
Nobilium quis enim tot fortia facta virorum
#########Unus pro meritis dicere cuncta potest?
Ad propiora vocor, quae toti cognita mundo,
#########Forte etiam ex vestris qui fateatur erit.
Cui non notus erat, multis praestantibus actis,
#########Ernestus nostri principis huius avus?
Quo Duce non alius melior, vel amantior aequi
#########Et fuit, et longo tempore rarus erit.
Illi multarum sollers prudentia rerum,
#########Dexteritas illi principe digna fuit.
Ipse magistratus legit sanctumque senatum,
#########Ipse suis populis iura verenda dedit.
Et nisi cum sese vindex armaret in hostem,
#########Tranquillae semper pacis amator erat.
Virtutes autem reliquas si dicere pergam,
#########Ilias est laudum commemoranda mihi.
Praeterea quem non Alberti nomen in orbem
#########Venit, et est quo non fama relata loco?
Illius extremo divisos orbe Britannos,
#########Laudibus auditis obstupuisse serunt.
Illum Atlas norat, Thule ultima norat et ipsum,
#########Atque remota magis si qua sub axe iacet.
Illam magis illustrem nullum fecere labores,


page 132, image: s172

#########Totque triumphanti parta trophaea manu.
Hic te si vatem sortitus Homere fuisset,
#########Esset Pelidae fama secunda suae.
Belgae victorem de se dixere feroces,
#########Indomitas Phrysii contudit orbis opes.
Ipsius auxilio disrupit vincula Caesar,
#########Captus ubi quondam Maxmilianus erat.
Nec tu, nobilibus Princeps memorande camenis.
#########Hac Friderice mihi parte tacendus eris.
Ardua quem vexit sublimis ad aethera virtus,
#########Nomen et aeterna posteritate dedit.
Huius sponsa viri si quis te facta docebit,
#########Iurabis superum laudibus esse parem.
Raro illi poteris quenquam [reg: quemquam] conferre priorum.
#########Ex his quos habuit Teutona terra duces.
Cedite Romani, Graiorum cedite reges,
#########Haud aliquo vestrum vir fuit ille minor.
Hoc Tyberine suo tecum contendet alumno,
#########Albis qui fuerat barbarus ante tibi.
Scipio magnus erat populorum terror in armis.
#########Et Fabiis suus est sanguine partus honos.
Hic sine caede fuit dux formidabilis orbi,
#########Et sine vi palmam victor ab hoste tulit.
Magnificos alii bello meruere triumphos,
#########Bella magis vigil hic ne gererentur erat.
Adde quod et longae cum per sua tempora vitae
#########Auxerat innumeras pace quietus opes.


page 133, image: s173

Non illas umquam [orig: unquam] luxu decoxit inani,
#########Nunc veluti regum prodiga turba facit.
Publica sed magis his adiuvit commoda plebis,
#########O patriae verus quam pater ille fuit.
Extruxit solido de marmore templa deorum,
#########Ut superis esset mutua cura sui.
Plurima turrigeris circundedit [reg: circumdedit] oppida muris,
#########Et posuit variis ardua tecta locis.
Tum quod praecipuam laudem famamque meretur,
#########Instituit celebrem nomine reque scholam.
Hinc promanarint nostris quae commoda rebus
#########Esse nihil toto notius orbe puto.
Hic sacra splendidius doctrina nitescere coepit
#########Obruta quae multis sordibus ante fuit.
Hic quae barbaricis tenebris confusa iacebat
#########Accepit vires utraque lingua suas.
Donique quid referam, quantis quoque sumptibus artes
#########Et quam munifica foverit ille manu.
Fabula narratur, Rhodiis quod Pallade natae
#########Deciderit largis aureus imber aquis.
Immensum est quantum vir et hic profuderit auri,
#########Dum statuit studiis praemia digna bonis.
Haec sunt facta ducum, iam nunc quibus incluta [orig: inclita] tellus
#########Saxonici regni nobilitata viget.
Horum tu similes nobis paritura nepotes
#########Incolumis longos vive puella dies.
Immortale genus tibi sit, tibi surgat in aevum


page 134, image: s174

#########Perpetua magnum posteritate genus.
Et nati natorum, et qui nascentur ab illis,
#########Illustres omni laude sequantur avos.
Sic ait, ac pariter sponsamque ducemque relinquens,
#########Albis honoratum mersit in amne caput.
Et multum properans tardus gravitate senili.
#########Caerula caeruleis antra subivit equis.
O felix autem vereque beata, nec ulli
#########Pro meritis umquam [orig: unquam] lux celebranda tuis.
Quae primum nobis haec gaudia tanta tulisti,
#########Gaudia laetitiae non habitura modum.
Salve laeta dies, albo signanda lapillo,
#########Salve qua numquam [orig: nunquam] gratior ulla fuit.
Si qua meis veniet, veniet si fama camenis,
#########Semper eris festos inter habenda dies.
At tu praeclarum specimen virtutis avitae
#########Princeps, et patriae gloria magna tuae.
Quem modo nos sponsum tanto veneramur honore,
#########Laetitiamque omnes nomine cuius agunt.
Hosce tibi exhibitos plausus agnosce tuorum,
#########Pectore qui vero te reverenter amant.
Et cum praelustri sis regum stemmate natus,
#########Totque tui generis fortia facta legas.
Macte animo iuvenis, claros imitare parentes,
#########Victurum meritis nomen ad astra refer.
Sic tua prole novae faciat te sponsa parentem,
#########Sic maneant vitae tempora longa tuae.


page 135, image: s175

Vive diu regum sanguis, clarissime Princeps,
#########Sitque tuus felix et sine labe torus.

EPITHALAMION SEBASTANI HUGELII ET BARbarae Melanchthoniae.

AT tandem frueris sperato laetus, amore?
#########Et venit in thalamos sponsae petita tuos?
Cui genus, et virtus, et plenis nubilis annis
#########Aetas, et tenero pulcher in ore pudor.
Sic quoque post longos placatus Iuppiter imbres,
#########Dissolvit liquidis nubila densa Notis.
Et redit auricomus per caeli culmina Phoebus,
#########Et reparat fessum mitior aura diem.
Ergo Pierii celso de vertice montis
#########Huc este, o sacrae, corda novena, deae.
Huc este, atque novum mecum celebrate maritum,
#########Gaudiaque in tacito quae fovet ille sinu.
Ceu quondam Aeacidae celebrastis carmine tedas [reg: taedas],
#########Dum sedet aequoreae captus amore deae.
Et laeti circum peragunt convivia Divi,
#########Tangit et auratam pulcher Apollo lyram.
Nam decet, et dudum fuit hic quoque vester alumnus,


page 136, image: s176

#########Et multis coluit numina vestra modis.
Qui genitus veteres qua dividit Ella Tribocos,
#########Quaque secat lenis fertile Prysca solum.
Hinc pater amborum generoso flumine Rhenus
#########Excipit effusas aurifer amnis aquas.
Atque Argentoratum per longam nobile ripam
#########Ostentat, claris moenia culta viris.
Ardua sublimi surgens super aethera turri,
#########Atque monens ipsos eminus ore deos.
Hic, Musae, vestras puer enutritus in artes,
#########Iusta rudimenti tempora prima tulit.
Et didicit, quaecumque solent, tradente magistro,
#########Mollia cirrati discere corda gregis.
Non ludum, neque vina sequens, ceu plurima nostro,
#########Aevo luxuria perdita turba facit.
Sed tenera teneris incumbens mente camenis,
#########Excoluit studiis pectora casta bonis.
Atque hinc progressus, postquam aetas grandior, artes,
#########Maioresque alias suasit inire vias.
Qua placidus montes inter delabitur altos
#########Nicer, et in planos cursibus exit agros.
Parvaque per viridem sparguntur moenia ripam,
#########Parva quidem, at doctis moenia nota viris.
Huc se post primos aetatis contulit annos,
#########Tempora cum lustris degeret acta tribus.
Hic demum studiis impendit pectora iustis,
#########Explicat et totis carbasa plena Notis.


page 137, image: s177

Dum partim saecli repetit monumenta prioris,
#########Atque omnem prisci temporis historiam.
Quis rerum status, et quis primus rexerit orbem,
#########Omnia cum tegerent Deucalionis aquae.
Quanta Semiramidis complerint iugera muri,
#########Qualis erat Cyrus dum Babylona capit.
Milia quot Graias hominum portarit in oras,
#########Qui siccabat equis flumina tota suis.
Duraque Neptuno tendebat vincula strato,
#########Et miserum ferro perfodiebat Atho.
Quam cito Pellaeus terram tremefecerit omnem,
#########Cuncta sub imperio dum tenet ipse suo.
Donec Romani complerunt omnia fasces,
#########Et victrix toto regnat in orbe toga.
Partim Saturni miratur saecula regis,
#########Vinaque spumantes sponte replere cados.
Mox pulsum regno Latiis iacuisse sub agris,
#########Aurea cumque suo tempora versa deo.
Hinc spolium Calidonis apri, navemque loquacem,
#########Velleraque Heroum fulva relata manu.
Bellaque tam longos Danaum producta sub annos,
#########Atque ipsos inter praelia gesta deos.
Pelidaeque iras, vectumque per aequora Ulyssem,
#########Et tot Penelopes atria plena procis.
Hinc et nascentis regni incrementa Latini,
#########Actaque diversis arma, virumque, Notis.
Phoenissamque arcem, et saevum Didonis amorem,


page 138, image: s178

#########Et tot cum Rutulo milia caesa Duce.
Omnia quae magnus quondam cantabat Homerus,
#########Carmine dum celebrat Dorica castra suo.
Aut satus, antiquo qua condita Mincius Ocno
#########Moenia Mantoos alluit inter agros.
Cum quibus et rerum tacitos examinat ortus,
#########Et quae causa vices vertere quasque solet.
Unde per aestivam breviori lumine noctem
#########Pallida per caelum Cynthia tendat iter.
Aut pater hiberno [orig: hyberno] dum torpent frigore terrae,
#########Exigua lucem claudat Apollo mora.
Ignea quis tanto iaculetur fulmina motu,
#########Quis tanto superas concitet imbre plagas.
Num gravis in medio suspensa sit aere tellus,
#########Et reddant aliquem sidera versa sonum.
Quodque movet passim cunctis animalia terris
#########Aura sit, an vitae semina sanguis alat.
Et veniat certo virtus parienda labore,
#########An vetus ingeniis haereat iste vigor.
Qualia Cecropii docuerunt multa magistri,
Qua resonat sacris silva Lycea comis.
Consitaque ad gelidum Platanus se pandit Ilissum,
#########Et pia Socraticos provocat umbra sonos.
Ergo, nec immerito, postquam haec cognovit, et alte
#########Humanos ultra sustulit ora modos:
Illaque deprendit sensu, quae dedita curis
#########Pectora terrenis prehendere nulla valent.


page 139, image: s179

Mox quoque venit honos, et tanti praemia facti,
#########Dignaque non una nomina laude tulit.
Praefectusque aliis , ludoque magister aperto
#########Quae didicit, versa iam docet ipse via.
Ut quondam in vacuis qui iactant membra palaestris,
#########Et tendunt levibus vulnera vana Notis.
Post ubi perceptae confidunt usibus artis,
#########Exercent medio, quae didicere, foro.
Protinus hinc igitur summam contendit in arcem.
#########Et posita in celso quae videt illa petit.
Ne genus intactum studiorum linqueret ullum.
#########Sed starent numeris omnia plena suis.
Evolvit veterum numerosa volumina legum,
#########Totaque non uno tradita iura modo.
Scilicet ingenuo quid distet corpore servus,
#########Aut qui vindicta est liber ab imposita.
Quid pater, aut tutor, quid possit filius infans,
#########Quo nova iungatur foedere nupta viro.
Propria quae veniat rerum possessio lege,
#########Altius et quando serviat acta domus.
Quas teneat vires hominum postrema voluntas,
#########Quaeve herciscundis sit data norma bonis.
Quanta liget promissa fides, quid pacta resolvat,
#########Mancipium quali veneat aere novum.
Quid populus, praetorve roget, quae poena luenda
#########Illis, qui pravo damna dedere dolo.
An liceat veteres iterum renovare querelas,


page 140, image: s180

#########An ratio victi non sat habenda rei.
Quae quondam dubiis dum respondebat amicis
#########Scaevola, vel recti Papinianus amans.
Asportant passim pavidi sua dona clientes,
#########Et divina virum numina voce colunt.
Non secus ac Lycii coluere oracula Phoebi,
#########Aut Dodonaei templa sonora Iovis.
Ventura quoties vatem de clade rogabant,
#########Aut qua summarum spe fruerentur opum.
Nec tamen haec isto versat tot scrinia pacto,
#########Conferat ut Musis tempora nulla bonis.
Sed quamvis longo nostra haec praevertit honore,
#########Et iunctum tanto nomine munus habet.
Illa tamen veteris relegit vestigia curae
#########Interdum, et notas respicit ore deas.
Nunc quoque tam variis distentus pectora rebus
#########Dum sponsam externa ducit ab urbe domum.
Dum parat, atque acri circumspicit omnia mente,
#########Quo fiant iustis debita quaeque modis:
Ipsam inter mediam tot rerum, carmina, turbam
#########Expetit, his thalamos gaudet obire novos.
His, ut Pierides venturi temporis aevum
#########Auspiciis , vestras exigat inter opes.
Quo decet, et vestros vos huc advertere vultus,
#########Et placido coeptis ore favere novis.
Et tedas [reg: taedas] celebrare sacras, celebrare maritum,
#########Tanta qui coluit numina vestra fide.


page 141, image: s181

Nam neque quae lectum scandet nova nupta iugalem,
#########Ipsa minus vestro digna favore fuit.
Quae simul et patriae, simul et virtute parentem
#########Eminet, et quovis digna puella viro est.
Namque quis ignorat constantis moenia Brettae
#########Atque armis pariter forte, virisque solum?
Quam neque belligeri quondam potuere Suevi,
#########Nec grave finitimi vincere Martis opus.
Cum late bello circum vicina maderent
#########Moenia, et incensos verteret hostis agros.
Tempore quo iuvenis regnum Ludovicus inibat
#########Hospitio fretus Celtica terra tuo.
Et nec adhuc omnis sublata resederat ira,
#########Tam variis aquila tela movente modis.
Ipsa iacet modicos inter pulcherrima colles
#########Pressa, sed in viridi condita tota solo.
Spicea quos vestit flava Ceres undique messe,
#########Partem etiam lento palmite Bacchus obit.
Summa tegunt sparsae non uno vertice silvae,
#########Quas tamen a longe moenia tuta vident.
Ima rigant crebro salientes flumine [correction of the printer; in the print flumina] sontes,
#########Et pascunt laetas herbida prata greges.
Pervia quae tranant venientes undique venti,
#########Et totum veniens temperat aura locum.
Ut neque crebra nimis [correction of the printer; in the print minus] conturbent nubila caelum,
#########Quale vident celsis abdita rura iugis.
Nec toties misera vexentur corpora tabe,


page 142, image: s182

#########Ut qua lenta premit pestifer arva situs.
Sed pariter firmis crescunt [correction of the printer; in the print crescant] animalia membris,
#########Conveniensque animis corpora robur habent.
Hinc Reuchline tua senior de nepte Melanthon
#########Progenuit natos, pignora clara, duos.
Quorum qui gelidum procul hinc concessit ad Albim,
#########Teutona Saxonicis qua secat arva vadis.
Unus labentes Musarum sustinet artes,
#########Et quidquid dignum Cyclicus orbis habet.
Quo neque venturo nascetur pulchrius aevo,
#########Nec tot longa retro saecla tulere decus.
Alter quem patriis tenuit sors aequior oris,
#########Summo inter cives cultus et ipse loco.
Hanc tibi sponse tulit tanta virtute puellam,
#########Et dignam tantae posteritate domus.
Cui Venus et Charites, et quidquid amabile caelum
#########Possidet, intentum, cum pareretur, erat.
Quam tibi sic, credo, tacitos perstringere sensus,
#########Atque animum tota parte sedare tui.
Ut neque tum patrias inter pulcherrima nymphas,
#########Alciden traxit Deianira suum.
Nec tenera Aetolum movit Cleopatra maritum
#########Sumere pro patriis quae iubet arma focis.
Nam quos non oculos, quae non praecordia tangat
#########Ille rubens fusus blanda per ora pudor?
Aut quem non capiat tam suavis gratia linguae,
#########Et verba Hyblaeis aequiparanda favis?


page 143, image: s183

Et faciles quos nulla tegit simulatio vultus,
#########Et mores grata simplicitate pares?
Ut taceam teneros artus, teretesque lacertos,
#########Oraque purpureis candida tincta genis.
Quale solent pulchro quondam effulgere nitore
#########Lactea cum teneris lilia mixta rosis.
Ut neque per caelum formosior iverit Hebe,
#########Amphitryoniadae iuncta marita deo.
Nec vaga per montes errarit pulchrior altos
#########Virgineos inter nota Diana choros.
Ac nisi vana meos deludit opinio sensus,
#########Iamdudum magno victus amore iaces.
Nam quos non aditus, quae non vestigia tentas?
#########Dum tacitis oculis ora, pedesque legis.
Et sequeris gressus, et verba incepta relinquis,
#########Et praesens, absens quod facit illa, facis.
Felices igitur quos tanto castus amore
#########Iunxit, et aetherei foederis igne, Deus,
Felices aevo vitam traducite longo,
#########Et glomerent vestros stamina multa dies.
Et vos, qui tantos modo conciliastis amores,
#########Gratia et auratis Cypria pulchra comis.
Perpetuos aequis amborum cursibus annos
#########Dirigite, et placido lintea ferte mari.
Tempora ut aequali currant ea tota tenore,
#########Alterna amborum corda ligante fide.
Atque iidem pulchra spectentur prole parentes


page 144, image: s184

#########Et videant natos laetus uterque suos.
Donec longaevam concludat Parca senectam,
#########Rumpat et absumpta fila suprema colu.

AD STIGELIUM.

AT tu Pierias iuvenis prognatus in artes,
#########Omnia cui doctae dona dedere deae,
At quam difficiles veniunt ad aratra iuvenci,
#########Cum iuga per longum dedidicere pati.
Et solito Eleis decurrit segnior arvis,
#########Ille diu nullo carcere missus equus.
Tam male desuetum revocas ad carmina vatem,
#########Dum poscis versus care [orig: chare] poeta meos.
Nam mea perpetuis, quibus obruor undique, curis
#########Corda iacent Musis languida facta bonis.
Nec sic ingenium, nec sic mea tempora currunt,
#########Dulcibus ut possim rite vacare modis.
Et mea, si qua fuit, sic exarescere vena
#########Coepit, ut in mediis aestibus aret humus.
Utque arent herbae, cum fessos Sirius agros,
#########Et sitibunda malis ignibus arva premit:
Dum prohibent solitos aliena negotia cursus,
#########Et tenet adversus carbasa prona Notus.


page 145, image: s185

Ac quoties veteres animo contemplor amores,
#########Et studia illa, quibus deditus ante fui.
Hei mihi, quanta premunt turbatam nubila mentem,
#########Quam ferit indomitus pectora nostra dolor.
Non magis amissam queritur nova bucula matrem
#########Si qua per incertos sola vagatur agros.
Quam miser indignos doleoque gemoque labores
#########Ingenio qui me destituere meo.
Quo veniam hanc debes nostrae donare Camenae,
#########Si, quam tu cupias, parcior illa venit.
Aut minus ista tuis respondent carmina votis,
#########Carmina post longas vix modo facta moras.
Quamquam equidem ille puto, quem tu expectas hymenaeum
#########Sic opera aut precibus non eget usque meis.
Nec sic difficilem sese dabit ipse vocanti
#########Sive tuae nuptae, me sine, sive tibi.
Tardior ut veniens, tot gaudia vestra morari,
#########Aut thalamis partis serus adesse velit.
Sive illum Idalii retinent umbracula luci,
#########Et Veneris dulci secubat in gremio.
Sive illum potior sedes super aethera vectum
#########Uraniae matris regna beata tenent.
Qui, nisi me fallunt animi praesagia nostri,
#########Iam properat comites, iam trahit ille suos.
Et mox ante torum cernes astare iugalem,
#########Tollentem crocea flammea vela manu.
Et iuxta puerum pulchra cum matre volucrem,


page 146, image: s186

#########Qui Deus exiguus vulnera magna facit.
Quique subinde novos in amante resuscitat aestus,
#########Himeron, et Charitum pectora nuda trium.
Cum quibus et sacrae cantabunt carmina Musae,
#########Cadmea quondam quae cecinere domo.
Martis Agenorio cum nupsit filia sponso,
#########Anguigenaeque novas obstupuere faces.
Namque ferunt Thebas Cadmus cum conderet altas,
#########Atque domum sponsam duceret Harmoniam.
Venisse aetherios [orig: aethereos] illa ad connubia [reg: conubia] Divos,
#########Et sua coniugibus dona dedisse novis.
Hos inter doctas carmen cecinisse sorores,
#########Virtuti summum quo tribuere decus.
Quod pulchrum est, carum est, dicentes, et quod honestum
#########Diligitur, turpis gratia nulla rei.
His tum Cadmeae sonuerunt vocibus aulae,
#########Talis caelesti venit ab ore sonus.
Quo tu sive illo nunc oblectabere cantu,
#########Seu melior qui te mulceat alter erit.
Sis felix, fatoque tuo, genioque beatus,
#########Quae tibi supremus dat pater, illa cole.
Ac quaecumque tuas accendent gaudia mentes,
#########Quascumque accipies corde volente vices.
Has precor, in longum serves feliciter aevum,
#########Et cedat votis, quod petis, omne tuis.
Illaque quae paribus nunc ardet Barbara curis,
#########Barbara te tali docta futura viro.


page 147, image: s187

Illa velut pulchris vitis fecunda racemis
#########Exornet thalamos pulchrior ipsa tuos.
Illa tibi dulces pariat nova pignora natos,
#########Vultu qui reserant, ingenioque patrem.
Quos inter residens, teneras velut inter olivas,
#########Aspicias oculis gaudia parta tuis.
Atque ita perpetua rerum bonitate fruare,
#########Dum currant fusis ultima fila suis.
Et tibi longaevo, natorum turba superstes
#########Sollicita claudat lumina fessa manu.
Sic pater ipse velit summi regnator Olympi,
#########Sic Deus e casta virgine natus homo.

D. ADAMO WERNHERO A THEMAR. PEtierunt a me, clarissime vir, communes quidam tui pariter ac mei amici, ut gratulandi causa Epithalamium aliquod in nuptias, quas iam iterum cum puella virgine clarissima celebrasti, componerem, idque ipsum tibi dedicarem. Hoc enim et gratum tibi tuisque fore arbitrati sunt, et me officio ac studiis meis consentaneum facturum esse dicebant. Quanquam igitur ipse eo aetatis iam profectus sum, ut me huiusmodi lusus propemodum pigere incipiat: et quae olim adolescens, summo quodam


page 148, image: s188

amore ac studio persecutus sum, eadem nunc senior, perinde ut veteranus, atque emeritus aliquis, deponere paulatim, atque a me dimittere cogitem: quia tamen et tua ipsius authoritas [reg: auctoritas] atque existimatio, et fratrum tuorum Ioannis, Petrique familiaritas: praeterea et patrui Adami, viri optimi atque excellentissimi memoria, plurimum apud me semper valuerunt, facere non potui, quin hac in parte de proposito meo aliquid remitterem, petitionique ac voluntati illorum obtemperarem. Mitto itaque ad te, breve hoc quasi Poemation quoddam, quo et studia vitamque tuam aliquo modo, ut vides, complexus sum, et sponsae iam pridem, nunc etiam uxoris tuae, patriam et genus, summatim ac breviter, quo ad potui, commendavi. Quod igitur faceres, si Athletam aut militem aliquem iam seniorem, ac viribus destitutum, in arenam aut campum descendere videres, idem de me quoque hoc loco cogitare debes, versiculosque hos meos ita accipere, ut qui fuerint ab ingenio iam pridem effoeto [reg: effeto] atque exhausto, vix tandem atque aegre expressi. Nam et alias humanitatem tuam hactenus ita agnosco, eamque de te spem mihi ipse confirmo, ut te non tam ipsum hoc, quod a me profectum est, spectare, quam animum ac voluntatem hac in re meam, intueri confidam. Quod quidem, ut hominis vere ingenui ac liberalis est, ita ut id etiam atque etiam facere

page 149, image: s189

pergas, et virtus tua, et aliorum exampla commonere te debent. Quod ad me attinet, illud utique magnum atque praeclarum obtigisse mihi putabo, si me ut alium quemvis clientem inter tuos recenseri, et in parte aliqua vel ima apud te haerere patieris. Vale. Heidelb. [abbr.: Heidelbergae] Cal. Octob. [abbr.: Calendis Octobribus] Anno. 1550.

EPITHALAMION ADAMI WERNHERI A THEmar LL. Doct. [abbr.: Legum Doctoris] et honestissimae virginis Mechtyldis Mynsingerae a Frundeck.

HUC ades alterno repetens vestigia gressu,
#########Candida purpureis cincta Thalia rosis.
Huc ades, et laetos thalami celebremus honores,
#########Quos Deus, et castus conciliavit amor.
Quos sociate Charites, quos mista [reg: mixta] pudore voluptas
#########Et pia commendat pacis amica, fides.
Nam quantus passim consurgit ad aethera plausus?
#########Quae voces hominum, qualia verba sonant?
Dum faciem, vultusque, et pectora virgine digna
#########Laudant, et veteris stemmata clara domus.


page 150, image: s190

Parte alia, vitae memorantur facta prioris,
#########Temporaque ancipiti tot vigilata foro.
Praecipue pietas, et amoris cura paterni,
#########Et servata toro fertur ad astra fides.
Singula quae dudum superum meruere favorem,
#########Visaque sunt tanto numine digna tegi.
Nam pater omnipotens, caeli qui praesidet arci,
#########Qui videt hoc oculis, quod sumus, omne suis:
Et casus hominum, et sortem miseratur iniquam,
#########Nec patitur miseros tempus in omne premi:
Desertos postquam thalamos, viduumque cubile
#########Vidit, et in sola pignora parva domo,
Audiit, et maestos gemitus, et verba precantum,
#########In rebus facimus qualia multa malis.
Promissi veteris memor, et bonitatis ab aevo
#########Complexus nostrum qua fuit usque genus.
Quaque idem pueros orbos, orbasque parentes,
#########Praesidio ante alios protegit ipse suo.
Unam de numero compellans voce sororum,
#########Quas partu quondam protulit Eurynome:
Nata tenes, inquit, Themarensis nomen Adami,
#########A puero is nobis deditus usque fuit.
Dum studio leges, et publica iura tuetur,
#########Ingenio magnus, nec minor eloquio.
Illius, ecce, iacet desertum coniuge limen,
#########Maeret et in viduo tristior ipse toro.
Nulla viro viae solacia, nulla laborum,


page 151, image: s191

#########Deficiunt luctu tecta, domusque novo.
At tutum non est, socia sine vivere quenquam [reg: quemquam],
#########Et veniunt viduo noxia multa toro.
Quare age, quae menti sedeat sententia nostrae,
#########Accipe, et haec opera perfice iussa tua.
Terra iacet vastos inter Mavortia saltus,
#########Hos Alpes, illos Martia silva facit.
In medio Nicer fecundat flumine campos,
#########Et totum liquido permeat amne solum.
Hanc olim veteres captam insedere Suevi,
#########Dum mutant regnis arva priora novis.
Gens valida, et nullis umquam [orig: unquam] lassata periclis,
#########Et semper prompta fortis ad arma manu.
Extera Germanos dum tentant bella colonos,
#########Et variant rerum Teutona regna vices.
Nunc quoque certa manent tantae vestigia famae,
#########Et celebrant nomen saecula nostra vetus.
Hic subnixa brevi pendet de vertice muro
#########Arx vetus, ad ripam molle fluentis aquae.
Mynsigerum sedes multos iam nota per annos,
#########Dum fovet hanc magni Caesaris aula domum.
Mynsigerum qui clara tuae cognomina rupis
#########Frundecum studiis emeruere suis.
Agnoscis Noxae villaeque e nomine factum
#########Nomen, et antiquae nobilitatis opus.
Hic igitur gentis decus et pars incluta [orig: inclita] Ianus
#########Cum natis habitat, coniuge cumque sua.


page 152, image: s192

Austriacae Ianus pridem notissimus aulae,
#########Atque idem veteris nomine dignus avi.
Namque avus huius erat qui nomine dictus eodem,
#########Implevit meritis proxima regna suis.
Qui quondam Solymas illum comitatus ad oras,
#########Quo Duce se iactat Suevica terra novo.
Mox et Caesareos inter numeratus amicos,
#########Extulit hanc fama primus ad astra domum.
Cui tum successit patrias Iosephus in artes,
#########Ingenio et legum cognitione potens.
Consilio populos dudum qui rexit, et urbes,
#########Suevia dum regno paruit Austriaco,
Nunc senior posita curarum mole quiescit,
#########Caesaris in gemina magnus et ipse domo.
Quo satus hic noster, sed avi de nomine dictus,
#########Possidet haec generi debita tecta suo.
Vir, seu pace velis rebus servire quietis,
#########Seu telis contra tendere tela, bonus.
Nubilis huic patrios sedet inter nata Penates,
#########Virgo decens vultu, virgo pudore decens.
Mechtyldim prisca dixerunt voce parentes,
#########Tantam illis de se spem modo nata dedit.
Non illa totis vivit solertior [reg: sollertior] oris
#########Rerum, quas teneras mos agitare nurus.
Nam te seu Coae delectant fila Minervae,
#########Nulla magis tenerum pollice versat opus.
Seu te picta iuvant Phrygiae velamina vestis,


page 153, image: s193

#########Effingit docta quidlibet illa manu.
Denique Maeoniae laudetur tela puellae,
#########Haec quoque texendi non erit arte minor.
Accedunt mores, et consona pectora formae,
#########Et pura a quavis labe pudicitia.
Multi illam thalamo iuvenes petiere iugali,
#########Multi illam donis muneribusque viri.
Ast hos intactam genitor servavit in annos,
#########Sic nos, sic fati constituere Deae.
Hanc igitur talem, tantaque a stirpe creatam,
#########Cultori nostro iungere lege placet.
Illius hanc virtus, hanc et doctrina meretur,
#########Atque ea, qua miseros sublevat arte viros.
Quare age de summo praeceps delabere caelo,
#########Atque hinc Suevorum protinus arva pete.
Quoque vales, dulci verborum freta lepore,
#########Imbue securum pectus amore novo.
Virtutesque viri, et gestae praeconia vitae
#########Prosequere, et veteris nomina nota domus.
Legitimo ut coeant inter se foedere iuncti,
#########Gaudeat et thalamo laetus uterque novo.
Haec fatus genitor, caelo demittit ab alto,
#########Gaudentem donis, laetitiaque deam.
Illa patris monitus, divinaque iussa capessens,
#########Rhetica de summo fertur in arva polo.
Atque hinc Danubii spectans, hinc flumina Rheni,
#########Constitit in saxis Abnoba celsa tuis.


page 154, image: s194

Inde Lycaonias qua se via pandit in Arctos,
#########Quaque patent arvis aequora, flectit iter.
Donec piscoso tetigit loca consita Nicro,
#########Notaque de castris moenia dicta Rubris.
Hic demum assurgens, modice contendit in altum,
#########Condita praecipiti qua stat in arce domus.
Et tacitum conclave petit, qua pulchra solebat
#########Inter lanificas virgo sedere nurus.
Quae tum forte, vagas dum cetera turba per aedes
#########Sparsa, vacant rebus femina virque suis:
Sola sedens tenui pulsabat pectine telam,
#########Falleret ut longas hac ratione moras.
Ergo nacta locum, et captato tempore, vultus
#########Exuit ambrosios, dissimulatque deam.
Et nota referens facie e popularibus unam,
#########Ante alias summa, quam colit illa, fide.
Cui sua consilia atque arcanos credere sensus,
#########Et quidquid tacitum forte habet, omne solet.
Sic exorsa refert: Ergo tu sola per omne
#########Tempus perpetuo capta labore sedes?
Nec vitae, aut animo quidquam largiris amico?
#########Nec misces curis otia grata tuis?
Aut etiam illa moves, patriam quo coniuge tandem
#########Ipsa tua serves posteritate domum?
En matura sedes, iam plenis nubilis annis,
#########Sola domi vacuo virgo relicta toro.
Nec teneros natos, Veneris nec praemia curas,


page 155, image: s195

#########Nec quidquid thalamus dulce iugalis habet?
Perpetuone igitur carperis flore iuventae,
#########In spem tam clarae filia nata domus?
Nec te chara movent venerandae nomina matris?
#########Nec de visceribus pignora nata tuis?
Sed velut in sterili quae nascitur arbor arena,
#########Stabis inutilibus despicienda comis?
At non est isto fas quenquam [reg: quemquam] vivere pacto,
#########Nec geniti hac homines conditione sumus.
Sed pater ille Deum, qui magnum condidit orbem,
#########Qui nostrum toto sparsit in orbe genus,
Ducere legitimo voluit nos foedere vitam,
#########Quamlibet et proprium iussit habere virum.
Addidit et certos, qui sic sociantur, honores,
#########Praemiaque et laeti pignora connubii [reg: conubii].
Mundus ut hac serie totum duraret in aevum,
#########Iret et in summos nostra propago dies.
Quo decet aeternae te nunc submittere legi,
#########Quodque ferunt aliae, te quoque ferre iugum.
Hoc poscit genitor, series hoc longa parentum,
#########Hoc Venus, hoc Charites, hoc pater ipse Deum.
Ac velut ipsa tibi iam primis usque sub annis,
#########Et rebus studui semper adesse tuis:
Sic etiam hac tecum iam pridem in parte laboro,
#########Et generum soceris, et tibi quaero virum.
Atque equidem mentis nisi me praesagia fallunt,
#########Hunc oculis ipsum iam tibi cerno meis.


page 156, image: s196

Non procul hinc locus est, medio qua flumine Rhenus
#########Celtica Germano separat arva solo.
Hic veteres olim fama est habitasse Nemetes,
#########Vallibus egressos Martia silva tuis.
Tempore quo ripam rex Ariovistus utramque,
#########Proximaque Helvetiis regna tenebat agris.
Urbem ipsam Graio dixerunt nomine Spiram,
#########Castrorum sedes seu fuit ista vetus.
Sive alia est ratio, neque cognita vocis origo,
#########Ceu male multorum nomina tecta latent.
Huc deferre suas solita est Germania lites,
#########Haec fora sunt terrae publica Teutonicae.
Hic illos videas, quos purpura vestit et aurum,
#########Qui legum nexus et vaga iura tenent.
Ad quos ex omni venientes orbe clientes,
#########Quos vis, aut hominum noxia facta premunt.
Solliciti rerum quaerunt responsa suarum,
#########Consiliumque malis auxiliumque petunt.
Nec magis antiquis celebrata est Delphica Pytho,
#########Aut Claros, aut Lycii templa vetusta dei:
Quam terras hodie memoratur Spira per omnes,
#########Qua sol Eous lucet, et Hesperius.
Hic igitur primos inter celebratur Adamus
#########Vir gravis, et magni pars memoranda fori.
Francica quem tellus Themari demisit ab urbe,
#########Wernherum veteri stirpe, domoque satum.
Primus qui patriam provexit ad aethera gentem,


page 157, image: s197

#########Addidit et generi nomen, opesque suo.
Maximus idem inter fratres Ianumque, Petrumque,
#########Partu quos triplici protulit una parens.
Protulit illa quidem, sed fama parata labore,
#########Atque idem studii nobilitavit honos.
Namque tibi ut brevibus repetam haec ab origine dictis,
#########Notaque sit tantae res tibi tota domus.
Terra procul colitur sylvis subiecta Toringis,
#########Ultima qua Franci clauditur ora soli.
Hanc ditione tenet, Latiae qui signa columnae,
#########Et factum a pullis nobile nomen habet.
Hic parvo in populo, sed avita stirpe creatos
#########Wernheros celebrat fama vetusta patres.
Wernheros quos cura soli, studiumque paterna,
#########Et pietas summos vexit ad usque polos.
Horum e progenie, talique ab origine fratres,
#########Hos, modo quos dixi, Francica terra tulit.
Quos pueros olim patria de sede profectos
#########Tres patria erudiit patruus unus ope.
Mox et doctrina et variis virtutibus auctos,
#########Omnes Caesarei misit in arma fori.
Vir pius, et magna dum vixit laude celebris,
#########Nec fama a sera nunc quoque morte minor.
Dictus et ipse quidem primaevi voce parentis,
#########Sed notus studii nobiliore sui.
Praecipue summos hos inter adeptus honores,
#########Eloquio quorum pulpita rauca sonant.


page 158, image: s198

Hic ubi celsa Ducum surgunt pallatia Rheni,
#########Moeniaque Aonidum stant operosa sacris.
Ast illi ut ludos, atque otia longa scholarum
#########Ornati titulis deseruere novis:
Protinus Imperii leges et castra secuti,
#########Pars etiam magnis addita Principibus,
Et decus, et summae pepererunt nomina laudis,
#########Armaque, et ingenuae nobilitatis equos.
Ac velut Eleo quondam certamine victor
#########Palladia vinctus tempora fronde redit:
Sic illi in populo, vulgique per ora feruntur,
#########Armorum insignes iidem et honore togae.
Denique ne nomen longo premeretur ab aevo,
#########Hoc quoque perpetuum his Caesar habere dedit.
Quodque soli fuerat pridem commune paterni,
#########Id sibi nunc proprium gens Themarensis habet.
Hoc studia, hoc virtus, hoc vitae gesta prioris,
#########Hoc operae Augusti promeruere fori.
Illi igitur tanto, talique a sanguine creto,
#########Invasit nuper parca maligna domum.
Consortemque tori eripuit, sociamque laborum,
#########Et matrem certis iam quoque pignoribus.
Vangionum in populo natam, genitore Georgo,
#########Praestanti quondam, munificoque viro.
Consilio cives, opibus dum fovit egenos,
#########Sprencelidum veteris parsque decusque domus.
Annae nomen erat, multis insigne puellis,


page 159, image: s199

#########Gratia quas formae iungit, amorque viris.
Sed neque forma feras movit, neque gratia, Parcas,
#########Quin misera ante diem prodita morte iacet.
Et nunc ille sedens viduo tectoque, toroque,
#########Maeret ut amisso Daulias ales Ity.
Praeteritique memor, veteris solacia vitae
#########Poscit, et antiquae fata priora domus.
Quare age, si mecum tua stet coniuncta voluntas,
#########Et tibi idem placeat, quod mihi, consilium:
Haud equidem certas dubitem promittere tedas [reg: taedas],
#########Et tibi coniugii foedera laeta novi.
Hanc mihi multa viri virtus spem, curaque firmat,
#########Qua nunc affectam sustinet ille domum.
Idque etiam optarint longaevi vota parentis,
#########Id consanguinei cetera turba tui.
Denique et aetherii [orig: aetherei] facilis regnator Olympi,
#########His aderit coeptis, consiliumque dabit.
Nec te nunc moveant alieni pignora lecti,
#########Aut aetas (aetas si tamen ista) viri.
Cui neque adhuc sparsis albescunt tempora canis,
#########Nec vitiat teneras prima senecta genas.
Hoc etenim maior ventura est gloria nuptae,
#########Si videare minus commoda sola sequi.
Si miseros natos alia de matre relictos
#########Suscipias, curis erudiasque tuis.
Nam neque civilis donantur praemia quercus,
#########Solum qui dextra se tegit ipse sua.


page 160, image: s200

Sed qui vicini gladium a cervice repellit,
#########Concivemque sua servat ab hoste manu.
Ac pater omnipotens generi benedicit eorum,
#########Pupillos opibus qui viduasque iuvant.
Praecipites animi iuvenum, et mutabile pectus,
#########Et facile huc illuc, quo rapiuntur, eunt.
Ac veluti medias nullo rectore per undas
#########Pellitur a quovis acta carina Noto:
Pectora sic iuvenum partes versantur in omnes,
#########Dum ratio nondum, quae regat illa, subest.
At stabilit mentes aetas, et pectora firmat,
#########Tunc quoque iudicio conciliatur amor.
Denique non sola est thalami spectanda voluptas,
#########Atque etiam curas res habet ista suas.
A quibus immunis si vivere sola laboras,
#########Vivere communi conditione negas.
Et tamen o quanto fato meliore laborat,
#########Alterius quisquis parta labore capit?
Nam quibus haec opibus quam divite sorte fruetur,
#########In tantam veniet quae nova nupta domum?
Non illic gemmae desunt, non vestis et aurum,
#########Non quidquid pulchrum femina dives amat.
Assiduo tepet igne focus, serieque perenni
#########Annua suppeditat vina, dapesque, penus.
Vix illam vincat (faveat Rhamnusia dicto)
#########Semper quae cornu stat dea plena novo.
Huc adde ingenium placidum, moresque benignos.


page 161, image: s201

#########Et qualem fingat nupta pudica virum.
Quae si nulla movent animum tibi commoda tanta,
#########Nulla movent animum commoda (crede) tuum.
Sed durum est patriam, notasque relinquere terras,
#########Inquis, et haec multas tangere cura solet.
At patria est , ubicumque bene est: neque vivere dicas,
#########Uno qui tempus vivit in omne loco.
Ac patria quoties aliae quoque iere relicta,
#########Dum sequitur thalamos femina quaeque suos.
Aspice fraternas, totidem solacia, nuptas,
#########Quas eadem a patria sors tenet ista procul.
Quarum haec deseruit Tubaris cum flumine ripas,
#########Ursula Schantiadum progenerata domo.
Altera Furdericos inter nutrita penates,
#########Urbs vetus a Moeno qua sita nomen habet.
Ante virum Salicas comitata est Anna per oras,
#########Vidit et in summo Francica castra iugo.
Hic ubi dux idem populi, templique sacerdos
#########Sustinet officio munus utrumque pari.
Nunc eadem placido vivit sociata marito,
#########Caesaris in magno, qua sedet ille foro.
Nec tamen aut terras dolet haec, aut illa relictas,
#########Nec queritur patria se procul esse domo,
Sed pariter gratae, pariter cum coniuge iunctae,
#########Sorte viri gaudent utraque laeta sui.
Denique si tanti [correction of the printer; in the print tanta] est, cognatos cernere vultus,
#########Atque aliqua patrios parte videre Lares.


page 162, image: s202

Ecce tibi patruum, qui gente profectus eadem,
#########Iisdem tecta locis nunc Ioachimus habet.
Quem modo tractantem doctarum sacra sororum,
#########Dum canit Austriacum fortia facta Ducum.
Mox etiam poenas memorantem et praemia Divae,
#########Proxima quae magno cum Iove iuncta sedet.
Brisiacis nuper revocatum Caesar ab oris,
#########Augusto voluit dicere iura foro.
Cuius tu faciem quoties atque ora videbis,
#########Et patriam videas et patris ora licet.
Haec effata, procul tenues evadit in auras,
#########Seque Deam haud dubiis arguit esse notis.
Ast illi subita pressum formidine pectus,
#########Et tacita obsedit pallidus ora timor.
Et tela, et radii digitis cecidere remissis,
#########Nesciaque (attonitae par) sedet ipsa sui.
Mox calidus postquam redit in sua viscera sanguis,
#########Atque animum sensus pellit, ut ante, suus.
Ipsa Deae secum dicta atque audita revolvens,
#########(Namque deam certis iam tenet esse notis.)
Hactenus insolito paulatim ardescit amore,
#########Et nondum visi carpitur igne viri.
Ac velut in clauso luctatur fornice flamma,
#########Quam cinis iniectus, parvaque testa tegit:
Sic teneros animos intra novus aestuat ardor,
#########Quoque magis premitur hoc magis ipse furit.
Sed quid agat, prudensne suos fateatur amores,


page 163, image: s203

#########Et virgo, et tali filia nata domo?
Nempe vetat ratio, et generosi cura pudoris,
#########Famaque non ullo crimine laesa prior.
Ergo ea dum tacitas intra sua pectora flammas
#########Reprimit, atque omni qua licet arte domat.
Ecce idem interea diversa in parte Deum rex
#########Adiuvat, et coeptum promovet autor [reg: auctor] opus.
Namque Dea impulsus nuper Themarensis eadem,
#########(Huc quoque enim sumpto venerat ore novo)
Et genus, et mores, et vitam virginis omnem,
#########Extulerat verbis (a Iove missa) suis.
Misit, qui peterent solenni [reg: sollemni] more puellam,
#########Praestantes opibus, consilioque viros.
Qui simul ac placido vultu invenere parentem,
#########Quaeque petant, iussis exposuere modis.
Ille volens animum charae cognoscere natae,
#########Insciaque ad curas corda parare novas.
Huic laudes, famamque viri narravit, et artes,
#########Et iuxta socii iura, fidemque tori.
Quae postquam accepit iam notum nomen Adami,
#########Atque ea quae praesens dixerat ante Dea,
Virgineo erubuit vultu suffusa pudore,
#########Et lacrimis blandae commaduere genae.
Mox animum revocans, paulum formidine dempta,
#########Verba facit, sed et haec mista [reg: mixta] pudore tamen.
Atque omnem prima repetens ab origine causam,
#########Sermonemque Deae, visaque signa refert


page 164, image: s204

Hinc placitum superis non dedignata maritum,
#########Patris se totam tradidit arbitrio.
Ille igitur natae postquam cognovit amorem,
#########Sensit et haec superum numine cuncta geri,
Convocat in medium notos, et sanguine iunctos,
#########Consilioque horum iungit et ipse suum.
Nec mora, solenni [reg: sollemni] fiunt sponsalia ritu,
#########Pactaque dicuntur lege tenenda pari.
Atque ita Mechtyldis Themarensi nubit Adamo
#########Sanguine, iuridico, clara puella viro.
Et nunc ista dies tedae [reg: taedae] sacrata iugali,
#########Qua veniat sponso sponsa iuganda novo.
Qua pueri te Hymenaee canant, sociaeque puellae,
#########Evincti teneras fronde virente comas.
Perque viam longa ducentes agmina pompa,
#########Laetentur placido, femina virque, deo.
Quare ades, et thalami festos celebremus honores.
#########Tempora purpureis vincta Thalia rosis.
Huc ades, et laetos imitemur voce canentes,
#########Mixtaque eant paribus carmina nostra modis.
Dumque alii in numerum violas, et candida iactant
#########Lilia, tu versus sparge Thalia novos.
Omnis ut incepto praestetur cultus amori,
#########Conditaque auspiciis lux eat ista bonis.
At tu cui superum genitor sic favit, et orbam
#########Restituit fato prosperiore domum.
Cui pariter fama praestans, atque ore puella


page 165, image: s205

#########Ducitur in thalamos [correction of the transcriber; in the print talamos], nupta futura, novos.
Pronuba cui laetos instaurat Gratia lectos,
#########Et tenet accensas Copia larga faces.
Divinae agnoscas auram bonitatis, et illud
#########Quo frueris, summo numen honore colas.
Nec te decipiant vani sine somnia mundi,
#########Nec te alio rerum, cura metusve trahat.
Felices, thalamo quos Iuppiter aequus eodem
#########In summos volvit consenuisse dies.
Felices etiam, quibus idem sorte benigna
#########Pensavit taedis foedera rupta novis.
At quibus in viduo, ceu multos saepe videmus,
#########Aut etiam ingrato vita trahenda toro,
Non illos veniens laetus Sol aspicit umquam [orig: unquam],
#########Non illos, fessis cum iuga solvit equis.
Quo magis amplecti decet hanc te pectore grato
#########Fortunam, et placidi munera nosse Dei.
Ac velut ille suo totum complectitur orbem
#########Numine, et haec patrio cuncta favore tegit.
Sic tu nunc thalami, sic laeti compos amoris,
#########Debes haec animo dona fovere tuo.
Utque recens hominis quondam de corpore nati
#########Prodiit in lucem femina facta novam:
Sic tibi legitimo iunctam modo foedere lecti,
#########Dimidium debes esse putare tui.
Atque ita perpetuo castae moderamine vitae
#########Muneribus Divum laetitiaque frui.


page 166, image: s206

Sed satis haec fuerit vestrum monuisse Poetam,
#########Iamque tenet portum fessa carina suum.
Vivite concordes genitor quos summus ab alto
#########Fovit, et auspicio iungit utrinque pari.
Vivite, et haec aevo producite tempora longo,
#########Vestraque eat multa prole beata domus.

EPITHALAMION ARNOLDI OBSOPOEI ET Evae Reginae.

LEgitimos iterum versu celebremus amores
#########Huc ades, et coeptis annue Musa meis.
Annue, et alterno repetens vestigia gressu,
#########Haec mecum solitis carmina pange modis.
Nam decet, et passim testantur gaudia mentes,
#########Quas amor et pulchro concitat ore Venus.
Et ferit immensas Hymenaeus vocibus auras,
#########Dum peragunt laetos femina virque choros.
Aspice, ut incensis rutilant altaria flammis,
#########Frondibus ut vernant atria tota novis.
Strata iacent teneris calcanda rosaria plantis,
#########Et pingunt nitidum gramina sparsa solum.
Undique laeticia [reg: laetitia] tellus fremit, undique plausu,


page 167, image: s207

#########Ingeminant festos arva, nemusque sonos.
Ipse etiam solito procedit clarior orbe
#########Phoebus, et auratis concutit ora comis.
Ergo ades, et tanti causas repetamus amoris,
#########Inque suas redeant carmina nostra vices.
Forte celebrabant solennes ordine pompas
#########Cum pueris mixti, virginibusque viri.
Et thyasos longo ducentes agmine matres,
#########Pulsabant tenero compita laeta pede.
Hic ubi stant geminos parva inter maenia colles,
#########Quos circum liquidis Nicer oberrat aquis.
Et iuxta ingenti surgunt ad sidera mole
#########Clara Palatini tecta, domusque Ducis.
Ecce per immensum delapsus ab aethere pennis
#########Ille ferox arcu, luminibusque puer.
Constitit in medio, qua celso curia muro
#########Aspicit aligero templa sacrata Deo.
Et nunc virgineos metitur lumine coetus,
#########Nunc idem blando respicit ore viros.
Scilicet e tanta si quem modo forte caterva
#########Inveniat, telis quem petat ipse suis.
Nec procul a primis, inque ipsa fronte cohortis,
#########Cura Palatinae cui data prima domus.
Publica quae scriptis, privataque iura notando
#########Cuncta suo servat clausa sub arbitrio.
Aspicit incessu iuvenem, vultuque: sed arte
#########Et multa ingenii nobilitate senem.


page 168, image: s208

Arnoldum laeti quondam dixere parentes,
#########Nunc titulis gaudet, nominibusque novis.
Hunc Cuba progenuit piscoso consita Rheno,
#########Urbs vetus, et multis anteferenda fide.
Quae quodam insultus Hessi contempsit, et arma,
#########Dum servat domino debita iura suo.
Obsopia genitor natus de stirpe, suorum
#########Inferior nullo, aut conditione minor.
Praeturam (Latio liceat si dicere verbo)
#########In populo gessit tempora multa suo.
Ipse puer primos postquam modo fecerat annos,
#########Artibus ingenuis deditus usque fuit.
E quibus et titulos, et magnos cepit honores,
#########Mox etiam tenero praefuit ipse gregi.
Nec solum aequavit triviales arte magistros,
#########Aut didicit tantum, qualia vulgus amat.
Sed bibit et sacros latices Permessidos undae,
#########Sensit et Aoniae numina, vimque Deae.
Hinc ubi prima novae venit lanuginis aetas,
#########Tinxit et infectas iam nova barba genas.
Militiae leges sectatus, et arma togatae,
#########Et Martem ambigui, iudiciumque fori.
Hac quoque legitimos opera quaesivit honores,
#########Et texit trepidos tempora multa reos.
Donec ad Archivi curas asscitus et aulae,
#########Mutavit studiis fata priora novis.
Hic ubi nunc magni pendens a principis ore


page 169, image: s209

#########Sacra Palatinae digerit acta domus.
Hunc igitur postquam conspexit in agmine primo,
#########Qui facit exiguus vulnera magna puer.
Protinus haec secum: Tanto ergo tempore solus
#########Nequicquam vires sentiet ille meas?
Nec quid amor possit, quid vincla iugalia lecti,
#########Noverit, aut nostrum perferet imperium?
Frustra igitur summos tetigere haec spicula divos:
#########Frustra arcus metuit Iuppiter ipse meos.
Unus si iuvenis mortali matre creatus
#########Effugiat dextrae tela, facesque meae.
Explicet hic humili leges et iura popello,
#########Imperet et toto qua licet usque foro.
Defendat trepidos causa victrice clientes,
#########Vertat et a miseris iudicis arma reis.
At non et nostras vincet ferus ille sagittas,
#########Aut solita accensas reprimet arte faces.
Magnus erat vates, et casus noverat omnes
#########Quos secum veniens ferret, Apollo, dies.
Nec tamen ille meos idem a se reppulit arcus,
#########Aemonio iacuit victus amore Deus.
Rhetor erat toto notus Cyllenius orbe,
#########Et cantu, et veteri clarus in arte lyrae:
Sed tamen hunc Chione captivum traxit, et Herse,
#########Supposuit nostris colla premenda iugis.
Et nos hic ludat tantos impune per annos,
#########Aut aliquid vires non putet esse meas?


page 170, image: s210

Haud ita me summi genuit moderator Olympi,
#########Nec talem novit me Venus alma suum.
Dixit, et e [correction of the transcriber; in the print et] plena promsit [reg: prompsit] duo tela pharetra
#########Aurea, si memini cuspis utrique fuit.
Captatoque loco, modice qui surgit in altum,
#########Unde oculis coetum cernere utrumque potest.
Constitit, et tento curvato poplite nervo,
#########Percussit valida corda notata manu.
Ast ille ut celeri sensit sua vulnera motu,
#########Vidit et insolitis saucia membra modis.
Attonitus primas stupefacto pectore flammas
#########Excipit, et lento, sed tamen igne perit.
Mox ut amor tacitas penetravit adusque medullas,
#########Et plena arserunt interiora face.
Vertit in adversos flagrantia lumina coetus,
#########Mixtas virginibus qua videt ire nurus.
Dumque oculis longae circumspicit agmina pompae,
#########Carpit et obtutu proxima quaeque suo,
Haesit in ingenuae, captus velut, ore puellae,
#########Huius et in vultu lumina fixa tenet.
Et secum gressus nunc contemplatur euntis,
#########Nigrantesque oculos, purpureasque genas.
Nunc idem observat niveae vestigia plantae,
#########Compositasque comas, multifidosque sinus.
Denique quidquid habet quo se formosa puellae
#########Effert, hoc oculis perlegit omne suis.
Sed quanto ille magis perlustrat singula visu,


page 171, image: s211

#########Tanto animo flammis interiore perit.
Non secus ac pleno si quando corripit arvo
#########Flamma recens segetem, quam levis aura movet.
Illa quidem primo sensim trahit obvia motu,
#########Nec nisi quae circum stant propiora metit.
Mox eadem valido conceptis viribus Austro
#########Ultima depascit lumine quaeque suo.
Quanquam seu ratio, seu fors hanc obtulit illi,
#########Non erat haec ulli virgo pudenda viro.
Sive genus spectes, nomen, seriemque parentum,
#########Sive etiam mores, ingeniique decus.
Nam fuit huic genitor doctrina cultus et arte,
#########Atque idem ingenuae clarus honore togae.
Illorum e numero qui longa aetate parentum
#########Dixere Augusto publica iura foro.
Hic ubi Spira iacet gelido contermina Rheni,
#########Et minor in magnas Lutaris exit aquas.
Vir gravis et multa virtutum laude celebris,
#########Et merito regis nomina voce gerens.
Ipsa inter reliquas super una relicta sorores,
#########Partu quas triplici sustulit una parens.
Evae nomen habens, hominum quo diva creatrix,
#########Atque eadem coniunx prima, notata fuit.
Nicrinis vultu praestabat et ore puellis,
#########Nec morum, aut animi dexteritate minor.
Quae primo patrios inter nutrita penates,
#########Dum nondum matrem sustulit atra dies.


page 172, image: s212

Mox alia ex alia mutata sede, sororum
#########Vixit cum multa laude sub imperio.
Donec ad hos venit fatis properantibus annos,
#########Nuberet ut tanto sponsa petita viro.
Non magis ergo Pelops humero celebratus eburno,
#########Flagravit flammis Hippodamia tuis.
Nec magis Eueni, patrias dum ludit ad undas,
#########Filia te vultu torruit Ida suo:
Quam modo conspectae facies, et forma puellae,
#########Illius accendit lumine corda novo.
Ardet amans, quoque ipse magis moderatur amorem,
#########Hoc magis ille ferox, et sine more furit.
At puer interea facibus succinctus et arcu,
#########Vidit ut haec telis vulnera facta suis,
Laetus ab eventu, et gaudens successibus artis,
#########Virgineos tacito subnotat ore choros.
Quamque tenet reliquam dextra moderante sagittam
#########Dirigit, inque sinus coniicit Eva tuos.
Nec mora, conceptis ardescunt pectora flammis,
#########Ardet ut accenso cum stat in igne rogus.
Et mox alternis agitati motibus ambo
#########Ut ferus ille prius, sic furit ista modo.
Haud aliter, vacuo cum surgunt nubila ponto,
#########Et spumant crebris caerula versa Notis.
Alterno circum pulsantur littora fluctu,
#########Inque vices rapitur mobilis unda suas.
Ergo cum tacitis flagrarent ignibus ambo,


page 173, image: s213

#########Nec datur huic requies, nec datur ulla viro.
Deposuere metum tandem, flammasque fatentes
#########Hactenus insolito corda dedere Deo.
Coniungique pio gaudentes foedere lecti,
#########Submisere novo colla liganda iugo.
Ac pater omnipotens teneros miseratus amantes,
#########Perpetua thalami iunxit utrumque fide.
Et nunc illa dies, cupido qua prima marito
#########Sponsa venit tenerum compositura latus.
Gratantesque canunt, praeeuntibus ordine tedis [reg: taedis],
#########Mixtos cum precibus femina virque iocos.
Quo decet et nostras testari gaudia mentes,
#########Teque tibi solitas Musa subire vices.
Dumque alii violas et amoena rosaria iactant,
#########In numerum versus te resonare tuos.
Totus ut iste dies, et qui nascentur ab isto,
#########Talibus auspiciis convenienter eant.
Inque novas laeto coeuntes omine tedas [reg: taedas],
#########Laeticia [reg: Laetitia] degant tempus in omne pari.
At tu cui faciles afflavit Iuppiter auras,
#########Cuique tument placitis carbasa plena Notis;
Principio superum grato bonitate fruaris
#########Pectore, et haec memori numina mente colas,
Quamque tibi casto iunxit dea candida lecto,
#########Hanc reputes partem corporis esse tui.
Quo, velut ille Pater, qui primus vixit in orbe,
#########Coniugis amplexus viscera chara suae est;


page 174, image: s214

Sic tu dilectae potiaris amoribus Evae,
#########Sitque eadem curae summa modusque tuae.
Hinc quoque si qua tuas accendunt carmina mentes,
#########Et placet officio Pieris ista suo.
Respice desertas, quondam tua numina, Musas,
#########Quaque potes, miseras assere parte, loco.
Aspicis ut longo vilescant turpiter aevo,
#########Praesidiis orbae, muneribusque suis.
Iamque Medusaei deserta fluminis unda,
#########Vasta sacris iaceant debita regna choris.
Atque iterum ad veteres inclinent omnia lemas,
#########Seu sors, seu movet hanc Parca maligna rotam.
Quare age nequa gravis nimium, aut non aequa potestas
#########Has solita pellat de statione, cave.
Neve diu cultos nemorum, laticisque recessus
#########Linquentes, miserae devia rura petant.
Sed velut ex alto, iactatis porrige dextram,
#########Et velo fessas, remigioque iuva.
Est tibi qui placidum se prebet [reg: praebet] in omnia princeps,
#########Princeps aetherio [orig: aethereo] dignus honore coli.
Sospite quo veterum revirescit gloria regum,
#########Statque Palatinae fama renata domus.
Quem si fata virum servant, si Iuppiter aequus
#########Prorogat in longas tempora laeta dies,
Haud equidem dubitem, nascentis saecula mundi,
#########Et primas hominum posse redire vices.
Incolumesque sua mansuras sede camenas,


page 175, image: s215

#########Praesidio tutas, numinibusque novis.
Est tibi qui pendet de Principis ore supremus,
#########Vir pius, atque animi dexteritate potens.
Cuius nec studium deerit, neque tota facultas,
#########Qua valet ingenio, qua valet eloquio.
Vindicet ut sacras patria pietate sorores,
#########Restituatque suo numina spreta loco.
Quorum praesidio, propria virtuteque fretus,
#########Qua licet, affectas suscipe parte, deas.
Nec sine, ut invidia piorum ea dona premantur,
#########Praesidio quorum regna Ducesque manent.
Sic tibi Dii faciles sint, et tua vota secundent,
#########Acceleretque novas pronuba Iuno faces.
Sic Venus et blando faveat tibi Gratia vultu,
#########Et laetum faciat te tua Vita patrem.

DOMINO ARNOLDO OBSOPOEO AD NUPTIAS Iterum celebrandas proficiscenti propemptiko/n

SIC redit auricomus post tristia nubila Phoebus,
#########Cum pluvia terrae commaduere diu:
Sic postquam saevae requierant frigora brumae,


page 176, image: s216

#########Affectum reparat mitior aura solum:
Nec fera perpetuo furit inclementia caeli,
#########Nec pelagi semper verberat Eurus aquas.
Passus es infestas iam tempora longa procellas,
#########Passus es indignis tristia multa modis.
Dum gemis ereptam properato funere natam,
#########Pignora quae thalami prima fuere tui.
Dum gemis amissum longaeva aetate parentem,
#########Et procul hinc alio condita busta solo.
Mox simili tenera spoliaris coniuge fato,
#########Invida quam iustum mors tulit ante diem.
Tandem etiam patriae sortem miseratus acerbam,
#########Principe dum tellus orba stat isto suo.
Omnia quae modico Lachesis sera temporis aevo,
#########Obiecit domui damna ferenda tuae.
At nunc in melius vertit Dea lubrica vultus,
#########Et rediit rebus laetior aura tuis.
Quosque tibi vacuos non aequa sorte penates
#########Destituit coniunx morte perempta prior:
Hos tibi nunc Dominus fatis melioribus augens,
#########Et thalamo, et nupta te beat, ecce, nova.
Ipsa quoque amisso doluit quae Principe tellus,
#########Successore iterum sublevat ora novo.
Successore, diu quo vix, puto, amantior aequi,
#########Aut pietate pari notior alter erit.
Cuius opes sacri non ultima fama Palati,
#########Tu quoque parte tua, consilioque iuvas.


page 177, image: s217

Perge igitur felix, tua quo fortuna vocat te,
#########Perge age, et oblatis utere, sorte, bonis.
Quaeque Deus primo rerum fundavit ab ortu,
#########Et rata praecepit legibus esse suis,
Haec sequere, et Domini confisus numine dextro,
#########Muneribus releva damna priora novis.
Grata tibi pietas sit, grata modestia vitae,
#########Quique decet castos multus in ore pudor.
Invitent anni, primoque in flore iuventa,
#########Invitent animum cetera dona tuum.
Et genus et virtus parte ex utraque parentum,
#########Et patria amborum non ita iuncta procul.
Ipsum etiam puri ductum de nomine nomen
#########Candoris certum pondus habere puta.
Sic bonitas Agathae, sic gratia amabilis Annae,
#########Et bona censetur nomine quaeque suo.
Hoc quoque enim verum est, imitantur nomina mores,
#########Quodque bonus dici gaudet, id esse volet.
Quo fretus, reliquae summam spe concipe vitae.
#########Atque animo subeant optima quaeque tuo.
Nec tu quae stulti mirantur pectora vulgi,
#########Neve ea quae praesens aspice mundus amat.
Nec te divitiae, nec avitae stemmata gentis,
#########Nec formae moveant nomina, neve decus.
Forma bonum fragile est, nec longos durat in annos
#########Utque rosae spatio [orig: spacio] sic perit illa brevi.
Nec sors haeredem [reg: heredem], nec avorum fata sequuntur,


page 178, image: s218

#########Fortunae expositum est quidquid avarus habet.
Optima dos vitae probitas, moresque pudici,
#########Et species merito quae valet, illa valet.
Cetera sunt vani ludibria pleraque mundi,
#########Ac subito quovis impete victa ruunt.
Quare alii captent et opes, et inania regna,
#########Et speciosa putent anteferenda bonis.
Attonitisque oculis vultus mirentur, et ora,
#########Et quidquid tenerum mollia corda rapit.
Tu Domino servire para: tu munera vitae,
#########Et thalami quae sunt commoda vera pete.
Praecipue genus hoc vitae placuisse tonanti,
#########Inde usque a primi temporis orbe puta.
Idque tibi casus adhibe solamen in omnes,
#########Fortiter ut quidquid sors feret, omne feras.
Nam pater omnipotens nuper tellure creata,
#########Cum mortale nova conderet arte genus.
Aspicit e gleba quem pridem fecerat uda,
#########Errantem tacito sola per arva pede.
Et secum humanae versans incommoda vitae,
#########Esse hominem solum, durius, inquit, erit.
Quin sociam vitae facimus, sociamque laborum,
#########Huius quae curas, tristitiam [orig: tristiciam]que levet.
Et seu laeta ferat cursus fortuna secundos,
#########Seu tristes, eadem sit comes usque viro.
Sic ait, et dulci sparso per membra sopore,
#########Fusus in herboso dum iacet ille solo,


page 179, image: s219

#########Ipse novo demptam tollit de corpore costam,
Utque hominis faciem sumat, et ora iubet.
#########Nec mora, divina producitur arte puella,
Tota decens vultu, corpore tota decens.
#########Qualis nec prisco laudata Semiramis aevo,
Nec fuit Argivis tot repetita procis.
#########Hanc homini certo coniungit foedere lecti,
Et vitae sociam totius esse iubet.
#########Et tolerare una nullo discrimine rerum,
Seu bona fulgerent tempora, sive mala.
#########Atque ita coeperunt veteris connubia [reg: conubia] mundi
A summo quondam condita prima Deo.
#########A quibus inde genus nostrum processit et ortus,
Quam late passim terra fretumque patent.
#########Adque toros tanto veniunt autore [reg: auctore] iugales,
Nunc quoque solenni [reg: sollemni] femina virque fide.
#########Quamvis non solum fuit haec sententia Patris,
Quo duce iuncta viro femina prima fuit.
#########Quinetiam ipsa monent sancti miracula Christi,
Quantus honos tedae [reg: taedae], gratia quanta tori.
#########Christi quem veterum cecinerunt carmina vatum
Non genito genitum de genitore Deum.
#########Unus qui nostrae deleret crimina vitae,
Panderet et caeli primus ad astra viam.
#########Namque hic ter denos ubi iam compleverat annos,
Nuper Iordanis flumine tinctus aquae.
#########Tradere cum populo Patris praecepta pararet,


page 180, image: s220

Postpositaque novam lege docere fidem.
#########Forte Canam venit, Galilaeia rura, vocatus
Ad tedas [reg: taedas] sacra cum genitrice novas.
#########Hic cum deficerent genialis pocula Bacchi,
Staret et epotis sobria mensa scyphis.
#########Nate vides, inquit genitrix, ut dona Lyaei
Desint, laeticiae [reg: laetitiae] demptaque causa viris.
#########Respice quos casti iunxit concordia lecti,
Atque tua fretos nos bonitate iuva.
#########Cui prius ille suo fatus de tempore pauca,
Fontano impleri vasa liquore iubet.
#########Sex positae stabant undis lustralibus urnae,
Metretas capiens quaelibet una duas.
#########Has ubi mananti complerunt fonte ministri,
Et plenas illo constituere loco.
#########Protinus ille suo, visu mirabile, nutu,
Vertit in optatum flumina nota merum.
#########Obsequitur natura Deo, versoque sapore,
Fit vinum, tenuis quae modo fluxit aqua.
#########Hoc operum primum fecit tunc ille suorum,
Vim quibus asseruit numinis ipse sui.
#########Hoc idem sacras decoravit munere tedas [reg: taedas],
Ut vitae e cunctis quod probet ipse, genus,
#########Nec gemmas, aurumve dedit, Tyriasve lacernas,
Qualia securum munera vulgus amat.
#########Nec sponso lati donavit iugera fundi,
Aut procul e nives marmora vecta paro.


page 181, image: s221

Sed vini genitum vera de vite liquorem,
#########Laeticiae [reg: Laetitiae] ante omnes qui dator esset opes.
Scilicet ut thalami sociatos lege moneret,
#########Exigerent laeta tempora pace data.
Tristiciamque omnem vitae, durosque labores
#########Solveret amborum iunctus amore torus.
Nam neque sic aurum, nec lucida gemma refulget,
#########Nata sub Eois sit licet illa plagis:
Ceu thalamo iunctos inter concordia fulget,
#########Mutua quam stabili vincit amore fides.
Praecipue Domini si sit coniuncta voluntas,
#########Huius et illorum pectora tangat amor.
Tunc o tunc facili succedunt omnia cursu,
#########Dirigit et placidas aura secunda rates.
Quaeque vetus cecinit Solyma sub rupe Propheta,
#########Vertice qua sacro surgit ad astra Sion.
Cum varias hominum celebraret carmine dotes,
#########Qui Dominum vera cum pietate colunt.
Cuncta ea proveniunt, Domino tribuente, marito.
#########Cui rata concordi stat sua pace domus.
Namque velut largos profert umbrosa racemos
#########Ante fores pingui consita vitis humo:
Sic illi castis gaudens complexibus uxor
#########Ditabit multa prole beata domum.
Et velut aspectu gaudet nascentis olivae,
#########Qui peragrat laeti iugera culta soli:
Sic idem accumbens, dulces, sua pignora, natos


page 182, image: s222

#########Haerentes lateri cernet utrinque suo.
Quos medios inter proprio quaesita labore
#########Carpet, et assueti foenore vivet agri.
Mox placida cum pace senex, fessusque dierum
#########Attollens longa lumina tarda mora.
Natorumque videns natos, parvosque nepotes,
#########Gaudebit laeta posteritate domus.
Nec ferus hunc miles, nec abactor laedet Iberus,
#########Non premet hunc patriae saeva ruina [correction of the transcriber; in the print ruinae] suae.
Nec procul horrebit vastantes omnia Turcas,
#########Nec feret ipse sua Martia tela manu.
Omnia sed placida peraget sua tempora pace,
#########Exiget et longos et sine labe dies.
Dum patria incolumi, salvisque penatibus illi
#########Admoveat seram Parca suprema manum.
Talia concordes expectant dona maritos,
#########Sic Dominus castos servat, amatque toros.
Felices igitur, felices terque quaterque,
#########Auspice quos iunxit copula sancta Dea.
Nec mala funestis solvit querimonia dictis,
#########Noxave divulsis separat atra toris.
Ante diem veniensque claudit Parca supremum
#########Et super iniecto condit utrumque solo.
Quare age quae Dominus primo sancivit ab aevo,
#########Cum terras liquido cingeret Oceano.
Mox sacer ipse suo stabilivit numine Natus,
#########Cum versa in liquidum substitit unda merum.


page 183, image: s223

Denique tanta quibus sunt addita commoda vitae,
#########Quanta licet versu nec numerare brevi.
Haec sequere, et summi fretus bonitate parentis
#########Accipe quae veniens dat tibi cumque dies.
Et tua vota simul, tua pectora crede vocato,
#########Omnis ut illius res eat auspiciis .
Ille tuos thalamos moderetur, et omnia lecti,
#########Ille tuas veniat pronubus ante faces.
Illius una manet certa atque immota voluntas,
#########Quam neque vis venti, nec domat ira maris.
Qua duce contemnes mistos [reg: mixtos] Aquilonibus Austros,
#########Qua duce nec metues fulmina, vimque Iovis.
Perge modo, atque avib. [abbr.: avibus] tua perfice coepta secundis,
#########Quique vocant ultro, carbasa pande Notis.
Nec sine diversum pudor aut metus abstrahat, aut te
#########Vertat ab incoepto vis aliena tuo.
Sed Domino confide, bonus qui rite vocanti
#########Ipse aderit, cursus et reget ipse tuos.
Atque haec alterno male condita carmina versu
#########Mitto tibi, o nostrae pectus amicitiae.
Tu precor officium veteris ne sperne poetae,
#########Quaque potes Musas parte tuere bonas.
Sic pater omnipotens tua numine vota secundet,
#########Et placido accipiat te tua sponsa sinu.
Sic tua lanificae producant stamina Parcae,
#########Et glomerent fusis tempora longa suis.


page 184, image: s224

ELEGIA IN NUPTIAS DOMINI SEBASTIANI MEICHSneri Iuris U. [abbr.: Utriusque] Doctoris, etc. [abbr.: et cetera]

CUltor et interpres Latii non ultime Iuris,
#########Inque Palatino pars memoranda foro.
Cuius in hoc versu prohibet me ponere nomen,
#########Inter productas syllaba clausa brevis.
Quae tibi Troglarctus misit modo carmina vidi,
#########Et placet ingenui Musa laborque viri.
Quem pariter superi, pariter vis mentis honestae
#########Excitat, ut castos laudet, ametque toros.
Hos puto, quos summi commendant iussa tonantis,
#########Mutuaque alterno iungit amore fides.
Ergo etiam illa tui consors dulcissima lecti
#########Pieridum posthac voce superstes erit.
Atque domus lati celebris cognomine fundi,
#########Ibit doctorum fama per ora virum.
Exornata, quibus tu praestas laudibus, et te
#########Usque sub excelsos, auspice, vecta polos.
Utque prius placitae gavisa est nomine fagi,
#########Sub cuius iacuit tegmine tuta diu.
Sic illi nitido posthac preciosius [reg: pretiosius] auro
#########Deductum Augusti nomine nomen erit.
Felices igitur quos copula sancta ligavit,
#########Felices iuncti femina virque toro.


page 185, image: s225

Det Deus, ut vestrum multos servetur in annos
#########Connubium [reg: Conubium], et toto tempore duret amor.
Det Deus, ut multa locupletem prole parentem
#########Te videat longa posteritate domus.
Utque suas inter laetatur Pampinus uvas,
#########Quam late sparsos palmes inumbrat agros:
Sic natos inter natorum sedula mater
#########Aspiciat thalami pignora laeta fui.
Quae tandem vobis actae post tempora vitae
#########Imposita claudant lumina fessa manu.
Et cum iam cineres posita condentur in urna,
#########Et super iniecta busta tegentur humo:
Extremum gemino dicant salvere parenti,
#########Et crebra amborum nomina voce sonent.
Atque haec implicitus non aequis undique curis,
#########Dum premor, insuetum sustineoque iugum.
Adversa, fateor, scripsi tibi pauca Minervae,
#########Dum capiunt animos facta aliena meos.
Dum vocor a solitis retro per devia Musis.
#########Et refugit coeptos syllaba pesque modos.
Quo licet ignoscas, et dum tibi plura nequimus,
#########Haec capias placida carmina pauca manu.
Nam nimis haec nostra est vera excusatio: multum
#########Nos voluisse quidem, sed potuisse parum.
Quanquam si vetus est, eadem et tua nota voluntas,
#########Haec tibi pro multis pauca placere sines.
FINIS libri Secundi.

page 186, image: s226

IACOBI MICYLLI SYLVARUM LIBER TERTIUS.

PHILIPPUS MELANCHTON IUSTINIANO AB Holtzhausen S. D. [abbr.: Salutem Dicit] CUM Micyllus, pro amicitia quae ei mecum iam vetus est, Hodoeporicon suum mihi videndum misisset, legissentque id una mecum aliquot studiosi amici nostri, summa cum voluptate, nemo fuit omnium, qui non saepius relegere ut posset, describi atque in publicum emitti flagitaret. Nam ut oculi numquam [orig: nunquam] sic explentur in excellentibus picturis spectandis, ut non, quoties in eas incidimus, resistamus, et in earum contemplatione haereamus: ita numquam [orig: nunquam] obrepere satietas


page 187, image: s227

boni carminis legendi potest. Quamquam autem ob eam causam Micyllus non miserat, tamen neque mihi tot amicorum sententiis , qui flagitabant editionem, adversari integrum fuit: et carmen eiusmodi videbatur, quod, ut verecunde dicam, non sine magna voluptate docti homines lecturi essent. Et cum his miseris temporibus studia Musarum passim conticescant, putavi etiam ad exemplum pertinere, si multa huius generis scripta ederentur, ut aliorum studia languentia commoverentur, excitarenturque. Trahuntur enim animi hominum commoniti aliorum exemplis, ad similia studia colenda, ut significat Hesiodus cum ait, Zhloi= le\te gei/tona gei/twn Proinde libenter tradidi chalcographis hoc poema transcribendum, non modo ut amicis morem gererem, sed etiam, quia eius lectionem profuturam studiosis iuvenibus existimabam, quos hoc diligentius poema legere oportet,

page 188, image: s228

quia meo iudicio, nemo tolerabiliter solutam orationem scribet umquam, qui non multum operae in poetarum lectionem collocarit. Tibi autem Iustiniane potissimum dedicare hunc libellum volui, non tam, ut memoriam mei et iucundissimae consuetudinis nostrae renovarem, quam ut, quoniam Micylli studia ad urbis vestrae laudem pertinent, te hortarer, ut eum omni genere officii colendum duceres. Nam ut hoc omittam, inprimis magnum urbis vestrae ornamentum esse talem virum, cuius monumentis etiam ad posteros urbs vestra clarior futura est: illud quanti fieri debet, quod ad id genus studiorum cives vestros assuefacit, ex quo uno humanitas et virtus nata est, qua in re de civitate vestra optime mereri iudicandus est. Multi fortasse tibicinem aut praeconem in urbe pluris aestimant, quia vulgus neque literarum utilitatem, neque humanitatis aut virtutis vim perspicit. Eo magis prudentes

page 189, image: s229

viri tueri literarum studia adversum iniqua imperitorum iudicia debent, idque fecit hactenus summa constantia vir sapientissimus pater tuus, qui, cum ipse ad rempub. [abbr.: rempublicam] administrandam non vulgarem scientiam literarum attulisset, vidit ad civitates regendas tenenda iudicia, ad conservandas leges ac religiones, inprimis necessariam esse literarum cognitionem, Itaque summa fide eos, qui apud vos studia civium excitabant, defendendos suscepit, quae res tantum laudis meretur, ut nullis profecto iustius servatarum civitatum tituli, nullis coronae rectius civicae decerni queant, quam qui efficiunt ut in urbibus literae floreant et propagentur. Habes igitur Iustiniane domesticum et paternum exemplum, cuius non licet tibi iam dissimilem esse. Quanquam cum ipse literas non ignores, existimo te non dubitare, quin ad boni civis officum pertineat, summa illas ope iuvare ac

page 190, image: s230

defendere. Est autem Micylli non tantum eruditio digna favore, sed mores etiam sic sunt amabiles, ut ornare eruditionem queant. Quorumdam mores officiunt existimationi literarum: at Micylli modestia et diligentia in omni genere multo cariores reddere literas omnibus bonis viris potest. Praeclare igitur facies, si quam familiarissime doctissimum hominem complexus fueris. Nec erit inhonestum tibi uti poetarum amicitia, cum in Scipionis et Catonis, et multorum aliorum summorum virorum laudibus haec quoque connumeretur, quod doctorum et poetarum consuetudine usi sint. Vale.

page 191, image: s231

HODOEPORICON IACOBI MICYLLI.

FORtunamque viae quaeris, tempusque Philippe,
#########Qualibus et ventis nostra sit usa ratis.
Non ego sum tanti, nec tali dignus honore,
#########Ut referat nugas Pieris ulla meas.
Nec mihi tam demens innata superbia, nolit
#########Quae mea perpetua nomina nocte premi.
Attamen ista viris solvenda est gratia doctis,
#########Qui pars incepti magna fuere mei.
Nec merito quisquam fraudari nomine debet,
#########Si qua venit meritis gloria, digna venit.
Ipse pater stolidi Phaeacum prandia regis
#########Hortorumque leves laudat, Homerus, opes.
Et nos si doctos versu celebremus amicos,
#########Inveniat nullam nostra Thalia fidem?
Quare, age, principium nostri, finemque laboris
#########Accipe, ut arbitrio stent mea facta tuo.
Abs te cum gelidum digressi liquimus Albim,
#########Et pars inceptae quanta peracta viae est.
Mutavit liquidas ferus illico Iuppiter auras,
#########Et caelum fuscis nubibus omne tegit.


page 192, image: s232

Structa solo, tenuis stant urbis tecta, palustri,
#########Parva quidem, vestris sed tamen apta iocis.
Quo se ferre solet studiis defessa iuventus,
#########Si qua cupit curas exonerare graves.
Aut cum, qui patrios repetit, deducitur agros,
#########Quo capiat primae signa secunda viae.
Ceu quoque tunc nostros comitata est sedula gressus
#########Illa cohors veteris testis amicitiae.
Ulterius silva est, cui vulgo nomen Ericae,
#########Saxonas a Myso dividit illa solo.
Huc simul ac ventum est, nos ingens obruit imber
#########Adverso madidi pulsus ab orbe Noti.
Fit sonitus sylvis, crepitantque cadentibus undis:
#########Et gravibus tellus ima fathiscit [reg: fatiscit] aquis.
Nec modus apparet, sed nubila plura liquescunt,
#########Inque magis caelum solvitur inque magis.
Aeolus insanos antris emiserat Austros,
#########Hi causam pluviae materiamque dabant.
Nusquam diverti, nusquam fugisse licebat,
#########Quacumque aspiceres ventus et imber erant.
Ipse etiam saltus decussas duplicat undas,
#########Et Iovis exhausti suscipit ille vicem.
Dixisses iterum periturum fluctibus orbem,
#########Tempora sic, credo, Deucalionis erant.
Nos humiles animae pluviaque geluque rigentes
#########Nequicquam obiicimus facta maligna Iovi.
Ac patimur tota contraria sidera luce,


page 193, image: s233

#########Donec anhelantes sol religavit equos.
Sub noctem hospitio madidos Dybena recepit,
#########Haud equidem lauto, sed tamen hospitio.
Hic primum variis coepi maeroribus angi,
#########Hei mihi, qualis in hoc pectore torpor erat.
Cum tristes abitus repeto, sociosque relictos,
#########Quodque mea vita, te, cariturus eram.
Ac veluti tenero maeret spoliata iuvenco
#########Quae iacet in ripis bucula Rhene tuis.
Nec, quamvis sera, curat decedere nocte,
#########Pabula nec carpit, nec levat ore sitim.
Sic mihi tunc gravido neque pocula sumpta dolore,
#########Nec sumptus potuit corda levare cibus.
Sed tacitus sedeo, tacitus mea fata revolvo,
#########Quae rebus veniunt semper acerba meis.
Crebraque per varios duco suspiria luctus,
#########Imaque pertingens occupat ossa dolor.
Donec languentes agitanti pectore curas
#########Humidus oppressit lumina fessa sopor.
Hoc mihi prima dies exacta est omine, cuius
#########Altera pars imbres, altera maeror erat.
Postera iungebat roseos aurora iugales,
#########Cumque nova rutilat purior aura die.
Surgimus, et posito properamus coepta sopore
#########Atque alacres facimus lata per arva viam.
Retro abeunt silvae, retro Dybena, fugitque
#########Consueta immensis crescere Mulda vadis.


page 194, image: s234

Opposita campi cernuntur parte iacentes,
#########Atque arces circum, nobiliumque domus.
Iam medium Phoebus cursu tendebat ad axem,
#########Cursus cum noster pene peractus erat.
Ecce procul celsas ostendit Lipsia turres,
#########Structaque solerti [reg: sollerti] moenia lata manu.
Hanc ego quo propius vidi, propiusque subivi,
#########Obstupui miris hoc magis ipse modis.
Hinc auro late fulgebant omnia fulvo,
#########Illinc tangebant culmina summa polos.
Limina spirabant tanquam de marmore ducta
#########Sive Cyarste tuo, Taenare sive tuo.
Pictaque priscorum referebant atria lusus
#########Antiopae Satyros, et Ganymedis aves.
Raptamque Inachidem, mentitumque Amphitryona.
#########Muneraque angustum fusa per impluvium.
Et quaecumque solent oculos retinere stupentes.
#########Pingebant altas ludicra mille domos.
Ventum erat in mediam qua semita panditur urbem.
#########Qua cingunt latum regia tecta forum.
Hic vero omni iugas spectasses ordine merces,
#########Quas vel habet Ganges, quas vel Iberus habet.
Forte dies aderant, quibus undique multa quotannis
#########Confluit, et varias turba reportat opes.
Ordinibus stabant constructa mapalia septem,
#########Quam patet ad fines area longa suos.
Hac prostant fusco conchylia capta Canopo,


page 195, image: s235

#########Parte alia Tyriae, Puniceaeque togae.
Hac piper et molli spirantia Cynnama ligno,
#########Vectaque per longum tura [orig: thura] Sabaea fretum.
Hac casia, et frutices Arabum, et Cinyrheia myrrha,
#########Solaque Iudaeo balsama nata solo.
Memnoniaeque grues, et prisci Sylphia Batti,
#########Monstraque sub stagnis aedita Niliacis.
Quo non aggreditur, quid non amor audet habendi?
#########Quidve intentatum dira cupido sinit?
Perfodimus terras, manes penetramus ad imos,
#########Pene etiam Stygiis bella movemus aquis.
Non nos undosi movet inclementia Ponti,
#########Nullaque Symplegas, nullaque Scylla tenet.
Non iras Boreae, saevumque timescimus Austrum,
#########Insani ferimur qua via cumque patet.
Quinetiam, nisi fata negent, nec sidera tuta,
#########Tutaque nec coniunx regia Iuno foret.
Omnia tentamus, contendimus ultima quaeque,
#########Tanta fames caecos, tanta cupido trahit.
At non Saturni fiebant talia saeclo,
#########Haec mala creverunt cum Iovis imperio.
Ille etiam morbos genuit, tristemque senectam,
#########Et longas hyemes, horrificumque gelu.
Ille truces gladios reperit, tormentaque dira,
#########Commisitque avidas primus ad arma manus.
Ille securigeros invenit primus honores,
#########Et latas clavos, patriciasque togas.


page 196, image: s236

Idem divitias ima tellure refossas,
#########Causam bellorum materiamque dedit.
Sed nos dum positis spectamus singula curis,
#########Defunctus cursu claudit Apollo diem.
Flectimus hinc gressus, et ad hospita tecta redimus,
#########Solvitur hic dulci nox animusque mero.
Proxima lux iterum roseo processerat ortu,
#########Aureus immensum sol relegebat iter.
At non noster equus, non debita plaustra reguntur.
#########Nec facimus coeptae munera coepta viae.
Vecturae siquidem dum spes deludit hiantes,
#########Lipsia tres totos nos tenet una dies.
Quamquam ea tum cursus pulchre est iactura resarta,
#########Et rediit magno foenore parva mora.
Nam post Octobres quae lux erat altera Nonas.
#########Quartaque quam vestri liquimus arva soli.
Hac nos accepit lautis epulisque, iocisque,
#########Huguicus priscis clarus imaginibus.
Ille tibi studiis per multos cognitus annos,
#########Et quondam vestrae pars quota amicitiae.
Hic tibi quid memorem luxus, et splendida regna?
#########Omnia mundicies, omnia cultus erat.
Sublimi stabat quoddam conclave recessu,
#########Qua domus obiectas aspicit alta vias.
Hic postquam decimam properans sol fecerat umbram,
#########Axeque sub medio iam peragebat iter,
Conveniunt, quotquot servarat Lipsia doctos,


page 197, image: s237

#########Quisquis ut a veteri clade superstes erat.
Hic aderat proles clarissima Carolovici:
#########Fata sinant, gentis fama futura suae.
Hic alii quorum non sunt mihi nomina nota,
#########Sed dicta et mores tunc placuere boni.
Quos inter medius tanquam formosus Apollo
#########Ducebas doctum Comitiane chorum.
Iamque salutatos exceperat hospes amicos,
#########Collocat et pictis ordine quenque [reg: quemque] toris.
Depromunt famuli, sculptis splendentia gemmis,
#########Atque implent veteris pocula magna meri.
Expediunt alii Cererem, repetitaque longo
#########Ponitur omniugis ordine mensa cibis.
Hic primum Aesopi patinas agnoscere coepi,
#########Et quales petulans dux Cleopatra dedit.
Credere si libeat, vel si componere dignum est,
#########Aesopi mensis non minor ista fuit.
Sic epulis lectis, vario sic omnia cultu
#########Splendebant, luxus regius omnis erat.
Ut citius, cunctas quam possim dicere formas,
#########Deficiant nostros verba diesque modos.
Sedimus, et fixo mirantibus omnia vultu,
#########E multis, dubium, quid peteremus erat.
Ipse ego nec mensae tendebam brachia, nec me
#########Carpentem quisquam vina, dapesve videt.
Sed mihi nescio quo rapit admiratio mentem,
#########Quae mihi pro nostro nomine saepe venit.


page 198, image: s238

Donec ab extrema quidam mihi parte coortus.
#########Hospes an ille fuit nescio, credo fuit.
Immensum tollens gemmis auroque revinctum,
#########Salve ait, et pleno praebibit ore, scyphum.
Sive quod is nostrum perspexerat ante pudorem
#########Seu quia tum praesens forte subibat opus.
Ille etiam dictis ibi nos hortatur amicis,
#########Atque hilares animo praecipit esse bono.
Et iubet a reliquis alienos ducere curis
#########Tempora, et admoto corda levare mero.
Sic invitati placidis sermonibus illam
#########Lipsiacas lucem degimus inter opes.
Quae simul atque abiit, positisque aurora tenebris
#########Altera purpureas sustulit orta comas:
Heu male frustrati, dum nos auriga sedentes
#########Delusit, pedibus coepimus ire viam.
Ille dies parvi cuiusdam ad moenia castri
#########Nos tulit, huic lucrum nomina parva dedit.
Hic etiam praeter quam quod coenavimus aegre,
#########Iurgia potorum nos cubuisse vetant.
Sexta inde Octobres quae lux numeratur ad Idus
#########Prodit, et incoeptas pergimus ire vias.
Atque hinc digressis, nivea cui nomen ab arce est,
#########Cernitur urbs, digno Principe, digna domus.
Quam prope tum media defessi luce subimus,
#########Et sumpto colimus languida membra cibo.
Iamque iterum occiduas cum sol remearet ad undas,


page 199, image: s239

#########Neupyrgi ambustas scandimus inde domus.
Fama est hanc quondam tectis fulsisse superbis,
#########Atque urbem veterum cuique fuisse parem.
Dum fortuna fuit, nec dum Deus aetheris altus
#########Iratus saevas intulit ipse faces.
At nunc relliquias veteris spectare ruinae,
#########Et flammis etiam nunc nigra tecta licet.
Huc igitur postquam sub noctis venimus umbras,
#########Accepit lauta nos bonus hospes ope.
Non deerat vinum Rhenano colle profectum,
#########Non Francum, aut patriae quod dedit uva Salae.
Praeterea paucis spectata cibaria mensis,
#########Et quidquid fessos exhilarare solet.
Fors etiam numero convivas obtulit aequo,
#########Atque animi grata dexteritate pares.
Sic positi noctis multas exegimus horas,
#########Pensamusque mero taedia longa viae.
Proxima purpureos iungens aurora iugales
#########Exit, et e summis lux venit orta iugis.
Linquimus excusso plumata cubilia somno,
#########Carpimus et coeptum qua via ducit iter.
Non procul hinc veteris remanent vestigia Portae,
#########Templo nomen id est: terra propinqua Salae.
Has olim sedes Musae, pietasque colebant,
#########Praemia dum studiis iusta fuere bonis.
Nunc male, nescio quae, fratres ignavia tentat.
#########Ingenuas artes quos didicisse [correction of the transcriber; in the print dedicisse] pudet.


page 200, image: s240

Otia qui castis praeponunt turpia Musis,
#########Et miscent quaestu sacra, profana, novo.
Heu quo provehimur, quantum mutamur ab illis,
#########Haec loca qui studiis constituere piis ?
Qui voluere rudes animos, et corda iuventae
#########Excoli, et a strepitu plebis abesse procul.
Hic ubi nunc equitum turmae stabulantur, et inter
#########Quaesitas Domino luxuriantur opes.
At non hac Paulus, non hac Antonius arte
#########Quaerebant vitae tempora tuta suae.
Corpore qui duros soliti tolerare labores,
#########Saepe tulere sitim, saepe tulere famem.
Illi etiam Stygiis constanti robore monstris
#########Iuti corda Deo, conseruere manus.
At nos quid facimus? qui longum ducimus aevum
#########Nequicquam, ingrati pondus inane soli.
Ergo etiam meriti luimus mala nostra, Deoque
#########Has tali poenas pro pietate damus.
Forsan et illa dies veniet, cum funditus omnis
#########Relligio, et superum concidet iste metus.
Atque aliquis spectans deserti culmina tecti
#########Ridebit veterum vana ministeria.
Has igitur gressu postquam superavimus oras,
#########Iamque tenet medio Phoebus in axe viam,
Rara sub angusta spectamus moenia valle,
#########Urbs a praefracto nomina monte tenet.
Hic positis fessi captamus prandia rebus,


page 201, image: s241

#########Quaque licet, solita membra levamus ope.
Hic etiam accessit Leuca prognatus ab urbe,
#########Ille meae factus parsque comesque viae.
Idem qui casus mecum mox pertulit omnes,
#########Dum iuga sylvosi [reg: silvosi] scandimus Hercinii.
Ergo ubi ad occiduos Sol iam properabat Iberos,
#########Oceani liquidas mox obiturus aquas.
Inde Budelstadium, parvam devenimus urbem,
#########Sed gratam fessis hospitis officio.
Namque erat hoc totis nemo studiosior oris
#########Rerum, quas vulgus pro pietate facit.
Acriter insurgens si propugnare Lutherum,
#########Aut solam, velles, omnia posse fidem.
Aut si posthabita monachorum caelibe vita,
#########Connubio [reg: Conubio] iungi non paterere greges.
Non secus ac si quod parum honestum est, utile dicas,
#########Zenonis pueri protinus arma movent.
Praecipue tunc nullus erat clamore secundus,
#########Cum vanas hominum tenderet esse vias.
Aut precium [reg: pretium] veteris rideret pingue cuculli,
#########Factaque nodoso cingula funiculo.
Si sineres vicisse virum, largissimus unus
#########Non cessante dabat vina dapesque manu.
Atque id nos longa iam consuetudine docti
#########Hospitis hac usi commoditate sumus.
Tempora sed rediens postquam radiantia Phoebus
#########Protulit, et planos umbra reliquit agros.


page 202, image: s242

Et iam quarta dies Octobres tendit ad Idus,
#########Octava a coepta denumerata via:
Hic tandem celsas Erphurdia nobilis arces
#########Spectandas laetis, hospitiumque dedit.
Salve non ullis urbs postponenda vetustis,
#########Muneribus sortis, muneribusque loci.
Salvete o dulces, quondam mea tecta, penates,
#########Musarum et studii conscia tecta mei.
Unde ego nunc laudum persolvam praemia vobis,
#########Quove modo gratus munera vestra canam
Nam tibi, seu fluviis gaudes Erphurdia vivis,
#########Non aret siccis flavus Hiera vadis.
Sive placent virides clivi, nemorumque recessus:
#########Et nemora et colles, et tibi prata virent.
Non seges in sterili moriens decumbit arena,
#########Sed plena flavent horrea messe tua.
Non desunt vites, non dulcis consitor uvae,
#########Et tua plebs Francis proxima vina bibit.
Haec tibi sors, Geniusque loci, et natura dedere,
#########At quanta a superis, quot meliora refers?
Nam quo stat reliquis Musarum gloria maior,
#########Et quanto est studii gloria maior opum,
Tanto plus aliis famae, laudumque mereris,
#########Quae culta es studiis tempora tanta bonis.
Quaeque frequentata es per tot iam saecula doctis,
#########Nunc etiam castis relligione viris.
Ut taceam priscos mores, cultumque virilem,


page 203, image: s243

#########Pectoraque enervis nescia luxuriae.
Felix ante alias, si dent pia numina, rerum
#########Possis ut stabili prosperitate frui.
Atque huc ut ventum est, mox convenere sodales,
#########Relliquiae veteris, nomina nota, scholae.
Urbanus, Nossenus, Aperbachus, Megobachus,
#########Cumque Gerungeno pars mea magna procus.
Et quondam princeps Hessus studiique scholaeque,
#########Hessus qui vatum dona tot unus habet.
Qui solet Ionio dignum cantare poetae,
#########Atque eadem vestris Coe Phyleta modis.
Interdum et citharas plectro resonare iocosas,
#########Atque Venusina ludere digna chely.
Libera cui surgit tantis quoque prosa figuris,
#########Dicendo ut possit Crasse placere tibi.
Et possit dignus priscis orator haberi
#########Iudiciis , si non esse poeta velit.
Adde sub antiquis ducibus quae gesta leguntur,
#########Seu Romane tuis, Graecia sive tuis.
Et rerum motus, cursus, causasque vicesque,
#########Omnia ceu digitos quae tenet ille suos.
Ut quascumque tenet studiorum circulus artes,
#########Huic merito cunctas dixeris esse viro.
Accedunt animi candor, vultusque benigni,
#########Et gravitas nullo iuncta supercilio.
His igitur tantis ornatus dotibus ultro
#########Venit, et alloquio nos petit ipse suo.


page 204, image: s244

Ac primum veteres, inquit, salvete sodales,
#########Partim ignota cohors, sed mihi grata tamen.
(Nam neque Leucaten prius, aut te Micale norat:
#########Nec vos ante istos viderat ille dies.)
Hortatusque suis placide succedere tectis,
#########Et secum mensis hospitioque frui.
Deinde rogans causas veniendi, Sidera, dixit,
#########Sic superi vobis omnia fausta regant.
Sic quando incolumes nostras venistis ad oras,
#########Fortunent reliquam numina grata viam.
Dicite, quis cursus, quae stat fortuna Philippo?
#########An valet, et servant hoc mihi fata caput?
Hei mihi quam cuperem multo prius ipse perire,
#########Et prior extremum posse subire diem.
Si redimenda foret pacto vita illius isto,
#########Aut necis averti vis truculenta queat.
Nam neque deinde dabunt, nec fata dedere priora
#########Teutonico maius lumen habere solo.
Omnia qui miro divorum munera pacto
#########Addita naturae dotibus unus habet.
Haec ait, atque alia his etiam maiora, sed ista
#########Ne quid in os coram, praetereunda puto.
Nos quoque rettulimus, quae res tempusque ferebat,
#########Aspectu laeti colloquioque virum.
Sicque illum exigimus solem, geminosque sequentes:
#########Grata fuit tota plus mora nulla via.
Una aderant Christi qui tum mandata docebant,


page 205, image: s245

#########Qui formant hominum pectora, facta, fidem.
Langius Aonidum comes, et Colisamius acer,
#########Et tu fortunae debite Musa iocis.
Accipimur passim factis verbisque benigne,
#########Et nobis hospes quilibet esse cupit.
Nullus erat fastus, nec erat lascivia mensae,
#########Qui cuperet reliquos temnere nullus erat.
Sed quaecumque decet doctos fecisse, bonosque,
#########Talia facta dabant, talia dicta dabant.
At quarta ut roseos coniunx Titonia currus
#########Conscendens almum praevolat orta diem:
Ecce iterum veteri renovantur corda dolore,
#########Nec dum desierat maeror, et alter adest.
Diversi in varias cursus hinc tendimus oras,
#########Et modo coniunctum dissociamus iter.
Micalus, et patriae Ioachimus gloria gentis,
#########Advertunt Franco vela, ratemque solo.
Me fera Turingae, quae silva est ultima terrae
#########Expectat tenero non adeunda pede.
Hei mihi quam gravibus solvuntur pectora curis?
#########Utque animi robur concidit omne mei?
Cum videor dulces iterum missurus amicos,
#########Hospes et ignotos inter iturus agros.
Perstat adhuc, animo, vulnusque immobile fervet,
#########Digressu acceptum [correction of the transcriber; in the print aceptum] chare Philippe tuo.
Nec vetus ille dolor medicinam sustinet ullam,
#########Sed velut immoto statque manetque loco.


page 206, image: s246

Cum subito accedit maerori maeror, et alter
#########Arsurus priscis ignibus, addit opes.
Distrahimur socii, vario distantia caelo
#########In loca fortuna quenque [reg: quemque] trahente sua.
Et iam quos animi iungunt, eademque voluntas,
#########Dissociat caelum, dissociatque solum.
Quam non perpetua est mortalibus ulla voluptas
#########Et cito praetereunt, quae cupis esse diu.
Nec, nisi quae nostros in casus, inque dolores
#########Fata manere sinunt, fata manere sinunt.
Sic prima violae pereunt aestate cadentes,
#########Sic perit a tenero mox bona flore rosa.
At lolium infelix, sterilisque obdurat avena,
#########Nec nisi vomeribus diruta cedit agris.
Dulcius haud toto quidquam mihi contigit aevo,
#########Nec melius studiis , utiliusve meis,
Quam mihique pateat tua consuetudo Philippe,
#########Hic ubi Leucoreos irrigat Albis agros.
Hinc mihi digresso, fuit haec prope sola voluptas,
#########Atque eadem curis una medela meis.
Nos socios habuisse viae, sociosque laborum,
#########Addideras lateri quos bonus ipse meo.
Sed neque me vitam tecum sors passa Philippe est,
#########Nec me cum sociis claudere posse viam.
Sic Deus immenso qui temperat omnia mundo
#########Nil proprium cuiquam, quod iuvet, esse sinit.
Ergo ubi tempus adest, abitumque utrique paramus,


page 207, image: s247

#########Haec Camerariades ultima dicta dedit.
Quae fuit a puero tibi consuetudo Micylle
#########Nobiscum, verbis non eget illa meis.
Nam tua quod rectis iungebas pectora Musis,
#########Principio es nobis iunctus amicitia.
Quod studio sequeris, non vanus cultor, easdem,
#########Perpetuo nostri crescis amore gregis.
Nec tibi amicitiae subeat dubitatio nostrae,
#########Quae, nisi cum summo funere victa, cadet.
Consiliis sed tu nostris parere memento,
#########Musas ut primo semper amore colas.
Musarum nulla est quae vincat gloria laudem,
#########Et musas homines, et coluere Dei.
Quis foret hoc aevo tantum laudatus Achilles?
#########Amphilochique pater, Telemachique pater,
An quisquam nosset veteris monumenta Latini,
#########Et valida Turni praelia gesta manu?
Quis Fabios, quis Scipiadas, fortemque Camillum,
#########Quis nosset Libyci tristia bella ducis?
Si non Pierides servassent omnia Musae,
#########Aut longa sinerent ista perire mora.
Musas semper ama, Musae laudemque decusque,
#########Et famam, letho quae caret una, ferunt.
Nec tibi si quando gemmas, aurumque probari
#########Ante illas, cernes, corda levare velint.
Divitiae pereunt, pereunt ingentia tecta,
#########Et pereunt aurum, purpura, vestis, ebur.


page 208, image: s248

Adde quod et multo sunt haec servanda labore,
#########Plenaque curarum, plenaque tristiciae.
Sola immortalis Musarum gloria vivit,
#########Nullae illam vires, nulla senecta domat.
Quae tu si memori servabis corde Micylle,
#########Non vanum dices consuluisse tibi.
Nunc id quod praesens praestet fortuna precamur,
#########I bonus, et fausto sedere carpe viam.
Atque ita digressi Francas petit altera terras,
#########Altera pars Hessos, Herciniumque iugum.
Arx stat in excelso, Melburgum nomine dicunt,
#########Inter finitimas eminet illa duas.
Quondam bellorum variis agitata procellis,
#########Nunc ducis Herminii tuta quiescit ope.
Subiacet huic vicus numero non magnus, at agro
#########Fertilis, et mitis dexteritate loci.
Hic populum Christi non irrita iussa docebat
#########Menius, et summi foedera certa patris.
Quo simul ac ventum est sub prima crepuscula noctis,
#########Hospitio placidus me, comitemque fovet.
Et mihi ob amissos socios nox longa futura,
#########Hospitis optata fit bonitate brevis.
Iamque iterum liquidos Phoebus conscenderat axes,
#########Nos tamen in medium protrahit hora diem.
Forsitan et tota facta hic mora luce fuisset,
#########Ni starent veteris proxima tecta Gothae.
Quae quia non longis distabant passibus inde,


page 209, image: s249

#########Sub noctem sero scandimus illa pede.
Hic tandem fortuna dedit mihi cernere Rufum,
#########Rufum quo non vir dignior alter erat.
Unus qui studio per longos contulit annos,
#########Quidquid habet Latium, Graecia quidquid habet.
Non erat huic lingua quisquam, nec voce secundus,
#########Dictaque ceu magnis imbribus acta dabat.
Praecipue quoties Musas, laudemque sororum,
#########Et reparatarum dona canebat opum.
Augusto quondam spirabant numine vultus,
#########Ipsaque consuerant ora referre Deum.
Ex alto quoties se demisisset Olympo
#########Latona, aut Maia natus uterque Iove.
Ireque in humano voluissent corpore Divi,
#########Corporibus divos talibus isse puto.
Sic erat effigiesque viri, corpusque decorum,
#########Cum nondum abstulerat Parca maligna diem.
Nunc levis umbra volat, defunctum Musa Venusque,
#########Et positis luget Gratia pulchra comis.
Ac tegitur modico pectus venerabile saxo,
#########Quod quondam ut caperet vix satis orbis erat.
Heu noster sic te superi voluere peremptum,
#########Et tutum a nostri temporis ire malis.
Nec tua felicis quae sunt post fata secuta
#########Cernere fraterna praelia serta manu.
Illa tamen restant, multos quaesita per annos,
#########Gloria et e studiis fama parata bonis.


page 210, image: s250

Fama ea, quae Scythici contemnat frigora ponti,
#########Nec metuat saevi flammea tela Iovis.
Cumque ruant urbes, pereant immania regna,
#########Longaque consumat moenia celsa dies:
Illa tamen vivit, quae sola atque una superstes
#########Durat in aeternos non moritura dies.
Proximus Hispanas Titan quoque vergit ad undas,
#########Nosque sub incurva valle tenemus iter.
Cum tandem raris cernuntur moenia tectis,
#########Quae primos saltus ultima vallis habet.
Isnacum dicunt, urbs gestis clara vetustis,
#########Hessorum quondam regia celsa ducum.
Haec aperit silvas, aditusque ad plana recludit,
#########Haec eadem ingressus claudit utrosque viae.
Imminet huic celsis arx consita rupibus, unde
#########Prospicere hinc campos, hinc nemus omne licet.
Quas olim, ut fama est, sedes habitavit Elissa,
#########Femina non ullos post memoranda viros.
Quae virtute potens, et alendis mater egenis,
#########Hessorum ad caelos extulit usque Duces.
Ergo ubi contigimus longe apparentia tecta,
#########Ad reliqua ingratos nos fovet una quies.
Orta dies iterum caelo crebrescit ab alto,
#########Culminaque Hercinii scandimus alta iugi.
Est via in excelsum quae ducit dextera montem,
#########Hinc media Hessorum tramite regna secat.
Hanc petimus, montesque aegre superamus acutos,


page 211, image: s251

#########Undique nos saltus, undique saxa premunt.
Non haec incolitur, nec aratur vomere tellus,
#########Non ea pastores, nec pecora arva tenent.
Sed steriles quercus, et quercu durior ilex,
#########Nataque sulcandis ardua pinus aquis.
Sub quibus immanes habitant ursaeque, lupique,
#########Et quidquid saevum silva nemusque ferunt.
Si licet huc veterum conferre exempla ferarum,
#########Talia Centauris antra fuisse putem.
Quattuor et totidem properando vadimus horas
#########Cum quaedam ex modicis tecta videntur agris.
Perga loco nomen, circum piscosa Vierra
#########Non latos iugi flumine pascit agros.
Huc ubi descensum est, reparamus languida membra,
#########Et nimium dura debilitata via.
Interea ex aliis eadem sub limina sylvis
#########Venerat, antiqua notus amicitia.
Nomine Neidardus, nostras Erphordia Musas
#########Dum fovet, in nostro quantus et ipse choro.
Hic ubi tum veteres mecum repetebat amores,
#########Et veteris studium dulce sodalicii.
Et quoniam sermo longe processerat, et iam
#########Oceano lotum sol properabat equos.
Detineor, noctemque una permansimus illam,
#########Et fruimur subiti commoditate loci.
Hinc ubi posterior processit ab aequore Titan,
#########Hessorum facimus regna per alta viam.


page 212, image: s252

Silva stat, a porcis, credo hanc, Sylinga vocarunt,
#########Vix usquam plures altera nutrit apros.
Cuius ut in dorsum tandem conscendimus altum,
#########Dorsum quo tangi sidera summa putes.
Horrida vis nimbi glacie commista [reg: commixta] nivali
#########Incubat, atque nemus concitat omne gelu.
Omnia nix operit, silvarum strataque, nosque,
#########Prospectumque adimit, notaque signa viae.
Fit fragor, hinc validis iactantur robora ventis,
#########Hinc furit ingenti silva profunda sono.
Ut cum post longos eructat Vesuius annos
#########Ignes, et summis it vaga flamma iugis.
Exundant nigro Phlegraei pulvere campi,
#########Et passim cineres ustaque saxa volant.
Territa vicinos agitat Campania colles,
#########Et mare sub caecis murmurat omne vadis.
Vadimus, et vario sylvis errore vagamur,
#########Nec nobis caelum, nec via certa patet.
Dumque ita fallacis sequimur vestigia gressus,
#########Ignotam in vallem nos via rara tulit.
Hic domus in caecis stabat non magna latebris,
#########Exiguas inter rustica tecta casas.
Non ager, aut longi circum sunt iugera prati,
#########Sed late informis circuit ima, palus.
Talis erat, credo, specus et tam devia Caci,
#########Qua pecus Alcides abdidit ille tuum.
Obstupui, fateor, quis enim non horreat? aut quis


page 213, image: s253

#########Securus possit talibus ire locis?
Istis ergo, comes, quae spes regionibus, inquam,
#########Atque aliquem hinc salvum posse redire putem.
Aspice nos ingens a tergo silva coercet,
#########Excipiunt nostras haec nova monstra vias.
Iamque aliquis tetro veniet progressus ab antro
#########Sublatum praedae cui caput istud erit.
Sic miseri ignotis igitur moriemur in oris,
#########Et carpent dirae viscera nostra ferae?
Sic inquam et mentem videor mutatus, et ora,
#########Cum placide fidus rettulit ista comes.
Deme metum, quondam fuit haec iniuria regni,
#########Deme metum, atque animos ad meliora refer.
Cum domino tellus proprio spoliata iaceret,
#########Remque suo gereret quilibet arbitrio.
Tunc fuit ista feri metuenda licentia vulgi,
#########Armarant rigidas praelia longa manus.
Tunc saepe in media stratus regione iacebat,
#########Aut grave pendebat fronde viator onus.
Nunc loca mansueti, tuta haec, custodia fecit
#########Principis, optata pace regentis opes.
Principis, ingenio quo non clementior alter,
#########Aut animo quisquam candidiore fuit.
Qui simul ac patrias moderari coepit habenas,
#########Et gerere imperii tradita sceptra novi.
Ius, aequum, pietas, leges, concordia, Musae,
#########Cum prisca in lucem mox rediere fide.


page 214, image: s254

Ut neque Saturni vincant hanc saecula gentem,
#########Aequior aut caelum Iuppiter ipse regat.
His dictis animum paulatim et pectora mulcet,
#########Liberat et vano territa corda metu.
Quoque magis curas animo mihi demeret omnes,
#########Ducit ad angustae limina parva domus.
Depromique merum poscit, corpusque levare
#########Me iubet, et mentem spe reparare bona.
Hinc iterum liquidas donec sol duceret horas,
#########Per iuga silvarum longa tenemus iter.
Plana iacet vallis, campo spectanda virenti,
#########Quam gelido mediam flumine Fulda secat.
Huius ab ingressu non longe moenia iactat,
#########Viribus urbs quondam, divitiisque potens.
Hersfeldum prisci nomen posuere coloni:
#########Terra potens gleba, et relligione patrum.
Hic noctem veteres producimus inter amicos,
#########Quos ibi tum patrii fructus alebat agri.
Mutuaque alternis relevantes pectora dictis,
#########Ducimus in longas tempora grata moras.
Hinc nos Elsfeldum lucis via longa sequentis
#########Per crebros saltus, et iuga celsa tulit.
Nec tua sunt, altas quae tangis vertice nubes,
#########Versibus Hirsbugae tecta silenda meis.
Nam tibi nec turres, validi neque robora muri,
#########Nec vivi desunt ardua saxa iugi.
Unaque finit imos inter vastissima colles


page 215, image: s255

#########Proxima conspicuum tollis in astra caput.
Ut neque te Phariae videantur vincere moles,
#########Nec quae Tarpeia condita rupe stetit.
Praecipue domino felix, quo iustior alter
#########Non fuit, aut isto fortis in orbe magis.
Hanc prius ad dictam quam gressu venimus urbem,
#########Carpentes, ima parte videmus, iter.
Inde Gerunbergi subeunti luce venimus,
#########Urbem cui viridis nomina fecit ager.
Forsitan hinc etiam progressum longius esset,
#########Ni pluvia incoeptum detinuisset iter.
Postera sed caelo postquam lux fulsit aperto,
#########Flectimus ad comitis patria rura viam.
Urbs tenuis surgit veteri circumdata muro,
#########Inter depressi iugera pauca soli.
Imminet arx validis postremae turribus urbi,
#########Ardua non nimium, sed tamen alta satis.
Hanc heros habitat maior Sulmonius annis,
#########Ille quidem reliquis, sed gravitate prior.
Quo comes ut ventum est lucem me detinet illam,
#########Et quae post illam mox subiere duas.
Quarta iterum solitas Titonia flectit habenas,
#########Nos quoque maturum iam reparamus iter.
Linquitur a tergo longe collisque nemusque,
#########Et latos circum visus oberrat agros.
Iamque per adversi gradientibus aequora campi,
#########Aspirat placidi mollior aura soli.


page 216, image: s256

Tendimus hinc gressum, non uno principe tuta
#########Qua sua Fridburgum tecta videnda dabat.
Moenibus haec urbis distat tria milia nostrae,
#########Urbs quondam nostra non minus ipsa potens.
Cum nondum patrio melior Francphurdia Moeno
#########Undique collatas excipiebat opes.
Hinc demum egressis medias Francphurdia turres,
#########Et domuum ostentat culmina summa procul.
Ac propius visam, propiusque accedimus urbem,
#########Et peragi totum posse videtur iter.
Cum nix praeveniens adimit terramque diemque,
#########Et prohibet notas cernere posse vias.
Flectimus omissis iterum vestigia coeptis,
#########Parvaque vicini tecta subimus agri.
Hic cupidos retinent ingratae tempora noctis,
#########Tardaque cum modico iuncta sopore mora.
Purpureos donec religavit Apollo iugales,
#########Atque iterum caelo constitit orta dies.
Tunc male depositos hesterna luce labores,
#########Iamque absolvendum rursus obimus iter.
Sexta Calendarum, quae lux est dicta Novembris,
#########Illa dedit finem versibus, illa viae.

CONFLAGRATIO ARCIS VETERIS HEIDELBERGENsis ad Ioachim. Camerari [abbr.: Ioachimum Camerarium].



page 217, image: s257

AT tu dum medicas describis carmine thermas,
#########Et causam demptis qua calet unda focis:
Hic ubi ad Hercinias fumant tibi balnea cellas,
#########Et scaturit tepidis Martia vallis aquis.
Nos miseri interea magnis terroribus acti
#########Vix regimus pavido languida corda metu.
Nam quae dira nimis nostras modo terruit oras
#########Tempestas? quibus aut saeviit illa modis?
Quae totam ex imis deiecit sedibus arcem,
#########Et mala crudeli plurima strage dedit.
Fulmine dum quassat muros, et tecta domorum,
#########Et vitam multis eripit, atque diem.
Hei mihi nunc etiam tantae formidine cladis,
#########Mens pavet, atque metu contremit ipsa sui.
Tempus erat fulvo cum Solis lumina dorso
#########Vectat, qui praedam vexit Agenoream.
Cum medio veris labuntur tempora cursu,
#########Et mutata novas concipit aura vices.
Iamque iterum varios tellus reparata colores
#########Induit, et laetas silva renata comas.
Et repetit veterem viridi de fronde querelam,
#########Quae dolet extinctum Daulias ales Itym.
Ipsa dies Maii praecedit sexta calendas,
#########Si retro a mensis fine prioris eas.


page 218, image: s258

Relligione Patrum multos celebrata per annos,
#########Atque eadem sacris Marce dicata tuis.
Formidata dies, atque omine prodita laevo,
#########Et veterum nigris more trahenda notis.
Quam numquam [orig: nunquam], aut raro timidi sensere coloni
#########Cursus, innocuam cladis, obisse suos.
Nam vel dira, famem, gelidis exusta pruinis,
#########Vel pestem immodicis imbribus aucta tulit.
Vel bellum assiduis cumulando ardoribus aestus,
#########Aut aliud solita est triste monere malum.
Seu ciet ista suo damnosa canicula motu,
#########Quae veniens secum noxia multa trahit:
Sive latens causa est, et laesi numinis ira,
#########Atque isto luimus crimina nostra modo.
Unde et solenni [reg: sollemni] sancivit lege vetustas,
#########Esset ut haec certis lux operosa sacris.
Et populus passim tota collectus ab urbe,
#########Vota Deo supplex solveret, atque preces.
Atque hinc per sacras signis praeeuntibus aedes
#########Portantur pictis corpora sancta toris.
Et chorus a tergo niveo velatus amictu
#########Divorum magna numina voce canit.
Qualia credibile est veteres fecisse Quirites,
#########(Si tamen haec nostris aequiparare decet.)
Bellorum quoties augebat fama timorem,
#########Aut parerent curas edita monstra novas.
Quae ceu rite quidem, atque animo reverente peracta,


page 219, image: s259

#########Quaedam placandi pondera forsan habent.
Sic ubi non aliudque ventris foeda voluptas
#########Quaeritur, aut certi commoda parva lucri.
Heu vereor tanti ne sit spes vana laboris,
#########Et maneat nostrum non levis ira scelus.
Quae mox insontes pariter premet atque nocentes,
#########Dum commune luent virque puerque nefas.
Ergo ubi tunc ritu simili quoque cuncta geruntur,
#########Et fiunt templis debita quaeque suis.
Iamque peragrato medio plus axe, redibat
#########Phoebus ad Oceani, mox obiturus, aquas.
Tempore quo venti vires atque otia nacti,
#########Praecipue insano cuncta furore replent.
Paulatim magis atque magis nigrescere caelum
#########Incipit, atque atris nubibus omne tegi.
Et procul ex imis produntur murmura sylvis,
#########Et cava commotis ripa tumescit aquis.
Mox sonitu graviore ruunt Eurusque Notusque,
#########Caurus, et a gelido quem videt Ursa polo,
Qui tum praecipites impellunt undique nubes,
#########Hinc, illinc, partes quoque tuente suas.
Et late campos ingenti turbine versant,
#########Quaque meant, secum proxima quaeque ferunt,
Eripitur subito ex oculis prospectus, et atris
#########Grandescit tenebris aura, premitque diem,
Diffugiunt trepidi, coguntque armenta magistri,
#########Et passim totis turba movetur agris.


page 220, image: s260

Vinitor hinc colles, hinc deserit arva colonus,
#########Et quae tuta putat proxima, quisque petit.
Non secus ac Geticis quoties venit hostis ab oris,
#########Ille pharetrata qui movet arma manu.
Cum passim flammis villae vastantur, et agri,
#########Et iuga victorum corpora capta trahunt.
Diffugiunt omnes quae cuique ostensa facultas,
#########Aut spem praesidii sors sua forte dedit.
Nec mora, fit toto fragor ingens undique caelo,
#########Et magno reboat concita terra sono.
Fulguraque adversis splendescunt reddita sylvis,
#########Undique quae rupta plurima nube micant.
Et pariter densus multa cum grandine nimbus
#########Volvitur, et crebris arva natantur aquis.
Est locus angustos intro curvatus in arcus,
#########Hinc atque hinc altis cingitur ille iugis.
Per mediam Nicri labuntur flumina vallem,
#########Ex sylvis longe Suevia ducta tuis.
Cuius in ingressu celsi super ardua montis
#########Stat vetus et certis cella dicata sacris.
Quondam ampla et monachis multis habitata, priusquam
#########Cesserunt lucris otia sancta novis.
Nunc quoque sparsa iacent tantae monumenta ruinae,
#########Et veteris passim rudera multa domus.
At parte ex alia, vetus arx, habitacula regum,
#########Dum fuit, in modico condita colle fuit.
Quam Princeps olim fertur coluisse Rupertus,


page 221, image: s261

#########Romani fasces dum gerit imperii.
Dumque idem celsi fundat nova limina templi,
#########Et vestras Musae munera sacra scholas.
Inferius nova stant medio pallatia monte,
#########Murorum ingenti condita mole domus.
Quam coeptam a proavis, caelis educere certat
#########Munitam summa dux Ludovicus ope.
Hanc infra in plano viridantis margine Nicri,
#########Porrecta in longum moenia nostra iacent.
Moenia parva quidem, sed nostris apta Camenis,
#########Tempora si paulo candidiora fluant.
Quae, quod tunc aliis descripsi versibus, ista
#########Cum posui sedes in regione novas.
Non est cur iisdem repetito carmine rebus
#########Immorer, et frustra tempus inane teram.
Hac igitur postquam moles in valle coactae
#########Clauduntur summis parte ab utraque iugis.
Et patet ulterius cedendi nulla potestas,
#########Dum gravis hinc Boreas urget, et inde Notus.
Ceu quondam proprio saevit deprehensa sub antro,
#########Et fremit arrectis fulva Leaena iubis.
Quam cane Venator, ferroque accinctus agebat,
#########Qua Numida infrenes per iuga flectit equos.
Sic quoque tristis hyems dum montibus undique clausis
#########Cogitur, infandis saevit et ipsa modis.
Fulgura collucent, velut atrae incendia noctis,
#########Cum male sopito conflagrat igne domus.


page 222, image: s262

Et crebra erumpunt horrore tonitrua tanto,
#########Quanto vix caeli machina tota ruat.
Et breviter summo miscentur cuncta tumultu,
#########Dum movet ad tantas se quoque terra minas.
Fluminaque ex imo vertuntur gurgite Nicri,
#########Atque impulsa suis ripa tremiscit aquis.
Ecce autem medios inter, miserabile, motus
#########Exoritur magna non sine clade malum.
Triste malum, et totis pene exitiabile terris,
#########Quam late Nicrum moenia nostra vident.
Ardua in antiqua turris, quam diximus, arce
#########Murorum extrema condita parte fuit.
Hinc longe obiectas patuit prospectus in oras,
#########Quatenus hoc montes, et nemora alta sinunt:
Qua veluti specula, saeclo fuit usa priore
#########Cura patrum, et tutas inde tegebat opes.
Huc pridem immensam vim pulveris abdidit atri,
#########Ille senex, regni qui modo sceptra gerit.
Sulphure quo mixto, et male vivacis sale nitri,
#########Ardua murorum vertere tecta solent.
Sive ea ut ad subitos usus promenda iaceret,
#########Et certa ad quosvis spes foret inde metus.
Seu quia non aliter fatorum iussa ferebant,
#########Hocque arx everti debuit ista modo.
Nam simul ac denso variantur cuncta fragore,
#########Et pariter caelum contremit, atque solum.
Ter pater omnipotens perrupit fulmine nubes,


page 223, image: s263

#########Ter commota gravem dant iuga celsa sonum.
Afflatu cuius turris contacta fathiscit,
#########Et flammam caeli pulvis ab igne capit.
Hic demum horribili crudescunt omnia motu,
#########Et novus accumulat damna priora labor.
Hei mihi tum pavidam quantus timor occupat urbem,
#########Aut qualis tremor, et quam gravis iste fuit.
Cum furit et caelum, et succensi pulveris ardor,
#########Vi pariter iuncta fulminis, atque nitri.
Arxque ea quanta fuit momento concidit uno,
#########Hora nec tota, tota stat atque iacet.
Dixisses totum ruiturum a cardine mundum,
#########Cumque suis caeli culmen utrumque polis.
Namque ut in angusta turri vis tanta iacebat,
#########Obice murorum, et vertice clausa gravi.
Sic ubi ab impresso contraxit fulmine flammam,
#########Et coepit vires ignibus aucta suas.
Fit sonitus tantus, quanto non mille boardae
#########Torquent emotos aere tonante globos.
Et simul erumpit disiectis undique claustris,
#########Vique via facta, pulvis in alta volat.
Quaque ruit secum rapide fert saxa, trabesque,
#########Et totam summa sternit ab arce domum.
Non secus ac prono cum fertur flumine torrens,
#########Quem movet effusis concitus imber aquis.
Ille casas, ac tecta rapit vicina domorum,
#########Cumque suis late proterit arva satis.


page 224, image: s264

Ipsa ut erat quadra turris constructa figura,
#########Obvertens mundi quatuor ora plagis.
Sic quoque saxa cadens totidem iaculatur in oras,
#########Et velut in quandam dissilit acta crucem.
Alta volant passim labentis fragmina muri,
#########Perque imos magna strage feruntur agros.
Sternitur hinc vitis, hinc plurima sternitur arbor,
#########Et late complent rudera sparsa solum.
Talis erat rerum facies, puto, tanta ruina,
#########Terrigenum victae cum cecidere manus.
Cum celsae impositum deiecit Pelion Ossae
#########Iuppiter, et tantas fulmine stravit opes.
At vehemens superas postquam vis pulveris auras
#########Contigit, et celeri venit ad astra via,
Turbatum subito sic concitat aera motu,
#########Ut ballista graves concitat acta pylas.
Qui mox ima petens fumanti mole vaporum,
#########Atque atra impulsus nubeque, vique nitri.
Incubuit terris, nec fulmine segnior ipso,
#########Impete perrupit templa domosque suo.
Hinc metus et strages, crepitantibus undique tectis,
#########Et casum tota saepe minante domo.
Panduntur passim deiectis atria valvis,
#########Ianuaque emoto cardine crebra iacet.
Nuda patent intus foribus penetralia ruptis,
#########Nec cohibent, quamvis limina firma, serae.
Perviaque apparent fractis delubra fenestris,


page 225, image: s265

#########Et laceris cellis numina maesta sedent.
Quale diu visum est, cum duris concita fatis
#########Saevit in innocuos rustica turba Deos.
Divorumque aras, et celsas deiicit arces,
#########Et miscet telis, sacra, profana, suis.
Praecipue claustris qua densus spiritus arctis
#########Cogitur, immensum hic et sine more furit.
Inter quae crebro volitant quoque saxa fragore,
#########Impetus e summa quae gravis arce tulit.
Quae dum mole sua tectis impulsa feruntur,
#########Et cadit in stratas tegula multa vias.
Et simul ardentis mixta fuligine nitri,
#########Ater consequitur pondera iacta vapor.
Haud dictu facile est, quantos res ista tumultus
#########Edidit, aut quantos auxit ubique metus.
Nam dum quisque suas percussas fulmine credit
#########Aedes, et tactas qua putat, inde timet.
Dilapsi passim variis erroribus omnes,
#########Et trepidi, cursu, quo fuga dictat, eunt.
Hic se fornicibus sub terra condit opacis,
#########Quamque optat lucem, territus ipse fugit.
Ille foras, tectis fertur per aperta relictis,
#########Atque amens caelum quaeritat, atque diem.
At timidae matres cum parvis atria natis
#########Percurrunt, miseris exululantque modis.
Nec se solari norunt, gemitusve tenere,
#########Aut ullo certa sede manere loco.


page 226, image: s266

Sed velut obsessam miles cum diripit urbem,
#########Et late ferro moenia capta ruunt:
Perculsae trepidant passim matresque nurusque,
#########Et celeri versant atria tota fuga.
Sic quoque tum pavidae, et veluti sine mente feruntur,
#########Et caelum maestis vocibus omne replent.
Pars etiam lucem putat adventare supremam,
#########Seraque iudicii tempora Christe tui.
Quae subito, ut perhibent veterum praesagia vatum,
#########Ipsa quoque immenso cuncta fragore ferent.
Et late totum flammis vastantia mundum,
#########Momento invertent, arva, polosque brevi.
Sunt quoque quos ingens, si fas est dicere, terror
#########Destituit sensu, et reddidit attonitos.
Qui tum lymphatis similes, obscura canebant
#########Prodigia, et verbis noxia multa novis.
Ceu quondam correpta deo, responsa per antrum
#########Edidit ambiguis Delphica virgo sonis.
Et pater ipse Nicer , motu tremefactus aquarum,
#########(Nam plagas lapidum sensit et ille suas.)
Creditur ex imo, pendentem uligine barbam,
#########Oraque caeruleis sparsa tulisse comis.
Et cladem terrae tantam aspexisse propinquae
#########Cum gemitu, et cursus vix tenuisse suos.
Atque ea dum variis agitantur partibus urbis,
#########Plenaque multiplici cuncta pavore strepunt:
Interea tanti notescit causa laboris,


page 227, image: s267

#########Deiectaeque arcis culmina fracta patent.
Conveniunt turbae per compita lata viarum,
#########Unde licet veterem cuique videre locum.
Notaque mirantur muri fragmenta relicti,
#########Tamque brevi tantae moenia versa domus.
Moenia Romani quondam penetralia regni,
#########Et tot clarorum regia tecta ducum.
Ac licet haec oculis spectent, et mentibus aegris,
#########Nam cui non animum tangeret iste dolor?
Plus tamen illa movet privati cura pericli,
#########Quo iam defunctos seque suosque putant.
Atque hinc ad proprios conversi quisque penates,
#########Quae dispersa iacent, arma, foresque legunt.
Et trepidas matres, et parvos pignora natos
#########Solando tandem, voce, manuque levant.
Nec tamen haec hominum pestis sine clade peracta est,
#########Et sunt quos misera sustulit illa nece.
Nam qui tunc veteris tenuerunt atria sedis,
#########Septem cum natis femina virque suis.
Ex his deprehensi tam saevo quinque periclo,
#########Laesi omnes, caesi sed iacuere duo.
Et procul inde alius, nova qua pallatia surgunt,
#########Oppressus saxo sternitur inter opus.
Cui prope qui steterat plaga percussus eadem,
#########Amisit dextrum, clade minore, pedem.
Atque ita tempestas isto tum fine quievit,
#########Quam vis mixta dedit fulminis atque nitri.


page 228, image: s268

Quae seu forte sua nostras ita perculit oras,
#########Sive aliquod tacitum praemonet illa malum.
Ceu multa horrificis praedicunt numina signis,
#########Cum revocant animos ad meliora leves.
Venturas prohibe, divum pater optime, clades,
#########Et tege praesidiis tempora nostra tuis.

DISTICHON NUMERALE CONtinens annum eius tempestatis.

Fulminis afflatu iacet, et vi pulveris atri
#########Illa Palatini regia prisca senis.

ASTROLOGIAE DEFENsio in Promotione Magistrorum pronunciata Heidelbergae Anno 1533.

ERgo aliquis stellas, quae corpora nostra gubernent,
#########Tam varios casus qui videt, esse negat?
Signaque securo spectat caelestia vultu,
#########Quaeque micant noctu plurima, quaeque die?
Nec timet, ardentes cum tot videt aetheris ignes,
#########Quae mala venturi temporis hora ferat.
Frustra igitur cursu vertentis machina mundi
#########Perpetuo secum corpora tanta rapit?


page 229, image: s269

Frustra est quod seros repetit Saturnius ortus
#########Orbis, et occiduos semper anhelat equos?
Nec iuvat in summa te Iuppiter arce morari,
#########Nec prosunt radii dexter Apollo tui?
Sed temere humanos accendit pestifer artus
#########Sirius, et casu quod venit, omne venit?
Secordes hominum mentes, nimiumque futuri
#########Immemores, adeo quas mala nulla domant,
Sed velut in praesens vivunt, rationis egentes:
#########Idque pedes solum quod iacet ante, vident.
Sic temere absque ulla vitae ratione prioris
#########Iudicio pecudis more carentis eunt.
Scilicet haec olim male contempsisse pigebit,
#########Atque animus poenas tunc dabit ipse sibi.
Cum sero cupiet caelorum discere leges,
#########Et praesagitos ante cavere metus.
Nam pater omnipotens cum celsi moenia mundi
#########Conderet, et geminis clauderet astra polis.
Et partes varias dispersa elementa per omnes
#########Firmaret certis fidere cuncta locis.
Cum medio terrae suspendit in aere molem,
#########Ponderis immotam prae gravitate sui:
Addidit et iugi manantes flumine rivos:
#########Ut nova per certas floreat illa vices,
Mox quoque distinxit fulgentibus aethera stellis,
#########Et iussit superas igne micare domus.
His dedit et vires, et certi temporis ortus,


page 230, image: s270

#########Motibus ut regerent inferiora suis.
Et metirentur vertentis tempora mundi, et
#########Dividerent noctes, dividerentque dies.
Hinc nova cum surgunt crescentis cornua Lunae,
#########Et paribus frater tendit Apollo viis .
Accipiunt vires totis animantia terris,
#########Alituumque genus, aequoreumque genus.
Laetaque grandescunt viridantis gramina campi,
#########Laetius et silvae, laetius arva virent.
Hinc quoque Pleiadum cum se chorus extulit alto,
#########Et pelago Orion conditur Hesperio.
Tempora mutantur gelidis cessantibus Euris,
#########Et renovat laetum mollior aura diem.
Arva iterum segetes, frondes iterum accipit arbor,
#########Floribus et variis picta superbit humus.
Ipsa novas Abnoba comas, nova culta Bacenis
#########Aspicit, et messes Martia silva novas.
Clarior et montes serpit Nicer inter opacos,
#########Et redit ad fontes purior unda suos.
Adde quod alma Venus faciles quoque spirat amores,
#########Et passim pecudum parturit omne genus.
Et ciet umbrosa dulces sub fronde querelas,
#########Dum dolet amissum Daulias ales Itym.
Ut taceam pluvias, et iniqui frigora Ponti,
#########Et toties gelida rura sepulta nive.
Omnia quae proprio causantur frigora motu,
#########Tantas his vires conditor ipse dedit.


page 231, image: s271

Quin et venturae dedit his praesagia cladis,
#########Ut premerent diro pectora nostra metu.
Ut cum Pharsalici maduerunt sanguine campi,
#########Et submisit opes territa Roma suas.
Aut modo terribili cum stabat pallida crine,
#########Illa pharetrati nuntia [orig: nuncia] stella Getae.
Saecula quam frustra numquam [orig: nunquam] videre priorum,
#########Aut sine funesti clade sequente mali.
Ergo has qui stellis vires concessit, ut ortu
#########Atque obitu possent cuncta monere suo.
Et possent alias rebus superaddere formas,
#########Et generare imbres, et generare nives.
Atque ipsa in certas diducere tempora partes
#########Et ventura novis bella docere comis.
Illum credibile est rerum ex tot milibus unum
#########Has sentire hominem non voluisse vices?
Et solum immunem per totas vivere terras,
#########Cetera cum stellae corpora cuncta regant?
Haud puto: nam morbi tot sunt quibus angimur ultro,
#########Temporibus certis quique redire solent.
Qui sua cum Luna capiunt augmenta renata,
#########Atque levant vires, cum levat illa suas.
Idem igitur stellis hominum qui membra subegit,
#########Et dedit his nostri corporis arbitrium:
Fata quoque et vitas hominum suspendit ab astris,
#########Imperio ut regerent haec quoque nata suo.
Ut si fulsissent felicia sidera nato,


page 232, image: s272

#########Felix in multos viveret ille dies.
Sin mala concursu coiissent lumina tristi,
#########Postera principiis par quoque vita foret.
Non quod sic hominum precio [reg: pretio] commissa luantur,
#########Aut quisquam merito sit miser ipse suo.
Aut contra pulchris praestet virtutibus ille,
#########Prospera cui facilis tempora Parca dedit.
Nam melior quamquam pravis fortuna refulget,
#########Et venit indignis gloria multa viris.
Et rursum variis iactatur saepe procellis,
#########Summa qui meruit prosperitate frui.
Ac ne multa nimis priscorum exempla revolvam,
#########Nam licet ex uno cetera cuncta probes.
Aspice qui Stygias quondam descendit ad umbras,
#########Tergeminumque nigro traxit ab orbe canem.
Monstraque per totum late tot contudit orbem,
#########Totus quot menses integer annus habet.
Quid meruit tandem? aut quae virtus defuit illi,
#########Cur non par summis esset et ipse deis.
Et tamen hic toties discrimina tanta subivit,
#########Ut iures nullum plura tulisse virum.
Nam licet aetherii [orig: aetherei] natus foret ille Tonantis,
#########Et claris Danaum regibus ortus avis.
Illa tamen miserum casus pertraxit in omnes,
#########Quae male nascenti Delia quarta fuit.
Tanta in nos superis concessa potentia rebus,
#########Hac nos caelestes sub ditione premunt.


page 233, image: s273

At contra Samii si spectes facta Tyranni,
#########Cui tulit abiectas in mare piscis opes.
Aut quem, Lydorum dum pascit ovilia regis
#########Evexit thalamis gemma reperta novis.
Quid fuit his aliqua dignum quod laude feratur,
#########Aut quare celebret gloria tanta viros:
Et tamen ambobus per longos contigit annos
#########Perpetua rerum prosperitate frui.
Quid? qui Mygdoniis [correction of the transcriber; in the print Mygdniis] quondam regnavit in agris,
#########Iudicio cuius victus Apollo fuit.
Quam stupidus fuit, et meritus cava tempora cingi
#########Auriculis, quantas turpis asellus habet?
Et tamen hic quidquid tangebat vertit in aurum,
#########Et tinxit micis flumina tota novis.
Haud etenim stellae pravum moderantur et aequum,
#########Aut si quid dignum commeruere vident.
Sed quod non aliter possunt, neque languida cessat
#########Vis ea, quae motu perpete cuncta rapit.
Assiduo circum volvuntur tempora lapsu,
#########Et raptos secum quo rapiuntur agunt.
Quae quod non ullo series mutabitur aevo,
#########Atque idem cursus semper et unus erit.
(Nam pater omnipotens hoc foedere cuncta ligavit,
#########Starent ut nullo dissoluenda die.
Atque animam partes mundi inspiravit in omnes,
#########Quae tamen aeterna lege moveret opus)
Ac velut humanos collectum corpus in artus


page 234, image: s274

#########Vitalis totum spiritus intus alit.
Sic mens haec mundi, sive est natura vocanda,
#########Perpetuo, quidquid cernimus, omne movet.
Hinc igitur toto quaecumque geruntur in orbe,
#########Et quorum multos abdita causa latet.
Mentibus his superis sunt asscribenda, nec ulla
#########Credenda est casu res, neque sorte, geri.
Summa etenim vis est astrorum, et summa potestas,
#########Quae regit impulsu corpora cuncta suo.
Quam qui non rerum causas ab origine spectat,
#########Aut nihil, aut fumi pondus inane putat.
Et quoties aliquid non evitabile cernit,
#########Iratos memorat sic voluisse deos.
At qui de nihilo credunt nil posse creari,
#########Et facto causas cuilibet esse suo.
Hi seriem agnoscunt rerum, qua cuncta trahuntur
#########Atque hanc communi nomine fata vocant.
Quae si mutari prece, vel virtute reflecti
#########Aut ulla vinci fraude liceret opum.
Non Paris Hectoreo tumulo afflevisset adulter,
#########Aut ducis aspiceret funera miles iners.
Nec vetus in campo Tragicus periisset aperto,
#########Dum timet e tecto tegula nequa cadat.
Staret adhuc Troia, et memorabile Pergama nomen,
#########Et Priami Imperio tot regerentur opes.
Starent Argolicae Perseia tecta Mycenae,


page 235, image: s275

#########Et regni populus rex Menelae tui.
Nec sic Palladiae quondam decus orbis Athenae
#########Excisae Getico turpiter ense forent.
Nec solo Ismeniae [correction of the printer; in the print Ismensae] restarent nomina Thebae,
#########Cetera Pellei verteret ira ducis.
Omnia quae rapuit non eluctabile fatum,
#########Claraque delevit tot monumenta virum.
Ergo uti nec flecti, aut prohiberi sidera possunt,
#########Quo minus in nostris omnia rebus agant.
Sic sciri tamen et multo certa ante videri,
#########Seu mala portendant, sive secunda, licet.
Et licet in longum rerum praedicere causas,
#########Certaque venturi noscere signa mali.
Ac velut ex alto cum surgunt nubila ponto,
#########Et placida ex imo dorsa moventur aqua.
Arma legunt nautae, atque obvertunt littora prorae,
#########Et tutos repetunt puppe volante sinus.
Sic quoque stellarum casus, qui cernit, et ortus,
#########Et quid quoque valent sidera quaeque loco.
Excipit hic tuto venientes pectore clades,
#########Quaque potest notum mitigat arte malum.
Felices igitur quibus haec cognoscere signa,
#########Inque domos superas scandere mente vacat.
Non illos terrent metuendi nomina fati,
#########Non illis subito corda timore pavent.
Sed tantas rerum causas dum corde volutant,
#########Et memori [correction of the transcriber; in the print momori] quae sunt, mente, futura vident.


page 236, image: s276

Nec nimium gaudent, animo neque turpiter haerent,
#########Seu bona proveniunt tempora, sive mala.

DE OFFICIO UXORIS AD PAMPHILAM.

QUID proprie uxorem deceat, quaesita Theano,
#########Si studeat, dixit, rite placere viro.
Hoc tibi, chara, putes etiam mea Pamphila dictum,
#########Et facies cultu plurima digna tuo.
Sed puto, iam dices, quid nos facit ergo placere?
#########Hoc, si, quidquid ages, ipsa decenter agas.
Non laedas prudens dicto, factove maritum,
#########Sive domi fueris, sive secuta foras.
Nec temere obsistas illius garrula dictis,
#########Sed quaecumque idem iusserit, ipsa probes.
Ac si quando ira, vel vino praecipitatus
#########Facta dabit meritis non ita digna tuis:
Hoc quoque dissimules, aut si tolerare molestum est,
#########Blanditiis vincas aspera corda tuis.
Si fuerit laetus, laetos cape sedula vultus,
#########Mutuaque amborum gaudia corda levent.
Si fuerit tristis, voces imitare dolentis,
#########Et faciem obducta tu quoque veste tege.
Denique quidquid erit, quod vel iuvet, aut premat aegrum,


page 237, image: s277

#########Ipsa viri votis obsequere usque tuis.
Nec levis ornatus subeat te cura gerendi,
#########Et quibus exhibeas corpora culta modis.
Hac quoque non segnes capiuntur peste mariti,
#########Avertitque alios forma neglecta viros.
Sive foris igitur versabere, sive per aedes,
#########Ipsa tuo venies aspicienda viro.
Ne tunicae pingues, neu sit tibi sordida palla,
#########Et lacera extremam limite signet humum.
Non ungues scabri, non pleni aspergine vultus,
#########Nec tibi sint turpi crura notata luto.
Qualis erat Baucis pendenti flaccida mamma,
#########Aut Hecabe nimio sole perusta cutem.
Vitta premat comptos, et taenia pura capillos,
#########Astringat tumidos fascia rara sinus.
Pura tegant humeros velamina, pura lacertos,
#########Pura sit et medias qua tegit ora nurus.
Ipsa etiam pellis quae plantam vestiet imam,
#########Munda sit, et niveum colligat apta pedem.
Non lacera, aut gemini densata crepidine tergi,
#########Aut etiam longo pulverulenta situ.
Qualibus incedit fossoris filia Cimbri,
#########Nuptaque aratori rubra marita viro.
Namque etiam ista movent non stultum saepe maritum
#########Plurimaque in parvis gratia rebus inest.
Dixerat uxori quidam, Lucretia tota
#########Sis licet usque die, Thaida nocte volo.


page 238, image: s278

Ast ego non tantum cupiam mea Pamphila nocte,
#########Obsita cum tenebris omnia pulchra latent.
Verum etiam media te cernere Thaida luce.
#########Blandior aut ipsa Thaide si qua fuit.
Non quod tanta meos capiat lascivia sensus,
#########Aut pecudum turpi vivere more velim:
Sed me quae vestra est, dulcis facundia linguae,
#########Et decor e molli qui venit ore, iuvat.
Me iuvat et ficti prudens sollertia gressus,
#########Et male, sed casto vita proterva modo.
Quaeque alia est generi concessa licentia vestro,
#########Miscendi licitis tempora tarda iocis.
Praecipue longo cum mens iacet aegra labore,
#########Atque animus coeptum deficit inter opus.
Praesentes vultus, et lumina nota tueri,
#########Aspectuque frui, colloquioque iuvat.
Nam neque sic liquida, quae manat ab aethere, guttae
#########Accipiunt vires gramina fessa suas,
Femina ceu longos mulcetque levatque labores,
#########Quos vir lassato sustinet ingenio.
Quo tu nec verbis, nec rebus differ honestis,
#########Qua licet usque viri corda levare tui.
Utque foris populo, placeas per tacta marito,
#########Penelopen aliis , Thaida vive domi.
Sed tamen ut soli res serviat ista marito,
#########Sitque idem cultus causa, modusque tui.
Et procul externae maneat suspitio curae,


page 239, image: s279

#########Sollicitam stimulis quae premat ipsa suis.
Nam res impatiens amor est, et plena timoris,
#########Et facile a quovis laeditur ille Noto.
Ergo ut hac cupido placeas in parte marito,
#########Aspice quid damnet, sedula, quidque probet.
Nec te suspectam faciant risusque, iocique,
#########Mistaque [reg: Mixtaque] non apto tempore colloquia.
Aut taciti gemitus, occulti signa doloris.
#########Aut de non grato sparsa querela viro.
Praecipue vestri fugias consortia vulgi,
#########Namque malos inter discimus esse mali.
Nec facile in magna sic degit femina turba,
#########Expers ut prorsus criminis omnis eat.
Haec elata tumet melioris sorte mariti,
#########Auroque et gemmis splendida tota micat.
Utque suas pandit volucris Iunonia pennas,
#########Sic gaudet forma futilis illa sua.
Contra haec alterius rebus marcescit opimis,
#########Et secum tacita carpitur invidia.
Nunc aegram stimulant alienae serica pallae,
#########Et varie alternis instita picta modis.
Nunc animum accendit flaventis taenia vittae,
#########Ipsaque in extremo mollis aluta pede.
Est etiam infausta quae perstrepit omnia linguae,
#########Et miscet nugis arva domosque suis.
Est et quae thalamos labefactat voce iugales,
#########Sollicitatque leves exitiosa nurus.


page 240, image: s280

Quae mox incautam rapiunt contagia mentem,
#########Degenerantque animi, degenerantque domus.
Quare etiam haec aliquo praestanda est cura labore,
#########Ne noceant rebus damna aliena tuis.
Denique perpetuo serves ut nomen Amatae,
#########Et referas iusti praemia coniugii:
Sic age, sic animum fortunam confer ad omnem,
#########Omnis ut arbitrio stet tua vita viri.
Sic tandem uxori facies, quod par sit honestae,
#########Quodque ipsam deceat te, placeatque viro.

ELEGIA DE DUOBUS FALCONIBUS AD EObanum Hessum.

HESSE Poetarum non ultima fama piorum,
#########Atque idem gentis gloria magna tuae.
Qui celebras Latiis Davidica carmina Musis,
#########Et tribuis rebus consona verba sacris.
Accipe quod paucis hic contigit ante diebus,
#########Certi, ut credibile est, ominis instar, opus.
Dum coeunt iterum Germanae in foedera gentes,
#########Et nova Teutonicis pax reparatur agris.
Est locus huic nostrae non longe dissitus urbi,


page 241, image: s281

#########Planus, et occiduo totus ab axe patens.
Hinc crebri assurgunt longo curvamine montes,
#########Adversum Moeni cingitur amne latus.
Huc forte egressi, procerum pars, Hesse, tuorum,
#########Et comitum iuxta, nobiliumque manus.
Aucupio curas, animumque levare parabant,
#########Et miscere simul cum gravitate iocos.
Portantur volucres, velatae pellibus ora,
#########Et suetae ad domini signa redire sui.
Portantur laquei, capiendis vincula praedis,
#########Et quassanda nigris pertica longa vadis.
Iamque solutae ibant, dempto velamine, in altum,
#########Ac solito in gyrum more feruntur aves.
Ecce levis vacuo sublimis in aere pica
#########Fertur, et informes perstrepit ore sonos.
Hanc duo falcones dextra laevaque volantes,
#########Ut fuit in pastum missus uterque, vident.
Nec mora, ventosas acuunt stridoribus alas,
#########Et praedam rapidis unguibus ambo petunt.
Fit sonitus, crebrisque gemit clangoribus aether,
#########Et percussa leves concitat aura Notos.
Ceu quando acta gravi Balearis verbere fundae,
#########Cum sonitu ex alto plumbea massa cadit.
Illi autem nimio dum caedis amore feruntur,
#########Et gravis extimulat [reg: exstimulat] caedis utrumque furor.
Dumque timent ambo, ne praedam vendicet alter,
#########Aut fugiens uncas evolet illa manus.


page 242, image: s282

Heu male praecipites in mutua funera tendunt,
#########Alter et alterius pondere pressus, obit.
Namque ut vi summa nituntur, et impete vasto
#########Concutiunt pennas saevus uterque suas.
Iamque fugax hostis parte ex utraque tenetur,
#########Stringit et hic morsus, stringit et ille suos.
Ecce gravi inter se collisi corpora motu,
#########Dissecat alterius pectus uterque suo.
Labentesque solo proni, languentibus, alis,
#########Inter quos medios tertia pica cadit.
Hoste super viva, morientia lumina solvunt,
#########Et victi fato, victor uterque iacent.
Sic puto Patrocles quondam, sic fortis Achilles,
#########Te levis, invicto succubuere, Pari.
Illa igitur vivens, magnis stridoribus implet
#########Aethera, et ignotis obstrepit ore polis.
Subsequitur clamorque virum, gemitusque frementum,
#########Quos dolor indigni funeris iste movet.
Maestaque custodum pars corpora nota videntes,
#########Attoniti subito membra pavore rigent.
Sed nec longa manent saltantis gaudia picae,
#########Moxque eadem fato deteriore perit.
Nam dum se evolvit, dum rostris se explicat uncis,
#########Iamque adeo elapsam se levis illa putat.
Accurrere canes, sive hos ita casus agebat,
#########Seu fuit indigni funeris iste dolor.
Et miseram vix dum caudamque, alasque trahentem,


page 243, image: s283

#########Dentibus arripiunt, dilaniantque suis.
Hunc habuit vitae finem, finemque laborum,
#########Quae modo falcones spreverat una duos.
Hoc sive augurium, seu factum ita forte putamus,
#########Non leve, si spectes, ominis instar habet.
Nam quod pica loquax falconibus una duobus
#########E pugna, et certa morte superstes abit:
Quodque canis cervos solitus terrere fugaces
#########Accipitrum ritu, dente lacessit avem:
Nescio quid monstri secum trahit, atque pericli,
#########Et ventura notat tempora plena metu.
Quae precor, in melius referat, servetque relata,
#########Cuius vertuntur regna, ducesque manu.
Quanquam etiam, quicumque manet nos exitus, et tu
#########Sive redis iterum pax bona, sive fugis.
Illa tamen restant, fractis solacia rebus,
#########Pica quod ultores cernet et ipsa suos.
Nec longe tanta meliorum clade fruetur,
#########Quaecumque haec tandem dira volucris erit.
Sed mox peiori lacerabitur impia fato,
#########Dentibus atrorum praeda relicta canum.
Et quam non potuit devincere Martius ales,
#########Discerpta a canibus vile iacebit onus.
Quae tibi nunc ideo vatum doctissime scribo,
#########Esses ut tantae gnarus et ipse rei.
Et mecum hanc volucrum celebrares tu quoque cladem,
#########Quae notat haud dubio tempora nostra metu.


page 244, image: s284

Quare age si quid habes, quod rebus consonet istis,
#########Sive putas alio haec accipienda modo,
Profer, et incerto super omine certa remitte,
#########Haec ut iudicio stent mea scripta tuo.

DE IISDEM FALCONIBUS aliud Epigramma.

Falcones inter, sublimis in aere pica,
#########Dum volat, et cantu provocat una duos:
Illi ira accensi, quatiunt clangoribus alas,
#########Atque hostem curvis unguibus ambo petunt.
Sed spe dum nimia, nimiaque cupidine caedis
#########Ardent, et neuter praecavet ipse sibi.
Mutua collidunt alterno pectora nisu,
#########Atque alter moritur vulnere in alterius.
Pica superstes abit, sed mox dum colligit alas,
#########Et velut ex certo funere rapta fugit.
Ecce eadem a canibus miseranda rapina voratur,
#########Et fato, occumbens, deteriore perit.

CONTENTIO POPULI ET BUXI.



page 245, image: s285

POpulus et Buxus quondam certamen agebant,
#########Dum genus extollunt utraque laude suum.
Populus Herculei capitis referebat honores,
#########Atque, ait, illius frondibus orno comas.
Nec sua plus Pinus, iactat neque nomina Laurus,
#########Sit licet haec Phoebo sacra, sit illa Rheae.
Ast ego, Buxus ait, doctae sum fama Minervae,
#########Illius inflatu tibia facta recens.
Nec Myrti foliis , hederae neque cedo corymbis,
#########Grata licet Baccho haec, sit Venus illa tibi.
Verum, inquit, liquidis praetexor Populus undis,
#########Et gaudent ripis flumina multa meis.
Cum tu funereis nascaris plurima bustis,
#########Et fugiant semen cuncta animata tuum.
Cui sic illa refert, et sacris consita bustis
#########(Nec pudet,) et summis conspicor orta iugis.
Inde Citoriaco comuntur pectine crines,
#########Sarcina nec regum dedecet ista manus.
At superas, inquit, despecto, Populus auras,
#########Et longe conis tollor in alta meis.
Tu tantum modicis attollens brachia ramis,
#########Vix tenuem supra vertice surgis humum.
Sim brevis ipsa licet, tamen hoc, ait altera, vinco,
#########Perpetuo virides quod gero laeta comas.


page 246, image: s286

Nec mihi tum metuo, cum certant flatibus Euri,
#########Tuque iaces capitis mole gravata tui.
At melior domibus sum, Populus, aedificandis,
#########Inquit, et e ligno stant quoque templa meo.
Multi etiam tacito me tum venerantur honore,
#########Atque aliquod nobis numen inesse putant.
At mea, Buxus ait, mirantur dona puellae,
#########Agglomerant fusis dum sua fila meis.
Quae dum purpureis carpunt data pensa labellis,
#########Hei mihi quam tenero pollice saepe teror.
Rursus, ait, scutis sum, Populus, apta gerendis.
#########Et mecum tutus miles in arma venit.
Horrida cum saevas accendit buccina pugnas,
#########Et fremit indomita Martia turba manu.
Ast ego sum, Buxus, laetis, ait, apta choreis,
#########Ac sonat e ligno tibia multa meo.
Candida lascivae cum iactant crura puellae,
#########Accenduntque suis languida corda procis.
At si tanta putas, respondet Populus, ista,
#########Atque etiam parvis gloria rebus inest,
En mecum assurgit lento cum palmite vitis,
#########Et florent ramis Bacchica dona meis.
At de me fiunt, ait altera, pocula Bacchi,
#########Spumant et musto vascula nostra novo.
Quin et sculpuntur flavo cochlearia buxo,
#########Nec leve multorum ponor in orbe decus.
Cui rursum in puppi, poteram quoque, Populus, alta


page 247, image: s287

#########Stare, ait, et placidis pandere vela Notis.
Et poteram longis circumdare sepibus agros,
#########Gloria si tali quaeritur ulla modo.
Ast ego, Buxus ait, poteram dare parva puellis
#########Ludicra, vel speculis tegmina flava novis.
Et poteram nummos nostris includere cistis,
#########Nec foret haec operae gratia nulla meae.
Ergo, ait haec, positis spectemus seria nugis,
#########Quae venit ex merito gloria digna venit.
Ac mihi, si nescis, medica est, neque parva potestas,
#########Fertur et ex resina molle malagma mea.
Populeum dicunt, incensos mitigat artus,
#########Nec levis huic vis est, usus ubique patet.
At mihi, Buxus ait, quaedam est agnata voluptas,
#########Nec levis hortenses computor inter opes.
Utque tibi morbos pellendi certa potestas,
#########Sic ego plantandis servio deliciis .
Nostri quae Graia, dicunt Topiaria, voce,
#########Nota diu Ausoniis res fuit ista viris.
Postremo et veterum, concludit Populus, aetas
#########De rebus solita est tradere mira meis.
Meque ferunt Graeci, luctu mutante figuram,
#########Stare virens lignum, quae modo virgo fui.
Atque apud Eridani celebres lapidescere ripas
#########Ex lacrimis quondam succina facta meis.
Unde nec ingrato gaudent gestamine matres,
#########Hocque solent sacras annumerare preces.


page 248, image: s288

Ad quae tum Buxus, neque de me parva feruntur,
#########Et celebrant vires scripta vetusta meas.
Duritiemque ferunt invicti assumere ferri,
#########Cum super ardentes ponor in igne focos,
Certe non ullis Buxi viciantur ab annis,
#########Nec vinci carie vivida ligna solent.
Quaeque volunt homines longum durare per aevum,
#########Materia faciunt quaelibet illa mea.
Talibus inter se verbis certamen habebant,
#########Buxus, et Herculeis Populus apta comis.
Utraque dum propria contendit vincere laude,
#########Et negat alterius cedere victa bonis.
Forsitan et studio progressae longius essent,
#########Haec sibi dum palmam poscit, et illa sibi.
Ni Deus audito per longam murmure silvam
#########Verteret huc celerem Faunus amator opem.
Qui simul amborum causas cognovit, et iram,
#########Compressit monitu praelia tanta suo.
Et quamvis viridem atque invictam frigore Buxum,
#########Maiori veniam iussit habere deo.
Sic palmam victrix, veteremque recepit honorem
#########Populus Alcidae numine freta sui.


page 249, image: s289

TOXEUTICON SIVE LUDUS SAGITTARIUS. CLARISSIMO VIRO PHILIPPO HALESIO IUR. U. [abbr.: Iuris Utriusque] Doctori. Illustriss. Princip. Palatin. Elector. consiliario. Superioribus diebus, Philippe clariss. cum autoritate [reg: auctoritate] et munificentia Illustriss. [abbr.: Illustrissimi] Princi. [abbr.: Principis] Palatini Electoris, certamen ac ludus sagittarius hic apud nos institutus esset, ad eumque multi passim, non solum ex vicinia, sed et locis aliquanto longius distantibus convenissent, nova ac singulari quadam animi affectione commotus fui. Nam et lux quasi quaedam serenior inter tot bellorum ac motuum acerbitates intervenire mihi videbatur: et succurrebat antiquitatis imago ac species illa, qua et vetustissimorum temporum duces atque heroes, viros amplissimos simili aliquando


page 250, image: s290

studio sese oblectasse, memoria animoque repetebam. Itaque in tanta omnium laetitia et hilaritate temperare mihi non potui, quo minus et ipse aliquid temporibus consentaneum in me susciperem, et quod manibus aut opera non possem, ingenio ac versibus meis consequi laborarem. Totam igitur certaminis eius historiam brevi poematio quodam complexus sum, eamque operam nomini tuo dedicavi. Ineptias has, inquis? equidem fateor meas: sed tamen quas neque me suscepisse, neque te oculis ac lectione percurrisse magnopere adeo poeniteat [reg: paeniteat]. Nam si neque summos in Repub. [abbr.: Re publica] Romana viros Scipionem ac Laelium in littore Lucrino conchas et calculos lectitare puduit: neque Socratem, eum qui etiam oraculo sapientissimus hominum iudicatus fuerat, interposita cruribus arundine cum parvulis, puerorum more equitare: quid sit, cur vel ego ab his studiis, ad quae natura factus videri

page 251, image: s291

queam, vel tu ab eius rei, cuius ipse non expers, sed consors, non spectator, sed actor pro parte tua tum fuisti, commemoratione abhorreres? Quare ut in magno convivio, non Chio tantum, aut Cretico, sed interim populari quoque ac tenuiore aliquo vino delectareris: ita inter tot Scaevolarum, Pomponiorumque volumina, quorum lectione cotidie [orig: quotidie] occuparis, etiam graciles hos Elegos per otium aspicere, et si quid forte auribus aut lectione tua non indignum videbitur, id contra imperitorum calumniam et obtrectationes, quatenus aequum est ac potes, defendere ne graveris. Quod te ita facturum esse, cum ipse mihi persuadeo, tum virtus bonitasque tua pollicentur. Vale Heidelb. [abbr.: Heidelbergae] postridie Id. Novembr. [abbr.: Idus Novembris] Anno 1554.

page 252, image: s292

CERTAMEN SAGITTARIORUM.

Incipe desuetas mecum mea Musa Camenas [orig: Camoenas],
#########Dum facio alternis carmina pauca modis.
Incipe: dicemus volucris certamina ludi,
#########Gnosiaque artifici spicula missa manu.
Dicemus nitidum, victoris praemia, taurum,
#########Cumque suo populi praelia gesta duce.
Praelia per varios miscentur qualia ludos,
#########Fallitur admissis cum mora longa iocis.
Tempus erat medio cum Sol digressus ab orbe.
#########Venerat ad gelidae proxima terga nepae.
Humida cum pelagi liquidis emergit ab undis,
#########De grege nutricum Faesula, Bacche, tuo.
Et ferus aversas sequitur qui pone sorores,
#########Nocte micat prima fulgidus Oarion.
Et iam postremos claudebat vinitor antes,
#########Dulcia sub nudo cum pede musta fluunt.
Cum placidae Princeps pacis Fridericus amator,
#########Fama Palatinae, progeniesque domus,
Aspiciens patriam longo iam tempore maestam,
#########Bella tot indignis dum gemit acta modis.
Solarique volens animos formidine pressos,


page 253, image: s293

#########Et mulcere gravi pectora fessa metu:
Proposuit celeris certamina nota sagittae,
#########Et suae victrici dona ferenda manu.
Inprimis nitidum spatiosa [orig: spaciosa] fronte iuvencum,
#########Cornua cui, nascens qualia luna gerit.
Cui gravia a summo pendent palearia mento,
#########Luxuriantque suis pectora laeta toris.
Ictu qui ventos petit, et pede spargit arenam,
#########Fronte minax torva, nec ferus ore tamen.
Qualis Agenoreae quondam sua terga puellae
#########Praebuit, et placitum per mare vexit onus.
Qualis et Aeolia pelagi cum virgine rector,
#########Aonios inter traditur isse boves.
Hunc Scythicae genitum procul ad praesepia gentis,
#########Sarmata qua crudo sanguine vivit equi,
Et pastum Princeps tales servarat in usus,
#########Esset ut hinc teli rite volantis honos.
Ergo ubi vicinas fama est vulgata per oras,
#########Et spacium pugnae, propositusque dies:
Conveniunt passim Rheni quos corniger amnis
#########Finitimos ripa claudit utrinque sua.
Vangionum populi, et veterum gens prisca Nemetum,
#########Et quos vicina Lutris oberrat aqua.
Gurgite quos Navas nebuloso, quos iuga Tauni,
#########Et iuxta pascit terra Moguntiaca.
Et procul hinc Sarnus, Matraeque ignobile flumen,
#########Quaeque aliis adimit nomina Prysca suo.


page 254, image: s294

Hic ubi Iapygias aequavit Gallia cannas,
#########Victus et Ausonio Teutonus hoste iacet.
Parte alia Suevi, vastae gens accola silvae,
#########Martia quae Latiae nomina vocis habet.
Qua fluit adverso veniens e monte Nagolla,
#########Et circum medicis terra calescit aquis.
Qua Cocer, et gelidus sinuoso flumine Nicer
#########Irrigat, et longo tramite sulcat humum.
Quique colunt Moeni ripas, et Quintia prata,
#########Et vada crescentis non sine fraude Nedae.
Quique tenent colles, madidos ubi versus in Austros
#########Hessiacus pingues vertit arator agros.
Venit et Helvetiis procul hinc excitus ab oris,
#########Qua vetus exercet plebs Tigurina solum.
Atque alius, rapido, qua flumine diluit Ister,
#########Norica Pannoniis proxima rura iugis.
Praecipue patrios inter, quos ista, penates
#########Terra tulit, gremio sustinuitque suo,
Approperant, arcusque parant, teretesque sagittas,
#########Et positis tentant bella futura scopis.
Non secus ac Geticae reparant cum praelia gentes,
#########Et subitus populi concitat arma pavor.
Noricus accensa passim fornace colonus,
#########Spiculaque et gladios expedit arte novos.
Quos pater ut tumido sensit sub gurgite Nicer ,
#########Sustulit ex imis caerula colla vadis.
Et studium populi miratus, et orsa suorum,


page 255, image: s295

#########Creditus est tales ore dedisse sonos:
O superis dilecte senex, qui dulcia pacis
#########Ipse tuis meritis nomina facta geris.
Tristia qui belli mulces incommoda ludis,
#########Et spargis gratos inter acerba iocos.
Scilicet ut videant alii tua facta, vocentque
#########Depositis animos ad meliora malis.
Sic age, sic aevi venturi fama paratur,
#########Non odio, aut spreta cum pietate fide.
Quae simul ac dixit, salitas demissus in undas,
#########Impulit admota flumina prona manu.
Quem circum tenerae mulcentes pectora nymphae
#########Instaurant faciles per sua rura choros.
Et laetae venisse diem, quo munere pacis
#########Securas coleret tutus arator opes.
Principis extollunt festa praeconia voce,
#########Et ludos celebrant, et pia vota Ducis.
Et iam tempus erat primae certamina pugnae
#########Incipere, et posito figere tela scopo.
Tympana rauca sonant, et acuto tibia cantu,
#########Accenduntque avidos carmina nota viros.
Nec mora, diversis coeunt ex partibus urbis,
#########Armati pharetris plurima turba suis.
Iamque animo secum palmae meditantur honorem,
#########Et certam in dubiis spem sibi quisque facit.
Est locus extremam qua Nicer praeterit urbem,
#########Fossa sub extructis [reg: exstructis] moenibus alta iacet.


page 256, image: s296

Hic domus aetherias [orig: aethereas] tendit sublimis in auras,
#########Solerti [reg: Sollerti] nuper condita tota manu,
Et reparata modis resplendent atria miris,
#########Sumptibus et magni dexteritate ducis.
Porticibus fundo surgit tribus omnis ab imo,
#########Sellarum totidem plana, patensque locis.
Et iuxta solido posita testudine saxo,
#########Scanditur obliquis ad cava tecta viis .
Huic geminae adverso contra stant aggere metae,
#########Et gemini in medio molis utroque scopi.
Ad quos aeratae contendunt cuspidis ictus,
#########Uno qui clauso lumine tela regunt.
Quo simul ac ventum est, positisque sedilibus omnes,
#########Quem sors cuique dedit corripuere locum.
Protinus immensi dextra laevaque theatri
#########Consedere duces, nobiliumque manus.
Hic genus agnatum, proles antiqua Philippi,
#########Altera pars vestrae, Dux venerande, domus.
Hic dominus terrae, quam Cocri allabitur unda,
#########Militiae Princeps, famaque Teutonicae.
Illic progenies Nassavae stirpis avita,
#########Proxima quae Catthis temperat arva iugis.
Et proles Amyci comitum de gente vetusta,
#########Arcis Lunigenae qui moderantur opes.
Atque alii procerum, quos vel sibi conscia virtus,
#########Vel novus antiquae provocat artis amor.
Quos inter medius Princeps certaminis auctor,


page 257, image: s297

#########Augustus facie, et frontis honore sedet.
Ceu quondam in medio numero coetuque deorum
#########Praesidet excelsa Iuppiter arce poli.
Inde novem solito veterum de more leguntur,
#########Praestantes animis, iudicioque viri.
In dubiis quorum (ceu plurima saepe videmus
#########E subito nasci) causa stet arbitrio.
Ictibus hi numerum, et feriendi tempora dicunt,
#########Et quo res veniat quaeque gerenda modo,
Iidem etiam longo disponunt ordine dona,
#########Voti quae compos dextera facta ferat.
Principio aurata fulgentem fronte iuvencum,
#########Serica cui vestis tergora lata tegit.
Quam varii pictam distinguunt arte colores,
#########Testanturque suos addita signa duces.
Hinc variata locis argenti pondera, et auri,
#########Pro precio [reg: pretio], aut numero quaeque putata suo.
Quaeque aliis passim facto certamine ludis,
#########Praemia victores parta referre solent.
Ergo ubi compositis, operum data copia, rebus,
#########Cymbalaque assuetum pulsa dedere sonum.
Pro se quisque viri certant animoque manuque,
#########Spe simul et pavido corda regente metu.
Pars validum iniecta sinuant testudine nervum,
#########Et chalybum adducunt cornua facta focis.
Pars usu et longa lectas aetate sagittas
#########Depromunt pharetris, spes, animosque, suis.


page 258, image: s298

Impressis alii, quas dicunt voce columnas,
#########Qua tegit extremas hispida barba genas,
Diducto varie labiis titubantibus ore,
#########Designant oculo dexteriore scopum.
Utque solet pelago noctu deprehensus in alto,
#########Lumine qui fixo te Cynosura notat.
Sic illi immotos oculos et corpora servant,
#########Dum levis impulsa clave sagitta volet.
Fit sonitus passim, crepitantibus undique nervis,
#########Qua secat elisos obvia penna Notos.
Et velut inducto caligant omnia sole,
#########Obscurantque breves spicula densa scopos:
Non secus, ac multa cum pulsat grandine tecta
#########Iuppiter, et crebris ictibus arva sonant:
Privantur late solitis prospectibus agri,
#########Concretaque iacet terra sepulta nive.
Quinetiam medio si qua stetit orbe sagitta,
#########Suppositamque brevi cuspide fixit humum.
Insequitur plaususque virum, fremitusque faventum,
#########Quos metus hinc, illinc spes animusque ciet.
Et laterum obiectu parte ex utraque resultat
#########Clamor, et ad caeli pervenit usque polos.
Tantus amor palmae, tantos victoria motus
#########Excitat: et variis pectora rebus agit.
Atque hic ambiguae sit quanta potentia sortis,
#########Et quanto casus plus valet arte, vide.
Namque alius parvo fretus moderamine dextrae,


page 259, image: s299

#########Figit in opposito spicula certa scopo.
Contra alius magna dum providet omnia cura,
#########Heu frustra in vacua spicula perdit humo.
Quosdam etiam in medio dum tendunt cornua nisu,
#########Nervus, et immitis destituere chalybs.
Aut nimia impacta medio vi cuspide clavo,
#########In partes abiit fracta sagitta duas.
Ut taceam falsa quos ludit imagine telum,
#########Quodque volans recto dum petit aere scopum,
Haeret in alterius penna trepidante sagitta,
#########Et frustra summam stringit in orbe rotam.
Omnia quae versu si quis comprehendere tentet,
#########Tentet aquas idem dicere Tethy tuas.
Sic igitur facto primi certaminis orsu,
#########Signantur positos, qui tetigere scopos.
Quos quia tunc vultu dea Praenestina sereno
#########Extulit, et summo vexit in orbe rotae,
Exultant [reg: Exsultant] animis, coeptorumque omine laeti,
#########Ultima principiis aequa futura putant.
Ast alii tacito demittunt lumina vultu,
#########Et sua non aequo pectore fata gemunt.
Non secus ac notos cum spectat navita portus,
#########Et subito aversam corripit unda ratem,
Aut spes ambiti quoties frustratur honoris,
#########Dum ferit accensum maesta repulsa virum.
Mox coeptos solito repetunt certamine ludos,
#########Et reparant animos spe sibi quisque novos.


page 260, image: s300

Adductisque iterum curvantur cornua nervis,
#########Verberat et crebros pulsa sagitta Notos.
Sed simili quamquam moderantur [correction of the printer; in the print moderatur] cuncta labore,
#########Et paribus tendunt arte, manuque viri:
Non tamen et simili procedunt omnia cursu,
#########Fallit et eventus spes, animosque suus.
Nam quibus in medio steterat prius orbe sagitta,
#########Et dederat primis prospera signa notis,
Labentem aspiciunt mutato numine sortem,
#########Et referunt vacuo spicula rapta solo.
Contra aliis melior redit in praecordia virtus,
#########Excitat et motus spes reparata novos.
Fortunaque iterum, et dextrae moderamine freti,
#########Figunt in medio Gnosia tela scopo.
Sic quondam iactis reparat Venus aurea talis,
#########Quae modo damnosi diminuere Canes.
Tum vero variis implentur cuncta querelis.
#########Cum tegitur causis res male gesta suis.
Namque alius laesam, trahitur dum forte, sagittam
#########Clamat, et haec nostri est, inquit, origo mali.
Aut tacito explorat currentis pollice nutus,
#########Facta recens teli rimula si qua patet.
Ast alius tentat labefacto stamine nervum,
#########Et dolet hunc vires non habuisse suas.
Aut notat in medio turgentia tramite fila,
#########Qua levis in torto fune sagitta sedet.
Insertasque nuci commissas unguine chartas


page 261, image: s301

#########Reiicit, atque omnem diluit arte moram.
Aut movet in summo praefixam stipite sellam,
#########Qua vehitur iussam pulsa sagitta viam:
Mollius hic tereti submiserat ora columnae,
#########Qua gerit apposita tela regenda manu.
Alter at insolita dum raptat vincula dextra,
#########Torsit in obliquum spicula versa latus.
Pars etiam chalybem iusto curvamine flexum
#########Dum negat, in dubium cornua lenta vocat.
Aut nuce luxata, queritur quod largius aequo,
#########Evolet incertis acta sagitta modis
Pars nebulam, aut motos accusat in aere ventos,
#########Et crebro humentes [reg: umentes] aspicit ore polos.
Aut mutata loco vestigia forte, reponit,
#########Et varie positos fertque refertque pedes.
Denique tot clara fulgent vix sidera nocte,
#########Aut tot verna novis floribus arva micant:
In promptu quot sunt purgandi crimina casae,
#########Quae fors aut hominum propria culpa dedit.
Hoc igitur pacto solem hunc, geminosque sequentes
#########Incerti peragunt, spem variante metu.
Et nunc hos vultu volucris Dea, nunc fovet illos,
#########Inque vicem laetos, attonitosque facit.
Ictus at postquam bis iam fecere novenos,
#########Qui numerus pugnae totius omnis erat,
Iamque peracta suum poscunt certamina finem,
#########Colligit et quartum fessus Apollo diem,


page 262, image: s302

Advolat ingenti veniens victoria plausu,
#########Et tandem certo stat pede fixa loco.
Urbs vetus in dextra Moeni stat condita ripa,
#########Mercibus, et populo nobilis omnigeno.
Tunc cum verna novo mitescunt tempora sole,
#########Et spatio [orig: spacio] redeunt umbra, diesque pari.
Aut cum Libra graves immittit frondibus Austros
#########Et folia arboribus pallida facta cadunt.
Inde satus, reliquos arcu superaverat omnes,
#########Et positum undecies fixerat aere scopum.
Quaeque loco stabant victori debita primo,
#########Lege merebatur dona referre Ducis.
Ergo illum passim dextra, laevaque petentes,
#########Victorem magno vocis honore vocant.
Et iuxta aurata splendentem fronte iuvencum,
#########Gratanti statuunt praemia prima manu.
Applaudunt socii, longaque per atria pompa
#########Deducunt laetum sorte, locoque virum.
Post alii, ut fretus fortuna quisque secunda
#########Fixerat in medio spicula plura scopo,
Argenti aut auri donantur pondere certo:
#########Et sua pro merito praemia quisque refert.
Nec solum virtus aliquo pensatur honore,
#########Sed manet ignavos et sua poena viros.
Namque leves frustra qui tot misere sagittas,
#########Quot numero pugnae pars fuit acta prior,
Accipiunt solitas averso corpore plagas,


page 263, image: s303

#########Expositique iocis, verberibusque iacent.
Quos bicolore gerens trifidam cum veste tabellam,
#########In numerum positos voce manuque ferit.
Et circum socii respondent vertice nudo,
#########Et repetunt notos, ingeminantque sonos,
Atque ita composito tanti certamine ludi,
#########Debita cum victis praemia victor habet.
Quos deinde alloquitur paucis pro tempore verbis,
#########Et studium Princeps laudat, et obsequium.
Coeptorumque breves exponens ordine causas,
#########Et patriae, et pacis qualia dictat amor.
His animi tristes, inquit, depellite curas
#########Rebus, et a longo solvite corda metu.
Quemque dedit fortuna locum, quae praemia cuique,
#########Accipite, et laetum concelebrate diem.
Et iam finis erat, reditum passimque parabant
#########Hinc populi, hinc procerum, nomina clara, genus,
Ecce tibi geminae forma praestante puellae
#########Incedunt altae per tabulata domus.
Pulchra quibus talos vestis descendit ad imos,
#########Oraque purpureo tincta pudore nitent.
Hae maris apportant textam de rore coronam,
#########Atque auri multo vimine conspicuam.
Atque oculis circum lustrantibus omnia servant,
#########Aspiciant si qua, cui sua dona ferant.
Stabat in adversa medio sub limine parte,
#########Vangionum e populo candidus ore senex:


page 264, image: s304

Curia quem celebrem faciebat, et ordo Senatus,
#########Et res per varias publica gesta vices.
Et cives inter crebro certaverat arcu,
#########Et tulerat facili praemia saepe manu.
Hunc illae imposita quaesitum fronde coronant,
#########Innectuntque comis tempora cana novis.
Agnoscunt socii factum Ducis, et nova quondam,
#########Expectant similis munera laetitiae.
Amplexique virum, repetito laudis honore,
#########Ducunt per longos voce manuque foros.
Quos Princeps iterum verbis affatus euntes,
#########Moris, et antiqui commonet officii.
Utque eadem crebris redeant spectacula ludis,
#########Et relevent animos talia multa graves,
Inspectare iubet frondentis signa coronae,
#########Et data virginea florea serta manu.
Inque orbem solitis certamina nota sagittis
#########Ponere, et exemplis arma movere suis.
Ac ne quis levia, aut aevo ignorata priore,
#########More geri demens arguat ista novo.
Aetatis repetens artes, et nomina priscae,
#########Commemorat pharetras pulcher Apollo tuas.
Fatalesque Phrygum, Tirynthia tela, sagittas,
#########Priamides quarum vulnere victus obit.
Dardaniosque arcus, magnus quos sensit Achilles,
#########Troianosque alios arma Lycaonidae.
Et quibus altivolans fixa est sub nube columba,


page 265, image: s305

#########Et quibus usus obit rex vetus Oechaliae.
Addit et Alconis laudes, et spicula Teucri,
#########Et Laertiadae cornua flexa manu.
Factaque Trinacriis Troum certamina campis,
#########Alteraque Aemonio facta Menaetiadae.
Quae si non iisdem telis, arcuve peracta,
#########Arcuque et telis acta fuere tamen.
Hinc pacem sociis , et fessis otia rebus,
#########Mansurasque diu fata precatus opes:
Haec ut felici succedant omine vota,
#########Caelicolum multa numina voce rogat.
Atque ita perfecto laetos sermone remittit,
#########In patriam ducit qua via quenque [reg: quemque] suam.
Salve magne parens, divum genus, inclute [orig: inclite] Princeps,
#########Salve magnanimi vera propago Iovis
Utque facis, pacis studium, partesque tuere,
#########Et data mansuris otia rebus ale.
Bella gerant alii, vexent terroribus urbes,
#########Immittique ferant arva, domosque manu:
Te tranquilla quies iuvet, et concordia rerum,
#########Te cultus superum, et pacis amica fides.
Te pietas, te connubii [reg: conubii] sincera voluptas,
#########Otia, et ingenuis tempora mista [reg: mixta] iocis.
Et facilis cultura soli, et iuga consita vite,
#########Et bona cum Bacchi numine iuncta Ceres.
Sint leges, legumque vetus reverentia custos,
#########Sit pudor, et studiis dedita cura piis .


page 266, image: s306

Praecipue tenerae tangunt tua pectora Musae,
#########Edita caelesti semine turba Iovis.
Queis [reg: Quibus] nihil in toto restat praeclarius orbe,
#########Nec quidquam tempus sanctius omne tulit.
Quae mores hominum fingunt, animosque recentes,
#########Et prohibent mentes a feritate rudes.
Virtutesque virum, et saecli monumenta prioris
#########Emori, et extingui [reg: exstingui] tempus in omne vetant.
Nam quis Abantiaden, quis magnum nosset Achillem,
#########Thesea, et Herculeae fortia facta manus?
Quis tot Achaemenio ductos ex hoste triumphos,
#########Subditaque Emathio Persica regna iugo?
Aut Tyrios Italo devictos Marte colonos,
#########Punicaque Ausoniis arva subacta viris?
Si non Aoniae servassent omnia Musae,
#########Sciret et illarum haec munere posteritas.
Musae res hominum celebrant, laudesque Deorum,
#########Caelesti famam conciliantque Iovi.
Hae quoque Pipinos, Latii nova nomina Regni,
#########Et caelo Hainricos asseruere duces.
His senior vivit vestra de stirpe Rupertus,
#########Et par antiquis laude Philippus avis.
Et nuper caeli frater super additus oris,
#########Ille tuus, pacis dux Ludovicus amor.
Cuius ob interitum longo Germania luctu,
#########Demisit vultus, occuluitque suos.


page 267, image: s307

Cui quia te similem facilis natura creavit,
#########Ingenio, et multo pacis amore parem:
Has quoque perpetuas tranquillae pacis alumnas,
#########Praesidiis clemens ipse tuere tuis.
Casurasque iterum magno discrimine rerum
#########Suscipe, et in tuta sede repone Deas.
Succurrant animo regum tibi facta priorum,
#########Italides passim, Parrisiaeque Scholae.
Succurrant animo generis monimenta [reg: monumenta] paterni,
#########Milliaque in doctos tot numerata viros.
Quodque diu dextro coepisti numine fretus,
#########Et superum fatis, auspicioque Deum.
Prosequere, et tacitas cura praeverte ruinas,
#########Venturisque malis, qua potes, affer opem.
Sic cum dilecta crescat tibi coniuge vita,
#########Et superent Pylii tempora vestra senis.
Sic Dominus, rerum penes est quem summa potestas,
#########Ipse tuas vires, ipse gubernet opes.

ELEGIA GRATULATORIA IN ELECTIONEM ILLUstrissimi Principis OTTONIS HENRICI, Comitis Palatini, Ducis utriusque Bavariae, Electoris, etc. [abbr.: et cetera]



page 268, image: s308

QUAE modo lugubri sedisti flebilis ore,
#########Dum gemis amissum maesta Thalia Ducem,
Et neque te solitae rapiunt in carmina vires,
#########Nec tua qui quondam pectora motus agit.
Erige demissos iterum in sublimia vultus,
#########Floribus et molli gramine vincta comam.
Erige laeta caput, positoque dolore priorum,
#########Ad solitos revoca plectra fidesque modos.
Ecce tibi Eoo Phoebus nitet alter ab ortu,
#########Qui tua luminibus temperet arva novis.
Ecce redit summo tibi missus ab aethere Princeps,
#########Auspicio magni, consilioque Iovi.
Qui tua, quae longo iacuerunt squalida luctu
#########Excitet, et nutu recreet ora suo.
Cui virtute parem neque saecula nostra tulere,
#########Nec talem posthac forsitan ulla ferent.
Quo duce non tantum studii cultura prioris,
#########Et veteris Musae dulce redibit opus:
Sed pietas, et prisca viris exercita virtus,
#########Quaeque tegit custos cetera dona quies.
Iuppiter, et celsos habitantia numina caelos,
#########Numina perpetua concilianda prece.
Ferte viam coeptis, et tantos Principis orsus
#########Dirigite, ut vestra res eat omnis ope.


page 269, image: s309

Namque age, quas laudes, et quae tua facta canamus,
#########Versibus o semper Dux memorande meis?
An tua quae toto pietas celebratur in orbe,
#########Quam late Rhenus volvit, et Ister [reg: Hister] aquas?
An studium Musae referam, sociasque sorores,
#########Ante alios quarum numina primus amas?
Difficile est tantas inter distinguere laudes,
#########Nam virtute refers par ab utraque decus.
Atque ea cura tua est, is sacri pectoris ardor,
#########Ut repares cultus, restituasque pios.
Unus ut his fato natus videare iuvandis,
#########Sive opus est opibus, sive opus ingenio.
Nec te tanta movet saeclorum iniuria, nec te
#########Rebus quod comes est gratia rara bonis.
Quo minus incoeptum peragas, positoque timore
#########E medio tollas, qua licet, omne nefas.
Sed procul amota veteris caligine mundi
#########Imbuis accensa languida corda fide.
Qualia vera monet spes, et fiducia caeli,
#########Quaeque sacro mentes iungit amore fides.
Qualia et ipse iubet summi regnator Olympi,
#########Qui firmas hominum res, animosque facit.
Ceu quondam Ezechiae firmavit pectora regis,
#########Sperneret ut vani verba minasque ducis.
Tunc cum vicinis trepidarent omnia castris,
#########Et circum Solymos hostis haberet agros.
Aut ut Iosiae roboravit numine dextram,


page 270, image: s310

#########Frangeret ut falsi templa, domosque Iovis.
Tolleret et fatuos vulgi ludibria Belos,
#########Lignaque pro vero, saxaque, culta Deo.
Exemplo cuius vaesanos tu quoque ritus
#########Eiicis, et ficto sacra dicata Iovi.
Et damnata diu longo tua regna veterno,
#########In lucem revocas spe meliore novam.
Hinc monitore Deo, veram de fonte salutem
#########Quaerere, et assidua voce rogare iubes.
Non uti Phidiacum quondam coluere Tonantem,
#########Aut Iove progenitam Dorica turba deam.
Nec velut eductum Rhodii sub sidera Phoebum,
#########Aut Capitolinum Roma vetusta Iovem.
Verum animo puro, puro quoque pectore aestu,
#########Et fretos solo numine Christe tuo.
Ceu quondam pelagi vates, qui mersus in undis
#########Solymus, orabat numen opemque Dei.
Macte animo, sic fama venit, sic itur ad astra,
#########Nomina Diis geniti sic meruere prius.
Non ut Thessalicum dorso ferat Ossan Olympum,
#########Aut stet Peliacis auctus uterque iugis.
Quale putant, aetas quos profert nostra Gigantes,
#########Scandere qui propriis viribus astra volunt.
Monstra, ferasque olim stravit Tirynthius heros,
#########Affecto pacem restituitque solo.
At maius quanto, verum cultumque fidemque,
#########Non veros contra est asseruisse Deos?


page 271, image: s311

Scilicet ut terris praestat virtutibus aether,
#########Astraque Sol vincit lumine cuncta suo:
Cetera sic pulchro superat benefacta labore,
#########Quo duce stat pietas, quo duce tuta fides.
Sed velut irriguum frustra plantaveris hortum,
#########Ni sit qui crebra verset, aretque manu.
Et frustra in lento turgescit palmite gemma,
#########Si defit liquidum cui ferat illa merum.
Sic quoque quae Domini plantata est vinea verbo,
#########Si cultu careat, terra iacebit iners.
Quos igitur cultus, aut quas adhibebimus artes?
#########Nempe has quas secum Musa pudica refert.
Tempora quae prudens componit nostra vetustis [correction of the printer; in the print vetustas],
#########Servat et innumeros ante peracta dies.
Nec sinit ut recte veniant oblivia factis,
#########Aut meritum digna stet sine laude decus.
Sed mentes hominum regit, et variabile pectus,
#########Solvit et absterso lumina caeca luto.
Virtutemque suo laudis commendat honore,
#########Hancque ipsam precium [reg: pretium] concinit esse sui.
Nec tantum verbis laudat, qui pollet et ore,
#########Quale genus passim tempora nostra ferunt.
Qui Curios simulant, et Bacchanalia vivunt:
#########Sed bene qui faciunt, hos docet esse bonos.
Hinc quoque sublimes tollens ad sidera vultus,
#########Admonet authoris [reg: auctoris] pectora nostra Dei.
Et patriam antiquam, et sedem expectare beatam


page 272, image: s312

#########Hic iubet, et Christo regna parata Deo.
Denique quae propria est verae pietatis amica,
#########Et iungit socias, quoquo abit illa, vias.
Hoc quoque enim constat, Musae quod purior usus
#########Incedit passu cum pietate pari.
Atque haec illius studio exornata nitescit,
#########Exerit et vires altius ipsa suas.
Et velut Alcides fertur defendere Musas,
#########Laudibus illius tollere facta Deae:
Sic quoque sorte pari Pietas et Musa feruntur,
#########Altera et alterius munere tuta manet.
Aspice praeteriti tot retro saecula mundi,
#########Et veterum numera facta priora ducum.
Cuncta fere invenies potiore exercita cultu,
#########Et minus ambigua tempora mista [reg: mixta] fide.
Musa quibus sacris melior fuit addita rebus,
#########Atque eadem primis tradita pura scholis.
At contra spretis sordent quoque cetera Musis,
#########Verbaque cum verbis convenienter eunt.
Quoque magis premitur, iacet et sine honore Camena [orig: Camoena] ,
#########Hoc etiam pietas vilior esse solet.
Nam quoties spargi coepit doctrina salutis,
#########Veraque de nato virgine fama Deo?
Et tamen haec eadem retro sine fruge relapsa est,
#########Temporis atque hominum prodita barbarie?
At melior postquam, quisquis fuit ille, virorum
#########Protulit in lucem scripta vetusta novam,


page 273, image: s313

Et gemino linguae fretus sermone, priorum
#########Erudiit mentes, restituitque pias:
Vanescunt tenebrae, et veteri caligine mentes
#########Detersae, vero lumine vera vident.
Et pietas, et avita Dei cultura refulget,
#########Sermoque de pura clangit in orbe fide.
Hoc quondam et sectae monuerunt fulgura flamma,
#########Igneaque in sacro vertice lingua patrum.
Cum sacer aetheria [orig: aetherea] delapsus spiritus arce,
#########Accendit facibus pectora sancta novis.
Mox patuit Domini totum doctrina per orbem,
#########Quantum est Eoos inter et Hesperios.
Ergo haec qui tanto veneraris numina cultu,
#########Et teneras iungis cum pietate Deas.
Et velut Alcides Musarum nomine Ductor
#########Isse diu doctos creditur ante choros,
Sic omnem impendis curam, sic ipse laborem,
#########Lapsas ut releves, restituasque scholas.
Quanta tibi Princeps debetur gratia, quantis,
#########Quaeve satis merito est gloria digna tuos
Bella gerunt alii, quatiunt terroribus urbes,
#########Infestant miseras, diripiuntque domos.
Pars etiam caelo pugnat, positoque pudore
#########Turba ferox Domini provocat arma Dei.
At tu divinae serves ut munera pacis,
#########Hoc agis, hoc studium est nocte dieque tuum
Cumque sua socias iungis pietate Camenas,


page 274, image: s314

#########Mutua ut ambarum dona regantur ope.
Et quisquam summo te non veneretur honore,
#########Tot recte passim qui tua facta videt?
Adde, quod exemplis alios hortaris eodem,
#########Utque velint simili degere laude, facis.
Quaeque diu magno rerum molimine coepit,
#########Ille, in te cuius nunc rediere vices.
Haec et persequeris, nec tanto coepta labore
#########Ut frustra pereant, re, monituque facis.
Quae nisi quis constans in te foret ardor honesti,
#########Et studii et vitae commodioris amor,
Nunquam susciperes tanto peragenda labore,
#########Aut toties curis conficerere novis.
Praecipue ista tui sunt optima signa favoris,
#########Quoque tibi flagret pectus amore, docent.
Tanto [correction of the printer; in the print Tantum] idem studio quod et aevum scripta per omne
#########Colligis, et libris pulpita tanta reples.
Ceu quondam Aegypti fecit Philadelphus in oris,
#########Dum cogit toto quidquid in orbe latet.
Fecit et Ausonia Princeps Augustus in urbe,
#########Templa Palatino dum struit ille Deo.
Semper enim magnis virtus Heroibus ista
#########Iuncta fuit, multos excoluitque viros.
Quos simul et vates, et vatum scripta iuvabant [correction of the printer; in the print iuvabunt],
#########Nec puduit doctos inter abire choros.
Sic Calaber tumulo superadditus Ennius olim
#########Scipiadum totam vexit ad astra domum


page 275, image: s315

Sic et Pellaeum traxit tua Musa Tyrannum
#########Qui datum ab Eurippi nomine nomen habes.
Ut taceam reliquos, quorum tot nomina, doctos,
#########Quot prope sunt claro sidera fixa polo.
Felix ergo solum, talem cui fata dederunt,
#########Et tanto dignum laudis honore Ducem.
Felix quae geminos inter sita moenia colles
#########Exeris, et celsum tollis in astra caput.
Quam iuxta gelidus sinuoso flumine Nicer
#########Labitur, et liquidis tendit in arva vadis.
Nam tibi quae redeunt, aut qualia saecula rursum
#########Agglomerat [correction of the printer; in the print Agglomerant] fusis Parca benigna, tuis?
Quaeve sub umbrosa lux haec tibi valle refulget,
#########Illustret radiis quae tua tecta novis?
Fallor? an aspicio primaevi saecula mundi,
#########Qualia Saturno rege fuisse ferunt.
Cum tutos hominum degebat turba per agros,
#########Non furor armorum, non metus ullus erat.
Cum neque dama [reg: damma] canem fugeret, neque cerva leonen.
#########Paxque fuit rabidos inter, ovemque lupos.
Et durae quercus sudarent roscida mella,
#########Incultaque rubens uva pependit humo.
Sed puto, non fallor, neque enim spes vendit inanes
#########Iuppiter, aut caeli pondere signa carent.
Aspice candentem criniti sideris ignem,
#########Pronus in Arctoas qui modo venit aquas.
Hinc ubi signiferum vertit vindemitor arcum,


page 276, image: s316

#########Et iuxta Erigone quaeritat ora patris.
Nempe ea quae quondam terras Astrea reliquit,
#########Signa iterum reditus praebuit ista sui.
Aspice quam claro fulgent modo sidera caelo,
#########Et solito Phoebus purior orbe nitet.
Et gaudet laetis vernanti gramine campis,
#########Floribus et molli cinctus odore comas.
Omnia quae spondent venturi commoda saecli,
#########Et nova promittunt tempora, fata nova.
Ipse quoque ambitas qui cingit flumine valles,
#########Laetior assuetas Nicer it inter aquas.
Et iuxta liquidae ducentes agmina nymphae,
#########Gestant puniceis tempora vincta rosis.
Quas ille insolito miscentes gaudia vultu
#########Aspiciens, quae sint otia tanta rogat.
Mox causam edoctus, memorantibus omnia nymphis,
#########A coepto cursus solvit et ipse suos.
Et dextra mulcens pendentem uligine barbam,
#########Aut hos aut similes edit ab ore sonos:
Tandem igitur reducis fulgent nova tempora lucis,
#########Et sponsore fides stat sua tuta Deo?
Tandem laeta quies, et vitae purior usus,
#########Musaque sincera cum pietate redit?
Et promissa diu patrum Iustissime Princeps
#########Sceptra tenes, regnis pignora certa novis
Teque vident populi longe lateque regentem,
#########Terras quas Rhenus, quas rigat Ister [reg: Hister] aquis.


page 277, image: s317

Salve magne parens, rerum sanctissime custos,
#########Quasque colunt Musae, quasque colit pietas.
Has olim de te vates fecere priores,
#########Has spes doctorum carmina nota virum.
Et rata signa dedit sortis praesaga futurae
#########Iuppiter, et longis stella comata iubis.
Scilicet e clara venturum stirpe Ruperti,
#########Dotes qui patrias, quique referret avi.
Utque diu bello frater vexatus, et armis
#########Praestitit invictum tempus in omne Ducem.
Sic ipsum pacis studio, et pietate perenni,
#########Laturum celsi nomen ad astra poli.
Ceu quondam Amphion Zetho cum fratre feruntur,
#########Deditus hic armis, ille fuisse lyrae.
Ergo iterum virtus proprio splendescet honore,
#########Et veniet rebus pristina forma bonis.
Quaeque diu latuit pietas, oppressa tenebris,
#########Quam nitor et cultus destituere suus.
Exeret [reg: Exseret] in lucem caput, et rediviva per urbes
#########Perque tuos ibit Rhene bicornis agros.
Addent se sociae procul ex Helicone sorores,
#########Quique regit teneras praeses Apollo Deas.
Addent se sociae pax, et concordia rerum,
#########Quaeque parit terris otia, sancta quies.
Nulla hic barbaries subsistet, nulla Tyrannis,
#########Gaudebuntque nova tempora Iusticia [reg: Iustitia].
Ipsa Ceres agros flava ditabit arista,


page 278, image: s318

#########Ipsa dabit pecori pabula laeta Pales.
Et pater ipse nova praecinctus vite Lyaeus,
#########Spumanti implebit grandia praela mero.
Talia saecla suis dixerunt currite fusis,
#########Versantes hominum pollice fata Deae.
Sic ait, et placido praeter sua moenia cursu
#########Labitur, et laeto tendit in arva pede.
At tu cui tanta est rerum concessa potestas,
#########Cui solum, et regni tradidit arma Deus.
Respice vota virum, Princeps venerande, piorum,
#########Et bene conceptam spem, sine, facta probent.
Succurrant animo, veterum praeconia regum,
#########Quos Latium, vel quos Dorica terra tulit.
Plurima pars quorum fama super aethera nota,
#########Nunc quoque non vanae praemia laudis habet.
Succurrant animo maiorum exempla tuorum,
#########Et Pallatinae nomina nota domus.
Quorum alii sanctas accensi numine mentes
#########Ornarunt opibus templa, domusque suis.
Ast alios sacrae tenuit reverentia Musae,
#########Quamque vides, istam constituere Scholam.
Denique succurrant, quorum nunc nomina gestas,
#########Parte quidem Henricus, parte vocatus Otho.
Nam quis Saxonici nescit primordia regni,
#########Et toties sorti praelia gesta manu?
A quibus et Bavarum quaesita est gloria genti,
#########Utraque dum fratrum tuta stat arbitrio.


page 279, image: s319

Aut quis Francorum non novit nomina regum,
#########Ordine quos ternos protulit una domus?
Qui dum maiorum leges et iura tuentur,
#########Pontificum quas non sustinuere minas?
Quorum ut nota sequi vestigia tu quoque pergas,
#########Et genus, et proavi, et te tua fama movet.
Sed nihil aut verbis opus, aut hortamine longo est,
#########Iamque patent pridem carbasa passa Notis.
Tu modo, quem penes est nostrae custodia vitae,
#########Numine qui versas tempora cuncta tuo.
Da pater ut nostris propria haec sint omnia rebus,
#########Inveniantque suam votaque spesque fidem.
Sic tua per totum celebrentur nomina mundum,
#########Et genus imperiis pareat omne tuis.
Sic patre te, genitum quondam, sed virgine matre
#########Agnoscant homines mente, fideque Deum.
FINIS Libri tertii.

page 280, image: s320

IACOBI MICYLLI SYLVARUM LIBER QUARTUS.

IOANNI MYLEO IN ITALIAM PROFICISCENTI.

AERIAS igitur tu nunc contendis ad Alpes,
#########Pars animi pridem magna Mylee mei?
Et patria, et natis petis Itala regna relictis,
#########Ut titulo redeas ditior inde novo?
O mihi si veteres reddat modo Iuppiter annos,
#########Sitque vigor membris, qui fuit ante, meis.
Quam cupiam tecum longos errare per agros,
#########Pinguiaque Oenotrii culta videre soli.
Euganeosque sinus, Phrygiique Antenoris urbem,
#########Inque ipso (mirum) condita tecta salo.
Qua fumans Aponus, quaque irrigat arva Timavus
#########Arva Pylaemeneis quondam habitata viris.
Hinc Mutinam, et Parmam, et vicinae tecta Cremonae,


page 281, image: s321

#########Et quae Thebanae nomina vatis habent.
Qua Padus irriguos fecundat flumine campos,
#########Et iuxta liquido Mintius amne fluit.
Nec procul Heliades stillant electra sorores,
#########Dum casum fratris, duraque fata gemunt.
Parte alia ripas iactat Ticinus ovantes,
#########Et modo Gallorum nobile clade solum.
Quaeque alia aut aevi celebravit fama prioris,
#########Aut aetas hominum misit in ora recens.
Singula quae cupido lustrarem lumine tecum,
#########Pascerem et obtutu pectora laeta novo.
Sed quia non eadem est vitae data cuique potestas,
#########Meque aliis curis Dii voluere premi.
Interea hoc veteris parvum cape munus amici,
#########Sitque tibi pro me nostra Thalia comes.
Vade bonis avibus, noster, vade Hercule dextro,
#########Propositique tenax perfice laetus iter.
Sic tibi sit facilis divini numinis aura,
#########Sic faveant studiis fata, Deusque tuis.
Quique olim mediis Solymos servavit in undis,
#########Cum parte immotum staret utraque fretum.
Idem te tegat, et per tanta pericla viarum,
#########Te reducem nobis reddat et incolumem.

IOANNI MYLEO SUO.

Quid quaeso facis o Mylee noster,
Quid tanto spatio [orig: spacio] facis dierum,


page 282, image: s322

Versus, an pueros, an horum utrumque ?
Oblitus veteris quod es sodalis.
Nec visis vidua domo sedentem
Et secum mala multa cogitantem.
An talem titulus facit superbus,
Et nuper Latiis relata terris
Fama, et nomen, et amplitudo honoris?
Sed non es puto tam superbus ipse,
Nec te dum pudet omnium tuorum.
Quae si vera puto, memorque nostri es,
Huc ad me venias Mylee noster.

IN EPISTOLAS EOBANI HESSI POETAE.

Hessi poetae si quis effigiem cupis
Veraeque vitae cernere aliquam imaginem
Has illius licet legas epistolas,
Quietis, et secretiorum interpretes.
Nam nullius ita faciem Apelles pinxerit,
Aut ora speculum obversa sic certo refert,
Ut certa mentis est imago, oratio.

IN ILIADA EOBANI [correction of the transcriber; in the print EOAANI] HESSI.

Maeoniden Latia memorantem praelia voce,
#########Versaque in Ausonios Dorica verba modos.
Castraque cum castris Danaum mutata Latinis,
#########Et cum Romanis pallia graeca togis.


page 283, image: s323

Rem toties coeptam, sed nulli rite peractam,
#########Serior en aetas attamen ista dedit.
Hanc laudem multi vatum petiere priorum,
#########Sed propriam solus, quam ferat, Hessus habet.

IN ECLOGAS VERGILII, periochai/

IN PRIMAM.

Amissos bello patrios reparaverat agros,
#########Id memor, hic prima laude poeta vehit.

IN SECUNDAM.

Proxima non aequos querimonia deflet amores,
#########Dum paribus studiis, hic amat, ille fugit.

IN TERTIAM.

Tertia pastorum repetit certamina Musa,
#########Cantatum Siculis ante poema modis.

IN QUARTAM.

Quarta, dum genitam celebrat tibi Pollio prolem.
#########Gratatur saeclis ipse Poeta suis.

IN QUINTAM.

Daphnidis in quinto ploratur carmine fatum,
#########Seu Caesar, sive is Flaccus habendus erit.

IN SEXTAM.

Res Epicureas sexta canit, et nova mundi
#########Semina, dum servit, Vare poeta, tibi.

IN SEPTIMAM.

Septima Amoebaeo certat cum Thyrside versu,


page 284, image: s324

#########Ortygias iterum Musa secuta vias.

IN OCTAVAM.

Octava ingratum verbis accusat amorem
#########Alter, sed magicas altera tentat opes.

IN NONAM.

Ipse suas nona commendat parte Camenas,
#########Militis ulciscens arma, poeta suis.

IN DECIMAM.

Ultima Musa graves Galli decantat amores,
#########Dum revocat gressus dira Lycori tuos.

IN LIBROS GEORGICON [note of the transcriber: in the print: with a Greek letter Omega in the print] Vergilii periochai/.

IN PRIMUM.

Quid faciat laetas segetes, quid molle legumen,
#########Quae moveant imbrem sidera, primus habet.

IN SECUNDUM.

Alter habet vites, et cultum lenis olivi,
#########Et quot mitescant insita poma modis.

IN TERTIUM.

Tertius armenti curam, pecorisque recenset,
#########Quoque modo morbi, quoque levandus amor.

IN QUARTUM.

Postremo celebrantur apes, et cerea regna,
#########Quaeque fides populis, quaque parentur ope.



page 285, image: s325

IN LIBROS AENEIDOS periochai/.

IN PRIMUM.

Naufragium, et toto disiectas aequore puppes,
#########Hospitiumque canit primus Elissa tuum.

IN SECUNDUM.

Excidium Troiae, raptumque ex igne parentem,
#########Et puerum, amissa matre, secundus habet.

IN TERTIUM.

Tertius Aeneam circum maria omnia iactat,
#########Dum quaerit sociis moenia certa suis.

IN QUARTUM.

Quartus venatum, atque inconcessos hymenaeos,
#########Et mortem infelix narrat Elissa tuam.

IN QUINTUM.

Funebres ludi quinto memorantur, et ignes
#########Puppibus iniecti, et navita mersus aquis.

IN SEXTUM.

Pallentis sextus regnum irremeabile Ditis,
#########Et seriem Latiae posteritatis habet.

IN SEPTIMUM.

Septimus Italiae ingressum, et primordia belli,
#########Et furiis Turni concita corda refert.

IN OCTAVUM.

Hospitis Euandri regnum, et nova praelia Caci
#########Octavus canit, et Mulciber arma tua.



page 286, image: s326

IN NONUM.

Invadit nonus classem, et trepidantia castra:
#########Deprensi [reg: Deprehensi] pereunt Nisus, et Euryalus.

IN DECIMUM.

Concilium decimus divorum, et Thusca recenset
#########Agmina, et Arcadii tristia fata ducis.

IN UNDECIMUM.

Undecimo Euandri luctus, et iurgia Drancis,
#########Fataque narrantur dia Camilla tua.

IN DUODECIMUM.

Foedera postremus narrat, turbataque sacra,
#########Et finem belli, funera Turne tua.

GRIPHUS Ex Athenaei decimo.

Feminei generis quaedam, ceu sedula mater,
#########Servat sub gremio pignora multa suo.
Quae cum muta suam traducant omnia vitam,
#########Et quascumque vias ire iubentur, eant.
Hanc tamen emittunt vocem, quae personat ultra
#########Terrarum et pelagi millia multa viae.
Et quam, si iubeas, externo surdus in orbe
#########Audiet ac absens quod geris ipse, sciet.
At si nolueris, quantumvis stet prope, nullus
#########Tam longe missos hauriet aure sonos.
Rem miram, pariter surdos audire, quod optas,
#########Et mutos, numquam [orig: nunquam] quod didicere, loqui



page 287, image: s327

NOX ET DIES EX eodem.

Sunt geminae in magno quo vivimus orbe sorores
#########Partu quas uno sustulit una parens.
Hae simul aequales cum sint aetatibus ambae,
#########Et paribus numeris tempus utramque premat.
Alternis tamen haec paritur, parit illa sororem,
#########Filia fitque eadem, quae modo mater erat.

UMBRA ex eodem.

Dic quae progenies per terras nascitur omnes,
#########Et per caerulei regna vadosa maris.
Quae cum tot membris, quot habent animalia, crescat,
#########Atque eodem vitae tempora fine trahat.
Dissimili tamen augetur per corpora motu,
#########Atque nova vires conditione parit.
Cetera nam primos animalia quaeque sub ortus
#########In tenero exiguum corpore robur habent.
Sic et cum longa labuntur membra senecta,
#########Et properant tacito fata suprema pede.
Contra cum mediae vertuntur tempora vitae,
#########Corpora praecipue cuncta vigore valent.
At vero haec medii languescit viribus aevi,
#########Nec brevibus membris tunc vigor ullus inest.
Et rursum prima valet, atque aetate suprema,
#########Maxima sive oritur, maxima seu moritur.



page 288, image: s328

EX CALLIMACHO CONversum ei)s2 to\n *)apo/llw/nion [note of the transcriber: in the print: *apo/ll.]

Invidiae quondam iactanti plurima verbis,
Et breve, dicenti, non est laudabile carmen:
Calce retro pulsae, respondit talia Phoebus.
Nobilis Euphrates multos perlabitur agros,
Et magno Assyriae per campos flumine fertur,
Sed tamen et sordes, et humum trahit ille lutosum,
Nec facile e cunctis, passimque fluentibus undis
Potat apis: sed quae sacris de fontibus ortae
Gurgite non magno purae intactaeque feruntur.

CONVERSUM EX PRImo Epigrammatum.

Aurea sum Pallas, dextra effigiata fabrili,
#########Materiam docti contribuere viri.
Dimidia nam parte Charisius obtulit aurum,
#########Octava Thespis, parte Solon decima.
Bis decima Themison, operam et restantia summae
#########Ipse, talenta novem, fictor Aristodicus.

ALIUD ex eodem.

Aureus ipse Leo, sed aquam mihi lumina bina
#########Et vola dextra pedis, et patula ora vomunt.
Ex quibus haec senas implent cratera per horas,


page 289, image: s329

#########Dextra acies gemina luce, sinistra tribus.
At vola, bis gemina, tu dic simul addita, quanto
#########Craterem haec eadem tempore dicta replent.

EX GRAECO CONVERSUM.

Invideas malo, quam compatiare, poeta
#########Inquit, Fortunae nam comes invidia est.
At quorum sors est inimica, horum miseremur,
#########Quo nolim felix, aut nimis esse miser.
Optimus ergo modus, quoniam neque summa lacessit
#########Livor, nec sequitur tristia fata pudor.

EX GRAECO CONVERSUM.

Laie Labdacide quaeris de prole creanda,
Suscipies prolem socia de coniuge, verum
Illius manibus tibi erit fatale perire.
Hoc pater omnipotens Pelopi dedit ante precanti
Cuius tu charum rapuisti ad turpia natum.

AENIGMA SPHINGIS EX Graeco conversum.

Est genus in terris uno ore, bipesque, tripesque
Et quadrupes, vocem varians ex omnibus unum
Quotquot alit tellus, quotquot mare, quotquot et aether,
Sed tunc cum pedibus contendit pluribus, artus
Invalidos habet, et minimas in corpore vires.



page 290, image: s330

CONVERSUM ex primo Epigram. [abbr.: Epigrammatum]

Alciden veteres quondam cecinere poetae,
#########Augiae immundas evacuasse domos.
Altaque Trinacriae turbasse cubilia nymphae,
#########Dum replet egesto flumina tota fimo.
Ante tamen, tantos quam sumeret ille labores,
#########Posceret aut facto praemia certa suo:
Dicitur armenti numerum quaesisse, gregesque,
#########Et quota pastori pars data cuique foret.
Cui tunc, Alphaei placidum quae degit ad amnem
#########Altera pars summae, rex ait, ista meae est.
Mox quae sub gelido Saturni colle vagatur,
#########Totius octavam dixeris esse gregis.
Inde Taraxispi quae circum pascitur aram,
#########Bis stabuli sexta est pars numeranda mei.
Atque inde Eleis errat quae proxima muris,
#########Bis decima summae parte trahenda venit.
At quae Parrhasios incedit laeta per agros,
#########Parva quidem, sed pars ter decima illa gregis.
Quod reliquum, ut cernis, praesenti pascitur arvo,
#########Sunt decies numero quinque putata suo.
Hinc igitur totum, nisi sis rationis egenus,
#########Non magno poteris scire labore, gregem.

ALIUD ex ultimo Epigram. [abbr.: Epigrammatum]

Forte merum quondam socia cum matre ferebat
#########Distinctis numero rustica mula cadis.


page 291, image: s331

Sed mater longa iam pridem pigra senecta,
#########Duriciem incusat ponderis usque sui.
Cui mula, heus inquit, varias depone querelas,
#########Et quanto vincam pondere, cerne, tuum.
Nam si de vasis, quae portas, omnibus istis
#########Addatur summae pars super una meae.
Bis totidem nostras onerabunt vasa clitellas,
#########Quot tua nunc parvo pondere terga premunt
At si de nostro, quem nos portamus acervo,
#########Unum addas numero, quem geris, ipsa tuo,
Neutrius alterius vincetur pondere pondus,
#########Aequaque erit paribus sarcina utrique cadis.
Haec tu, qui numeri calles, edissere, leges,
#########Quotque tulit dicas, illa vel illa cados.

IN APOLLONIUM HARTUNGI.

Aesonidae varios casus, variosque labores,
#########Idem quos terra pertulit atque mari.
Auxilioque deae factam, tectamque carinam,
#########Raptaque femineis aurea terga dolis.
Omnia quae quondam Rhodio cantata poetae,
#########Traditaque Argolicis tota fuere modis.
Si quis forte cupis Latia cognoscere lingua,
#########Verbaque cum verbis ponere versa suis.
Haec lege quae graphica transscripsit Oporinus arte,
#########Hartungus Latios iussit habere sonos.



page 292, image: s332

IDEM ALITER.

Qui cupis Aesonidae varios cognoscere casus,
#########Quos idem terra pertulit atque mari.
Dum petit extremo fulgentia vellera Ponto,
#########Cernit et insolitis saxa coire modis.
Aut dum sollicitus spirantes naribus ignem
#########Mittit araturos sub iuga panda boves.
Omnia quae quondam Rhodio cantata poetae,
#########Traditaque Argolicis tota fuere modis.
Haec, inquam, Ausonia qui vis cognoscere lingua,
#########Verbaque cum verbis ponere versa suis.
Haec lege, quae typica transscripsit Oporinus arte,
#########Hartungus Latios iussit habere modos.

IN DONATUM IOANNIS MERCURII MORSHEMERI.

Grammatica populum cernens sine lege loquentem
#########Teutona ut Atlantis venit in arva nepos.
Hoc quoque Pieriis, inquit, donabo puellis,
#########Et flexit Latiis Teutona verba modis.
Res placuit Criticis, cognomine dictus eodem
#########Mercurius coepit Mercuriumque sequi.
Et modo Donatum Latio sermone docentem,
#########Teutonico iussit flectere verba sono.

INSCRIPTIO SCHOLAE FRANCOFORTENSIS.



page 293, image: s333

Saecula si numeres a Christo quinque decemque
#########Lustraque post messes bis quater acta duas.
Tempore quo Getico tremuit Germania bello,
#########Et passim socias traxit in arma manus.
Porticus haec Latiis fuit instaurata Camenis,
#########Et studiis , patrum lege, dicata bonis.
Quisquis amas Musas, verae oblectamina vitae,
#########Huc licet ascendas, cetera turba vale.

IN SUBURBANUM IUSTINIANUM HOLTZHAUSEN.

Porticus haec hospes, vicinaque flumina fontis
#########Et circum taciti, prata, nemusque, soli.
Cuncta ea sunt Musis, teneroque dicata Lyaeo,
#########Et gaudent cantu, muneribusque Dei.
Quo licet hinc abeas, si quis neque carmina curas,
#########Nec dulci gaudes ora rigare mero.
Sic domini lex est, et sanctio Iustiniani,
#########Auspice quo locus est conditus iste novo.

FRANCISCO STUBLINO.

France sonorosas inter nutrite Camenas,
#########Musicolae quondam portus et aula gregis.
Ecquid adhuc laeto pergunt tibi tempora cursu


page 294, image: s334

#########Teque iuvant variis cantica mista [reg: mixta] sonis.
Felix o nimium felix, quem Musa benigna,
#########Et Bacchi iuxta pocula plena beant.
Nos hic deserti, quos tecum Musa reliquit,
#########Absentis querimur nocte dieque vicem.
Et tecum cupimus vel paucas vivere in horas,
#########Atque una dulces psallere voce modos.
Sed labor immodicus, nec milia pauca viarum,
#########Pectora quod cupiunt, corpora ferre vetant.
Ipse tamen veteris memor ut tibi dicar amici,
#########Hos ad te volui mittere versiculos.
Tu memorem, ut veteris te ipsum testere sodalis,
#########Fessa tabelliferi lumina redde mero.

INSCRIPTIO FONTIS FRANCOFORTENSIS.

Annus erat Christi post saecula quinque decemque,
#########Et post lustra quater, tertius, acta duo.
Cum novus hic veterem fons introductus in urbem,
#########Implevit liquidos amne fluente lacus.
Prisca licet Graias mirentur tempora lymphas
#########Pegase sive tuas, Sisyphe sive tuas.
Hic ut non aequet tot claros nomine fontes,
#########Arte tamen nullo deteriore fluit.

IN FONTEM LYCAEUM prope Heidelbergam.



page 295, image: s335

Hic veteres olim pangebant carmina Musae,
#########Ibat et egelidos inter Apollo lacus.
Dum vada non ullo stabant haec absita vallo,
#########Et patuit nymphis unda Lycaea suis.
Nunc olidi circum quaerunt sua pascua capri,
#########Et pecus intonsum gramina carpit ovis.
Furtivae postquam metuens contagia praedae,
#########Obstruxit vetitos cura ministra lacus.
Insidiasque timens, raptorum vimque luporum,
#########Amnicolas modico clausit in amne lupos.
Sive igitur ratio, sive est haec numinis ira,
#########Quae prohibet sacras fonte, lacuque deas.
Dii nemorum indigetes, Fauni, et cum Pane Lycaeo
#########Oreades nymphae, turba, favete, procax.
Ibimus et tacito lustrabimus omnia gressu,
#########Valle sub umbrosa qua via cumque patet.
Dumque alios fontes, alias inquirimus undas,
#########Haec male qui servas flumina septa vale.

IN FLORES AMANTII.

Purpureas alii violas, et candida carpunt
#########Lilia, et in teneris semina prima rosis.
Qualia cum Cereris proles Acheloia nata
#########Trinacriae in campis legit odoriferis,
Tunc cum nigrantes egit per prata iugales,
#########Tertia qui mundi cum Iove sceptra tenet.


page 296, image: s336

Quae subito quovis vento rapiuntur, et imbre,
#########Inque ortu pereunt protinus ipsa suo.
At tu perpetua flores qui fronde comantes
#########Quaeris et ingenui semina vera boni.
Hos hortos adeas, atque haec viridaria Amantii
#########Quae triplici vernant flore, colore, coma.
Invenies aliquid, quod te didicisse iuvabit,
#########Seu Latium, seu te Dorica castra tenent.

SEQUUNTUR NUMERALIA QUAEDAM.

SEDITIO RUSTICANA.

Captus erat Gallus, coemunt cum rure cohortes.

ROMA CAPTA AB HISPANIS.

Altera post captos Gallos, populique furores
#########Aestas te capta Roma cruenta fuit.

MORS ZVINGLII.

Occubuit patriis Orator Cinglius armis,
#########Et fracta est fato gens populosa novo.

VIENNA OBSESSA A TURCA.

Caesar in Italiam quo venit Carolus anno,
#########Cincta est Riphaeis nostra Vienna Getis.


page 297, image: s337

VICTORIA CAESARIS, et capt. Monaster. [abbr.: captum Monasterium]

Caesaris horrificos spectat Carthago triumphos.
#########Et nece punitur rex Anabapta nova.

TEMPUS EXPULSI DUcis Henrici Brunsvicensis.

Pannonis ut socias armavit terra catervas,
#########Arte lupi periit sacculus ipse sua.

OBSIDIO FRANCOFURTI.

Pugnabat Ducibus nuper Francfordia senis,
#########Caesaris auxilio et Christe levata tuo.

ALIUD.

Bis tribus obsessa est ducibus Francfordia bello,
#########Servavit tectos Christus utrinque suos.

GALLI ADVENTUS IN GERMANIAM.

Hactenus invictas habuit Germania vires,
#########Nunc pavor, o superi, Gallicus arva tenet.

ALIUD de eodem.

Verte tuas victrix Germania, verte catervas,
#########Ecce tibi vastis Teucer oberrat agris.

ALIUD de eodem.

Ut solvat reliquas victrix Germania vires
#########Signa volant agro Celtica Rhene tuo.

ALIUD.

Cingitur ut ducibus pugnax Francfordia senis
#########Rhene ferunt ripas Gallica gaesa tuae.


page 298, image: s338

ALIUD.

Caesareas audax sequitur Francfordia vires,
#########Rhene volant arvis Celtica signa tuis.

DE GALLI ADVENTU IN GERMANIAM.

Saecula transierant post Christum quinque decemque
#########Et messes decies quinque superque duae.
Ecce novo discors trepidat Germania motu,
#########Alter et alterius frater in arma ruit.
Nec satis hoc, miles longinquo ex orbe petitus,
#########Signaque stant ripis Gallica Rhene tuis.
Ulma potens, et terra dedit cui Norica nomen,
#########Quoque usa est olim Francica turba vado.
Obsidione Ducum, telisque virisque premuntur,
#########Inclusi muris femina virque gemunt.
Pulverea crebro pulsantur moenia glande,
#########Et rapit ignitus tecta domosque globus.
Villarum crepitant iniectis culmina flammis,
#########Et late lucent ignibus arva novis.
Templorum saevus lacerat penetralia miles,
#########Attonita huc illuc, turba sacrata fugit.
Nusquam tuta fides, nulla est via certa salutis,
#########Miscentur fato sacra, prophana [reg: profana] pari.
Heu rerum facies, o nostri incommoda saecli,
#########Ut regit aversus tempora nostra Deus.


page 299, image: s339

Parcite caelestes, venturo parcite mundo,
#########Nec sinite ut terras dissipet iste furor.
Neve premat miseros maiorum culpa nepotes,
#########Sit satis autori [reg: auctori] reddita poena suo.
Quid iuvat alternis fratres cecidisse sub armis,
#########Stringere quid ferrum in viscera quenque [reg: quemque] sua?
Nil opus est dira fratrum, nil caede parentum,
#########Nil opus agnata tingere tela nece.
Iam venient Turcae, Getico iam miles ab arvo,
#########Quotquot et Euxinus milia Pontus habet.
Huc si quae vires, huc robur vertite vestrum,
#########Abstineat fratrum fessa cruore manus.
Non sic Aeacides, non sic bellator Ulysses,
#########Qui bello externas comminuere domus.
Non sic Pipini quondam de sanguine nati,
#########Progenies populi Francica terra tui.
Sed Solymos ausi gentem peragrare perustam
#########Solibus, et longam per mare ferre sitim.
Dura Palaestinis moverunt bella colonis,
#########Et pepulere sacris numina vana locis.
Illi etiam Christi tumulum, monumentaque sacra
#########Gentis Idumaeae surripuere iugo.
Fatidicosque viros, divinaque iussa ferentes,
#########Sedibus, et templis asseruere suis.
Quae vos maiorum par est exempla secutos,
#########A scelere et dura caede tenere manus.
Et pacem sociis, pacem servare propinquis,


page 300, image: s340

#########Et quotquot charos iussit habere Deus.
Nam neque pace magis gemmae, neque sidera fulgent:
#########Pace viget pietas, pace coluntur agri.

INSCRIPTUM TEMPLO SPIRENSI POST GALLI IN GERMANIAM ADVENTUM.

Quinque ter exierant a nato saecula Christo,
#########Et messes annus quot habet hebdomadas.
En fremit insolito Germania concita bello,
#########Mutuaque et fratrem frater in arma trahit.
Nec satis, externo coguntur ab orbe manipli,
#########Signaque stant ripis Gallica Rhene tuis.
Moenia terna gravi mox obsidione premuntur,
#########Qua vada Pegnesus, Moenus, et Ister [reg: Hister] habent.
Et ferus haec templi lacerat sacraria miles,
#########Dum profugus moritur praesul in exilio.
Nil opus autorem [reg: auctorem] tam saevi quaerere motus,
#########Ipsa perit fato Teutonis ora suo.

OFFICIUM CONIUGIS.

[gap: Greek epigram]



page 301, image: s341

IN SCYPHUM SEPTIGEMINUM COMITIS A NASSAU.

EXPERIENTIA.

Me septemgeminum domini clementia fecit,
#########Qui bibis hinc, totum, vel bibe tot geminos.

ALITER.

Me septemgeminum madidi posuere sodales,
#########Qui sapis hunc numerum terque quaterque bibe.
Esse putas septem, septem quoniam aspicis oras,
#########At tu me toties ebibe certus eris.
unus cur septem videar, quaeris? quia septem
#########Sunt multi. at multus cur quoque? multa sitis.
Vel totum bibe, vel toties, quot circulus oras
#########Aureus in toto fingit adesse scypho.
Me quota Zona capit, nostrum quota littera nomen,
#########Ipse scyphum toties ebibe, doctus eris.
Aut bibat, aut abeat, legem dixere priores,
#########Tu totum, aut totidem, quot sumus ora, bibe.
Septenus numeros inter perfectus habetur,
#########Si sapis hunc toties ebibe, plenus eris.
Septem Danubius, septem facit hostia Nilus,
#########At mihi septeno gurgite Bacchus eat.
Dona sacerdotes septem cecinere priores,
#########Tu centum, toties hunc bibe, et accipies.
Septem bis geniti memorantur dona Lyaei,
#########Hinc totidem nobis circulus ora facit,


page 302, image: s342

Terque quaterque die colimus tua munera Bacche,
#########Inde scyphus numero cingitur iste pari.

TETRASTICHON de eodem.

Cui scyphus haud satis est, toties quem sublevet unus,
#########Ex uno septem nos bibat ille licet.
Idque idem toties, donec securus eundi
#########Dicat, Io saturi terque quaterque sumus.

OCTOSTICHON de eodem.

Septem prudentes, septem miracula mundi,
#########Septem olim colles Roma fuere tui.
Septem errant stellae, septem sunt hostia Nili,
#########Et nobis septem circulus ora facit.
Omnia clauduntur numero praeclara sub isto,
#########Quo magis et vini convenit ille deo.
At tu si quoties fingit mihi circulus oram,
#########Ipse bibas toties, omnia solus eris.

IN POCULUM WAGEMANNI EX IUNIPERI TRUNCO FACTUM.

Ne mea te moveant hirsuti corticis ora,
#########Neve parum gratis frons redimita comis.


page 303, image: s343

Intus dulce latet, quo gaudent pectora, nectar,
#########Intus vivifici munera laeta dei.
Sic quoque praeruptis celatur cautibus aurum,
#########Sic sua margarides aspera concha tegit.
Castaneaeque nuces duro clauduntur echino,
#########Clauditur et strobilis pinea parva suis.
Nil nisi quod vile est, ullo patet absque labore,
#########Difficilesque aditus optima quaeque tenent.

DE EODEM.

Iuniperi truncum cernis de stirpe recisum,
#########At spumant dulci viscera nostra ero.

MALLEUS POTORIUS.

Comminuet fractum tibi malleus iste cerebrum,
#########Huius si tentes interiora nimis.

IN ARATI PRAELECTIONEM.

Rhetoris Actaei tractavimus hactenus arma,
#########Queis [reg: Quibus] Macedum infesto restitit ille duci.
At nunc sidereos iidem spectabimus ignes,
#########Tota quibus caeli machina nocte micat.
Scilicet aetheria [orig: aetherea] qua quique in parte morentur.
#########Quos habeant ortus, quos habeant obitus.
Quid pariant Hyades, et quid nimbosus Orion,
#########Quasque trahat secum menstrua luna vices.


page 304, image: s344

Omnia quae Graius quondam cantavit Aratus,
#########Antiqua Cilicum natus in urbe Solis
Quare age si quis amas nostra haec cognoscere voce,
#########Nec te operae, aut nostri paenitet officii:
Huc ades, antiqui qua stant monumenta sacelli,
#########Quaque docet leges Mystica turba suas.
Tempore quo liquidas iterum sol tendet ad undas.
#########Fecerit et geminas hora secunda notas.

IN EANDEM.

Lumina caelestis si quis cognoscere sphaerae,
#########Stellarumque ortus, interitusque cupis,
Et quae venturas praecedunt signa procellas
#########Quo pluviam Phoebe, quo ferat ore Notos.
Omnia quae Graia Cilicum generatus in urbe
#########Musarum docuit fretus Aratus ope.
Ad veteris venias vestigia nota sacelli,
#########Cum dederit geminos hora secunda sonos.

IN PRAELECTIONEM SOPHOCLIS.

Hactenus Argive cessantia pulpita linguae,
#########Et desueta suo Dorica Musa loco,
Incipient iterum solitis resonare Camenis,
#########Et nova vernanti pandere vela Noto.
Si quis amas igitur Graium monumenta virorum,
#########Et iuvat haec Latiis versa tenere modis.


page 305, image: s345

Huc ades antiqui qua stat vetus ara sacelli,
#########Quaque sacer tractat Biblica iura chorus.
Hic tunc quae restant Sophoclei scripta cothurni
#########Ausoniis dabimus percipienda notis.
Crastinus a medio cum Sol descendet Olympo,
#########Et faciet cursus hora secunda suos.

IN EANDEM

Musa Sophoclei nuper digressa cothurni
#########Ad loca quae Brontes, quae Steropesque tenent.
Consilio procerum veterem revocata sub aulam,
#########Ad solitum verso calle redibit opus.
Hic ubi Idumaeas quondam cecinere querelas,
#########Pro Christo Pharium qui docuere ducem.
Adsis quisquis amas Graium monumenta virorum,
#########Hora, qua solitum est Dorica scripta legi.

ALIUD IN EANDEM.

Intermissa diu vetus Camena
Graium quae referebat ora vatum,
Nunc tandem repetet vices priores,
Et plenis nova vela pandet Austris.
Quisquis nosse voles graves cothurnos,
Et Scaenae Sophoclem Atticae magistrum,
Adsis cras licet ad vetus Sacellum,
Quod quondam genus Isaci colebat,
Nunc legum domus est idem sacrarum,


page 306, image: s346

Horam cum rediens ab axe summo
Phoebus perficiet gradu secundam.

AD NICOLAUM SUUM.

Quod Nicolle tuum nomen de parte laborat,
#########Et quod idem brevius syllaba dempta facit.
Ne mirere adeo, sic quondam aetate priorum
#########Voce Perillus idem quod Perilaus erat.

NICOLAO KYPSELIDAE.

Si tibi forte libet teneras invisere nymphas,
#########Quas inter madido Lemnius ore furit.
Nec piget ad caecas mecum descendere cellas,
#########Qua calet undanti mista [reg: mixta] vapore domus.
Qua sudant homines, et saucia corpora ferro
#########Contrahit in tumidos sicya parva toros.
Huc ades, et vario tecum trepidantia motu
#########Nicole vel superum castra, vel ima petam.

INSCRIPTIO TINTINNABULI HEIDELBERGENSIS.

Dorothea dicor, cognomine Pallatina,
#########Hoc nomen Danis regibus orta dedit.
Imperii elector Fridricus me faciebat,
#########Coniugis haec essent ut monumenta suae.

TITINNABULUM SPIRENSE HORARIUM.



page 307, image: s347

Quinque ter exierant post natum saecula Christum,
#########Et messes geminae, et lustra peracta decem.
Cum dedit in praeceps laceram me miles ab alto,
#########Mox reduces talem restituere patres.

IDEM Carmen Numerale.

Me ferus in praeceps ex alto iecerat hostis,
#########Excipiunt faciles restituuntque patres.

PUGNA MAURICII ELECTORIS ET ALBERTI Marchionis. Carmen Numerale.

Qui cecidit, pugnat, qui vicit, is interit, ergo
#########Gratia par facti, victor ubique Deus.

CISIOIANUS.Periochh/

Vis breviter sacrosque dies scire, atque prophanos [reg: profanos],
#########Hic tibi per digitos Cisioianus eat.

IANUARIS Dierum XXXI.

Anni princ. Trium Reg. Antonii

Annua festa Magos, Nabataeaque dona reportant

Fab. et Sebast. Vincenti. Conversio Pauli.

Pone fabam Vincens, dat Paulus grandia farra.



page 308, image: s348

FEBRUARIUS Dierum XXVIII.

Purificat. [abbr.: Purificatio Mariae] Valent. [abbr.: Valentini] Cath. Petr. [abbr.: Cathedra Petri] Math. Apost. [abbr.: Mathiae Apostoli]

Cum Mariae quarto lustrantur februa parat
Insere bis sextam post Petri Matthia lucem.

[note: Intercalaris ex sententia colligitur. ]

MARTIUS Dierum XXXI.

Gregor. [abbr.: Gregorii] Gertrud. [abbr.: Gertrudis] Annuntiat. [abbr.: Annuntiatio]

Nocte dieque pari cum dat breve Gregorius ver
Germinat, et sacro flatu Mariae tumet aluus.

[note: Aequinoctium. ]

APRILIS Dierum XXX.

Ambrosii. Georgii. Marc. [abbr.: Marci]

Clara per Ambrosiam dum fulgent sidera noctem
Saepe dedere famem Gorgi, Marcique pruinae.

MAIUS Dierum XXXI.

Philip. et Iacob. Invent. cru. Ioan. ant. port. [abbr.: Philippi, Iacobi, Inventio crucis, Ioannes ante portas] Sophiem Urban. Petronel. [abbr.: Petronella]

Lippe crucem fers, Iane sirim, nisi frigora Sopis
Si vincant pluviae, damus Urbano mala Papae.

IUNIUS Dierum XXX.

Bonifac. Medard. Viti. Ioan. Bap. Petr. et Paul. [abbr.: Bonifatii, Medardi, Viti, Ioannis Baptistae, Petri et Pauli]

At rutilans Bonus est Medardus, et incluta [orig: inclita] Vitis
Sole rubens verso, tunc baptisabere Petre.

[note: Solstitiis ]

page 309, image: s349

IULIUS Dierum XXXI.

Visit. Mar. Uldarich. Chilian. Margareth. Mar. Magd. Iacob. [abbr.: Visitatio Mariae, Uldarichi, Chiliani, Margarethae, Mariae Magdalenae, Iacobi]

It visens, Udus mete Chilo, canina Maritis
Stella nocet, tua Peccatrix Iacobe resurgit.

AUGUSTUS Dierum XXXI.

Vinc. Petr. Sixtus Laurent. Assumpt. Mar. Timoth Bartholo. [abbr.: Vincula Petri, Sixtus, Laurentius, Assumptio Mariae, Timotheus, Bartholomaeus]

Petrus adest, da sextantes, da Laura Coronas
Astra petit genitrix, tibi Bartole clauditur aestas

SEPTEMBER Dierum XXX.

Aegidii Nati. Mar. Exaltat cru. Matthaei Apost. [abbr.: Nativitas Mariae, Exaltatio Crucis, Matthaei Apostoli] Michael.

Aeger amore furit, Nascens dea surge, crucem dum
Nox aequat, dum Matthaei, serit aequora Micol.

[note: Aequinoctium. ]

OCTOBER. Dierum XXXI.

Francisc. Dionys. Gall. Luc. Ursul. Undec. virg. Simon et Io. [abbr.: Francisci, Dionysii, Galli, Lucae, Ursulae, Undecim milium virginum, Simonis et Iudae]

Spumantes Francisce lacus Dionysius implet
Gallum Luca, sed Ursula te sequitur Canarutes



page 310, image: s350

NOVEMBER Dierum XXX.

Leonard. Martini. Praesent. Catharin. Andre. [abbr.: Leonardi, Martini, Praesentatio Mariae, Catharinae, Andreae]

Omnia dura Levat tuus o Martine Lyaeus,
Dicat Io praesens, dicat Costeia Paean.

DECEMBER Dierum XXXI.

Barb. Nicola. Conc. Mar. [abbr.: Barbarae, Nicolai, Conceptio Mariae] Luciae Thomae Natalis Christi

Despice Barba Nives, Mariam tibi bruma reducit.
Iam credit Didymus, iam nascetur Deus orbis.

DE NUMERO DIERUM, NOnarum et Iduum.

Bis senis totus completur mensibus annus.
Uno et triginta mensis stat quisque diebus,
Excepto Aprili, Septembri, cumque Novembri,
Te Iuni, quorum numero lux deficit una.
At cui bissextus quarto superadditur anno,
Viginti solis decurrit februus octo.
Mensis habet nonas a primo quisque quaternas.
Queis [reg: Quibus] binas addunt, October, Iulius, et Mars,
Et tibi Maia sacer, post idus octo sequuntur,
Quod superest mensis, reliquorum quisque dierum
A mox venturis numerantur retro calendis,
Atque has digestus per partes voluitur annus.



page 311, image: s351

QUAE SIGNA QUIBUS MENSIbus et quoto fere die oriuntur.

Bruma capro gaudet, Nabata Phryge, Februa pisce,
Vellere Gregorius, Fulgens bove, Castore frigus,
Cancer amat vites, Leo Margara, virgo coronas.
Sub cruce libra calet, Gallo nepa, Marte sagitta.

GEORGIO FOLLICIO.

Vangionum e populo doctissime nate Georgi,
#########Qui sacra Iusticiae [reg: Iustitiae], Pieridumque colis.
Si potes a chara non totam coniuge noctem
#########Musarum laetos inter abesse greges.
Vespere, cum clauso fessus Sol cedet Olympo,
#########Et faciet quintam labilius umbra notam.
Ad me cum reliquis venias conviva vocatis,
#########Hoc te, quam cernis, missa Thalia rogat.
Una erit affinisque tuus, notique tribules,
#########Quos regni socios sors dedit esse mei.
Neve legens nostri metuas tibi nomina regni,
#########Hoc alii titulo, tu meus hospes eris.

HUGONI BABETO.

Ad te quando voles veniam perdocte Babete,
#########Nec magno sumptu est, ut saturemur, opus.
Nec numerosa tibi, propter nos, turba vocandae est,
#########unus pro multis tu mihi solus eris.


page 312, image: s352

Quamquam et Nicoleos placet, atque Atlantide natus,
#########Cumque Myleo is cui nomina cura dedit.
Et quicumque domo tecum versantur in una
#########Praeterea, fidei credita turba tuae.
Tu modo ne sumptus facias nimis, optima coenae [reg: cenae] est,
#########Libera quae perhibet pocula mista [reg: mixta] iocis.

IN IUDICIUM SALOMONIS.

Quo sua quisque ferat bona vel mala corde, videto,
#########Arbitrio lites qui moderare tuo.
Namque ut verba reo desint, et testis agenti,
#########Proditur indicio [orig: inditio] mens tamen ipsa suo.

IN IUDICIUM CHRISTI.

Hic operum finis, rerum est haec ultima meta,
#########Haec fora stant cunctis mox obeunda reis.
Quare age venturae circumspice praemia vitae,
#########Seu bene quid facies, seu male quid facies.

IN IMAGINEM IUDICIS, CUIUS oculi et manus obligati, aures autem extant [reg: exstant] utrinque.

Iudicis hac iusti cernis sub imagine formam,
#########Quem neque sors hominum, nec data dona movent.
Aures qui parti patientes praebet utrique,
#########Atque oculos idem continet, atque manus.

AD HENIOCHUM.



page 313, image: s353

Dum tua te fidibus mulcet testudo canoris,
#########Temperat et dulces addita Musa sonos.
Me mea sollicitis uxor necat improba fusis,
#########Dum trahit invita grandia persa colu.
Heu quam disparibus peraguntur tempora fatis,
#########Te tua Musa levat, me mora longa necat.
Quod nisi nox crebris properaret serior horis,
#########Verteret et tacitos Maenalis ursa polos.
Aut tua leniret facerem mea tempora Musa,
#########Aut mea turbaret cantica vestra colus.

DE EODEM.

Dum sedet, et gracili modulatur carmina plectro
#########Heniochus, dulces et regit ore sonos.
Audiit, et caelo Phoebus caput extulit alto,
#########Et quid, ait, nostram pulsat et iste Lyram?
Nec satis Haemonias illi didicisse tot herbas,
#########Et quo quaeque levet languida membra modo?
Sola igitur restant venturi tempora fati,
#########Quaeque furore canit Pythia rapta meo.
Haec quoque si norint homines, caveantque futuris,
#########Thessalus heu vere tunc ego pastor ero.

TEMPORA INCURSUS FRANCICI.

Annum si quaeris quo Francica coepit Erynnis,
#########Collige quem numerum Laodamia facit.


page 314, image: s354

Collige quem numerum facit Admirabile, mox et
#########Tempora cum fuimus bellica praeda, scies.
Dii faciant, isto tandem res fine quiescant,
#########Nec gravior veniens nos quoque Turca premat.

IDEM ALITER.

Dum sedet et populis dictat nova iura sacerdos,
#########Dum caelum arbitrio subiicit ipse suo.
Deficit Arctoum miles collectus ad Albim,
#########Laxat et obsessae moenia Parthenopes.
Inque solum versus Rhenus quod claudit et Ister [reg: Hister],
#########Implicat innumeris sacra, prophana [reg: profana] malis.
Tempora qui quaeris, tanti numerumque furoris,
#########Aspice quem versus litera prima facit.

AD POLYPHEMUM.

Quod sint exigui, nostros Polypheme libellos
#########Carpis, meque aliquid scribere grande iubes.
Non omnes Chio similes licet esse poetae,
#########Aut quantus Patavi natus in historia.
Nec minus in satyra laudatur Persius una,
#########Quam vetus in tota Marsus Amazonide.
Est aliquid proprios intra consistere fines,
#########Atque animi vires noscere quenque [reg: quemque] sui.
Sed tu fucorum similis Polypheme videris,
#########Qui laceras alios, et nihil ipse facis.

DE MENALCA.



page 315, image: s355

Mumpsimus indocto, quidam pro sumpsimus ore
#########Annos orabat terque quaterque duos.
Id gravis arripuit potoris cura Menalcae,
#########Ut magnum, cunctis ingeminatque locis.
Et seu pocla levat spumantia, Mumpsimus inquit,
#########Sive levat ventris, mumpsimus inquit, onus.
Hoc idem templis, hoc cum spaciatur [reg: spatiatur] in agris,
#########Hoc quodcumque facit, Mumpsimus addit, opus.
Mumpsimus hoc igitur, quibus est insania laudi,
#########Autoris [reg: Auctoris] celebrant ebria turba sui.

IN TURRICULAM ILLUSTRISS. [abbr.: ILLUSTRISSIMI] PRINCIPIS PALAT. [abbr.: Palatini] DUCIS Ottonis Henrici, qua ille omnis generis nomismata vetera asservabat.

Parce hospes, veterum sunt haec penetralia regum,
#########Mundus ab antiquo quos tulit usque chao.
Huc Princeps descendit Otho, cum pascere vultus,
#########Et proceres inter pectora quaerit avos.

ALIUD.

Hac inclusa iacet turri veneranda vetustas,
#########Este procul, si quos non nisi nota, iuvant.
Hic auro expressos, argento, aut aere licebit
#########Cernere, quos aevum protulit omne Duces.

ALIUD.

Pascere vis oculos, avidam vis pascere mentem,


page 316, image: s356

#########Aspectuque frui, concilioque Ducum.
Huc ades, et veteres cernes ex ordine reges,
#########Europa atque Asia quos tulit et Libya.

ALIUD.

Quid dubitas hospes? parva sub mole theatrum
#########Aspicis hic ingens, et loca digna Duce.
Hic digesta iacent aevi monumenta prioris,
#########Totaque transacti temporis historia.

ALIUD.

Pyramides alii mirentur, et ostia Nili,
#########Moeniaque antiquae vasta Semiramidis.
Hac sub mole, licet, videas memorabile quidquid
#########Omne tulit tempus, vel tulit omne solum.

ALIUD.

Noscere vis Graios, Italos vis noscere reges,
#########Eoosque Duces, Hesperiosque Duces,
Huc ades, hic omnes conclusit mole sub unae
#########Unius virtus, dexteritasque Ducis.

ALIUD.

Quod genus hoc turris, quaeve haec est machina, quaeris?
#########Disce, vetustatis cella, penuque vocor.
Hic Latii, Graecique Duces, hic Barbara regna,
#########Moles haec orbis totius instar habet.

ALIUD.



page 317, image: s357

Hac sub mole latent vetustioris
Aevi nomina, Principumque vultus,
Quotquot Sol oriens, cadensque vidit,
Res est sacra, facessite hinc profani.

ALIUD.

Augustas facies, sacrosque vultus
Regum, quos tulit undequaque tellus,
Moles ista suis tegit latebris.
Absis, quisquis habes manus proteruas.

ALIUD.

[gap: short poem]

ALIUD.

[gap: short poem]


page 318, image: s358

IN TURRICULAM D. [abbr.: DOMINI] HIERONYMI AGNINI.

Caesareos vultus, veterumque nomismata regum,
#########Haec servat loculis machina tecta suis.
Parce hospes, tactuque cave haec temerare profano,
#########Quae nisi sunt casta non adeunda manu.

AD LECTOREM DE LUDO SAGITTARIO.

Qui legis hos crasso deductos stamine versus,
#########Et quereris cultus carmen habere parum.
Tempora cum studiis confer praesentia nostris,
#########Et dices multum nos potuisse nimis.
Nam tritum est, leges inter fera bella tacere,
#########Nec Mars cum Musis rem bene iunctus habet.

ALIUD.

Cetera qui coemis tot passim scripta libellis,
#########Non grande est precium [reg: pretium], me quoque, lector, eme,
Aspicies studium, et placidae vestigia pacis,
#########Nec mora portanti, nec grave pondus ero.

ALIUD.

Tempus fallere qui cupis molestum,
Atque horas male collocare paucas,
Exilem licet hunc legas libellum,
Paruo qui tibi comparatus aere,
Nec sumptus faciet, moramque longam,


page 319, image: s359

Si non suaviter, attamen levabit.

AD OLYMPIAM.

Quae Latias nymphas, quae vincis Olympia Graias,
#########Pierii sacro semine nata chori.
Accipe non aequo deductos stamine versus.
#########Et male Teutonicis carmina texta iugis.
Quae tibi si placeant, Phoebo placuisse putabo,
#########Meque operae precium [reg: pretium] grande tulisse meae.
Sin autem a vero tibi deerravisse videbor,
#########Plusue, minusue aliquidque, posuisse, decet.
Materiae novitas culpam sine vendicet istam,
#########Et veniam, ingressis, hanc, iter, adde, novum.
Namque etiam volucres inter, non parva, sagittas,
#########Longius a posito pars volat acta scopo.
Nec quae stridenti iaculo petit eminus hostem,
#########Perpetuo voti dextera compos abit.

IANO OBSIDIANO.

Unam si libet, alteramque mecum
Horam fallere Iane fabulando
Huc ad me venias licet, bibemus,
Ludemusque sub arbitro Lyaeo.
Soles occidere et redire possunt,
Verona genitus poeta dixit.
Nobis cum semel occidit brevis lux
Nox est perpetua una dormienda.


page 320, image: s360

Ergo donec abit, reditque nobis
Sol magni moderator ille mundi,
Idem qui facit et diem reducit,
Subiecti Domino, Deoque Christo.
Ludo, qua licet, et mero vacemus,
Rumoresque senum severiorum
Quantum est Clavigerumque Memnonumque
Omnes unius aestimemus assis,
Quos cum saeva venit manu potenti
Austeros licet, et minace vultu
Terrentes hominesque daemonasque
Nobiscum feret una mors sub umbras

AD EUNDEM.

Cur toties mutet quaeris sua tecta Lyaeus,
#########Atque iterum sedes poscat habere novas?
Vicinas Sophia nuper migravit in aedes
#########Gaudens antiqua sobrietate dea.
Hanc madidi fugiunt Fauni, Satyrique bicornes,
#########Silenusque pater, Thyrsigeraeque nurus.
Ast idem dicis, cur imam tendit in urbem,
#########Tam procul a vatum, Pieridumque choro?
Iuxta habitant Paphiae proles cognata puellae,
#########Iungi cum Baccho vult sua castra Venus.

IDEM ALITER.

Cur veteres latebras mutata sede Lyaeus


page 321, image: s361

#########Linquat, et extrema degat in urbe rogas?
Vicinos habitat sapientia sicca penates,
#########Hanc fugit, hanc madido non amat ore deus.
At procul hinc Veneris iuxta colit antra sacerdos?
#########Hanc pridem sociam quaerit habere deam.

IOANNI PHILOTO.

Dum tu Chenopodis gaudes dulcedine Bacchi,
#########Teque tuos inter Musa, Philote, beat.
Hic ubi purpureas delibat vinitor uvas,
#########Et redolent protropo dolia crebra mero.
Nos vario interea curarum frangimur aestu,
#########Dum pars saeva studet vincere fata fuga.
Pars sedet, et trepido perculsa subinde timore,
#########Paeonias toto pyxidas ore vorat.
O hominum infirmum genus, impatiensque malorum,
#########Et veniens semper quid ferat hora, timens.
Nec Domino credens, nec quod iubet ille, recordans,
#########Sed totum mundi sordibus implicitum
Nam quid Theriaci prosunt alabastra veneni,
#########Aut Mithridatenis [reg: Mithridateis] pharmaca mista [reg: mixta] modis?
Vel quos Armenii seruent medicamina boli,
#########Aut signata ducum Lemnia terra notis?
Si Dominus iusta peccantes vindicet ira,
#########Ultrices nobis iniiciatque manus?
An nescis capitis numeratos esse capillos,
#########Nec cadere hinc minimum, quin volet ille, pilum


page 322, image: s362

Nos Domini, quidquid sumus, hoc sumus, illius omne
#########Quod stat, quodque cadit, stat, cadit, arbitrio.
Illum igitur spectes, illum prece pronus adores,
#########Ille tibi Hippocrates, ille erit Andromachus.
Praecipue genitum clausa de virginis aluo,
#########Supplicibus votis, supplice posce manu.
Hic hominum vitae consors, consorsque Tonantis,
#########Mulcebit placidi pectora cara patris.
Et nos incolumes me dia inter vincula mortis
#########A saeva eripiet numine peste suo.
Hic etiam raptis fato, et iam lumine cassis
#########Restituet caelum, restituetque diem.
Cuius perpetuo celebrentur carmine laudes,
#########Gloriaque haud ullo stet moritur a die.

CONFIDE ET AMA.

Confisus Domino tua pectora crede Tonanti,
#########Omnis ut illius stet tua cura fide.
Nec metus aut rabies ab eo te separet ulla,
#########Fracta licet toto corruat orbe salus.
Inde tuo si quis studio, aut ope postulet uti,
#########Debita cui rerum sors alimenta negat.
Esse velis aliis talis, tibi qualis es ipse,
#########Et mala vicini damna putare tua.
Tempora dum praesens mortalia finiat aevum,
#########Atque alio veniens nos levet aura polo.
Maxima sic geminis dictat lex scripta tabellis,
#########A Domino Sinai tradita in arce iugi.



page 323, image: s363

IDEM ALITER.

Vivere vis recte? Dominum cole pectore toto,
#########Ingenii atque animi cura sit ille tui.
Lex ea praecipua est, et prodita summa Prophetis,
#########Divina Mosi tradita prima manu.
Proxima cui deinceps, ut ames genus omne tuorum,
#########Et facias aliis quod cupis ipse pati.
Reque iuves miseros, verbis solere dolentes,
#########Gratiaque afflictis sit tua prompta viris.

IN NUPTIAS IOAN. [abbr.: Ioannis] FRIDErici [correction of the transcriber; in the print FRIDEderici] Ducis Saxoniae, Ioannis Friderici filii.

Pangite gratantes Domino nova carmina Musae,
#########Pangite caelesti cantica digna Deo.
Ecce redit felix iterum concordia rerum,
#########Mitior et summo spirat ab axe Notus.
Quaeque diu gravibus flagrarunt pectora curis,
#########Haec Deus et melior foedere iungit Amor.
Salve magne parens, quacumque in parte piorum
#########Caelicolum spectas umbra beata choros.
Et tu magnanimi qui patris iussa secutus,
#########Connubio [reg: Conubio] revocas foedera prisca novo.
Ergo olim veniet lustris labentibus aetas,
#########Fiat ut e multis Saxonis una domus.
Quodque parum placido iacuit sub numine pressum,


page 324, image: s364

#########Floreat, et tempus vivat in omne decus.

AD CAROLUM HUGELIUM.

Carole magnorum qui gestas nomina regum,
#########Et genus a doctis ducis utrinque viris.
Grata fuere mihi tua carmina, grata voluntas.
#########Et placet ingenui pectoris officium.
Atque utinam detur, quo tu me hortaris euntem,
#########Cursibus hunc portum prehendere posse meis.
Nulli equidem studio, nulli tibi deesse labori
#########Dicerer, aut partes negligere ipse meas.
Sed me nescio quae traxit fortuna ruentem,
#########Imparibus vinxit quae mea colla iugis.
Et male tantarum tot subter pondera rerum
#########Deficit, et curis mens mea victa iacet.
Atque ut inexpertus succumbit nauta procellis,
#########Per mare qui primum tendere capit iter.
Sic ego, quem vires, quem rerum deficit usus,
#########Horreo, et ad fluctus ipse stupesco novos.
At tu quo virtus tua te vocat, arripe cursum,
#########Et sequere Aonias spe comitante Deas.
Et capies olim quaesitae praemia laudis,
#########Parsque eris in sacro tu quoque certa choro.

AD ANIMUM SUUM Brevis consolatio.



page 325, image: s365

Multa quidem infelix, multa atque indigna tulisti,
#########O anime, et summis annumeranda malis.
Sed sors haec vitae est, nostros quae colligit annos,
#########Cumque hominum est eadem conditione tua.
Perfer et obdura, quis scit, quae tempora restent,
#########Aut mala quis dexter finiet ista Deus?
Non semper pluviae glomerantur in aethere nubes,
#########Nec semper tumidas verberat Eurus aquas.
Interdum et caecis Sol interponitur umbris,
#########Et redit a multis clarior una dies.
Quare age te obfirma, teque ad meliora reserua,
#########Invenient aliquam fata, Deusque viam.

AD MUSAM DE OBITU CONIUGIS SUAE.

Concipe lugubres mea concipe Musa querelas,
#########Et feriant animum tristia nostra tuum.
Ecce iacet thalami, quondam mea cura, iugalis,
#########Ante suum aevo funere mersae diem.
Quaeque diu fuerat decus et tutela mariti,
#########Externo tegitur corpus inane solo.
Sic rosa, sic violae tenera carpuntur in herba,
#########Sic spatio [orig: spacio] intereunt optima quaeque brevi.
Ergo iaces humili terrae defossa latebra,
#########Illa diu thalami cura, fidesque mei?
Teque aliena premit non aequo cespite tellus,


page 326, image: s366

#########Nec patria, aut notae te videt ora domus?
Quas igitur lacrimas fundam, quas ore querelas.
#########O curae victrix unica cura meae?
Quid querar, aut luctus in quos mea corda resolvam:
#########Deficit a tantis mens mea victa malis.

EPITAPHIUM GERTRUDIS UXoris suae, quae decessit 17. Calend. Septembr. An. [abbr.: Calendas Septembres Anno] Domini 1548 aetatis suae 40.

Conditur hac hospes, coniunx, tellure Micylli,
#########Pamphila cui Graeco nomine nomen erat.
Undecimum gravida partum gestaverat aluo,
#########Undecies annos coniuge nupta duos.
Cum fera clauserunt miseram hoc sub fata sepulchro,
#########Heu procul a patria, et flumine Moene tuo.

ALIUD SUB UMBRA DEFUNCTAE.

Desinit o miseri superos urgere querelis,
#########Et lacrimis tumulum sollicitare meum.
Frustra est, quae rebus querimonia sumitur istis,
#########Fata Deum nulla stant revocanda prece.
Sed potius subeat, quanto discrimine rerum,
#########Dividitur nostro vester ab orbe locus.
Et Domino casus tandem permittite vestros,
#########Discite et haec aequa funera mente pati.
Tempora perpetuo peraguntur vestra labore,
#########otia nos nullo fine domanda levant.



page 327, image: s367

EPIGRAMMA IN EPICEDION eiusdem ad Lectorem.

Si quis forte leges, si quis tamen haec legis hospes,
#########Non bona, cum rebus carmina pone suis.
Proveniunt animo quae sint placitura, sereno,
#########Nos dolor et curae composuere graves.

EPITAPHIUM CATHARINAE filiae primogenitae.

Hic defuncta iacet noti Catharina Micylli,
#########Nata novo quondam filia prima patri.
Quartum post nonum, quae nondum impleverat annum,
#########Cum periit telis fixa Diana tuis.
Candida sic primo carpuntur lilia flore,
#########Tempore sic recidit, quo fuit orta, rosa.

EPIT. [abbr.: epitaphium] LUCRETIAE FILIAE SUAE.

Conditur hic maesti Lucretia parva Micylli,
#########Tertia nata suo, mortua prima patri.
Nonum quae vitae nondum compleverat annum,
#########Isto cum iacuit peste perempta solo.
Ossibus ergo licet, recubent ut molliter, optes,
#########Nam mens aetheriae [orig: aethereae] vivit in orbe plagae.



page 328, image: s368

EUSEBIO MICYLLO, FILIO, INFANTI.

Conditur hic tenero praereptus ab ubere matris,
#########Eusebius parvo parvus et ipse solo.
Nondum luna suos iterum collegerat ignes,
#########Mortuus ut iacuit, qui modo natus erat.
Rara viget terris pietas, quare hunc quoque Christus
#########Longius a caelo noluit esse suo.

[note: Obiit suae aetatis 53. die.Anno Domini 1541. Maio mense. ]

CASPARI MICYLLO, FILIO, INFANTI.

Mortuus en parva iaceo tumulatus arena,
#########Qui modo magna patris gaudia, Caspar, eram.
Infantem rapuit me matris ab ubere Parca,
#########Natus cum menses quinque decemque forem.
At tu si qua tui tangit te cura Micylli,
#########Iam quartum maesti commiseresce patris.

HIERONYMO MICYLLO, FIlio, infanti, qui obiit Heidelbergae Anno Domini 1547. sexto Calend. [abbr.: Calendas] Iulii.

Conditur, en hospes, tantilla Hieronymus urna,
#########Hebdomadas natus ter modo quinque, puer.
Quem neque spes patris, nec pravi nescia vita,


page 329, image: s369

#########Eripuit manibus Parca maligna tuis.
Et senibus parcat falso dea nomine dicta,
#########Ubere quae puerum matris ab usque rapit?

EPITA. [abbr.: epitaphium] BALTHASARIS ARTOCOPI MUSICI.

Parce hospes tumulo, sacer est locus iste camenis,
#########Et circum tacita plangit Apollo lyra.
Artocopi tegit hoc Balthasaris ossa sepulchrum,
#########Artis qui melicae totius instar erat.
Quo neque ventosis melior cantare cicutis,
#########Nec dare multiplici voce canenda, fuit.
Et poterat dulci modulamine flectere Divos,
#########Invideant tantis ni fera fata bonis.

[note: Obiit 6. Calend. August. [abbr.: Calendas Augustas] Anno 34. ]

EPITA. [abbr.: epitaphium] PHILIPPI A FURSTENBERG.

Quisquis ad haec casu venies monumenta viator,
#########Molliter ut recubent ossa precare mea.
Civis eram, pacis simul et pictatis amator,
#########Musis ac studiis deditus ingenuis.
Principe cognomen tenui de monte, Philippus,
#########Claro, si qua ea laus, natus et ipse loco.
Cetera scit patria, et per tot modo tempora cives,
#########Eloquio tecti, consiliisque meis.



page 330, image: s370

EPITA. [abbr.: epitaphium] ANNAE, ET HEDINGIS, CONIUGUM EOBANI HESSI.

Hoc quoque, non longum est, hospes lege. namque mariti
#########Unius uxores haec tegit urna duas.
Utraque cum senos vixisset nupta per annos,
#########Iunior Hedingis, sed prior Anna, cadit.
Utraque cum terna ditasset prole parentem,
#########Soluuntur quarto, morte, puerperio.
Ergo pari fato, quibus est sua vita peracta,
#########Et quas sors ambas una, eademque tulit.
Non geminae his animae, verum fuit una, vicissim
#########Quae corpus spatio [orig: spacio] rexit utrumque pari.
Et cum tam similes teda [reg: taeda] nupsere iugali,
#########Nempe vir unius coniugis ille fuit.

EPITA. D. [abbr.: epitaphium Domini] HIERONYMI AGNINI.

Hic senior recubat clausis Hieronymus annis,
#########Agninae quondam stemma, decusque domus.
Cuius multa fuit vitae, sed maxima virtus,
#########Constanti coluit quod pietate fidem.

ALIUD EIUSDEM.

Consilio iuvenis defendi, et lege clientes,
#########Mox senior colui foedera Christe tua.
Nunc victus iaceo fatis, Hieronymus, actus,


page 331, image: s371

Hic me natorum contumulavit amor.

ALIUD EIUSDEM.

Agninos fratres nosti si forte viator,
#########Illorum genitor mole sub hac recubo.
Plurima cum possem, delegi ex omnibus illud,
#########unica ut efferret, me tua Christe fides.

ALIUD EIUSDEM.

Hic iaceo tacitis Hieronymus additus umbris,
#########Post terna aetatis Lustra peracta quater.
Haec habeo, quae cognovi sacra atque profana,
#########Cetera mors isto condidit atra solo.

ALIUD.

Tu quod es, hospes, eram, quod ego sum, tu quoque fies:
#########Quae tibi vis fieri iusta, precare mihi.

EPITA. [abbr.: epitaphium] EIUSDEM ET UXORIS BARBARAE.

Hic pater, hic coniunx tumulo clauduntur eodem,
#########A quibus Agninae nata propago domus.
Quae tenuit vivos inter se gratia iunctos,
#########Haec eadem summa iunxit utrumque die.
Quod memori hic nati testantes carmine, triste
#########Hoc fecere quidem, sed tamen officium.

ALIUD EIUSDEM.



page 332, image: s372

Quae pietas, quae casta fides, quae fama meretur,
#########isti debentur praemia cuncta loco.
Hic Agninorum requiescunt morte parentes,
#########Iusticia [reg: Iustitia] et sancta praediti uterque fide.
Quos ut perpetuae iungebat gratia vitae,
#########Sic quoque habent fato corpora iuncta pari.

ALIUD.

Parca sub hoc geminos clausit tellure parentes,
#########Agninam superis qui genuere domum.
Gratia quae vitae fuit, haec quoque fata secuta est,
#########Tempore finitimo, morte obiere pari.

EPITA. [abbr.: epitaphium] GULIELMI REIFFENSTEIN.

Cetera qui spectas oculis lustrantibus hospes,
#########Haec quoque, non longum est, carmina pauca lege.
Conditus exigua iacet hic Gulielmus in urna,
#########Ille decus generis, famaque clara sui.
Cui modo cognomen saxum dabat, atque pruina,
#########Sed celebrem virtus nunc quoque multa facit.
Nam neque Musarum, aut pietatis amantior alter,
#########Nec magis ingenio qui valuisset, erat.
Una in parte miser, quod non et lumina coniunx,
#########Et nati absentis composuere patris.

ALIUD EIUSDEM.



page 333, image: s373

Quantum fata valent? iacet hoc Gulielmus in agro,
#########Nomen cui saxo iuncta pruina dabat.
Vivus qui sancte coluit rectumque fidemque,
#########Et doctas socia cum pietate deas.
Principibus charus, privatis carus [orig: charus] amicis,
#########Nec minus eloquio, quam bonus ingenio.
felix, si tantum potuissent lumina patris
#########Tot nati, aut coniunx claudere maesta viri.

ALIUD EIUSDEM.

Hoc tumulo cineres Gulielmi atque ossa teguntur,
#########Nomen cui saxum, cuique pruina dabat.
Qui simul Aonidum, simul et pietatis amator,
#########Ingenioque potens, eloquioque fuit.
Ante alios felix, nisi quod neque lumina coniunx,
#########Nec tot natorum composuere manus.

ALIUD EIUSDEM.

En tegit haec humili Gulielmum cespite tellus,
#########Multorum e numero qui modo primus erat.
Nomen cui generis saxo coniuncta pruina,
#########Sed famam virtus, ingeniumque dabant.
Si quid habet pietas, si quid pia numina Musae,
#########Debetur tanto laudis id omne viro.

ALIUD.

Quid dubitas hospes? iaceo his Gulielmus in oris,
#########Nomen cui saxo iuncta pruina dedit.


page 334, image: s374

Doctrinae et virtutis amans, neque laudis egenus,
#########Dum sequor huc rerum commoda, morte premor.

ALIUD.

Vivite felices, quorum Deus aequior aevo est,
#########Me raptum e medio fata maligna premunt.
Sanguine pachnilithus, Gulielmi nomen habebam,
#########Virtutum, ut taceam cetera, amator eram.

ALIUD EIUSDEM.

[gap: short poem]

ALIUD EIUSDEM FRATRI.

[gap: short poem]


page 335, image: s375

EPITA. [abbr.: epitaphium] IOANNIS CORTOBOSCI BELGAE E GRAEco Andr. [abbr.: ?] Masii versum.

Omnia qui didici, quae mens humana peragrat,
#########Praemia nec tamen hinc hactenus ulla tuli.
En iaceo, o frustra quae spes trahis invida nostras
#########Proque piis meritis funera, Parca, refers.

EPITA. [abbr.: epitaphium] THOMAE RHYNERI, qui obiit Anno Domini 1546. mense Decembri.

Multorum mores qui quondam et pectora finxi,
#########Dum studia intonsi dirigo prima gregis.
Quique idem Latias Graiis addendo camenas
#########Ingenua docui quidquid in arte fuit.
Rhynerus patrio, proprio sed nomine Thomas,
#########Cui genus et proavos Suevica terra dedit.
Corporis hoc tandem posui sub marmore molem,
#########Ulterius nostri mors habet atra nihil.

ALIUD EIUSDEM.

Rhynerum noras hospes, puto, nomine Thomam,
#########Notior his terris quo modo nullus erat.
Dorica qui Latiis miscendo scripta camenis
#########Excoluit nostras tempora longa scholas.
Illius hoc Parcae clauserunt ossa sepulchro,
#########Ulterius saevae nil potuere Deae.



page 336, image: s376

ALIUD.

Conditus hoc tegitur Rhynerus marmore Thomas,
#########Fama suae gentis, fama, decusque scholae.
Cuius tu poscas ut molliter ossa quiescant,
#########Et cineres, hospes, cetera morte vacant.

ALIUD.

Hospes quid properas? parumper asta,
Huius dum titulum legas sepulchri.
Nam clausus tumulo iacet sub isto
Thomas ille domi, forisque notus.
Qui Nicrus rigat arva, quaque Rhenus,
Doctrinae columen severioris,
Et sollers rudis arbiter iuventae,
Rhyneri generis decus perenne,
Cuius te rogo manibus quietem,
At vitam tibi quisquis es precare.

EPITA. [abbr.: Epitaphium] IOANNIS REIFFENSTEIN.

Hic situs est, quondam vacuo qui fusus in agro,
#########Venatum, subita morte, profectus, obit.
Quique pruinosi referens cognomina saxi,
#########Aevo post fratres quattuor imus erat.
Aequales Ianum dicebant, gloria gentis
#########(Dent superi vitam) magna futura suae.


page 337, image: s377

Tanta huius pietas, tantae artes: perge viator,
#########Atque optes placido manibus esse loco.

EPITA. [abbr.: epitaphium] HELENAE UXORIS D. [abbr.: Domini] Hartmann Hartmanni.

UMBR. [abbr.: UMBRA] Conditur hic Helene. HOSP. [abbr.: HOSPES] Quaenam dic, anne Lacaena?
#########UMBR. [abbr.: UMBRA] Non, sed in his Nicri Teutonis orta iugis.
Coniugis Hartmanni decus, et solamen amoris,
#########Dum favit socio Parca, Deusque thoro [reg: toro].
Quidquid castus amor, quidquid sincera voluptas
#########Dulce habet, hoc isto clauditur omne solo.
HOSP. [abbr.: HOSPES] Ergo illi aeternum spiret ver: floreat aestas,
#########Terraque nec cineri sit gravis ulla pio.

EPITA. [abbr.: epitaphium] ANNAE CONIUGIS D. [abbr.: Domini] Ioannis Desleri.

Hic pia Desleri coniunx tumulata Iohannis
#########Ante diem maesto funere mersa iacet.
Annae cui proprium nomen fuit, at sua genti
#########Cum patrio montes, Runca latina dedit.
Non erat hac forma, non hac praestantior arte
#########Femineum decorat quae modo cumque genus.
Et poterat vultus in se convertere quosuis,
#########Quos pietas movet, et cum pietate pudor.


page 338, image: s378

Sed neque fata genus retinet, neque funera virtus,
#########Una eademque omnes sors manet, una via.

EPITA. [abbr.: epitaphium] SIBYLLAE UXORIS D. [abbr.: Domini] Philippi Halesii.

Aspicis hic, hospes, castae monumenta Sibyllae,
#########Non Chalcidensis, aut Erythraeae illius.
Sed quae iam pridem, de sanguine nata Cratandri,
#########Uxor marito nupta fuit Halesio.
femina post nullas umquam [orig: unquam] memoranda puellas,
#########Quas vel fides, castusue nobilitat pudor.
Huic igitur pacem, facilemque precare soporem,
#########Dum clausa tumulis corpora resurgant suis.

ALIUD EIUSDEM.

Nomine si qua tibi fuit, hospes, nota Sibylla,
#########Hartmanno quondam de genitore sata.
Quae genus Haleso thalamis sociata Philippo
#########Quodcumque est castae coniugis, omne tulit.
Illius hic iuxta cineres, atque ossa teguntur,
#########Ante diem saevo funere mersa suum.
His igitur pacem, facilemque precare soporem,
#########Dum redeat membris reddita vita suis.

ALIUD EIUSDEM.

Nomine si qua tuas, hospes, pervenit ad aures
#########Hartmanno quondam nata Sibylla patre.


page 339, image: s379

Connubio [reg: Conubio] Haleso quae dudum iuncta Philippo,
#########Vixit cum summa laude pudicitiae.
Sed primis eadem (sic Dii voluere) sub annis
#########Deseruit maestum, morte perempta, virum.
Illius hic infra tacito sub marmore corpus,
#########Et quicquid reliquum fata delere, iacet.
Cui tu nunc requiem, placidumque precare sopore,
#########Dum relevet somno corpora summa dies.

EPITA. [abbr.: epitaphium] ADAMI A Schuvechenheim.

Hoc tegitur saxo Schuechemi corpus Adami,
#########Summus qui fratres quattuor inter, erat.
Ingenio praestans, praestans virtutibus, et mox
#########Si vivat, generis fama futura sui.
Sed decus hoc terris invidit Parca, priusque
#########Vitae quam legeret bis duo lustra cadit.
Sic rosa, sic violae prima carpuntur in herba,
#########Tempore sic pereunt optima quaeque brevi.

EPITA. [abbr.: epitaphium] IOANNIS A Lasco Poloni.

Si genus, aut virtus, si clarum nomen avorum,
#########Aut vis magnarum si qua valeret opum.
Debuerant merito nobis ignoscere Parcae,
#########Longius et saevas abstinuisse manus.
Sed neque vis, nec opes, neque summa potentia regum,


page 340, image: s380

#########Funera, vel mortis vim prohibere potest.
Ergo miser iaceo primis ereptus ab annis,
#########Lascorum nuper famaque, spesque domus.

EPITA. [abbr.: epitaphium] GENEROSI COMItis Thomae a Rheni et Wilda etc. [abbr.: et cetera] qui obiit Anno Domini 1553. aetatis suae 21 .

Quid dubitas hospes, iacet hoc sub marmore Thomas,
#########Et decus et patriae spes modo summa suae.
Qui veteri comitum Rheni de stirpe creatus,
#########Ingens huius erat fama futura domus.
Ni Deus, et rebus melioribus invida fata,
#########Ante suum raperent optima quaeque diem.
Viginti aetatis nuper compleverat annos,
#########Cum fera mors isto condidit ossa solo.
Nil Patria amisit, nil mater carius [orig: charius] illo,
#########Fleverunt rapti femina, virque vices.

EPITA. [abbr.: epitaphium] GENEROSI DOmini Bernhardi, Comitis a Solms, et Domini in Muntzenberg.

Conditur hoc tumulo comitum de sanguine natus
#########Sulmo quibus patrium nomen habere dedit.
Quique tenent montis dicti de voce monetae


page 341, image: s381

#########Imperia, et Catthis rura propinqua iugis.
Bernhardum laeti quondam dixere parentes.
#########Primum cum liquido vidit in orbe diem.
Nunc iidem maesto defunctum pectore lugent,
#########Et raptum iusti funeris ante diem.
Francorum patriam sumptis defenderat armis,
#########Tunc cum vicinos Mars rapiebat agros.
Francorum in patria non aequo victus ab hoste est,
#########Proxima Suevorum qua vada Moenus habet.
Quisquis es, huic requiem, placidumque precare soporem,
#########Dum veniens summum finiat hora diem.

EPITA. ILLUSTRISS. D. [abbr.: epitaphium illustrissimi] DOmini Philippi comitis Palatini, et Ducis utriusque Bavariae, qui decessit Anno Domini 1549.

Cetera qui circum lustras monumenta viator,
#########Haec quoque non longa est, perlege pauca, morae.
Si Ducis audita est forsan tibi fama Philippi,
#########Clara Palatinae quem tulit aula domus.
Qui modo Pannonicam defendit ab urbe Viennam,
#########Et soluit trepidos obsidione viros.
Tunc cum Threicii vastarent omnia Turcae,
#########Et tremerent subito Norica regna metu.
Mox etiam implevit magnum virtutibus


page 342, image: s382

#########Utilis hinc armis, utilis inde toga.
Illius hac tegitur corpus venerabile terra,
#########Hic animam, hic vitam reddidit ille Deo.
Quo te si pietas, si quid movet incluta [orig: inclita] virtus,
#########Iunctaque cum summa nobilitate fides.
Huic opta ut cineres placida cum pace quiescant,
#########Condita nec tellus durior ossa premat,
Nam pius ad caeli sublatus spiritus arces,
#########Cum Christo vivit tempus in omne suo.

ALIUD EIUSDEM.

Inclitus ille armis Dux et pietate, Philippus,
#########Clara Palatinae quem tulit aula domus.
Qui pariter laudis studio flagravit honestae,
#########Et vixit solidae relligionis amans.
Virtutum postquam decoratus honore suarum,
#########Rettulit hinc meritis praemia digna suis:
Et documenta dedit dextraeque animique virilis,
#########Et quid consilio posset, et ingenio.
Hic ubi Pannonicam defendit ab hoste Viennam,
#########Et soluit trepidos obsidione viros.
Tunc cum Threicii vastarent omnia Turcae,
#########Et tremerent magno Norica regna metu.
Contemptis opibus mundi, rebusque caducis,
#########Quas hominum captat futile, inersque genus.
Et pacem, qui te profitentur Christe, precatus,
#########Hoc vitae summum clausit in orbe diem.


page 343, image: s383

Et nunc aeterna quoniam de morte redempti
#########Per tua, nate Deo, funera Christe, sumus.
Ipse quoque aetheria [orig: aetherea] procul hinc in sede receptus
#########Aspectu fruitur laetus, ovansque Dei.
Quare age quid dubitas? aut quid circumspicis hospes?
#########Hic genus, hic virtus, hic iacet omne decus.
Quodque diu multis fuit insuperabile bellis,
#########Conditur hic modico corpus inane solo.
At pius ad caeli sublatus spiritus arces,
#########Cum Christo vivit tempus in omne suo.
Illaque tantarum rerum per Caesaris ora,
#########Per regum, et populi fama superstes abit.

ALIUD EIUSDEM.

Dux inclutus [orig: inclitus] pridem, Palatii comes
Philippus, unus qui Deo et virtutibus
Aetatem agebat, deditus prae ceteris,
Postquam est adeptus gloriae summum decus,
Nomenque, quod nec longa diminuat dies:
Documenta certa quod dedisset patriae,
Animique, consiliique et ingenii sui,
Adversus hostem religionis impium,
Tunc cum Viennam, Pannonum urbem nobilem,
Cinxisset obsidione Turcicus furor,
Mundum, relictis rebus et opibus, quibus
Ploerique [reg: Plerique] freti vitam agunt securiter,
Valere iussit, et obiit diem suum,


page 344, image: s384

Precatus pacem Christianis omnibus
Atque ut perenni morte liberatus est
Per mortem Iesu, Domini et unici Dei,
Ita vivet ex hoc in patris gremio sui,
Expers mali omnis, et boni omnis conscius.
Quare quid hic viator tecum cogitas?
Iacet hoc quidem virtus loco, et genus, et honos,
Corpusque terra, obnoxium fato, tegit.
Ast anima in altum evecta, caelum possidet,
Celebrantque virtutem, et decus tanti Ducis
Et caesar et reges, et orbis principes.

EPITA. ILLUSTRISS. [abbr.: epitaphium illustrissimi] PRINcipis Domini Friderici, Comitis Palatini Rheni. Ducis Utriusque Bavariae etc. [abbr.: et cetera] Electoris etc. [abbr.: et cetera] qui obiit die 16. Februarii. Anno Domini 1556.

Ergo iaces hominum defunctus tu quoque fatis,
#########Fama Palatinae Dux Friderice domus?
At tua facta manent totum victura per aevum,
#########Iunctaque cum pulchro Pacis amore fides.

ALIUD EIUSDEM.

Huc lacrimas nymphae, lacrimas huc fundite Musae,
#########Heu victus letho, vester Apollo iacet.
Vester Apollo iacet, veteris stirps clara Palatii.


page 345, image: s385

#########Auxit qui vestras pacis amator opes.
Huic igitur lacrimas, lacrimas huc fundite nymphae,
#########Numinaque amissum flete novena ducem.

ALIUD EIUSDEM.

Quanta igitur vis est, quanta est tua Parca potestas?
#########Uno quae violas sacra, prophana [reg: profana], modo.
Nempe tuo imperio Fridrici corpus ademptum
#########Morte, Palatinos conditur inter avos.
At virtus manet, et gestarum gloria rerum,
#########Iunctaque cum pulchro pacis amore fides.
Nulla igitur vis est, nulla est tua Parca potestas,
#########Quae meliora sinis stare, caduca rapis.

EPITA. [abbr.: epitaphium] GENEROSI D. [abbr.: Domini] PHILIPPI Comitis in Hanau, et Domini in Minzenberg, qui obiit Anno Domini 1529. quarto Calend. [abbr.: Calendas] Aprilis, anno aetatis suae 28.

Hoc quicumque vides sacrum venerare sepulchrum,
#########Ossa comes sub quo clausa Philippus habet.
Qui pius, humanus, moderatus, iustus, et aequus,
#########Hanoiae tenuit regna paterna domus.
Et rexit tutas placidis sub legibus oras,
#########Auxit et acceptas pacis amator opes.
Haud ulli veterum propria virtute secundus,


page 346, image: s386

#########Ni mors, eximium, quae rapit omne, foret.
Qui prius humanis excessit rebus ademptus,
#########Quam spacium implerunt bis tria lustra suum.

EPITA. [abbr.: epitaphium] EPISCOPI SPIRENsis, qui obiit Anno Domini, 1552.

Quinque ter exierant post Christum saecula natum,
#########Et messes annus quot facit Hebdomadas,
Cum fremit insolito Germania concita motu,
#########Signaque stant ripis Gallica Rhene tuis.
Mox ferus haec templi lacerat sacraria miles.
#########Et profugus moritur praesul in exilio.

ALIUD Numerale

Exul [reg: Exsul] ab externa iaceo tellure relatus,
#########Vastarunt agros Gallica turba meos.

ALIUD Numerale

Gallica vastabant Rheni vexilla colonos,
#########Externo morior fessus in exilio.

ALIUD.

Alsatiis profugus latui tunc ipse tabernis,
#########Cum vastat Rheni Francicus arva furor.

ALIUD.

Exul [reg: Exsul] ab Alsaticis feror huc post fata tabernis,
#########Exhausit vitam Gallica turba senis.


page 347, image: s387

EPITA. [abbr.: Epithaphium] WIGANDI A MOTterspach Nobilis adolescentis, qui obiit Anno Domini 1550. septimo Idus Aprilis.

Si genus, et virtus, superos si forma moveret,
#########Vuigande, ante alios vivere dignus eras.
Sed nihil ista iuvant, nulli mors invida parcit:
#########Unum ergo vitae spem melioris habes.

EPITA. [abbr.: epitaphium] PHILIPPI Placentini.

Ossa Placentini tellus habet ista Philippi,
#########Quem miserum ante suum fata tulere diem.
Nam puer externis Musas dum quaeritat oris,
#########Suffusum tumida Parca peremit aqua.
Una tamen restant raptae solacia vitae,
#########Terra tegit cineres, spiritus astra tenet.

EPITA. D. [abbr.: epitaphium Domini] ADAMI Themarensis.

Hic iaceo patria Themarensis, origine Francus,
#########Nomen Adae puero, qui genuere, dabant.
Ingenuas artes primis edoctus ab annis,
#########Summorum docui pignora chara ducum.
Grammaticos, vates, et Ius utrumque professus,
#########Praemia de studiis ordine cuncta tuli.
Et mox solenni [reg: sollemni] factus de more Decanus,


page 348, image: s388

#########Explicui leges tempora multa sacras.
Cognatos opibus provexi, et honore nepotes,
#########Clausa nec externis dextera nostra fuit
Donec in hoc cursu lustris ter quinque peractis,
#########Supremum clausit grata senecta diem.

EPITA. D. IOAN. [abbr.: epitaphium Domini Ioannis] VIRIdungi Hasfurtensis.

Conditus hac recubat senior Virdungus in urna,
#########Quem patria Hasfurtum, Francica terra, tulit.
unus qui caeli motus, et sidera norat.
#########Et quascumque ferunt tempora versa vices.
Qui casus hominum, et rerum secreta canebat,
#########Fataque nascenti quae sua cuique forent.
Proximus a superis, quantum mortalia fas est,
#########caelestes sensu scandere, corda, domus.
Sed tamen immiti mors hunc quoque falce peremit,
#########Dum tantum terris invidet illa decus.

EPITA. D. [abbr.: epitaphium Domini] MICHAELIS Macci, qui obiit Anno Domini 1550.

Hic senior recubat dictus cognomine Maccus,
#########Iuris et ingenuae clarus honore togae.
Defendit miseros qui longa aetate clientes,
#########Magna Palatini fama decusque fori.



page 349, image: s389

EPITA. D. [abbr.: epitaphium Domini] LUCAE Hugonis.

Conditus hic Hugo modica requiescit in urna,
#########Cui Lucae nomen, cui patria Alsatia.
Qui multos docuit leges, et iura per annos,
#########Hic ubi doctorum pulpita voce sonant.
Mox Palatinam, rebus delectus agendis
#########Eloquio iuvit, consilioque domum.
Umbris ergo levem placidumque precare soporem,
#########Dum redeat membris reddita vita suis.

Obiit Anno Dom. [abbr.: Domini] 1551.

ALIUD EIUSDEM.

Clauditur hic, hospes, tacito sub marmore Lucas,
#########Cui genus Hugonum, cui patria Alsatia.
Qui docuit primis leges et iura sub annis,
#########Iuridicae quondam fama decusque scholae.
Inde Palatinam senior translatus ad aulam,
#########Consilium multis rebus, opemque tulit.
Quare age dum reduces veniant in corpora mentes,
#########Tunc cum supremum finiet hora diem.
Huic opta, ut requie, placidoque sopore fruatur,
#########Terraque nec cineres, nec premat ossa gravis.

ALIUD EIUSDEM.

Haec Lucae Hugonis cernis monumenta viator,
#########Quem quondam Alsatii protulit ora soli.


page 350, image: s390

Qui legum interpres fuit, et moderator honesti,
#########Eque Palatina notus ad astra domo.

ALIUD EIUSDEM.

Si forte audisti Doctoris nomina Lucae,
#########Cui patria fuit Alsatia, at Hugonum genus.
Hunc fera clauserunt isto sub marmore fata,
#########Domus Palatinae et Scholae quondam genus.

ALIUD.

Hugo genus, patria Alsatius, sed nomine Lucas,
#########Interpres legum et iusticiae [reg: iustitiae], hic iaceo.

Notus nomine si tibi quis olim
Lucas, Hugo genus, fuit viator,
Legum et Iusticiae [reg: Iustitiae] arbiter severus,
Et mox Principis aduocatus aulae,
Hic saxo recubat situs sub isto,
Expectans [reg: Exspectans] Dominum, Deumque magnum.



page 351, image: s391

IOANNI MERCURIO MORSHEMIO.

EGO scriptum tuum heri vesperi accepi, amoque et amplector benevolentiam erga me tuam. Sed Dominus interea ea me benignitate suscepit ac fovet, ut sperem, me ex presenti naufragio propemodum iam evasisse, et portum incolumitatis iterum videre. Quare pro ea cura, quam et te, et Christophorum mea causa gerere scribis, utrique pro eo ac debeo, gratiam ago maximam, optoque ut istud officium vestrum mihi liceat meliore, et utrisque utiliore aliquo compensare. Mitto autem hic Epitaphia quaedam, quae interim dum in lecto domi decubui, amico nostro communi, iisdem diebus vita defuncto, composui, non quod ea tanti faciam, sed ut te nostro exemplo ad memoriam eiusdem amici ac viri celebrandam adhorter. 15. Calend. Septemb. [abbr.: Calendas Septembres] Anno 1554.



page 352, image: s392

EPITA. D. [abbr.: epitaphium Domini] IOANNIS MYLEI, qui obiit Anno Do. [abbr.: Domini] 1554. die 15. Aug. [abbr.: Augusti]

Si quis inest sensus, et habent sua numina manes,
#########Officium agnoscis care [orig: chare] Mylee meum.
Non obscura fuit nostra utriusque voluntas,
#########Quae dum vita fuit, perpetuo una fuit.
Quicquid amicitiae tribuendum, quicquid amicis,
#########Aut totum, aut aliqua est hoc tibi parte datum.
Ulterius nihil est, nisi quod non vivimus aeque,
#########Aut aeque fato functus uterque iacet.
Ergo vale, et placido fruere hac sub nocte sopore
#########Ultima dum reducem iungat utrumque dies.
Perpetuis igitur nata est mea Musa querelis?
#########Et mea quod doleant carmina semper habent?

ALIUD EIUSDEM.

Hic cineres atque ossa iacent tumulata Mylei,
#########Quem patria Ulma tulit, terra Moguntiaca.
Pierias artes, et legum vincula norat,
#########Et pariter titulo clarus utroque fuit.
Sed neque virtutem curant, neque nomina Parcae,
#########Quicquid erat, parvo clauditur omne solo.

ALIUD EIUSDEM.

Hac qui forte viam tenes viator,
Paucis accipe, non ero molestus:
Doctoris tumulum vides Mylei,


page 353, image: s393

Qui quondam patriae solo relicto
Et Moguntiaco profectus agro,
Primis imbuit artibus iuventam,
Formavitque animos recentiores,
Qua Rheni fluvium vetus Nemetum
Spectat nomine Spira dicta Graio.
Mox Iuris tutuloque, purpuraque
Donatus, solita sedens cathedra,
Qua Nicer geminas it inter arces,
Musarumque sacros rigat penates,
Legum primitias et instituta
Maioris docuit professor artis.
Vir candoris amans, et aequitatis.
De se qui moriens reliquit illud,
Vivus quod placuit bonis, nec ullo
Laesus crimine mortuus quiescit.
Huic ergo facilem precare somnum,
Et pacem cineri, levemque terram.
Lucem dum reduci videre summam,
Et vita dabitur frui perenni.
Tantum te volui. Vale viator.

ALIUD EIUSDEM

[gap: short poem]


page 354, image: s394

[gap: short poem]

EPITA. D. [abbr.: epitaphium Domini] CASPARIS CAMpani generi sui.

Quid dubitas hospes? hic Casparis ossa teguntur,
#########Itala cui gentis nomina Nola dabat.
Quem dum per varios mutat sua tecta penates,
#########Heu nimius patriae funere mersit amor.
Dum repetit natale solum, terraque relicta,
#########Raurica qua Vogesus separat arva suis.
Ad propiora redit Rheni, patriosque Nemetas,
#########Inter et umbrosi subsidet arva Nicri.
Namque Palatinae dum sacra negotia sedis
#########Vangionum tractat missus in arva soli:
Audit et afflicta de relligione loquentes
#########Omni accersitos e regione viros.
Correptus subito per languida corpora morbo,
#########Ad proprias iterum cogitur ire domus.
Hic dum nulla levat saevum medicina dolorem,
#########Inque dies morbo vincitur, inque dies.
Tandem proposita melioris imagine vitae,


page 355, image: s395

#########Quam petiit vivens, hac sepelitur humo.
Heu quales gemitus linquens, quantosque dolores,
#########Uxorique suae, pignoribusque suis.
Qui dum Felices reditus, melioraque fata,
#########Expectant freti numine, speque nova.
Ecce novos iterum casus, nova funera cernunt,
#########Corporaque et patris et lumine cassa viri.
At tu qui tendis nostras huc forte per oras,
#########Raptorumque vides tot monumenta virum.
Ipse memor fati, nostri miserere laboris,
#########Et bene defuncti manibus esse iube.

EPITA. D. [abbr.: epitaphium Domini] STEPHANI Rodacker.

Conditur hac infra Stephanus tellure, viator,
#########Rufus cui quondam nomina fecit ager.
Paeonias coluit per tempora longa cathedras,
#########Et titulo medici clarus, et arte fuit.
Sed neque lanificas prohibet medicina sorores,
#########Nec redeunt fusis fila peracta suis.
Huic igitur pacem, placidumque precare soporem,
#########Ultima dum summum finiat hora diem.

ALIUD EIUSDEM.

Clauditur hic parva Stephanus tellure sepulchri,
#########Qui modo Paeonia magnus in arte fuit.
Primas qui tenuit per tempora longa cathedrai,
#########Herbarum vires dum docet, atque notas.


page 356, image: s396

Et nunc Hippocratis, nunc magni sensa Galeni
#########Applicat ad morbos quaeque relata suos.
Sed neque vis fati est ullis medicabilis herbis,
#########Nec revocat duram Parca severa manum.

EPITA. [abbr.: epitaphium] IOANNIS Reuteri.

Cetera qui circum perlustras singula visu,
#########Haec quoque, non longa est, aspice pauca, mora.
Hoc situs est tumulo Reutterus origine, Ianus,
#########Quem genuit celebri patria Bretta solo.
Vir pius, et longum notus virtute per aevum,
#########Atque idem solidae relligionis amans.
Dum tenet hanc Domini sociis cum fratribus aedem,
#########Et formam tumuli templa imitata sacri.
Cui, quoniam superas animus penetravit ad auras,
#########Hoc opta, ut cinis, et molliter ossa cubent.

EPITA. [abbr.: epitaphium] THEOBALDI GERlaci Billicani.

Gerlacum si quem Theobaldum nomine noras,
#########Billica cui quondam patria terra fuit.
Hunc hominum fato communi morte peremptum,
#########Condidit hoc, hospes, Parca severa, solo.
Ingenium si quid, si quid facundia laudis
#########Possidet, hoc isti contigit omne viro.


page 357, image: s397

Cui tu felicem placida sub morte soporem,
#########Opta, dum summum colligat hora diem.

EPITA. [abbr.: epitaphium] BALTHASARIS Acanthii.

Hoc tumulata iacent Balthasaris ossa sepulchro,
#########Dorica cui patrium nomen Acantha dedit.
Qui male dum rerum sequitur monumenta suarum,
#########Interiit telis fixus Apollo tuis.
Ereptum mater flevit, flevere sorores,
#########Et tenera in viduo nupta relicta thoro [reg: toro].
At tu qui tumulos passim circumspicis istos,
#########Huic opta, ut cinis, et molliter ossa cubent.

EPITA. [abbr.: epitaphium] LAZARI DEAE.

Lazarus hic, hospes, situs est, cognomine Deas,
#########Quem fera mors iustum sustulit ante diem.
Huic genitor fuerat medicandi clarus in arte
#########Marcus, sed nulla vata levantur ope.

ALIUD EIUSDEM.

Lazarus hac Deas tegitur tellure, viator,
#########Paeonia claro natus in arte patre.
Cui iuveni primis erepto mater ab annis
#########Sacravit luctus haec monumenta sui.

ALIUD EIUSDEM.

Lazarus ipse fui, Marcus pater, arte medendi


page 358, image: s398

#########Inclitus, at generis nomen utrique Deas.
Ante diem raptum luxit me mater, et ista
#########Maeroris posuit pignora certa sui.

EPITA. [abbr.: epitaphium] BARBARAE ARnoldi Obsopaei primogenitae.

Hac, genus Obsopii tumulatur Barbara, terra,
#########Prima novae matris filia, prima patris.
Quam simul ac cursus iterum nova luna peregit,
#########Ereptam fato flevit uterque parens.

ALIUD EIUSDEM.

Clauditur Arnoldi proles hoc Barbara saxo,
#########Prima novae matris gaudia, prima patris.
Tertia quae nondum crescentis cornua lunae
#########Viderat, ut raptam flevit uterque parens.

EPITA. [abbr.: epitaphium] CHRISTIANI Egenolphi.

Chalcographum noras Egnolphum nomine, lector?
#########Condidit hoc illum Parca severa solo.
Ast operum, et magni series immensa laboris
#########Vivit, et hinc geminos fertur ad usque polos.

ALIUD EIUSDEM.

Plurima qui presso scripsi quondam aere, typisque,
#########Hic iaceo Egnolphus, patria Hademarius.
Si qua inter vivos meritorum gratia restat,
#########Defuncto pacem, qui legis ista, roga.



page 359, image: s399

ALIUD.

[gap: verse]
Id est.
Hic iaceo Egnolphus Christi de nomine dictus,
#########Hac qui chalcographus primus in urbe fui.

EPITA. CL. V. [abbr.: Epitaphium Clarissimi Viri] IUSTINIANI AB Holtzhausen, qui obiit Anno 1553. die 9. Septemb. aetatis 51.

Cetera qui circum lustras monumenta viator,
#########Hac quoque, non longa est, aspice pauca, mora.
Hac situs expectat [reg: exspectat] lucem tellure supremam,
#########Patriciis genitus Iustinianus avis.
Quem genus et proavi celebrant, quem gloria gentis,
#########Nomina quae ligni iuncta domusque gerit.
Quicquid habet laudis pietas defensa tot annis,
#########Et sacer Aonidum cum pietate chorus.
Quicquid amor populi, et virtutum praemia, honores,
#########Et res per varias publica gesta vices.
Debetur meritis, quantum est hoc omne sepulti,
#########Saecula quo melius multa tulere nihil.
Quo cineri pacem nunc hic, placidumque soporem
#########Optes ipse licet: cetera morte vacant.



page 360, image: s400

EPITA. [abbr.: epitaphium] FRIDERICI A RORBACH Patricii Francofortensis, qui obiit Anno Domini 1553, suae aetatis 45.

Huc qui forte venis, paucis assiste, viator,
#########Haec dum (nulla mora est) carmina pauca legas.
Fridricum noras, genitum de stirpe vetusta,
#########Quae vetus a Canna nomen, et amne tenet?
Illius hoc cineres clauserunt fata sepulchro,
#########Vitae cum legeret ter tria lustra suae.
Non series generis, non illum curia iuvit,
#########Et res per multos publica gesta dies.
Quo minus exhaustum longo morboque maloque
#########Tolleret iniecta Parca severa manu.
Ergo illi pacem, placidumque precare soporem,
#########Dum relevet summus corpora morte dies.

ALIUD EIUSDEM

Huc qui forte viam tendis, subsiste viator,
#########Haec dum, (parva mora est) carmina pauca legas,
Conditur hoc tumulo Fridricus, stirpe creatus,
#########Quae vetus a Canna nomen, et amne tenet.
Vir pius, et sancti quondam pars magna senatus,
#########Hic ubi stant Franco moenia iuncta vado.
Quisquis es, huic pacem, facilemque precare quietem,
#########Dum videant reducem corpora mersa diem.

ALIUD EIUSDEM.



page 361, image: s401

Huc qui forte viam tenes viator,
Haec dum pauca legas, parumper asta.
Hoc quondam tumulo, brevique terra
Fridricum fera condidere fata.
Gentis progenitum domo vetusta,
Nomen cui dedit amne iuncta canna.
Hic iusti fuit atque amator aequi,
Et pars magna sacri diu senatus,
Francorum hic ubi transitus vadumque
Fecit nomina moenibus propinquis.
Sed nec fata genus movet vetustum,
Nec gesti prohibent obire honores.
Ergo dum reducem videre lucem,
Et vita liceat frui novata,
Huic pacem et placidum precare somnum.
Tantum est, quod volui, vale viator.

EPITA. [abbr.: epitaphium] IACOBI ROSCII.

Qui legis haec oculis circum spectantibus hospes,
#########Aspice qua nati conditione sumus.
Nam quod es, ipse fui, quod ego sum, tu quoque fies,
#########Inque suas redeunt tempora nostra vices.
Me genitor terris Iacobum sustulit istis
#########Roscius, ad Nicri molle fluentis aquam.
Me functum fatis eadem quae prima recepit,
#########Condidit hoc iterum terra paterna solo.


page 362, image: s402

Doctrinam Christi per tempora longa professus.
#########Obtimui multis pulpita sacra locis.
Nunc situs, expecto Christi reditumque, diemque,
#########Corpora dum tumulis suscitet ille suis.

ALIUD EIUSDEM.

Roscius has, hospes, si quis tibi forte per oras,
#########Aut facie, aut fama cognitus ante fuit.
Qui Domini longos docuit praecepta per annos,
#########Quaeque homines caeli ferret ad astra, viam.
Illius hoc cineres conclusit et ossa sepulchro,
#########Quae sinit humani mors superesse nihil.
His igitur requiem placidumque precare soporem,
#########Dum repetant lucem corpora laeta novam.

EPITA. [abbr.: epitaphium] LAURENTII Frisaei.

Laurentis si qua nomen tibi forte Frisaei
#########Audita est, hospes, claraque fama viri.
Quem pietas, vitaeque modus, quem gratia morum,
#########Et linguae ornabat cum gravitate nitor.
Illius haec monumenta nepos, de fratre superstes,
#########Haeredum [reg: Heredum] posuit contribuente manu.
Praesulibus Salicae tribus affuit ordine gentis,
#########Resque diu gessit non sine laude graves.
Caesaris et crebras Orator missus ad aulas,
#########Obtinuit Francis hinc quoque multa suis.
Praecipue studio Musarum fretus, et arte,


page 363, image: s403

#########Condidit antiqui temporis historiam.
Multorumque sibi dum conciliavit amorem,
#########Et populo gratus, Principibusque fuit.
Duxit et uxores Hagia de stirpe priorem,
#########Post hanc cui nomen cornua tota dabant.
Sed neque fata genus, meriti neque praemia curant,
#########Lustra prius, moritur, quam duodena videt.
Huic igitur requiem, placidumque precare soporem,
#########Ultima dum summum finiat hora diem.

EPITA. [abbr.: epitaphium] OLYMPIAE D. [abbr.: Domini] ANdreae Gruntleri coniugis.

Italis hac tegitur telluris Olympia mole,
#########Pierios inter femina prima choros.
Quae patriae quondam cum coniuge sede relicta.
#########Ad vada consedit flave Sueve tua.
Hic ubi finitimos exercet vinea Francos,
#########Et iuxta liquidis Moenus oberrat aquis.
Mox, ferus incensa fureret cum miles in urbe,
#########Ferret et hostili sacra, profana, manu.
Bis spoliata bonis, bis saevae proxima morti,
#########Venit ad haec Nicri moenia iuncta vadis.
Addiderat Musis Graecorum scripta Latinis,
#########Et pariter lingua docta in utraque fuit.
Naturae specimen rarum felicis, et una
#########Ingenio cunctis anteferenda viris.
Sed neque laudis honos retinet, neque Gratia Parcas.


page 364, image: s404

#########Occidit, et longa nocte sepulta iacet.
Cuius tu cineri requiem, placidumque soporem
#########Optes, o hospes, cetera morte vacant.

EPITAPHIUM HENRICI Stolonis.

Huc fera defunctum posuerunt fata Stolonem,
#########Christi qui docuit tempora longa fidem.
Qui Domini toto confisus pectore verbo,
#########Et varios casus et mala multa tulit.
Praecipue sacro dum feruent omnia bello,
#########Et nova Pontificis concitat arma manus.
Ipse tenax recti, positoque timore malorum,
#########Insolitas veri sprevit amore, minas.
Quisquis es, ut cineres et molliter ossa quiescant
#########Illius hic, opta, cetera morte vacant.

ALIUD EIUSDEM.

Hac qui forte via tendis, subsiste viator,
#########Atque haec, non longa est, accipe pauca, mora.
Hoc fera clauserunt sub marmore fata Stolonem,
Arae quem Bacchi, terra, tulere, vetus.
#########Hic ubi vitiferos inter sua flumina colles
Clausus iam certo limite Rhenus agit.
Qui Domini sacris accensus pectora flammis,
#########Vivificam docuit bis tria lustra fidem.
Qua Nicer umbrosos nebuloso flumine montes


page 365, image: s405

#########Deserit, et flexis tendit in arva viis .
Intrepidusque mali, et vitae melioris amore
#########Insolitas hominum spernere doctus opes.
Dum nova vaesanus molitur regna sacerdos,
#########Atque armis homines territat, atque deos.
unus sinceri tenuit vestigia cursus,
#########Caesareas inter Pontificumque minas.
Doctrinaeque tenax solidae, pugnasque perosus,
#########Quas male regnandi caeca libido parit.
Perstitit, atque eodem vitae, pacisque tenore,
#########Tuta per undosum carbasa rexit iter.
Ceu quondam Borea fluctus agitante, Notoque,
#########Per tumidas fertur navita doctus aquas.
Vir pius, et longa saeclorum laude vehendus,
#########Et par, si demas funera, pene Deis.
Quem si fata sinant producere longius aevum,
#########Et populum verbo, pascere, ut ante, suo.
Quanta salus fuerat, quanta haec tibi terra futura,
#########Proxima quae Nicri rura nemusque colis?
Sed superis aliter visum, qui tempora nostra
#########Perpetuis nolunt esse beata bonis.
Sed variis miscent laetas maeroribus horas,
#########Inque vicem mutant gaudia tristitiis [orig: tristiciis].
Ergo illi requiem, placidumque precare soporem,
#########Dum redeat membris reddita vita suis.
Et tumulo flores, et molles sparge coronas,
#########Et tua, sic dicas, molliter ossa cubent.


page 366, image: s406

Molliter ossa cubent tua nunc Stolo, dum brevis aetas
#########Iungat in Elysio corpora nostra tuis.
Hic ubi sidereo fulgentem lumine Christum,
#########Cum patre cernemus regna tenere Deo.

EPITAPHIUM IOANNIS Stolsii.

Stolsius hoc tegitur tenui sub pondere terrae,
#########Iani cui dederat nomen habere pater.
Qui satus Arctoae procul hinc ad flumina ripae.
#########Leucoream gelidus qua rigat Albis humum.
Aonios inter per tempora longa magistros
#########Septena docuit quicquid in arte patet.
Mox Domini sacras leges, et iussa professus
#########Inter discipulos magne Luthere tuos.
Idem caelestis docuit mysteria regni,
#########Prodita de genito virgine matre Deo.
Hic ubi sublimi contendit in aethera mole
#########Arx vetus, antiquae regia Saxoniae.
Tunc cum Marte gravi circum, et fatalibus armis
#########Flagrarent miseris optima quaeque modis.
Moeniaque audenti Caesar cingebat Ibero,
#########Infensus sociis , foederibusque novis.
Hinc ubi Leucoreae capta est cum Principe tellus,
#########Vidit et insuetum Saxonis ora iugum.
Missus ad afflictam maesta cum prole parentem,
#########Vinomarim capti venit in arva Ducis.


page 367, image: s407

Ut vox quae flumen pridem sonuisset ad Albim,
#########Seruiret dominis hac quoque parte suis.
Hic iam bis quinos dum Christum praedicat annos,
#########Pascit et accepti pastor ovile gregis.
Eloquio traxit totam circum undique gentem,
#########Quam late haec Unstro clauditur, atque Sala.
Ausoniasque idem pompas, et regna perosus,
#########Et nuper Licio dogmata nata solo
Intrepido, veteri, ceu murus ahaeneus [reg: aeneus], hosti,
#########Usque sub extremum, restitit ore, diem.
Quin et Teutonici progressus ad ultima regni,
#########Vistula qua fluctus exit in aequoreos.
Et iuxta vastos exercet Sarmata campos,
#########Sarmata velocis sanguine pastus equi.
Principis ipse sui legatus, adire Borussum
#########Sustinet, et dubiae sortis obire vices.
Ut fera sopiret motae certamina sectae,
#########Et nova de veteri praelia iusticia [reg: iustitia].
Sed notum est, geminas peperit cum factio partes,
#########A magna vinci, quae meliora sapit.
Tandem non aequo studio, multoque labore,
#########Et, victus curis quas tulit usque graves.
Dum super assiduos quos fert Ecclesia motus,
#########Haurit et amissae coniugis ossa dolor.
Deficit et longa consumptus corpora tabe,
#########Exactum moriens concidit ante diem.
Tempore quo medium cursu transuectus Olympum.


page 368, image: s408

#########Solstitium nostro Phoebus in orbe facit.
Saeclis post Christum numeratis quinque, decemque,
#########Et super haec quarta messe quater decies.
Vir celebris quondam multorum laude futurus,
#########Ni properet fusos rumpere Parca breves.
Nunc situs, aeterna fruitur cum pace quiete,
#########caelestes inter, sidereosque choros.
Quemque diu forti Christum fuit ore professus,
#########Hunc oculis coram cernit, obita; suis.
Cum patre regnantem pariter, lateque tuentem
#########Quicquid habet tellus, aequora quiquid habent.

EPITA. [abbr.: epitaphium] WEIPERTI WEISEN.

Si quis ad hoc, casu, monumentum veneris hospes,
#########Humanae specta conditionis opus.
Clarus eram, generis stirpem sortitus avitam,
#########Inclita Weisorum fama, decusque domus.
Nomen erat factis ductum Weitpertus ab amplis,
#########Nam bona de nobis spes fuit ista patri.
Dum vixi, multum colui doctosque, bonosque.
#########Nostraque de merito fama benigna manet:
At mea nunc isto, quod conficit omnia, fatum,
#########Ante diem clauso condidit ossa solo.

ALIUD EIUSDEM.

Quisquis ad haec, casu, venies monumenta viator,


page 369, image: s409

Neu pigeat nostras hinc didicisse vices.
#########Clarus eram, veteri Weisorum stemmate natus,
Weitperto nomen, qui genuere, dabant.
#########Aequales inter vitam sine crimine duxi,
Rebus et officiis deditus usque piis .
#########Exierant septem lustra a natalibus annis,
Optimus aetatis qui vigor esse solet:
#########Cum mea, praeveniens curas, gressusque seniles,
Mors hoc, quo cernis, condidit ossa solo.

ALIUD EIUSDEM.

[gap: short poem]

ALIUD EIUSDEM.

[gap: short poem]


page 370, image: s410

[gap: short poem]

EPITA. [abbr.: epitaphium] IOSEPHI CAMERARII.

Quisquis ad haec gressum tendis monumenta viator,
#########Siste gradum, haud longa est, dum legis ista, mora.
Me Camerariadum Franco de sanguine natum,
#########Condidit hoc puerum Paeonis urna solo.
Extera dum volui, infelix, invisere regna
#########Mors vetuit patrias posse videre domos.

ALIUD EIUSDEM.

[gap: short poem]

ALIUD EIUSDEM.

[gap: short poem]


page 371, image: s411

[gap: short poem]

EPITA. [abbr.: epitaphium] IUSTIELLERI.

Si quis ad hoc venies monumentum forte viator,
#########Vim fati, casu, iuraque disce, meo.
Iustus eram, hoc puero nomen posuere Parentes,
#########Ellero, proles tertia, patre satus.
Prima elementa puer didici, laudante magistro
#########Ingenium et studiis nomina digna meis.
Haec dum bis senos aetas mea fecerat annos
#########Cum mea mors tenui condidit ossa solo.
Et nunc illa patris quondam spes parta senectae
#########Exiguo tumulo, puluis et umbra tegor.

ALIUD EIUSDEM.

[gap: short poem]


page 372, image: s412

EPITA. [abbr.: epitaphium] HENRICHI SPAR.

Hoc tegit Henrichi cineres atque ossa sepulchrum,
#########Cui nomen sparo nobile stemma dedit.
In patriam iuvenis mentem surgebat, et artes,
#########Et iam virtutum, pectus alebat, honos.
Cum mors praeveniens crescentes abstulit annos,
#########Nec sinit ad frugem posse venire suam.
Hinc igitur si quis venies huc forte viator,
#########Ne qua gravis cineres terra, precare, premat.

ALIUD EIUSDEM.

Qui regis et terras et celsi sidera caeli
#########Ingeniti soboles unica Christe patris.
Qui Deus humana soluisti morte peremptus
#########Conflatum primi criminis omne nefas,
Aspice, et o nostrae si te lacrimaeque precesque
#########Tangunt, oranti fer miseratus opem.
Natus eram, Spari genitoris imagine clarus,
#########(Vis etenim hoc hominum rebus adesse decus)
Aetheria [orig: Aetherea] ex aura qui me renovabat et undis.
#########Henrici nomen iussit habere pater.
Vix primos aetas iuvenilis fecerat annos,
#########Cum mea mors isto condidit ossa loco.
Nec vitam humanis confisus viribus egi,
#########Sola in te semper spes mihi Christe fuit.
Quod te per patriam quaeso placidissime mentem,
#########Nos aliqua regni suscipe parte tui.



page 373, image: s413

EPITA. HENRICI HARSCHER.

Hac situs Harscherius quondam est Henricus in urna,
#########Qui vivus iuvit res, hominesque bonos.
Nunc anima aetherias [orig: aethereas] abiit sublimis in oras,
#########Ast hic perpetuo nomen honore manet.
Huius ad exemplum vivant, quos vivere laus sit,
#########Et fient studiis praemia plura bonis.

ALIUD EIUSDEM

Sparge rosas tumulo, cinerique precare quietem,
#########Quisquis ad haec hospes forte sepulchra venis.
Non hic qui diris vastasset caedibus agros
#########Haemoniae proles, conditur, orbis, eques.
Nec qui tentasset peregrino puluere mensas,
#########Mercator multo fractus odore iacet.
Sed tenui de plebe satus, cui plurimus aequi
#########Et cultus recti, iusticiaeque [reg: iustitiaeque] fuit.
Quem pater Harserium gentis cognomine dixit,
#########Henricum patriae cetera turba suae.
Ille per assiduos a prima aetate labores
#########Artibus excoluit pectora casta bonis.
Ille per ingenuas coluit quas sedulus artes
#########Ingenio peperit nomina digna suo.
Nam seu caelestes voluisses noscere cursus,
#########Et quo prodirent sidera quaeque loco.


page 374, image: s414

Curque hyades essent, et cur pluviosus Orion,
#########Siccaque cur numquam [orig: nunquam] tangeret ursa fretum.
Seu quibus in terris spatio [orig: spacio] nox una trimestri,
#########Atque dies totidem mensibus una foret.
Quantumque Armenio distaret Tigride Rhenus.
#########Et quantum Tanais flumine Nile tuo.
Omnia dicebat, non illum puncta Cononis,
#########Regula fallebat nec Ptolemaee tua.
Sed veluti praesens numerasset sidera mundi,
#########Et numerum dabat, et nomina sideribus.
Et ceu qui coram fines lustraverit orbis,
#########Nomina sic orbis finibus ille dabat.
Adde pios animos, et mores pectore dignos,
#########Factaque non ullis oblita criminibus.
Praeditus ille quibus, non parvo fovit ardore,
#########Et studia et Musas qui coluere probas.
Ac, quantum tenuis sivit res, atque facultas,
#########Contulit in cultus munera multa pios.
Quare age qui tanta vixit cum laude sepulta,
#########Et tumulum foliis , et venerare prece.
Et dic discedens, ut molliter ossa quiescant.
#########Vivat et optatis umbra beata locis.

ALIUD EIUSDEM.

[gap: short poem]


page 375, image: s415

[gap: short poem]

IN MORTEM SIMII Heidelbergensis.

Sic igitur periit stagnanti mersus in unda
#########Fama Palatinae Simius iste domus?
Haecque illi potuit clades contingere tanta.
#########Dum metuit laesi verbera dura senis?
Nec facies illi, nec amatae gratia formae
#########Profuit, aut miserum texit ab exitio?
Quinetiam lusus una periere, iocique
#########In se queis [reg: quibus] iuvenum vertit et ora senum.
Dum celeri saltu nunc huc, nunc transuolat illuc.
#########Atque hominis gestus exprimit, atque ferae.
Et iuxta magnum tenuit minor ipse leonem,
#########Ore idem petulans, et levitate pedum.
Heu rerum casus, vitaeque incerta potestas,
#########Ut ruit inconstans et sine lege fides.
Ergo etiam illa brevis momento concidit aevi,
#########Quae modo sparsa solum fama per omne fuit,
Nomine quoque diu fuit Heidelberga celebris,
#########Morte senem subita Simius ille iacet.
Namque hanc vix ullus vidisse est traditus urbem.
#########Cui non et vetulus visus hic ante foret.
Nec Lupa Romuleos inter plus nota Quirites.
#########Noctua plusue tua Pallas in urbe fuit:


page 376, image: s416

Quam fuit hic toto passim memoratus in orbe,
#########Flumina qua vagus Ister [reg: Hister] habet.
Quare age maesta licet fatum misereris alumni,
#########Nicri quae colles inter, opaca, iaces.
Et tristes oculos sumpto velamine condas,
#########Et gemitu luctus testificere novos.
Et meus hic, dicas, cuius modo nomine nota
#########Aethera adusque fui, Simius ecce iacet.
Et tumulum facias non aequa morte perempto,
#########Atque hoc vel simili carmine busta notes.
Hic vetus ille iacet stagnanti mersus in unda,
#########Dum fugit irati Simius ora senis.
Nam decet et fas est, quem vivum laeta fovebas,
#########Huius et extincti morte dolere vices.
Quod si nostra licet componere fata vetustis.
#########Nec nulla est signis, ominibusque fides:
Forsan et hic aliquid venturo parturit aevo
#########Casus, et haud fallax ominis instar habet.
Ut neque de celso cecidit quae vertice moles,
#########Incassum nuper sede revulsa sua est.
Nec frustra horribili quae luxit in aethere crine
#########Visa est in nostro pallida stella polo.
Qualia multa patrum saeclo spectata priore
#########Prodidit annosi temporis historia.
Quae varii rerum mox excepere tumultus,
#########Aut lethum, aut letho plus metuenda fames.
Semper enim anteeunt tacitas praesagia clades,


page 377, image: s417

#########Excitat et monitor corda supina Deus.
Sed prohibete minas, superique avertite pestem,
#########Si quam nunc secum Simius iste trahit.
Et facilem cursum rebus, placidamque quietem,
#########Et bona sub tuta tempora pace date.
Victima sic crebro vestras mactetur ad aras,
#########Sic onerent vestros tura [orig: thura] cremanda focos.

EPITA. [abbr.: epitaphium] AMANDI AB Holtzhusen.

Conditus hic senior placide requiescit Amandus,
#########Ex Holtzhusorum clara propago domo.
Primus qui patrias Musas revocavit in oras,
#########Multaque sincera [orig: syncera] pro pietate tulit.
Atque idem custos, et avitae pacis amator,
#########Publica privata commoda fovit ope.
Multorumque minas cunctando fregit, et iras,
#########Dum patriae vero se gerit ore patrem.

Decessit Anno Domini M. D. XXXVI. aetatis suae LXX. pridie Calend. Novemb. [abbr.: Calendas Novembres]

ALIUD EPITAPHIUM D. [abbr.: DOmini] Philippi a Furstenberg.

Principis hic situs est dictus de Monte Philippus,
#########Gentis, dum vixit, gloria summa suae.


page 378, image: s418

Idem Pieridum decus et tutela sororum:
#########Pacis praecipue et relligionis amans.
Si quid habent verae laudis Fabii atque Camilli,
#########Armis qui patriam restituere suam:
Huic quoque perpetuae debetur gloria laudis:
#########Consilio cives texit et ipse suos.

ALIUD EIUSDEM.

Hic decus, hic patriae iacet incluta [orig: inclita] gloria terrae,
#########Tumuli sub hoc conclusa parvo marmore.
Quid dubitas hospes? situs hic iacet ille Philippus,
#########De vetere natus gente Furstenbergia.
Cui Musae pariter cordi pietasque fuere,
#########Iunctae sorores u├Čnculo insolubili.
Nec prior aut potior possedit pectora cura,
#########Quam rem tueri publicam, et pacem domi.
Si quid habent verae laudis Fabii atque Camilli:
#########Debetur illa tota, quanta est, huic viro.

Ob. [abbr.: Obiit] Anno Dn. [abbr.: Domini] M. D. XL. Aetat. [abbr.: Aetatis] suae LXI.

EPITAPHIUM D. [abbr.: Domini] ARNOLDI a Glauburg: eiusdem uxoris, et filii.

Hic pater, hic coniunx, hic natus, morte quiescunt:
#########Corporaque haec eadem continet urna trium.
Quos patriae fines ultra, et tua flumina Moene,
#########Abdidit hoc, raptos, invida Parca solo.
Francforti genitos: quarum haec, Catharina, vetusto


page 379, image: s419

#########E xylotectorum stemmate nata fuit.
Arnoldos pariter dictos natumque patremque,
#########Glabergae tulerat clara propago domus.
Ter quinque exierant post natum saecula Christum,
#########Lustraque plus quam ter, cum periere, duo.

ALIUD EORUNDEM.

Hoc puer Arnoldus tenera cum matre quiescit,
#########Hoc eodem tumulo conditur ipse parens.
Glabergae quondam stirpis decora alta, priusque
#########Invidit tantis Parca maligna bonis.
Quae modo, flaventis genitos ad flumina Moeni,
#########Abstulit, atque isto clausit iniqua solo.
Et quisquam ulterius neget insuperabile fatum:
#########Aut superum tacito numine cuncta trabi?

[gap: short poem]


page 380, image: s420

ALIUD, soluta oratione. Clariss. [abbr.: Clarissimo] Arnoldo a Glaberg, I. U. [abbr.: Iuris Utriusque] Doctori: Assessori Camerae Imper. [abbr.: Imperialis] et Catarinae ab Holtzhusen: coniugibus amantiss. [abbr.: amantissimis] qui fato abrepti anno Domini, etc. [abbr.: et cetera] M.D.XXXIIII. Post filium autem communem Arnoldum, puerum venustissimum atque chariss. [abbr.: charissimum] amissum, ann. III. Mens. Aug. [abbr.: anno tertio Mense Augusto] decessere: haeredd. [reg: heredd.] [abbr.: heredes] atque propinq. pientiss. P. C. [abbr.: propinqui pientissime poni curaverunt]

In Scholam Francfortensem.

Ut posterorum consulatur commodis,
Studiaque propagentur, atque artes bonae:
Quibus imbuantur tenera iuvenum pectora
Regenda quos olim manet res publica:
Hanc, utili consilio et opera, porticum
Patres suis ludum aperuere civibus.
Tunc cum foris bello vacarent ceteri,
Sociosque ad arma convocassent Ungari.
Anno salutis Dominicae supra duos,
Ter quinquies centesimo, et decimo quater.

AEdilib. [abbr.: Aedilibus] Iustiniano ab Holtzhusen, Ioanne Brommio, et Bertholdo Cnapho.

IN FORTUNAM CUM horologio circumeuntem: ex Hom. Odyss. [abbr.: Homeri Odyssea] 18.



page 381, image: s421

[gap: Greek]

Quod Latine sonat:

Ut sors illa cadit, praesentem quae regit horam:
#########Sic humili, aut celsa nos quoque mente sumus.

EPIGRAMMA, AD LECTOREM, DE CAESAribus Romanis.

SI quis adhuc aevi quaeris monumenta prioris,
#########Factaque maiorum, seu bona, sive mala.
Et iuvat effigies, atque ora videre virorum,
#########Imperii quondam qui tenuere decus.
Hoc breve percurras oculis opus, et tibi longa
#########Constabit paucis versibus historia.
Hanc olim Ausonius, primus exorsus ab annis,
#########Res quibus est armis publica victa novis.
Ad sua quadriiugo deduxit tempora versu,
#########Cum regnum Eoum cessit ab Hesperio.
Sed fera fatorum vis, et non temporis aequi,
#########Partem operis longa comminuere die.
Hinc nos inspectis, partim quos altior aetas,
#########Partim etiam praesens quos tulit ista, libris.


page 382, image: s422

Addidimus reliqua, et quod defuit illius annis,
#########Suppletum ad nostros duximus usque dies.
Quod si quem levitas quorumdam aut improba facta
#########Laedent, temporibus computet illa suis.
Nam ceu diversis variantur messibus anni,
#########Nec bonitas eadem quae fuit, illa redit.
Sic hominum varios generant quoque saecula mores,
#########Paucos nempe bonos, et sine fine malos.

DE LUCIO ANNIO VER. ANTON.

Reliquos a Iulio Caesare usque, et post hunc septem sequentes vide apud Ausonium.
Lucius Imperii consors, generisque receptus
#########Cum Marco pariter Caesaris arma gerit.
Sed fratri virtute impar, vitaeque solutae,
#########Dum bene adhuc potuit, morte repente cadit.

ALEXANDER SEVERUS.

Persarum domuit vires, atque arma Severus,
#########Nomen Alexandri, et fortia facta sequens.
Mox cum matre tuas dum lustrat Rhene cohortes.
#########Iustus ab iniusto militis ense perit.



page 383, image: s423

MAXIMINI, PATER et filius.

Hic Thrax obscuro factus de milite Caesar,
#########Finibus intendit proelia Teutonicis.
Sed male dum regnat caesus cum principe nato,
#########Exemplo poenas pertulit ipse suo.

GORDIANI, PATER et filius.

Legerat hos clara natos de stirpe Senatus,
#########Cum Thrax in castris imperium arriperet.
Sed fortuna magis valuit quam sanctio patrum,
#########Barbarus exitium miles utrique tulit.

PUPIENUS, QUI ET MAximus cum Balbino.

Legit et hos contra sordes gens Romula Thracum,
#########Dum dolet amissum victa pudore decus.
Sed neque tunc illis melior fortuna refulsit,
#########Caesare nam victo, victor uterque cadit.

GORDIANUS IUNIOR.

Tertia tot victis successit Gordia proles,
#########Publica quo felix res duce rursus erat.
Invidit fortuna iterum, dum victor oberrat
#########Arsacidas inter, vincitur a socero.



page 384, image: s424

PHILIPPI, PATER ET FILIUS.

Imperium generi pollutum caede Philippus
#########Occupat, et fasces impius Ausonias.
Mox nato Romae socios imponit honores,
#########Sed necat exemplo miles utrumque pari.

DECII, PATER ET FILIUS.

Pannoniis Caesar Decius generatus in oris,
#########Cum nato e castris venit ad imperium.
Mox tamen arma Gothis dum movit, caede peremptus
#########Poenas quas Christo debet uterque tulit.

GALLUS HOSTILIANUS cum Volusiano filio.

Post Decios Gallus, cum nato, Caesar habetur,
#########Insignis turpi foedere, deinde lue.
Hic primus Scythicae soluit stipendia genti,
#########Dii bene huic regnum quod tribuere breve.

AEMILIANUS.

Maurus erat, qui dum ferro premit arma Gothorum,
#########In castris iussus suscipit Imperium.
Sed quia barbaries generis mox visa pudenda est,
#########Qui dederant, iidem huic imperium eripiunt.

LICIN. VALERIANUS.



page 385, image: s425

Hunc genus, et magni studia evexere senatus,
#########Sed vis ignavo defuit ingenio.
A Sapore captus Persarum rege, per omnem
#########Aetatem turpi vixit in exilio.

GALIENUS.

Hic prima Augustus cum patre aetate creatur,
#########Mox vitium, luxu perditus, omne fovet.
Ergo et triginta tunc surrexere Tyranni,
#########Ipse obit, obsesso captus ab Aureolo.

CLAUDIUS.

Claudius antiquos referens cum nomine mores,
#########Spe patrum magna venit ad imperium.
Mox caesis Gothicis terraque marique catervis,
#########Sicca post multos morte domi moritur.

QUINTILIUS.

Par erat hic fratri vita et virtute futurus,
#########Ni fugeret coepto protinus imperio.
Namque sibi ipse manus, hoc uno fortis, adegit,
#########Dum metuit vires Aureliane tuas.

AURELIANUS.

Hic quoque Barbarico varios ex hoste triumphos
#########Retulit, in castris fortis, in urbe ferus.
Idem repressis hic abstulit arma Tyrannis,
#########Indignus serui qui caderet manibus.



page 386, image: s426

TACITUS.

Post interregnum Tacitus, censente Senatu,
#########Accipit imperium vir gravis, et sapiens.
Sed quem consilio populus, patresque crearunt,
#########Militis insana seditione perit.

FLORIANUS.

Post caedem fratris, fasces hic arripit ultro,
#########Vi captans, Tacitus quod probitate nequit.
Mox tamen adventu potioris territus idem,
#########Ipse sua misso sanguine sponte cadit.

PROBUS.

Hic virtute potens, et rerum laude suarum,
#########Consensu magno venit ad imperium.
Sed qui Romanis totum pacaverat orbem,
#########Concidit infando militis ense sui.

CARUS.

Hic quoque Caesareos virtute aequavit honores,
#########Sauromatum invicta dum premit arma manu.
Sed dum Parthorum bello idem saevit in agris,
#########De caelo (mirum) fulmine tactus, obit.

NUMERIANUS.

Huic cum fratre dedit genitor consortia regni,
#########Sed breve laeticiae [reg: laetitiae] tempus utrique fuit.
Nam post fata patris, dum Tigridis arva pererrat,
#########Insidiis soceri et fraude peremptus obit.



page 387, image: s427

CARINUS.

Ast hic Illyricos, et regna a patre relicta
#########Dum scelere et stupris polluit omniiugis.
Victus mox armis a successore Diocle,
#########Ultrici cecidit militis ense sui.

DIOCLETIANUS.

Barbarus hic saevis Aegyptum contudit armis,
#########Christi columque dedit milia multa neci.
Mox senior patriis regni pertaesus in hortis
#########Degit, et ipse sua sponte venena bibit.

MAXIMIANUS.

Hic socius regni factus, censente Diocle,
#########Gallorum motus reprimit, et Libyae.
Mox suasu eiusdem privatis vixit in agris.
#########Sed genero insidias dum parat, ipse perit.

CONSTANTINUS CHLORUS.

Hic Helenae coniunx, Gallos cum pace regebat.
#########Viribus oppressis trux Alemanne tuis.
Mox Constantino de se rectore creato,
#########Ipse Britannorum clausit in orbe diem.

GALERIUS ARMENTARIUS.

Armenios, Persasque suis hic contudit armis,
#########Dum tu Constanti Gallica rura tegis.
Post morbo absumptis genitalibus, ipse pari se,
#########Qua fuit in reliquos, asperitate necat.



page 388, image: s428

SEVERUS.

Hic dum Maxenti voluit sedare tumultus,
#########Obseditque armis Romula tecta suis.
A proprio, indigno, confossus milite, casu,
#########Cum vita pariter clausit et imperium.

MAXIMIANUS IUNIOR.

Ast hic exemplo monitus, metuensque pericli,
#########Militibus cessit perfida castra suis.
Fortis in imbelles, et Christi nominis hostis,
#########Inguine cui poenas vermiculante dedit.

MAXENTIUS.

Imperii fasces, et maiestatis honorem,
#########Huic turba in castris seditiosa dedit.
Sed male quaesitum, casu peiore relictum est.
#########Nam mersus periit flumine Tybri tuo.

LICINIUS.

Nec tua sors, Licini, melior, neque fata fuerunt,
#########Qui belli effugiens funera, pace cadis.
Sed dedit hoc tua barbaries, qui summa deorum,
#########Munera consueras dicere pernitiem [reg: perniciem].

CONSTANTINUS MAGNUS.

Hic Helenae natus, pulchro cognomine Magnus,
#########Eoas gentes rexit, et Hesperias.


page 389, image: s429

Idem Bizanti nomen mutavit, et urbem,
#########Primus qui coluit, numina Christe tua.

DALMATIUS.

Fratribus hic consors tribus a genitore relictus,
#########Imperii titulos tempora pauca gerit.
Nam post fata patris, patrueli filius aufert,
#########Et vitam, et, dederat quod pater, imperium.

CONSTANTINUS IUNIOR.

Diviso imperio tres inter nomine fratres,
#########Hunc sors praefecit finibus Hesperiis .
Sed dum plura cupit, fratremque ad bella lacessit,
#########Cum vita acceptas liquit avarus opes.

CONSTANS.

Ast hic sublato dum fratre, atque hoste, superstes
#########Italiam tenet, et Gallica regna sibi.
Magnentii scelere, et castrensi caede peremptus,
#########Exitium fratris vindicat ipse suo.

MAGNENTIUS.

Non favet indignis ultrix Rhamnusia factis,
#########Et quamquam sero, vindicat illa tamen.
Sic bello amisit regnum hic, quod fraude pararat,
#########Post etiam ipse suo mortuus ense cadit.

CONSTANTINUS.

Vindicat hic fratris caedem, reprimitque Tyrannos,


page 390, image: s430

#########Et triplicis regni munia solus obit.
Mox tamen aduersa febri correptus, et ira,
#########Ipsum dum nequit vincere se, moritur.

IULIANUS.

Privatus monachum fuit, et te Christe professus.
#########Mox Caesar magica poscit ab arte fidem.
Non malus imperio, nec contemnendus in armis.
#########Sed laesi evertit numinis ira virum.

IOVIANUS.

Hic virtutis amans, sed rebus inutilis autor [reg: auctor],
#########Pacem quam decuit tradere, ab hoste capit.
Sed breve ius regni, primoque intercidit aevo,
#########Conclavis nimio laesus odore novi.

VALENTINIANUS.

Teutonicos motus, Parthumque, Gothumque repressit,
#########Acceptumque prius dedecus omne levat.
Par priscis ducibus, sed dum responsa Quadorum
#########Legatis dictat, sanguine tactus obit.

VALENS.

Promovet hic Arrii scelus, impugnatque fideles,
#########Mox flagrat in parva victus ab hoste casa.
felix dum socius regni, cum fratre gubernat,
#########Impius, ut solus res tenet, atque miser,

GRATIANUS.



page 391, image: s431

Hic Alemannorum memoranda clade catervas,
#########Haud procul a fluvio contudit Elle tuo.
Mox dum securus peregrinis gaudet in armis,
#########Militis insidiis occidit ipse sui.

VALENTINIANUS IUNIOR.

Qui fratrem vita, regno hunc spoliavit, et armis,
#########Et manus Augustos prodidit una duos.
Sed tamen hic rediens victo te Maxime, rursum
#########Per fraudem laqueo guttura vinctus obit.

THEODOSIUS MAGNUS.

Optimus hic princeps, et vero nomine Magnus
#########Barbariem toto depulit imperio.
Et passim dextra caesis ultrice Tyrannis,
#########Tranquilla soluit lumina morte senex.

ARCADIUS.

Diviso imperio, genitor quod solus habebat,
#########Eois princeps finibus iste datur.
Qui nece Rufini, cum depulit arma Gothorum.
#########Bizanti, patria mox tumulatur humo.

HONORIUS.

At maior rerum moles hunc excipit, armis
#########Africa, et Italia, et Gallia tota fremit.
Ipsaque Roma caput, Gothicis fit praeda maniplis,
#########Quam cupis hoc stilico dissimulare nefas



page 392, image: s432

THEODOSIUS IUNIOR.

Hic puer imperium moriente a patre relictum,
#########Plurima sub placida tempora pace regit.
Sed dedit hoc Persae bonitas tutoris, ut hostis
#########Eoas vellet laedere nullus opes.

VALENTINIANUS TERTIUS.

Hoc cadit omne decus sub principe, Saxo Britannos,
#########Gallica Francus init, Baethica regna Gothus.
Vandalus hinc Afros, Italos hinc Attila vastat,
#########Ipse cadit Caesar militis ense sui.

MARTIANUS.

Hactenus Ausonii duravit gloria regni,
#########Et tenuit vires Itala terra suas.
Namque hic securus dum res tutatur Eoas,
#########Vandalica cecidit diruta Roma manu.

LEO.

Asparis insidiis sublato rege priore,
#########Graius hic Eoum venit ad imperium.
Interea externum dum Roma exhausta per hostem,
#########Motibus ipsa suis perdita, tota ruit.

ZENO.

Dum Zeno imperium, nato tradente, gubernat,
#########Italia hinc Herulis praeda fit, inde Gothis.


page 393, image: s433

Hos Theodericus, illos Odoacer agebat,
#########Heu quantum a veteri res fuit ista statu?

IMPERATORES GRAECI, QUI GOTHORUM ET Longobardorum temporibus imperarunt.

FLA. VAL. ANASTAsius Dicoros.

COgnomen Dicori dedit huic pupilla biformis,
#########Vixit pacifica tempora longa manu.
Sed tamen Eutychii fecit doctrina nocentem,
#########Creditur hinc flammis mortuus esse Iovis.

IUSTINUS THRAX.

A pecore et stabulis fuit hic in regna receptus,
#########Militis hoc emptus contulit aere favor.
Quem tamen ipse dolum multa bonitate rependit,
#########Virtutum et verae relligionis amans.

IUSTINIANUS.

Hic Persas domuit, Libyam, Romamque recepit,


page 394, image: s434

#########Atque unus triplici victor in orbe fuit.
Idem composuit dispersas, ordine leges,
#########Dum pacem studio tradit et arma pari.

IUSTINUS MINOR.

Ingenio, et pietate Minor, non tempore tantum
#########Hic fuit, at magnus cultor avaritiae.
Regna sub hoc longi coeperunt Itala Bardi,
#########Ipse pedum morbo mentis egenus obit.

TIBERIUS.

Ast hic divitias regum elargitur egenis,
#########Erga alios facilis, nec gravis ipse sibi.
Devicit Persas, et successore creato,
#########Ipse domi placida morte quietus obit.

AURITIUS CAPPADOX.

Cappadocum genere hic, regno virtute parato,
#########Reppulit hinc Hunnos, reppulit inde Scythas.
Sed tribus a Phoca cum natis caede peremptus,
#########Omnes qui vicit, victus avaritia est.

PHOCAS.

Hostibus hic totum lacerandum praebuit orbem,
#########Dum stabilit regnum Romule Papa tuum.
Nomine, reque idem, vitioque obnoxius omni,
#########Vitae, quam meruit, crimina morte luit.

HERACLIUS.



page 395, image: s435

Tempore quo primas Arabum Mahometa catervas
#########Duxit, hic Eoo praefuit imperio.
Occidit Persas Christum eiurare iubentes,
#########Inguinis interiit turgiditate sui.

CONSTANTINUS HERACLII.

Filius hic regni patrias accepit habenas,
#########Vir pius, et generis fama futura sui.
Sed favit fortuna malis, nam fraude novercae
#########Dum parat haec fratri sceptra, venena bibit

MARTINA CUM FILIO.

Nulla diu constant violenti praemia facti,
#########Et scelere acceptum per scelus eripitur.
Haec lingua, hic naso truncati turpiter ambo,
#########Clauserunt fato sceptra, dieque pari.

CONSTANS.

Multa hic diversos regni molitus in hostes,
#########Nil praeter caedem rettulit atque fugam.
Mox gravis ipse suis, Latium spoliavit, et urbe,
#########In thermis igitur dum lavat opprimitur.

CONSTANTINUS POGONATUS.

Vindicet ut patrem Siculos movet arma per agros
#########Victori nomen cui nova barba dedit.
Mox Arabum septem, terraque, marique, per annos
#########Agmina multiplici territa clade, domat.



page 396, image: s436

IUSTINIANUS.

Hic Arabum pulsis Libyam pacavit ut armis,
#########Nare fugit trunca pulsus in exilium.
Mox ope Barbarica rediens, atque arma retractans,
#########Dum successorem vindicat, ipse cadit.

LEONTIUS, QUI ET LEO.

Hic Heracliden solio deiecit avito,
#########Fraude sacerdotis dum rapit imperium.
Sed videt hoc Nemesis, nam regno captus adempto,
#########A victo poenas quas capit, ipse dedit.

ABSYMARUS, QUI ET TIBERIUS.

Classicus Augustum creat hunc exercitus armis,
#########Dum Leo vi raptum continet imperium.
Ergo et regnantem capit, atque in carcere servat,
#########Dum rediens exul [reg: exsul] Caesar utrumque necat.

PHILIPPICUS.

Hic quoque vi partum, vi regnum amittit eadem,
#########Et reliquum vitae luminis orbus agit.
Sive hoc impietas fecit, seu factio patrum,
#########Illum qui rebus distinuere sacris.

ARTEMIUS QUI ET Anastasius.



page 397, image: s437

Hic pius affectat, Papae famulando, vocari,
#########Dum placita illius, dictaque cuncta probat.
Nec tamen evasit, nam quos mittebat in hostem,
#########Victus ab his, monachi claustra coactus obit.

THEODOSIUS ATRAMYTENUS.

Hic fugiens regnum, regni pertractus ad arma est,
#########Quamvis nec longe sic quoque sceptra tenet.
Nam dum praefecti bello infestatur Eoi,
#########Cedit huic regnum, deditus ipse sacris.

LEON ISAURUS.

Insignis proprio scelere hic, et clade suorum est,
#########Quorum pars ferro, pars periere lue.
Nam dum ipse effigies divorum impugnat, et urit,
#########Vis Arabum Eoos vexat et Hesperios.

CONSTANTINUS COPRONYMUS.

Egerit hic aluum, sacro dum fonte lavatur,
#########Quae puero nomen res dedit insolitum.
More patris cineres procul eat, et ossa piorum,
#########Inde senex turpi fertur obisse lepra.

LEO CONSTANTINI.

Aemulus hic patris, rapto diademate sacro,
#########Exornasse comas dicitur ipse suas.


page 398, image: s438

Ergo, et sacrilegam mox perculit ultio frontem,
#########Ustus obit, foedo taberis igne, caput.

CONSTANTINUS LEONIS.

Pristinus hoc tandem rediit sub principe cultus,
#########Et pax Divorum venit imaginibus.
Ipse autem quia ferre negat consortia matris,
#########Effossis oculis, carcere vinctus, obit.

IRENE.

Bis tenet haec regnum, totiesque repulsa fit exul [reg: exsul],
#########femina non ullos post memoranda viros.
Tum demum Hesperiae regnum se scindit Eoo,
#########Alteraque imperio est pars data Magne tuo.

GRAECORUM IMPERATORES POST DIVISIOnem Imperii.

NICEPHORUS.

DUM muliebre putat nimis intolerabile regnum,
#########Hic factus longe est intolerabilior.
Sed tamen invenit dignas Rhamnusia poenas,
#########Obrutus in castris nocte silente perit.



page 399, image: s439

STAURATIUS.

Ast hic elapsus nocturna e caede parentis,
#########Saucius imperii protinus arma rapit.
Noluit hoc fortuna pati, solioque repulsus,
#########Cetera cum monachis tempora clausus obit.

MICHAEL CUROPLATES.

Si quam pace bonus, tam fortis ad arma fuisset,
#########Posset et hic magni nomen habere ducis.
Sed trepidus pugna postquam superatus in una est,
#########Sponte sua coeptum deserit imperium.

LEO ARMENIACUS.

Impius in superos, sed belli vividus idem,
#########Victa Triballorum contudit arma Leo.
Post tamen invisus iusto quia saevior esset,
#########Insidiis Trauli, et caede peremptus obit.

MICHAEL TRAULUS.

Hunc neque gentis honos, proprii neque gratia facti,
#########Sed domini caedes traxit ad imperium.
Bella tamen gessit, regnumque avertit ab hoste,
#########Sponte ferens nato, fraude quod ipse tulit.

THEOPHILUS.

Ast hic dum proprii sequitur vestigia patris,
#########Regnaque collecta pacat ab hoste manu.
Italiae extremas victus cum classe per oras,


page 400, image: s440

#########Maestus, inopsque animi, fata dolore subit.

THEODORA.

Exemplo Irenes regnum Theodora capessit,
#########Et nati consors femina facta sui est.
Sed quia rara manet socii concordia regni,
#########Mox eadem in claustris vivere iussa fuit.

MICHAEL THEOPHILI.

Hic dum Romanum placat sibi munere Papam,
#########Turpiter interea fusus ab hoste fugit.
Mox sociam regni qui matrem ferre negarat,
#########Captivo a socio morte peremptus obit.

BASILIUS MACEDO.

Hic genere obscurus, regnum sibi caede paravit,
#########Sed scelus hoc texit cetera fama viri.
Grassantes Arabes ipsos, classemque repressit,
#########Ictu post cerui, quem petit, interiit.

LEO BASILII.

Doctior hic aliis , sed nec successibus impar,
#########Non semel hostiles fudit et ipse manus.
Arma sub hoc tandem moverunt Principe Turci,
#########Ipse perit ventris debilitate sui.

ALEXANDER BASILII.

Ast hic dissimilis patri, et virtutibus impar,
#########Segnis Alexandri nil nisi nomen habet.


page 401, image: s441

Ergo etiam moritur, vita de nare fluente,
#########Et facit huic regnum crapula multa breve.

CONSTANTINUS VII.

Hic cum matre diu patriam defendit ab hoste,
#########Mox sociam regni misit in exilium.
Hinc Italos bello tentavit, et inde Triballos,
#########Ipse tamen placida morte quietus obit.

ROMANUS LECAPENUS.

Non satis huic regni est pariter quod sceptra gubernat,
#########Insidias genero sed struit ipse suo.
Ergo etiam meritas soluit pro crimine poenas,
#########Natis cum geminis actus in exilium.

ROMANUS IUNIOR.

Hic duce te Phoca, Turcas, Arabasque repressit,
#########Ipse voluptati deditus, atque mero.
Impius in patrem, et prostantes aere sorores,
#########Dii male, quod sero toxica mista [reg: mixta] bibit.

NICEPHORUS PHOCAS.

Hic virtute potens multorum contudit arma,
#########Dum vocat ad veterem perdita regna statum.
Sed Parcae vicere tamen, nam fraude suorum
#########Occidit in thalamis proditus ipse suis.

IOANNES ZIMISCES.

Regnat hic, occiso, cuius bonitate profectus,


page 402, image: s442

#########A ludo et pueris impar ad arma fuit.
Sed tamen et victos domuit cum rege Triballos,
#########Haec virtus: vitam toxica pota necant.

BASILIUS.

Hic regnum decies quinos perduxit in annos,
#########Atque foris, caesis hostibus, atque domi.
Idem quindecies caecavit mille Triballos,
#########Hinc moriens fratri tradidit imperium.

CONSTANTINUS FRATER BASILII.

Hic senior regnum capiens a fratre quietum,
#########Luxuriae tempus deditus omne fuit.
Tartaricus tamen hoc sub principe vincitur hostis
#########Quae tua tota fuit gloria Diogenes.

ROMANUS ARGYROPYLUS.

Hic gener imperio soceri post fata recepto,
#########Principio bonus, et fortis ad arma fuit.
Mox acie victus vitam est ingressus inertem,
#########Coniugis ergo dolis mergitur inter aquas.

MICHAEL PAPHLAGO.

Huic dedit imperium quae mersit fraude maritum,
#########Dum forma captam vexat amore Venus.
Multa tamen regno benefecit Barbarus idem,
#########Donec aqua periit, quae facit hausta sitim.



page 403, image: s443

MICHEAL CALAPHATES.

Perfidus hic socio voluit depellere regno
#########Auctores regni quos habet ipse sui.
Dii vetuere nefas, nam lumine fossus utroque,
#########In tenebris periit, qui modo fulgur erat.

ZOE ET RHEODORA.

Calaphathae scelus et regni benefacta prioris
#########Imperium Zoe restituere tibi.
Addita cui soror in partem est, sed tempore parvo
#########Dum prohibet viduam te Venus esse diu.

CONSTANTINUS MONACHUS.

Hunc socium thalami, et consortem in regna vocatum
#########Longinquo Zoe traxit ab exilio
Turcica quo tandem creverunt principe regna,
#########Dum male vicinas ipse tuetur opes.

THEODORA.

Post tot fata virum Germanae sola superstes
#########Imperii haec annis sceptra duobus habet.
Quantum bella solent securae cedere paci,
#########Tanto principibus praestitit illa viris.

MICHAEL SENIOR.

Accipit hic regnum titulo tenus, obsitus annis
#########Et bene tractandis rebus inutilior.
Indignum populo visum hoc, et patribus, ergo
#########Castrorum pulso substituere Ducem.



page 404, image: s444

ISACIUS COMNENUS.

Forsan et hic magnos aequaret laude triumphos,
#########Debita si liceat claudere fata seni.
Sed quia vix sumptis morbo vexatur habenis,
#########Imperium, monachi claustra perosus, obit.

CONSTANTINUS DUCAS.

Nec minus hic fuerat meliores inter habendus,
#########Si modo vitasset crimen avaritiae.
Quo patriae simul invisus mox factus, et hosti,
#########Sed tamen et moriens praecavet ante suis.

EUDOTIA.

Haec vidua, ut natis seruaret iura parentis,
#########Post mortem sumpsit coniugis imperium.
Sed quia femineis male bella geruntur in armis,
#########Mox eadem a populo est nubere iussa viro.

ROMANUS DIOGENES.

Turcarum metus huic regnum thalamosque paravit,
#########A queis [reg: quibus] post captus, qui modo victor erat.
Sed cui captivo parcit tam Barbarus hostis,
#########Huic reduci cives eripuere diem.

MICHAEL PARAPINACEUS.

Hic regnum a scelere incepit, cum coniuge, pulsa
#########Matre, sed exemplo mox fugit ipse pari.


page 405, image: s445

Tunc cum dira fames totam vexaverat urbem,
#########Sed factus monachus consulit ipse sibi.

NICEPHORUS BOTONIATES.

Hunc regem fecit socordia magna prioris,
#########Quamquam etiam ipse foret regibus ortus avis,
Perfidia fratrum, quorum sua credidit armis,
#########Compulsus monachi claustra subire fuit.

ALEXIUS COMNENUS.

Diripit hic patriam, dum regnum quaeritat armis,
#########Quodque hostes nequeunt, impius ipse facit.
Post tamen illa senex, quae iunior abstulit urbi,
#########Pupillis pueris, virginibusque dedit.

IOANNES CALOIANES.

Hic melior bello Turcos, Persasque repressit,
#########Addidit et regno moenia multa novo.
Sed senior venans arcum dum tendit in aprum,
#########Mortuus est ictu vulneris ipse sui.

MANUEL.

Hic nostris bello Solymam repetentibus urbem,
#########Abdita gypsato farre venena dedit.
Omnibus infestus, nulli satis aequus amicus,
#########Postremo monachus tempore factus, obit.



page 406, image: s446

ALEXIUS.

Pupillus patri successit Alexius, at mox
#########Crimine tutoris perfidiaque perit.
Nec satis ad scelus hoc, trunca cervice per undas
#########(Tanta fides regni) spargitur aequoreas.

ANDRONICUS COMNENUS.

At scelere hic partum sublato principe, regnum
#########Saevitia invisum reddidit ipse sua.
Ergo manu truncus mox idem, ac luminis orbus
#########Spectaclum propria captus in urbe fuit.

ISACIUS ANGELUS.

Comiter in Syriam nostros tractavit euntes,
#########Et socius regni vixit hic Hesperii.
Sed perit a propriis , nam frater ab hoste redemptas,
#########Abstulit huic almum, quem dedit ipse, diem.

ALEXIUS ANGELUS.

Impius hic fratrem regni spoliavit habenis
#########Munere servatus cuius ab hoste fuit.
Sed melius nostri, sceptro qui rursus adempto,
#########Imperium socio restituere suo.

ALEX. IUNIOR ISACII.

Hic puer eiecto patri reparavit habenas,
#########Mox vita functi suscipit ipse vices.
felix, ni proprii cecidisset fraude ministri,
#########Cui tamen et finem mors tulit ista suum.



page 407, image: s447

IMPERATORES GALLICI QUI POST ALEXII CAEdem Constantinopoli regnarunt.

BALDUINUS FLANDERENSIS COMES.

HACtenus Eoum tenuit gens Pontica regnum,
#########Caedibus et crebra seditione potens.
Primus hic e Gallis vacuas accepit habenas,
#########Imperio fines restituitque suo.

HENRICUS BALDUINI FRATER.

Accipit hic regni sedes a fratre relictas,
#########Filia Mysorum cui data nupta Ducis.
Sed dum Thessaliam lustrat, regemque coronat,
#########Decessit, genero sceptra deditque suo.

PETRUS ANTISIODORENSIS.

Hic gener uxoris regno cum dote recepto,
#########Irrita cum Graecis proelia pauca gerit.
Sed mox perfidia deceptus, et arte Pelasga,
#########Inter mensarum sacra peremptus, obit.



page 408, image: s448

ROBERTUS.

Ast hic dum properat capto succurrere patri,
#########Comperit heu sponsae tristia damna suae.
Haec quoque festinans ulcisci, morte recumbit,
#########Sic nihil imperio contulit ille novo.

BALDUINUS.

Ultimus hic solio Gallorum sedit Eoo,
#########Saluus dum soceri se tegit arte sui.
Qui simul ac fato est functus, circumdatus ille
#########Hostibus, et regno deficiente, fugit.

IMPERATORES GRAECI, QUI CONSTANTINOPOlin usque dum a Turca capta est, tenuerunt.

MICHAEL PALEOLOGUS.

GRAEculus hic patria Graecos sibi fraude subegit,
#########Dum passim cunctos eiicit arte duces.
Sed moriens dignas soluit pro crimine poenas,
#########Dum iacet immundis praeda relicta feris.

ANDRONICUS.



page 409, image: s449

Hic multa a proprio perpessus damna nepote est,
#########Sed culpam patris fors luit ipse sui.
Eiectus regno, rursusque reductus, ab hoste,
#########Quam dare noluerat mox petiit veniam.

ANDRONICUS IUNIOR.

Dum petit hic ab avo regnum per bella paternum.
#########Saepe premit miserum iunior ipse senem.
Mox tamen ut solus partas moderatur habenas,
#########Seruat tranquillas pacis amator opes.

IOANNES CATACUZENUS.

Hic tutor pueris, invasit regna, relictus,
#########Mox pulsus, Turcae sceptra resumit ope.
Atque ita Barbaricae patefacto limine genti,
#########Ipse iterum eiectus claustra subit monachi.

IOANNES PALEOLOGUS.

Pellitur hic regno, rursusque reducitur idem,
#########Atque suis socerum deiicit auxiliis .
Utilis ipse sibi, et facto sceleratus eodem,
#########Hostem quod patriae duxit in arva novum.

MANUEL.

Ast hic tranquilla peragit sua tempora pace,
#########Vir bonus et fidei, iusticiaeque [reg: iustitiaeque] tenax.


page 410, image: s450

Hinc nihil illius fertur memorabile, dempto
#########Natorum septem quod pater unus erat.

IOANNES.

Maximus hic natu patriis successit habenis,
#########Pacis et ipse sui more parentis amans.
Romanum coluit magno observamine Papam,
#########Hinc satis Italico tutus ab hoste fuit.

CONSTANTINUS ULTIMUS.

Ultimus hic tenuit labentis culmina regni,
#########Quem rapuit capta Turcicus urbe furor.
Sic habuit finem tua Constantine propago,
#########Gloria Barbarie sic tua mersa iacet.

IMPERATORES GERMANICI TRANSLATIO IMperio ad Francos et Saxones.

CAROLUS MAGNUS. 1.

FRANcorum primus Romanae hic imperat urbi,
#########Pontificis iussu lectus in imperium.
Saxones ac Hunnos domuit, longosque Suevos,
#########Et docuit Christi Teutona regna fidem.



page 411, image: s451

LUDOVICUS PIUS. 2.

Hunc pietas celebrem facit, et clementia morum,
#########Quamvis idem aeque fortis ad arma fuit.
A natis capitur regnum affectantibus, at mox
#########Restituit populus sceptra, fidemque, viro.

LOTHARIUS. 3.

Diviso in fratres regno, Lotharius arma
#########Caesaris et titulos accipit imperii.
Sed mox sive hominum, seu rerum fata perosus,
#########Imperium nato, quod gerit, ipse dedit.

LUDOVICUS SECUNDUS. 4.

Hunc genitor vivus regno suffecit et armis,
#########Vindice quae gessit tempora longa manu.
Tandem compositis bello, rebusque paternis,
#########Insubrum moriens clausit in orbe diem.

CAROLUS CALVUS. 5.

Hic fratris regni praevertit fraude nepotes,
#########Dum petit Augustas ambitiosus opes.
Britone dehinc victo, vastantibus omnia Mauris,
#########Perfidia medici perditur ipse sui.

LUDOVICUS BALBUS. 6.

Hic ope Pontificis patrias accepit habenas,
#########Itala cum nollet factio ferre virum.


page 412, image: s452

Sed breve ius regni dedit huic infirmior aetas,
#########Nam moriens annos occidit ante duos.

CAROLUS CRASSUS. 7.

Pannonas et Cimbros diverso Marte subegit,
#########Carolus a Crasso corpore nomen habens.
Sed bene quas iuvenis regni tractarat habenas,
#########His iterum senior despoliatus obit.

ARNULPHUS 8.

Hic quoque non modico vicit certamine Cimbros,
#########Gallica dum vario regna timore premunt.
Sed quia Divorum spoliaverat impius aras,
#########Idem Syllana tabe peremptus obit.

LUDOVICUS TERTIUS 9.

Excipit hic patrium, fato tamen impare regnum,
#########Pacem nam verso victus ab hoste rogat.
Mox etiam insidiis Veronae ad moenia captus,
#########Hostica crudeli funera clade luit.

CONRADUS PRIMUS 10.

Ultimus hic veteri Francorum ab origine Caesar,
#########Imperium socio fretus Othone gerit.
Idem vi multa grassantes contudit Hunnos,
#########Noricus Alpinos qua secat Enus agros.

HENRICUS PRIMUS qui et Auceps. 11.



page 413, image: s453

Primus ad Arctoas hic sceptrum transtulit oras,
#########Tanta fuit virtus, tantaque fama viro.
Vandalicos, Hunnosque, et saevos Marte Boemos
#########Contudit, et populos Belgice Sora tuos.

OTHO MAGNUS 12.

Hic fratrem, hic generum vicit, natumque rebellem,
#########Hic Hunnum et populos saeve Boeme tuos.
Hic etiam Italiam duplici pacavit ab hoste,
#########Hunc habuit summum Saxonis ora virum.

OTHO SECUNDUS 13.

Par animis patri Gallorum hic vindicat artes,
#########Et serit ultrices cum patruele manus.
Sed dum relliquias Graiorum expugnat ab hoste.
#########Auxilio linguae, atque aere redemptus abit.

OTHO TERTIUS 14.

Hic septem instituit proceres, qui lege creato,
#########Teutonicoque Duci sceptra gerenda darent.
Ipse autem Latia dum sedat in urbe tumultus,
#########Oppressere pium toxica pota virum.

HENRICUS SECUNDUS, qui et Claudius 15.

Hic Flandros, Leucosque domat, gentemque Boemam,
#########Hic Italum Argivo liberat hoste solum.
Idem et Pannonios veri praecepta Tonantis


page 414, image: s454

#########Edocet, hinc divum nomen et ipse gerit.

CONRADUS SECUNDUS. 16.

Hic quoque grassantes bello compescuit Hunnos,
#########Adiecitque iterum Gallica regna suis.
Milite et Insubres cinxit, Romaque regressus,
#########Suevorum occiso comprimit arma Duce.

HENRICUS III. qui et Niger. 17.

Imperat hic victis praestanda tributa Boemis,
#########Hunnorumque armis opprimit arma suis.
Mox etiam subigit nascentis regna Mosellae.
#########Et nova Pontifici iura dat Ausonio.

HENRICUS IIII. 18.

Pontificum scelus, et peruersae numina Romae,
#########Hunc rerum variis exposuere malis.
Sed qui perfidiam Latii, qui Saxonis arma
#########Vicerat, a nato proditur ipse suo.

HENRICUS V. 19.

Ast hic digna tulit deserti praemia patris,
#########Exceptus diris Romule Papa tuis.
Insuper et saevis expertus Saxones armis,
#########Donec Pontificis iussa facit domini.

LOTHARIUS SAXO. 20.

Reppulit hic Suevos, pro regno bella moventes,


page 415, image: s455

#########Et posuit motus Itala terra tuos.
Hinc pacis studia, et maiorum iura revolvens.
#########Praecepit Latiis illa docere scholis.

FRIDERICUS I. Qui et Barbarossa. 21.

Huic si par animo quondam fortuna fuisset,
#########Quanto Pontificum nunc foret ira minor?
Qua tamen id potuit, patriam defendit, et unus
#########Obstitit imperiis Roma superba tuis.

HENRICUS VI. Barbarossae filius. 22.

Hic Calabros domuit, nec non et Iapygis arva,
#########Et dictam a triplici monte subegit humum.
Hinc contemptores Ubios, Heduosque repressit,
#########Ultus perfidiam Belgica terra tuam.

PHILIPPUS. 23.

Hic quoque Pontificum technis atque arte petitus
#########Gessit diversis aspera bella locis.
Tandem ubi placatur sibi, quem modo vicerat hostem,
#########Securus cecidit militis ense sui.

OTHO IIII. 24.

Hic Papae instinctu cum regnum fraude pararet,
#########Saepe dedit turpem non sine clade fugam.
Mox verus Caesar, cum sceptrum lege teneret,
#########Pro precio [reg: pretio] diras rettulit Ausonias.



page 416, image: s456

FRIDERICUS II. 25.

Principe in hoc patuit Romani iniuria Papae,
#########Et quantum sceleris curia tota fovet.
Qui nisi erat coeptis toties retractus ab armis,
#########unus nunc toto Caesar in orbe foret.

CONRADUS IIII. 26.

Hunc eadem tristis quae patrem afflixit Erynnis,
#########Pulsus et hic solio est fulmine Papa tuo.
Et mox ob Latias desertus ab omnibus iras,
#########Parthenope in patria finiit [reg: finivit] urbe diem.

CONRADINUS CONRADI FILIUS. 27.

Huic nato, sequitur dum regna a patre relicta,
#########Pontificis pietas abstulit alma caput.
Sic tunc externis erepta Neapolis armis,
#########Sic orba est Ducibus Suevia facta suis.

HENRICUS LANTGRAVIUS. 28.

Contulit huic sceptrum Romani factio Papae,
#########Dum Friderice minis te premit ille suis.
Conradum vicit bellum pro patre gerentem,
#########Ipse cadit telis urbs vetus Ulma tuis.

WILHELMUS COMES BATAVIAE. 29.



page 417, image: s457

Hic quoque Pontificis iussu tentavit habenas,
#########Sed breve ius regni, gloria nulla fuit.
A Frisiis caesus, vacuum rectore reliquit
#########Annos Imperium post tria lustra duos.

Hi duo ab aliis non recensentur, quod per factionem Papae in locum Friderici et Conradi filii eius, obtrusi magis fuerint, [gap: ligature not clear] legitime creati.

IMPERATORES QUI POST INTERREGNUM ET extinctos Suevorum Principes imperarunt.

RUDOLPHUS. 30.

SUscipit hic tandem labentis pondera regni,
#########Addit et accisis undique rebus opem:
Boiis , et sociis devictis Marte Boemis,
#########Lustratoque omni, qua Sala currit, agro.

ADOLPHUS. 31.

Nil huic excellens, nisi nomen, fata dederunt,
#########Victus Thuringo est, dum movet arma Duci.
Mox etiam occisus, dum ponere sceptra recusat,
#########Hic ubi Vangionum moenia Rhenus adit.



page 418, image: s458

ALBERTUS I. 32.

Hic natum imponit victis, pro rege, Boemis,
#########Gallorumque armis territat arma suis.
Sed velut ipse sui caedem primordia regni
#########Fecit, ita occisus fraude nepotis obit.

HENRICUS VII. 33.

Italiae populos, gentem sine fine rebellem,
#########Dum premit hic iusto sub iuga Marte datos.
Illi mixta dedit sacro sub pane venena,
#########Emptus ad hoc precio [reg: pretio] Dominicaster opus.

LUDOVICUS Bavarus et FRIDERICUS Austriacus 34.

Hos geminos peperit procerum discordia reges,
#########Dum sua pars studiis utraque vota regit.
Ast inita pugna Bavarum fortuna secuta est,
#########Quem mox Pontificum perdomuere minae.

CAROLUS IIII. cum GUNTHERO. 35.

Huic quoque diversum fecit discordia regem,
#########Sed cita mors litem finiit alterius.
Edidit hic auri dictam de nomine bullam,
#########Dum stabilit regni pacis amator opes.



page 419, image: s459

WENCESLAUS. 36.

Huic velut ignavo, nec Caesare digna gerenti,
#########Abstulit assensus tradita sceptra, Patrum.
Mox etiam frater conprehensum in vincula misit,
#########Sic obit infelix qui modo summus erat.

RUPERTUS. 37.

Hic variis Thuscos affecit cladibus agros,
#########Auxilium populis dum tulit Arne tuis.
Mox idem in patriam placida cum pace reversus,
#########Sacravit Musas ad vada Nicre tua.

SIGISMUNDUS. 38.

Concilium procerum toto hic ex orbe coegit,
#########Dogmata dum quaerit tollere secta viis .
Quod si, ut pace bonus, felix ita Marte fuisset,
#########Quanto nunc esset res tua Turce minor?

ALBERTUS II. 39.

Hic quoque Turcarum vires fregisset, et arma,
#########Ni raperent celeri numina morte virum.
Ense tamen domuit, temerantes sacra Boemos,
#########Eiecitque suo cum Duce Sauromatas.

FRIDERICUS III. 40.

Consiliis atque arte potens hic tempora longa
#########Tranquillo vixit Caesar in imperio.
otia quam bellum per totum maluit aevum,
#########Conveniens factis hinc quoque nomen habet.



page 420, image: s460

MAXIMILIANUS 41.

At seu pace domi, seu bello vincere malles,
#########Tempus ad utrumque hic utilis author [reg: auctor] erat.
Certaque adhuc extant veterum monumenta laborum,
#########Quos videre hominum saecla priora geri.

CAROLUS V. 42.

Hunc si fata virum, si numina magna tuentur,
#########Idem erit Eois Caesar, et Hesperiis .
Hoc perhibent veterum praesagia magna virorum,
#########Hoc operum prae se facta priora ferunt.

FERDINANDUS. 43.

Si genus, et triplicis spectes fastigia regni,
#########Hic quoque praecipuos inter habendus erit.
Sed tamen haec reliquas antestat gloria laudes,
#########Mite quod in magno cor gerit imperio.

FINIS Imperatorum.

AD EOBANUM HESSUM, IOACHIMUM CAMErarium, et Micalum Rottingum.

MIcale qui mores hominum formare solebas,
#########Stultitiae si quis dissimulator erat.


page 421, image: s461

Et tu qui Graios vertis Ioachime labores,
#########Et facis, ut Latium Dorica scripta legat.
Hesse decus vatum quotquot Germania nutrit,
#########Quotquot et Hesperiae littus utrumque colunt.
Et quicumque alii veteres, mea turba, sodales
#########Pegnesi ad liquidas nunc habitatis aquas.
Saluete, et parui, si qua est modo fama, Micylli
#########Nominis, haud pigeat vos meminisse mei.
Namque ubi flavicomus pandit sua cornua Moenus,
#########Et vada Francorum flumine nota petit.
(Parcite quod vestris audax mea ludicra magnis
#########Confero, sic Musae vestraque vosque iuvent.)
Sedulus hic vestri subeo vestigia gressus,
#########Ac doceo paruam parvus et ipse scholam.
Quae licet in tenui spes hic mihi pascitur herba,
#########Atque huius longae tempora messis eunt.
Semen idem tamen est quod ego, quod mittitis ipsi,
#########Excepto quod vos spargitis uberius.
Vos pleno passim diffunditis omnia cornu,
#########Ipse levi facio munera parva manu.
Sed tamen exigui cultus laudatur agelli,
#########Interdum et paruis spes bona rebus inest.
Atque utinam fortuna velit durare secunda,
#########Et pergant dignis haec nova coepta modis.
Tu quoque tu quondam placida mulcebere fama,
#########Teque vehet populi gloria Moene tui.
Cum sonitum citharae miraberis, et nova plectra,


page 422, image: s462

#########Atque insueta tuis carmina littoribus.
Oblitusque viae stabis, cantuque sonoro
#########Attonitus solito lentior ire voles.
At vos interea, quos summae conditor arcis
#########Numine Pegnesi misit in arva novo.
Noscite vestra bona, et gratam persoluite mente,
#########Et canite aeterno carmina digna Iove.
Carmina quae Rhenum supra memorentur, et Istrum [reg: Histrum],
#########Qua patet in fines Teutonis ora suos.
Ac, mea si tantum de vobis Musa meretur,
#########Antiqui memores este sodalicii.

HELIO EOBANO HESSO.

Musa salutatum Turingas vade per oras
#########Hessum, delitium [reg: delicium] temporis atque tuum.
Aut si, quod propius narraverat esse futurum,
#########In Pegnesse tuos ille recessit agros.
Neu tibi sit nimium tantos coepisse labores,
#########Divitis ut populi regna beata petas.
Illic et nostrum Micaelum fera videbis,
#########Et Camerarariadum te Ioachime decus.
Et qui pomiferis cognomen duxit ab hortis,
#########unus qui patriae fama futurus erat.
Ni tellus eadem tot pectora clara tulisset,
#########Tellus caelesti digna patrocinio.
Atque ubi convenies, primum saluere iubeto,


page 423, image: s463

#########Dehinc renova nostrae foedus amicitiae.
Me refer extremo positum sub margine Moeni,
#########Sceptra iuventutis qui moderor tenerae.
Immemorem nullis Hessi vixisse diebus,
#########Immemorem nulla vivere posse die.
Semper in officio mentem tenuisse fideli,
#########Quae vires aleret sedulitate suas.
Et ceu flamma solet stipulis iniecta caduci
#########Flantibus a varia crescere parte Notis.
Sic quanto memini dilecti saepius Hessi,
#########Tanto oblivisci me potuisse minus.
Ut si destituant nocturnum sidera caelum,
#########Desinat aut vernum gramen habere solum
Et mutata suos omittant flumina cursus,
#########Incipiantque suas vertere cuncta vices,
Non hoc a solito cessurum pectus amore,
#########Ponere consuetum ne videatur opus.
Haec ubi rettuleris, ceu sunt mandata, modeste,
#########Hoc adde ut claudant ultima verba Vale.
Inde secunda tuo relegens vestigia Moeno
#########Protinus huc repetas ore verente gradus.
Neu fias odiosa, nimis dum longa moraris,
#########Saepe molesta fuit quae brevis esse nequit.

EPITAPHIUM HELII EOBANI HESSI.

Quid stas viator, aut quid hic circumspicis?


page 424, image: s464

#########Tumulumne vatis Hessici?
Cui nostra similem aetas nullum tulit,
#########Nec fors futura umquam [orig: unquam] feret.
Tumulum quidem vides, ubi ossa condita,
#########Cinerisque relliquiae iacent.
Sed mens supremum propter assidet patrem,
#########Cui soli hic operatus fuit.
Ubi intuetur quantum ubique gentium est,
#########Famae receptaculum suae.

STEPHANO ZIRLERO.

Quas igitur grates, aut quae tibi dona rependam,
#########O ingens Charitum, Pieridumque decus?
Aut quae digna satis celebret tua nomina Musa,
#########Quaeve ferat meritis praemia iusta tuis?
Nam mihi tale tuum visum est, dulcissime, carmen
#########Quale canens vernas inter Achantis aves.
Quale canens, tenerum cum Pleias incipit annum
#########Daulias, Ismario laesa puella viro.
Sic puto cum superi peragunt convivia Divi,
#########Aoniae cantant turba novena Deae.
Sic quoties repetit maternae gaudia Deli,
#########Personat aurata pulcher Apollo lyra.
Utque iuvant oculos positi certa arte colores,
#########Ceu nova puniceis lilia mixta rosis.
Aut cum vernantes pingunt violaria campos,
#########Aut cum purpureas Medica mala crocos.


page 425, image: s465

Sic tua delectant animos quoque carmina nostros,
#########Et feriunt dulces intima corda modi.
Amphion solitus patrias dum conderet arces,
#########Dicitur ad citharae saxa movere sonos.
Orpheaque infernas memorant penetrasse tenebras,
#########Dum revocat fidibus coniugis ora suis.
At tua seu superos, seu flectere cantibus umbras
#########Coeperit, aetheriis [orig: aethereis] digna Thalia choris:
Nec vetus Orion, nec te puto vicerit Orpheus,
#########Sit licet hic Phoebo, sit satus ille Iove.
Ergo etiam merita celebraris voce coronae,
#########Nomen et ex vero, quod geris, istud habes.
Nec tibi nascenti dedit hoc sine numine mater,
#########Aut capta ambigui sortibus augurii.
Sed tibi felici fulserunt sidera fato,
#########Annuit et fusis Parca benigna suis.
Sive igitur laetae peragam consortia vitae,
#########Nec sors asperior res premet ulla meas:
Seu Dea quae vultu nusquam consistit eodem,
#########Sufficiet rebus deteriora bonis:
Usque tuum nostro vivet sub pectore nomen,
#########Et praesens tecum tempus in omne ferar.
Ipsum me virtus, ipsum tua fama tenebit,
#########Dum quercus frondes, dum feret Ister [reg: Hister] aquas.

DE SCRIPTO QUODAM.

Haec ego composui proprio calamoque manuque,


page 426, image: s466

#########Praemia sed scripti quae ferat, alter habet.
Sic aliis gestant pascentes ubera vaccae,
#########Sic aliis pascens ubera gestat ovis.

IOANNI REIFFENSTEIN.

AD mea cur video nullas iam limina Musas
#########Ire salutatum nomine Iane tuo?
An quia et hae metuunt rapidae contagia pestis,
#########Quae nostros dudum lenta pererrat agros?
Et quae mortali numquam [orig: nunquam] sunt corpore natae,
#########Rumorem mortis territa turba timet?
An quia communem lugent hoc tempore cladem,
#########Et flent hostiles ore gemente faces?
Diraque nunc toties expertae exempla Getarum
#########Exilium nullo fine queruntur agi?
Hei mihi si teneris veniant quoque fata camenis,
#########Hasque aliquis possit dicere morte premi.
Iuppiter et summos habitantia numina caelos
#########Vertite, et hoc longe pellite triste nefas.
Nam modo quae septem praeluxit collibus orbi,
#########Orbi non semper Roma futura caput.
Quaeque parens fovit studiorum sola bonorum
#########Post domitas arces Palladis, omne genus,


page 427, image: s467

En iacet extremum misere dispersa per orbem,
#########Captaque pro spolio moenia miles habet.
Tectaque iam sanctas quondam seruantia Musas
#########Devorat hostili subdita flamma manu.
Aut quibus ignis abest, discerpit militis ira,
#########Et volitant toto frusta cruenta foro.
Illaque doctorum monimenta [reg: monumenta] vetusta virorum
#########Turpiter ante pedes dilaniata iacent.
Atque aliquis divine tuum substernit Homere
#########Mulorum stabulis sanguinolentus opus.
Quodque satis numquam [orig: nunquam] visa est laudare vetustas
#########(Infandum) sterili bellua calce ferit.
Sic furiis agitata cohors, bellum quoque chartis
#########Sustinet, et timidis arma movere libris.
Ac velut humanos non sit satis isse per artus,
#########In superum gelidus stringitur ensis opes.
Heu series rerum, quis nam haec mala finis habebit,
#########Barbaries toto est anne futura solo?
Graecia progenuit quascumque accepimus artes,
#########Haec docuit quicquid lingua, manusque sciunt.
Nunc domino seruit, tellus exhausta, nefando,
#########Quo nil barbarius mundus ubique tulit.
Et quondam illa frequens citharis hymnisque deorum
#########Pro libris arcus, pro fide tela gerit.
Proxima Roma fuit, Graecas quae exceperat artes
#########Et studio linguam fovit utranque pari.
Ast etiam illa diu traxit labefacta ruinam,


page 428, image: s468

#########Ex quo cum saevis contulit arma Getis.
Donec in has tandem cecidit delapsa procellas,
#########Quae finem cunctis imposuere malis.
Una etiam restat Germania, cui bene vertat,
#########Tanta operam studiis fruge dedisse bonis.
Hanc quoque si diri vastarint praelia Martis,
#########Quid nisi Barbaries totus hic orbis erit?
At tu Iane iube posito sperare timore,
#########Et Musas ad me saepe redire tuas.
Nam neque iam tanta rabie vis morbida saevit,
#########Ut mea propterea sit maculata domus.
Et quae Romuleam vastarunt praelia gentem,
#########A nostris superum rex prohibebit agris.

IN FUREM CUPIDINEM.

Forte petiturus veniebat mella Cupido,
Hinc ubi spirantes apis aedificarat aceruos.
Iamque manus teneris admoverat ille cavernis,
Cum subito invadens, apis illius ordine summos
Compungit digitos, et signat cuspide furem.
Saucius hic refugit, magis ac magis ille doloris
Impatiens, terramque quatit, pedibusque resultat:
Ac tumidos matri digitos et vulnera monstrat.
Vulnus, ait, faciat saevum tam parva volucris?
Cui genitrix blanda respondit talia voce.
Tu quoque nonne apibus parvo discrimine praestas,


page 429, image: s469

Inmensumque facis vulnus non magne Cupido?

BRAUBERGA.

Auspice Gradivo celsum caput aethere condo,
#########Sub Duce Werthemo pace quieta fruor.
Braubergae posuit nomen reverenda vetustas,
#########Fortuna nulli cedo secunda loco.

ALIUD EIDEM.

Prisca Semiramidis laudarunt saecula muros,
#########Altaque solerti [reg: sollerti] moenia facta manu.
Romanam faciunt celebrem Capitolia gentem,
#########Illa diu nullis arx superanda modis.
Sunt qui sublimi tollunt ad sidera versu
#########Pyramides structas margine Nile tuo.
At tu qui veterum spectas miracula regum,
#########Me quoque fac dignam regibus esse putes.
Non mihi gradivus deerat Mars author [reg: auctor] et auspex,
#########Tutela cuius moenia tuta fero.
Non desunt vires, surgentes aspice turres,
#########Et quo non ulli cedo secunda, locum.
Circumsepta caput vicinis collibus ima
#########Effero et excelsis sto metuenda polis.
Praecipue qui iam nostri moderatur habenas
#########Werthemi comitis pace quieta fruor.
Celse comes cuius pietas notissima caelo,
#########Et fama est terris, sic mihi semper eas,


page 430, image: s470

Sic mihi eas, atque o fatis felicibus actus
#########In longos idem vive, valeque dies.

CUR PAUCI POETAE BONI.

Non bene conveniunt trepidae cum carmine cunae,
#########Non eadem versus cura lucrumque facit.
Pierides silvas ac otia libera quaerunt,
#########Et tacitas inter flumina sacra vias.
At fora sollicitae curae populosa frequentant,
#########Et strepitus vulgi iudiciumque colunt.
Hinc est quod raros aetas habet ista poetas,
#########Et nostra nullum carmen ab urbe venit.
Divitias quando solum spectamus, et aurum,
#########Curarum fontes, et caput omne mali.
Nec studium recti, nec fas laudatur, et omnis
#########A precio [reg: pretio] virtus famaque victa iacet.

AMICITIA.

Quondam magna fuit virtus, ac aethere digna,
#########Praebere infractum pectus amicitiae.
Cum pietas et cana fides regnabat in orbe,
#########Et precio [reg: pretio] dignus, qui bonus esset, erat.
Tunc Iovis aspexit redeuntem Castora coniunx,
#########Alternis Stygias fratre petente domos.
Tunc pius extremum, socii comitatus ad orbem


page 431, image: s471

#########Desertor Pylades noluit esse sui.
Sed veluti tenerae iunguntur amore columbae,
#########Iunctus erat lateri fidus Oresta tuo.
Tanta fuit sociis aevo reverentia prisco,
#########Tantus erat quondam cultus amicitiae.
Nunc iacet ante pedes contempta vilior alga,
#########Vixque ipsum nostro nomen in orbe manet.
Scilicet ex omni mundus iam parte senescit,
#########Intereunt urbes, intereunt homines.
Rarescit virtus, omnis iacet ardor honesti,
#########Corrumpit mores ipsa senecta bonos.
Cessavit pietas, rectum cessavit et aequum,
#########Et stat in extremo iam ruitura fides.
Quinetiam tellus iactum lassata recusat,
#########Raraque de multis spica refertur agris.
Et sua confectae claudunt iam brachia vites,
#########Et minus a praelis musta frequenter eunt.
Undique deficimus, quid iam nisi tempora restant,
#########Quae videant flammis cuncta perire suis?

IN CHLEUASTEN QUENDAM.

Heus tu, qui Latii derides drammata socci,
#########Non mirum est si te fabula nulla iuvat.
Ignavus prorsus nullas intelligis artes,
#########Nec plus quam quaevis rustica beta sapis.
Forsitan et metuis, si prisca theatra resurgant,


page 432, image: s472

#########Ne fias scenis fabula tute novis.
Et quod apud veteres audivit saepe Coroebus,
#########In nostro maneas semper ut ipse foro.
Nam tibi non plus est mentis, cordisque, salisque,
#########Quam, quem Praxille finxit, Adonis habet.

GEORGIO IOANNI REIFENSTEIN.

Ergo ne abis patrios visurus Iane penates,
#########Iane sodalitii [reg: sodalicii] cura decusque mei.
Dii quaeso tandem faciles tua vota secundent,
#########Ut mox contingat terra petenda tibi.
O utinam tecum pariter nos ire liceret,
#########Ipse tuae vellem quam comes esse viae.
Tu tamen hoc, quamvis tibi nulla propemptica scripsi,
#########Candoris nostri pignus habere potes.
Seu redeas, seu te modo patria grata tenebit,
#########Dilectus nobis semper amicus eris.
Corpora nostra magis quanto distraxerit orbis,
#########Hoc magis amborum pectora iunget amor.

AD IUSTUM.

unde brevi longum deducas tempore carmen,
#########Quove modo fias, Iuste, poeta rogas?
Nulla sua ignavos sequitur victoria sponte


page 433, image: s473

#########Reges, sed forti est fama paranda manu.
Aeacides multos toleraverat ante labores,
#########Quam meruit magni nomen habere Ducis.
Multa tulit, fecitque prius quam contigit esse
#########Aeneae generum, prisce Latine, tuum.
Quam cupis assiduo quaerenda est fama labore,
#########otia non ullos excoluere viros.
Sunt faciles Musae, ast habitant in rupibus altis,
#########Has superare labor, cetera plana via est.
Vince modo rupes, nec duro parce labori,
#########Atque ultro venient in tua vota Deae.
Ingenium non dura tibi natura negavit,
#########Et vincire potes qua decet arte modos.
Cur studium, et solum depraedas, Iuste, laborem,
#########An quia non tanto carmina digna opere?
Carmina caelestes possunt adducere Divos,
#########Tartara carminibus flectere saeva potes.
Carmina crudeles demulcent saepe leones,
#########Haec magis innumeris artibus una valent.
His quoque formosam potes exorare puellam,
#########Victa erit, et teneras porriget illa manus.
Cynthia carminibus quoties tibi capta Properti?
#########Aut quoties lacrimas haec tibi victa dedit?
Fallitur immenso quisquis spectabilis auro
#########Esse cupit, nec spes invenit ista fidem.
Carmina sola beant, sola addunt carmina famam,
#########Haec metuunt magni fulmina nulla Iovis.


page 434, image: s474

AD PHILIPPUM, F. [abbr.: FILIUM] EIUSDEM.

SAEPE Philippe mei cupiisti exempla laboris,
#########Et fructum nostrae posse videre scholae.
Saepe tibi volui spectandos mittere lusus
#########Nostrorum, et studii pignora certa novi.
Verum nescio quae timidae reverentia menti
#########Obstitit, inceptum detinuitque meum.
Seu quia te nullo peragenda negotia fine
#########A curis vacuum tempus habere vetant.
Seu quia maiori surgunt tua nomina laude,
#########Quam quae sit nugis impedienda meis.
Nunc quoniam pergis, studioque haec poscis eodem,
#########Nec nisi quae videas obvia certa putas.
Forsitan et nullo credis discrimine nostras
#########Differre, et veteres quas habuere scholas.
Haec spectanda dedi nostrae tibi scripta iuventae,
#########Exemplum curae quod dedit illa suae.
Et quamvis alia est nostri natura laboris,
#########Quam si quis semen tradat arator humo.
Hic siquidem magno reddit cum foenore tellus,
#########Et paucos intra credita farra dies.
Illic in longos etiam expectaveris [reg: exspectaveris] annos,


page 435, image: s475

#########Dum veniat messis semine digna tuo.
(Quippe quod et multos sint duratura per annos,
#########Haec quae nascendo tempora longa trahunt.
Cum spatio contra violae, aut rosa nata bimestri,
#########Quo vere emergunt, hoc quoque vere cadunt.)
Ne tamen in quoquo nostram discrimine curam
#########Ponas, ista tibi qualiacumque dedi.
Ac tibi dum nequeo plenas ostendere spicas,
#########Hic aliquam ex ipso spem dare flore iuvat.
Tu modo pro solito iudex candore benignus,
#########Esse bonis studiis , ingeniisque velis.

AD DOMIN. [abbr.: DOminum] PHEGAEUM.

Candide quae nobis nuper Phegaee dedisti,
#########Persoluant dignis Dii tibi dona modis.
Dii tibi persoluant grates et praemia digna,
#########Divitias superant haec tua dona meas.
Si tamen ulla meos seruabit gratia versus,
#########Si cuius meriti carmina pondus habent.
Carmine, dum vivam, semper celebrabere nostro,
#########Dum vivam nostro carmine notus eris.
Haec nunc ingenii prima argumenta benigni,
#########Primave naturae spes venit ista bonae.
Sed tua iamdudum virtus Phegaee probata,
#########Atque tuae maius indolis extat [reg: exstat] opus.
Quod studiis animum, quod tradis pectora Musis,


page 436, image: s476

#########Quodque ornas dignis artibus ingenium.
Quod veterum monumenta virumque digna requiris
#########Exempla, et vitae facta sequenda tuae.
Quodque tibi tanta est praestantis cura magistri,
#########Ut tibi fortunis sit prior ille tuis.
Haec digna ingenii laus est, et vera benigni,
#########Haec solidum pondus dexteritatis habent.
Macte puer virtute patrum vestigia perge
#########Et castos mores, et pia facta sequi.
Nec te divitiae, nec splendida tecta morentur,
#########Plus nummis virtus omnibus una valet.
Divitias flammae corrumpunt, tecta vetustas,
#########Pulchraque cum longo tempore cuncta cadunt.
Quid Phariae turres, quid nunc Mausolia tecta,
#########Aut ubi nunc altae regna Semiramidis?
Quid nunc tam sanctae quondam Capitolia Romae,
#########Quo cum terribili fasce securis abit?
Scilicet incurua mors demetit omnia falce,
#########Solaque virtutis nomina morte vacant.

DE CANUM FIDELITATE.

INter quadrupedes canis fidelis,
Inter quadrupedes canis voluptas,
Inter quadrupedes canis patronum
Agnoscit, veneratur, et tuetur


page 437, image: s477

Hic quae tu iubeas facit libenter,
Hunc tu si ferias dolet, gemitque:
Sed parcit tibi protinus revertens.
Hunc tu si expuleris redit benignus,
Et caudam movet ille blandiendo.
Hunc tu si meritis loquendo laudes,
Sentit quod loqueris, suasque laudes,
Et gestit tibi gratias referre.
Hic te si mare naviges sequetur,
Hic tu si mare pernates natabit,
Non te per medios relinquet aestus,
Non te deseret horridos per imbres,
Non te deseret asperas per Alpes,
Non te deseret ille vel per hostes.
Te tutabitur ille sed per hostes,
Te nam diligit ille diligentes.
Non te deseret ille vel diebus,
Non te deseret ille vel tenebris:
Te non diligit ille non amantes.
Si venaberis ille per labores
Conatur tibi complacere semper,
Et praedam tibi vincit ut triumphes
Illaesum leporem tibi reportans.
Pro te non rabidos recusat ursos
Et dentes patitur furentis apri,
Ceruos, capreolas vafrasque vulpes,
Et sternit genus omnium ferarum,


page 438, image: s478

Certe non sibi, sed tibi laborans.
Si soluis iacet ille sic solutus,
Et iussus iacet ille sub cathenis [reg: catenis],
Non audens querulas movere voces.
Hic custos pecorum, tuaeque villae,
Fures exigit arduos, luposque.
Nec non arcibus ille praesidentes,
Tutos nocte suo facit latratu.
Non et pocula delicata poscit,
Non obsonia sobrius requirit,
Contentus latices bibisse lymphas,
Nec non relliquiis [reg: reliquiis] tuisque frustis,
Qui tantos tibi sustinet labores.
Hos contendimus esse nos habendos,
Hos contendimus esse nos alendos,
Et non dulcius esse quicquam posse,
Inter quadrupedes canis fidelis,
Inter quadrupedes canis voluptas.

IN ANDRIAM TERENtii Prologus. Stultus loquitur.

EGO Morus huc advenio Pluti filius,
Apud plutuntas vos, ut pauca proloquar,
Hoc mihi negotii dedit auctor comoediae,


page 439, image: s479

Nam solis nunc licere stultis dictitat,
Mordaci veru auriculas teneras rodere.
Iam mundus plenus est ferme iis hominibus,
Qui licet haud multo plusque ego ipse, intelligant,
Soli tamen sapere et recte facere volunt,
Aliosque habent tamque nugas et somnia,
Illos inquit, debere hinc animadvertere,
Quam sit sua illis incerta sapientia,
Quantumque res fortuna humanas dirigat,
Hoc velle sibi inquit. Consilia serui, et senis,
Quae bene captata casus evertit tamen,
Haec sapiens si quis discat ex hac fabula,
Non stulti debet hunc pudere interpretis,
Cum alioqui tot passim stulti sapere docent.
Nam si quis erit, qui me monitorem rideat,
Non magna est, qui fit, ut aiunt, e)n kari\ ki/ndunos.
Sed adest senex cum seruis. Vos compescite
Linguas, et spectate omnes cum silentio.

PROLOGUS IN ADELPHOS TERENTII.

Primum si vos tenet cupido noscere,
Quicumque adestis spectatores optimi,
Quid noster grex, quidve apparatus hic velit.
Quis ludus, aut quae sit commoditas fabulae,
Benignas aures haec mihi dum proloquor,


page 440, image: s480

Silentiumque tale praebete faciles,
Quales soletis exaudire forensium,
Qui vel per longa maria vecti praedicant
Tristes Cyanaeas, aut Libyci brevia freti:
Vel de cruentis saevi Martis proeliis
Magno conatu magnas nugas praedicant.
Quod si parum rem studio dignam ducitis
Spectare attente ludos Histrionicos,
Hoc saltem sinite a vobis impetrarier,
Ut ne ante quisquam occipiat haec contemnere,
Quam quorsum tendant coepta nostra intelligat.
Nam fabulas plaerique [reg: plerique] dum meras putant
Quaecumque in scenam proferuntur ludicra,
Errore tam ducuntur, quam qui existimant
Ridentis ore numquam [orig: nunquam] posse dicier
Verum, aut idonea rebus consilia dari.
Non plus sapit qui quod consuevit obsitus
Panno deambulare, numquam [orig: nunquam] sordida
Lacerna nitidum vestis commutat genus,
Quam tempori qui gestat convenientia.
Nec semper tristis, neque semper gravis iuvat,
Quem recta volueris monere, oratio.
Interdum etiam tangit iocus praecordia,
Et seria fugientem lusus detinent.
Narrantur orbe toto apologi Aesopici,
Quibus ille regum flexit olim pectora,
Et patriae ruinas avertit Samo,


page 441, image: s481

Quod sapiens nemo poterat, nemo philosophus,
Qui veste, vultu, baculo, qui crineque
Vulgi ora convertunt in se, et animos leves:
Ut facile possit qui volet intelligere,
Quam praestent seriis interdum ludicra.
Atque haec olim sapientes cum animadverterent,
Et praeceptorum odiosa iussa cernerent,
Capere seria ludicris involuere,
Et lusibus mentes hominum perstringere,
Queis [reg: Quibus] veritas aperta paritura odium erat.
Hinc tot virorum clara nata poemata:
Hinc Principum noxas, et pacis commoda
Ante oculos longo, sed divino carmine
Pater posuit Homerus. hinc Comoedia
Vitia hominum, moresque coepit libera
Corrigere, et ostendere quid fecisse deceat,
Non tristibus praeceptis, aut incommodis,
Sed versu dulci, et argumento ludicro.
Cuiusmodi etiam haec est quam acturi hodie sumus
Terentii Adelphos graece dictam fabulam.
Nam ut argumentum, et rem exponam vobis simul,
Demea senex hic fingitur quidam Atticus
Civis, durus et agrestem vitam victitans,
Alienus a mundite, urbisque cultibus,
Severus adeo, ut omnes esse sobrios
Vellet, parcosque, et semper operi deditos.
Solutos aeque odisset, omnesque ebrios.


page 442, image: s482

Huic filii duo nati Ctesipho et Aeschinus,
Quorum alterum ipse ruri duriter educat,
Alterum adoptatum frater habebat Mitio,
Dissimilis moribus vitaque commoda,
Comis, benignus, et cuivis aptas loco,
Facilis ubi res ferebat et exorabilis.
Hunc quia sinebat liberalius Aeschinum,
Dum aetas ferebat, amare et convivarier.
Obiurgat Demea, et reprehendit sedulo,
Qui puerum luxu nimio disperdi sinat,
Nec ipsius exemplo obstringat laboribus.
Stultus qui dum se pulchre putat aduertere.
Ab eo quem ruri credit esse luditur,
Ridetur, et decipitur, toti familiae
Invisus, et foris odiosus omnibus,
Cum solus in oculis sit cunctis Mitio.
Atque igitur quorsum ista fabula pertinet?
Nempe ut discant, qui qualescumque res gerunt,
Nil comitate melius aut clementia
Esse, ut saevitia contra nil peius nocet.
Atque hoc ob oculos dum volebat ponere,
Non verbis modo monere poeta scenicis,
Rem totam populo dedit agendam ludicris.
Nam ut melius quae cernis coramque quae audias,
Retines, sic monitis plus exhibita commonent,
Et recta cum voluptate simul percipis.
Quam nos secuti rationem ut cernitis,


page 443, image: s483

Terentii Adelphos sumus acturi fabulam.
Proinde faciles et benignos vos date,
Et si lubet forum hoc tantisper Atticum,
Putate, dum rem coeptam liceat peragere.
Sic vos in vestris semper mercimoniis ,
Bonus iuvet Iovis atque Maiae filius.

EX ODYSSEAE HOMERI [gap: one letter] conversum.

HUIC ita respondens inquit cor datus Ulysses,
Amphinome, ante alios sapere et bonus esse videris.
Namque et clara tui iactatur fama parentis,
Dulichii Nisi probitate insignis et auro.
Et tua sic placidis moderata oratio verbis,
Te facit ut nulli ducam ratione minorem.
Quare age, et haec memori, quae dicam, mente reconde.
Quicquid alit tellus, quicquid mare, quicquid et aer,
Nil homine infirmum magis est, qui donec ab alto
Fortunam praebent superi, vitamque ministrant,
Nil metuens vivit venturae nescius horae.
At si quando leves mutavit Iuppiter auras,
Tristiaque eveniunt mutatis tempora laetis,
Improvisa animo perfert incommoda maesto,


page 444, image: s484

Et gravis ipse sibi consumit corda dolore.
Nam ceu fortuna est praesentem quae regit horam,
Sic humiles, magnique sumus, mentemque paramus.
Me quoque enim rebus memini florere secundis,
Atque ibi vi multa, scelera atque indigna patravi,
Fratribus et magno confidens ipse parenti.
At nunc illa vides quo me fortuna redegit?
Neve igitur quisquam, cui sors favet, audeat ultra
Quam fas est, animum sceleratis iungere captis,
Sed tacite superi quaecumque dedere fruatur.
Nam quam foeda proci peragunt, tua turba, nec aequum,
Nec ius aspiciunt, dum res, aurumque pecusque,
Absentis lacerant domini, vastantque penates
Nec reverentur eam, thalamos quae sola pudicos
Coniugis et servat, reditumque expectat amantis.
Quem quia non longo patriis a finibus esse
Auguror, et subito hoc positurum limine gressus,
Te precor eripiant superi, incolumemque reservent,
Ut procul hinc patria vivas tellure beatus,
Tristia nec videas periturae funera turbae,
Quae dabit ille, suos postquam pacare penates
Coeperit, et tollet multa vim caede procorum.
Sic ait, et dulcis libavit pocula Bacchi.


page 445, image: s485

NONUM THEOCRITI IDILLIONE, E GRAECO VERsum. Loquuntur Pastores, Daphnis et Menalcas.

PAngite sylvestres [reg: silvestres] Musas, prior incipe Daphni,
Incipe Daphni prior, tu deinde sequere Menalca,
Interea vitulae bobus taurisque iuvencae
Una per virides dum carpunt pabula valles,
Per sola errantes linquunt armenta sub umbra
Commistae [reg: Commixtae], et tenero cupiunt dare tempus amori.
Incipe nunc Daphni, respondeat ipse Menalcas.
DA. Et bovis et vituli dulcis vox, dulcis avenae,
Dulcis pastorum, et nostro quae fertur ab ore,
Est mihi, per gelidam resonant ubi flumina ripam,
Vaccarum niveo constructus vellere lectus,
Quas mihi de celsa carpentes arbuta rupe
Infestus subito decussit turbine ventus,
Hic aestus tantum seu torrida sidera curo,
Quin curant pueri nugas audire parentum.
Sic cecinit Daphnis, cui rettulit ista Menalcas.
ME. Aetne nostra parens, et nos sub rupe cavata
Depictum variis habitamus floribus antrum,
Ac habeo quaecumque deus per somnia reddit.


page 446, image: s486

Agnos et teneros hirtis cum matribus haedos,
Quorum multa iacent pedibus sub vellera nostris.
Subter multa caput torrentur plurima nostro
Exta foco, et siccae non vilis copia glandis.
Hic gelidae curo brumae non frigora tantum
Quanta nucum ratio est ubi lac aspexerit infans.
DAP. Ast ego miratus pollentes versibus ambos
Applausi, donoque pedum tibi Daphnidi mitto
Formosum patriis allatum nuper ab agris,
Mentoream quod sponte sua superaverat artem.
At pulchrum Icarii saxosa in margine ponti
Ostracon exceptum, cuius direpta comedi
Partibus in totidem divisis quinque sodales,
Viscera do munus ridenti ferre Menalcae.
ME. Musae Trinacrias celebrantes carmine silvas,
Saluete, et faciles illud mihi reddite carmen,
Istis quod cecini nuper pastoribus ipse,
Ne mihi sub summa nascatur pustula lingua.
Formicam sequitur formica, cicada cicadam,
Accipitri accipiter gaudet comes esse volanti:
At me delectant dulces ante omnia Musae,
His utinam mihi plena domus splendescat et arcae.
Non apibus tenero nascentes gramine flores,
Non ver quod primo se mox ostendit ab anno,
Nec sopor in molli recubanti dulcior umbra,
Quam nobis vario modulantes carmine Musae,
Musas quisquis amat, Musis quicumque favebunt,


page 447, image: s487

Ille venenosae contemnet pocula Circes.

CHARITES Theocriti.

CURA Iovis soboli, Musis haec una canoris,
Carmine mortales extollere, carmine Divos,
Factaque clara virum superas efferre sub auras,
Ac divae divos Musae, divinaque cantant:
Nos homines hominum celebramus facta poetae.
At nunc immenso nemo sic vivit in orbe,
Ut Charites grato venientes limine nostras
Accipiat, foveatque lubens, aut munera donet.
Sed simul ac iussas aliquo mittuntur ad aedes,
Mox redeunt tristes, nudo pede, multa querentes,
Deque via vana, de frustratoque labore:
Atque ita sub vacuas iterum sua limina capsas
Affectae subeunt, vix iam capita aegra trahentes:
Haec etenim sedes quoties elusa remisit
Re spes infecta, frigentes excipit illas.
Nam quis adhuc Musas amat, aut quis tempore nostro
Digna referre cupit facundae praemia linguae?
Haud facile invenies, neque enim velut ante solebant
Mortales faciunt, quae laudem facta merentur.
Sed pariter cunctos scelerata pecunia vicit,
Ac taciti sub veste manus clauduntque premuntque.


page 448, image: s488

Dum quisque intentis oculis circumspicit aurum
unde ferat, quantumque ferat, nec donat amico,
Vel quantum recidit detersa aerugine quisquam:
Sed propius quam sura genu mihi scilicet, inquit,
Si petis, et dederis tute, ipse ego sumere malim.
Ac potius superi reddant sua dona poetis.
Hinc alius: solus satis est, respondet, Homerus
Omnibus, et nobis doctissimus ille poeta est,
Qui minimum poscet, qui nil auferre rogabit.
O miseros homines, quid plena conditus arca
Thesaurus iuvat, et multo congestus aceruo?
Non hic usus opum, sed qui sapientius illis
Utitur, has gemo partes, has sumet amicis,
Multaque cognatis faciet bene, multa poetis,
Atque hominum reliquis, quorum res poscet et usus:
In primis superum donis venerabitur aras,
Hospitioque lubens acceperit urbis egentem
Et patriae, atque iterum placide dimittet euntem,
Cum volet, acceptum lauto sermone, ciboque:
Pieridumque colet sacros ante omnia vates,
Ut bene sub Stygiis vel mortuus audiat umbris,
Nec fleat obscurus residens Acherontis ad undam.
Ut qui pauperiem vacuo deplorat in agro
Confectus longo squalentia membra labore,
Tristia callosis manibus cum sarcula iactat.
Antiochus magno, magno regnabat Alevas
Imperio, Peneus qua Thessala circuit arva,


page 449, image: s489

Illis mille domi famulae data pensa trahebant,
Et totidem tulerant demensa diurna ministri.
Multa boum montes ibant armenta per altos
Haemoniae, et virides nemorosa cacumina silvas,
Multae cum teneris errabant matribus agnae,
Divitiae regum, laeto Cranonis in agro.
Ast ea tantarum rerum tam chara voluptas
Cuncta abiit, postquam hi Stygiam tetigere carinam.
Et nunc obscuri caeca Plutonis in aula
Post tot divitias, post regna amissa iacerent,
Atque etiam premerent nomen, corpusque tenebrae,
Ni tua Simonide fecissent carmina notos,
Et Scopadum levibus sonuissent nomina chordis.
Hae quoque dixerunt volucrum certamen equorum,
Partaque in Eleo victricia munera campo.
Quis Lycios proceres, Glaucum, aut Sarpedona nosset,
Troianosve duces, et canum tempora Cygnum?
Ni veterum providi scripsissent bella poetae.
Nec qui viginti centumque erravit Ulysses
Mensibus, atque Erebi pallentes venit ad umbras,
unus et infandi terebravit lumina monstri
Trinacrii Cyclopis saxosae in rupibus Aetnae
Nomine tantus erat. Tu nunc Eumaee iaceres,
Et tu qui errantis pavisti armenta Philaeti,
Laertesque tuum vix nossent saecula nomen,
Ni vos divini servassent carmine vates.


page 450, image: s490

Carmine mortales pariunt nomenque decusque,
Quod neque mors aufert, nec saevi cymba Charontis,
Cum nudi ad caecas omnes descendimus undas,
Et manet haeredi [reg: heredi] collecta pecunia vivo.
Ast idem pelagi sterilem numerabit arenam,
Quam gelidus sicco congessit littore ventus,
Et lateris nitida sordes absterserit unda,
Qui poterit lucri cupidas evincere mentes.
Quin longum valeant qui sic sunt, et sine fine
Et sine mensura cumulent aurumque lucrumque,
Et maius, maiusque velint, nec velle quiescant.
Ast ego prae cunctis mulis, cunctisque caballis,
Optarim laudem, et populi meruisse favorem.
Verum aliquem grato qui nunc mea carmina vultu
Accipiat, quaero: neque enim modo certa poetis
Stat fortuna, Iove a Musis aliena agitante:
Nec dum vertendi cessarunt tempora mundo,
Aut sua luciferi posuerunt plaustra iugales:
Magnaque adhuc superest voluendis mensibus aetas:
Atque aliquis veniet venturis forsitan annis,
Qui virtute potens per nostrae carmina Musae
Gaudeat ad seros nomen misisse nepotes:
Dum faciet, magnus quae quondam fecit Achilles,
Aut Telamone satus, Phrygii Simoentis ad undam,
Laomedontiadae tumulum qua circuit Ili.
Iamque adeo extremis Libyae Carthago sub oris
Tota tremit, magnis iterum conterrita bellis,


page 451, image: s491

Bella Syracusiis Hieron quae cogit in agris,
Heroum priscas referens animoque figuras,
Et vultu galeam cauda cristatus equina,
Quem circum Siculi decurrunt undique cives,
Sub mediisque gemunt hastis, clypeoque saligno.
Iuppiter omnipotens, atque armis incluta [orig: inclita] Pallas,
Quaeque Ephyreorum sortita es civibus urbem,
Facundae profugis sub margine Lysimeleae,
Alma Ceres, tuque o Cereris Proserpina nata,
Hoc facite, ut validis compressi viribus hostes
Ortygiam trepidi linquant, fugiantque relicta,
Sardinios inter tranantes aequora fluctus,
Diraque coniugibus denarrent funera maestis,
Et Tyrios Siculo confossos ense colonos.
Tum sua deiecto reddantur moenia civi,
Quaecumque hostili fuerant direpta furore,
Atque iterum curuo peraretur vomere tellus,
Et pecus herbosi rursum per pascua campi
Fecundis pariat balantes foetibus agnos.
Ac pingues stabulis redeant cum vespere vaccae,
Grandia distento portantes ubera lacte.
Incipiant pulchra flavere novalia messe,
Cum canit, et viridi suadet de fronde cicada,
Pastores gelida recubate sub arboris umbra.
Cumque levis coeptam pertexit aranea telam,
Impia tum cessent ipso cum nomine bella
At magnam pariant Hieroni carmina laudem,


page 452, image: s492

Laudem, quae Scythici volitet trans aequora ponti,
Atque Semiramidis solida referatur in urbe.
Et quamquam Siculis vates ego solus in agris
Canto, tamen multis seruant sua munera Musae,
Qui laudes Arethusatuas, qui fortia facta,
Magnanimumque Hierona ferent ad sidera cantu.
O Etheocleis habitantia numina tectis
Divinae Charites, quae caelso [reg: celso] e vertice quondam
Invisa Orchomeno spectastis [reg: spectavistis] moenia Thebas,
Vester ego obscura cultor sub nocte latere
Haud renuam, et possum petiisse ignobilis orcum.
Sed tamen ex tanto numero nos si quis amarit
Atque vocet, Musis fretus comitantibus ibo.
Vos quoque ubique sequar, quid enim sine numine vestro
Hoc toto pulchrum restat vel amabile mundo?
Vobiscum Charites liceat mihi tempora vitae,
Et vitam vestros inter finire lacertos.
[gap: short poem]


page 453, image: M1mivy493

[gap: short poem]
[gap: short poem]

DE VITAE BREVITATE Trochaicum.

Labitur velut unda tempus, nec recurrit umquam idem,
Et senescimus sedendo, dum brevis fugit dies.
Ergo dum licet, fruamur sorte quam dedit Deus,
Et animo feramus aequo, quicquid accidet novi.
Nam cadit Sol, et reversus luce resplendet sua,
Nos semel postquam cecidimus, nullus huc revertitur.

DE PECUNIA, Eiusdem generis.

Omne quod toto sub axe est, vincitur pecunia,
Haec domos regum potentes, haec breves vertit casas;


page 454, image: s494

Haec fidem, haec solvit pudorem, haec quicquid usquam splendidum est.
Turrib. [abbr.: Turribus] Danaen ahenis clauserat metuens pater,
Capta sed tamen illa furtim est imbribus Iovis aureis.
Usque eo pecuniae nihil arduum, aut impervium,
Sed eadem regina rerum iure dicta est optimo.

EX EURIPIDE VERSUM.

Multae species daemoniorum,
Multa inopinato peragunt dii,
Quaeque fore putas, non eveniunt,
Et quae fieri umquam [orig: unquam] posse neges,
Illis mox fata viam inveniunt.

[gap: short poem]
[gap: part of short poem]


page 455, image: s495

[gap: part of short poem]
[gap: short poem]

IN IMAGINEM FRIDERICI Comitis Palatini, Electoris.

Hic placidus, prudens, linguarum, hominumque peritus,
#########Saeva Pharetrati hic contudit arma Getae.
Et studio pacis gaudens, et amore quietis,
#########Fregit consiliis aspera multa suis.


page 456, image: s496

Successor fratris fama, et virtute secundus,
#########Aucta dedit fructu signa paterna novo.

ALITER.

Editus antiqua veteris de stirpe Palati
#########Septem inter proceres famaque, parsque viros.
Sic oculos sic ora senex Fridricus habebat,
#########Vitae post septem lustra bis aucta suae.

ALITER.

Sic oculos, sic Dux faciem Fridricus habebat,
#########Post septem vitae lustra bis acta suae.

IN IMAGINEM CONIUGIS EIUS DOROTHEAE Reginae Cimbrorum.

Ast haec progenies regum de sanguine prisco,
#########Qua videt undosum Cimbrica terra fretum.
Quidquid habet pietas, quidquid prudentia laudis,
#########Iunctaque cum pulchra forma pudicitia.
Omne hoc una suo merito et virtute reportat,
#########Vero quae Divum munere nomen habet.

ALITER.

Dorothea claro regum de sanguine nata,
#########Quos tulit undoso Cimbrica clausa mari.
Sic oculos, sic ipsa manus, sic ora ferebat,
#########Cum legeret vitae septima lustra suae.



page 457, image: s497

ALITER.

Dorothea Cimbri regis de sanguine nata,
#########Talis post vitae bis tria lustra fuit.

IN COLLEGIUM SACERDOTUM A Ferdinando Rege Rom. [abbr.: Romano] institutum, Anno 1553.

Unigeni matri Christi, Dominique, Deique,
#########Virgine qua mundi nata parente salus.
Inclitus hanc aedem rex Ferdinandus ab imo
#########Sumptibus ad caelum sustulit ipse suis.
Rex Ferdinandus triplicis qui sceptra coronae,
#########Boemiae, Ausoniae gessit, et Hungariae.
Utque reus voti fuerat, iustissimus heros,
#########Reddidit haec domino debita dona Deo.
Tunc cum relligio passim deserta per agros
#########Perque urbes hominum vile iacebat onus.
Esset ut hoc reliquae tutum pietatis asylum,
#########Et sedes rebus certa dicata sacris.
Atque hinc Austriadum decus immortale parentum
#########Cresceret, et summos staret ad usque dies.

ALIUD.

Saecula transierant post Christum quinque decemque
#########Et messes octo, et lustra peracta novem.
Cum genere Austriadum rex Ferdinandus ab alto,


page 458, image: s498

#########Condidit haec Matri templa salutiferae.
Rex hominum Ferdinandus, qui tempore eodem
#########Pannonios, Boemos rexit, et Ausonios.
Esset ut haec sedes fidei et pietatis avitae,
#########Atque eadem voti conscia fama sui.
Staret et antiquae decus inviolabile gentis,
#########Quam vetus Austriadum protulit aula ducum.

IN ORNAMENTA EORUM QUI promoventur ad Magisterii gradum.

I.

Accipe purpureum capitis gestamen honorem,
#########Hunc studia et virtus promeruere tua.

VEL.

Accipe nunc fuluum radiis fulgentibus aurum,
#########Hoc hominum, hoc Divum conciliatur amor.

II.

Accipe caelestes imitantia dona colores,
#########Et caeli genitum te quoque parte puta.

EIDEM.

Accipe nobilium quondam gestamen avorum,
#########Hoc tibi se iungit pignore Calliope.

III.

Ut violae summos imitantur purpura caelos,
#########Sic tu caelestes fac imitere Deos.



page 459, image: s499

EIDEM.

Lucet ut in mediis aurum splendore metallis,
#########Sic animi virtus luceat alta tui.

IIII.

Ut nitet haec violae saturata tiara colore,
#########Sic niteas posita tu quoque barbarie.

EIDEM.

Vincit ut hoc flammas, nec longo absumitur igne,
#########Sic vincat pietas omnia dura tua.

V.

Laurea Caesareos ornet sine rara triumphos,
#########Purpura plus doctis convenit ista comis.

EIDEM.

Annulus ut multo nitet hic spectabilis auro,
#########Sic cultus niteas artibus ipse bonis.

VI.

Purpureo crines et tempora cinge colore,
#########Hunc amat et puero Phoebus in Oebalio.

EIDEM.

Ut teretem fuluo digitum nunc induis auro,
#########Sic quoque doctrinis indue corda piis .

VII.

Tu quoque nunc ibis ferrugine clarus Ibera,
#########Inter Apollineos famaque parsque choros



page 460, image: s500

EIDEM.

Auro magnorum decorantur stemmata regum,
#########At virtus reges vincit, opesque Ducum.

VIII.

Et tu qui primos poteras aequare Magistros,
#########Ni daret extremum sors tibi iacta locum.

EIDEM.

Tu quoque postrema quem sors in parte locavit,
#########Hoc signum ingenuae nobilitatis habe.

VATICINIUM DE ECCLESIA Argentinensi, ad quam pars baculi Petri allata.

Tempore quo primum Romana Petrus in urbe
#########Coepit oves verbo pascere Christe tuo.
Missus ab hoc nostras venit Maternus in oras,
#########Disceret ut veram Sequana terra fidem.
Sed quid fata valent, primos dum voce Tribocos
#########Erudit, et gentes caerule Rhene tuas.
Ecce Argentorati felicibus excidit orsis,
#########Et subita soluit lumina victa nece.
Hac socii tanta perculsi pectora clade,
#########Quos illi comites Itala terra dedit.
Eucharium ex numero mittunt fidumque piumque,
#########Funera qui sancto nunciet [reg: nuntiet] ista Patri.
Qui simul ac magnis repetivit cursibus urbem,


page 461, image: s501

#########Et mandata patri plena dolore tulit.
Mox ille, ut sacra sedit tum forte cathedra,
#########Et leva baculum, praesulis arma, tenet.
Ingemit, et tanti casum miseratus amici,
#########In partes frangit lignea sceptra duas.
Ex quibus hanc retinens, illam dat ferre sodali,
#########Et super imponi mortua membra iubet.
Ille redit, quantumque potest vestigia retro
#########Approperata legit, sanctaque iussa facit.
Nec mora qui dudum sopitus morte iacebat,
#########Surgit, et ad caelos ora manusque levat.
Et laetus Christi virtute, et amore magistri,
#########Pergit, et incoeptam praedicat ore fidem.
Fama volat passim tam rari nuntia [orig: nuncia] facti,
#########Et celebrat sancti nomen opusque viri.
Conveniunt quos Prusca vagus, quosque irrigat Ellus,
#########Et solitus Vogesi crescere Sarnus aquis.
Aurea mirantur redeuntis saecula mundi,
#########Et nova verbigenae fataque vimque Dei.
Nec desunt quibus haec praesagia certa videntur,
#########Omen ut haec baculi fragmina habere putent.
Nam velut in partes hic fractus dissilit ambas,
#########Parsque Argentoratum fragminis una venit.
Sic quando Latia sceptrum frangetur in urbe,
#########Divisa in partes relligione ducas.
Urbs eadem Christi renovatum dogma sequendo,
#########Et baculum Petri, tunc et habebit oves.


page 462, image: s502

AD REGEM.

Haec pueri ficto dixerunt carmina regi,
#########Dum Saturne tui tempora mensis eunt.
Quicumque ista leges, habeas pro iudice tempus,
#########Et veniam nostris res dabit ipsa modis.

AD REGNI CONSORTES.

Imperii proceres, et sacri nomina regni,
#########Quos studia, atque eadem iunxit amore fides.
Paeonias inter princeps memorande catervas,
#########Atque idem magnae dux Wagemanne scholae.
Edocti leges Hartmanne, Philippe, Mylaee,
#########Et tu qui nolae nomen habesque magi.
Quique Palatinae moderaris scrinia cellae,
#########Quique gemis viduo, Paule relicte, thoro [reg: toro].
Et vos dilecti, quorum alter ab obsidis amne,
#########Alter et a primo martyre nomen habet.
Iam longum nimis est, annus iam vertitur alter,
#########Dum caret aspectu regia nostra suo.
Dum sedeo et vestros absens desidero vultus,
#########Quos eadem regni cura fidesque tenet.
Ergo morae impatiens, dum munera nostra recondor,
#########Atque ea quae teneo tradita sceptra manu.
Has nostras misi circum atria vestra camenas,
#########Edicti certas imperiique notas.
Quae de more vocent vos ad consortia coenae [reg: cenae],
#########Et pro quenque [reg: quemque] sua conditione citent.


page 463, image: s503

Huius ut adsitis sub vespere quisque diei
#########Mecum, quinta suos cum dabit hora sonos.
Quod si quis monitus demens neglexerit istas,
#########Audeat et tardo serus adesse pede.
Contra hunc fiscali plenas largimur habenas,
#########Eius ut infuso perluat imbre caput.
Sic volo, sic iubeo, vos haec ut certa potestas
#########Nostra sit, obsequiis quisque cavete suis.

D. [abbr.: Domino] CASPARO CAMPANO.

Convenient hodie veteris consortia regni,
#########Vespere, cum quintos fecerit hora sonos.
Quo te nostra vocat solito de more camena,
#########Compater, et nostri pars memoranda chori.

D. [abbr.: Domino] HARTMANNO HARTMANNI.

Assensere omnes solito de more vocati,
#########Imperio et sceptris dedita turba meis.
Unicus ille tuae coniunx Hartmanne sororis,
#########Nescio quid causae et quale Philippus habet.
Quare si licet, aut ullo impetrabile pacto est,
#########Te rogo ut istius sit tibi cura loci.
Atque hunc, o regni Princeps fidissime nostri,
#########Adducas tecum iure, manuque virum.
Non ille ulterius iusto bibet, aut bibet horam,
#########Sed bibet arbitrio pocula iusta suo.



page 464, image: s504

FRAGMENTUM GRAMMAticae carmine scriptae.

Non reges, neque bella cano, non horrida Martis
Praelia, quae vana ludant formidine mentes.
Tritum iter ingredior, cunctis commune magistris
Dum tenerae tradunt elementa docenda iuventae,
Scilicet ut voces variis a vocibus ortae
Per genera, et numeros actae, casusque modosque
Inter se certa coeundi lege sequantur.
Quae ratio cuique, aut qua se statione tueri
Debeat, et quanto metiri limite gressus.
Haec mihi fert animus tenuato dicere versu.
Huic operi aspira seu te Parnassia rupes,
Seu melior caeli sedes tenet, author [reg: auctor] Apollo.
Grammaticae graecis, quorum vis repperit artes,
Nomen gramma dedit, qua littera voce notatur,
Haec ratio recte est, et tegula certa loquendi,
Scribendique simul, studiorum principium et fons.
Quam si non animo comprehensam rite tenebis,
Maiorum frustra tentabis limina rerum.
Quattuor hanc Critici concludunt partibus omnem.

AD QUENDAM.

Spreta iacet pietas, et cum pietate Camenae,
#########Musarum ad turpem res rediere famam.
Nil iuvat ingenuas animum coluisse per artes,


page 465, image: s505

#########Cultorem virtus non levat ulla suum.
Quare etiam exilio premitur miser iste perenni,
#########Adria cui nomen carmine Mensa dedit.
Nec requiem, aut sedem, nec tutis invenit usquam
#########Solamen rebus perfugiumque suis.
At te si qua movent doctarum dona sororum,
#########Gratia virtutis si super ulla manet:
Huic ope succurras aliqua, et miserere iacentis,
#########Quaque potes miserum parte tuere senem.
Sic Deus et superi faciles tua facta secundent,
#########Sic cedant votis prospera cuncta tuis.

AD UXOREM.

Sic igitur linquis, sic nos dulcissima coniunx,
#########caelestes posthac inter itura choros?
Idque placet superis? ergo dum iungat utrumque,
#########Summa dies iterum, et vita beata, Vale.

IACOBO F. [abbr.: FILIO]

Quod tibi praeterito promisi temporis aevo,
#########Agnatos inter magnum Iacobe decus.
En tandem longo confectum mitto labore,
#########Ingenii et nostrae non leve munus opis.
Quod tibi sic placeat, ceu fas est illa placere,
#########Quae studio atque animo sunt data cumque pio.


page 466, image: s506

Forsitan invenies prima quaedam aspera fronte,
#########Quaedam etiam auriculis grata parum teneris.
Sed series rerum seruanda, atque integer ordo,
#########Flectere de vera nos vetuere via.
Quamquam etiam ista iuvat vel qualiacumque tenere,
#########Nec modicum res haec utilitatis habet.
Dum moniti exemplis aliorum, vivere caute
#########Discimus, et rebus quisque cavere suis.
Quare age, quo solum dignati te sumus unum,
#########Qui bene tot factis nos facis esse tuos.
Accipe promissum vir praestantissime scriptum,
#########Accipe Romani resque vicesque soli.
Quae tu si facili, ceu spero bene omnia, fronte
#########Aspicis, et placida haec mente animoque legis:
Illa quoque accipies templi monumenta vetusti,
#########Et collata sacris fata priora novis.
Quod tibi dum seruo (priscis memorabile signis
#########Et saecli varium posterioris opus.)
Interea ipse vale, veteremque agnosce clientem,
#########Qui tuus ut modo sit, quemlibet esse sine.

ANTONIO A. WERT. [abbr.: ?]

Bis quater implevit, memini, sua cornua Phoebe,
#########Et totidem latuit condita nocte vices.
Cum tua Nicolei mihi reddita epistola dextra est,
#########Plena eadem officii, plenaque amicitiae.


page 467, image: s507

Sed neque tu nescis, quanto Mars undique motu
#########Interea nostros exagitavit agros.
Non modo uti nullus citroque ultroque rediret
#########nuntius [orig: nuncius], et staret clausa timore via.
Sed nec ut ingenio quisquam sic esse quieto
#########Posset, et a cura se revocare gravi.
Quo vel pauca brevi mandaret scripta tabellae,
#########Mitteret aut digitis verba notata tribus.
Fas igitur nostrae te nunc ignoscere Musae,
#########Si fors quam debet tardior illa venit.
Nec minus idcirco memores nos esse putare,
#########Grata parum si spe vincitur illa tua.
Nam neque nunc omni posita formidine parte
#########Ausa est se tantae credere tuta viae.
Dum secum repetit, quam sit sine tota nitore,
#########Et laceros vultus, nec solita ora gerat.
Sed tu nec cultum, nec verba nitentia specta,
#########Sed quibus haec animis, unde profecta venit.
Et quod Nicolei verbis adeo ire coacta est,
#########Cuius in hoc si qua est, culpa putanda tua est.
Nam si tanta foret venientis gratia Musae,
#########Quam te, qui talem nunc tibi mittit, amat.
Gratior haud equidem puto, vel felicior ulla
#########Usquam iam longo tempore missa foret.


page 468, image: s508

DOCTISSIMO VIRO IUSTINO Goblero apud Confluentiam scribae forensi, suo: Iacobus Micyllus S. D. P. [abbr.: Salutem Dicit Plurimam]

Hanc Iustine tibi Micyllus mitto salutem,
#########Qui gero desertae vilia sceptra scholae.
Versibus haec, quaeris, cur constet epistola paucis?
#########Obruit ingenium cura, dolorque meum.
Nec veniunt animo nisi carmina ducta sereno,
#########Impediunt longos tempora maesta modos.
Quod petis, ut mittam nova quae modo condit prostant
#########Scripta Philippe manu, sive Luthere tuae.
Nil vidi, paucis nisi commentaria Psalmis
#########Addita, quid dignum quo legeretur erat.
Nam Solymi vates nostra iam voce loquentes,
#########Actaque Caesarii proxima concilii:
Atque alia, exactum post mensem excusa dabuntur,
#########Si modo non falsum Bibliopola refert.
Sed tamen in nostris studiis digna aedita multa,
#########Et bona Graecorum copia facta modo est.
Totus Aristoteles Basilaea venit, et alter
#########Comicus, e Graecis qui super unus erat.
Et Siculi nostro pastoris carmine Musa,
#########Versa est, ingenii res Eobane tui.
Dimidio quintae est Decados quoque Livius auctus,
#########Et nova iam Blondi venditur Historia.


page 469, image: s509

Dictaque acuta virum veterum collegit Erasmus,
#########Multaque quae iam non enumerare licet.
Quae quoniam vestros credo istuc Bibliopolas
#########Afferre, et magni merx foret ista preci:
Non opus esse tibi Zonam exhaurire putavi,
#########Cum, quod emas, praesens ipse videre nequis.
Haec Iustine rogo non laetae incondita Musae
#########Carmine tu laeta perlege fronte, Vale.
Anno M. D. XXXI. pridie Non. April. [abbr.: Nonas Apriles]

IOANNI MERCURIO MORSHEMIO.

Bisseptem tenuit me certa puella diebus
#########Captum, spe precii [reg: pretii] nominis acta mei.
Cuius servitio dum quaero exire, rogoque,
#########Anseris assati postulat illa caput.
Promisi, veniamque locos, ubi sacra Lycei
#########Fontis in umbrosa valle susurrat aqua.
Quod si igitur socium te nostri muneris esse,
#########Et placet egelido corda levare mero.
Mox ubi Sol medio pronus descendit ab axe,
#########Flumina cum cara coniuge dicta pete.

FINIS Libri quarti Silvarum.

page 470, image: s510

Iacobi Micylli SYLVARUM LIBER QUINTUS.

AD D. [abbr.: Dominum] IOANNEM CELLARIUM, CUI DEDICAT Psalmos Davidis carmine redditos.

IANE mihi summos inter memorande sodales,
#########Isto quos tenui, quosque tenebo solo.
Condita sub Solymae nemorosa valle Sionis
#########Accipe Iessaei carmina sancta Ducis.
Reddita quae nuper pedibus prodire Latinis,
#########Et titulo iussi nominis ire mei.
Non quod me tantae vexet dementia laudis,
#########Asseram ut hoc nostris ipse poema modis.
Sed quia cum variis premeret mea pectora curis
#########Fortuna, et nusquam spes mihi certa foret.
Non habui potius, quod languida corda levare,
#########Maesticiamque [reg: Maestitiamque] animi tollere posset opus.
Nam neque tu nescis, quanto discrimine rerum


page 471, image: s511

#########Implicitus, tacito qualis ab hoste premor.
Et mecum fraudes doluisti saepe malignas,
#########Et capiti toties vincula structa meo.
Cum fortuna meis illuderet invida fatis,
#########Atque omnem raperet mobilis aura fidem.
Nec pietas, nec tot vitae benefacta prioris,
#########Invidiam rebus distinuere meis.
Sed velut a medio cum surgunt nubila ponto,
#########Et caelum crebris ignibus omne micat.
Cuncta simul terras quassant elementa iacentes,
#########Et saeva ex omni parte pericla movent:
Sic mea fata semel quando labefacta ruebant,
#########Saeviit in nostras imber et unda rates.
Dumque retro flueret quanta est mea (si tamen ulla est)
#########Fortuna, atque gradu pellerer ipse meo.
Ipsi etiam primos habui quos inter amicos
#########Transgressi nostrum deseruere latus.
Et quod prae reliquis miserum fuit, unde putabam
#########Solamen tantis posse venire malis:
Hinc mihi cum magna crevere pericula turba,
#########Et iacui studiis perditus ipse meis.
Non secus ac hosti, si quis modo in aequore merso
#########Eripuit saevis naufraga membra vadis.
Nec passus laceram penitus considere navim,
#########Velaque restituit, remigiumque dedit.
Ast ille ut portus intravit puppe petitos,
#########Anchoraque in tuto gramine fixa sedet:


page 472, image: s512

Protinus incipiat placidos vastare penates,
#########Et pia crudeli vertere tecta manu.
Dum male gratus ei laceret vitamque domumque,
#########Cuius praesidio, quod modo vivit, habet.
Invida ceu lacerat nitentem vipera matrem,
#########Atque illi vitam non favet, unde tulit.
Tunc igitur misere cum spretus ubique iacerem,
#########Et bene, vix ullus, qui mihi vellet, erat.
Haec adhibere animo coepi solacia maesto,
#########Et Solymi vatis vertere scripta meis.
Ut quoniam toto nihil apparebat in orbe,
#########Unde foret spes, aut unde petenda salus.
Sacra mihi Domini verbo medicina veniret,
#########Qua non est gravibus certior ulla malis.
Hoc quoque enim video patres servasse vetustos,
#########Exemplo quorum multa libenter ago.
Ut quoties valido tumuissent aequora vento,
#########Saevaque depressam mergeret unda ratem:
Talia fortunae caperent solacia tristis,
#########Et peterent sacrae mite levamen opis.
Hoc clypeo Stygii superabant praelia Ditis,
#########Hic portus dubiis auraque rebus erat.
Ipse etiam sacrae tenuit qui summa Sionis
#########Moenia, qui praesens condidit autor [reg: auctor] opus.
Nonne vides vario compulsus pectoris aestu,
#########Ut rebus toties spem petat inde suis.
Ac seu laeta bonae fulserunt tempora pacis,


page 473, image: s513

#########Extollit laetis otia parta modis.
Sive adversa fuit rebus fortuna gerendis,
#########Bellaque nunc nati, nunc tua Saule tulit.
Maesta quoque illius deplorat damna Thalia,
#########Verbaque cum rebus convenienter eunt.
Denique quicquid erit, quod te laeditque iuvatque,
#########Exemplum capias, si lubet, inde licet.
Atque haec pauca meae fortunae carmina testes,
#########(Omnia enim ut reddam non satis unus ero.)
Iane tibi, summum quem nunc agnosco meorum.
#########Dedico, ceu nostrae pignus amicitiae.
Ut si quando leges divini carmina vatis,
#########Tu quoque tum vatis sis memor ipse tui.
Damnaque succurrant animo, quae multa maligne
#########Ante tuli, et forsan post quoque plura feram.
Donec ad extremas veniat fortuna procellas,
#########Et pereat saevis obruta puppis aquis.
Nec mea nunc aliud, quod mitti dignius esset,
#########Aut tibi plus aptum, Musa videbat opus.
Nam modo qui tanta coepisti tradere laude,
#########Veraque caelestis iussa docere patris.
Quid tibi sperarem gratum magis esse futurum?
#########Quam tua quod noctu vota, dieque petunt?
Ipseque in hoc Lybani, qui per te pascitur, almi
#########Rore sacro aspiciar pars quotacumque grege.
Namque ita caelestis tradis mysteria regni,
#########Ut tua mens eadem, quae tua verba, velit.


page 474, image: s514

Idque tuis optas votis ante omnia solum,
#########Quo Domini fructu crescat ovile pio.
Non ceu magna solet pars, turpi dedita lucro,
#########Quos levis ambitio, aut caeca cupido trahit.
Qui Domini assiduo verbum clamore fatigant,
#########Et populum ficta relligione movent.
Aut si vita domi qualis sit, cordaque spectes,
#########Et videas oculis interiora tuis.
Aspicias omni pollutos crimine mores,
#########Qui nihil ex toto quod profitentur habent.
Sed velut ingentes fulgent per templa Colossi,
#########Aurataque solent fronte referre Deos.
Si terga inspicias mutis terebrata cavernis,
#########Deformes habitant intus araneoli.
Sic illi ficto simulant pia pectora vultu,
#########Intus avaritia, atque ambitione tument.
Qui neque sancta Dei solito venerantur honore,
#########Nec puro Domini iussa timore colunt.
Sed ludum praecepta putant, quae summus ab alto
#########Pro sacris homines iussit habere pater.
Dum quoscumque vident aliquo florere favore,
#########E medio tacita pellere fraude parant.
Et neque ferre pares, neque maiores revereri
#########Possunt, sed proprio nomine cuncta replent.
Atque ipsos turpi deformant ore magistros,
#########Unde ea, si qua ea sunt, quae didicere, tenent.
Nec minus insano tentantur pectoris aestu,


page 475, image: s515

#########Quam Sicula incensis ignibus Aetna furit.
Ut taceam fastus, odium, mendacia, fraudes,
#########Quamque putes solos hos didicisse gulam.
Et foedo sermone leves effingere scurras,
#########Et lacerare homines, et lacerare Deum.
Atque alia, ad populum quae ceu vulgaria, rident,
#########Qui quaestum Domini iussa docere putant.
Quae tamen esse sinam, ceu sunt, ne raptus in altum
#########Offendam mentes suspicione pias.
Et videar, pravos dum versibus arguo mores,
#########Atque odium iustis velle parare viris.
Quos quia sum magno semper veneratus amore,
#########Teque etiam in tali, quos amo, cerno grege.
Exiguum munus misi tibi pauper amicus,
#########Carmina, sed studiis carmina digna tuis.
Ut quantum mentes veneror, deamoque fideles,
#########Indicio donum, quod tibi mitto, foret.
Adde, quod et magna nobis ex parte fuisti
#########Dux operae, studio si qua locata pio est.
Namque etiam memini quoties mulcere volebas,
#########Et mea consilio corda levare tuo.
Unica, dicebas, omnes medicina dolores
#########Sanat ab aeterni quae venit ore patris.
Sermo Dei praebet maestae solacia menti,
#########Ille animum curis liberat, ille metu.
Illum inter dubias adhibe (mihi crede) procellas,
#########Et veniet rebus mitior aura tuis.


page 476, image: s516

Quod dum consilium sequerer, mea carmina coepi,
#########Et mea caelesti dedere vota Deo.
Quique prius studiis iungebam corda prophanis [reg: profanis],
#########Stultitiae scriptor futilis ipse meae.
Do tibi sacra modo divinae carmina Musae,
#########Ex Solymo, Latiis , reddita vate, modis.
Quae si forte minus, ceu sunt, tibi culta videntur,
#########Hoc rebusque dabis, temporibusque meis.
Nam si laeta solent animo nisi ducta sereno
#########Carmina Pierides aedere nulla deae:
Haec quia testantur fortunam carmina nostram,
#########Rebus eant cultu conveniente meis.


page 477, image: s517

De Lapsu et REPARATIONE HOMINIS.

TEMPUS ad [correction of the printer; in the print ab] hoc lustris vitae bis quattuor actis
#########Omne fuit Musae carmen inane meae.
Dum ludos hominum, dum res sine pondere gestas,
#########Stultitiamque veho versibus ipse meam.
Nunc graviora monet venientis cura senectae,
#########Et nuper canis tempora sparsa novis.
Sat Veneri Bacchoque datum, levibusque choreis,
#########Quaeque iuvant brevibus gaudia mista [reg: mixta] iocis.
Ulteriora tibi debemus tempora Christe,
#########Tu dux, tu Musae portus et aura meae.
Per te vitali nos vescimur hactenus aura,
#########Per te si quis in hoc pectore sensus, inest.
Tu vires animo [correction of the transcriber; in the print nnimo], tu praebes lumina menti,
#########Tu regis arbitrio quod sumus omne tuo
Ergo leves Satyri, damnataque numina Fauni,
#########Et petulans madido cum grege Bacche vale,


page 478, image: s518

Parve vale cum matre puer, lascive Cupido.
#########Et quoscumque vocat Musa profana Deos.
Non me Parnassi posthac in colle morari,
#########Non iuvat Aonias ante sedere fores.
Nec mihi Pegasides quatiant praecordia lymphae,
#########Aut de Castaliis flumina rapta vadis.
Cedite gentiles, veniam concedite divi,
#########Ecce movet maior pectora nostra Deus.
At tu sancte parens mundi servator et author [reg: auctor],
#########Non genito natus de genitore Deus.
Lucida perpetuo qui versas sidera motu,
#########Qui regis aeterna saecula cuncta manu.
Respice morte tua quondam de morte redemptos,
#########Dum luis humanum victima sacra nefas.
Et quos effusi reparasti morte cruoris,
#########Hos apud aeternum Christe tuere patrem.
Nam fuit illa dies, cum nuper Sole creato,
#########Lumine fulserunt terra, polique novo.
Et vaga per caelum dum fratris suspicit ignes,
#########Mirata est orbes crescere Luna suos.
Errabant virides animalia cuncta per agros,
#########Pascebantque loco cerva, lupusque pari.
Non hyemes, non frigus erat, non igne cruento
#########Torrebat sterilem Sirius ardor humum.
Sed bona perpetui currebant tempora veris,
#########Aureaque haec vere saecula lucis erant.
At Pater omnipotens rerum bonitate novarum


page 479, image: s519

#########Laetus, ad effectum lumina vertit opus.
Et quis, ait, talis potietur fructibus aevi,
#########Cui dabimus tanti iura tenenda soli?
Inveniendus erit nostra de gente creatus,
#########Ingenio tantas qui moderetur opes.
Nec mora, de summa glebam tellure coactam,
#########Informat membris, luminibusque novis.
Hinc oculos, hinc ille manus, hinc ardua donat
#########Pectora, et erectis vultibus ire iubet.
Adiicit et mentem qua cetera cuncta gubernet,
#########Noscat et e summo se genus esse polo.
Et ne solus in hac tantorum luce bonorum
#########Iret, et inventas inter egeret opes.
Procreat et sociam, proprio de corpore sumptam,
#########Quae consors vitae, laetitiaeque foret.
Hanc illi thalamo iunxit, propriamque dicavit,
#########Iussit et innumera prole beare patrem.
Atque ita compositi passim per amoena vagantur
#########Errantes inter, prata nemusque greges.
Et scelerum impavidi, lustrant loca quaeque viarum,
#########Vernantis domini, femina virque soli.
Sed quantum insidiis , quantum petit arte malorum,
#########Et ruit in caecum mens male cauta nefas?
Hortus erat medio mundi, quo pulchrior alter
#########Non fuit, omni iugis consitus arboribus.
Non illi pluviae, non saeva pruina nocebat,
#########Omniaque ipsa sua sponte ferebat humus.


page 480, image: s520

Hunc homini dederat nato pater almus habendum,
#########Et cunctis vesci, dixerat, inde licet.
Excepto medio pomo quod nascitur horto,
#########Hoc, ait, abstineas, hoc fuge, crimen habet.
At secura novos dum spectat femina fructus,
#########Dum lustrat cupidis omnia luminibus.
Ecce malum serpens ramos elapsus in altos,
#########Arbore de vetita sic dedit ore sonos.
Huc ades, huc formosa, quod hos contingere fructus
#########Nequicquam dubitas territa voce Dei?
An quia perpetua rerum caligine caecos
#########Vivere, quam superis plus iuvat, esse pares.
Ast hoc in fructu conclusa scientia rerum est,
#########Ille malum vobis suggeret, ille bonum.
His commota novi coniunx incauta mariti,
#########Posthabuit summi tradita iussa patris.
Et simul ipsa recens decerpsit ab arbore pomum,
#########Heu, mala venturis nescia quanta ferat.
Et simul adducto blando sermone marito
#########Fecit ut et Domini proderet ille fidem.
Ergo ambo, quia iussa Patris data contempserunt,
#########Et vesci vetito sustinuere cibo.
Protinus eiecti concessi finibus horti,
#########Et praestructa nova ianua clausa sera est.
Atque ita in exilium damnato corpore pulsi,
#########Heu nimium terras mox coluere graves.
Nam neque sic placido currebant sidera caelo


page 481, image: s521

#########Amplius, aut segetem laeta ferebat humus.
Sed lolium, sterilisque filix enata per agros
#########Miscebat fibris semina culta suis.
Ipse etiam genitor vultu conversus amaro,
#########Nunc gravibus pluviis, nunc premit arva gelu.
Addit et omnigenos morbos, tristemque senectam,
#########Et longas hyemes, et mala damna famis.
Praecipue accensus contempti numinis ira,
#########Subiicit aeternae corpora cuncta neci.
Hanc neque nostra valent, neque saecula longa priorum
#########Virtute aut meritis ulla levare suis.
Ac nisi caelesti venisset origine natus,
#########Humanum vellet qui reparare genus.
Iampridem caeca totus caligine mundus
#########Obrutus, aeternum vergat in exitium.
Sed tu sancte Deus, nostros miserate labores,
#########Solvisti mortis vincula morte tua.
Tu patris e gremio terrae demissus in oras
#########Extinxti [reg: Exstinxti] humanum sanguine Christe nefas.
Nam nova praemissis qui saecula voce praeirent,
#########Qui canerent regnis praevia signa tui,
Mox sacer aetheria [orig: aetherea] delapsus spiritus arce,
#########Implevit partu viscera clausa novo.
Hinc puer in lucem nascendi lege novata
#########Editus est nullo, virgine matre, viro.
Ac Deus humana vestitus carne, tulisti
#########Censeri e populo quilibet esse tuo.


page 482, image: s522

Mox passus, quaecumque genus mortale solemus,
#########Imbrem, aestus, hyemes, frigus, et esuriem.
Praeterea et saevo caedem intendente tyranno,
#########In Pelusiacum missus ut exul [reg: exsul], agrum.
Fatorum postquam series labentibus annis
#########Venit, et ad metam tempora ducta suam,
Innumeris imples totum virtutibus orbem,
#########Teque tuis meritis arguis esse Deum.
Nam caecis oculos reficis, vestigia claudis,
#########Et mutis linguam reddis, et eloquium.
Nec solum mentes hominum, vitiataque purgas
#########Pectora, et immundo daemone pressa levas.
Verum etiam vitam reddis iam morte peremptis,
#########Et revocas tumulis membra sepulta suis.
Ergo ubi iam totis constant tua numina terris,
#########Et Deus e vero crederis esse Deo.
Quo tandem a veteri lustrares crimine mundum,
#########Firmaretque Patrum verba, secuta fides.
Ipse tua crimen factus pro gente, tulisti
#########Qualia damnati quantaque ferre solent.
Utque olim caesa veteri de more sacerdos
#########Vel bove, vel vitula, noxia facta luit.
Sic tu sublimi patiens fera funera ligno,
#########Pro noxis hominum victima facta Patri es.
Atque ita placato genitoris numine magni,
#########Solvisti letho, ius necis omne, tuo.
Hinc repetens caeca vinctos sub nocte parentes,


page 483, image: s523

#########Effractoque nigri carceris imperio.
Existi superas iterum rediturus in oras,
#########Tertia dum Phoebo lux redit orta novo.
Et mox firmatis, quos sors tibi fecit amicos,
#########Et iussis certa vivere pace piis ,
Ipse triumphato vectus super aethera mundo,
#########Intrasti liquidos regna paterna polos.
Hic cum Patre sedens per saecula cuncta gubernas,
#########Quicquid habet tellus, quicquid olympus habet.
Ergo quos propria servasti morte redemptos,
#########Pro quibus innocuus factus es ipse, nocens.
Hos apud aeternum placabilis assere Patrem,
#########Et tege praesidiis nunc quoque Christe tuis.
Ac gemino amborum venientem a numine flatum,
#########Lumine qui reparat pectora, mitte, novo.
Illius accensas ardoribus imbue mentes,
#########Ut vera agnoscant teque Patremque fide.
Nec tot deficiant inter discrimina rerum,
#########Quae passim cunctos et sine fine premunt.
Nec metuant summam, cum tu iustissimus, horam
#########Censebis merito fanda, nefanda suo.
Sed pariter iuncti concordi foedere pacis
#########In te confidant, et tua iussa colant.
Per te factorum veniam de Patre precentur,
#########Auxilioque levent territa corda tuo.
Per te venturi sperent nova gaudia mundi,
#########Cum surgent tumulis corpora viva suis.


page 484, image: s524

Et mox perpetuae carpentes gaudia vitae,
#########Laetentur vultu tempus in omne tuo.

PRECATIO DOMINICA, Matth. [abbr.: Matthaei] 6.

O Pater, o rerum sola, atque aeterna potestas,
#########Sub pedibus cuius sidera clara micant.
Da precor ut sancto cuncti venerentur honore
#########Nomen in hoc toto, qua patet, orbe tuum.
Da quo te vera tandem pietate colentes,
#########Fiamus regni pars quotacumque tui.
Ac pariter toto caelo, totumque per orbem,
#########Cuncta tuo arbitrio convenienter eant.
Nec non praesenti victum Pater optime, vitae
#########Suffice, et haec solito corpora pasce cibo.
Atque uti nos aliis , sic tu commissa vicissim,
#########Et nostrum nobis quaeso remitte nefas.
Nec nos tentari patiaris ab hoste, nec ultra
#########Quam tolerent vires, pectora nostra premi.
Sed simul a cunctis vitaeque animaeque periclis
#########Praesidio fretos ipse tuere tuo.
Solus enim regnas, soli tibi summa potestas,
#########Gloriaque in nullos emoritura dies.

SALUTATIO ANGELICA, Lucae 1.

O quae virgineo peperisti viscere natum,


page 485, image: s525

#########Plena patris summi numine, mater ave.
Felix quae mundi Dominum, caeloque potentem
#########Infantem gremio iussa fovere tuo.
Sola parens patris, naturae lege novata,
#########Atque eadem nati filia facta tui.
Quanta tuae fulget virtutis fama per orbem ?
#########Quam vera, et nullo commoritura die.

SYMBOLUM APOSTOLICUM.

PRincipio Patrem caeli terraeque potentem,
#########Ingenitum, aeternum credimus esse Deum.
Cuius in immensum patet, et sine fine potestas,
#########Qui regit, ac pascit, quicquid ubique vides.
Credimus et sanctum, Christi cognomine natum,
#########Praedictum oraclis, carminibusque Deum.
Quem Mariae clausa generavit spiritus alvo,
#########Mox hominem peperit nescia Virgo viri.
Qui quondam dirae passus ludibria mortis,
#########In cruce pro nobis victima facta Patri est.
Venit et ad Stygios tumulato corpore manes,
#########Infernasque novo terruit ore domos.
Mox iterum superas abiit redivivus in oras,
#########Tertia cum Phoebi redderet ora dies.
Firmatisque suis, caelum conscendit, et alta
#########Scandibilem nobis fecit ad astra viam.
Hic cum Patre sedens regnat, dum luce suprema
#########Promeritis pravos iudicet, atque bonos.


page 486, image: s526

Tunc cum flagrantem rapient incendia mundum,
#########Et stabunt tumulis corpora viva suis.
Nec non amborum de numine credimus ortum,
#########Qui super aequoreas spiritus ibat aquas.
Idem qui mentes regat, et conservet in aevum,
#########Christi quas eadem iunxit amore fides.
Hinc veniam culpae factam, clavesque relictas,
#########Solvere quae noxas, quaeque ligare queant.
Et reduces animas in corpora, morte sepulta,
#########Ultima cum summum finiet hora diem.
Ac tandem sine fine datam per saecula vitam,
#########Gaudiaque in tempus mentibus omne piis .

DECALOGUS, Exod. 20.

TEMPORE quo Dominus Iudaea stemmata gentis
#########Duxit Erythraei per vada sicca maris.
Pollicitus regni sedes, atque arva beata,
#########Quae fluerent lactis, quaeque liquore favi.
Constitit in celso Sinaei vertice montis,
#########Et dedit haec populis iura tenenda suis.
En ego sum Dominus verus tuus, inquit, et unus,
#########Eripui Phario qui tua colla iugo.
Ne tu divino quenquam [reg: quemquam] venereris honore,


page 487, image: s527

#########Me dempto, aut ulli tura [orig: thura] precesque feras.
Neve tibi statuae vel eburnea signa colantur,
#########Non aurum, aut sollers quod dedit ulla manus.
Quidquid habet tellus, quidquid mare, quidquid et aether
#########Effugiat cultus omne, precesque tuas.
Namque ego sum Dominus vindex pietatis, et ultor,
#########Nec patior quenquam [reg: quemquam] nomen habere meum.
Sed mea qui violat non aequo numina cultu,
#########Quaerit et externos impius ipse Deos.
Hunc ego cum natis, et qui nascentur ab illis,
#########Supplicio in quartum prosequor usque genus.
At me si quis amat, si quis mea iussa capessit,
#########Meque unum vera cum pietate colit.
Hunc ego cum natis, cum longa stirpe nepotum
#########Eveho, et in maius nomen, opesque fero.
Ergo unum me rite colas, mihi rite frequentes
#########Thuricremos inter, tura [orig: thura], precesque focos.
II. Nec tibi vile puta nostrum interponere nomen
#########Verbis, aut titulo fallere dicta meo.
Hunc quoque enim Dominus poena multabit acerba,
#########Ipso qui tentat frangere teste fidem.
III. Septimus a solito cesset tibi quisque labore,
#########Sitque idem nostro plenus honore dies.
Nam tibi longa satis series concessa laborum,
#########Per senos toties continuanda dies.
Septima lux Domino sacra est, operisque negata,
#########Hanc vacuam rebus femina virque colant.


page 488, image: s528

Nam pater omnipotens magnum cum conderet orbem,
#########Digereretque suis prima elementa locis.
Principio superas patefecit lumine sedes,
#########Et lucem mundo iussit adesse novo.
Mox caelum variis distinxit et aethera stellis,
#########Iussit et ad certas ire redire vices.
At stabilem medio suspendit in aere terram,
#########Et foliis silvas, gramine texit humum.
Post etiam pulchro cum Luna Sole creato,
#########Annis hinc statuit, mensibus inde modum.
Atque ita compositis, caelo, terraque, marique,
#########Has coluit sedes alite, pisce, feris.
His superimposuit madida tellure creatum,
#########Qui regeret manibus cetera cuncta suis.
Atque haec per senos operum distincta labores,
#########Sex intra absolvit conditor ille dies.
Septima finitis lux attulit otia rebus,
#########Haec requies Domino est, ista sacrata Deo.
Quo neque tu peragas, nec quisque e plebe tuorum,
#########Quaecumque admota sunt peragenda manu.
Sed simul abstineant liber, servusque labore,
#########Et puer, et domui nata puella tuae.
Non tibi tunc duro peraretur vomere tellus,
#########Aut semen versa spargat arator humo.
Non tibi maturas decerpat vinitor uvas,
#########Condat et in vasis dulcia musta novis.
Ipse etiam positis requiescat navita velis,


page 489, image: s529

#########Tutaque stet portu fessa carina suo.
Nec iaculum miles, gladium nec stringat in hostem,
#########Omnia sint placida pace quieta Deo.
Atque haec sacrarum Domini pars altera legum,
#########Cultibus hac cavit, numinibusque suis.
Altera quae sequitur nostris est condita rebus,
#########Illa pudicitiam, iustitiamque docet.
IIII. Namque tuos, addit, qui te genuere parentes,
#########Ante alios summo fac ut honore colas.
Quo tibi felici peragantur tempora cursu,
#########Annuat et fusis Parca benigna tuis.
Arvaque possideas placida cum pace beata,
#########Quae tibi caelestis donat habere Pater.
V. Hinc neque caede tuam, nec sanguine pollue dextram,
#########Sit tibi ab humano pura cruore manus.
VI. Nec thalamos ausis umquam temerare iugales,
#########Aut precio [reg: pretio] castas sollicitare nurus.
VII. Ipse tua vivas contentus sorte, nec ulla
#########Fraude mala, aut tacitis rem tibi quaere dolis.
VIII. Nec verbis furare fidem, neque crimine falso
#########Vicini famam, aut opprime facta tui.
IX. Nec subeant animos alienae commoda sortis.
#########Aut ea sint oculis insidiosa tuis.
X. Sed pariter sensus pariter tua contrahe vota,
#########Ne mens externis inhiet aegra bonis.
Sive igitur videas alienae coniugis ora,
#########Seu videas oculis splendida tecta tuis.


page 490, image: s530

Sive quis ingentes perarabit vomere campos.
#########Condet et immodicis dulcia musta cadis.
Seu puer aut pulchro spectabilis ore puella,
#########Servabit Domini proxima rura sui.
Denique seu pulcher pascetur taurus in arvo,
#########Aut nitidi veniant sub iuga panda boves.
Quidquid erit cuius precio [reg: pretio] te vicerit alter,
#########Abstineas animos hinc oculosque tuos.
Omnis enim prava est alieni, crede, cupido,
#########Quamlibet exigua est, hanc fuge, crimen habet.
Sic ait, et geminis haec omnia scripta tabellis,
#########Proposuit populis inspicienda suis.
Ut si quis pura servasset singula mente,
#########Viveret et regnis pars foret ille novi.
Sin animo demens violasset talia caeco,
#########Ipse sua lueret crimina tanta nece.

POENITENTIA, Matth. [abbr.: Matthaei] 3.

VIR fuit antiquo clari de sanguine Iudae,
#########Zacharia, Solyma natus in urbe, patre.
Nomen Ioannes erat huic, sed mater Elissa,
#########Pontificum veteri progenerata domo.
Hic contemptor opum, et vitae sectator honestae,


page 491, image: s531

#########Avia Iudaei rura colebat agri.
Hic ubi Iordanis gemino spectabilis ortu,
#########Desertos hominum dividit amne locos.
Vestis erat pellis rapido detracta camelo,
#########Cingebat lumbos hispida Zona viri.
Non vino, aut dulci gaudebat munere Bacchi,
#########Mel erat, et vilis parva locusta cibus.
Hic igitur Domini divina concitus aura,
#########Tingebat liquidis corpora mersa vadis.
Et iussis veniam veteris deponere culpae,
#########Narrabat Christi regna futura novi.
Ad quem tum passim totis veniebat ab oris,
#########Quanta est Iudaei tota propago soli.
Et quotquot veteris Solymorum moenia regis,
#########Isaideque tuos incoluere domos.
Quos ille acceptos, veniam noxaeque rogantes,
#########Iordanis liquido flumine tinxit aquae.
Atque ait, ipse quidem tingo fluvialibus undis,
#########Quos veteris culpae paenitet esse reos.
At veniet post me longe praestantior alter,
#########Filius antiquos editus ante dies.
Cuius ego indignus crepidae qui vincula solvam,
#########Aut tangam sacri tegmina summa pedis.
Ille instauratos aeterni numinis aura,
#########Imbuet, et mentes tinget in igne novas.
Ille tenet dextra palam, scopasque ligatas,
#########Aream ut expurget sedulus ipse suam.


page 492, image: s532

Et mox triticea sua reppleat horrea fruge,
#########Aeterno paleas sed cremet igne leves.
Quare agite a veteris somno resipiscite noxae,
#########Quosque decet fructus edite quisque novos.
Nec freti Abramo gentis genitore vetusto,
#########Iactetis vestrae stemmata prisca domus.
Namque potest Dominus de quovis, credite, saxo
#########Abramo sobolem progenerare novam.
Atque adeo in dura iam stat radice securis,
#########Amputet ut vanas arboris illa comas.
Ergo ni fructus faciat, quos convenit, arbor,
#########Reppleat et dulci fertilitate solum.
Protinus icta cadet, totaque a stirpe recisa,
#########Addetur structis igne cremanda focis.

ABSOLUTIO, Ioan. [abbr.: Ioannis] 20.

TEMPUS erat liquidas quo Sol festinat in undas,
#########Illa quae sequitur sabbata prima dies.
Discipulosque recens factae formidine cladis
#########Servabat tacitae ianua clausa domus.
Dum metuunt Solymae fraudes et vincula gentis,
#########Scribarumque malos, Pontificumque dolos.
Ecce venit, sociis tum primum visus, Iesus,


page 493, image: s533

#########Mortis ut indomitas morte resolvit opes.
Atque aulae in medio foribus stans undique clausis,
#########Pace salutatos iussit avere sua.
Hinc manuum plagas, inquit, spectate mearum,
#########Et nuper lateri vulnera facta meo.
Nec vos terrifico deludi credite spectro,
#########Idem ego sum vester qui modo ductor eram.
Ast illis Domino solvuntur pectora viso,
#########Et plausu complent atria tota suo.
Ad quos tum placidis iterum sermonibus infit,
#########Pace salutatos sed tamen ante sua.
Ut Pater omnipotens caelo me misit ab alto,
#########Et iussit regni pacta docere novi.
Sic ego nunc totum vos hinc emitto per orbem,
#########Nota eadem ut fiant omnibus illa locis.
Ergo iter ad superas qua sit remeabile sedes
#########Eloquio et factis notificate piis .
Iusticiamque [reg: Iustitiamque] homines, et foedera sancta docete,
#########Sit genus ut consors muneris omne mei.
Sic fatus, vultus illorum afflavit, et ora,
#########Numinis et partem iussit habere sui.
Atque ait, afflatu repleti pectora sancto,
#########Ite, Deus quo vos et mea fata vocant.
Quorumcumque nefas solvetis et improba facta,
#########Solventur nexu criminibusque suis.
At quorum noxas Stygio damnabitis igni,
#########Hos manet aeternae poena luenda necis.


page 494, image: s534

BAPTISMUS, Marci ultimo.

AT Dominus postquam devicta morte resurgens,
#########Exhibuit sociis corpora viva suis.
Illi ut erant iussi Galilaea per arva secuti,
#########In tumuli certo se tenuere iugo.
Ad quos tunc idem post tempora pauca reversus,
#########In medio noti constitit orbe gregis.
Pars igitur Domini conspecto protinus ore,
#########In terram flexo procubuere genu.
Pars dubitant, an vera vident, animoque paventes,
#########Ad Domini subitos obstupuere gradus.
Quos ille accedens propius, salvereque iussis,
#########Divino tales edidit ore sonos.
Tradita tota mihi est caeli terraeque potestas,
#########Imperioque iacent subdita cuncta meo.
Vos igitur terras hinc nunc exite per omnes,
#########Quos Sol Eous, quos videt Hesperius.
Atque ea quae primo de me dedicistis ab aevo,
#########Quaeque pater voluit sancta tenere suos:
Illa docete omnes nullo discrimine gentes,
#########Expers ne nostri nominis ullus eat.
Et pariter liquida mersantes corpora lympha,
#########Abluite antiqui criminis omne nefas.


page 495, image: s535

Quo patris et nati nomen, flatusque professi,
#########Accipiant vitae mystica dona novae.
Nam cuicumque aderit nostri fiducia regni,
#########Credat ut eloquiis pollicitisque meis.
Et memor antiqui sceleris, noxamque perosus,
#########Abluet in vitam corpora mersa novam.
Hic patrias inter capiet nova gaudia sedes,
#########Vivet et aethereis [reg: aetheriis] pars socianda choris.
At qui damnati repetet vestigia mundi,
#########Nec dabit hanc nobis, quam decet esse, fidem.
Illius aeterna damnantur corpora nocte,
#########Incolet et Stygios tempus in omne lacus.

EUCHARISTIA, 1. Corinth. [abbr.: Corinthiorum] 11.

VEsper erat, summamque dies exegerat horam,
#########Funera qui Domini proximus ante fuit.
Convenere loco patrio de more parato,
#########Quos vitae socios legerat ille suae.
Quaque olim Phariae fugerunt vincula gentis
#########Inter Erythraei stantia dorsa maris.
Hanc epulis celebrant lucem, caesaque bidente
#########Imponunt tepidis ossa cremanda focis.
Et iam finis erat, Dominus cum lege peracta


page 496, image: s536

#########Accepit manibus farrea liba suis.
Et solita, in medium, genitorem voce precatus
#########Fregit, et hos sacro protulit ore sonos.
Accipite, o socii fidissima pectora, nostri,
#########Atque edite haec manibus fercula prompta meis.
Corpus namque meum, pro vobis quod datur, hoc est,
#########Hoc facite, et casus commemorate meos.
Mox idem absumptis epulis, mensaque remota,
#########Accepit sacra pocula plena manu.
Atque ait, en nostri sunt haec nova foedera regni,
#########Sanguineque et letho constabilita meo.
Hinc bibite et nostros pariter memorate labores,
#########Et quae pro vestra probra salute tuli.
Sitque ea perpetuo nostris lex addita pactis,
#########Haecque eadem obsignet foedera nostra nota.
Ut quoties huius carpetis fragmina panis,
#########Et quoties huius pocula sacra meri.
Vos toties Domini lethum celebretis, et illam
#########Vestram quae propria victima morte luit.
Donec ad extremam volventur singula lucem,
#########Et claudet summos ultima meta dies.
Ipseque de caelo descendens arbiter alto,
#########Digna malis reddet praemia, digna bonis.

SUMMA LEGIS, Matth. [abbr.: Matthaei] 22.



page 497, image: s537

TURBA fuit Solymas quondam memorata per urbes,
#########Duritia vitae, et relligione potens.
Quam patria cives Pharisaeam voce vocabant,
#########Dissimilem reliquis veste, ciboque, viris.
Hinc quidam exortus morum, legisque peritus,
#########Atque idem in tota maxima fama schola.
Tentandi studio Dominum rogat, atque Magister,
#########Quae tibi nam legum summa videtur? ait.
Ast hic, cunctarum quam quaeris maxima legum est,
#########Quae iubet ex toto pectore amare Deum.
Quae iubet ut cunctos animi cordisque labores,
#########Unius impendas huius in officia.
Huic omnis sensus, huic omnis pareat aetas,
#########Huic quantum est vitae serviat omne tuae.
Nec tua ab illius discedat versa voluntas,
#########Nec fieri quidquam, quod vetet ille, velis.
Denique et ingenii vires, mentisque potestas
#########Omnis ad illius se paret arbitrium.
Haec, inquam, prima et reliquarum maxima lex est,
#########Sinaeis viva prodita voce iugis.
Proxima, quam longo sequitur sed proxima passu,
#########Laedere vicinum qua prohibere tuum.
Quae iubet ut cunctos aequo dignere favore,
#########Ceu tibi quisque homines proximus inter erit.



page 498, image: s538

Nec temere aut factis laedas aut vocibus ullum,
#########Sed facias aliis quae tibi facta velis.
Legibus his etenim constat doctrina duabus,
#########Quanta est Mosaicis tradita tota libris.
Hucque etiam vatum spectant monumenta priorum,
#########Quotquot adhuc aevi res cecinere sacras.

SUMMA EVANGELII, Ioan. [abbr.: Ioannis] 3. et 6.

HAEC autem Patris est vera, atque aeterna voluntas,
#########Qui me siderei misit ab arce poli.
Ut quicumque videt natum, creditque per illum
#########Sublatum veteris crimen, onusque mali.
Vivat, et aeternos aevum perducat in annos,
#########Liber ab aeternae conditione necis.
Et cum summa dies extremam finiet horam,
#########Mutabuntque suas, terra fretumque vices.
Ipse ego sopitos placida de morte resolvam,
#########Et statuam tumulis corpora viva suis.
Atque ut Erythraeis Moses in vallibus anguem
#########Sublimem in celsam sustulit ante crucem,
Sic modo in humana, natum de virgine, carne,
#########Suspendi e ligno fata, Deusque iubent.


page 499, image: s539

Quo quicumque illi totum se credit, et omni
#########Illius aeterno pendet ab arbitrio.
Nec mala venturi metuat discrimina lethi,
#########Nec gemat igniferae gurgite mersus aquae.
Sed peragat laetae felicia tempora vitae,
#########Cumque animis carpat gaudia parta piis .
Nam pater omnipotens mundum sic aequus amavit,
#########Sic hominum semper fovit amore genus.
Mitteret ut natum, qui solus et unicus illi,
#########Aeterno consors degit in Imperio.
Qui sibi confisis, ac tradita iussa secutis
#########Exueret Stygiae vincula dura necis.
Regnaque firmaret nullum moritura per aevum,
#########Lactea qua geminos dividit ora polos.

PRECATIO AD DEUM PATREM.

AT tu Dive Pater qui celsi culmina mundi,
#########Qui regis imperio cuncta creata tuo.
Da tandem stabilem mentem, da sobria vota,
#########Et certo haec firma pectora consilio.
Namque velut navis nullo moderante magistro,
#########Huc, illuc, quovis pellitur acta Noto.
Sic miser ipse feror, nave inconstantior [correction of the transcriber; in the print incostanntior] omni,
#########Hei mihi, et incertus speque metuque premor.
Hinc uxor, natique trahunt, notique penates,


page 500, image: s540

#########Atque propinquorum non malefida manus.
Illinc ingenium rapit, atque innata camena,
#########Et modico spatio [orig: spacio] cura gerenda minor.
Quaeque animum stimulant aliorum exempla iacentem,
#########Et maior celebri fama paranda loco.
Et quod praecipuum est, studiorum turba meorum,
#########Quae mea non fama sed ratione probat.
Hei mihi cur uno video tot tempore portus,
#########Nec video cursu quem sequar ipse meo?
Cur mihi iudicium defit, ratioque petendi,
#########Et mens tot certas fluctuat inter opes?
Alme Pater vera qui prospicis omnia mente,
#########Quique ortus rerum, quique vides obitus.
Qui scis venturi quidquid fert temporis hora,
#########Quae bona sint homini, quaeque futura mala.
Respice nos manuum quondam figmenta tuarum,
#########Respice quos regni spe trahis ipse tui.
Et tandem in stabilem, tibi qui placet, optime portum
#########Alite fac subeat nostra carina bono.
Sic tua caelestes venerentur numina mentes,
#########Sic tua mortales tradita iussa colant.

ALIA PRECATIO AD DEum Patrem pro avertenda peste.

ERgo iterum indomito grassatur Parca furore,
#########Et rapit hinc iuvenes, et rapit inde senes?


page 501, image: s541

Nec super ulla fugae spes, aut super ulla salutis,
#########Atque iisdem premitur dives, egensque malis.
Frustra, Theriaci sumuntur Pharmaca succi,
#########Frustra est Armenii nota medela luti.
Nec Mithridacei prosunt decocta veneni,
#########Nec solitae veteris pyxides Andromachi.
Quin artes superat morbi inclementia cunctas,
#########Et trahit insolitis obvia quaeque modis.
Nempe istud nostrae meruerunt crimina vitae,
#########Pensat et admissum debita poena nefas.
Nam quid non facimus, quid non audemus iniquis
#########Vita est omnigenis noxia nostra malis.
Impius hic aris libat sua vota prophanis [reg: profanis],
#########Et facit ex ligno quolibet esse Deum.
Alter adulteriis totam contaminat urbem,
#########Nulla illi mulier, nulla puella sat est.
Defraudant alii viduas, inopesque colonos,
#########Invaduntque dolis arva aliena suis.
Nil tutum superest usquam, genus omne malorum
#########Consequimur, nostrum vertimus inque caput.
Sed tu magne Pater, qui caeli sidera torques,
#########Qui quod fit toto conspicis omne solo.
Da veniam miseris, et quae male gessimus ipsi,
#########Illa tua clemens pro bonitate leva.
Namque aliud quidnam sumus, aut quae gratia nostri est,
#########Quamque opus dextrae nos sumus, Alme, tuae.
Autorem [reg: Auctorem] te primus Adam, te noscitat Heva,


page 502, image: s542

#########Et quanta est hominum cetera progenies.
Ergo parens generis, genitor miserere tuorum,
#########Et nos a subita morte tuere Deus.
Afflictosque animos cruciataque respice corda,
#########Quae misere anticipat saeva gehenna metu.
Ac velut Amaridae precibus placatus Achabi,
#########Fecisti Syrios vertere terga duces.
Et velut antiqui servasti moenia Nini,
#########Dum proprium agnoscunt supplice corde nefas.
Sic placido, qui te veneramur, suscipe vultu,
#########Et populo facilis nunc quoque parce tuo.
Per, te qui fuso placavit sanguine, natum,
#########Fer [correction of the printer; in the print ?] genitum casta virgine matre Deum.

AD DEUM PATREM DEprecatio pro peccatis.

NE quaeso indueris, ne quaeso summe creator,
#########In famulos umquam [orig: unquam] iudicis ora tuos.
Neve ea quae iuvenes deliquimus, et male cauti,
#########Tecum etiam memori volvere mente velis.
Sed ceu nota tua, et miserendi larga potestas,
#########Soli cui totum quod sumus hoc ferimus.
Respice nos miseros manuum figmenta tuarum,
#########Et veniam servis da pater alme tuis.
Nam si iudicio sistas, poenamque reposcas,
#########Hei mihi, tot poenis quis satis unus erit.



page 503, image: s543

AD EUNDEM PRO PACE.

TEmporibus pacem dona pater optime nostris,
#########Et prohibe a populo bella minasque tuo,
Nec sine ut infesto miseri pereamus ab hoste,
#########Nostrave nunc laceret bellicus arva furor.
Numine quo freti sancto genitique, tuoque,
#########Servemus pacti iura fidemque tui.
Et patrios inter gaudentes pace penates,
#########Fungamur vitae munere quisque suae.
Nam nisi tu curam nostri susceperis aevi,
#########Armaque pro populo gesseris ipse tuo.
Nemo alius superest, qui tempora nostra gubernet,
#########Aut nos a Stygii liberet ore canis.

AD EUNDEM PRECATIO.

DUM medio vitam securi ducimus aevo,
#########Et placido laetos pax fovet alma sinu.
Ante pedes astat rapida mors improba falce,
#########Quae tradat celeri corpora nostra neci.
Quamquam igitur nostrum scelus et peccata merentur
#########Supplicium atque iram conditor alme tuam.
Pace tua tamen, et freti bonitate paterna,
#########Imploramus opem supplice voce tuam.
Quare age summe Pater, fortis Deus atque perennis,
#########Et letho Christi conciliate tui.


page 504, image: s544

Da veniam miseris, precibus placare piorum,
#########Et populum a saeva peste tuere tuum.

PRECATIO AD CHRISTUM.

CHRISTE Patris summi vera atque aeterna propago,
#########Venturum vates quem cecinere Deum.
Quem domus Isacidae quem natus vidit Iesse,
#########Quem Daniel regno captus in Assyrio.
Mox veniens clauso generavit spiritus alvo,
#########Et peperit nullo tacta puella viro.
Idem qui nostros indutus carne labores
#########Sensisti, hinc aestum, hinc exitiale gelu.
Et pro peccatis suspensus es hostia mundi,
#########Funere dum redimis funera nostra tuo.
Hinc superas iterum surgens redivivus in oras,
#########Tertia cum rutilo fulsit in orbe dies.
Duxisti laetos devicta morte triumphos,
#########Victrici referens signa revulsa manu.
Ac tandem magna volitans super aethera pompa,
#########Thesbius ut quondam raptus in igne senex.
Esse iter ad placidum nobis remeabile Patrem,
#########Facto ostendisti filius ipse tuo.
Da precor ut vero te complectamur amore,
#########Excitet et flatus pectora nostra tuus.
Quo te credentes vitae Dominumque Deumque,


page 505, image: s545

#########Extra quem spes nec super ulla salus.
Tecum iidem reduces somno surgamus ab alto,
#########Cum dabit horrendos buccina rauca sonos.
Placatumque Patrem, et caelos videamus apertos,
#########Inter felices pars numeranda choros.
Tunc cum defuncti repetent sua corpora manes,
#########Ultimaque extremum finiet hora diem.
Sic tua per cunctas crebrescant numina terras,
#########Qua Sol Eous lucet, et Hesperius.
Sic tua perpetua celebret praeconia laude.
#########Humanumque genus caelicolumque genus.

PRECATIO AD CHRISTUM.

SIC tua caelestes metuant sic numina manes,
#########Sic celebrent omnes nomen ubique tuum.
Aspice ut in dubiis versemur Christe periclis,
#########Imminet, atque omni nititur hostis ope.
Nam sua quando iterum credit se posse parare
#########Imperia, et prisca sceptra tenere manu.
Quos non ille dolos, quas non excogitat artes?
#########Aut quod non animo concipit ille malum?
Illic in mediis committit praelia campis,
#########Hic laqueos tacita callidus arte premit.
Et quocumque etiam referas oculosque pedesve,
#########Instat et adversas occupat ante vias.
Lumina nec somnum capiunt, nec membra quietem,


page 506, image: s546

#########Ille, malum, noctes excubat, ille dies.
Nec secus ac pelago si qua est sine remige puppis,
#########Fertur, et emissis sit nova praeda Notis.
Sic tua progenies nullo prohibente vagamur,
#########In nos certatim ventus et unda ruunt.
Ah bene sub priscis currebant patribus anni,
#########Cum genus in verbo credidit omne tuo.
Tunc neque divitiae, neque amor regnabat habendi.
#########Parebant uni pectora sancta Deo.
Hostis erat tenuis, raraeque ad praelia vires,
#########Tranquilla quivis pace quietus erat.
Nunc male cum longis perierunt omnia saeclis,
#########Spreta iacet pietas, spreta iacetque fides.
Nunc pudet esse bonos, nunc est male vivere virtus,
#########Nunc quidquid facias turpiter, omne decet.
Scilicet haec rerum series, ea gloria mundi est,
#########Hei mihi, quis finis temporis huius erit?
Atque ea cum spectat, qui nobis imminet hostis,
#########Otia quae lentum ducere posse putem?
Concipit imperium, et regni sibi firmat habenas,
#########Inhiat et praedae, ceu lupus, ille suae.
Forsitan et merito patimur nunc omnia nostro,
#########Et veniunt factis praemia digna suis.
Sed tu cui caelum, cui pontus, et aethera servit,
#########Arbitrio cuius mensis, et annus eunt.
Aspice nos oculis (quibus aspicis omnia) blandis,
#########Et nos e tantis erue Christe malis.


page 507, image: s547

Assere nam penes est te solum cuncta potestas,
#########Assere nate Patris vindice iussa manu.
Ipse vides hostis quas cogat ad arma cohortes,
#########Has nisi tu vincas vincere nemo potest.
Ergo fer auxilium, et tandem res excipe fessas,
#########Quassatis pelago portus et aura veni.

ALIA AD EUNDEM.

Iesu creator omnium
Mortalium et viventium,
Qui pro reatu innoxius
Nostro dedisti sanguinem,
Et corpus humanum tibi
Sumpsisti, ut essemus pares
Tecum in tui regno Patris
Lucis cohaeredes [reg: coheredes] novae.
Da mitis obsecro Deus
Ne nostra nos praeceps ruant
Commissa male sub tartara,
Ubi nos dolor perennis, et
Cruciatus aeternus manet.
Ubi perpetua mors imperat,
Et dira regna possidet.

IN NATALEM CHRISTI.



page 508, image: s548

FERvida iam summo consistit vertice bruma,
#########Et revocat gelidas versus Apollo vias.
Incipiunt sacri Iani properare calendae,
#########Dicite Io patres, dicite Io pueri.
Ecce iterum magni caelo natalis Iesu
#########Volvitur e niveis lux memoranda notis.
Illa dies alto vidit descendere caelo
#########Vita pro nostra qui moriturus erat.
Illa dies hominem vidit de virgine nasci,
#########Qui regit has terras, qui regit astra, Deum.
Salve festa dies, omnem celebranda per orbem,
#########Sidera dum caelum, dum vehit amnis aquas.
At tu sancte puer, hominum servator et author [reg: auctor],
#########Respice servatos sanguine Christe tuo.
Ac nos, qui trahimur per tot discrimina rerum,
#########Aspice, et in tantis auxiliare malis.
Undique nos tentat, nos undique territat hostis,
#########Quo non perveniat, nullus in orbe locus.
Omnibus ille dolis, atque omni nititur arte,
#########Ille potens fraude est, viribus ille potens.
Nulla salus miseris, tu sola atque unica spes es,
#########Ad te confugimus, fer miseratus opem.
Per, te qui talem nobis genuere parentes,
#########Per, quibus exempti, vulnera, morte sumus.
Da nostris animis pacem, da Christe quietem,
#########Nostraque tranquillo numine corda regas.



page 509, image: s549

PRECATIO AD SPIRItum sanctum.

Spiritus alme parens triplicis pars tertia regni,
#########Qui nova sedisti fonte columba sacro.
Tunc cum se tingi voluit Iordanis in amne,
#########Quem genitum e summa miserat arce pater.
Huc ades atque animis clemens illabere nostris,
#########Et renova accensos luminis igne tui.
Quo velut omnigenae linguarum munere gentes
#########Unanimi per te convaluere fide.
Sic nos unanimi sociati pectora pace,
#########Noscamus veri nomen opusque Dei.

IDEM ALITER.

Alme sator rerum, divini numinis aura,
Qui super aequoreas volitasti spiritus undas,
A Patre et genito veniens aequaeva potestas.
Huc ades, et nostras divino lumine mentes
Accensas renova, et flammis caelestibus imple,
Numine ut afflati supero, natumque Patremque
Per te noscentes, animo credente colamus.
Languidaque aetheria [orig: aetherea] firmemus pectora pace,
Ceu quondam toto divisas orbe, marique,
Imbutasque novo fidei melioris amore,
Linguarum obsequio gentes in regna vocasti.



page 510, image: s550

PRECATIO MATUTINA.

CHriste potens rerum, melioris conditor aevi,
#########Qui mundo lucem sufficis, atque diem.
Accipe nos tenebris iterum, somnoque solutos,
#########Et solo incolumes numine sancte tuo.
Utque diem pulsa caecae caligine noctis,
#########Excipiunt orto lumina sole nova.
Sic tenebras animi, sic nubila discute mentis,
#########Pectoraque illustra lumine nostra tuo.

PRECATIO VESPERTINA.

ALme parens horum, cui rerum summa potestas,
#########Qui miseros noctu nos tegis, atque die.
Respice quos caecis operit nox atra tenebris,
#########Quosque iterum dubiae mortis imago premit.
Et nos pacato facias requiescere somno,
#########Tutaque praesidio membra levare tuo.
Quo simul a tenebris liceat nos atque periclis,
#########Incolumes reducem mane videre diem.

ANTE CIBUM PRECATIO.

OMnia qui pascis, quae totus continet orbis,
#########Qui pascis modico milia multa cibo.
Respice nos Pater, et quibus hic te dante fruemur,


page 511, image: s551

#########His benedic epulis, muneribusque tuis.
Ut tua quae totum fecundat gratia mundum,
#########Nos eadem famulos recreet illa tuos.

ALITER.

Omnia qui pascis quae totus continet orbis,
#########Aspice, et haec famulis annue dona tuis.
Ut quibus hic iterum fragiles reparabimus artus,
#########Sumamus grata vina dapesque manu.

POST CIBUM PRECATIO.

COrpora qui solito reparasti nostra cibatu,
#########Grates alme tibi solvimus ore Pater.
Teque tui famuli, qua fas est voce precamur,
#########Pasce idem verbo pectora nostra tuo.
Ut pariter membris aegra cum mente refectis,
#########Fungamur proprio quisque ministerio.
Atque hinc praesentis vitae post fata peracta,
#########Carpamus tecum gaudia parta piis .

ALITER.

Corpora qui solito pavisti nostra cibatu,
#########Pasce Pater verbo pectora fessa tuo.
Quo tua nos olim liceat super aethera vectos,
#########Inter caelestes ora videre choros.



page 512, image: s552

SEQUUNTUR PSALMI ALIQUOT DAVIDIS COMPOSITI.

PSALMUS 1. Beatus vir.

Felices hominum quos foedera nulla malorum,
#########Nulla dolo sociant pectora plena malo.
Nec mala peccantis perdunt consortia turbae,
#########Vitaque cum vanis turpiter acta viris.
Impiave oblectant tacitae ludibria sannae,
#########Cum summum lacerant ora proterva Deum.
Sed Domini puro qui servant pectore legem,
#########Et mandata Dei nocte dieque colunt.
Qualis enim placido flaventis Iordanis amni
#########Consita, fecundis eminet arbor agris:
Et ramis late spargit frondentibus umbras,
#########Et solito fructum tempore laeta refert.
Talis erit Domini quisquis mandata sequetur,
#########Et quaeret summi noscere iussa Patris.
Huic Dominus cursum facilis moderabitur omnem,
#########Diriget et placidis vela secunda Notis.
At si quis vano rerum seductus amore
#########Despicit aeterni sceptra verenda Iovis.


page 513, image: s553

Non ille aspiciet fortunae tempora laetae,
#########Nec rebus cernet fata benigna suis.
Sed veluti pulvis quem magno turbine venti
#########Corripiunt, sparsus tota per arva cadit.
Sic ruet, et vano fretus molimine rerum
#########Concidet, et terrae vile iacebit onus.
Et nec honore ullo dignus, neque nomine certo
#########Sanctorum populos inter habendus erit.
Nec veniet, sedes ubi consociata piorum
#########Dulcia perpetuae gaudia pacis habet.
Nam Dominus gressum novitque regitque bonorum,
#########At sceleratorum sponte peribit opus.

PSALMUS 2. Quare fremuerunt gentes, etc. [abbr.: et cetera]

CUr video tanto gentes concurrere motu?
#########Vanaque consiliis condere pacta novis?
Cur properant reges et magnae culmina terrae?
#########Indicuntque diem, conciliumque vocant?
Scilicet aetherium [orig: aethereum] libet expugnare tonantem,
#########Et Christum regni pellere iure sui.
At non efficient, et spes cadit irrita coepti,
#########Compositique ruent vincula rupta iugi.
Nam Pater excelsi qui regna gubernat Olympi.
#########Aeterna cuius cuncta moventur ope.
Ille hominum ex alto ridet consulta malorum,


page 514, image: s554

#########Et firmata malis irrita pacta dolis.
Quin etiam iusta si fors exarserit ira,
#########Concitaque ad stultos verterit ora viros.
Cuncta suis regum turbabit foedera dictis,
#########Destruet et vultus illa furore sui.
Tunc etiam veterum repetens praesagia vatum,
#########Nulla meum revocant foedera, dicet, opus.
Ipse ego consului qui regna futura gubernet,
#########Qui statuat sancta signa Sione mea.
Hic genus a nostra deducet origine natus,
#########Regnantis caelo sancta propago Dei.
Spiritus in cuius noster versabitur ore,
#########Edoceat rectos ut mea iussa viros.
Regnaque felici repetant caelestia gressu,
#########Quos hominis quondam depulit inde nefas.
Hunc et ab extremo populus sectabitur orbe,
#########Quam late radios spargit Apollo suos.
Hunc etiam metuet regum firmata potestas,
#########Quam longe cursum Rhenus et Indus habent.
Ipse fame, bellisque premet crudelibus hostes,
#########Lethalique [reg: Letalique] dabit corpora tabe neci.
Ac velut olla levi figulus quam fecerat arte,