VIRO PERILLUSTRI. ET. EXCELLENTISSIMO GODOFREDO LANGIO IURECONSULTO POTENTISSIMO. POLONIARUM REGI. ET. ELECTORI. SAXONIAE AB. INTIMIS. BELLORUM. CONSILIIS SUPREMI. IUDICII. PROVINCIALIS NEC. NON. ECCLESIASTICI. SENATUS ET. SCABINATUS. LIPSIENSIS. ASSESSORI IN. URBE. PATRIA. CONSULI. COLLEGII MINORIS. PRINCIPUM. DECEMVIRO AEDIS. QUAE. D. THOMAE. SACRA EST. ANTISTITI
ET. MUNERUM. SPLENDORE ET. VIRTUTUM. DIGNITATE ET. FACTORUM. GLORIA MAGNO. ET. EGREGIO RE. PUBLICA. SAPIENTER ADMINISTRATA URBIS. PATRIAE. HONORE SALUTARIBUS. INSTITUTIS. AUCTO ET. MIRIFICE. AMPLIFICATO INCOMPARABILI. DOCTRINA. ET ELOQUENTIA. VERE SENATORIA IMMORTALEM. DUDUM. INTER CIVES. EXTEROSQUE. FAMAM CONSECUTO ORNAMENTO. LIPSIAE AMORI. CIVIUM BONORUM. OMNIUM. DELICIO HOC. QUICQUID. EST. IUVENILIS. MUSAE D. D. D [Abbr.: dono dedit dedicavit] FRID. OTTO. MENCKENIUS
Ille meus tenuis, sine mole, sine arte, libellus
Scilicet ante alios iam cupit esse Tuus.
Cumque Tuo, Vir magne, nihil sit nomine maius,
Quo caret, expectat, Te tribuente, decus.
Sisque sibi talis, qualem Te Lipsia dudum
Viderat, et qualem Te colit illa, rogat.
Parva nec haec nostrae Tu spernas dona Camoenae,
Dantis, quod voluit debueratque diu.
Mercedis nihil illa petit donique vicissim,
Emendicato non reditura cibo.
Non placet ipsa sibi nimium, nec poscit amari;
Vixque sua agnoscit carmina digna legi.
Quin patitur, miseros dicatur fundere versus,
Dicaturque salis prorsus habere nihil.
Vis plura? hoc etiam, si Tu non ante favebas,
Non iam captat vix Musa favoris erit.
Esse satis poterat, Tua si me fama tributum,
Quod solvunt alii, solvere iussit idem;
Si, quoties patrii lustramus sidera Pindi,
Prae multis rutilat praeradiatque Tuum;
Si, quoties de Te fit sermo, maxima secli
Gloria, et insignis diceris urbis honor;
Augusto si magna Deo Tua facta probantur;
Si tanti plausum Numinis illa ferunt.
Sunt, fateor, magna haec, et sunt maiora Poetae
Carminibus, citharis nec satis apta meis.
Una mihi causa est, atque haec satis una valebit,
Quae Tibi Pierium tradere iussit opus.
Scilicet illa, Tuum venerandi nomen, in ipsis
Ossibus ac venis lex mihi scripta sedet.
Perque meos artus aliquis sacer aestuat ignis,
Meque Tui stimulat, me coquit intus, amor.
Quemque pater coluit, praeque omnibus unus amicum
Dixerat, ille mihi nempe colendus erit.
Nam memini, quam rara patri iuvenique senique
Te sine, et amplexu, fluxerit hora, Tuo.
Et memini, quam saepe pater mihi dixerit, hunc Tu
Respice, et in nullo spes Tibi maior erit.
Vera parens cecinit; modo Te pia Numina servent,
Grande decus Musae praesidiumque dabis.
TAndem, deliberantem diu, et contraria maxime consilia volventem, nec, quid de publico Lectorum iudicio sperandum sit, sat certo decernentem, ad edendum hoc quicquid est iuvenilis musae, nescio, nimiusne amor mei, an plausus popularis quaedam spes inanis, an mos inveteratus seculi, permovit. Neque vero, quod facere hoc ipso tempore non infimi subsellii Poetas video, quaerendum nugis hisce meis patronum, aut, si mavis, praeconem, putavi, sive quod destitutum me, qui rogati id muneris susciperent, amicis intelligerem, sive quod ridiculum existimarem, per alios id agere, quod agere sine nota immodestiae tu ipse nequeas. Nam, si quos forte ex plebe media
egregie fallit emendicatum illud laudatoris tui, ad id conducti, iudicium, et in ipsa fronte carminum ambitionsius sic splendet viva illa Ovidii nostrorum temporum imago, erunt tamen ex prudentioribus, quibus ista vanae ostentationis palliola haud parum sordeant, et qui indignam liberali ingenio hanc ex manibus vulgi laureolas extorquendi rationem putent. Me quidem, quae olim scribere, et edere seorsim, non puduit, nec nunc publicare coniunctim pudet. Et iniurium mihi videtur, ita aequitati Lectorum diffidere, ut, nisi aliorum exemplo admoniti, nostra haec, fortassis [Reg: fortasse] aliqua ex parte tolerabilia, abiecturi penitus putentur. Malim ego omni virorum optimorum laude carere, quam non sponte laudantes audire; quod saepius viderim, evanescere subito mercenarium hunc plausum, et in contemtum facile converti. Nuda igitur, inornata, non fucosis pigmentis adspersa, non purpureo vestitu decorata, non hederis signata, sed omni turba acclamantium, sed praesidio ac defensore omni destituta, in tuum, Lector, conspectum prodire nostra haec Carmina
iubemus. Quae si quis esse eiusmodi existimet, ut potius servari domi, quam in tanta Poetarum nostri aevi multitudine emitti foras, debuerint, is, si illud simul cogitet, quam sit naturale humanis ingeniis, sua maioris, quam sit ex merito ipsorum, aestimare, et gloriolae aliquid etiam ex minimis sperare, forsan tam aequus erit, ut inter alios aetatis nostrae poetillas, non tales sane, quibus musa nostra palmam cedat, nos patienter ferat. Iuvenilia sunt, quae tradimus, vel hoc ipso nomine excusationis aliquid penes eos habitura, quos carminum austera quaedam gravitas, et quoddam in iunctura vocum senile robur, delectat. Penes eos, inquam, qui, nihil ad poesin vim naturae facere, nihil ignes illos, in ipsis ossibus ac venis insidentes, nihil impetum ingenii motusque vehementes, sed omnia hic ad severas quasdam artis regulas, ad scholastica illa dicendi scribendique praecepta, ad conquisitos undique verborum ac sententiarum flosculos, denique ad diuturnam, nec distinctam intervallis ullis, exercitationem, redire, satis sibi temere persuadent. Quorum si tantum valeat iudicium, ut, nisi qui sit usu longo, aut in horridi magistri schola frigida, formatus, Poeta
dici nemo possit; iam, qui factum sit, ue iuvenilia haec nostra, sanguine adhuc satis calente scripta, et effusa magis, quam elaborata, Carmina, inter eos ipsos, penes quos de omni Poetarum arte autoritas existimandi est, invenirent subinde laudatores suos, tamque benigne de facultatibus meis praestantissimi quique Viri iudicarent, ut, eorum suffragio, in sacris Academiae solennioribus Poetae publici mihi persona imponeretur, ipse miror. Quod, etsi non tam meis meritis, quam Poetarum, quos Lipsia haec nostra alit, paucitati, tribuam, ad id tamen valet, ut nostrum haec edendi consilium aliqua ex parte penes aequiores iudices defendat, et adversus malevolorum, si qui forsan occulte nos petent, acerbiores sententias magni esse loco munimenti possit. Qualia haec cunque sint, quae olim, ita ferente stimulo naturae, lusimus, saltem, quod in omni genere Poetices exempla veterum, in augusto illo et magnifico, quo facta splendida Heroum canimus, Virgilium, in molliori illo et magis humili, quod Elegorum est, Ovidium, in Hendecasyllabis, facili prae ceteris et ioculari carmine, Catullum, imitandos mihi, et, si fieri posset, exprimendos, duxerim, id nemo unus reprehendet. Est enim, quicquid indoctum Poetarum vulgus somniet, gratia omnis suavitasque
carminis in artificio illo prorsus insigni atque singulari posita, quo priscis omnis elegantiae magistris similes efficimur, et, quaecunque in his pulchra ac venusta sunt, nostro ita ingenio accommodare, ut accommodare non videamur, scimus. Quo ipso ne artem nobilissimam et vere divinam in manus puerorum tradi, eiusque partim amplitudinem restringi, partim infringi dignitatem, putes, inspicere te tot exempla iubeo eorum, qui, magno impetu ad imitandos veteris Poetas Latii conversi, optimi conatus infelicissimos successus habuere. Destituti quippe illo aestu sanguinis, et ingenii vigore illo, qui vitam carmini et quasi animam inspirat. Nec, si me ipsum in illorum dicas numero ponendum, tam artis haec, quippe subsidia sua nobis omnia subministrantis, quam ingenii, non satis a natura expoliti, culpa est. Videtur in hoc studiorum genere etiam, aliquid audere, bonum esse, fitque interdum, ut continua exercitatione latentem ingenii virtutem, velut ignem ex venis silicis, elicias. In quo, ut scire possis, eventusne voto nostro responderit, age, tenuem libellum nostrum, non adeo deformem
mole sua, in manus sume, et, si quid vales iudicandi facultate, horum, quaecunque legis, iudicem te praebe. Nec ingrata, quod puto, lectio eorum erit, in quibus nihil est, quod honestati morum repugnet, nihil, quod sit castis atque delicatis auribus molestum, nihil, quod aut animo legentis, aut scribentis famae, maculam inurat. Argumenta Carminum non selecta sunt, aut studio quaesita, sed quasi sponte nata, et ad id oblata, ut sive pietatis erga viros magnos, sive studii in hos, qui sunt amici rebus nostris, monumenta quaedam publica exstarent. Impuros Phyllidis amores, quorum plena sunt aliorum carmina, ob id populo inprimis grata, ignorat musa nostra, et abhorret maxime. Nam, qui fieri possit, ut, quae alios scriptores omnes valde dedecere iudicantur, eorum venia uni prae ceteris detur carminum scriptori, nunquam ego cogitando assecutus sum. Neque ita ego barbaram et a morum elegantia remotam putem veterem aetatem, ut ob impuras illas sordes, vera carminum dehonestamenta, magni aestimandos duxerit Poetas suos. Vaeh arti illi nobili, et in praestantissimo Deorum
dono habendae, si ab eo, quod est foetidum, et bonis omnibus abominandum, magna ei commendatio sit expectanda. Quin illi mihi de iuventute tenera mereri optime videntur, quorum suasu et consilio turpes illi morum corruptores scholarum publicarum exulare finibus iubentur. Praestat enim, non addisci voces aliquot Latinas, quae et ipsae peti aliunde possunt, quam integritati morum labem gravem, et vix ullo eluendam tempore, inferri. Praeterea, si quid de meis gloriari licet, id mihi maxime cavendum duxi, ne, si quando Satira scribenda esset, haec aliorum famam peteret, eorum inprimis, qui sunt recte laudabiliterque actorum in civitate nostra laudem consecuti. Nam, si eos tetigi subinde, quos bonus quisque iusto odio prosequitur, et mille satiris dignissimos existimat, quis, nisi illorum similis quodammodo, factum hoc vituperet? Ut hinc parum mirer, Carmen illud nostrum, in ignobile genus hominum, quos rabulas et leguleios vocat Tullius, natos emungendis patrimoniis, ante paucos annos scriptum, ita horribilem illum latrunculorum exercitum adversus me in arma concitasse, ut, audito tantum meo nomine, difficile sibi a furore temperarent, et funesta in me miserum consilia conferrent, nec abesset multum, quin
capitalis criminis publice me reum facerent. Quae etsi nihil me moverunt primum, quippe, id adiunctum famae meae, iudicantem, quod ei sit a contemtissimis omnium mortalium detractum; postea tamen, cum illi ad ferociam insignem incredibili audacia hanc, propriam arti suae, malitiam adiicerent, ut omni eloquentiae forensi, et gravissimis illis causarum patronis, quorum cura et labore salutari ipsa rerum publicarum salus sustentatur, contumeliosissime a me maledictum criminarentur, id ipsum, fateor, me vehementissime momordit, et magis, quam quaeque atrocissima iniuria, afflixit, quod mihi invidiam conflari penes eos intelligerem, quorum et autoritatem veneror, et sapientiam agnosco, et in tuenda inter homines iustitia, incomparabili Deorum munere, dexteritatem et solertiam tacita admiratione prosequor. Et mirum in modum auctus est deinde iustus iste dolor meus, cum pestilentissimorum hominum, per fora curiasque impune iam latrantium, nescio an sua sponte, an, quod verius videtur, hortatu aliorum, patrocinium suscipere viderem talem Virum, quem et mei olim amantissimum et a me vicissim diligenter observatum, certe nunquam provocatum, probe noveram, addo, quem et propria, et a parente magno acquisita, gloria facile destinare muneri illustriori poterat. Qui, si illud cogitasset
secum, quam sit indecorum, et indignum viro gravi, a partibus eorum stare, quorum artibus nefariis tot optimorum Principum sapientissimae leges sunt oppositae, et coronas nectere, ornaturas capita ignava, bono sensu vacua, plus quam barbara; non laesisset, puto, iura amicitiae, apud bonum quemque sancta et inviolata, certe non tam sordida mercede perrumpenda. Sed, cum facile intelligam, eum neutiquam me esse, qui nolentem, et, cur nolit, iustas forsan causas habentem, in amorem mei trahere, et in mores alienos exercere possim potestatem quandam, illud tamen, ne silentium meum, nimis forsan verecundum, cuiquam malae causae praebeat indicium, famae meae causa, publice hic, et tanquam ante iudices meos, profitendum ac prae me ferendum puto, nunquam mihi in mentem venisse tam ignobile ac turpe facinus, ut de arte illa salutari, magno generis humani commodo excogitata, qua, ut sua cuique salva sint, et incolumis servetur publica tranquillitas, efficitur, aut, qui dextre eam solerterque tractant, praestantissimis optimisque viris, contemtim quidquam dicerem, sed ea omnia, quaecunque iusta nobis indignatio et amor patriae expressit, ad vilissimam causidicorum faecem, et crudeles clientulorum tortores, spectare, in quorum me hoc ipso odia et iram capitalem incidisse,
non solum moleste non fero, sed, ne quid dissimulem, mirum etiam in modum vehementerque laetor. Nihil his addi opus est ad amovendam mali animi suspicionem, quam nec incurrere nos patitur ipsa carminis pervestigatio, si quidem id lectores aequos, et Latini sermonis satis gnaros, invenerit. Nec quidquam iam restat, quod praefandum putem tenui libello nostro, gratiam fortassis aliquam ex eorum, quorum continet illustres laudes, gloria et dignitate habituro, et cum maxime ad id parato, ut autori suo, si non Poetae magni nomen splendidum, quippe dudum a dignioribus occupatum, tamen hominis, quae sunt bona, conantis, et ingenio a natura dato recte honesteque utentis, laudem, acquirat.