ETSI, FRIDERICEPalatine, PRINCEPS serenissime, tam familiares mei atque amici intimi, quam ceteri tum per Germaniam passim, tum per exteras nationes viri eruditi atque docti, partim mihi noti, partim incogniti, SCHEDIASMATA mea Poetica, LutetiaeParisiorum superioribus annis secundo excusa, vel illas saltem Partes residuas, quarum initio operis illius mentio facta, fore nimirum, ut propediem et ipsae ederentur in Gallia hactenus maximopere a me tum litteris tum internuntiis flagitaverunt dicam an postulaverunt? tamen, quoniam ea hucusque fuerunt (ut nemini non cognitissimum est) et tempora et bella, eaeque rerum vicissitudines atque
perturbationes; ut mihi cottidianis [Reg: quotidianis] alioquin adsiduisque functiunculae meae occupationibus impedito, non admodum magnae aut curae aut sollicitudini fuerit de recente Poematum omissorum editione vel cogitare impensius, vel laborare vehementius; res in huncusque annum, qui mihi climactericus, dilata fuit: tametsi HIERONYMUS COMMELINUS, vir ornatissimus, iampridem hac ipsa in re operam mihi suam (quod sane beneficii haud vulgaris loco ducam oportet) sponte obtulerit. donec tandem aetate iam mea ad senium vergente, et in dies magis ac magis debilitatem virium sentiente, conditionis ego humanae, quam ea lubrica sit fragilisque, si unquam [Reg: umquam] alias, certe hac ipsa quidem potissimum tempestate, quae me tam diu ob valetudinem adversam lecto penitus adfixum tenuit, multo creberrime recordatus; initiumque demum operis aliquando faciundum [Reg: faciendum] esse ab amicis et admonitus et persuasus; atque adeo ipse quoque ita consultum omnino fore ratus: a MELETEMATIS PIIS potius, (ea CARMINA SACRA in recensione Parisiensi nominata sunt) quam ab aliis quibuscumque, quorum medius fidius haud mediocrem sane apud me copiam esse reliquam profiteor, exordiri malui; tum quod materia utique ipsa morbi diuturnitati haud paulo [Reg: paullo] convenientior videbatur, tum quia piis hominum bonorum mentibus, tibique praecipue, ut Principi eximia pietate, virtute, fide praestantissimo, rem me non ingratam facturum existimabam: siquidem
MEDITATIUNCULAS hasce, quibus in fine PSALMI aliquot annexi sunt, iam antea collectas recensitasque in libellos ira distribueram, ut ipsi nihil amplius fere, nisi ultimam tantummodo manum, prelumque typographicum, desiderare viderentur. PARAENETICA, quorum gustum aliquem, PRINCEPS illustrissime, et antehac tibi impuberi, cum adhuc sub tutela esses, dedi; et postea nova subinde accessione adauxi, quod Meletematis adiuncta vides: eo factum est, ut, praeterquam quod (iudicio quidem meo) nulla alia cum materia nec aptius nec concinnius cohaerere aut posse aut debere viderentur; etiam tutemet non modo ea ipsa tibi, quantum per negotia innumerabilia conceditur, rursus in memoriam revocares; verum etiam alios, qui frugi sint, eorum lectione et fructu inde percipiendo, commodum uti sineres. PARODIARUM libellos, quamquam argumento ipso prioribus et plane dissimiles, et exercitia tantum ingenii stilique Latini esse videntur; tamen, quia SACRA sive PIA nonnulla in se (sparsim licet) continent, haud difficulter sum passus ad calcem subiungi; hac nihilominus fini et conditione, ne auctori sint fraudi. Potuissent sane quidem illa SACRA exempta inter Meletemata referri: verum id a me ipso impetrare haudquaquam potui, ne non Parodiarum libellis eam facerem iniuriam, quae aut illos Gemmulis suis (ira enim eas mihi indigitare [Reg: indigetare] liceat) defraudaret, aut ipsorum ordinem distur-
baret, vel numerum seriemve mutilaret. Ad reliqua mea quod attinet OPUSCULA, quibus tua ipsius domusque PALATINAE, ut antiquissimae ita laudatissimae, continentur praeconia; ea ipsa quoque posthac, si mihi vita valetudoque suppetit, suo quaeque tempore in lucem prodibunt. Ceterum quod ad harum dedicationem lucubrationum attinet, in mentem mihi venit de quopiam maxime insigni et celebri, pio et benefico, adeoque adfabili, et optime de bonis litteris disciplinisque merito, cogitare Heroe; qui non solum earum non fastidiret, sed amore studioque ita teneretur, ut et patrocinio et fide sua concomitatas liberrime in publicum exire tum annueret tum iuberet. Heroa illum et Patronum exoptatissimum si me iam invenisse credis, DOMINE clementissime; haud temere certe credis. AVUM is habuit clarissimum animosissimumque Germaniae Principem, imperiique septem virum, senem maxime venerandum; cui PII cognomentum historiae iampridem merito tribuere. Ut taceam innumera illius ornamenta, ac laudes virtutesque tanto vertice dignissimas; scias velim hunc eundem illum fuisse, qui mihi ex Gallia primum in Germaniam ad comitia Spirensia reverso (erat id anno CHRISTI M D LXX) et auctor et suasor exstitit PSALMORUM libros non solum in Teutonicos versus traducendi, et ad melodiam Gallicam accommodandi; sed vero et commatum et incisorum,
quae vocant, certam necessariamque rationem, quam ut plerique omnes fere ex nostratibus ignorare videntur, ita quidam, quod eam, perinde ut pedum dimensionem, non satis bene intellegerent, omnino neglexerunt, stricte observandi. Quibus equidem Psalmis, avo tuo vivente, et te primum nascente, finem DEI opt. max. [Abbr.: ?] beneficio feliciter imposui. Deinde Patronus, quem elegi, habuit PATRUUM, fortissimum constantissimumque Principem, ac quidem maximi celeberrimique per totam Europam, ob res tam pace quam bello praeclarissime gestas, et nominis et praeconii: qui me postremo, quum [Reg: cum] secunda, immo vero tertia vice, postquam ex Anglia in Celtas renavigatum esset, in tumultus Gallicos, a nefaria illa factiosorum hominum conspiratione excitatos, incidissem; mediis ex aestibus ereptum in Germaniam litteris suis evocavit. Audin', ELECTOR serenissime, quos innuam? Viden', quemnam oculis designem? Te, te nimirum. Confidentiae meae ignoscas oro, qui tantum mihi sumpserim; maioremque in modum rogo, PRINCEPS humanissime, uti hasce PRIMITIAS meas, in quibus et tui et tuorum crebra fit mentio, eaque per honorifica; fronte (quod dicitur) serena, hilarique vultu accipias, singulare in me cum avi tum patrui tui gratiam benevolentiamque sponte tua continuaturus. Bene vale, PRINCEPS optime, et Melissum paullatim revalescentem, ut antehac consuevisti, benigniter fove. Dat. [Abbr.: ?] Myrtilleti in suburbanis, mense Augusto, anno CHRISTI M D UC.
Enimvero, Lector benevole, quisquis es, indigena sive externe, ita mihi faciundum [Reg: faciendum] esse video, uti partim favo rem tuum in censendo promerear, partim gratiam tuam in iudicando praeaucuper. Sane prensatio istac neutris, ut confido, nec ullum damnum inferet, nec fraudis vel hilum suspectos reddet. Aperte ago et libere. Cum [Reg: Quum] enim non ignorem, POEMATIA hac nostra cum in oculos complurium incursura, tum ad manus criticorum non paucas vel equis celeribus perventura; adeoque eorum, qui nimium quantum in rebus alienis curiosi, non VERITATI modo, sed etiam LIBERTATI Poetarum repagula obdere sinistre moliuntur: visum est mihi te admonere amice, ut vicissim et me tu quoque amice admoneas; si quid forte in his aut menda, aut vitii, aut erroris, qua corrigenda sint, inesse vel animadvertes, vel saltem suspicaberis. Per mihi sane gratum feceris, si censura iudicioque tuo non fueris me dedignatus, ita enim lima, dum vivo, accuratius isti mederi malo potuerit. Haud profecto omnia videmus omnes praesertim agri. Irrepit nonnumquam in libellos, nobis omnino insciis, macula quapiam, seu labecula, qua versum nonnihil contaminare solet. Etiam amanuenses interdum et typotheta, similitudine quapiam decepti, temere dictionum alias aliis permutare consueverunt. Ceterum in labore corrigendi ordinario et FRID. [Abbr.: FRIDERICUS] SYLBURGIUS, vir ut assiduus ita perspicax, et egomet ipse, eam diligentiam, ne quid tale fortasse nobis accideret, adhibuimus; de qua neminem omnino, uti arbitror, unquam [Reg: umquam] conquesturum speramus. Quod si porro HIERON. [Abbr.: HIERONYMI] COMMELINI, hominis doctissimi, prela non erant Graecis excudendis plus nimio (ut adsolet) occupata; quotannis mehercule tibi quidpiam meorum, qua residua sunt plurima, suppeditare poterunt. Id ut maturius fiat; eum ipsum tu, si nobis faves, amice Lector, una mecum sollicitando etiam atque etiam rogabis. Vale.
Si pie recteque tener quis usquam
Principum e natis fuit educatus,
Ne pie et recte FRIDERICE ab annis
Tute fuisti
Primulis dio in studio educatus.
Scimus apprime, pietas ut alma
Et fides sincera tibi sit omni
Tradita cura,
Ora per lectasque manus docentum.
Vidimus, quale edideris, et aure
Hausimus, sancti specimen laboris,
Non sine plausu.
Gaudio mi laetitiaque iugi
Cor micans visum est hilare exsilire,
Exprimens udis lacrimas ocellis
Ob bona dicta.
Iamque te cursu in medio iuventae
Ad DEI cultum cito promovendum
Raptat instigans animi voluptas;
Acris et ardor,
Entheo succensus ab igne sacri
Flaminis, plus plusque te ad omne dignum
In dies inflammat opus, iubetque
Pergere recta
In via, ducente poli beatas
Per plagas; hoc est, super astra, et astris
Celsius multo spatium illud ingens,
CHRISTUS ubi rex
Ad DEI dextram residens perennem.
Et locum electis et honora regni
Sceptra iampridem patris apparavit
Auspice nutu.
Ut pium est, vexilla sequi IEHOVAE!
Ut bonum est, sub te duce militatum
Ire, et angusta fore traviata
Sursum ad honores
Tendere augustos, meritasque sedes!
O tibi ne me comitem refuta;
Neu veta, Dux magne, pedes minoris
Currere tecum.
Hic mundus, ornatusque mundi
Tam varius, stabilisque rerum
Natura, certum perpetuo ordine
Servans tenorem, Numen esse
Indicat, aetheriis in oris
Degens, quod expers principiique sit
Et finis. Adspectate quaeso
Caerula templa poli rotundi,
HUTTENE France, et Misnice GRYNRADI.
Quid hisce dicetis politum
Pulchrius, aut operosiore
Ab arte factum? Sol, oculus micans
Volventis orbis, rex diei;
Lunaque versicolore vultu,
Regina noctis, notitiem DEI
Mortalium instillant Minervis,
Ceteraque astra suo in ducatu.
En, ipsa tellus omniparens bonis
Quantus abundat! quotque profert
Commoda, multiplicesque fructus!
Cursum perennem fontium et amnium
Parcamne mirari, viasque
Oceani liquidas, marinis
Longo scatentes agmine belluis!
Genus volantum contra aperto in
Aere regna tenet, feraeque
Silvarum in antris, bruta animalia.
Diviniori nos creati
Mente homines, superi IEHOVAE
Propago felix, sicne oculos humi
Fixos geramus, contueri
Sidera et hoc nitidum omne segnes?
Nescimus heu nos nostraque, si DEUM
Non rite noscamus, potentem
Imperio, validumque dextra,
Durumque poenis, ni resipiscimus.
Haud ille nostras interire
Vult animas, pecudum veritu
Perire corpus; sed melioribus
Donis beari, caelitumque
Esse pares, et in omne secum
Ex gratia aevum vivere perpetim.
CONSCENDE caelum Mens mea, pectoris
Regina, pennis vecta per arduum
Velocis Aurora; sacrumque
Ante DEI solium IEHOVAE
Prosterne te, qua par reverentia est,
Ac fare supplex. Lota ego pastaque
Cruore CHRISTI, teque in uno
Spem rediviva fidemque ponens,
Aeterne rerum conditor, oro per
Crudele fatum pigneris unici,
Quo vita mortali salusque
Parta; reconciliatus ut me
Dignere diae ex munere gratiae
Civem esse regni participem tui,
Inter beatorum Angelorum
Agmina pura, animasque sanctas;
Cum nempe ab ista corporis, omnibus
Soluta curis, mole recessero,
Sedem petitura Abrahami
Aureolo in gremio quietam.
Ne quaeso fraudi sit mihi, neu dolo,
Praevaricantis quod vel adhuc moror
In carnea osseaque massa
Pars melior hominis maligni,
Natura peccat saepe; sed arbitra
Rectique et aequi corrigit id nefas,
iustam ad bilancem ponderando
Rem, Ratio monitrix reatus,
Sequuta [Reg: Secuta] legem, signaque regulae
Directa verbi consilio tui,
Mandantis eradenda pravae
Esse animis elementa noxae;
Contra inferendum semina divites [(reading uncertain: print blurred)]
Bonosque fructus gignere prodiga.
Ut fiat hoc, tu large doni
Praebitor insinuas abunde
Electiora in corda fidelium
Flamen sacratum, quo renovarier [Reg: renovari]
Gaudent clientes ac renasci
Consolidante animos patrono.
Hic me gubernet, hic regat, hic trahat;
Tuique amorem conciliet mihi
Ardentiorem, dum inquilinam
Hospita membra tenent revinctam.
Eu mi creator, mi pater optime,
Da quod rogaris. Sic tibi vindicer
Perenniserva, et sempiternum
Mancipium clueam IEHOVAE.
AURA, succendens animi calorem,
Sive de aeterno patre, sive nato
Progredi gaudes; o in alsioso
Corde favillam
Semisopitam memor excitare,
Sic mihi viva cor adure flamma,
Ut novo in praesens agitatus oestro
Non nisi sancta
Sentiam, dicam faciam; perinde
Ut quibus per dividuas quasi ignis
Visus es linguas reserare fauces,
Ampla profatum
Maximi magmenta DEI, per oras
Orbis extremas, Solymorum ab urbe
Longius sparso manifestioris
Lumine verbi.
Ut sonent linguae varias loquelas [(reading uncertain: print faded)] ,
Non meri dulcis facit istud haustus;
Sed ruens immane tui potestas
Flaminis alta,
Munerum divine dator. Supremis
Faxo momentis, DEUS inquit, ut gens
Spiritu perfusa meo unaquaeque
Vaticinetur:
Visio illustret iuvenes, senesque
Somnium informet. Dabo signa mira
In polo supra, dabo signa et infra
Prodigiosa
In solo: sanguen [Reg: sanguis] rubicundum, et ignem, et
Halitum fumi. Radiosus en Sol
Verget in densas tenebras, in antrum
Luna cruorem,
Antequam insignisque dies et ingens
Ingruat IOVAE metuendus orbi.
Nomen at quisquis Domini invocarit,
Salvus is esto.
ADAME, princeps constitute in ambitu
Telluris, ah cur non in innocentia
Impune mansisti statu?
Praevaricator cur DEI transgressus es
Mandata, conditoris et rerum et tui?
Cur paruisti vocibus
Pellacis EVAE? Plusne valuit vos apud
Antiquus ille coluber astu et fraudibus,
Auctoritas quam maximi
Verenda IOVAE? Citrio tantine erat
Colore pomum, morsam adhuc retinens notam
Extuberanti in cortice,
Ut huic perennem post haberes lubricus
Vitam, atque diram sponte mortem arcesseres
Tibi et nepotum saeculis?
Boni malique ignobilem scientiam
Sic comparasse, quanta temeritas fuit!
Eiectus ex cultissimi
Possessione patria viridarii,
Nos polluisti labe originaria;
Quam nemo potuit tollere,
Nisi unus unicusque IOVAE filius,
Hominum redemptor, sculna factus et arbiter
Pacis sequestrae inter DEUM
Reosque, nam, Semen mulieris conteret
Caput Draconis, audiisti Numinis
Dio ore personarier [Reg: personari]
Solarii ergo. Spes in illo cum tibi
Tum patriarchis [(reading uncertain: print faded)] ac prophetis profuit;
Nobisque, qui illud credimus
Venisse, et omnem vindicasse in integrum
Adamidum rem, propria (ut magnum!) nece
Supero reconcilians genus
Mortale patri, caelitumque sedibus
Electa gratis inferens tot nomina,
Ut secum in omne saeculum
Perenne vivant. Tale quis mysterium
Redemptionis aestimare sat queat?
Arcana quis Celsissimi
Consilia noscat? Irae filii prius,
Nunc gratiae sunt. quique Daemonis antea
Mancipia, nunc vere cluent
IOVAE ministri: quique meruerant Stygis
Mergi in barathro perditi, versa vice
Censentur haeredes [Reg: heredes] poli
INTER fragores, spissaque nubium,
Sinaeque fumum, et flammea fulgura,
Tubaeque clangorem stupendae,
Ignibus e mediis profatus
Haec rector astrorum est, populum suum
Sic alloquendo. 1. IOVA ego sum DEUS
Tuus, potenter qui migravi
Te Phariae ex Lare servitutis.
Me praeter, ullos ne tibi ne DEOS
Habeto. 2. Nullum sculptile fingito,
Nullumque simulacrum vel eius
Forte rei, polus iste supra,
Humus vel infra quam suo in ambitu,
Vel gurges undae subter humo tenet.
Ne monstra adorato recurvus
Talia, neu colito profanus.
Namque ipse vindex, impatiens soci [(reading uncertain: ?)] ,
Trux aemula ira, IOVADEUS tuus
Culpam parentum in liberum usque
(Hanc pronepos luet abneposque)
Gentem futuram persequor, utpote
Praefractiori qui me odio oderint.
Clementia autem in mille sese
Mutuiter mea fundit ultro
Stirpes, eorum scilicet et mei
Ex corde amantum, et sollicito mea
Praecepta servantum tenore.
3. Parce DEI temerare nomen,
Aut vanitati obtendere. non feret
Impune, quisquis sic temeraverit
Praelustre nomen. 4. Sanctitate
Sabbatha [Reg: Sabbata] ut adficias memento.
Senis diebus, si quid agendum, agas;
Quidquid necesse est, quidquid opus, patres.
At luce septena, sibi quod
Sabbathum [Reg: Sabbatum] habere solet IEHOVA
Sollemne, nullum plane agites opus,
Neu tute, dico, neu suboles tua;
Neu servus aut ancilla, neve
Ullum animal, genitum labori;
Neve inquilinus te prope commorans.
Nam cum diebus sex DEUS aethera,
Terram, profundum, quaeque in his sunt
Omnia perficere institisset;
Est feriatus lampade septima.
Idcirco lucem postmodo Sabbathi [Reg: Sabbati]
Faustam oppido sacramque fecit.
5. Debito honore patrem tuamque
Mactato matrem, longius ut tibi
Haec prorogetur vita brevi in solo;
Brevi in solo, inquam, quod benignus
IOVA dabit tibi possidendum.
6. Ne caede cuiquam [Reg: quoiquam] vitam adimas cave.
7. Cave pudicum pectus adulteres.
8. Ne clepseris quid rapserisve.
9. Vaniloquo fuge falsitatem
Contra alterum ore edicere mentiens.
10. Ne concupiscas alterius domum,
Neu concupiscas alterius
Coniugium: neque te lubido
Servi atque servae, non asini et bovis
Incessat umquam illegitima, aut rei
Ullius alienae petacem
Exstimulet, prout esse possit.
Ut sanctor harum conticuit, manu
Leges easdem scribere propria
Dignatus est auctor secundo in
Marmoreis tabulis duabus;
Deditque Mosi, perpetuum sui
Pacti sigillum, sed rigidae admodum
Cervicis est gens ausa latam
Desubito violare legem.
MISSIS ad Orcum septies decem gnatis
Gedeonis Ephraei illius magni ducis,
Per Abimelechi arma fratricida;
Unus superstes Iothamus cito scandit
Montem Garizim, stansque in alto vertice
Ferit alta ita voce Sichemitas.
Audite me; sic vos DEUS quoque audito.
Quondam coierant Arbores inungere
Sibi regem, Oleamque postularant
Ut summum in Arbores capesseret regnum.
Negare Oliva, derelictui suum
Uti quae nequeat habere pingue,
Quo Diique et homines in sacris honorentur.
Tum Ficum adortae, simile responsum ferunt;
Satis esse sibi hancce dulcitatem
Suavesque fructus, se nec ullum anhelare
Imperium in alios stipites. Vitem pari ag-
Grediuntur eae modo petentes.
Abnuere Vitis, ut cui integrum non sit
Dulces racemos linquere et mustum ebrium,
Hilarare homines Deosque natum.
Tandem universae regium offerunt sceptrum
Rhamno, haud recusat ille; sed (bona fide
Agerent modo, seque praefuturum
Rebus reciperent deinde regem inuncturas
Accedere iubet, ac sua confidere
Patule folia explicantis umbra.
Sin aliter, ardens ignis a gravi Rhamno
Exiret, ipsas quae repens combureret
Libanique cedros in universum.
Nunc ergo, cives, si bona fide et recte
Facitis, creatio rege; si ex aequo et bono
Ierobaale cum meo parente
Egistis, ipsiusque posteris; si ipsis
Condigna factis pensitastis fortibus:
Siquidem fera bella gessit ille
Vobis, suaeque cum periculo vitae
Vos liberavit ab ensibus Madianiis.
Hodie sedenim illius (nefandum)
Lares adorti impune, septuaginta
Capita ah necastis saxo in uno atrociter.
Et Abimelechum, satum eius olim
Famula, tyrannum Sichemi creavistis.
Hoc si bene actum est atque recte cum bono
Gedeone, domoque sic perempta:
Tali dynasta vos fruamini sane,
Et ipse vobis invicem fruatur. At
Secus acciderit, quam opinio fert;
A fratricida saevus ignis emanet,
Qui Sichemitas et domum Melloniam
Facibus cinerem in merum reducat.
Post deinde rursum saevus ignis erumpat
A Sichemitis et domo Mellonia;
Is Abimelechum impotenter urat.
Haec fatus ipse Iothamus, fuga Beram
Petivit, atque praemetu fratris, cavo
Ibi se illatebravit hospes antro.
CUM forte Iephthas dux Gileadiis
Delectus esset, quo patre nata sum
Puella, portaturus enses
Agmina contra inimica Regis
Ammoniorum; iamque fideliter
Coram IEHOVA pacta, fide data,
cives peregisset: in haecce
Vota parens meus ora solvit.
IEHOVA, caeli maxime conditor,
Adversus hostes si mihi vim libens
Victoriamque prosperaris;
Certe equidem tibi vel sacrabo
Vel immolabo, quidquid ob aedium
Frontem mearum prodiet obviam
Mihi, reverso ab caede salvo
Incolumique, salute parta.
IEHOVA dictis favit, et ardua
Sunt clade fusi, strageque perditi
Hostes, et Israelis per arma
Sub iuga serva repente missi.
Quid fit? Reverso prima ego cum choris
Crebrisque typanorum ictibus obviam
Procedo. Vestimenta maestus
Discidit, et Revocare dixit
Nefas, sciens quod pollicitis DEO
Prudensque vovi. Vah, mea filia,
Ut deprimis maerasque patrem!
Huic ego: Fac quod agi necesse est,
Prout recepsti, mi genitor, lubens
Feram; rebelles quandoquidem ultus est
Supremus. at permitte, montes
Ut prius ipsa petens, catervis
Aequalium ultro me comitantibus,
Devota plorem virgineum decus,
Unum per alterumque menses.
Annuit. Ut redii, dicavit
Natam IEHOVAE cultibus entheis,
Non interemit, frustra aliqui ut putant.
Servata in isto caelibatu
Virginitas mihi tum perennis,
Nec mi vir umquam cognitus ullus est.
At visitarunt me nihilominus
Nymphae quotannis, suntque mecum
Quattuor ecce dies moratae.
Qui naticidam falsiter hactenus
Iephtham arguistis, crimina demite.
Non iussit humanam sibi umquam
Hostiolam DEUS immolari.
Quid si parenti fors asinus meo
Domum tulisset se reduci obvius,
Num quaeso victimam IEHOVAE
Tergus iners asini litasset?
DEUM Iehovam velle simulacro sibi
Ficto repraesentare, per quam absurda res.
Nam dia maiestas ab aeterno ordia
Ducens originaria,
Id est, ab ipso se, manente perpetim
Finemque nesciente, cui [Reg: quei] formarier [Reg: formari]
Mortali ab ullo possit? Absurdissimum
Multo est, ut Aron fecerat,
Vituli figura numen exprimere entheum;
Eamque adoratum ire, ceu perversa gens
Iacobidarum fuerat, in montis iugo
Morante Mose longius.
Hic stultus error, hoc nefas turpissimum,
Etiam impium impulsisse Nabatiden, decem in
Tribus gerentem sceptra, memoratur, duos
Vitulos ut aureos (malum)
Fabricaret; alterumque Dane, et alterum
Bethele collocaret, ut veros Deos.
Iamque ipsam ad aram stante Rege, victimas
Bovi immolare, turaque
Adolere certo; mox supervenit sacer
Vates, IEHOVAE voce sic palam increpant:
Ara, ara; praepotens tibi edici iubet
IEHOVA, post deinceps fore, ut
De stirpe Davidis creetur filius,
Cui nomen esto Iosias, qui olim super
Te mactet heu sacrificulos Lararii,
Superque te cremata det
Hominum ossa. Signum illustre. Iam e vestigio
Findetur ara, et dissipabitur cinis
Impostus illi. Dixerat. Nulla est mora,
Protensa ab altari manu
Rex comprehendi iussit insontem virum.
At dextera sibi ita tabe diriguit cito,
Ut eam retrahere ad se nequiret amplius,
Nisi vatis ad DEUM prece:
Simulque fissa est ara, et effusus cinis.
Ecquid Tyranni, pectora o crudelia,
Contra IEHOVAM et veritatem attollitis [Reg: attulitis]
Immane robur brachii?
Coli IEHOVAE numen ad libidinem
Vestram recusat. Quod sine expresso illius
Iussu fit, impium est, sibique nomine
Constare non ullo potest.
LAUDE evehendus Dominus, Israelis DEUS,
Populum quod in praesens suum
Inviseritque redemeritque serio;
Nobisque firmum erexerit
Cornu salutis, in domo alma Davidis
Cari illius pueri sui:
Sicut loquutus est per ora vivida
Qui floruere a saeculo
Vatum sacrorum; scilicet certo fore
Ut vindicaremur brevi
Nostris ab hostibus, manuque ex omnium
Qui nos acerbiter oderint.
Ut uteretur insita clementia
Maiorum in adscitum genus,
Sancti et recordaretur usque foederis,
Iurisque iurandi patri
Nostro Abrahamo praestiti; videlicet
Nobis daturum se, metus
Ut prorsus expertes, ferocientium
Ex hostium erepti manu,
Pro sanctitatis rite iustitiaeque item
Per omne coram ipso obvio
Vitalis aevi tempus illi dediti,
Cultu atque servitio optimo
Adstringeremur. At puerule tu dehinc
DEI propheta altissimi
Vocitandus es, futurus nempe anteambulo
Domini, paratum eius vias,
Et praebitum salutis huic populo ipsius
Notitiam, in errorum sitae
Venia impetrata propter et per viscera
Nostri intima misericordiae
DEI; quibus nos ortus ex alto aethere
Sol visit, ut praeluceat
In mortis umbraque atritateque horridae
Caliginis degentibus,
Ad dirigendos commodum nostros pedes
In pacis optatae viam.
ACCEPTA IOVAE virgo tenerrima,
Puellularum flos Galilaeidum,
Electa Davidis propago;
Quae tibi mens, animusve qualis,
Cum Gabrielis vocibus angeli,
Legati in urbem Nazaretham ad tuas
Aedes, salutarere multum
Ante nurus alias beata,
Futura praegnas ut pareres DEI
Gnatum, sacrato praedita Flamine,
Quum nulla consuetudo lecti
Cum mare iuncta fuisset umquam?
Sic nempe Plastes omnipotens solet
Insueta quaedam, contra hominum fidem,
Praeterque morem factitare.
Res adeo orbe capace nulla est,
Quae non sit ipsi perfacilis DEO.
Nescin quod esse scripsit Amosides
Divinus in fatis, puellam
Filiolo fore rite matrem,
Cui nomen indat, nomen amabile,
Emmanueli? Scilicet hic puer
Nobis creatur, Diva; nobis
Filius hicce datur misellis.
Is principatum magnum humeris gerit;
Mirus IEHOVAE consiliarius
Audit sub arcano recessu,
Ipse potens Dominus Deusque,
Aeternitatis perpetuae pater,
Princepsque pacis:qui solium aureum
Regnumque Davidis patritum
Iureque iustitiaque condit,
Firmatque multis amplificans modis
Perenne in aevum. Propterea sacro
Repleta flatu cantitasti
Tale melos, merito triumphans.
MENS haec satorem magnificat DEUM;
Exsultat animus de Domino, meo
Mundique servatore: cui non
Sorduerit humili paratu
Ex corde miti serva. Beatior
Prae ceteris hinc saecla per omnia
Feliciorque praedicabor:
Quandoquidem mihi magna fecit,
Praeclara fecit ille mihi DEUS.
DEUS stupendo numine praepotens;
Cui nomen ut sanctum est, ita usque
Gratia durat adhuc perennis
Erga colentes se reverentia.
Ne patrat acri fortia brachio;
Sternitque profligatque, fastu
Quibus [Reg: Queis] tumido animi insolescunt.
Turbat potentes de folio arduo,
Extollit humiles. Ille famelicos
Larga explet ubertim bonorum
Congerie; cumulatque dites
Inaniarum. Subvenit insuper,
Clementiae non immemor, obvius
Patronus Israeli clienti:
Quaeque atavis proavisque nostris,
Prisco Abrahamo, atque ordine posteris,
Non ambigente est pollicitus fide,
Promissor haud fallens eisdem
His stetit usque, et adhuc stat idem.
FRIGORIBUS mediis rursum nataliaCHRISTI
Aegoceros FRIDERICE reduxit,
Accipere hospitio lucentem Hyperionis orbem
Gavisus post annua metae.
Tu mecum, Princeps, superum non immemor, et cum
GRYNRADIO LINGELSEMIOque,
Conspicuis probitate viris, haud laudis egentem
Linguam age in haec bona verba resolve.
O QUAE te pietas caelo detraxit ab alto,
Ut fieres homo, CHRISTE; sacroque
Flamine conceptus, Mariaeque ex virginis alvo
Artubus adsumptis, puer infans
Vagires, stabulo positus; calcaneaque inter
Bubula, et armentalia saecla,
Pauperiem brumaeque gelu patereris acerbum:
Cum dominusque et rex alioqui
Totius orbis eras, aeterna ab mente parentis
Principium ante interpole rerum
Prosatus? Instinctu cuius sunt condita Verbi
Cuncta animata et in aethere celso,
Inque ima tellure, et in amplis aequoris undis.
Nimirum patris haecce voluntas
Corde volutavit sancto mysteria. nam ni
Tanto nos dilexet amore,
Nos (inquam) mortale genus, meritum omnia dira, et
Supplicio mactabile atroci;
Cur nobis puerum hunc nixu voluisset oriri?
Curve dari sua pignera gnatum?
O quantum hoc meritu et benefactum! Gratia IOVAE
Maxima sit; tibi gratia CHRISTE
Haud minor, in terris habitatum qui novus hospes
Veneris, ac lectissima corda
Edoctum mores Evangeliumque perenne,
Tum quod ad exoptata salutis
Iustificae, fideique almae est opus incrementa,
Adque capessendam aetheris arcem.
Effice cognoscat tua dona, tua inclita facta,
Plebs Hebraea, ingrata salutis,
Et secura mali venientis, itemque fac, ad te
Convertantur atrocia Turcae
Pectora, Christiadum temere insectantia gentem,
Doctrinaeque salubria sanctae
Praecepta et leges, et quos Ecclesia dia
Baptismi [(reading uncertain: print faded)] Cenaeque sacratae
Concelebrat ritus, fidei fundamina nostrae.
Absque sit his, labor irritus omnis
Servari cupido. Negitat qui dogmata CHRISTI,
Iam periit, sacra victimae Ditis.
STELLA, dux comesque viae Magorum;
Inde ab Eoi regione Solis
Utque ad antiquam Solymen, et urbem,
Natus es in qua
CHRISTE, Bethlemam; stetit evidenter
Conscio super Lare, mater in quo
Et tener natus simul haeseratis.
Ilicet illi [Reg: olli]
Gaudio adfecti vehemente in aedes
Inferunt gressus, Dominumque adorant
Poplite incurvo, tribuuntque Regi
Aurea dona,
Turis et micas, lacrimamque myrrhae.
Dein per oraclum moniti in quiete,
Calle deflectunt, patriam petentes
Per loca tuta.
Scilicet venturus eras et ipse
CHRISTUM adoratum, per atrox Tyranne,
Ni magis caedes meditatus esses
Mente cruentas!
Pro [Reg: Proh] nefas dirum! Miseri innocentes
Sanguine effuso [Reg: effusso] rabiemque et iram
Sustinent Herodis, et impiatos
Militis enses.
Venerant iam cum puero parentes
Hospitam Aegyptum, vacuo timoris.
En adhuc tristes hodie Tyranni,
Sidus Olympo
Ut novum illuxit, radiisque terram
Sparsit, in terraque homines morantes,
Ferre non possunt radiantioris
Luminis auram:
Nec modo exstinguunt faculas micantis
Lucidas Evangelii, sed ipsum
CHRISTON [Reg: CHRISTUM] in membris propriis trucidant
Mente carentes.
At DEO sic est placitum, subesse
Hunc gregem saevaeque cruci et periclis
Quibuslibet [Reg: Queislibet] , regnans tamen acer Heros
Filius ille
Caelitis summi, dominatur inter
Hostium insanos trucium furores,
Colligens coetum sibi perfidelem in
Omnibus oris.
QUIDNAM lucratus es latro
Ferox, tot infantes neci
Dando, et tot orbis ab gravem
Parentibus luctum?
Bethlema CHRISTI patria,
Totumque territorium
Immane facinus (pro [Reg: proh] nefas!)
Caedemque senserunt
Ob interemptos bimulae
Aetatis ac minusculae.
Hoc vatis Helciadae prius
Praedixerant ora.
Auditur in Romae sinu
Vox mista lamentabili
Fletu, eiulatu incondito,
Questuque praegrandi.
Deplorat heu Rachel suos
Natos, et omne respuit
Solatium [Reg: Solacium] : periere enim
Satellitum ferro,
At tu innocentum carnifex,
Crudelis Herode, nihil
Hac strage peracerba efficis.
Nam salvus evasit
Puer, propitio numine.
Aegyptus exuli [Reg: exsuli] interim
Securum asylum praebuit,
Tutumque secessum;
Donec reversus a tuo
Fato ipse Nazaretham oppidum
Galilaeo in agro propriam
Sortitus est sedem.
Hinc Nazarenus dictus est,
Reapse MESSIAS, die
Suo voluntatem patris
Sui exsequuturus [Reg: exsecuturus] .
Quod strenue post praestitit,
Nobisque profuso in cruce
Peperit salutem sanguine,
Vitamque caelestem.
PACTO non alio DEUS
Colendus est aut invocandus,
Quam quo se manifestum
Nobis exhibuit, palam
Praesentiae audiri sonoram
Vocem ex aethere passus.
Ecquis signa reposceret
Illustrioris testimonii,
Praeter quod dedit ipse?
Ad Iordanis aquas stetit
Clamator in tesquis [Reg: tescis] . ad ipsum
Egressa urbs Solymaea, et
Iudaeum regio, oraque
Vicina ripis. Heic [Reg: Hic] Iesus
Ut recente lavandum
Se baptismate praebuit;
En derepente caelo aperto,
Albae more columbae
Numen Flaminis enthei
Descendere in CHRISTUM superne,
Et vox ardua Patris
Exaudirier [Reg: Exaudiri] insonans:
Hic est, hic ecce natus ille est
Mi carissimus; in quo
Mire complacitum est mihi.
Huic commodate aures docenti,
O aeterna Potestas.
O aequaeva Triunitas,
Sive Uniternitas coaequa;
Si sic farier ausim:
Ut mirabilis es tuae in
Essentiae perfectione!
Ut mysteria summa
Incomprensibili modo
Latent et hoc in triplice uno, et
Hoc in simplice trino!
Non tres Dii numero tamen,
Sed unus omnino est, tametsi
Unusquisque DEI par,
Ac per se DEUS ipsemet
Ut omni ab aevo, ita omne in aevum.
Mens humana, sagaxque
Maxime ratio nequit
Haec callido indagata sensis
Perscrutarier [Reg: Perscrutari] ullo
Unquam [Reg: Umquam] tempore. sunt enim
Immensa et infinita, et extra
Captum huiusce Minervae.
De DEO o homines bene
Recteque sentite, invocando
Illum sicque colendo,
Ut divina benignitas
Sese revelavit; nec hilum
Disputate rebelles.
Quorsum namque alias sumus
Loti Parentes Filiique et
Sacri nomine Flatus?
NOLITE vobis, o Homines, opum
Magnarum acervos congerere in sole
Obnoxios aeruginique
Et tineis levibusque blattis,
Itemque avaris furibus. In polo
Contra beatae divitias rei
Conflate, quas aerugo nulla
Deminuit, neque vermis exest,
Nec scaeva furum perfodit ungula,
Raptive praedo. quippe ubi vestrae erunt
Opes, ibidem et cor. Lucerna
Corporis est oculus. Sit ille
Simplex; et ipsum lucidum erit tibi
Per cuncta corpus. Sin oculus fuat
Nequam; tenebrosum quoque ipsum
Corpus erit. sed enim quod in te
Est lumen, atris si tenebris venit
Informe; quales pro [Reg: proh] tenebrae ipsae erunt!
Servire nimirum duobus
Nemo potest dominus. Pol unum
Amet necesse est, oderit alterum.
Hunc spernet, illum nempe tuebitur.
Servire quo pacto potestis
Quaeso DEO simul atque Pluto?
Quapropter aio, ne temeraria
Estote cura solliciti nimis
Nimisque, praeterpropter istaec
Vitae alimenta, quid aut edendum
Aut sit bibendum: neve veremini
De corpore isto, quibus [Reg: queis] sit amictibus
Extra tegendum. Nonne pluris
Quam cibus est anima? atque corpus,
Quam vestis ulla est? Adspicite alitum
Volantum in aethra pennipotens genus.
Nec seminandi, nec metendi,
Horrea nec Cerere aggerandi
Cura tenentur: quas nihilominus
Caelestis ultro vester alit parens.
Quasi ecce vero sitis ipsi
Haud, ratione inita, hisce multo
Praestantiores! Num quis erit, sua
Qui curiosus sollicitudine
Adiungere optatae vel unum
Forte queat cubitum staturae?
Ac de lacerna cur animi angeris?
Ut pulchra crescunt lilia, descite,
Patente campo. non laborant
Ipsa, colu neque fila ducunt.
Atqui probarim, ne Salomonium
Cunctum quidem aurum, et purpureum decus
Splendore quantovis vel uni
Huic aliqua fore comparandum.
Quod si caduci graminis herbulas,
Quas germinantes lux hodierna alit,
Et crastina in furnum relegat;
Sic DEUS ipse amicire gestit:
Quanto magis vos, o fidei parum
Constantis? Ergo parcite farier:
Quid porro edemus? quid bibemus?
Quid togulae super induemus?
Extranei nam singula talia
Stulte requirunt. Ne liquido pater
Scit vester, excelsi ille Olympi
Incola, vos adeo omnium harum
Egere rerum. Quaerite primitus
Caeleste regnum, et iustitiam DEI:
Tum rite, quod vitae necessum est,
Quidlibet adicietur ultra.
Proin sponte curam ponite crastini;
Quando propritim munia crastinus
Privata curabit. Diei
Cuique suus satis angor esto.
SALTATRICULA, pellicis
Nata Herodiados, rege superbius
Pollicente munera
Et dona quaevis, postulata ad usque
Regni dimidium sui;
(Stulto complacuit tantopere emicans
Gestus, et teres pedum
Versura gyro in tortili puellae
Non aurum, nec opes, neque
Armillas petiit, sive monilia,
Sive inaures, aut graves
Gemmas; sed ipsum funebri in catine
Postum Zacharidae caput,
Suasu damnifico matris adulterae.
Namque libere nimis
Baptista regi dixerat monendo,
Nequaquam licitum esse ei
Fratris legitimam tangere coniugem.
Dictum ob hoc custodiae
Is mancipatur; donec ebriosus
Natalem celebrat suum
Herodes, stolidae virginis oribus
Deierando turpiter
Obstrictus, illam compotem petiti
Fecit. nec mora, carceris
Ex antro properans endo [Reg: in] paropside
Spiculator attulit
Collo recisum verticem immerentis.
O et flagitium et scelus!
Reges iustificis consona legibus
Factitare pro DEI
Nutu tenentur. sed Tyrannus iste,
Peior carnifice, optimum
Mactat horribili supplicio virum,
Causa inaudita prius.
Cavete, Reges Principesque magni,
Sic ausis agere impiis.
Insontis siquidem nex nec apud DEUM
Nec satos mortalibus
Modo quit ullo rursus expiari.
NULLAMNE summi consilio DEI,
Statoque fato, quondam aliam viam
Fuisse sub caelo repertam
Grande nefas hominum expiandi,
Quam de superna mente patris satus
Ut has in oras pulverei soli
Delaberere ex alto Olympo
Filius unigena ille IOVAE;
Mortalium par factus ab artibus [Reg: artubus]
Nervisque nostri corporis aemulis?
Quem pro reatu diluendo
Perfidiosa manus nefandis
Mactaret ausis, immeritum mori
Leto cruento; victimaque innocens
Culpam nocentum sustineres
Ipse, graves lueresque poenas
Sic immolatus vulnere; ceu cadit
Insons ad arae fulcra, secespitam
Gulae recidendae meatu
Accipiens ovis hostiatam.
O certa vitae CHRISTE salus meae,
Quae te polorum tanta necessitas
Coegit extentum probrosa
In cruce ferre necem pudendam?
Ab destinatam sponte adeo tua
Mortem subisti, nos ut homunculi
Per te reviviscamus, Orci
Mancipia, in mediis sepulti
Eheu tenebris. namque animarum edax
Satan tenebat nos quadriformibus
Crudele constrictos catenis.
Quod nisi te medium obtulisses
Vitro, sequestra pace, DEUM inter et
Mortale sexus; gratia pol quidem
Amissa primaevo parenti,
Esse reconciliata porro
Haud quisset unquam [Reg: umquam] . tantum odium DEO,
Tantam iram et ardorem in genus impium
Delicta commorant, abusae
Arboris ob violata poma.
Sed flexicordi postquam animos prece
Amorque nostri et commiseratio
Placavit, obsecratione
CHRISTE tua; placuit Tonanti
Ut te patrono et vindice prorutae
Confringeretur mortis aculeus:
Ut saevientis dura noxae,
Dura necis mala, dura Averni
Pervincerentur te duce; et hostium
Princeps cavernosam in phylacam datus
Regno edomaretur subacto.
Iam bene habet. Domitor trifaucis
Compescuisti guttura Cerberi
Latrantia, et rictum in Cacodaemonum
Ferrata misisti capistra;
Conterere exitiale visus
Caput colubri, ter tua lividis
Admolientis morsibus icere
Calcanea in cassum, pedesve
Laedere. Victor io triumpha,
Io triumpha, quod redivivus in
Auras serenae lucis ab inferis
Reversus, et terrae salisque
Aequore non modo inambulasti;
Sed post et ipsum corpus ab his plagis
Sursum elevatum, patris ad entheam
Dextram, in supremo CHRISTE caeli
Culmine vi propria locasti;
Factos tuorum (ceu meritum est) pedum
Scabellum, atroces hostica pectora
Premens tyrannos, Barbarosque
Iustificae fidei rebelles:
Mansurus istic, non alibi; capi
Caelo decorum est: donec ad ultimo
Cernenda facta et mille causas
Iudicio, tuba mortuosque
Vivosque clangens evocet obvios,
Ante ora claro Sole nitentia
Critae, tribunali tremendo
Sistier, aeriis in oris.
Tunc intueri vestrum erit impii
Frustra immadenti lumine, quem cruci
Suffixeritis; cuive palmas
Atque pedes, laterisque costas
Transfoderitis. Quam miserabiles
Ibi eiulatus pectore ab intimo
Edetis! At tu o huius une et
Unice CHRISTE redemptor orbis,
Vultu benigno respice me, tui
Fidentiorem vi meriti et necis,
Hereditatem addestinatum
Cernere perpetuae salutis.
Te nempe fretus fortiter oppetam,
Quandoque fati lege Adamantina
Citabor: idem expergefactus
Aggere de tumuli resurgam,
Novo entheatus corpore. Sic fides,
Sic spes in aevum quosque animare amat;
Pro queis [Reg: quibus] beandis anne frustra
Sit tuus ille cruor profusus?
CHRISTE, placati suboles parentis,
Gentis humanae scelerum redemptor,
Ne meae commissa precor memento
Stulta iuventae.
Gratiam implora patris ac favorem,
Et tuum in primis animum benignum
Obsecres pro me, veniamque noxa
Supplicioque
Impetres. Unus miseris asylum,
Unus es patronus et advocatus.
Totius mundi male perpetrata
Crimina leto
Si tuo tellis [(perhaps: tollis)] , meacumque tellas [(perhaps: tollas)]
Oro. sic et deinde patris tuoque
Spiritu motore regas euntem
Tramite recto,
Ne viam secter vitiosiorem,
Neu reus poenam merear nocentum.
Spes mea in te omnis sita, et omnis haec fi-
Ducia in uno.
Instar errantis pecudis vagabar
Nuper: at neglectum ad ovile migro
Paenitens. Num pator ovem repellas
Sponte reversam?
AETERNE caelestum atque hominum sator,
Si corde in imo, sique oculis fero
CHRISTUM magistrum, teque patrem,
Atque adeo tua verba et eius
Observo: si vos diligo, si colo,
Sicut Prophetae sicut Apostoli
Iussere: ne quaeso sacrati
Flaminis aura mihi negetur,
Progressa de te proleque de tua,
Regnante tecum, votaque seria
Quae fundo, promptis hauriente
Auribus. Ille mihi patronus,
Ille advocatus, sicut et omnibus
Piis, ad illum confugientibus.
Dignatus es certam salutis
Notificare viam redempto,
Cari profuso sanguine filii.
Hanc usque eandem fac gradiar viam,
Dum meta sese ostendat, ad quam
Dirigitur scopus omnis aevi.
Quin me beati participem poli
Praedestinaris consilio tuo,
Elegerisque ad certioris
Gaudia percipienda vitae
Post hanc caducam; num dubitaverim?
Quare quod in me Spiritus efficax
Bonum incohavit, firmet illud
Perpetuo, peragatque demum.
Tuum est profecto, quod bene sentio.
Tuum est, quod ardet mens opus ad pium
Sanctumque. Tantum fac, paterni
Gratia ne mihi desit oris.
Frigesco, ni me confoveat tuae
Scintilla flammae. Ferveo, si micet
Saltem una mica almi favoris.
Frigora mors sequitur, calorque
Vitam relinquit; postquam animus pigra
Torpedine et mens obriguit gelu.
Plus ergo cunctas plusque in horas
Igne tuo mihi pectus uro;
Curaque, semper lychnus hic ardeat,
Ceu flamma vivae lampadis in sacro
Templis sacello. nam sacellum
Pectore in hoc tibi consecratum est.
REGUM potestas, altaque Principum
His endo [Reg: in] terris in proprios greges
Manus, megistanumque robur,
Unde sui stabilimen, abs te
Nisi o IEHOVA, perpetuum obtinet?
Tu sceptra et enses, tu diademata,
Sellasque regales opesque,
Cum populo perobedienti,
Cuicumque visum est attribuisse amas,
Illosque terrarum indigitas [Reg: indigetas] Deos.
Vis proinde, quae forma est superni
Imperii et dominationis,
Et qualis ordo caelicolas regit
Obtemperantes; consimili modo
Tuae voluntati per omne
Consona legitimi dynastae
Iura administrent, commoda subditis:
Quibus [Reg: Queis] ore sancto PAULUS Apostolus
Erga magistratus ita esse
Corda animata monet iubetque, ut
Antiquius nil aut prius aestiment,
Quam pro salute atque incolumi statu
Summatum inoblita frequentes
Fundere mente preces ad astra.
En, quae piorum turba tibi ferat
Indesinenter vota potentia
Videsne et audis, summe caeli
Rector, et Oceani solique
Fundator imi? Pars ego supplicum
Adoro, quanta possum humiles prece;
Quaesoque, Reginam Britannam
Praecipue tueare Elisam,
Vim contra et astum et dira pericula,
Quae machinatur plurima non Satan
Modo inferorum trux tyrannus,
Verum etiam violentiores
In adstruenda caede satellites
Trucis tyranni. Da rogo salva sit,
Diuque in hoc regno superstes
Iustitia et pietate pacem
Conservet almam, Palladiae novis
Praecincta olivae termitibus comas;
Instar columbae fellis orbae,
Simplicitatis amans, itemque
Prudens, ut anguis callida. Quod palam
Si Mars atroces in dominam manus
Admoliatur, sive opertis
Insidiis inimicet urbes;
Devictus abeat semper: ut hostium
Potita numquam sit cata doctaque
Virago; cui pol nulla vidit
Natio, nulla videbit aetas
Parem, et tot amplis dotibus uberem.
Illa impetratae munera gratiae
Agnoscit, exsolvitque dignas
Ingenua tibi mente grates,
Tuumque nomen praedicat, insulis
Partae triumpho laudis ovantibus,
Propter gubernatas secundis
Te duce consiliis habenas.
Longaevum ELISA sospite, et Angliam et
Mansuetam Hibernen sic fore sospitem
Certum est. Piarum acerra quid non
Plena precum queat obtinere?
RERUM perennis auctor, omnipotens DEUS,
O ille noster et tui CHRISTI pater,
Quem confitemur esse Dominum, quem Deum
Aeternitatis compotem;
Cuius redempta turba pretiosissimo
Sumus cruore, et liberata ab hostibus
Animae, Diabolo, Morte, Noxia gravi,
Erebique duris vinculis:
Agnosco summam beneficentiam tuam;
Agnosco liberaliora munerum
Augmenta et incrementa; pro quibus [Reg: queis] maximas
Tibi agoque et habeo gratias
Mortalis, immortalitatis particeps.
Ac quia supremi es incohator ordinis
Hominum, magistratusque servator boni,
Regum Ducumque cor tenens
Tua in potestate et manu; nec non in has
Mundi senecta, o Domine clementissime,
Me iudicavit dignum et aptum et idoneum
Divina Maiestas tua,
Quem constitueres Principem populi istius,
Hereditatis iure maiorum ex manu
Ad me voluti: Spiritus quaeso tui
Dones ea me gratia,
Ut segregare calleam bonum a malo;
Sicque administrem iura priva et publica,
Ne quid per ullam iniuriam praevaricer,
Ullave peccem incuria.
Quorum adminiculis ad guberna utendum erit,
Ii sint honesti, sint pii et probi viri,
Aequi bonique vindices; nihil ad suum
Emetientes commodum,
Sed iustiorem ad normam, amussim, regulam;
Ut pondus, ut mensura, ut et numerus quadret.
Fac avita Pietas, obsecro, quam primulis
Didicisse ab annis gaudeo,
Et orthodoxa Christianorum Fides
Mecum perennet. Ceterum Prudentia,
Iustitia, Fortitudo, Temperantia,
Aliaeque virtutes mea
Regnent in aula, vitiaque omnia exsulent.
Averte porro saeva bella, mi DEUS;
Et da quietem, daque pacem, sicuti
Salomonis aevo prospero
Felix dedisti. Sit lues procul, procul
Sit dira pestis, misera sit procul fames.
Te dante vigeat optimus rerum status:
Meusque populus te colat
Ametque; sicut te colo ipse, teque amo:
Colamque semper atque amabo, donec hos
Artus movebo, donec haec membra, ultimum
Ad usque vitae anhelitum.
Me proinde firmet aura sacri Flaminis,
Gressusque custos Angelus recte regat,
Ne calle trito veritatis unicae
Lapsans aberrem devius.
Haec oro per CHRISTUM advocatum, ad dexteram
Tibi sedentem, filium carissimum;
Cuius petentum nomine haud umquam pater
Preces piorum respuis.
ORBIS monarchas, saecula quos docent
Antiqua longis ordinibus libri
Tulisse, cum sceptris quaternis;
Iunctaque regna tyrannidesque,
Statusque priscos nobilium urbium
Sumpsti disertis dicere paginis,
Praeclare REINECCI; suasque
Singula per series tributa
Sic explicasti sedulus, ut quasi
Se ipsi intuentes in speculo duces
Magnique reges Caesaresque,
Oppidaque imperii, quibusque
Cura est salutis maxima publicae,
Discant abunde, nil stabile antea
Fuisse, nil aevo esse nostro,
Nil fore temporibus futuris.
Considerate o visa veterrima,
De queis prophetis nos Daniel sacer
Instruxit olim, quidnam imago
Aurea tota caput figuret,
Argentea ipsum pectus, item manus;
Femurque ventremque aenea, tibias
Ferrata: cui stiparit imos
Creta pedes simul atque ferrum.
Dein belluarum quid quatuor velit
Adspectus horrens. Assyrium leo,
Ursusque Medum, pardus ales
Graiugenum, Latiumque regnum
Armata signat bestia cornibus
Decem; pusillum de quibus exstitit
Cornu, exsecrando verba magna
Ore vomens, superumque sanctos
Bellis lacessens: sedquod, ut auguris
Testis loquela est, interimi igneque
Debet cremari. Iamque finis
Imminet imperio Latino.
Pedes vacillant. nam fragilis nimis
Argilla ferro mista nequit probe
Conglutinari. Iam recisus
Absque manu lapis ecce crescet
Ingentem in ocrem, qui validissimus
Regnum incohabit perpetuo vigens,
Duransque in aeternos per aevum
Omne dies; ita destinatis
Agente fatis consilio DEI,
Rerum supremi: cui solium igneis
Ardet pyropis, flammeusque
Manat ab ore flagrante torrens.
Haec CHRISTIANUS, rex Daniae inclutus,
Pie institutus, secum animi vigil
Perpendat; eventusque rerum,
Lubrica quas rota Fortis urget
Agitque gyrans, credat ita arbitro
Regi IEHOVAE, nil fieri secus
Ut possit, ac fixim suopte
Iudicio prius ordinatum est.
Fremant Tyranni, frendeat hostium
Cohors, furat trux vis Cacodaemonum
Quid tum? manebunt indirempta
Sceptra tamen potiora CHRISTI
COMMODATOR alme vitae
Rerumque necessariarum,
Queis [Reg: Quibus] egemus exules [Reg: exsules] ,
Patria regnoque pulsi;
Da quaeso, famen quo miselli
Arceamus palladam:
Da gelu contra malignum
Quo nuda cohors vestiamur:
Tuta asyla da fugae.
Saevit in nos Antichristus,
Saevit Babylon, et Tyranni
Saeviunt crudeliter.
Lar ademptus et Penates,
Direptus ager vineaeque,
Villulae, atque heredia,
Ob piam professionem
Rectae fidei et veritatis.
Attamen stamus tui
Stabimusque voce CHRISTI
Freti, fore nimirum, ut alta
In poli arce centuplum
Recuperemus. Euge IOVA,
Ne desere nos, neu relinque
Deditos soli tibi.
Quicquid hoc duri atque acerbi
Stat ferre animo non iniquo.
Tu dabis constantiam
Fortitudinemque menti,
Ut propositi perseveret
Usque et usque mens tenax,
Donec in caelum aggregemur
Veram patriam, praemiorum
Gloriaeque compotes.
IMOS recessus pectoris intimi
Quamvis profundos, et penitissimas
Cordis latebrosi cavernas
Lumine qui vigilax acuto
Rimare Lynceus, o iecoris DEUS
Scrutator et renum: hunc animum vides,
Adfectus erga te sacrumque
Quo fit amore fideque cultum.
Odi profanos, quotquot ubique sunt,
Idololatras: odi hominum genus
Mendax, et infucata gypso
Dicta, vafrosque dolos, technasque
Versutiores. Execror [Reg: Exsecror] impios,
Et impiorum facta nefaria.
Detestor excordes tyrannos,
Bella tuo populo moventes
Tuoque CHRISTO, proxima dextera
Loca obtinentis. Vah! utinam in manu
Mea et potestate esset arma
Sumere, et immeritos ab armis
Iniuriosis. quibus [Reg: queis] queror opprimi
Turbam fidelem, fortibus ut decet
Ausis potenter vindicare:
Certe ego dedecori probrove
Nequaquam opinor Christiadis forem,
Verace pugnans pro studio pii
Sanctique cultus, proque salva
Religione, patrumque ritu
Antiquorum. Spe tamen erigor
Certa futurum, ut mittere vindicem
Digneris, ultoremque iniquae,
Quam perimat brevis hora, causae.
O Sol, et o tu Luna, volubiles
Gyrate cursus vel solito ocius [Reg: ocius] ,
Quo tam cruentati ruinam
Praecipitem videamus hostis
Unius, et mox alterius necem,
Itemque fatum lugubre tertii.
Contra o salutares IEHOVA
Bellipotens age prosperosque
Sortire falces. Sic tibi nominis
Sanctescat aeternum o genitor decus,
Tuumque regnum adventet; utque
Endo [Reg: In] polo tua, ita endo [Reg: in] terra
Fiat voluntas. Cetera des cibum
Substantialem, nostraque debita
Libens remittas, debitori
Quisque suo veluti remittit.
Tentationi denique ne rogo
Obnoxios nos linque, sed a malo
Tuere. nam sceptrum et potestas
Gloriaque est tua in omne saeclum.
[Note: Substantialem: vel lege, Quotidianum]
UT praeter humanum ordinem
Salamandra in igne vivit,
Flammam sua vi stinguere
Potis; ustulata sic ab
Incendiis Ecclesia
Mediis sibi vigorem
Sumit, Tyrannos enicans [Reg: enecans] .
Nihil ipsa flamma in illam,
Nil ipsa flamma in hanc potest;
Nihil ipsamet Tyrannis.
Ferro petita denique
Licet obruatur, ut quae
Exposta sit conflictibus
Pharaonis; illud ipsa
Fronte obvia elidit, velut
Solidissimo ille cornu
Excutere Rhinoceros solet
Elephantis acre robur.
Sic virgo libertatem amat
Sibi vindicare victrix.
Thoraca [Reg: Thorax] loricamque ei
Galeamque subministrat
Scutumque et arma Veritas
Gladiata, et usquequaque
IUELLIO munimine
Bene tecta. quam Latine
Primum loquentem Teutonas
Resonare deinde voces,
Diserte COLBINGER, Nicri
Docuisti amoenum ad amnem,
Grato utilique plurimis
Studio et labore (fas, te
Laudare) navato. Licet,
Licet ecce Veritati
Prodire in auras, qua libet.
Licet hostium furorem
Contemnere, et liberrimo
Pede in aream palaestra
Descendere, athletae modo;
Polyphemum ut in Gethaeum
Proles solebat Isai.
Viden ut repente fallax
Mendacium, instar noctuae
Oriente Sole ad auram
Caecutientis, aufugit?
Pariterque conicit se
Vana in pedes Calumnia?
Viden ut caput resurgens
Extollit altum Ecclesia,
Variis adhuc in antris
Dispersa? Libertasque se
Rediviva sistit, Orci
Iam mancipato vinculis
Cacodaemone, Antichriste
Parente? Plaudat gens pia,
Et ovante cantet ore
Paeana maximo Deum,
Rigida manu parato
Terra marique sternere
Validissimos tyrannos;
Ut CHRISTUS in Sponsa unica,
Et in hoc triumphet ipsa.
GLAUCAS sedentem vitifero in iugo
Te Meni ad undas, qua Lara caerulam
Effert in auras Franca turrim,
Bellaque Tartarei Satanis
Adversus invicti unigenam DEI
Gnatum canentem, non sine numinis
Caelestis adflatu sereno,
Religio pietasque vivax
Cordatiorem firmiter efficit,
Ac subministrat robora dexterae,
Mentique vim pollentiorem
Addit, ab aetheria profectam
Virtute. Quis non talia comprobet
Diviniorum texta poematum,
Causam IEHOVAE>> vindicantum
Hostis ab insidiis dolisque,
Necdum expiatis Marte cruoribus?
Atrox ab orbis transfuga conditu,
Sanctique desertor superbus
Ordinis, et socios et ipsum
Se, cum catervae totius asseclis,
Gehennae in aeternae exitium grave
Protervia atque ausu nefando
Praecipitans; hodieque secum
Plures eodem supplicii rapit
Diros tyrannos, utpote partium
CHRISTI in fideles ense et igni
Ex capitali odio furentes.
Ingens sed istos et Cacodaemonae
Victor triumphat, atque dehinc truces
Porro triumphabit, nec oris
Non gladio ancipite interemptos
Dabit tyrannos. Est etenim, vides,
In militantum purpureo agmine
Ecclesiarum, quae repugnax
Se veterana cohors, recensque
Corona tironum, intrepide gerat
Adversus insultum innumerabilem
Serpentis antiqui, illiusque
Toxica, sanguineasque caedes.
Haec cum [Reg: quum] decoro carmine concinas
HENAEE, et armis quod proprie nequis,
Audacter inculces frequenti
Infragilis calami labore:
Laurum virentem, quae tibi timpora [Reg: tempora]
Cingat, mereris, nobile praemium
Vigoris, integraeque mentis,
Perpetuaeque animositatis.
Constanter ergo perge, nec occuba
Sudore victus. Posteritas sequens
Tibi patronam veritatis
Calliopen sciat exstitisse.
ENTHEAE mentes, animaeque diae,
Ob DEI verbum misere peremptae;
Quid quiritanti cava templa caeli
Voce repletis,
Impiis CHRISTI properam ultionem
Hostibus cunctae simul imprecantes?
Sanctae [(printer); sic: Sancte] , veracis DEUS o loquelae,
Quo tuus usque
Exacerbatis pede contumaci
Sermo proculcatur humi tyrannis?
Quam diu cessas reserare iussi
Iudicis ora?
Quando erit, nostrum ultor uti cruorem
Vindices, regnique tui perennem
Adseras famam, tremor incolarum
Ultimus orbis?
O querelarum mihi temperate
Anxios aestus, gemitusque anhelos.
Interim laetae capitote cinctum
Sindonis albae,
Et sub hac paullum requiescitote,
Quae throno vicina relucet, ara.
Nondum enim impleto numero omnis aggre-
Gatio facta est.
Quippe conservos sociosque vestros
Quam brevi caedes eadem manebit:
Fratribus vestris eadem cruenta
Supplicia instant.
NOLIS ademptae tristia coniugis
Fata ADELETAE plus nimio queri,
Frontemque velatus cupresso
Immodicis proprium cor usque
Exisse curis. Non redit ex humo
Quisquam sepultus; non, licet arduis
Terram parentem rite votis
Ac precibus PITHOPOEE places,
Et te fatiges luctibus anxiis.
Severa IOVAE lex adamantino
Praescripsit aeternum manentis
Hanc graphio seriem tabellae.
Terrestre sexus, quod violaveris
Mandata, labens in vetitum nefas;
Plectare par est morte. Morte
Supplicium meritamque poenam
Dabis IEHOVAE. Pulvis es, o miser;
In pulverem ergo compare cum tua
Redibis: et vestros necesse est
Sors eadem maneat nepotes.
Hinc aegritudo pallida, et heu nocens
Obsedit artus membraque diritas,
LAMBERTE, contagisque multa
Milia, tabificaeque pestes;
Tandemque vitae discidium. Tamen
In hoc beatos rere potissimum,
Expergefactis quod supremo
Corpora viva die resurgent
Imis ab umbris. Qui bene fecerint,
Caelum occupabunt: qui male, Tartara.
Neutrius at patris, tametsi
Dissimiles, animae interibunt.
VITAE praesidium meae,
Ne me desere, neu me (rogo) deiuva,
Credentem Pater o tuis
Firme pollicitis, et fidei tuae,
Numquam fallere callidae.
Nam quem, stratus humi cernuus, invocem
Praeter te prece supplici?
Nati nempe tui nomine, se reis
Patronum miseris fore
Pacti, spemque animi non fore lubricam
Aut fluxam. Sed enim bonos
Haud es de variis eripere insolens
Turbis atque periculis.
Clementem et facilem se tuus exhibet
Semper sponte sua favor,
Erga corde humiles et studio pios.
Nemo non tibi supplicans
Voti compos abit; si modo flagitans
Haud contraria Nummi
Divino petiit. Saepe alias quidem
Mens quiddam temerarium
Inconsulta rogat; sed dare debitor
Nequaquam ipse teneberis,
Quod te poscit hians pectoris impetus.
Scis aeterne DEUS, tuis
Quid primum expediat. Da, quod opus: nega,
Quod nobis dare non opus.
In te reicio [Reg: reicio] dura molestia,
Curarumque onus omnium,
Et quaecumque nimis triste cor aggravant.
O ignosce precor Pater
Erratis, quibus in te graviter mihi
Peccatum est. memini, volens
Nolens quam merui supplicii reus
Noxam. stat resipiscere,
Vitamque in melius vertere. quod quidem
Ut praestem, haud opis est meae;
Sed, quod mitte, Sacri flaminis: haud meae
Spontis, verum operis tui:
Solius (fateor) denique gratiae,
Nec sane merui mei.
Hinc amplam cupido materiem dabis
Laudandique tui, et tuam
Aevo perpetuo munificentiam.
INTERPRETANDI quos studium tenet
Divina rerum, et scripta volumina
Auctore IOVA transferendi
In patrias aliasque linguas;
Ne nomen illi perpetuum gerent
In omne saeclum. Scilicet aetheris
Fulgebit in morem sereni
Docta cohors; solidaeque cultor
Creber nitebit iustitiae, velut
Spico relucens Erigoneius
Ardor, vel insignes ad Arcton
Circumagens Helice quadrigas.
Te squalidarum lampada noctium,
Te non verebor sidus Iberiae [Reg: Hiberiae] ,
Et Hispalensis lumen orae
Dicere, CASSIODORE REINI;
Qui Bibliorum dogmata mystica
Vatumque sancta oracula proprie
Vernacula expresti loquela,
Non aliunde petens, nisi ipso
Ex fonte lymphas ubere purimas.
Haec Hippocrene, hic Clarius latex.
Qui potat hinc, numquam sitibit.
Quin aqua talis avaro ab haustu
Depleta, fiet vena perennium
Vitae scatebrarum, ut Samaritidi
Praedixit Unctus, patriarchae
Ad puteum residens Iacobi,
Fessus viarum. Quando erit, has uti
Reges scatebras promptius appetant,
Quam tot propinatum venenis
Pestiferum calicem nefandae
Illius, ac plenae illuvie lupae,
Illustris ostro quae Babylonio
Gemmisque et aurato monili
Purpurat, ambitiosa cerni?
Obstructus at fons hic sapientibus
Mundi et peritis: novit sum rudis
Infantium aetas. Nempe iusto
Sic placitum est et erit IEHOVAE
NEMO non debet, THEODORE, caram
Et tori et vitae sociam legendo,
Funeris secum memor ultimaeque
Mominis horae,
Ante sic aevi moderare cursum,
Sic capessendas agitare habenas;
Ut, graves si laeva ferat rotanti
Fors pede casus,
Esse durandum putet, obviosque
Impetus Fati tolerandum acerbi.
Ne viatoris sumus instar, hoc in
Orbe vagantes.
Ut gelu contra pluviasque tristes
Et Notos sese ille probe tuetur;
Tela sic durae fera Sortis evi-
Temus oportet,
Si pote est: si non pote, perferamus
Fortiter. Quapropter adempta coniux
Lege fatali licet impotentem
Ipsa dolorem,
Squalidum et luctum viduo crearit;
Sic voluntati tamen acquiescas
Fas erit caelestis heri, suprema
Fila secantis,
Ne qua committas, quasi Christiani
Moris oblitus patientiaeve [(reading uncertain: print blurred)] ,
Aut regi doctae rationis expers
Turba profana;
Quibus [Reg: Queis] resurgendi et redeundi in auras
A rogo spes nulla super. Fidele
Pectus aeterna manet occupanda
Praemia vitae.
Hoc idem IOVAE minime reluctans
Gratiam captat. Bona saepe demit
Ille, quo longe meliora donet
Rite petenti.
FLAMMIS amorum percitus entheis
Mortale saeclum sic IOVIS optimus
Flagravit, ut secreta mentis
Sensa suae, et penitissimarum
Abstrusa rerum, mentibus obviae
Clarare nostris haud fuerit, polo
Testante, dedignatus olim.
Hinc alacres monitis Prophetae
Sacrique vates, pectora numinis
Plena, et futuri provida, non rudem
Diae voluntatis pigrorum
Esse hominum voluere gentem.
Nobiscum eosdem multiplici sono
Adhuc loquentes in grege publico
Audimus; o non absque fructu,
Non utinam sine disciplina:
Hinc et Sibyllas aetherius pater
Indulsit orbi, fatidicum genus;
Oracula et decreta caeli
Cum numeris hodieque fantes.
Bonis in harum carminibus bene
Enucleandis (quantula nam super?)
Haud paenitendam rare censor
Ponere amas operam OPSOPOEE,
Examinando singula pensius,
Ad veritatis iudicium probae
Iustamque lancem ponderata,
Qua notha, qua genuina constent.
Sed heu dolendum est, deperiisse tot
Iniuria aevi scrinia Phoebadum,
Absumptaque igni desiisse
Notificare animum Tonantis.
Sancte coluntor cetera nil minus,
Servata nobis quae dedit aevitas,
Ignara mentiri, aut propinquam
Decipere imperii ruinam.
Quis unus e septem est, age fare; quis
Octavus idem est, interitu gravi
Vicinus? Ecquando parata
Sit via Regum oriente Sole?
Quippe hercle restat regnum aliud, piis
Caelo sub amplo, Bestia cum cadet,
Dandum; potestatisque summae
Ius, pede sub dominante CHRISTI
Stratis Tyrannum verticibus, bonos
Grassantum in omnes undique, et omnia
Divina proculcantum et humana
(Ut libitum est) ubicumque iura,
Eventus instat. Sic Daniel sacer,
Sic dius Esdras vaticinatus est.
Praesaga vox non fallit unquam [Reg: umquam] ,
Nec temere est, quod ait Sibylla.
Monemur astris: at quota quaeque vim
Necessitatis natio posterum
Nosse ardet? Ob peccata mutat
Sceptra DEUS, variatque Reges.
CALLIA, pulchre est animo et beate,
Si sacris ponat studium in libellis,
Resque divinas meditetur ardens
Nocte dieque.
Legifer Moses, veterisque vates
Saeculi, Psalmumque beatus auctor,
En voluntatem manifestiorem
Diaque IOVAE
Iussa declarant: adeoque CHRISTUS
Ipse, legatique eadem severe
Pectori inculcare pio laborant,
Non sine flamma
Spiritus sancti per eos agentis.
His ab oraclis animae salutem
Limpidas haurire velut scatebras
Semper amicum est.
Hic labos [Reg: labor] Emblematicas figuras
Texere, insertasque polire lexes,
Schoenio te reddit Atheniensi
Nobiliorem,
Comicos fingente sub arte quondam
Scaenica lusus; potiorem et illo
Callia, Methymna paterna tellus
Quem venerata
Fertur, Alcaei lyricaeque Sapphus
Inscholis exacta mele explicantem.
Macte praeclari decoris bonaeque
Munere famae!
Cum queas civile toga in forensi
Ius domi tractare forisque, mavis
Exul [Reg: Exsul] in summi penetral Tonantis
Mente sagaci
Tendere, exemplumque Duci sequendum
Obvios hic [Reg: heic] ante oculos locare:
Discat ut quanti pietas avita
Religioque
Possit, instillata animis pudicis.
Terra cum caelo pereat necesse est:
Durat aeternandus in omne saeclum
Sermo IEHOVAE.
SUSPIRO. nam quid mi superest, DEUS?
Suspiro et ingemisco.
Palpitantis anhelitus
Cordis fatigatum opprimit anxiis
Curis laboribusque
Aerumnisque gravantibus.
Molem universae tergore machinae
Quam portat acer Atlas,
Sustinere humeris meis
Cernor renitens; pondere ceu gravi
Arbos [Reg: Arbor] Syrisca flexa,
Contra fortiter erigit
Vepallidarum brachia frundium [Reg: frondium] .
IEHOVA, gentis humanae
Altor optime, fac precor
Onus ferendo sit leve. nam mihi
Pessum dato quid ultra
Vires imposuisse onus
Amas herili lege redargui?
Paullum remitte quaeso
Ingruentia sarcinae
Tormenta magnae. Cernis, ut hoc genu
Labascat, alterum non
Substet, poplite languido?
Quin ima terrae in viscera lubricae
Immersus, eminere
Pareo ore tenus modo,
Vixque ore. Robustum o cedo brachium
Patrone summe, et agri
Dextram prende clientuli,
Ne prorsus abstrusum in barathrum ruam,
Qua nulla lucis aura,
Nulla fax ubi siderum
Refulget. Eheu, mi pater, obruor.
Sic me perire, sic me
Vastae molis adobrui
Gaudes acervo? Dum loquor, en manum
Protendit, et labantum
Suffulcit DEUS artuum
Massam. Quid ultra mens petis aut aves?
Quid ingemiscis, aut quid
Anhelas anima o vaga?
Umquamne frustra spes fuit in DEUM
Reposta? num pudori est
Ipsa aut ludibrio fides?
Votis vocatus semper inaudiit
Pater, suosque porro
Benignus pater audiet.
MOS hic in castis bene constitutus
Teutonum est fanis, pueri et puellae
Ut catechismi capita examussim
Tradita discant.
In scholis coetus ita, Christianum
Ordiis primis, veteres solebant
Floridos annis et adultiores
Rite docere.
Imbui prodest viridem iuventam
His rudimentis. Pia sanctitatis
Instruunt mentes elementa crassas,
Cordaque formant
Ad DEI cultum facili tenore.
Haeret inculcatum animis, tenello
Quicquid accepere rudes in aevo,
Non sine sancti
Gratia flatus, vegetoque fotu.
Si roges parvos hodie puellos
De fide, iuxta articulos salutis;
Ne magis illi
Congrue responsa dabunt rogati,
Quam senes olim. Pietatis huius
Germinans radix adolerit [(perhaps: adolevit)] , exin
Pubere vita
Uberes quamvis etiam educabit
Plantulas; cultis Paradisi in hortis
Quae propagatae trepident perennes
Edere fructus.
Angeli gaudete bonam ob minorum
Indolem: tuque o bone CHRISTE patri
Fac sit acceptum, pueri et puellae
Quod pia discunt.
SUPREMI Iovis ANGELE,
Cui tutela meae salutis
Commissa rite est; huc celer advola, et
Securam hancce domum, domusque
Exoptabilis hospitem, et
Uxorem quoque liberosque
Contagiosis eripe pestibus;
Tutum et me simul inquilinum
Praesta. sic tibi maximi
Detur perpetuo Tonantis
Vultum intueri, cumque pia prece
Tura offerre sacras ad aras.
Vos fidelibus addidit
Custodes DEUS, et ministros
Curam suorum iussit habere, quos
Manet dia beatitudo.
Non gaudetis atrocium
Plena congerie malorum;
Sed dulcem amatis innocuo statu
Vitae candidulae tenorem.
At tu summe DEUS, tui
Ob CHRISTI meritum, misellis
Placatus adsis; ac segetem luis
Verrunces rogo pullulantem
Maestis urbis in angulis.
Aer sit bonus ac serenus,
Revisat aegros optima sanitas;
Hinc longe exsulet aegritudo.
Te curante, lues abit:
Te mandante, redit voluptas;
Non ullus angor pectora macerat,
Nec porro gemitus cor exest.
Ne spectes age grandia,
Queis offendimus in dies te,
Peccata; clemens sed mage gratiae
Momentum sine praevalere.
Si tuum est misererier [Reg: misereri] ,
Ut certe est. Quota namque laudis
Ad te redibit pars opulentior
Ex cadavere mortuorum?
Vivi te celebrent, Pater,
Vivorumque animae. superstes
Sit hocce corpus. denique sospita
Hac in urbe bonos amicos.
O quantas tibi gratias
Servatori humiles agemus
Servi! tacebit nulla dies DEI
Laudes, nullaque nox tacebit.
Tu vero tua munia
Sollers exsequere, et malignas
Defende pestes ANGELE vertici;
Caelestemque reduc vigorem.
GRATES agendum est, optime maxime
IEHOVA, de tot tamque opulentibus,
Queis collocupletaris ultro
Me meritis, licet immerentem.
GRATES agendum est (aio) tibi: tibi,
Cui nil referri aut retribui potest
Aequale seu par. namque primo
Tu DEUS omnipotens ab aevo:
Nos vile et ex ortu invalidum genus,
Depressa terrae quotquot homunculi
Calcamus, alternarum egentes
Post alimenta diurna rerum.
Ut molliamus dura famis, cibus;
Ut umigemus [Reg: humigemus] sicca sitis, liquor;
Ut frigus aestumque arceamus,
Sufficiens opus est amictus.
Ventos et imbres et gelidas nives
Pellunt domorum tecta regentium.
Tu fulmen arces grandinemque:
Tu segetes, fata, vineasque
Tueris a robigine noxia:
Das pacis almae vivere in otio.
Quod si valemus mente sani
Corporeque, ecquid habere porro
Mortalis optet? Cognitio tui,
Tuique nati, flaminis est sacri
Vis acris. hinc caeleste regnum
Quaerere, iustitiamque regni,
Ut cuncta nobis suppeditent, facit.
Quid territaret corpora nuditas?
Quid pectora algor? quidve egestas?
Divitiis inhiant avari:
Me laeta rerum pauperies beat.
Contenta paucis simplicitas mea est.
Gnavus [Reg: navus] laboro, factitoque
Muneris officium decentis:
Committo Regi cetera caelitum,
Omnesque curas conicio in DEI
Sinum. Quod ultra est, o Creator,
Tu facis, et facies rogatus.
INCIDIT hoc anno tuus en natalis in ipsam
Sollemnium diem precum,
Quas solet in medio
Hebdomadis celebrare semel, per singula fluxi
Primordia anni mensium,
Ritus et ordo bonus,
In regione Palatinorum infraque supraque
Pie institutus a piis
Utilibusque viris;
Quos tu, quos proceres, quos tota Ecclesia sancta
Veneratur, ac merito colit,
Utpote firma DEI
Fulcra domus, et salvifici praeconia verbi
Vere orthodoxis patribus
Integritate pares.
Quare age dux FRIDERICE, boni tutamen et aequi,
Avi ipse par et patrui
Mente, fide, meritis;
Supplicibus nobiscum adeas pia numina votis,
Quae trinitate mystica
Iuncta DEUM faciunt
Unum simpliciter, non tres; licet ipsa seorsum
Distincta personis tribus,
Non sine consilio
Se manifestarint humanae prodita genti:
Nobiscum et imo concipe
Corde animoque preces.
Nam certe sic es teneris eductus ab annis,
Ut non nisi et bonus et probus,
Et pietatis amans
Esse, DEIque timens, fueris edoctus abunde.
Ergo hoc in aevi tramite
Pergere perge viam.
Sic tibi natalem Mars octogesimus ornet;
Sic filium ac nepotium
Innumeram subolem
Per geminam videas seriem, maturrimus aevi.
Ne dignus es, quem longior
Vitaque luxque beet.
OMNIPOTENS, aeterne DEUS, pater unice CHRISTI
Datorque sancti spiritus,
Multiplicisque boni;
Perpetuas agimus tibi grates ob benefacta,
Cumulare queis nos largiter
Suetus es, unguiculis
A teneris, usque in praesens, hodiernaque lucis.
Rogamus et dehinc tuae
Plurima continues
In nos dona manus, auctore iterata sequestro,
Quem cura nostri perpetim
Tangit, et adsiduo
Pro nobis facilem sese exhibet obsecratu.
Tu sanitatem corpori,
Sensibus incolumes
Das vires, roburque animis, solidamque lacertis
Vim. Tu laborum ut praegrave
Ferre queamus opus,
Efficis, auxilium in cunctis optabile praebens.
Tu victum, amictum sufficis,
Tu Cererem et Bromium
Ubere proventu cupidis mortalibus auges.
Tuum est, quieto in otio
Pace quod heic fruimur,
Tranquillumque metus expertes degimus aevum.
Tuum est, quod hostis nos timet;
Quod procul arma, procul
Atra lues, procul aegra fames, et mortis imago.
Te dante, Principes vigent,
Legitimeque regunt
Subiectos, te dante, viget res publica, et apte
Partes cohaerent mutuae:
Ordine quaeque suo
Stant firme, clavoque coagmentata trabali,
Structura ceu compactilis,
Silvaque roboreis
Ponderibus condensa, Notis obsistere et Euris
Adsueta. Praecipue tui
Muneris est, quod honos,
Gloria, lausque tuae DEUS inclute maiestatis,
Sceptrique dignitas tui
Nos penes in pretio est;
Quodque Evangelium pure clareque docetur,
Inane fermenti, et nothi
Quisquiliarum aceris.
Euge pater, pater euge, tuis nos respice porro
Clementer oculis, ac pari
Lumine munificus
Annue Christiadis, tot crudelissima passis
Saeva Tyrannum iniuria,
Quam sine fine (nefas)
Acriter exercent, caelum expugnare minaces,
Titanes ut, Gigantes ut
Nequiter olim animis
Aggressi rabidis. Compesce age IOVA furentes,
CHRISTIque vindica tui
Fortiter imperium.
Tempus enim praesto est, ut strati funditus hostes
Scabella sint eius pedum,
Lingere humum dociles.
Eximium contra pietate ducem FRIDERICUM
Ad altiora extollito
Culmina, eumque velut
Pupillam defende oculi: quin omnibus aucta
Donis, et o longum vege
Nestoris in senium.
Haec est summa precis. Tu confer plura petitis
DEUS, inque rem quicquid fiet
Corporis atque animae.
Solus enim scis quid prosit, scis une quid obsit.
Fiduciam in te qui locat,
Numquam is homo pudefit.
TOSSANE magni praeco DEI, polos
Gyrantis ambos, quis tua Principum
Non verba miretur perenni
Nectare, sidereique roris
Perfusa mulso? Pectora tu tenes
Et ora, tamquam fixo adamantinae
Constricta complexu catenae;
Herculeique modo lacerti
Sic vincta adurges viribus integris,
Ut fortiori cedere gestiant
Quam tergiversari, retroque
Ferre pedem renuente passu.
Aurem o beatam, quae sibi combibit
Divina dicta, et sancta voluminum
Oracla sacrorum, IEHOVAE
Plena, salutifer aeque vitae!
Me pone, me pone in numero agminis
Eiusque coetus, aure avidissima
Te concionantem [Reg: contionantem] audientis,
Et tua labra inhiantis ultro.
Dicent profecto, nec temere auguror,
Dicent nepotes, gensque nepotium
Prudenter: HAIDELBERGA felix
Terque quaterque, sibi magistrum
Adepta talem, sospite quo fuit
Et ipsa sospes; quoque precante, quo
Flectente caelum, numinisque
Flammivomam cohibente bilem,
Vitavit atrox supplicium accola
Nicri atque Rheni! Vox tua fortior
TOSSANE clangentes ad arma
Nempe tubas tonitrusque vincit.
PAEANA latum dicite, dicite
Paeana CHRISTO. victor is inferum
Letique noxaeque et Satanis,
In superas revocatus auras,
Captivitatem, duxit Averna apud
Captivam, et atris vincula nexuit
Poenae ministris, carcerisque
Vim penitam sibi subiugavit,
Duris catenis aspera vinciens
Portenta Dirarum, atque Erebi manus;
Ac quicquid in nos criminumque
Et scelerum fuit aggregatum,
Per lapsum Adami, principis illius
Mortalium; unus qui scelus omnibus
Originali peste peccans
Nequiter adfricuit, necisque et
Tristis gehennae sorte miserrima
Fecit potitos. Aetherio patri
Ut morat iram acremque bilem
Culpa hominis, nece punienda
Poenisque ad Orcum perpetuis; ita
Mentem paternam commiseratio
Nostri vicissim (nam benignus
Est) tetigit, proprium ex amore
Ut destinarit mittere filium
Certae saluti: qui subiens crucem
Mortemque pro nobis misellis
Pertulit, horribilesque patris
Placavit iras. Quo merito unicam
Cum caedis insons se dedit hostiam
Crudele mactandum instar agni,
Ecce reconciliata nobis
Est dia rursus gratia. nam DEO
Arrha sequestra se medius tulit,
Et gentis humanae reatum
Diluit immerito cruore,
Rite expiato crimine noxium,
Simulque mortis chirographo cruci
Fixo. redemptor sic homillos
Suppliciis dedit exsolutos.
Hoc o fideles noscite, gratias
Referre prompti (qua pote) vindici
Rerum potenti; qui superno
In solio sedet elevatus
Dextram ad IEHOVAE, mox reditum parans
Saeclis peractis, cernat ut aequior
Vivisque defunctusque iura,
Horrificante tuba excitatis.
Sententiam audis irrevocabilem
Pronuntiari [Reg: Pronuntiari] , seu bona seu mala
Patraris. En stricte ministris
Cura suis data separandi
Oves ab hircis. Regna manent bonos
Caelesti in aula perpete gaudio;
Malos sed aeternum per ignem
In Styge carnificina durans.
NULLUS in caelo locus impiorum
Coetui est; nullus gradus inquinato
Sordibus taetris, scelerumque foeda
Mole gravato.
Labis immunes, vacuosque noxae
Aula supremi recipit IEHOVAE:
Perseverantes in iniquitatis
Calle repellit.
I procul polluta cohors. Facesse,
Si quis in coeno lutulentus haeres
In suis morem. Procul ite moechi,
Ite cinaedi.
Tuque olens putres apage ebriose
Crapulas. Sanctum canibus petulcis
Non dari fas est, neque margaritas
Porgere porcis.
Panis hic, CHRISTI caro et esca vitae est:
Hoc merum, CHRISTI cruor et salutis
Nectar est. Mensam et calicem profanum
Daemoniorum
Cum sacra mensa Dominique sacro
Poculo miscere, nefas putandum.
Quisquis indigne Cererem hancce diam,
Huncce Lyaeum
Sumpserit dium; comedens bibensque
Is dabit poenas, ob herile corpus
Sanguinemque haustum, Nemesi reus dis-
Criminis actus.
QUID nostra vita est, quam trahimus, nisi
Quaedam umbra vitae; qua, superum in plagas
Post fata subvecti, potiri
Iugiter in meliore lucis
Speramus usu? Non genus ethnicum,
Sophique prisci, nec ratio docet
Humana, quid post hanc futurum
Sit seriem, speciemque mundi:
Sed Christianum dogma perennibus
(Hac morte cursim perdomita) bonis
Fulgente donandos in aethra
Adserit esse dehinc perenne
CHRISTO fideles. Ille necem tulit
Insons, nocentes a nece debita
Ut exsolutos sponte vitae
Redderet, emeritoque caelo.
Ille expiatis sanguine criminum
Letaliorum sordibus, obliti
Queis olim eramus protoplasti
Progenies vitiosa ADAMI;
Candentiores Sithonia nive
Puroque lactis flumine redditos
Reapse placato bonaque
Pace reconciliare patri
Molitus est, et verus homo et DEUS
Verus. Misellos nos ita homunculos
Cruore fuso quis redemptos
Ex Stygi manicis Satanis
Vinclisque et arctis compedibus neget?
Haec ipse tecum dum memori CRATO
Gemens volutas cogitasque
Pectore, et in superas Olympi
Ab hisce terris corda levas domos,
Quas corporali, qua lubet, incolit
Servator indutu, IEHOVAE
Proximus, armisonaeque dextrae:
Artus resolvi et membra senilia
Non expetiscas? Tendimus ad poli
Convexa mortales, sed ante
Principium genitale rerum
Quos legit alii consilium DEI,
Sibi in beati concilio chori
Reges sacerdotesque castos
Omnibus ex tribubus futuros.
Illic coruscas Solis et orbitas
Videre, et auro templa nitentia
Licebit, ipsiusque CHRISTI
Splendidiora per omne vulta [Reg: vultus] .
>ODE VII.
OBTEMPERANDUM est optimis hortatibus
Fidorum amicum. non enim sine numine
Praesente caelestum iuberis quidpiam
Praestare, quod bono uspiam
Ecclesiaeve sit reive publicae.
Auctoritatem quippe conciliat viro
Vis superiorum, et praevalens pollentia;
Graduumque sunt discrimina
Servanda. Doctorem Theologiae sacrae
Reapse te claravit eruditio
Praesignis illa, qua viros celeberrimos
Vere aemulatus exprimis,
Olevianum nempe et Ursinum integri
Exemplar oris, Sonium et Kimedoncium;
Queis surrogatus strenue in Sapientiae
PAREE tu collegio
Formas iuventam. Disputante te palam
Cunctis, quis est, qui non tuarum comprobet
Conclusionum vincula argumentaque,
Thesesque depromptas DEI ex
Verbo, patrumque antiquiorum paginis;
Quae norma fidei, quae salutis regula
Cluent, amussis veritatis unicae,
Vitaeque apiscundae scopus?
En, ut disertus explicas, qualis fiet
Persona CHRISTI, sive vera hypostasis,
Duplexque naturae potestas! Quid sua
Nece promeruerit perditis.
Super astra caeli quid sibi adscensus [Reg: ascensus] velit.
Et ad parentis dexteram consessio:
Praedestinatioque quid fidelium.
Fidesque sanctorum velit.
Constansque perduratio usque ad terminum.
Quod efficax sit per ministerii modum
Sacer ille Flatus. Quae sacramentum utilis
Et congruens doctrina sit.
Quid sentiendum de lavacro infantium,
Diaque cena, corporisque et sanguinis
Communione; pane quae fracto pios
Et calice sacrato iugat
In corpus unum. Plura tradis talia,
Solidoque veri fretus heic [Reg: hic] fundamine,
Opinionum monstra confutas simul,
Vias et errorum indicas.
O ter beatos, queis [Reg: quibus] datum est hoc saeculo
Nasci, imbuique luce notitiae DEI!
Nullo pol usquam claruerunt tempore
Sacrae nitidius litterae.
ODE VIII.
QUOD liberasti me febre torrida,
Et percupitae rursum Here compotem
Me reddidisti sanitatis;
Ex animo tibi luculentas
Persolvo grates. Hei mihi, quam tuli
Magnos calores! Totam adeo faces
In corpus immisisse cunctas
Sum ratus igne perustus Aetnam.
Prostrata plane vis mihi virium
Iacebat omnis: membraque mutuo
Divulsa, et artus semifracti
Cum genibus iuvenile robur
Vigoris omnino exuerant. Caput
Delirio aegrum vix poterat sui
Recte recordari, quid esset:
Usque adeo varius cerebrum
Turbavit ardor, tristeque tristium
Phantasma rerum pectora perculit.
Opem medentis rite praesens
Auxilio tua dextra iuvit.
Quippe absque te sit, pharmaca nil valent,
Nil sucus [Reg: sucus] herbae, nil manus artifex.
Tu solus adfers congruentem
Corporis atque animae medelam.
Tu solus atris ducis ab inferis
Vita carentes. Tu facis, ut dehinc
Corpus valetudo revisat
Debile, et incolumi fruatur
Salute pectus. Tute animum veges
Virtute dia, reddis et in dies
Plus plusque sic corroboratum,
Numinis ille tui ut paratas
Vires abunde sentiat. Effice
Porro, paterna praedite gratia
DEUS, sit haec ut firmitudo
Et propria et stabilis per aevum.
ODE IX.
TEMPERA demum, DEUS alme, demum
Tempera quaeso pluvium liquorem,
Qui dies noctesque ruit profusus
Creber ab alto.
Quid tibi fruges aliosque fructus,
Quid tibi rem perditio est lacchi?
Terra suspirat, polus ingemiscit,
Triste flet aer,
Cuncta deplangunt elementa mundi.
Alites piscesque serenitatem,
Bestiae Soles, hominesque sudum
Largiter optant.
Tu quidem iuste meritoque punis
Nos, ob errores scelerumque naevos,
Queis [Reg: Quibus] lacessitam tua provocamus
Semper ad iram
Vulta [Reg: Vultus] , nec dirae fugimus periclum
Cladis. in tantum iuvat impiatos
Daemoni indulgere malo, DEIque
Laedere numen.
Attamen rursum bonus atque clemens
Supplici concede preci piorum,
Et gravem culpam et mala deprecantum
Crimina noxae.
Candicans sublime suos nitores
Exserat, purum manifestet aether
Cynthium, et claro sibi purpurascat
Aura sereno.
Dum loquor, densi fugiunt vapores,
Nubium passim nigra dissipantur,
Gutta substillo minuit, reditque
Lucis imago.
ODE X.
SUMMO IEHOVAE sacra mea est lyra.
Summi IEHOVAE dum cano filium,
Instincta sancti mens calore
Numinis, alta volat per astra.
Vertumnus haud me pectore lubrico,
Pellace nec me voce Glycyrrhoae
Sub triste Sirenes barathrum
Abripient male pertinacem.
Cuicumque curae est dia animae salus,
Obturet aures atque oculos dolis:
Scyllae caninae monstra vitet
Providus, et dubiam Charybdim.
Lucerna vestrae splendida lampadis
Flammam corusca de face crinum
Paeanis accendisse callens
Sideribus radiantiorem;
Caecutientes, Cimmerium genus,
Cocytiae de fauce voraginis
Dimovit, errorique monstrat
Caeliferos humeros Atlantis.
Speres abyssos irremeabiles
GULARTE, si quem trux gula gurgitum
Absorpsit; amfractusve in imam
Praecipitant Styga tortuosi.
CHRISTUS reducit solus ab inferis
Quos vult, et alte cum superis locat:
Selegit idem agmen piorum
Primigeni chaos ante mundi.
Idem tenebris irradians tuis,
Caliginosae nubilae dispulit
Mentis, serenatumque luce
Ferre dedit super astra pectus.
Chordis sonor is hinc tua barbitos,
Praelustris Orphei pectine clarior,
Grates inoblitas avebit
Pro meritis cecinisse CHRISTO.
O regnet, o lucem ulterius polo
Illustriorem porrigat in solum,
Tenebricosa sorde mersum,
CHRISTUS imago patris coruscans:
Quam claritatem tristis opacitas,
Quantumque divini aetheris hauriet!
Scintilla de CHRISTO vel una
Tartara fulgidiora reddit.
ODE XI.
QUOD valemus, et salubris
Munere aurae vescimur,
O DEUS, tuum esse donum
Ecquis haud intelligit?
Omnium auctor es bonorum.
Quidquid in terra boni est,
Ex tuae benignitatis
Fonte manat perpeti.
Ah, quot occidere, et atras
Ditis intrarunt domus,
Medietatem nondum adepti
Transilem aetatis meae,
Vixque partem quartam! at ipse
Salvus et sanus poli
Caerula adspecto, facesque
Nocte miror igneas.
Iam peregit semisaeclum
Vita; iamque et hunc diem
Me facis natalem, amico
Sidere ortum, cernere.
Gratias de quo decentes
Convenit tibi intimo
Corde agi, simul rogando,
Ut dehinc porro meum
Prosperes cursum, pedesque
Ambo prorso limite
Ductites ad iusta metae
Rectioris pegmata:
Donec exsolutus hisce
Spiritus membris, eo
Unde erat profectus olim.
Haud redire restitet.
Longitudo, curtaque aevi
Pendet abs te uno colus.
Si voles, vivent homilli
Vicies quinas nives.
ODE XII.
IN sanctitate et iustitia DEI,
Veraque CHRISTI cognitione, dum
Se tempus offert gratuitum,
Vivere debuerant homilli,
Fidem tenentes spemque reciprocam,
Et caritatis vincula mutuae:
Sed (proh pudorem) quam proterve
Degeneres pia negligenter
DEO exsequuntur munia debita!
Plane refrixit perdita caritas,
Spes languefacta aret; fidesque
Concidit, herba velut resecta
Pratis in udis falce. Nefas amant
Pravosque mores, sacraque polluunt.
Spernunt vocantis dicta CHRISTI,
Flamine seque patris sacrato
Regi recusant. usque adeo nocens
Satan in illorum imperat effero
Regnatque corde, et pravitatem
Continuat scelerum nefandam.
Convertere o gens impia, deserens
Vias iniquas. Edere vos decet
Fructus probata mente dignos.
Absque sit hoc, equidem securis
Admota radici est (viden?) arborum.
Quippe omnis arbor, nescia fructuum
Arbor bonorum, excisa ferro
Stirpitus, inicietur [Reg: inicietur] igni.
En ventilabrum verritor in manu
Tenet. profecto restibilem aream
Sollerter expurgabit, atque in-
Cerniculo bene perpolita
Frumenta laetum ponet in horreum:
Exinde pestes et paleas leves
Flammis inexstinctis cremabit.
Sensibus haec reputate vestris.
ODE XIII.
ILLE quam facit bene,
SEBASTIANE, sacra cui canuntur
Tinniente carmina
Sonore; sive nablio lyrave,
Seu decemplici fide
Amet perenne suscitare IOVAM
Unicumque filium,
Ad haurienda dexteris utrinque
Enthea auribus mele,
Honore, laude, gloriaque plena:
Spiritus quibus sacer
Furoris adflat impetum beatum,
In diesque pectora
Alacriore et acriore multo
Pulsat incitabulo.
In alta tendere astra, caelitumque
Ingredi sacraria, et
Adire mente puriore CHRISTUM,
Ad propinqua dexterae
Patris sedentem, et obsecratione
Perditos homunculos
Iuvantem, ut ipse perlibenter in se
Tale sub data fide
Onus recepit. O flagrans amator
Barbiti Sioniae,
DEUM canentis illiusque laudes;
Sponte pergito dehinc
Movere plectra, sicut ante coepsti.
Namque te pater quoque
Monetque et urget, des ut absolutum
Hoc pium bonumque opus.
Profana perperam exarent profani,
Deditique fabulis
Novum inde nomen aucupentur. at mens
Destinata seriis
Sacros frequentet eleganter hymnos.
ODE XIV.
IEHOVA, num fas sit mihi somnium
Narrare verum, luminibus quod his
Vidisse me nosti? manuque
Testor ego hac, ita visionem
Habere, ut aio. Stabat in arduum
Protenta caelo scala valentior:
Gradus videri latiores.
Aligerum chorus Angelorum
Descendere unus post alium, simul
Quadrata secum saxa rotundaque,
Polita fabre, baiulantum
Verticibus, scapulis, utraque
Manu. Repostum queis [Reg: quibus] onus est humi.
Hi rursus altum scandere. Nec mora,
Percontor, ad quodnam struendum
AedificI lapides forent hi
Opus parati? Vox HIERUSALEM
Novam inchoari rettulit [(reading uncertain: print faded)] . Ilico
Conversus in gyrum ad sinistram
Conspicor exorientia apte
Fundamine imo surgere moenia.
Structura feruet mirificis modis.
Tunc me unus adscensurus [Reg: ascensurus] illic
Ex Geniis per eandem amice
Scalam sequi se iussit in editi
Praerupta montis, proxima dextera.
Iam iamque casabundum ibidem
Praecipiti scopulum ruina
Ingentem et amplum, non hominum manu
Fronti revulsum, cernere contigit.
Iuxtim nivali stare veste
Angelus, ac digito minaci
Interminari, ne caderet silex.
Exhorrui intra me, et steterunt comae.
Fragore quanto decidisset,
Ni iuvenis digito abnuisset!
Haec inter expergiscor, et alitum
Dias figuras mente recolligo.
Divinus instinctus, IEHOVA,
Sub requie mihi tale visum
Ostendit ultro. quando age de tuo
Mutes Olympo Rex SOLYMEN novam.
Sponsae paratam more pulchrae,
Grande decus socio marito?
Haec nempe dicenda est habitaculum
DEI inter homines, qui populus tuus
Cluent; DEUSque es tute eorum.
Ex oculis lacrimas dolentum
Tersurus omnes, ne siet amplius
Mors ulla, neu quis luctus acerbior,
Ut nec quiritatus, nec ulla
Taedia solliciti laboris.
ODE XV.
Strophe.
VIVON an extra me ipsum
Raptus agor? Sancte FLATUS,
Quas partes mundi
Colo? quae loca mutatus frequento?
Laetos cernere
Videor CHRISTI vultus,
Divino scintillantes
Fulgetro. proximum
Me dextra tangit,
Divis immistum, et
Palmeam tendentem
Manu virgam. an nova istac
Urbs Solyme est, et
Gemmis nitens et auro?
Antistrophe.
Ecce beatam lucem!
Ecce bonum sempiternum!
Vos, turba electa,
Celebrate IEHOVAM, eiusque natum
Aequalem patri,
Deitatis splendorem.
Virtus alma et maiestas
Passim cernenda adest.
Quantum decoris
Illustri in Sole!
Quam venusta es Luna!
Quam multo clara honore
Sidera fulgent!
Quam pulchra quaeque in orbe!
Epodos.
O quae perennis esca
Tam sanctas mentes pascit!
Praesto gratia et amor,
Praesto ver novum,
Praesto est fons perpes vitae.
Heic [Reg: Hic] Patriarchae cum Prophetis:
Heic [Reg: Hic] David,
Rex David, ille vates,
Cantans sonans adhuc aeternum DEUM.
O mel et dulce nectar!
O fortunatam sedem!
Haec voluptas, haec quies,
Haec meta, hic scopus
Nos hinc attrahunt recta in Paradisum.
ODE XVI.
QUID prodest homini immensas BOISSARDE lucrari
Totius orbis opes,
Intereaque animae iacturam nobilioris
Particulae facere?
Corpus mortale est, anima immortalis. Ubi quis
Hanc semel exitio
Incautus dederit, non illam divitis auri
Copia, non solidum
Argenti redimet pondus, nec lucida gemma,
Nec quod ab orbe novo
Advehitur mercis. Regum rex indigitetur [Reg: indigetetur]
Stultus, et arbitrio
Componat proprio imperitans per fasque nefasque
Quae velit aut iubeat:
Innocuos iugulet, Stygiasque releget ad oras
Barbara mancipia
Afrorum Indorumque suis pereuntia terris:
Non tamen hunc Phalarim
Turpis avarities, et amor sceleratur habendi
Eximet a Nemesis
Ultricis manibus. Moriere tyranne, tuamque
Non polus excipiet
Singultantem animam, sed Tartara. quisquis enim vim,
Multiplicesque neces
Et caedes stragesque nocens exercuit, ille
Concilio a superum
Exulat, infernis damnatus sedibus Orci.
Crediderim pol ego;
Vix eleemosynae, vix purgatorius ignis,
Missaque cum preculis [Reg: pergulis] ,
Tureve, lustralisve frequente adspergine [Reg: aspergine] lymphae;
Vix aliae species
Restituent superis. Caelestia, dum superamus,
Sollicitis animis
Quaerendum. nam qui solum terrestria curant,
Immemores animae,
Quo post fata abeat, scelerisne adstricta nefandi,
An rea flagitii
Nullius; heu quantum ambigitur, num destinet illos
Noxa patrata polo!
ODE XVII.
GRATIAS magnas tibi
Agam necesse est, mi DEUS, salutis
Auctor, et vitae dator;
Quod hancce, summo quam fere climacter
Pulsat herous gradu,
Videre lucem me facis beato
In solo superstitem.
Te quaeso, quaeso te, Pater benigne;
Da, quod aevi in posterum
Restat caduci, sic mihi teratur,
Ne tuis a laudibus
Quid deteratur: neve quod senectae
Additur meae, tuo
Id detrahatur tempus aptum honori.
Usque sim grate memor
Manasse de te, quicquid est boni in me:
Quicquid est in me mali,
Praevaricantis noxias Adami
Sapere culpas, et meas
Ipsius; in te qui tamen tuumque
Filium, inque spiritum
Peccare sanctum sponte non relabor.
Tute cor nosti meum,
Nostique mentem conscientiamque,
Et voluntatem tuae
Tam congruentem, quam boni tenacem,
Atque abhorrentem a malo.
Ignosce noxis; sique prava radix
Rursus heic [Reg: hic] repullulet,
Recide eamdem [Reg: eandem] : gratiaeque rivis
Irriga, bonas uti
Protrudat ultro germinum medullas.
Ceterum hoc a corpore
Averte morbos, et febrim, et dolorem
Exsecrandae arthritidis,
Luemque diram. Mens vigens sit usque
Sana sano in corpore.
Opes et aurum si mihi negasti,
Sanitatem ne nega.
Haec pluris esto quam de opes et aurum.
ODE XVIII.
QUO, quo tyrannorum usque malignitas
Crudelis, et trux ista hominum in genus
Immanitas se promovebit,
O Here summe, potens minorum
In orbe herorum? Quam furor hic diu
Durabit, et tam grandis atrocitas
Impune mensuram modumque,
Fas violans ita dium et humanum,
Excedet? Ah quid nos toties iuvat
Clamasse? quid toto vota, tot et preces
Fudisse? quid sanctum tribunal
Et gemitis et lacrimis replesse;
Si tu Gigantas non cohibes manu
Potentiori? Siccine nequiter
Istosce grassari furendo?
Siccine iura tuasque leges
IEHOVA temni? siccine filium
Tuum protervis calcibus impeti,
Ac (quantum in ipsis est) nec assis
Te fieri, nec herile Numen?
Atqui tenebat spes rata nos, fore ut
Compescere ires hanc petulantiam:
Multo sed ipsi elatiores
Et veniunt truculentiores.
Tigres creantur tigribus, et feris
Est in leaenis inque lupis patrum
Natura, nec mitis rapaci
Gignitur accipitri palumbus.
Retunde demum IOVA potentiam
Tot belluarum, dilaniantium
Greges inermes; vindicaque
Upilionis [Reg: Opilionis] ovile CHRISTI,
Care redemptum sanguine proprio.
An illius non sufficit hostia
Mactata, fiamus nisi ipsi
Victima caesa cruore fuso?
ODE XIX.
ADSERE o nobis DEUS
Gloriam verbi tui, et
Vim retunde immitium
Totque caedes hostium;
Qui tuum proh filium
CHRISTON [Reg: CHRISTUM] e throno suo
Dimovere tentant.
CHRISTE herorum here omnium,
Fac tuam potentiam
Strenue tandem exseras;
Et tuere haec agmina
Christiani nominis,
Te per omne ut saeculum
Laude prosequantur.
O patrone sontium,
Sancte Flatus, da tua
Plebs sit unis sensibus.
Quin et huc nobis ades
Sponte lucta in ultima.
Nosque duc ex vinculis
Mortis endo [Reg: in] vitam.
Hostium tentamina et
Coepta fac sint irrita:
Pessima illos perduit
Causa. Praecipes age
Turbine ad fossam dato,
Quam tuis fidelibus
Callide pararunt.
Sic reapse noverint,
Nempe sero, at serio;
Te DEUM nostratem adhuc
Vivere, atque adsistere
Fortiter gregi tuo,
Rite qui in te spem suam
Ac fidem locarint.
ODE XX.
BELLORUM heu moles Celtas Belgasque tot annos
Iam pressit, onerans sarcinis
Ponderibusque humeros
Et scapulas miserum; caedisque replevit acerbae
Provincias conterminas.
Praeda fuere Ubii,
Praeda Triboccum [Reg: Tribocum] agri. Damna inter talia Martis.
Damna a Palatinis plagis
Tu DEUS armipotens
Averruncasti, nos tutos passus amica
Quiete et otio frui.
Has tua dona, tua
Munera solius cognoscimus atque fatemur.
Rationem habere te precum
Ore animoque pio
Fusarum, CHRISTIque fideliter allatarum
Tuas ad aures nomine,
Quis dubitet? sed enim
Mitis et adfectu clemens pia vota paterno
Respicere ab antiquo soles;
Sanctaque concilia
Orantes ad te tendentum supplice palmas
Sermone inaudis, ac lubens
Annuis alme Pater
Tot desideriis, et suspiratibus haustis
Ex cordis intimo angulo.
Porro etiam petimus,
Ut, quoniam attiguis populis contage maligna
Crudele virus imminet,
Finitimos in agros
Et pagos villasque et in oppida serpere suetum;
Digneris hoc avertere
Virus, et hancce luem
Urbibus a nostri Ducis, et tua sacra, et asyla, et
Fidem orthodoxam serio,
Instar avi et patrui,
Propagantis, et adversus molimina Cacum
Defensitantis acriter.
Praecipue incolumis
Salvaque sit, sedes Ducis, Haidelberga precamur,
Ubi aula, ubi est Academia,
Flosque bonorum hominum,
Totque animae insignes in relligione decenti
Rite educatae. Saepius
Ante tibi meritas
Egimus ut grates, ita posthac semper agemus,
A mentis ingratae procul
Crimine sepositi.
Ac mores nostri sic instituentur, ut horum
Tuis nec hilum legibus
Atque magisteriis
Discrepet. Hoc ut quisque tibi valeamus ad unguem
Praestare, sancti Flaminis
Nos rege praesidio,
Omne opus in nobis operante salubre bonumque.
Hac ope carendo, nil veter
Iste homo quit facere.
ODE XXI.
QUID me futurum est? quem sequar? aut quibus
Utar ministris? quos Aborigenes [Reg: Aborigines]
Auctore fato mancipatos
In mea iura fidemque cogam?
Instinctus acri Numinis impetu
Velis equisque obnoxius urgeor,
Citis ut Argo impulsa flabris,
Aesonidae fabricata iussu.
En sponte magnum velleris aurei
Se munus offert! Collige, collige
Vires, patrum antiquata virtus,
Armisonasque recens catervas
Tubae ad canores instrue. Quod diu
Desideratum est, optime maxime
IEHOVA, nunc id comprobavit
Exitus. En nova saeculorum
Cursura, et ordo! Iam nova gignitur
Aetas, et auro gemma amat inseri:
Iam prisca LIBERTAS, et arctae
Nexus amicitiae valescit.
Iacent Tyranni. Non fluet amplius
Amnis cruentus, nec misere pios
Cremabit ignis Antichristi,
Immeritosve necabit ensis.
Idola flammis fanaque edacibus
Consumpta: ventres, pondus inutile
Terrae, perempti; Flaminesque
Sacrificique pyra rogali
Omnes ad unum pro meritis suis
Digne expiati. Bestia septiceps
Illa et decemcornis, potensque
Turris iit Babylonque pessum.
Manu IEHOVAE vindice perditos
Videmus hostes. Hoccine tum fuit,
Aquas quod Euphrates Eous
Sisteret, in medioque nostris
Transgressum amicis linqueret alveo,
Item regressum? Quas tibi gratias
Agamus hymno militari,
Armipotens DEUS ille IOVA?
Serva Dynasten, serva age filium,
Serva nepotes. nempe viam paras,
Supreme, venturis AMOENO
Regibus ex oriente Solis;
Quorum ducatus sospes ad ultimam
Terrae senectam duret, et integras
Conservet aeternumque firmet
Aureolae Pietatis aras.
Sic mente fixum est. O ter et amplius
Felice natum sidere; sabbathum
Mundi, per annos mille, quisquis
Vivet amans reverensque CHRISTI!
ODE I.
PATER Deorum maxime, quam diu
Longinquus erro sic procul exteris
Vager peregrinans in oris?
Quam requiete diu carebit
Cursus iuventae iam prope perditae?
Nusquam domi sum: nusquam ero forsitan.
Hinc inde versus palor, instar
Lanigerae pecudis, relictae
In aviarum vertice rupium
Lupis rapinae. quamquam ubi patrium
Flumen, Salimve illi propinquum,
Aut celebrata fluenta Maeni
Demum revisam; cuius ad aureas
Ripas ademptorum ossa parentium
Binis quiescunt in sepulchris:
Quid pretii capiam reversus
Aut commodi? quae praemia consequar?
In orbe toto (scis Here) quantus est,
Nil mi relictum, quod paterno
Dicere iure meum potis sim,
Ac ne quidem unae pulverem arenulae,
Quamvis minutae. spe nihilo minus
Ingente sustentor levorque
Mentem animi, fore, pauperatam
Bonis dehinc ut stirpem opulentibus
Dites, egenamque auxilio tuo
Iuves, Idumaeaeque palmae
More eadem facias virescat.
Si corda gessi fraude carentia,
Si te invocavi cum prece fervida;
Hoc spero te mi redditurum
Pro pietate mea lubenter.
Dabis manentem, qui placeat, locum:
Dabis cupita posse frui RHODE,
Nympha (quod o faustum sit oro)
Legitime mihi coniuganda,
Quando offeret se commoda qualitas,
Occasioque et Fors melior. Dabis
Quidquid necesse est, ad quiete
Turbida pertolerandum in huius
Vitae procellis. Quin dabis insuper
Perenne nomen ferre propagini
Quondam educandae, gloriaeque
Materiem patris aemulandae.
Te praebitorem scilicet omnium
Nosco bonorum; non quasi debito,
Sed gratia stricte obligatum
His, tua queis [Reg: quibus] solide recepsti
Iuratus amplae munera dexterae.
His fretus, abs te non ego quidlibet
Sedatus exspectem, quod atque
Corporis atque animae sit in rem?
Tristisque [(reading uncertain: faded)] nonnumquam asper opem soles
Causas ob aequas. Instet idoneum
Tempus, peropportuna tandem
Sollicitis venit aura votis.
ODE II.
EC CVI repertam strenua se dabit
Virago? Gemmis haec pretiosior
Carbunculisque est, Indicosque
Longe adeo superat lapillos.
Confisa tali coniuge nititur
Tuto mariti mens: sed enim domi
Nullius hunc victus egentem
Aut spolii uncta sinit supellex.
Queiscumque [Reg: Quibuscumque] rebus vel meritis viro
Scit commodare, his commodat; et male
De eo mereri praecavet, quam
Vita diu fugitiva durat.
Potissime ille lanitium frequens,
Et tela curae est linea, daedalae
Opus Minervae. O quae voluptas
Se digitis operantis addit!
Hanc institorum dic similem rati,
Fluctu remenso velivoli maris,
Aromata et farra atque merces
Barbaricas procul advehenti.
Nox atra surgentem adspicit; hinc suae
Dantem familiae, cuius egent, cibum
Demensum, et ancillis laborum
Distribuentem hiemale pensum.
De fundo emendo cogitat, emptaque
Heredia auctat; pangere vineam
Edocta, de quaestu lucelli,
Quem peperere manus fideles.
Succincta lumbos robore masculo
Perfert laborem fortiter, otio
Infensa; et exaptos lacertos
Firma, operam peragit virilem.
Experta sentit, quam bene commodus
Sit mercimonI fructus idonei:
Eoque inexstinctam ipsa pernox
Cynthia crebra videt lucernam.
En, ut referctas staminibus colus
Manu prehensans, verticulum rotat!
En, ut rotundum turbinatim
Pollice torquet agente fusum!
Volam misericors pandere pauperi
Stipem roganti gaudet, et indigo
Rerumque egeno porgit [Reg: porrigit] ultro
Munificae emolumenta dextrae.
Brumalis acri solstitii a nive
Geluque vernis non metuit suis:
Quippe hosce vernas universos
Laena duplex amicit per algum.
Sibi tapetes ipsa facit, facit
Cadurca, et auro stragula textili.
Huic alba byssus, muricisque
Purpura tincta cruore, vestis.
Quin et vir eius perceleber cluet,
Decorus ostro, in limine curiae;
Ubi senatorum urbicorum
Pompa sedet celebri paratu.
Miro elaborat pectine sindonas,
Acuque pingit, vendibiles: item
Negotiatori lucroso
Cingula suppeditat emenda.
At Fortitudo et conspicuus Decor
Gestamen olli; magnanima est enim:
Risura vel lucem supremam,
Quidquid et acciderit sinistri.
Numquam nisi ampla cum sapientia
Fauces resolvit. Lex pietatis, a
Benignitatis disciplina
Tota adeo ora sibi occupavit.
Attenta rebus singula providet,
Considerando rite Laris statum;
Nullius umquam segnitatis
Insimulata comesse panem.
Honore surgunt illice filii,
Matrem et beatam publicitus ferunt;
Talemque coniux clarus ornat
Laudibus eximiis maritam.
Multae paratis divitiis nurus
Fecere pol rem strenue et impigre:
Ast una tu trascendis [Reg: transcendis] illas
Indole et ingenio arteque omnes.
Falsum profecto gratia, vanum item
Haec pulchritudo. sed mulier, DEI
Timens IEHOVAE, laude multa
Ante alias venit evehenda.
Proin reddite illi de manuum uberi
Fructu suarum, prout meruit labos [Reg: labor] :
Illamque virtutes senaclis [Reg: senaculis]
In mediis propriae usque clarent.
ODE III.
SI tempus est IEHOVA, si nunc tempus est.
Ut post labores tot molestiasque,
Post dura tot belli et viarum,
Nanciscar aliquod otium,
Tranquilliore postus in vitae statu,
Meaeque res sint in vado atque portu:
Fac compos huius sim petiti,
Quo liberalem coniugem
Amabilemque praeter omnes impetrem.
Tuapte nempe haec in manu, IEHOVA,
Et in potestate est; ut ipse
Etiam, te abuno pendulus.
Impone quaeso utriusque fata in lancibus;
Et praevalentis ponderis stateram
Examina, vitaeque cursum.
Ad me quod attinet, senex
Canusque fio. sed parem tu laureae,
Parem virenti me vietum olivae
Praestare nosti. Quin senectam
Vegetae instar aquilae tu novo
Modo recentas, et facis iuvenescere
Sollerter artus debiles, et aevum
Delumbe compensas vigore,
Et sanitate marcidum.
Moriarne caelebs, prolis expers masculae?
Mecumque virtus interibit omnis?
Omne interibit nomen? O fac
Tandem, fac obsecro DEUS,
Ut invenire desinatam illam toro
Possim maritam. Praevius mihi est
Caelestis ales, meque in aulam
Tapete pictam ducito,
Ubi illa commoratur. Eccui sit bono
Marem esse solum? Tu quidem profecto
Sententiam pronuntiasti,
Non recte habere, si torus
Consorte careat. Ergo prompta ex gratia
Accommodatum des mihi roganti
Benignus adiumentum, amice
Quicum residuum aevi teram.
ODE IV.
OMNIPOTENS IEHOVA,
Auctor humani generis, qui mare feminaque
Cum pietate iunctis,
Numine icisti proprio coniugiale pactum;
Si satis ah superque,
Septies septem fluidam vitam agitans per annos,
Cum gemitu profundo,
Atque anhelanti nimium pectore transii aevum,
Purpuream RHODANTHEN
Ambiens: tandem fac amans compos eam cupitae
Coniugis. haud opum vim
Postulo magnam, nec hians appeto avarus aurum,
Nec pretiosioris
Quaerito ganzae cumulos. Sit pia, sit modesta,
Sit facilis, sit aequa,
Sit viro iucunda; domum remque probe procuret:
Hoc peto. Da, quod opto;
Da Pater. nam quid toties erro vagus peragrem
Triste solum, salumque
Navigem? Metam gravium pone mihi laborum.
ODE V.
SI mille messes ante oculos tuos,
Hesterna ceu lux, quae fugiens iit,
O IOVA, nec plures videntur:
Quantulacumque fuisse credam
Haec dena vitae lustra meae, quibus
Exspecto caelebs dimidium mei
Quondam futuram? Nos homilli
Ferre videmur iniquiore
Moram supinam mente, et idoneum
Quodcumque tempus fingimus, aethero
Volvendum aprico. sed facultas
Te penes estque fuitque eritque
In omne saeclum. Currite, currite
(Dixti) rotato sidera vertice,
Dum fata ab aeterno satoris
Consilio stipulata certam
Horam reducant, qua thalamum sui
Dilecta consors exhilaret virum,
Piamque natorum propagem
Educet in gremio fideli.
Quando futurum est, mi DEUS, ut meam
Spectem maritam lumine vivido,
Florentis instar vitis horum
Adlatus innocuum Penatum,
Vigere fecundam; et quasi termites
Novos olivae mutua pignera
Vernare, quae mensae rotundum
Ordine circuitum coronent?
O me beatum, si metuens tui
Amansque dicar, semper inambulans
Vestigiorum calle recto,
Rite sequi tua iussa doctus!
Nam veram apisci nemo reor potest
Felicitatem, sit nisi numinis
Cultor, modestorumque morum
Et teretis studiosus aequi.
ODE VI.
HANC solitatem caelibisque taedium
Mutare vitae molior
Consorte thalami. Tute mi DEUS, DEUS
Ter optime et ter maxime,
Molimen hoc fac prospere et fauste cadat,
Tuo auspicandum numine.
Sit absque te; nil faustum erit, nil prosperum.
Quapropter oro, quam prece
Orare possum maxima, coeptis bonos
Ut subministres exitus.
Hoc vere ducar, spiritu instinctus tuo,
Conclave in illud splendidum,
Ubi illa virgo degit, aeterno mihi
Iungenda lecti foedere.
Nanciscar illam post tot aevi incommoda,
Post tot tumultus bellaque
Caedesque cladesque, et ruinas urbium, et
Eversiones gentium.
Humanitus si fata vitet computem,
En iam senectus appetit.
Redire pulchrae ver iuventutis nequit,
Nequit redire mascula
Virtus; tametsi tu senium, aquilae modo,
Renovare vetulis calleas,
Hominesque canos instar Atthidos arboris
Laurique semper floridae
Vigere facias. Nil tibi praescribere
Ausim, nec utique debeam
Possimve. saltem miserearis obsecro
Animi huius oppido anxii,
PATER benigne. Da mihi sociam tori,
Da quaeso mihi partem mei.
Morarum abunde est. ne recrastina dies,
Menses, et annos tam diu.
Alias, medullas arefactus intimas,
Siccesco more cochleae.
ODE VII.
EXCELSISSIME caelitum,
In cuius valida singula sunt manu
Quae sunt, quaeque fuere,
Et quae post aliis erunt
Annis; si memor es, IOVA potens, mei,
Audi quaeso precantem,
Audi quaeso videque me,
Quantis accumuler questubus, anxia
Curis corda peresus.
Ah ah, non satis est morae?
Ah ah, non satis est temporis abditi,
Ex quo destituit me
Nudum perpera solitas?
Ingratam remove quaeso molestiam,
Et tot taedia vitae;
Concedens, ut idoneam
Nanciscar thalami foedere coniugem,
Qua cum sospite sospes
Aevi quod superest agam,
Et te concelebrem laudibus, omnium
Quas exopto datorem
(Dum ne tu renuas) opum.
Quod si tot meritis adficis, ac quidem
Ut planum est perabunde,
Mortales nocuum genus:
Ah uni negitas cur mihi gratiam
Illam, illumque favorem?
Promitto tibi me fore
Gratumque et memorem, dum tuus hos reget
Vivax spiritus arius.
ODE VIII.
ABBA, mi pater, obsecro
Exaudi calidas quas itero preces,
Imo cordis ab angulo.
Tu scis ante quidem, scis liquidissimo,
Quid supplex toties petam:
Verum cum adsiduas protrahar in moras,
Rursus sollicito tuam
Maiestatem, avida spe cupientior,
Nimirum fore, quo meis
Votis tandem aliqua (nam potes) annuas.
En, ut triste cor anxium est!
En, ut viscera hians pulsat anhelitus!
Ut suspiria liberum
Intercludere avent gutturis exitum!
Non in me positum est, uti
Quod posco propriis viribus impetrem.
Donum solius est tuum,
Diae si numerem munera gratiae,
Ex largi venientia
Ubertate penus. Te locupletior
Nemo est, nemo paratior
Indulsisse bonis plurima commoda,
Vitae huius quibus indiget
Usus. Da sociam legitimi tori;
Da, quam nemo dare est potis
Unquam [Reg: Umquam] , tu nisi eam ceu digito mihi
Ostendas, et Habe tibi
Hanc, aias, senii praesidium tui.
Etsi promerui, pater,
Ut prives inopem parte sua; tamen
Spero, plus mihi gratiae
Cessurum, ut bonus es; quam violentiae,
Ut simque et fuerim malus.
Quare vel semel hoc exhilarato cor,
Sancto a numine pendulum.
Grates pro meritis perpetuas agam.
ODE IX.
RERUM mearum sollicitus vicem,
Moraeque longae praenimis anxius,
Cum praenitentes obtulisset
Tot viduas mihi virginesque
Fortuna; nec non turba sodalium
Frequenter instans, ut sociam tori
Vitaeque tandem quaeritarem,
Omnimode miseri obtudisset
Procantis aures: nocte ego quapiam
Dormitum iturus, post aditum prece
Sueta IEHOVAM, sic in astra
Exoneravi iterum querelam.
Eheu gementum sensile cordium
Solamen, ecquo se tua mi Pater
Clementia avertit, quod omnes
Cum placide soleas vocantes
Audire, solum me videare tu
Retro repulsum negligere, et minus
Favere votis, teste Luna
Soleque multimodis profusis?
Non visa, non me somnia adinstruunt
Divina, quorsus sint mihi lumina
Vertenda, quaerendo maritam;
Quorsus ad illam iter auspicato
Emetiendum. Si pateris, rogem;
Rogo (sed audax et temerarius
Sim, qui nec attentanda tentem,
Nec rogitanda rogem) tametsi
Rogo, volens ut signo aliquo rudem
Et simplicem me, sive aliquo indice
Praelustriori et lusciosum et
Indocilem erudias aperte.
Ex hoc videbo, te genitor mei
Ardente cur a tangier. Hactenus.
Proserpsit actutum in quietos
Perplacide sopor udus artus.
Mane ante lucem tale oculis meis,
Vere exhibendum postmodo, somnium
IOVA appararat. nam videbar
Ire mihi peregre viator,
Et appropinquare ad celeberrimas
Iordanis undas. Haereo. Portitor
Heic [Reg: Hic] nullus usquam, nulla linter.
Angelus ecce vocare vatem
Trans flumen adstans, cui latus alterum
Stipare virgo; meque cito iubens
Ad se venire. huic ipse contra:
Quei veniam, mediis carensque et
Nare imperitus? Te modo crede aque,
Respondit. Undis mergerer, inquio.
Nequaquam, ait. sic esto. Crede
Te modo aquae. Gero morem, et intro
Flumen: nec udus fit mihi pes aquae
Madore, sicco sed pede transeo.
Tunc virginem illam permodestam
Aliger aetherius Poete
Despondit; at mi serta virentia
Dat virgo. POSTHI, nunc mihi somnium
Clara. Profecto veritatis
Heic [Reg: Hic] aliquid latet ominose.
ODE X.
HAECNE est, obsecro, mi DEUS;
Haecne est, quam thalamo iungere destinas,
Exoptata RHODANTHE?
Certe est. Haud animi, puto,
Fallar. te siquidem semper habet mei
Cura et sollicitudo.
Ut mirabilis, ut sagax,
Ut valde es sapiens? Quaero ego longius
Indagoque maritam;
Atque ipsa est propior tamen,
Quam mens praecipiat. Quare age fac tori
Sancta lege ligemur.
Quam tu das, Pater optime,
Hanc ducam, senio perfugium meo.
Unam hanc unice amabo;
Laudes et tibi maximas
Voti compos agam, quod calidas preces
Et suspiria cordis
Non fastidieris mei,
Nec me respueris sollicite anxium
Ob conubia Nymphe.
Ergo quam mihi coniugem
Monstrasti, fac eam protinus impetrem;
Compensaque molestas
Iugi laetitia moras,
Quas tam difficili tempore pertuli.
Promitto tibi gratam
Mentem. fas etenim est, uti
Acceptum referam grande opus hoc tuum
Rector magne favori.
ODE. XI.
HACTENUS promota negotii
Coniugalis foedera sunt, uti
Spem sibi conceperit optimam
Fixa mens, fore nempe
Ut brevi castam potiar RHODEN,
Quam tot et tantis procus ambio
Pectoris votis. Rata sint, rata
Sint precor mea vota,
Mi DEUS; dum ne vocitanda ea
Forte dissentanea quis tua
A voluntate autumet, aut minus
Congruentia fatis.
Quicquid aeterna serie ordinis
Constitutum est, fiat oportet; et
Sic necesse est id fieri, prout
Sanxit alta potestas
Numinis. Proin nil aliud peto,
Tute quam quod me petere incitas
Obvio instinctu. Tibi provido
Cura creditur omnis,
Omnis in te reicitur [Reg: reicitur] metus,
Et quod usquam est sollicitudinis.
Ingemiscens prae querimoniis
Ructo more columbe
Turturisve umbratilis. At magis
Comprobabis credo silentium,
IOVA. muto namque silentio
Spes idonea gaudet.
ODE XII.
TEMPUS en velox nimis appropinquat,
Nuptiis nostris HERE destinatum;
Nempe Septembris peragenda lux vi-
Gesima quarta
Gaudio pompaque celebriore.
Fac dies purus, nitidusque Paean
Luceat, sint et sine nube et imbre
Aetheris aurae:
Qualis est dies hodiernus, expers
Faecis, et densae nebulositatis.
Hoc ego sponsus, Pater alme, et ipsa
Sponsa rogamus,
Mente devoti tibi sanctiore.
Antecedentem simul et sequentem
Si iubes nobis parili exoriri
Lumine Solem;
Est, ut ingentes habeamus ambo
Debite grates tibi, perbenigne
Mi DEUS. nam signa per haec favoris
Munera largi
Cernere est, quae dasque dabisque posthac.
Clara nimirum exhilarare mentes
Lux solet; contra tenebrosa et atra
Reddere tristes.
ODE XIII.
FRACTUM querelis atque doloribus,
Ob non repertum dimidium mei,
Tandem creator summe rerum,
Omnivagas miserate curas,
Me reddidisti non modo compotem
Voti, sed ipsam sic mihi vinculo
Connexuisti forte Nympham,
Nemo hominum queat ut solutum
Istud dare unquam [Reg: umquam] , nec male rumpere,
Quamvis torosis vicerit Herculem
Palmis, leoninove magnos
Robore Manoidae lacertos.
En acqiesco planitus in tui
Pater favoris simplice gratia.
Sane perissem, ni benignis
Meque meosque oculis labores
Dignatus esses respicere, et lubens
Vitae dedisses auxilium mee.
Quapropter acceptum tibi uni,
Quicquid id est meriti bonique,
Feram necesse est. Uxor amabilis
Et bella iam mi contigit, unicum
Solamen adversis et arctis
Rebus, et huic capiti albicanti.
Cor proinde laetum est atque hilare oppido,
Quod mole praegrandi exonerarier [Reg: exonerari]
Demum volebas, ne gravatum
Praenimis anxietas acerba
Pessum ruina praecipiti daret,
Ut grando ramos deicit [Reg: deicit] arborum;
Culmosque frumenti colonum
Spem quatit, uviferasque vites.
Agnosco praesentem ex superis opem.
Hinc rite grates concipio intima
In mente, devotusque tempus
Numini in omne tuo vigesce.
ODE XIIII.
COR mihi laetum est hilarumque abunde,
In voluptates licitas amoris
Rite diffusum: quia tu serenis
Exhilarasti
Gaudiis pectus, Pater o supreme,
Nubiumque intus nigra dispulisti.
Antea mentem, lapidis molaris
More, gravabant
Sarcinae curarum onerosiores,
Ac mori in me ipso penitus videbar:
Ecce nunc omni relevatus aegro,
Quod mihi rosit
Anxium morsu iecur ulceroso,
Ruminor sancti benefacta larga
Numinis, diumque cano favorem;
Quo praeeunte
Virginem bellam mihi copulasti
Et probam castamque, bonaque natam
Matre, perdoctoque bonoque patre.
Dos licet ampla
Disit, et censum locupletiorem
Nesciant anni; tamen AEMILILLAM
Divitem putabo satis superque,
Meque beatum,
Quod pari flagramus amore, et una
Mens inest, unusque animus, fidesque
Una in ambobus, similique sidus
Sidere gaudet,
Per domos caeli thema coniugante.
Nempe persuasum est mihi, et evidenter.
Non sine arcana ratione fati
Singula facta.
Tu mihi porro, Pater alme, et illi
Hunc precor serves animum propritim.
Praestat hic Indis animus lapillis.
Praestat et auro.
ODE XV.
HEV, nequiorum tantum hominum est, in his
Grassantium oris praecipue, quibus
Florere sacrosancta debet
Relligio, pietasque dia;
Ut polluant sese artibus impiae
Plenis cicutae, et Cerberea litis
Spuma, venenatisque sucis,
Pestifer aeque cruore ranae?
Haec nempe monstra, et dira catharmata
Portentaque, atri vi Cacodaemonis
Acta in furorem noxialem, et
Horrificam rabiem nocendi,
Queiscumque [Reg: Quibuscumque] possint (grande nefas) modis,
Ardent recentes laedere coniuges;
Viroque tollunt acre robur,
Et subolis minuunt propagem.
Defende virus tale mihi et mee.
Sacro ligatis foedere, mi Pater.
Nos redde tutos fascinantum a
Murmure, vipereaque lingua;
Et mitte sanctum desuper Angelum
Caduceo insignem, et medicamine
Non artis humanae, sed alta
Lacteoli e regione callis
Digne recepto. Quis melius poli
De sede nobis Antidotum ferat?
Collo quis amolimina addat
Pectoribusque potentiora?
Amolimina] Amuleta intelligit,
ODE XVI.
ECCE consortem thalami dedisti:
Da quoque o, quodcumque opus est ad aevi
Huius aerumnam, et toleranda fluxae
Aspera vitae,
Mi Pater, curas miserate nostras.
Dein fac, ut fecunda marita lectum
Vitis in morem beet, uvulento
Munere plene.
Termitum pares oleae vigescant
Liberi, mensaeque latus coronent.
Inter hos princeps mihi natus esto,
AEMYLIIque
Nomen e sacro referat lavacro,
Stirpis augmentum, patris atque matris
Gaudium, Francaque virili in aevo
Gloria terre.
Discat in primis elementa cultus
Mystici, et verae pietatis usum;
Qualis in templis viget ad Lemanni
Stagna Nicrumque
Flumen, abstersis maculis et atra
Nube, quas superstitio profanum
Pluris, ac lucem nitidosque Soles,
Aestimat amens.
Ceterum per te et tua dona vivam,
Mitis o clemensque DEUS, pieque
Uxor haec mecum diuturniores
Exigat annos.
ODE XVII.
FATUM, supremi prolubium IOVIS,
Statera dextrae quod regit arbitrae,
Fallacis expers atque fraudis
Atque doli, neque nutat unquam [Reg: umquam] ,
Nec mutat hilum; sed variabiles
Dis pensat aequo momine tam vices
Quam tempora, et labentis aevi
Praepetibus celerata pennis
Volvente caelo remigia annua:
Te vota demum iugiter in mea
Precesque descendisse fusas,
Publicitus digitoque trino
Surgente testor. nam mihi quam DEUS
Praedestinavit iungere coniugem,
Iunxit, maritalique seris
Foedere consociavit annis;
Quicum quod aevi mi reliquum est agens
Bene ac beate, pignera procreem
Lecti pudici, sanguinisque
Progeniem videam paterni
Saeclo futuro. Non temere illud est,
DEI voluntas quidquid ab omnium
Longe remotum cogitatu
Praestituit cata, perficitque
Tandem sine ullis, subdere quas homo
Possit, querelis. Proinde ego me lubens
Agnosco damnatumque voti,
Mancupioque [Reg: Mancipioque] datum IEHOVAE.
ODE XVIII.
ANNVI luctus redeunt, marita:
O crucem CHRISTI meditare mecum,
Quosque perpessus fuit ille dira
Morte dolores,
Nos ut aeterna a nece liberaret,
Inque caelestem patris expiatos
Poneret sedem, nova regna privo
Parta cruore
Adserens. Mundat cruor eius omne
Omnium nefas, lavit omne sanguis
Fusus erratum, scelerumque noxas
Diluit omnes:
Omnium, dico, quot in hunc IESUM
Spem locant certamque fidem, sibique
Applicant huius meritum, beato
Munere freti.
Innocens ritu pecudis necande
Ductus ad caedem est, et ut agnus ille
Ante tonsorem, placido silens ob-
Mutuit ore.
Is tot ob peccata hominum peremptus
Atque contusus, luit heu reorum
Debitas poenas, peperitque nobis
Rite salutem.
Admonet leti sacra nos synaxis,
Membra qua fracta heu laceros et artus
Sumimus, sparsique cruoris haustu
Corda rigamus,
Spiritu et vita recreati abunde.
Quippe nos iubet memores sui esse
Hoc modo, talemque referre grato
Pectore mortem,
Usque dum claras redeat per auras,
Cinctus alari numero Angelorum,
Iura defunctis sua, iura adaeque
Cernere vivis.
ODE XIX.
IN concionem sedula quod venis,
Auditum aperte sancta voluminum
Oracla priscorum, bene hercle
Atque pie facis, o marita;
Facisque recte, Biblia quod domi
Perdiligenter commeditans legis,
DEI voluntatem inde discens
Iussaque non violanda cuiquam.
Postrema nec pars relligionis [Reg: religionis] est.
In cantilensi spiritualibus
Psalmisque et hymnis Christianum
Adsiduo recreare pectus.
Nae grata IOVAE est mens pietatem amans,
Viamque certam, qua petimus poli
Convexa, fidentesque CHRISTO
Concilium penetramus altum.
Tu perge recta. Quaeso DEUM, tibi
Ut cor sacrati Flaminis imbuat
Aura, tenebrosasque fusci
Luce suapte animi latebras
Illustret; ac si quod dubium in fide
Fors orthodoxa te teneat vago
Errore perplexam, recludat
Illud, et ambiguam reducat
Sensus ad aequos. Praecipue sacrae
Mysterium quod munificum attinet
Cenae, putato creditoque
Ese animae ambrosiam atque nectar,
Non huius autem corporis; et supra
Caelum elevatam surrigito ardue
Devota mentem. Scandit una
Solaque mens superos ad axes.
ODE XX.
COMMODAE si quos habitationis
Sede donavit DEUS, haec eidem
Mente gratae accepta venit ferenda.
Ceu bona cuncta,
Praebitor queis [Reg: quibus] nos cumulat benignus
Semper, indignos licet, oblitosque
Turpiter foedeque (negetne quisquam?)
Sordibus atris
Criminum; et contagis Adamicae sic
Labe pollutos, ut in alta caeli
Astra vix heu semioculum audeamus
Tollere sursum.
En salutares datur inter hortos
Mi locus, vernas et amoenitates:
Quod DEO grates habeo, precorque
Ut mihi cedat
Commodo, cedat quoque sanitati
Corporis, laetaeque animi quieti.
Vivat heic [Reg: hic] mecum mea nupta sospes,
Et colat una
Has suburbani illecebras vireti
Vere iucundo, memor omne solo
A DEO manare bonum, brevisque
Commoda vite.
AD DEUM.
Petit, ut partum uxoris fortunet, stellas secundas
ordinet, dolores puerperii leniat.
ODE XXI.
HOC me beasti munere, mi DEUS,
Ex singularis pignore gratiis,
Praegnans ut a me dulcis uxor
Nunc uterum ferat octimestrem,
Fetumque vivum sentiat. Auguror
Certo, daturum te mihi filium,
Cui nomen ad baptisma sacrum
AEMILIO facere audiamur.
Agnosco donum scilicet hoc tuum;
Quaesoque dium numen, ut et dehinc
Dignere porro prosperare
Auspicio meliore partum,
Et matre salva et sospite filio.
Mecum euge vivant ambo superstites,
Hic gaudium effeto parenti,
Illa seni columen marito.
Unum rogari te patere insuper,
Rerum creator. Quandoquidem unicus
Mirator e paucis Olympi
Astriferi clueo, nec ipse
Frustra nitenti luce micantia
Tot signa fixti caeruleo in polo,
Nascentium omnino universo in
Orbe hominum et pecudum, alitumque
Nantumque in undis saecula quae suo
Lapsuque et ortu perpete temperent,
Cunctisque terrae succulentum
Seminibus tribuant vigorem:
Da, Sol coruscans Lunaque, principes
Splendentiores aetheris ignium,
Felice per caelum Planetis
Cum reliquis positu nitescant,
Horoscopumque et cardinis angulos
Servent iniquo a turbine liberos,
Cum partitudo prole adaucta
Appetet, aureolas relaxans
Infantem in auras. namque etiam meo
Natali abunde prospera sidera
Lucere fecisti IEHOVA.
Da precibus quoque, mitigentur
Acres dolores, queis cruciarier [Reg: cruciari]
Immane quantum mole puerperas
Urgente iussisti severus,
Unius ob genitricis EVAE
Noxam expiandam. Primus hic est agon.
Primique nixus est tibi mas tener
Devotus. ergo primum agona,
Primum age rite marem secunda.
ODE XXII.
EN, preces nostras DEUS audiisti,
Compotes voti quoque reddidisti
Meque coniugemque, data has in auras
Prole virili.
Laetius quid me modo vivit uno?
Mater haud ultra meminit dolorum.
Conspicans blandis oculis tenelli
Vulta [Reg: vultus] puelli.
Ore quo grates peragam decentes,
Pro tua in nostrum bonitate semen?
Quo tuas hymno celebrem, IEHOVA
Maxime, laudes?
Gratiae solius enim et favoris
Est tui, mitis Pater atque clemens.
Huic quod infanti facilem dedisti
Providus ortum.
Vivat o longos utinam superstes
In dies, carosque hilaret parentes.
Hinc tuas leges, tua iussa primis
Imbibat annis,
Audiens dicto puer, atque CHRISTO
Semper auscultans, monitisqus parens.
Hoc uti fiat, puerum sacrato
Flamine dona.
Adde custodem Genium, precamur.
Illius vitae. comes administer
Plurima avertit miseris homillis
Damna cavendo.
ODE XXIII.
TINGVENDUS almo est AEMILIUS sacrae
Liquore lymphae, filiolus tener;
Ut Christianorum ille fert mos,
Lege adeo veteri institutus.
Sese patronam vox pia Principis
Et advocatam pollicita est mihi,
Baptisma ad hoc PLESSENE praesto
Te venerande iubens adesse,
Vices gerentem munifici Ducis,
Fideque firma pro pueri vaga
Spondentem animula. Quare adesto
Promptius huc age alacriusque,
Quo vatis istaec mens tua amantior
Ardentiorque est. Haec aqua sanguinem
CHRISTI repraesentat, lavantem
Taetra ab Adamigeno reatu
Contracta peccata, et nece perditos
Instaurat aeternam ad superi chori
Vitam, et beatas mansiones;
Si modo crediderimus amplis
CHRISTI receptis haud dubia fide.
Per hoc lavacrum consepelimur in
Mortem professam, surgimusque
Rursum ab ea sociae ad salutem
Consortionis, diaque foedera,
Caelesti in aula iustifici Patris
Explenda, post mundum igne sero
Purificatum, animasque in ipsa
Olim reversas corpora, mortuis
Orco excitatis. Haec mihi talia
Consideranti voce pacta
Adstipulare; meoque testis
PLESSENE nato, sicubi rere opus,
Post fata patris (nam moriar brevi
Fortasse) cense ruminanda,
Inque animi revocanda mentem.
Non hoc in orbe est patria civitas,
Sed supra Olympum quaerere eam decet.
Possessio erciscunda [Reg: herciscunda] tantum
Accidit ista piis probisque
Electiori de grege. Pars gregis
Huiusce quisquis teste libro cluet,
Heres adibit sempiternae
Commoda floridiora vite.
ODE XXIIII.
PVERULE pie, bone Puerule, genite Maria.
DEUS et homule pariter, honor et
Decus et amor humigenum;
Tibi voveo, tibi dico sacroque Domine pumilum.
Familia tua recipiet eum
Cupida, vice socioli.
Fac animula vagula teneraque (rogo) gracilimi
Vigeat age vegeta pueruli.
Modo nivea peperit im [Reg: in]
RHODIOLA, vacua gravis oneris. onus enim utero
Tua quoque tumidigrada genitrix
Tulit; humilis, at alacris
Stabulicola, sene comite simul. Asine rudior,
Camureque iugigerule, duo vos
Repetere memoriter id
Solyma meminerit, itidem alio loco memineris:
Pretia ubi manus Arabia Magum
Tria capere dedit ei,
Pol opipara pretia nimis; ubi fera gladia nil
Reverita perimere puerulos,
Nece miseriter obita.
Adeo trucia trucis odiaque labraque poterat
Phalaridis adigere temeriter
Scelus avido animo aditum.
Pharia properiter ibi fuga dat aliquem inopibus
Larem; et opica latibula facit in-
Columia Genius iens
Simul itinere, mala reciproca memor in alia
Retrahere capita, merita licet
Minus ea luere mala:
Quibus ubi proba piaque premitur ita temere gens;
Fremerene ibi furereque superum ob
Stata rataque decuerit?
Initia dubia varia male licet habuerint;
Alta sequitur aliaque via,
Melior item et hilarior
Scopus. Igitur age bone pieque Puerule, bonum
(Prece tibi utique lito) puerulum
Cara vigilia Genii
Tegat oculitus: et ubi iuvenis erit, et ubi vir;
Fac age duce comiteque Genio
Studeat agere, quod erit
Tibi volupe [Reg: volup] . metuat item et amet animitus herum.
Tua volo cupioque iuga ferat:
Vitia fugiat, aveat
Bene sapere; neque sit herifuga. Secus agat, humum
Renue gravet onere, nisi tuis
Placeat aliter oculis.
ODE XXV.
MASCULUS quicumque locos parentis
Primiter nascens reserarat olim,
Is sacra IOVAE proprius solebat
Lege dicari.
Moris hoc Abramigenum propagi
Sanxerat divina DEI voluntas,
Post tot Aegypto in media frequenter
Edita signa
Per manum Mosis, simul interemptis
Omnibus primo genitis, atroci
Funeris fato, rigidaque fortis
Strage ministri.
Una nox cladem pecorique bruto
Intulit, saeclisque hominum; nec ipsi
Filio vis regis adultiori
Dira pepercit.
Coetus hinc sanctum celebrare doctus
Pascha, supremi benefacta narrat
Imperatoris, memor haec in annos
Spargere seros.
Insiti ramis pia Christiani
Gens olivarum, fideique vere
Compotes, qua mens patris Abrahami
Praedita, caeli
Culmen exscendit [Reg: escendit] , superasque sedes;
Non idem ex aequo faciamus omnes,
Fetuum nec primitias DEO li-
Tare negemus?
Is tuam prolem sibi vindicavit
Unicam, fulcrum generis, FREHERE.
Is poli, quam sede soli, tenellum.
Maluit uti.
Ut bene est factum, quod homo ipse cretus
Et creans mortalem homulum, licebit
Orbus incedas, tamen acquiescis
Caelitis ultro
In patris nutu! Suboles futura
Nempe erit vivax magis. Ante tempus
IOVA si sumit decimas, iniqua
Mente feramus?
ODE XXVI.
QUANTUM paterno in pectore gaudii
Cum nascereris, parve Mellissipor,
Mihi excitasti, delibuto
Laetitiis hilarique risu;
Tantum prosecto, vivere desitus
Pronuper, immo plus querimoniis
Fletusque maerorisque morte
Conciliasse tua fereris,
Quam quispiam ullus per lacrimas siet
Expertus unquam [Reg: umquam] . Me tua funera
Trahunt. ad Orcum luctuosum;
Tristis amarities cor exest;
Efflentur oculi. Vix memor est sui,
Perfusa malas imbribus umidis
Pallensque mater, tam cito orba
Filiolo, generis columna.
Novi parentes quei meriti sumus,
Errore caeco quidve patravimus,
O gentis humanae creator,
Quod rigide tua punit ira
Par coniugum, uni qui tibi credimus
Et nos, et omnes res, bonaque omnia?
Nobis rogatur, sponte prolem.
Coniugii specimen dedisti.
Idem rogatus, ne vegetam diu
In hisce terris atque superstitem.
Servare nolles, abnegasti.
Sic placitum tibi, sicque visum.
Ecquis resistat. consilio tuo,
IEHOVA? num sit fas homini DEI
Arcana rimari, polumve
Innocuae suboli invidere?
Caeleste numen quos amat, ilico
Transfert in altas hac ab humo domos,
Et reddit heredes beatae
In superum regione vitae.
O melle fili dulcior AEMILI,
Tu nunc adoptivi instar es Angeli,
Spectasque coetum parvulorum,
Quorum animae superant, receptae
Illustri in aethra sedis Olympiae.
Tendemus istuc nos quoque, cum volet
Divina Supremi potestas,
Spiritus hic animalis a quo
Dependet uno, fulgida idemtidem [Reg: identidem] .
In astra anhelans. Interim have et vale
Dilecte fili, dum tuosmet
Adspicias inibi parentes.
ODE XXVII.
EXPOSTULANDI nulla mi facultas
Suppetit tecum, o DEUS,
Dator propagis et negator idem.
Quis tibi scribat dicam?
Quis fraudulentae machinationis
Dexteram arguat tuam?
Nos vile vulgus, nos levis popellus,
Nos putres homunculi,
Attollere ad te vix pudore fracta
Audeamus lumina;
Nisi intuentes in tui cruore
Sparsa CHRISTI vulnera
Nos sponte mitem in gratiam reponat
Illius fervens amor,
Complexus humanum hoc genus misellum.
Singulari numine.
O qualia ille, quantaque ille passus,
Nos redemptos ut daret
A morte et Orco, et a nocente poena
Criminum, et vi Daemonis!
An non crucem ipsi perferamus aequum est?
Quaeque per vitam mala
Nos inquietant, censeamus abste
Esse, nostrum in commodum
Cessura? Certe quicquid heic [Reg: hic] pericli,
Consulendum erit boni
Aequique semper. Filium dedisti,
Hunc eumdem [Reg: eundem] mi patri
Rursum abstulisti. num tibi relucter?
Num repugnem? nem feram
Casum moleste? Sic tulit voluntas
Dia, sic fatum entheum.
En, me probasti, sicut aurum in igne
Artifex purum solet
Probare. Serves coniugem mihi, oro:
Hinc resarciam, rei
Quod perditum isti. perditumne? fallor.
Quin id adsertum magis
isti, secunda morte ne periret.
Ecce, mi spes altera
Alte erigit cor. credo nam futurum,
Prolis ut primae loco
Currente Luna largiare nobis
Faustiter prolem alteram.
ODE I.
SIGNA fore in Sole et Luna stellisque serenis,
Temporis sub ultimi metam,
Praemonuit CHRISTUS filius ipse DEI,
Cassiopaein solio quae fax nitidissima fulsit,
Nec Iovi nec Phosphoro cedens,
Nec quibus Orion aureolis radiis
Scintillat; nec praelustri, quod vidimus, Argus
Sideri: fax illa quid nobis
Portendit, gelidi fixa sub axe poli,
Sesquiannum iam perdurans ultraque, tuenti
Astra rhomboeides ostendens?
Pol finem quarti nuntiat imperii,
Venturumque Heroa alacrem praestantibus ausis,
Cui parem tulere nulla unquam [Reg: umquam] .
Saecula; quique alias nobile nomen habet
Principis IGNOTI, numeris memorabile nostris.
Is novi regni secundabit
Auspicium. Pietas, relligioque [Reg: religioque] decens,
Et sincera fides sollemniter efflor escent,
Vere ceu primo solent frundes [Reg: frondes]
Germinaque apricis sponte virere comis.
Fallor, an hoc instat, quod per pia somnia vidi?
Scala pertingens solum terrae
Nubibus e celsis, amplivagis gradibus
Subnixa stabat; per quam descendere caelo
Angelos, rotunda quadrata
Portantes humeris saxa triangulaque,
Ad Solymes ponenda novae fundamina, vidi.
Unus adscendam [Reg: ascendam] iubet secum.
Nec mora longa. ducem sponte libensque sequor.
Mons erat ad dextram, quo sistor; monteque in ipso
Ceu revulsus, sed tamen pendens,
Iam iam casurus magnus in ima lapis,
Haerebat, digitoque minace GenI detentus,
Ne labaret scilicet, visus
Est molem ad tempus sustinuisse gravem.
Convenit hoc spectro Danielis. Tollite vultus
Christiani in astra. quippe Heros
Ingens ille, salus vestra, erit inde redux.
ODE II.
CUM frequens caelum tonat et coruscat,
Citque tempestas pluviam procellam;
Crede mortalis, tibi nuntiari
Voce IEHOVAE,
Iam diem praesto quasi adesse summum,
Rite poscentem ratiuncularum
Debitum, et neglecta beatioris
Munia vitae.
Quei fit, ut rerum potius malarum.
Prava mens noctes studeat diesque,
Quam vel aequarum, utilium, bonarum
Mens proba; tamquam
Si mali nusquam foret ullus ultor,
Nec boni vindex? Adeone caeci
Simus, ut iustis notha praeferamus,
Tortaque rectis?
Stultus est, quicumque viam maligne
Deserit planam facilemque tritu,
Seque agit praeceps salebras per hirtas
Altaque saxa.
Quid, quod in caelos iter auspicatum
CHRISTUS ostendit hominum saluti,
Plera pars ultro tamen in profundum
Tendit Avernum?
At sua culpa pereant, perire
Qui volunt ausu nimis obstinato:
Lecta gens contra domini et magistri
Iussa sequamur.
ODE III.
NI servare homines dia benignitas,
Quam mactare malis aut nece perdere,
Mallet; perfacul [Reg: perfacile] esset
Sic et sic operarier [Reg: operari] .
Omnis vita sita est unius in manu,
Nec non pernicies, morsque novissima:
Nec praescribere quisquam
IOVAE possit, in hunc modum
Cur alternus agat. Sic placitum est ei,
Sic visum. Tribui gloria, laus, honor
Debet non minus ipsi;
Virocumque modo egerit,
Ad nutus elementa omnia serviunt
IOVAE, sive bonum sive malum creet.
Aer, flamma, aqua, tellus
Sunt praesto officiis suis.
Nobis obfuerint? nae meriti sumus
Poenas. profuerint? nil meriti sumus.
Sola haec gratia doni est.
O cives, reverentiam
Rectori superum numne negabitis?
Obsecrate DEUM, ne sinat aeris
Inclementiam, et ignis
Grassari temere impetum:
Neu terra insolitis quassa tremoribus
Nutet, neu geminas flumina turgida
Excedentibus undis
Ripas praenimis oppleant.
Harum nilne times incola vallium,
Nicri propter aquas? Parvula nubium
Si ruptura labascens
Montes inter Othonios
Auctaret fluvium, quis superaverit?
Haidelberga, tuae quale periculum
Sit quantumque ruine,
Non intelligere es potis?
Haud frustra moneo. Vidi ego somnians
Amnem tecta super vestra per ambitum
Circa exscendere [Reg: escendere] , meque
Vectum lintre natatili
Servari medio in gurgite fluctuum.
Mores corrigite o plebs rudis improbos,
Ne quid tale sinistro
Vobis auspicio accidat.
Irae flammivomae Numinis obviam
Vadendum precibus. Saepe male ingruens
Discrimen pia vota
Submorunt prece supplici.
ODE IV.
TRANSGRESSIONES innumeras homo
Committit audax, et temerarius
Peccata peccatis frequenter
Accumulat superaggeratis,
Ceu fluctus udo litore Tethyos
Arenam arena. Nilne DEUM times,
Perverse? nil CHRISTUM vereris!
Nilne sacrum miser erubescis
Turbare Flamen? Non mala natus es
Patrare, nequam; sed bona. Conditor
Rerum voluntati creata
Saecla suae iubet esse vultque
Conformia. aeque iustus enim et bonus
Est semper. odit pravum, et amat probum.
Is cordium explorator atque
Renum, animique reconditarum
Adfectionum. Nemo latens manum,
Nemo quit eius fallere lumina.
Quocumque tendes, ille praesto est,
Cuncta videns, retegensque cuncta.
Proh quantus error, quanta protervitas
Est contumacum, nolle sequi DEUM
Ad se vocantem divagantes,
Ut doceantur iter salutis!
Angusta et arcta est ad superos via;
Sed lata et ampla est altera ad inferos.
Haec trita multis, illa paucis;
Nec nisi de numero manque
Electiorum. Vah resipiscite.
Num parva res est perpetuas pati
In igne poenas, his nec unquam [Reg: umquam]
Supplicium grave mitigari?
KONTROLLE
EBRIOS et scortatores a caelesti regno
excludi.
ODE V.
CVICUMQUE demens ebrietas placet,
Ingurgitanti se nimio mero;
Cuicumque moechissare cordi est,
Virgineumque decus stuprare:
Caeleste regnum numquam adipiscitur,
Eiusve partem. Non canibus datur
Porcisque foedis possidenda
Portio sorsve, olidis nec hircis,
Inter redemptas sanguine oves pias,
CHRISTI fidelem vocem et idoneum
Pedum sequutas [Reg: secutas] . Pastor ille
Noster amat gregis adserendi
Vitam innocentem, et munditiem nivit
Modo nitentem. Qui scabie putri,
Turpique mentagra laborant,
Ulceribusque malis repleti
Curam medentis spernere non timent;
Perire eosdem sordibus in suis
Sinit, nec expurgare curat
In vitiis temere obstinatos.
O ebriosis, o et adulteris
Referta tellus, quei potes hos sues
Canesque et hircos impudentes
Ferre, DEIque hominumque coetu
Invisa portenta? At resipiscite
Sultis, trementesque ante oculos metum
Vobis supremi ponitote
Iudicii, et rapidae gehennae.
Heic [Reg: Hic] paenitendum est et scelerum et male
Protervitatis. nam simul atque ibi
Sententia est pronuntiata
Iudicis ore severioris;
Nullam eiulantum vox veniam impetrat,
Nec prorogatur supplicii mora,
Reis in aeterno parati
Igne, perennicremisque poenis.
ODE VI.
ARTES dolosae et fraudulentae, furtaque et
Praedae, rapinaeque unguium
Avariorum; vosque iniquae ponderum
Lances, et impar vasculum
Mensura, et ulnae curta falsimonia;
Constare quei coram DEO
Possetis, exigente rationem, gravi
Sub lite censurae ultime?
O paenitentiam agite corda nefaria,
Dum tempus opportunius
Datur. sub extremam periculosum erit
Velle horulam admissum nefas
Corrigere. Vos et divites, quibus cor est
Immersum in opibus plurimis,
Et sic adhaesit subdolae pecuniae,
Ut implicata glutino
Avis tenaci; liberate animas necis
Gravissimo a discrimine.
Per acus foramen citius intrarit rudens,
Quam dives in regnum DEI.
Opulens facultas non quidem certe mala est;
Sed ille Mammon enecat
Iniustus animas. Ut lucrere totius
Mundi uberem substantiam,
Animaeque facias damnum inexpiabile;
Quid prosit impensus labor?
Regno studebis si DEI et Themidi ipsius,
Ultro offerent se cetera.
ODE VII.
EHEV dolendum est, plus homines malis
Se rebus ultro dedere, quam bonis.
Quocumque mens perversa raptat
Quemque, lubidinitasque caeca.
Deflectit amens, temnere promptior
Praecepta IOVAE, dictaque filii
Sententiosi; quam monentum
Vocibus adsiduis patentes
Praebere et aures et docilem indolem.
Bos atque asellus (cernis?) heri sui
Praesaepe norunt, bruta saecla:
Praeditus at ratione dia
Sensuque acuto solus homo DEUM
Fastidit, ac se turpiter abdicat
Regnis supernis. Proh pudorem!
Numne animas hominum interire
Cum corporata mole cadaverum
Putatis? ah, ne sit temere impia
Portenta Sadducaea velle
Credere. Corporibus redibit
Renata vestis post obitum, tubae
Clangore sero per vacuum aera
Stridente, et apparente CHRISTO
Nubibus in niveis Olympi.
Iudex tribunal scandet, et omnium
Tum nationum tum grave gentium
Ob uniuscuiusque facta
Iudicium instituet forumque,
Causae diremptor iustus, et arbiter
Consultus aequi. Vae, quibus Angeli
Locum inter hircos destinabunt,
A facie Domini omne in aevum
Exterminandis. Quin tremitis metu
Perculsa pectus turba nefaria,
Vitaeque pertaesi prioris
Corrigitis scelerosa facta?
Si serio rem mente agitabitis
Egisse prave, post melioribus
Obtemperaturi; paratam
Scite DEI veniam esse cunctis.
Verum relabi, suus ut olens solet,
In turpe caenum, seque putri luto
Foedare; quid larvae lavacrum
proderit in vitiis manenti?
ODE VIII.
O MIRA sensus spectra reconditi,
Monstrata noctu praeterita entheam
Inter quietem! o sancta caeli
Prodigia! o animata diae
Ostenta mentis! Ne mihi tale sit
Celare quemquam. Mortua corpora
Revixe, mortalesque vidi
Aera per medium tubarum
Clangore ferri, de Genium arduo
Ore insonantum. Non numerarier [Reg: numerari]
Tot atque tam densas catervae
Myriadas pote. Multitudo
Ruebat infinita cadaverum
Immensaque, hinc atque inde per omnia
Sese antra et angellos sepulchrum
Agmine multiplici moventum.
Excitus imo et de tumulo ipsemet
Contendi in auras, ne forem in ultimis;
Visusque sum niti lacertum
Remigiis, penitusque toto
Tranare sursum pectore. Iam sedens
Ad iudicandum regifico in throno,
Stipatus adscita Angelorum
Innumera legione CHRISTUS
Refulsit, altae lumine gloriae, et
Splendore summo praeditus. Ad latus
Utrumque parebat tributus
Ordo Patrumque et Apostolorum,
Sententiarum testis, in impios
Praedam Satanis, proque pio grege
Iuste ferendarum. Quid ultra?
Proximus esse DEO studebam,
Venique recta post caput illius,
Stantesque paucos segrege termino,
Sublimius quam separatim
Cetera gens sub Hero locata.
Rex CHRISTE, sancto num sine numine
Haec obtulisses luminibus meis
Promonstra? Si te perfideli
Ex animo veneror coloque,
DEIque iussis gnavite [Reg: navite] obsequor;
Tecum in benigna me sine gratia
Durare, et electis paratam
Da superum mihi in orbe sedem.
ODE IX.
AEGRITUDO morbida
Siquando vexat membra nostra et artus,
Verticique bella cit
Tempestuoso saeviens dolore;
Admonemur ultimi
Vitae duelli, morte cum feroci
Noxioque Daemone
Deproeliandi. Nuntios anhelos
Emigrationis ex
Hac lacrimarum valle, vinculisque
Corporis gravissimis,
Mittit IEHOVA, torpidam excitatum
Somnulentiam, et pigrum
Mentis veternum. Ter, quater beatos,
Ille quos revisitans
Acres alacres invenit, sopore
Non gravante lumina,
Nec labe taetra polluente pectus,
Nec licenter ebrios
Perdente sensus crapula meroque.
Conscientiam bonam
Habere oportet, sive belliori
Sanitate, seu minus
Utare bella. Differas caveto
Paenitentiam in dies
Supine seros. Quis scit, an quiritans
Tunc agone in extimo
Exaudiaris? nom DEUS tumescens
Bile fervida ob nefas,
Obturat aures, nescius scelestis
Exhibere gratiam,
Nullis homillis quum sit obligatus.
Quid, quod antequam invoces
DEUM, moriri derepente possis?
Cuius incolam fore
Tuum inde sedis spiritum experibis [Reg: experieris] ?
ODE X.
SIC aestimavi semper, adhuc item
Sic aestimarim, nil pretiosius
Usquam inveniri sanitate,
Temperieque boni vigoris,
Et membra et artus vividioribus
Alente sucis. Daedala sanitas
Gemmis et auro COMMELINE
Praestat, et omnigeno paratu
Beatitatis. Quis negitet DEI
Hoc esse donum, ceu bona cetera,
Queis [Reg: Quibus] huius ad vitae salutem
Utimur ac fruimur libenter?
Pol nescias, qua prosperitate sit
Homo caducus, dum valet ac viget;
Nisi impetatur forte morbis,
Aut febribusque doloribusque
Pertaediosis. Agmina militum
Ut arcem et urbem fortiter obsident,
Armis et oppugnant tremendis;
Sic malesana cohors luisque
Pestisque, et omnis quam varia est mali
Propago, in aegri tum caput irruunt
Tum membra, et expugnare tentant.
Corporis omne animique robus,
Cunctasque vires. Ipsemet aeger hoc
Expertus es; sed te Pater optimus
Morbo levavit perduelli.
Ah utinam mihi sic abiret
Dira aegritudo, quam patior bene
Longo misellus tempore: quas DEO
Grates haberem? queis [Reg: quibus] Supremum
Caelicolum modularer hymnis?
ODE XI.
IN templis iterum sacra
Lux azymorum per DEO fideles
Christianos celebratur,
Surgentem ex nece praedicans.
Nam pascha nostrum CHRISTUS immolatus
Victima est in crucis tigno.
Ut decurrere gestio
Ad conciones! Ut flagro synaxin.
Orthodoxum frequentare!
Ut desidero iungier
Communioni, spiritalis escae
Potionisque consorti!
Non sic vescula roscidi
Capella prati pascua appetiscet,
Nec siti pressa manales
Tantum cerva inhiaverit
Fontis liquores; ut mea hanc dapemque
Anima suspirat et rorem.
Sed me distinet in toro
Defixum anhelo corporis sinistra
Aegre habentis valetudo.
Tu me tu nihilominus
O CHRISTE, mortem passe pro tuarum
Recuperanda bidentum alma
Vita; pascito panis et
Liquoris usu, fracta membra, fusum
Et cruorem figurante.
Credo non dubius fide.
Manduco eadem nempe, poto eadem;
Sim licet propter aegrorem
Absens anxiferum, et tamen
Hac mente praesens. Verba quae profaris
Spiritus sunt pol ac vita:
Nil quicquam caro proderit.
At constitutum sic perenni ab aevo,
Maximi tu DEI proles
Mactareris ut hostia,
Et sors Adami perdita et nepotum
Per necem hanc integraretur,
Placato patre. Respice
Me, fide pastor, ex tuopte ovili
Vellus; at sanguinis rivo
Lotum. Si meriti tui
Vis tendit electam ad manum vigorem,
Non et ad me libens tendat?
ODE XII.
DECUMBO iam menses duos
O supreme Despota,
Dolore multo praegravatus.
Miserere (nam misererier [Reg: misereri]
Est tuum) corpusculi
Sic aegre habentis, vindicaque
Grassantis a morbi lue
Sanitatem. Cum bene
Recteque languori reluctans
Valeo, celebrari potes
Quae decent te laudibus,
Hymnisque plene cantitatis.
Infirmus, aeger, debilis
Ora vix resolvere
In verba possim semihiulca,
Truncata, rupta infractaque:
Tantum abest, ut exprimam
Ardentis adfectum huncce mentis.
Si lacrimosis fletibus,
Si gemente anhelitu,
Si palpitanti corde gaudes;
Horum est abunde et largiter,
Ut vides. Si pallidum
Amas colorem, si medullas
Tabe heu peresas, si caput
Dissipatis sensibus;
Adesse praesto haec ipsa cernis.
Si poscis aut tolerantiam,
Aut fidem et fiduciam,
Aut spem morarum sustinentem;
Contentus his quoque sis DEUS.
Num queam esse fortior
Constantiorve arrectiorve,
Quam me crearis? num queam
Esse probior, sanctior,
Sincerior, quam nos homillos
Ex gratia ipse finxeris?
Respice ah em respice
Tandem, misericors ac benigne
Parens, animitus usque te
Invocantem, et oculitus
Spectantem in aethram. namque ab ullo
Nil quicquam opis, nil auxilI,
Nil favoris advenit,
A te nisi ipso solo et uno.
ODE XIII.
AD te confugio CHRISTE, petens opem,
Quaerens auxilium. quorsum alias eam?
Quorsum lumina vertam,
Ad sedem nisi gratiae?
Cum terra in Solymorum advena degeres,
Atque Euangelii ius homines homo
Factus rite doceres;
Morborum genus omne tu
Curasti, omne genus tu male habentium
Sanasti, et penitus vivere desitos
In lucem ipse reduxti,
Dira morte potentior.
O et me famulum et discipulum tuum,
Vexatum variis torminibus diu,
Sana CHRISTE, tuoque
Me serva medicamine.
Si quondam aegra cohors ausa fuit tuam
Palma vel modicum tangere ,
Cur non te prece mentis
Ausim attingere languidus?
Sensere illi ut opem, sentiam et ipse opem;
Si vitam modo vis mi diuturnius
Indulgere trahendam
Hoc in carcere corporis.
Sin autem, placide fac moriar, tuum
Membrum; quod subito luce novissima
Vili e pulvere terrae
Experrectum animaveris,
Et caeli redivivum arce locaveris;
Quo spectant oculi mensque fidelium
Omnis. namque ubi tu sis,
Vis sint et famuli tui.
ODE XIV.
AH satis superque vixi.
Iam mihi mors incubat,
Iam sepulchrum Tartarusque
Expatant fauces suas,
Devoratum carnem et ossae [Reg: ossis]
Marcidi cadaveris.
Tu nisi in vita misellum
Longius superstitas
Sanitatis auctor, actum est.
Vado, qua plures. nihil
Porto mecum, quam pusillum
Involucrum corporis.
Rancidis corrodar esca
Putulenta vermibus,
Et putri cinefactus antri in
Sorde censebor nihil.
At velis, o summe IOVA,
Restitutae in integrum
Debili potius senectae
Prorogare terminum;
Ut queam finire sospes
Inchoata opuscula,
Ultimamque rite limam
Addere Psalmis meis,
Commodo deinceps futuris
Militanti Ecclesiae.
Ne sinas pereant labores
Utiles tibi et tuis.
Nam per hos mentes piorum
Excitae, laudes tuas
Concinent omnes per oras
Totius Germaniae.
Compotem voti fac ergo
Me, Pater mitissime;
Ut sui quoque lecta fiant
Turba voti compotes.
ODE XV.
CAELESTIS Abba, si liceat mihi
Tecum pacisci nomine filii;
Tecum paciscar, quo, supremae
Cum stata curriculum senectae
Finibit hora, et, Collige sarcinas
I ffete casnar, Mors gravis inquiet;
Me (quod rogatu posco supplex)
Mente sinas placida occubare,
Ultroque anhelum spiritum in Abrahae
Sinum receptes, seu Paradisia
Tempe, beatorum recessum:
Salvus ubi requiescat idem,
Donec tubali voce caro excita
Computrefacti corporis in novam
Massam resurgat de sepulchro,
Aetheriis animata flabris,
Caeli potiri gaudia, et omnibus
Vitam perennem degere saeculis.
Ne quaeso, ne me quaeso torque
Care Pater nimium, suprave
Quam sim ferendo. namque alias solet
In morbo acuto sensus hebes minus
Valere, prostrataeque vires
Languidiorem animum premente
Dolore reddunt. Hanc animam velim
Curtato in auras momine reddier [Reg: reddi] .
Quo more candelam videmus
Stinguier, haud superante olivo.
Bonis amicum est exanimarier [Reg: exanimari]
Repente, dum sit mens sibi conscia
Recti; nec ullius, quod obstet,
Criminis aut sceleris revicta.
Ac saepe certe sum mihi visus in
Somnis moriri, deliquio quasi
Correptus extremo, nec ulli ob-
Noxius inde tamen dolori.
Eludor, an me sic facies Pater
Obire letum, laetus ut obvii
Quod restat aevi non modo axim,
Verum adeam quoque fata laetus?
ODE XVI.
EXCITATOR cordium,
Illuminator mentium, novique
Prisco in homine pectoris
Refictor, alme FLATUS: o adesdum
A Patre et Nato simul
Egresse caeli e sedibus supernis;
Huc adesdum, et obrutum
Grava sopore cor mihi supino
Redde amabo expergitum;
Tuaque dia luce clariores,
Quam fuisse antehac queror,
Hos redde ocellos; sonticoque Adamo
Deripe exuvias senes,
Novaque naturam indigentiorem
Veste contra adindue.
Sic praeparatus purius nitescam;
Sic frequentarim tuae
Templum catervae dignius, nec ausim
Non thronum ante gratiae
Venire, et aeternum invocare Patrem
Per fidem, suffragio
CHRISTI sequestri. Nos homunciones,
Vile et abiectum genus,
Quanto in veterno condimur sepulti!
Quam sumus caeci, et nigris
Mersi tenebris! Quanta nos malorum
Criminum moles premit1
Deflemus haec, et expiationem
Poscimus per sanguinem
Agni immolati. Testimonium ergo
SPIRITUS fer enthee
DEUM ad IEHOVAM, nos avere valde
Membra et esse et dicier [Reg: dici]
CHRISTI patroni; palmites ut almae
Vitis arcto in corpore
Haerere gaudent, ramulique vivae
Insitivi in arboris
Ferace trunco. Robora vegeque
Nos vigore perpeti,
O sancte fotor; ne vel abstrahamur
Vel revellamur, mali
Furore diro spiritus, ab isto
Stirpe cui inserti sumus:
Sed huic coaliti floreamus usque,
Laurus ut frundosior,
Amicta baccis et coma virenti,
Aut Oliva laetior,
Repleta fructus termitisque multi.
ODE XVII.
CADUCA vita et fluxa, miserrimis
Obnoxia inde a matre laboribus;
Quid es, nisi aerumnosa crebris
Cymba Notis agitata in alto?
Periclitaris, cum tibi maxime
Credis faventem, nec sine numine,
Spirare ventum, turbidaeque
Esse procul rabiem procellae.
Hoc omne magnum grandibus est malis
Ubique plenum. vix animam queas
Servare in undis fluctuantem,
Iamque migrare alio coactam.
Portum quietum quaeris? Inhospita
Adnavigantem litora respuent.
Ut sospes appellas, atrocem
Vim pelagi tumidosque fluctus
Elapsa, et Euri praecipitis minas;
Infestiorum te tamen hostium
Phalanx (tyrannos praeter, eheu,
Innocuo maculare natos
Cruore dextras, et Cacodaemonas
Faces tyrannum) nequiter opprimet:
Natura nimirum repugnax
Corporis, et malesuada mentis
Versura, et anceps occiduae spei
Languor, nec ulla lubricitas fide, et
Refrigeratae caritatis
Acre gelu, nimiusque contra
Suimet ardor, crassaque caecitas,
Et obstinatae ducier ad bonum
Error voluntatis, DEIque
Immemor et propriae salutis
Obdormienti in corde supinitas,
Ac somniati denique nescio
Cuius deastri per veternum
Pernicialis imago, et amens
Vertigo. Tales carnifices necant
Te vita, ni te Spiritus advena
Summi Tonantis recreatam
Igniculis animet supernis.
Si vincere ergo poscis, et hostiam
Intaminatam te superum patri
CHRISTOque in excelsis habenti
Sistere; fac speciale numen
Propensum apisci vota per et preces
Possis amicas. Cui DEUS hic favet,
De vita ad aeternam meretur
Absque timore meare vitam.
ODE XVIII.
CLANDESTINUS uti noctu se fur celer infert
Patris familias aedibus,
Surreptum quicquid spolio patet atque rapinae,
Inter quietem altam Larum:
Sic improvisus, qua vix sperabitur hora,
Subitoque momento ingruet
Filius ille hominis caeli de sede superna.
Diiudicatum mortuis
Ac pariter vivis aequissima iura. Cavete
Ergo, cavete, ne dies
Illa ruentis heri vos opprimat insperato,
Ceu laqueus obrutas aves
Implicat, et captis adfert incommoda vitae.
Vigilate, vigilate adfatim
Mortales. nescitis enim, quo tempore iudex
Venturus est in nubibus.
Crapula et ebrietas absit. nox sobria mentem
Excipiat, et mens sobria
Noctem. Quis Baccho sensus deperditus omnes
Se praestet alacrem? quis mero
Ac somno manifesta inter peccata sepultus
Sollerter excubias agat?
Heu miseros! Sic pol vivendum quottidianis [Reg: cottidianis] ,
Memores ut adsiduo DEI
Simus, et in vetitum niti fugiamus. at isti,
Gens prava, susque deque habent
Omnia, quae CHRISTUS, quae legatique patresque
Monuere, quaeque hodie monent
Praecones Euangelii, legisque IEHOVAE.
Non sic abibit. nam DEUS
Temni terrigenis irriderive recusat.
At tu profane, quisquis es,
Supplicium dabis, aeternasque merebere poenas
Perenni in ignium rogo.
En has Tartarei merito Cacodaemones horrent;
Et tu cadaver nil times?
ODE XIX.
MORI memento PAULE. novissimi
Dies modo instat temporis. hora adest,
Qua vita linquenda est et uxor,
Pignera cara, bonique amici.
Dispone res, dum vivis, et ordina
Quod ordinandum. Qualiacumque sint
Testata seu legata, nullam
Litigio pariant forensi
Occasionem. Cetera crede te
Totum IEHOVAE, crimina qui tua
Cruore CHRISTI fuso abunde
In rigidae crucis expiavit
Livente furca. Quod superest, roga,
Ne deseraris Flaminis a sacri
Virtute, cum mentem malignus
Spiritus exagitare tentat
Iam destitutam robore virium:
Sed firmiores pectore sentias
Nervos, Paracleti beato
Munere, iustificisque signis.
Sic, unde primam sumpsit originem,
Auriga cordis dia anima in polum
Remigret optatum. Libenter
Ergo age PAULE mori memento.
ODE XX.
IUSTI provida mens viri,
Qui se cumque tulit casus acerbior,
Uni credere se DEO
Rem credit reputans esse potissimam.
Nae qui sic animatus est,
Haud frustra Domini robore nititur;
Ut quem speret opis fore
Promptumque auxilii, quando necessitas
Urget. Me facere hoc idem
Iampridem pietas edocuit decens,
Non exercitio sine
Multo. propterea si veniant mala
Exanclanda, libens fero
CHRISTI discipulus; cuius onus leve est,
Nec non dulce iugum. Levat
Ultro ille impositae pondera sarcinae, et
Latu difficilem crucem.
Morbi, quo teneor, si violentior
Me vis abripiat senem,
Incestetque domum funere mors; meam
Commendo tibi coniugem
Orbam vate. meam Dux bone coniugem
Commendo tibi ter quater.
Lugenti viduae tu facies bene,
Desertaeque domo bonus
Adsertor venies; nam potes. atque ego
De te genteque de tua
Sic dudum videor promeritus, manus
Large munificas uti
Sponte extendere ames, dimidium ad meae
Conservandum animae, et super
Si proles aliqua est, quae referat patrem.
Hoc ipsum ut facias rogo.
Sic, Dux magne, tuos IOVA superstites
Annos; sic subolem marem
Sceptris incolumem sufficiat tuis.
ODE XXI.
NUNC poscimus SPIRAMEN entheum prece
Ante omnia orthodoxam et augustam fidem;
Qua rite freti agonis ultimi ad metam,
Caelum petamus debitum,
Pertaesi exilii huius.
O dia lux, splendore nos tuo bea,
Deceque CHRISTUM noscere et recte et probe:
Ut sic in illo, qui piis salus vera est,
Veramque nos in patriam
Ducit, permaneamus.
Dulcis Amor, o nobis favorem almum annue;
Fac amoris ignem sentiamus mutuum,
Alios ut alii amemus invicem ex corde.
Sensuque coalescamus in
Uno, paceque in una.
O summe consolator in periculis,
Fac nec probra metuamus ulla, nec necem;
Neu territi despondeamus hanc mentem,
Quando hostis incusaverit
Vitam nequiter actam.
ODE XXII.
FATI imminentis nemo licet potens
Retardat alas. hora suprema adest.
Morti propinquus sum, vel ipsa
Mors potius mihi. Vos saluto
Extremum, amici. Si quid omiserim
Antehac agendum, non opus est agam
Iam nunc. Olympus cura nobis,
IOVAque et aetherii Quirites,
Quorum aggregari gestio coetibus.
Caeleste regnum et iustitiam DEI
Quaesivit exoptans subinde
Mens mea, nectareosque pridem
Salutis aeternae haec anima imbibit
Anhela fontes. Spiritus et sacer
Confirmat, heredes beatae
Legitimos fore et esse vitae,
Quicumque CHRISTO morigeri sient
ET obsequentes. Uxor have et vale,
Nimis nec ob me macerare.
Tu quove progenies parentis
Seu nata iam, seu postuma, have et vale.
Valete vates, optima pectora,
Qui IOVAM amatis, filiumque
Nobilibus celebratis hymnis.
Haec lingua et haec vox me modo deficit,
Canora quondam, nunc tenuissimo
Strepens susurro. sed melodis
Iunctior Angelicae catervae
Fortescet, ac se vincier abnuet
Cantore ab ullo, cum modulabitur
Paeana dium, terque sanctum
Hymnifero canet ore IOVAM.
ODE XXIII.
SERVATOR o mortalium,
Natura cui permitis est;
Benignitatis rivulos
Clementer in me dirige.
Ocelle patris enthei,
Ah intuere vultibus
Pacatioris luminis
Labem merorum criminum.
Per quinque CHRISTE vulnera
Tui sacrati corporis,
Mihi remitte debita,
Mihi omne condona scelus.
Tuam per indignam necem
Tuique guttas sanguinis
Mihi fac adsistas, opem
Agone dans in ultimo.
Ah passionis ob tuae
Acerbam amaritudinem
Tollas amorem noxium,
Tollas dolorem morbidum.
Tandemque post huiusmodi
Vitae miserrimum statum,
Meum receptes spiritum
Perennis aevi compotem.
ODE XXIV.
AURIGA vitae dulcis anhelitus,
Compagis hospes carneae et osseae,
Motorque venae, totiusque
Diditor o animae per artus;
Ergo relinques hospitium vetus,
Et demigrabis iam, per inania
Evectus in caelum, Tonantis
Aurea tecta, sacrasque sedes?
Illuc revertendum est, ubi te manent
Manes piorum, atque umbra fidelium
Permulta, vitae debitorum
Perpetuae innumeros in annos.
I proinde felix. Spem posui in DEO
CHRISTOque semper, riteque credidi
Credenda menti Christianae,
Non alienus ab institutis
Fide probatae. Si iuvenilibus
Errore caeco, si qua senilibus
Commissa in annis scrupulosam
Promeruere Tonantis iram,
Haec paenitendo (nam piguit mali)
Cuncta expiavi, meque regi sacro
Flatu peposci [Reg: poposci] , gratiamque
Tum prece tum lacrima impetravit.
Mortale sexus quottidie [Reg: cottidie] inscii
Peccamus. hinc est, quod petimus reis
Clementer ignosci, necati
Ob meritum speciale CHRISTI.
Quapropter hunc o mi DEUS halitum,
Tuopte quondam flamine corpori
Scienter infusum, receptes
Sponte tua rogo, collocesque
Quiete in alma caelitis atrii,
Felice portatum Aligeri manu.
Quippe inter Electos datum iri
Spero locum mihi. Quos enim ipse
Praenosse amaris, hos etiam sciens
Praedestinaris. quosque adeo sciens
Praedestinaris, hos vocaris.
Quosque vocaris, et hos eosdem
Per gratiam ultro iustificaveris.
Quos gratia ultro iustificaveris,
Hos omne in aevum gloriosos
Reddideris. Ego fretus ergo
Fiducia ista laetus obiverim
Mortem, solutus mole gravissima.
Tu perge caelestes in oras
Spiritus ire volens lubensque.
ODE XXV.
ECCE, caelestum Genii domorum,
Corporis compage Anima exsoluta
Per viam angustam penetrans et arctam
Advolat istuc,
Lota sed CHRISTI roseo cruore.
Vos ei monstrate locum quietum,
Sive qua vernans Paradisus alma
Floribus halat,
Sive qua felix sinus Abrahami
Sedem in aeternam recipit fideles,
Sive qua sanctis loca praeparavit
Ipse redemptor.
Porta iam reclusa patet, patetque
Prosper ingressus. sociam receptant
Angeli, ducuntque ad amoena diae
Gaudia lucis.
Agnus heic [Reg: hic] mactatus ovans triumphat.
Arbor heic [Reg: hic] vitae, nitidique fructus.
Fontis heic [Reg: hic] vivi scatebra, adfluenti
Purima rivo.
Dulce conspectus tot amoenitatum.
Quae nec humanis oculis, nec auri
Cognitae fando, neque in ullius cor
Denique lapsae.
Debitum non est meritumve, homillis
Quae datur merces. merus hic datoris
Est favor. donat mera gratuitam
Gratia vitam.
Procide, et supplex venerare IOVAM
Prole cum Flatuque, Anima, imperantem
Atque regnantem sine fine, in aevi
Saecla perennis.
CARMEN I.
SUPER astra vectus alis rapidis celer animus,
Hominum gravi relicta nebula, et reside chao,
Et opinione crassa; neque iam male vetera
Neque crimina huius aevi, neque noxia meminit
Scelera amplius Tyrannum, neque flagitia Ducum,
Neque demum in orbe quantum reliquum esse facinorum
Miseri exsules queruntur. sed ab omnibus aliis
Penitus molestiarum mihi liber oneribus,
Solitis cor anxiorum premere usque miseriter,
Meditatur hilaritatem requiemque diutinam
Superum in choro, ac perennem sine grandine et hieme
Potitur serenitatem. Volupe est facercsea
Hyperiona intueri radiantibus oculis,
Nivei patrem diei. Volupe est nemorivagam
Variante Noctilucam facie adspicere, modo
Reparantem in ore vultus, ubi fratrem itere fugit;
Modo deserentem eosdem, siquidem propius adit.
Volupe [Reg: Volup] est in Hesperum album, Iovis inque nitidulos
Aciem tenere fixam radios, reliquaque item
Animata signa caeli. Quis enim est ita gelidus,
Ita segnis, ita supinus, vel ita stupidus homo.
Ut humo levans ocellos, nihil eximia poli
Paradigmata haec moretur? Sed enim hercle magis id est
Animo voluptuosum, superatque et opipare
Et opima dulcitatum reliqua omnia penitus,
Adeoque quidquid usquam sibi concipere queat
Avidae libido mentis; domini empyrea [Reg: empyria] DEI
Sine fine regna lustrare: et ibi simile patris
Decus unicique gnati, genitabilis itidem
Penetrale flamen aurae, Gentis comitibus ac
Ducibus per ambitum omnem, specitare [(transcriber); sic: spectare] liquidius,
Et idemtidem [Reg: identidem] sequi ultro tua posse regimina,
Tener Agne, rexque regum, et dominum domine potens;
Hilarisque sanctiorum sociarier [Reg: sociari] animis,
Grege eum beatiori, nova cantica, novaque
Recinente metra CHRISTO, citharisque teretibus
Fidibusque gestuosis celebrante memoriam
Veterum beneficiorum meritumque, nece sua
Propria in patente fixus cruce quae fidelibus
Peperit, patri immolatus, velut hostia nocua, et
Tamen esset omnium insons vitium; nisi rea quod
Necis et gravis gehennae, tot Adamigena tulit
Moriturus expianda scelera cruoribus,
Medius duum [Reg: duorum] in latronum quasi noxa patibulis.
Sed acerba amaraque istaec fuerant ruditer ei
Toleranda, cum subiret fera supplicia, solo
Syriis morans propinquo, Solymumque in aditibus.
At in ardua eminens nunc regione, loca super
Rutilae elevatus aethrae nitidissima, precibus
Vacat obviis piorum, sibi sanguine roseo
Pretiosa parta fantum diademata, sibique
Ea sacra vindicantum; procul a quibus opicas
Nimioque plus profanas ego abesse Phalaridum
Iubeo manus, cruentaque Eurysthea rabie
Busiridisque flammas. Alia est Hierosolyma,
Aliud bonis asylum, desaevierit ubi
Babylonius Gradivus, super: est super alia
Locuples imago rerum. Mihi sufficit alacri,
Anima quasi exsoluta pedicis et amitibus.
Penetrasse ad alta caeli laquearia, ubi dolor
Neque corda maerat ullus, neque egena miseries [(reading uncertain: print blurred)]
Inopem flagellat unquam [Reg: umquam] . sed ubi socia cohors
Genialium Angelorum mera gaudia, meraque
Iterant amoenitatum viridaria: simul et
Animalia illa IOVAE quatuor, pariter item
Octona triga canum, simul innumera adeo
Resono phalanx Olympi modulamine recrepant,
Polus ipsemet remugit, sacra limina reboant.
Citius mihi haereat vox, quam singula memorems.
Solio in sacro sedenti data gloria, data laus,
Et honor perennis Agno datus, undique retonans,
Mihi dissipavit aures, mihi discidit oculos:
Adeo omnis his in hymnis, et in his obeo sonis.
Obeone? fallor. immo videor, neque temere,
Reparari, in orbe Phoenix velut ales Arabius,
Colocasia atque amomo satur et myrobalano,
Et aromatum atque odorum genus omne petiolis,
Nitidisque cinnami Indi Phariique segetibus.
Anime o perennivivax, Anime o zephyriseque,
Superumque compos aurae, superator itinerum
Hominum pedi inviorum, rapidisque volucrium
Per inane remigantum propere natatibus:
Levigyre nubisector, preciferque tabellio,
Manifeste prome et index animae vagitremulae,
Cordisque palpitantis, tumidisque similiter
Male fluctuantis undis: age sit tibi proprium,
Petere altiora caelo, petere ardua superum
Conclavia, et sacrorum rata concilia Larum
Et ovantium Penatum saturo domicilia
Rutilantia ex obryzo, penetraliaque adyta
Radiantia ex pyropis pretiosioribus,
Carbunculisque flammas imitantibus. Age, sit
Tibi proprium, caducas creperasque (moneo) res
Mortalium assis omnes facere unius, et in hoc
Retinere cursum eumdem [Reg: eundem] stadio, neque reside
Studium pati veterno torpescere et operam.
Sed enim tibi incitato modo cum gemina siet
Data Pegasi ala pernix, equitis cuissimi,
Aurora quo diei niveos nivea vehit
Roseum micantis ortus: fugiasne Anime capax
Iter are crebra motis solitum volatibus
Super astra dia callem? Nihil heic [Reg: hic] , nihil utique est,
Via clausa quo retardet solidas agilipedis
Soleas, levesque pennas. Equidem tibi minime
Fore credo succubandum, licet altius itiner [Reg: iter]
Gradiare trans remoti iuga siderea poli;
Quoniam secundus Euri fluor, ora redanimans
Vehementiore nisu, vestigia comitat
Tua prospere adminiclans [Reg: adminiculans] ; et in aethera vacuum
Resequens propellit ultro: siquidem sidelium
Ibi meta mansioque est, Prodromi nebulisecae
Pede praestituta fixo, superique adeo probe
Patris obstinata pacto liquido, nequeat uti
Manus ulla tam beatum tibi praeripere locum;
Ubi cum tuo perennes par caelitibus hero, et
Tibi quae DEO creatus propria nece meruit,
Potiaris omne in aevum solidis beneficiis.
CARMEN II.
MI care Fili, sis pius, metuens DEI;
Precare mane vesperique sedulo.
DEI memento in omnibus rebus tuis.
Si bene se habet res, fac DEO grates agas:
Sin male, querelam in eius exonera sinum;
Memor omne prosperum, omneque infortunium
Manare ab ipso, et finem habere perbrevem.
Agnosce peccantum esse te unum de grege,
IESUMque Christum crede filium DEI
Suapte morte te redemisse a nece.
Hoc fixus haere, et confitere id ad exitum
Vitae. vicissim te ille confitebitur,
Curaque tangetur tui coram DEO
IOVA, patre suo. Ne superbus esto; sed
Status honeste dignitatem amplam tui
Tuere. Sis verax. Recepsti quid data
Dextra fideque? firmiter praestes; licet
Subeunda sit iactura opum atque corporis.
Nam sive mentiris ioco seu serio,
Infans Diaboli es, qui pater mendacii.
Porro verecundare verbis, gestibus,
Et cogitatis. Nullius nec coniugem
Nec filiam stuprato Gnate. Sis cave
Batutor aut percussor. At cum Martia
Vexilla aperto libere in campo volant;
Tum fortis, acer, strenuus sis; nec fuge.
Quippe hercle melius est honeste occumbere,
Quam fugere in acie turpiter. Ne prodigus
Sis, neve praeparcus, vel Euclio sordidus.
Quod spectat ad honorem, nihil comparcere
In hoc velim te. Nemini obtrecta, aut male
Obloquere. quin memineris usque tui ipsius,
Te quoque fragilem hominem esse. Ne cum quoquam agas
False aut dolose; sed rotunde et libere
Agas. quod unum permanet diutissime.
Disce tamen homines rectius dignoscere:
Erga bonum opus est tu vicissim sis bonus.
A fraudulento tibi cave; quapropter et
Inter loquendem loquere paullo tardius.
Inopes egeni sint tibi concrediti.
Voces adulantum, DE Oque iniuriam
Verbis maledicis atque contumeliam
Dire ingerentes, non sine ardelionibus,
Numquam placere tibi sinas. sed contra ames
Qui corrigit te, quique bene tibi consulit.
Fidos ministros orthodoxae Ecclesiae,
Aliosque qui tibi serviunt fideliter;
Caros habeto semper, atque illis lubens
Persolve pro tua virili praemium,
Pactamque mercedem. Infideles quos scies,
Dimitte famulos cum bona abs te gratia,
Nec detine ultra. Vitia, naevos, probraque
Stude uniuscuiusque tegere. sed tamen.
Cum olim gubernas, triste punitor malum.
Illis, tua qui sub manu sunt, sis pater.
Onerare demum parce subiectos tuos
Ultra aequitatem: nam nimis male cedere
Proventus ille saeptus mihi visus est.
Contra adsere haud malum virum. Si quando ei
Quid accidat stulti aut sinistri, debita
Punire cum ratione, quantum te decet.
Extrema regula est, uti caveas tibi
Ab ebriosis sympotarum fluctibus.
Namque inde (Paulus ut fatetur Apostolus)
Inordinata vita tandem provenit.
CARMEN III.
TE singulari consilio DEUS,
Exactum inique limite patrio,
In hasce terras misit, ut optimo
Duci praeesses, optime GRYNRADI;
Eiusque vitam sic regeres, uti
Bonosque mores a puero statim
Et disciplinas imbiberet bonas.
His institutis cum Pietas comes
Adesse alumno, tum latus Aequitas
Stipare suerat: nempe satellites
Duae, columnarum instar, idonea
Fulcire firmo grande Palatium
Domus avitae robore, donicum [Reg: donec]
Aetate florens dux adolesceret.
Et post adempti funera patrui
Frenos regendos ipse capesseret,
Adiutus HUTTENI ingenio arteque
Industriaque et consiliis bonis.
Rerum propinquus tum fuerat labos [Reg: labor]
Ferventi ephebo quaerere coniugem
Dignam. Reperta est, relligione par
Et orthodoxae notitia fide.
Quem te laborem, quod studium impigre
Gnaveque [Reg: naveque] agendi sumere taeduit?
Gavisus es, rem tam bene tam probo
Successe. nos et laetitia pari
Congratulati coniugio sumus.
Fecunditatem prosperior toro
Lucina pacta est. O utinam, velut
Dilecta patri pignera filias
Enixa coniux est, ita filios
Felice partu procreet adseclas.
Mecum quod una te scio serio
Sperare et optare ex animo intimo,
Amice vere, et (quod liquet omnibus)
Sincere. Porro quid peragis boni?
Praeses senatus en hierarchiae
Res administras, quae faciunt scholis
Templisque sacris. Certe equidem (tua
Quod pace dicam) vir nec alacrior
Nec promptior te, nec vigilantior
Quisset per omnem Teutoniam eligi
Aut inveniri; cui sapientius
Committeretur muneris hoc, tibi
Quam soli et uni. nam pius et bonus
Probusque valde es, publica promovens
(Ut par et aequum est) commoda, vel tuo
Ipsius aut damno, aut odio, aut probro.
Quapropter aio saepius, intuens
Virumque limis haud oculis statum;
O si Palatini incluta Principis
Plures haberet GRYNRADIOS humus!
CARMEN IV.
MORTALE sexus, sive iuvenes aut senes,
Seu divites vel pauperes. seu Caesarum
Regumve principumve gente prosati;
Considerate, quam caduca vita sit,
Quam calamitosa, quam scatens periculis.
Honore quamvis praediti estis maximo,
Instarque floridae viretis laureae:
Consumet atque hunc atque vos rota temporis.
Vorsura motus id quod HorologI docet.
Duo puelli nuduli, qui segmina
Quaterna luculenter horarum innuunt
Strepente tinnitu, vice alterna occubant,
Luuntque Adami noxam originariam.
Clangore personantis Angelus tubae
CHRISTUM adfuturum in nube clara praemones [(reading uncertain: print blurred)] .
Excubitor ales nocte gallus cantitans
Aliisque metis, vivere extremae iubes
Memores diei: quam cavete, Simiae
Ritu modoque, rideatis turpiter
Aut negligatis; sed Leonem imitemini
Expergitum alto mane seu diluculo,
Grates agentes nocte servati DEO.
Horamque vestram rite praestolemini,
Instar mulieris motitantis clepsydram,
Seu sensim arenae casitantis machinam.
Ut Luna mutat. Solque signorum vices
Motu rotundo; sic heros versatile
Famulosque variat tempus, hunc extollere
Illumque velox premere: ceu vides vagam
Nunc aucta nunc minuta Divam cornua
Ostendere orbi. Quin Planetae, se invicem
Diuque noctuque insequentes, nuspiam
Inter quiescunt, alius alii donicum [Reg: donec]
Fores operiat. Sic in orbe idem evenit.
Fortuna raro stabilis apud aliquem manet.
Quapropter observate mensuram ratam,
Horamque certam, et providum metae scopum.
Megaera quippe noxiosa plurimos
Heu raptat in transversa, sectantes opum
Magnarum acervos, regnaque inhiantes nimis
Aliena, nec pol finem apiscentes suum;
Sed Parca cum severa vitam inciderit,
Aliis similiter mortis intrantes viam.
At o benigne CHRISTE, qui rex gloriae es,
Nos quaeso cunctis ex miseriis eripe, et
Tranquillitatis nos fac usque compotes;
Tandemque post fata in poli penetralibus
Des audiamus entheam melodiam.
Haec secum in intimo Palatinus comes
Nuper IOHANNES corde meditans fatus est,
Opus Rudolpho Brandeburgio teres
Fabricante. Quisquis haec legit, praecordiis
Reponat imis, ne vagas praetervolent
Aures, uti sonora tintinabuli [Reg: tintinnabuli] .
CARMEN V.
PUBLICA res ubivis geritur bene, prospereque cedit.
Firmiter inque suo status ordine permanet graduque;
Si modo non spernunt IOVAE sua Principes Ducesque
Reddere corde pio libamina, deinde promovero
Iustificam ante alias ultro Themin, aequitate freti.
Praecipuum Pietatis opus tenet auream cathedram,
In qua praeco DEI verbum sonat, et viam salutis.
Post aequique bonique sagax caput occupat tribunal
Iustitiae cunctis venerabile. nam nisi his duobus
Ceu fundamentis stabiliverit oscitans Tetrarcha
Imperium soliumque; brevi ruet, impetuque magno
Ad terram dabitur: qualis domus insolente casu,
Plena Palaestinum [(reading uncertain: page damaged)] tot milibus [Reg: milibus] , ut suo Dagoni
Perfecere sacrum, cito concidit, incluti columnis
Manoadae impulsavi fortiter, occubantis inter
Praecipuos proceres trucis agminis, atque pro duobus
Sic oculis hostes ulti semel. At gravem ruinam
Antevenire solet Dux providus, usus eruditis,
Gnavis [Reg: navis] , eximiis, sapientibus, acribus, peritis
Rerum, adeoque viris animi face luculentiore
Primores reliquos superantibus. Inter hos profecto
Haud tibi postremus datus est locus hactenus, Philippe
Wamboldum veterum o ingens decus, ac simul recentum.
Te FRIDERICUS avus nostri Ducis arduum in senatum
Rite cooptavit; quod idoneus atque dignus esses,
Et sollers ad magna negotia resque rite agendas,
Non sine felicis Genii indole. Te sita in Nemetum
Limite Transrhenana Neapolis, uncta CASIMIRO
Praeda (sed abstinuit tum criminis) ob rebellionem
Facta, sibi impositum vice Principis dynasten
Sensit. Ute vivis abiit cito, deserens guberna
Orba, simulque orbum gnatum patre, LUDOVICUS; aeger
Tam longo fuerat qui tempore: frena mox capessit
Frater, legitimus tutor datus, administer aequus;
Qui dene restituit rem, non sine maximo labore.
Relligio exseruit laetum caput orthodoxa, qualis
Floruerat sub praecano sene, patre CASIMIRI.
Nec mora. trux Livor male ringier, invidoque dente
Rodere quosque Theon ferus, aemulaque Momus
Praedominans lingua nos carpere. Veritas sidesque
Albaque Relligio nihilo minus enitet refulgens,
Purpurei ceu fax Hyperionis inter atra quondam
Densarum nebularum alte emicat; emicabit et post
Dehinc semper, Friderice vigens modo Teutonorum ocellus
(Quod voveo) superes, et serius alta in astra tendas.
Num desperandum Christo duce, praevioq [(reading uncertain: page damaged)] CHRISTO!
Haudquaquam. siquidem felix opus, is quod inchoavit,
Continua serie firmaverit. Hoc iubet monetque
Nos avide sperare DEI favor atque [(reading uncertain: page damaged)] amor benigni.
Tu quoque (Praefecti magni geris [(reading uncertain: page damaged)] ecce nomen aulae,
Quem merito titulum tibi gratulor) ut prius gemellum
Fortis et acer apud Dominum, et bene sidus exstitisti,
Boiumque antistes subsellia grandiora rexti,
Iustitiae vindex, aequi insitor, arbiterque legum;
Adsertor pietatis, amans Iovis, illiusque amantum:
Sic etiam posthac magis ac magis in dies et horas,
O WAMBOLDE, perennaturus es in fidelitate,
Constantisque animi tum robore, tum severitate
Condita suavis dulcedine mellis. adde, si vis,
Rarus amicitiae per foedera sanctiora cultor.
CARMEN VI.
LONGAEVITATEM cui dabimus viro
Mundi in senecta et temporis ultima,
Plures in annos ut diuturnior
Sit vita cano? RANZO tibi, inclite
RANZO, Tonantis cultor Olympii.
Meretur id non relligio modo
Sincera, sed vero et pietas tua
Insignis, et mens iustitiae tenax,
Et imperantis par animus DEI
Summis dynastis, ad solium ipsius
Regale fixis, terque canentibus
Perennisanctum. Nos, brevioribus
Queis [Reg: Quibus] rara vitae stamina liciis
Ex lege fatorum illa adamantina
Dispensat abrupta Atropos in colu;
Homunciones esse vetans dierum
Extentiorum: RANZOVIO tamen
(Scitis Camenae, scis Charitum trias)
Non invidemus talia munera
Felicitatis; quandoquidem omnibus
Ille eruditis non modo vult bene,
Sed, quantum in illo est, usque facit bene.
Ditat Poetas ille potissimum
Sollers amoeni carminis artifex.
Donis tributis Historicos beat
Fidelis auctor historiae ipsemet;
Largisque gazis Astronomos fovet
Idem ipse felix Astronomus cluens.
Iam templa quaeso cernite, iam scholas.
Quae non in has, qua non bona contulit
In illa? quid non post quoque conferet
Ludi in magistros, et venerabiles
Mystas, IEHOVAE dedita nomina?
Inops egestas pauperum et exulum
Ubinam asylum repperit aptius,
Nisi unum apud te, RANZO benignior?
Nam quum tibi tot divitias, opes,
Pagosque et arces, amplaque praedia,
Latosque fundos cum reditu annuo,
Tam copiose suppeditaverit
Caeleste numen; non animum atque cor
Terrena ad istaec fluxa caducaque
Stricte alligaris, quo soliti modo
Auariores: sed meritas DEO
Habere grates es memor, omnium
Rerum datori. Non igitur senex
Sis liberali et munifica manu?
Beata cornu divite Copia,
Uberque mater rerum Opulentitas,
Nec paenitendis praedita dotibus
Pandora, sedem te penes obtinent
Pollentiorem. Quid, quod (ut audio,
Verumque certe est) post obitum quoque
Prodesse doctis dupliciter velis,
Praeclare RANZO? quippe nomismatum.
Certas quibusdam praecipua viris
Virtute summas munificentius
Legare tecum consilio optimo
Deliber asti. quae via commoda est
Laudem ad futuram, plenaque gloriae
Magmenta. Quis non, Vive age, dixerit?
O magne RANZO vive, et in hoc tuo
Honore dura, quam vetuli diis
Durarit aetas postera saeculi.
CARMEN VII.
CHRISTE, sequester mortale genus
Interque DEUM lecte; videsne,
Horsum speculans aethere ab alto,
Ut peccatis obnoxia gens
Et criminibus variis tecum
Agat in terris insincere
Atque iniuste? nae [Reg: ne] debebant
Euangelium legesque tuas
Sponte tueri, nec nisi grates
Tibi perpetuas pectore muni
Agere, inque tuas solvere laudes
Linguam docilem. sed quid faciunt!
Non reiciunt [Reg: reiciunt] te modo, verum et
Diumque patrem Flamenque sacrum;
Sic viventes, ut flagitiis
Scelerumque notis insigniti,
Sibi in his plaudant, atque triumphum
Audacter agant; quid relligio,
Quid sit pietas, quid recta fides,
Quid vera salus, vitaque demum
Aeterna animae, plane immemores.
Apinae et tricae nempe videntur
Gerraeque istis, quae praecones
Dogmatis almi plenis buccis
De Tartareis recitant poenis,
Deque horrendis Cacodaemonibus,
Et suppliciis exantlandis [Reg: exanclandis]
Post fata malis perpete in igni.
Miseram o sortem miserorum hominum!
Sintne creati recte ad agendum,
Et male agendo Stygium proni
Se praecipitent ipsi in barathrum?
CARMEN VIII.
DIRA monstra veneficae, noxiosaque saga
Turba, quae magicis nigri Ditis artibus usae
Nemini prope parcitis; quid lucrive bonive
Ex mala capitis techna? Vos tenella puellum
Membra, tum [(reading uncertain: print faded)] iuvenum et senum fascinare suestis
Corda. vos vetitis nurus virginesque pudicas
Implicatis amoribus. vos necis genus omne
Exsecrando homicidio perpetrare soletis.
Vos, capras niveasque oves atque bucera damnis
Saecula adficere obviis, crimen aut scelus esse
Pernegatis, et igneum (vidi ego ipse) Draconem im-
Mittere stabulis boum, lacte eas spoliantem
Singulis prope noctibus. vos novemplice cantu
Conglobassere grandines, excitare procellas,
Turbinare animos Notum; scit Ceres, scit Iachus [Reg: Iacchus] :
Hic meri, illa adoris carens. Flora murmure vestro
Mille milia [Reg: milia] pestium vermiumque nocentum
Educata per has plagas adseverat, et ipsum
Hoc Hamadryadum cohors, flebilesque Napaea
Conqueruntur et ingemunt. Pacta turpia inistis
Cum manu Cacodaemonum sonte, foedifragaeque
Desciistis ab optimo maximoque IEHOVA,
Lubrica instabiles fide, pravitate rebelles.
Abnegastis item sacri iura sancta lavacri,
Infideliter a DEI filio, duce nostro,
Castra in hostica transfugae; nequiter quibus ipsam
Vitam, et ipsam animam rato pignori opposuistis,
Perfidumque Satanico stigma ab ungue recepstis;
Quo nihil sceleratius taetriusve repertum est.
Quale naufragium (o nefas!) unaquaeque subivit!
Sponte posthabito DEO dum sinistra sequutae [Reg: secutae]
Vestra pectora Principi mancipastis Averni,
Exulatis ab incluta civitate IEHOVAE,
Nemo quam malus incolit. Gens ut optima vestram
Christiana dolet vicem! Poena vos manet ingens,
Igne perpetuo flagrans usque et usque, nec hilum
Detrahens cruciatui pessimoque dolori.
Mens licet resipisceret rectior, caneretve
Sanior palinodiam; quod tamen fore et esse
Difficul [Reg: Difficile] nimis arbitrer: hancce quisnam age praedam
Hostis e manibus feris excutive rapive
Posse crediderit? Trahax pervicaxque tenaxque
Quicquid is semel auferens occupaverit, illud
Eius unguibus haud facul [Reg: facile] dimoverier [Reg: dimoveri] aio.
Si DEUM tamen, o manus perditissima, vestri
Vel parum miseresceret; gratia illius una
Entheam bene posse vos obtinere salutem
Dico, et aetheria dehinc porro sede potiri.
CARMEN IX.
ESTIS fratres, estis amici:
Aliine alios perdere vultis?
Hoccine pulchrum est? nequaquam pol.
Rodere iustos, mordere pios,
Tigridis iras bilemque canum,
Et ricta refert dira luporum,
Grassantum in oves. Docuitne ita vos,
O crudeles, ille magister
Noster CHRISTUS? cuius aperta est
Mansuetudo, lenisque animus,
Et pacis amans aequa voluntas.
Praecepta dedit nova, nimirum
Ut nos pariter mutuo amemus,
Quo more homines ipsus amavit;
Quorum causa voluit patrium
Linquere caelum, traducturus
In regna DEI non Cerbereo
Semine cretos, nec pestiferae
Dentibus hydrae; sed pacatos,
Humiles, placidos, mites, dociles,
Praeceptoris iussa sequentes.
Nam morigeras, haud praefractas
Poscit mentes arbiter aequus.
Si lingua rabit, livent oculi,
Cor virus alit, felle tumescit
Pectus; quid ab hac dipsade sani
Exspectemus? Tolle venenum,
Purga cereburm, frena rabiem,
Stingue furorem, compesce odium,
Aliosque ferox indue mores,
Si discipulus bonus esse velis
Caelestis heri. Non atra placent
Pectora CHRISTO, sed candida, sed
Nivea, et nulla praedita labe.
Alius fueris? alio migra,
Frugique gregem pace potiri
Sine. Consensu compare coetus
Fovet unanimes Dominus noster,
Simus ut unum, sicut et ipse est
Pater et concors filius unum.
CARMEN X.
QUALIS rapaces aut aquilas agit
Aut milvios [Reg: milvos?] , aut accipitres feros,
Aut diriorum semina vulturum,
Cupido et ardos in volucrum obvium
Genus minorum, sive animalium
Imbelliorum; sint ut eis dehinc
Praedae et rapinae: talis in extimam
Urbem Allobrossam, suffugium exulum,
Omnis redundat grandior hostium
Iniuria et vis, truxque potentia,
Furorque. Martis, non sine Erinnyos [Reg: Erinyos]
Diraeque Enyus terribili metu.
Iam devorarant vos inopes quasi
Vivos, ut arctis obsidiis loca
Tam copioso milite cinxerant,
Pagisque vestris Mulciberem igneum
Minis atroces intulerant; licet
Impune id illis turbine bellico
Cessisse apertis non quierint sonis
Iactare. Cives exitio quidem,
Ob foederatum perfidiam, dati
Plures; sed ulti post nihilo minus
Estis Gigantas, cum grave brachium
Saevos in hostes armipotens DEUS
Favore vestri sustulit, et neces
Avertit atras, vulneraque ardua,
Stragesque cladesque, et mala quae ciet
Secum Gradivus plurima. Quin preces
Et vota cordis seria iuverint
Vos implicatos undique, et anxios
Salutis; eccui sit dubium? Piorum
Quippe obsecratus cum lacrimis solet
Numquam esse vanus. Numinis enthei
Perenne vindex en oculus suos
Erga clientes perdius excubat.
Pernoxque. Certe BEZA tuis datum est
Et incolarum suppliciis, quod haec
Servata mansit salvaque civitas,
Suique iuris. Nos quoque fudimus
Salute pro vestra adsiduas preces.
Ac nominatim Caelicolam optimum
Pro te rogavi, iuste senex; diu
Superstes esses, atque humilis polo
Ferres supinas sollicite manus,
Voti impetrator. nempe tibi DEUS
Negare quicquam pernegat. Hinc ovans
Triumphat antiquum Allobrogum oppidum.
Honos Lemanni, laus Rhodani, decus
Miscentis undas cum Rhodano Arviae.
Quapropter hymnos, et nova cantica,
Et grata summus rerum opifex mele
Par est sonoris laudibus audiat.
Nam vestra sicut moenia fortiter
Adversus hostes incolumi statu
Tutatus ipse est IOVA, eadem lubens
Idem ille posthac usque tuebitur.
CARMEN XI.
A PROFUNDIORE somno primus in terris homo
Excitatus ille ADAMUS, splendidamque virginem
Ante se EVAM conspicatus, scire quei potuit, sua ex
Carne carnem, et ex suismet ossa compacta ossibus
Esse? Num divina mens id forte ei praesagiit?
Anne dulcem per quietem, quid DEUS secum egerit,
Somnii figura praesens evidenti imagine
Indicavit? Censeas quid, fare SYLBURGI palam.
Factus ex humo maritus coniugem ex costa sua
Sensit, adductam sibi olim per DEI munem manum:
Inde conciliatus inter coniugatos est amor
Mutuusque et singularis. Itaque mas matrem et patrem
Posthabens, agglutinatur firmiter nuptae suae, et
Ambo coalescunt in unum corpus. Ut sero meam
Repperi senex maritam! quam mihi felicitet
Ac superstitet IEHOVA comprecor. Tuam tibi
Perperam florente in aevo pol nimis casariam
Mobilem minus auspicato copulavit sidere
Summus arbiter ille rerum, plane inexputabili
Providentia atque fato, ne tuam patientiam
Sineret is inexercitatam. Lustra per tria nunc fere
Segreges uterque vixtis matrimonio irrito.
Nam iugales ut ea nexus iniit invitissima,
Quippe claustro maluisset mancipari denuo:
Nondum ita expleto a peractis nuptiis septennio [Reg: septuennio] ,
Liberum pertaesa curam, tum domesticae rei,
Exuit iuga; et in priorem solitudinem abdita
Nequiit ullis nec parentum nec propinquum contumax
Retrahi monitis, nec ullis aequum ad officium minis;
Negligens viri domusque debitique muneris,
Obstinata adeoque laeva mente, contra quam solent
Esse ceterae propinquae, gente tam clara satae,
Stirpe ceu de patrio olim degener stolo, aut nothae
Vis avenae e fructuoso tritico repullulat
Nonne res est mira? Mater potuit obliviscier
Tam cito, praegnanti in alvo quae recens gestaverat
Pignera, et felice nixu prompta in auras miserat.
Quis tui non est misertus? quis tuam auditor vicem
Non dolere visus; ex quo viduus, haud viduus tamen;
Et maritus, haud maritus, ceu spadoniam miser
Tot per annos ipse traxti vitam, acerba perferens?
At DEUS tandem supremus, pro sua clementia et
Misericordia paterna, tam vacillantem statum
Intuens, totamque causam metiens, aequo Dices
Calculo, te impune laqueis expedivit talibus
Atque tricis. FRIDERICE, tun recordaris modo.
Ut, tuarum nuptiarum rite cum sollemnia
Concelebrarentur, imbres triste caelum obnuberent
Tempore antemeridiano; sed vicissim tempore
Laeta pomeridiano fulgeret serenitas?
Sic abierit nunc quidem omnis maeror; ast in posterum
Redierit laetitia maior. Gaudio tecum, vetus
O amice; gaudeo inquam, post dehinc sperans fore,
Ut alia meliore nupta perfruare, quae tuis
Moribus sit apta, teque diligat prout decet.
Candidis hunc laetus alis Lucifer portet diem.
CARMEN XII.
INTER multiplices ac varias, queis [Reg: quibus] DEUS optimus
Humani generis perpetuis commoditatibus
Consultum voluit, non minima est arbitror artium.
Curatrix Medicina invalidum corporis artuum,
Membrorumque manus Paeonias utibili modo
Poscentum. Quis opem, quis properatum auxilium feras
Aegrotis melius, quam Medici prompta necessitas;
Callentis genus omne exterius, nec genus omne non
Morborum interius, quodque opus est addere singulis
Sanandis remedI? Sufficiens Caelicola est quidem,
Quamvis nec medicamenta adhibens, nec quota pharmaca
Comiscens, abolere anxiferum tristia torminum
Nutu uno; velut et cum Solymos et Galilaeida
Terram CHRISTUS obiret, varios pessime habentium
Languores domuit cum vitiis, aegraque sustulit
Citra pyxidis unguenta. Iubet nos nihilo minus
His uti mediis legitimis Omnipotens pater,
Se PEUCERE prius sollicitato attigua prece.
Nam circumspice, quot Terra parens germina et herbulas
Radicesque creet; quot pariant semina flosculi:
Quot seto [(reading uncertain: print faded)] in gremio progeneret Chloris amoena opes,
Quas mulcet Zephyrus, consolidat Sol, alit umidum.
Quid succosque [Reg: sucosque] liquoresque, et apum mellifluos favos.
Quid praepinguis olivae referam munera? Rupe quid
Emanans oleum, et balsameis uvidum odoribus
Iudaeae fruticem? quid lacrimas denique myrrheas [Reg: murreas] ?
Cui digne species tam varias detur aromatum
Percensere, ab Eois populis huc celeri rate
Advectas peregre velivoli per maris aequora?
Quis porro pretiosissima poma aurea dixerit,
Et silvas citreas, arboribus non sine Punicis?
Haec nascuntur humo. Praetereo plurima, quae neque
Nostri propositi nec numeri sunt. Medicum labos [Reg: labor]
Indefessus, et hoc in studium semper amor flagrans;
Nec non pharmacopoeum Genius, dia reperta post
Priscum Asclepiadarum, innumeras artibus addidit
Artes, et celebris posteritas auxit idemtidem [Reg: identidem] .
Laudi quae faciunt cuncta DEI. quicquid enim sator
Rerum condidit, hoc omne homini condidit in bonum,
Quo testetur ubivis superum munificentiam.
CARMEN XIII.
AUDISne meas, Pater omnipotens.
Aeger toties quas fundo preces,
Cupidus morbis hisce levari?
Audis certe. sed cur differs
Prolongatas lentus in horas
Promptum auxilium? Sunt tibi causae
Credo plures. tamen haec una est,
Nondum quod habes exploratum
Satis atque super triste cor istud
Exercitiis; velut artificis
Candente foco bonitas auri
Saepe probatur, donec apertum
Omnino sit, purum et solidum
Esse metallum. Remove IOVA
Remove ardentes obsecro prunas.
Nimis excoctus mihi iam videor,
Rapidoque nimis tostus abigni.
Si pertendes animare faces,
Plane exurar. Desine duri
Examinis, ac rigidi iuris.
Quis enim coram te consistet,
Si iudicio DEUS opposito
Contendere ames cum grege vili,
Sapiente lutum cineremque levum?
CARMEN XIV.
POSTHI, miserum est in cruce tam diu morari,
Morbique gravis sic peredi nocente morsu,
Ut, mortuus an vivus adhuc tibi puteris,
Plane dubites. usque adeo saepe tyrannum
Trux morbus agit, nec sibi temperat dolorum.
Noxam luimus postgeniti repullulantem
Peccantis Adami. neque quisquam potis istud
Abnorme malum corrigere, aut tenacis instar
Visci putrido in corpore inhaerentia pestis
Contagia dissolvere. Te satis superque
Arthritis atrox, haud sine torminum procellis,
Torquere suevit. Febrium querquerus ardor
Mihi pectus adussit male, nequiterque corpus
Sic debilitavit, capitisque turbulenti
Sensus; ut adhuc vix mihi restitutus ipsi
Hodie videar. Rheumata quid gravedinemque
Iugesque catarrhos; quid apostema sinistrum
Tussesque malignas referam; ventriculique
Crudas hiemes, saevaque viscorum crepantum
Tormenta, quibus discrucior nocte dieque,
Insomnis agens, et vacuus soporis almi?
Pallor croceus cum macie cutem colorat
Auriginis [Reg: Auruginis] instar. poplitum languor iniquus
Negat officium, nec patitur sibi salubri
Medicamine succurrier aegritudo tristis.
Misere iaceo membraque confractus et artus,
Tundoque grabatum, Patientiaeque sacris
Operor, liquido nempe DEI sciens volentis
Nutuque potestateque quicquid est dolorum
Infligier aegris. sua nam pignera tali
Solitus ferula caedere IOVA, veram in illis
Fidem, et adsiduam Numinis invocationem
Accendit; et hac sic pugiles is in palaestra
Exercitiis erudit, ut quisque periti
Luctae clueant. O ter et amplius beatos,
Huiuscemodi qui decus e schola reportant,
Non indociles discipuli hinc ut aestimentur!
CARMEN XV.
ZOPYRE princeps candidiorum
Magno e numere mille trecentum,
Caput electum, fidissima mens,
Pectus apertum: si vacat, audi
Vetus extrema luce quid aiat
Aut cantet Olor, quem fata vocant
Iam sua, certum velle moriri.
Nam decursi terminus aevi,
Ex perpetua lege Tonantis
Cuivis homini fixus, postquam
Metam tetigit finesque ratos,
Migrare animam iubet in caelum,
Unde ortum habuit. Quapropter ego
Testamentum ZOPYRE feci,
Et disposui disponenda.
Restat, ut uxor mea, post obitum
Nacta patronum tutoremque
Fidum atque bonum (commendata
Siquidem nostro est illa Tetrarchae)
Non permaneat viduo in lecto
Semper, positis purpura et auro:
Sed ubi eluxit, more Latino
Iterum nubat. nam florenti
Aetate viget, qualis in horto
Viridis laurus, vel oliviferae
Palladis arbos [Reg: arbor] . Si libes ergo,
Duxeris illam. nam tibi lego
His inque manum trado papyris,
Ut non modo vir, sed pater illi
Sis. spero etiam fore morigeram;
Et amaturam te, velut ipsum
Me, nil dubito. Quare age contra
Dilige Nympham, neque ei praesta
Minus, ac virtus ipsa meretur,
Candorque animi. Quippe reapse
Disces, non me falsa loquutum.
CARMEN XVI.
MERGILLETE animae pars potior meae,
Praesagitne tibi mens cata quid mali,
Versanti in patrii paene sinu Laris,
Qua MELRICHSTADIUM tollit in atherae
Sex celsarum adeo culmina turrium?
Aeger naneque iacens fluminis ad Nicri
Ripas, insolitis intima viscera
Distento crucior ventre doloribus.
Me non ulla iuvat seu Podalirii
Seu praesens medici cura Machaonis.
Quam IOVA imposuit ferre mihi crucem,
Hanc aequa patiens mente feram deces.
Umectata pias imbre acido genas
Uxor, praemetuens altera funera,
Defuncto AEMILIO sub tumulo senis
Exspectante patris fata, domestico
Maerore adficitur corda nimis, querens
Maturum ante diem se viduam fore;
Imploratque DEI flensque gemensque opem,
Ut corpus reparer viribus integris.
Si IOVAE placitum, vixero longius:
Sin autem, brevior vita mihi est lucro.
Me quandoque citans hora vocaverit,
Formidemne mori? Liberor omnium,
Fortunae rota quas difficiles habet,
Curarum cumulis; inque domos abit
Migrans aetherias debilis halitus.
Te compello igitur prime sodalium
Supremum, atque VALE dico tibi ultimum.
Caelesti in patria, post rata temporis
Designata DEO momina, vividum
Alter conspiciet vividus alterum.
CARMEN XVII.
QUALIS in silva ardor agit latrones
Fessa grassandi in capita obviantum,
Talis instigat cruciatum acerbum
Fervor, ut membris male faxit aegris.
Quid iuvat plenos vacuasse fundos
Pyxidum? quid sumpse [Reg: sumpsisse] MELISSE potus,
Sumpse [Reg: Sumpsisse] clysteras? liquidoque inunxe [Reg: inunxisse]
Pectus et ventrem scapulasque olivo;
Si dolor mordax nihil heu remittit,
Si minus longo relevare morbo?
Quippe crudescit, prohibetque palmas
Languidas siccis adhibere labris,
Verticique alto. Resoluta nervis
Brachia, infractosque gero lacertos
Colicus, dire genua atque crura
Scissus, oppletusque tumore talos.
Quid iuvat fontes acidos bibisse
Sualbaco allatos? Videor pol omnem
Frigido deplesse liquore Lethen,
Omnium oblitus miser, ante quorum
Mente iucunda meminisse sueram.
Lingua tardescit, gemebunda anhelat
Vox, hiat pulmo, trepidat cor, aures
Perstrepunt undis, hebet omne sensus
Organum, vertigo rotat cerebrum,
Membra torpescunt, adeoque totos
Sicca descendit macies in artus.
Summa. nant in morte oculi trementes.
Ecquid hinc speres nisi PAULE finem?
Mors ades, finique meos dolores.
Quid precor? iam versor inops in umbrae
Mortis obscura, tenebrisque densis.
Unde sed lucem video emicantem?
E polo. IOVAM miserescit aegri.
Rursus o aegrote animum recepta:
Te DEUS vultu placido intuetur.
Si velit, sanare potest anhelum.
Nolit? ex hac vita aliam tamen te
Ducet in vitam. Ergo ita fare: Fiat
Fiat omnino Domini voluntas.
FINIS PRIMAE PARTIS LIBRI SEXTI. SEQUITUR PARS ALTERA #(IMAGE)
CARMEN XVIII.
VENUSTE flos et integer iuvenculum bonorum,
Propago Papenhaemidum vetustioris aevi;
Rectene et optime vales utroque cum parente,
Domesticoque CROLLIO? Tuum quidem ipse patrem
Sex ante lustra noveram, cum MAXIMILLIANI
Secundiore Caesaris frequens adessem in aula,
Iubente nobiles meae subesse disciplinae,
Et arma in Hungarum plagis capesserem feroci
Ephebus acrior manu. Libenter illiusce
Recordor ecce temporis. Vigebat alma virtus,
Vigebat arctior sides, amorque singularis,
Et expedita veritas. conubium sed ex quo
Dolusque Frausque callidis simul vafrisque pactis
Inire turpe vidimus; fidesque veritasque
Amorque abire maluit, cavisque se latebris
Antrisque credere interim, quam perditissimarum
Videre regna pestium; quibus pol ecquid usquam
Patente in orbe peius est? Indignitate virtus
Adacta solitudinem petivit avolando,
Citis oloris albidi fugam inter usa pennis.
Sequutus [Reg: Secutus] est eam statim sinceriore candor
Fidelitate praeditus. Quid intuere vulpes?
Quid intuere simios? Ius lexque picta larva est;
DE Ique cultus est eis iocus merusque ludus.
Tales adaemularier [Reg: adaemulari] cave, excitate sanguis.
Suapte falsimonia technisque captiosis
Barathrum in infimum ruunt. Magis magisque contra,
Amice IOVAE et Angelis, sacros amare perge
Libros, et aequa quas Themis Diceque dictitare
Solent amantque regulas, paragraphosque legum.
Quod si quid in mea legens boni invenis papyro,
Piis idoneum usibus; fac MAXIMILLIANE
Tuam inde dirigas viam. PRECUMque si sequentum
Placere FORMULAE queunt; tibi, tibi exaratas
Puta, bonasque et utiles: velut monente Musa
Eas tibi hisce versibus DICOQUE CONSECROQUE.
CARMEN XIX.
GRATIAS agimus tibi, perbenigne IEHOVA,
Noster o DEUS et pater, nocte praeterita quod
Nos custodieris ita sedulo atque paterne,
Vilibusque homulis favens prorogaris amice,
Usque in hunc nitidum diem, quicquid est super aevi.
Te rogamus, et hac uti luce nos tuearis
Conditor bone, gratiam largiens, ut eam omnem
Transigamus in vis pie, grata quae tibi semper
Sint acceptaque. deinde fac, splendidis per apertum
Solis ut radiis tui terrarum orbem adeo amplum
Illustras, ita Flaminis claritate sacrati
Atra nubila dissipes mentis, ut vagus error
Ille iustitiae a tuae calle nos neque longum
Abstrahat, neque partem in hanc deviare vel illam
Cogat. omnia sed tui contuentis in orbe
Visibus liquidissimis, nostraque acta, habeamus
Respectum, ut decet. Insuper cogitataque cuncta, et
Dicta factaque vindices, ac per omnia testes
Sentiant oculos DEI. nec sit ullibi quicquam,
Quod magis metuamus, heu, quam ne tamque benignum
Tamque munificum patrem provocemus ad iram.
Quicquid aggredimur, scopus nobis perpes is esto,
Illud unius ad tuam gloriam, atque aliorum
Cedat utilitatem opus. Verum te penes unum
Quando consilii boni copia uber abundat,
Unde sunt et idonearum apta nomina rerum,
Successusque secundior: fac potamus ut abs te
Unico omnia talia haec, nec non obtineamus.
Porro et efficias, Pater clementissime, ne plus
Curae, plusve molestiae rebus attribuamus
Temporalibus, interim caelestum usque bonorum
(Ut fit) immemores: sed ut primum Olympia regna
Indagemus, et aequitas iustior quod Olympi
Poscit; haud dubii fide speque, cetera quin tu
Sic agentibus ipse eas additum ample et abunde.
O defende etiam malum corporique animaeque;
Nam nimis fragiles sumus. nos et consiliisque et
Spiritus vegeto tui robore instrue, contra
Tot quidem ac varios dolos insultusque Satanis.
Proin metu atque periculis nos ab omnibus istis,
Queis [Reg: Quibus] male expositos vides, hoc in dispare mundo
Libera. Ac quoniam parum est, imo nil prope; recto
Inchoasse aliquid, nisi hoc ipsum perficiamus:
Te DEUS bone quaesumus, nos ut haud modo luce
Haec praesente clientulos in tuam ipse receptes
Tutelam et propriam fidem; sed dehinc quoque noster
Dux per istius ante iens omne curriculum aevi,
Defensorque alacer velis esse, semper adaugens
Ampliansque profusius dona, quae sine fini
Pro tua bonitateque gratiaque misellos
Contulisti in homunculos: donec uniter aptos
Nostro nos capiti adiuges per consortia CHRISTO
Plenaque omnigenis modis absolutaque; qui cum
Unicus clueat micans ille iustitiae Sol,
Nempe perpetua sua luce laetitiaque
Ipse nos cumulaverit largus. Interea dum
Huius advenae et hospites aerumnabile vitae
Sic iter terimus vagi; mitte, mitte fideles
Pastores animae: efficax quorum sacra per ora,
Auditorum ita in obviis cordibus tuus esto
Flatus, ut tibi multiplex colligatur in orbe
Hoc Ecclesia, et hosticae destruantur atrocis
Machinae Cacodaemonis. Dia vis tua obarmet
Principes, loca qui tenent summa, et ardua rerum,
Ut pia agmina protegant, adserantque propritim.
Demum et anxia recrees corda, tristiaque ora
Pauperum tot et exulum, quosque languida lecti
Aegritudo animi tenet corporisque cubantes.
Hac ut tanta bona a tuo IOVA magne favore
Flagitare, per et preces impetrare queamus;
Condones agedum reis tot delicta nefanda,
Filii ob meritum tui; pollicentis, id, abs te
Quod petiverimus suo nomine auspicioque,
Te [(reading uncertain: print blurred)] virtute ratissima nobis sponte daturum.
CARMEN XX.
O DOMINE noster IOVA, caelestis pater,
Multiplice qui pro Numinis sapientia
Diem labori destinasti providus,
Noctem quieti; gratias agimus tibi,
Clementer adeo nos quod hancce non modo
Lucem, sed omne tempus ex quo viximus,
Praesens ad usque momen horae lubricae,
Protexeris, totqise beneficiis ampliter
Ditaris. o largire, ut a laboribus
Curisque omissi, sic quiete et utili
Sopore reficiamur, ut animus interim
In amore ne dormites uspiam tui,
Sopitus una cum gravi quasi corpore:
Sed ut memoria gratiae recens tuae
Cunctique meriti, quo beare nos soles,
Ex hisce numquam deleatur cordibus.
Da deinde, nostra ut conscientia haud minus
Quam corpus ipsum, proprie sua quoque
Quiete perfruatur; utque commodo
Somni usitantes munere moderatius,
Necessitati consulamus, haud pigri
Rhonchis [Reg: Ronchis] veterni, rancidaeque ignaviae:
Ut alacriores vegetioresque hoc modo
Dein opera ad intermissa redeuntes, tibi
IEHOVA serviamus expeditius,
Curtaeque nostri proximi indigentiae.
Quapropter alto dum iacemus obruti
Somno, tuere nos ab omni iniuria
Periculoque, scilicet purissimos
Animique corporisque conservans, ut et
Sopor iste noster nominis faciat tui
Ad gloriam laudemque. Porro cum dies
Hic non abierit absque multiplici reum
Lapsu pudendo (nam quid adsidue nisi
Peccata circum ferimus?) en te quaesumus
Suppliciter, ut quo spissa nox modo ruens
Involvit obscuris, tenebris omnia,
Perinde tute misericordiae memor
Admissa quaevis nostra sepelias Pater,
Ne propter illa abarceamur a tuo
Vultu, repulsam ferre commeriti gravem.
Tandem et quietis discupitae compotes
Solaminisque redde cunctos, queis [Reg: quibus] creant
Morbi calamitatesque tot molestias:
Adeoque id ultro propter unigenam tuum,
Dominumque nostrum CHRISTON [Reg: Christum] effectum dato.
CARMEN XXI.
OMnipotens, clemensque inopum pater; omnium une rerum,
Quas tua adhuc divina potentia sustinens gubernat,
Conditor ex nihilo, et perpes sator, educator, altor;
Qui quondam deserta per avia Siniosque montes
Duxti Israeligenum tot milia [Reg: milia] , lustra eos per octo
Caelesti manna pascens ibi: prospera beaque
Nos humiles servos feliciter, haecque dona victus
Sanctifica nobis, ut eis bene sobrie fruamur,
Unde reapse tuis fidus pater, omnium et bonorum
Fons iugis noscare. Libens quoque da creator, his ut
Gens usi nutrimentis tua corporalibus, sic
Adfecti semper simus, prius ut tui dapem illam
Verbi spiritualem animo illice quaeritemus; unde
Nostrae animae ad vitae immortalia, quae paravit illis
Profuso CHRISTI crux sanguine, regna nutriantur.
CARMEN XXII.
MERITORUM memores IOVA tuorum.
Quibus ultro DEUS altor cumulasti
Genus humanum, et adhuc (qua bonitate es)
Opis uber cumulas perpetuanter:
Tibi grates habeamus modo oportet,
Quod in hac nos fragili et paupere vita
Recreas, suppeditans omnia, quae sunt
Et erunt deinde necessaria nobis.
Caput horum est, quod in altam melioris
Here vitae erigere spem solide nos
Per id Euangelii dogma sacratum.
Tua quo olim manifestata voluntas,
Adeoque emeritos inserere astris
Voluisti. Rogitamus genitor, ne
Animos ullibi nostros patiaris
Ita rebus male inhaerere caducis
Quasi fixos, uti terrena inhiare
Sibi commercia tantum videantur;
Sed Olympi potius suspicere ultro
Bona, et indagine perquirere faxis,
Avidos CHRISTON [Reg: CHRISTUM] herum rite manere,
Dum in apertis hominum ille arbiter aequus
Veniat nubibus, ad nos redimendos.
CARMEN XXIII.
MAXIMIS pro muneribus debitor atque donis,
Adfici queis [Reg: quibus] me ratus es IOVA benigne dignum,
Maximas grates tibi ago: praecipue quod aptum
Ad sacri me Euangelii notitiem vocasti,
Idque divino monitu; meque dehinc magistris
Acribus iucunda rudem sub iuga tradidisti,
Optimis per quos docilis moribus artibusque
Erudirer tiro capax, imbuererque sanctis
Corda praeceptis, animumque in studiis honestis
Disciplinarum gravium per Sophiae reperta
Rite formarer socio cum grege. Da IEHOVA,
Recte ut agnoscam meditans haec tua dona, quotnam
Qualia et quanta ipsa sient; pro quibus et perennes
Gratias obstrictus agam. Participem favoris
Deinde me fac quaeso tui, mique tenebricosas
Mente in obscura nebulas discute, Flaminisque
Cor meum illustra radiis; ut bene quae docentur
Marte felici et Genio, percupide illa discam,
In penis servare memor, sique opus est, vicissim
Pallade arguta facilis reddere: ne vel ipsa
Cura praeceptorum alacris, neve mei labores;
Tempus aut pronis procul hinc, quo pretiosius nil.
Irredux alis fugitans; neu mihi quae data abs te
Ansa, et opportuna loci commoditas quiesque;
Neve qui fructus alias spem sibi concitarant
Indole a prima nimiam, segnitie meaque
Turpiter culpa pereant. Ut caveatur hoc, mi
Spiritum largire sacrum, qui sapientiaeque
Auctor et veri, potis est me sapientem ab arte
Atque veracem ingenua reddere, et hisce pulchre
Comprehendendis Genium subdere idonee aptum.
Da quoque, ut cuicumque meus se studio irremisso
Applicet deinceps animus, propositum sit istud
Semper inculcatum animo, te Pater o supreme
Solum uti verumque DEUM, et quem Solymaeum in orbem
Sponte misisti, dominum CHRISTON [Reg: CHRISTUM] apertiori
Pectore agnoscam recolens, atque ita te IEHOVA
Conscius recti venerer suspiciamque digne.
Ceterum, per te quoniam dos sapientiae almae
Grande promissum est humili, quo puer est modo; sed
Arrogans, sublime gerens cornua, vanitati
Traditur, donis merito despoliatus: ergo
Funditus de corde meo tolle superbiam omnem, et
Turgidos fastus; humilis factus ut hocce pacto
Me tibi primum, inde aliis, sub ferula ipse quorum
Milito, vere docilem praestem et oboedientem.
Sicque paullatim officio. praeparer, ut merenti
Si qua se Sparta obtulerit condecoranda, sive
Lampas acceptanda, in eo munere nil nisi unum hoc
Unice in primis studeam, quam labor ut meusque
Sudor in laudemque tuam cedere gloriamque
Solius, partimque aliorum emolumenta possit.
CARMEN XXIV.
AETERNE et omnipotens misericorsque o DEUS,
Agnoscimusque et confitemur propalam,
Coramque maiestate numinis tui,
Nos esse peccantum omnium miserrimos,
Carbonis atri sordidos nota, satos
Natosque in omni pravitate et foetida
Corruptione, ad omne proclines malum
Semper, nec unquam [Reg: umquam] ad ullum idoneos bonum:
Quodque violantes indies aequissima
Legum tuarum iura, non solum tua
Irae, sed aeternae insuper poenae rei,
Supplicia factis luere digna impensius
Teneamur. at nobis pol ex animo dolet,
Quod tam benignum te patrem toties male [(reading uncertain: print blurred)]
Offenderimus. Ergo nosmet ipsi in hoc
Damnamus, et peccata delinquentium
Iure exsecramur; supplici (ceu fas) prece et
Vultu rogantes, ut tua misericordia
Nostrae miseriae et calamitati publicae
Subveniat. ideoque miserere mi DEUS
Nostri, reisque tot gravissima anxiis
Ignosce propter Filii necem
Delicta. quin et gratiam nobis tui
Largire posthac Spiritus, qui talia
Vereque serioque nos agnoscere
Peccata doceat; ita profecto, ipsimet us [(reading uncertain: print blurred)]
Pudore tacti displicere planitus
Nobis et infensi esse cogamur; magis
Etiam magisque criminum infandae notae
Post aboleantur, nosque deinceps ad novam
Vitam excitati, promptiores arboris
Instar feracis fructuum locupletium
Iuste atque sancte proferamus copiam,
Tibi placendam Filium propter tuum.
Porro voluntas ut tua ex verbo tuo
Nobis sit usque cognitissima effice:
Discamus unde, non ab ipsis interim
Pendere nobis, aut creaturae ullius
Nexu; sed in te solo et uno perpetim
Reponere omnem spem fideli pectore,
Quo certa plane et firma consolatio
Sit nostra, et ille vetus homo noster, simul
Pravis quibusque cupiditatibus, cruci
Plus plusque figatur; adeoque nos tibi
Vivamque sanctamque offeramus hostiam:
Nixi scopo uno hoc nempe, quo tua gloria
Pacto propagetur, lucrique plurimi
CHRISTO inde fiant; cuius ecce nomine
Haec petimus abs te per ratam fiduciam.
CARMEN XXV.
SUMME misericors, iuste, et omnipotens DEUS,
Ne patere quaeso contumelia adfici
Peccata propter nostra, neu contemnier
Tui triformem sanctitatem nominis.
Nam ceteroqui plus satis te offendimus
Patrem benignum, dum tuo, ceu par erat,
Verbo minus oboedimus; immo turpiter
Oblivione meriti, et ignorantia,
Et criminoso perduelles murmure
Bilemque et iram adversus ipsos nos tuam
Subinde concitamus, ac iustas simul
Attrahimus heu poenas rei. Verum tamen
O Domine lenis, pro tua clementia
Miserere nostri; facque nostra rectius
Examinemus crimina, et mage serio
Illa ipsa deploremus, et vitam impiam
Ita corrigamus, ut decorum est. Excita
Munique populi cum magistratum tui,
Ut ense, quem porrigere ei dignatus es,
Utatur ad terrorem, et omnibus utilem
Securitatem: tum ministros sedulos
Ecclesiarum IOVA confirma magis
Magisque, quo constanter ac fideliter
Interpretentur paginae sensum sacrae,
Omnesque partes expleant sui officI.
Defende nos tutos ab omni iniuria
Doloque perfidiaque. dein fac irrita
Scelerata et insidiosa consilia hostium,
Quae moliuntur temere contra Ecclesiam
Tuumque verbum: quod quidem ne subtrahas
Nobis, nec unquam [Reg: umquam] Spiritum sanctum auferas
Piis, precamur. Excita veram fidem
Pectoribus in nostris, item patientiam
Constantiamque. Sponte fer opem Ecclesiae,
Quae misera praenimis hodie est adflictaque;
Eamque ab omni libera tyrannide
Probroque. Consolare et obfirma DEUS,
Quotquot vel animo sunt vel aegri corpore,
Fractique vires. Da tuis pacem tuam,
Per CHRISTUM Iesum filium unigenam tuum,
Dominumque nostrum; de tua qui serio
Nobis voluntate hancce non dubitabilem
Promissionem voce divina edidit:
Vere ecce vobis dico, Quicquid a Patre
Petiveritis nomine in meo, hoc dabit
Vobis. eoque nos recepto interrite
Fretos, precari iussit ipse in hunc modum.
CARMEN XXVI.
NOSTER o pater, incolens Olympum;
Sancte nomen age o tuum colatur,
Et regni veniat tui potestas.
Sic item tua fiat heic [Reg: hic] voluntas
In terris, ut oboediente caelo.
Da nobis hodie superstitandae
Panem natum, alimenta grata, vitae.
Quin et debita nostra aperta nobis
Et peccata remitte; sicut ipsi
Debitoribus usquequaque noxas
Condonare suas sumus parati:
Neu nos duc in abominanda lapsos
Tentamenta; sed a Malo, struente
Corporique animaeque vim, tuere.
Nam tuum imperium est, tua o IEHOVA
Est potentia, gloriaeque summa,
Usque tempus in omne sempiternum.
FAC quoque IEHOVA, perseverantes uti
Constanter, indies in illa aequissima
Certissimaque, et orbis a primordiis
Ad nos propagata Orthodoxorum fide
Plus plusque proficiamus, et per eam dehinc
CHRISTIque et omnium bonorum pro rata
Simus capaces. quam fidem parissimo
Sic corde fassi et ore, repetimus invicem.
CARMEN XXVII.
PUBLICE fateor, palamque testor
Firma credere persuasione
In DEUM omnipotentiae supremae,
Patrem scilicet ante saecula entem,
Tellurisque polique conditorem.
Secundo fateor, palamque testor
Firme credere, et usque crediturum
Efficace fide endo [Reg: in] CHRISTUM Iesum,
Filium unigenam DEI IEHOVAE;
Nostrum (inquam) dominum, beata ab aura
Conceptum superi involante Flatus,
Natum e virgine MARIA pudica,
Passum praeside Pontio illo iniquo
Pilato Solymorum in urbe iniqua,
Suffixum in cruce, mortuum, sepultum:
Qui descendit ad inferorum Averna,
Exantlans [Reg: Exanclans] animae graves dolores;
Dieque ex nece tertio resurgens,
Caelos corpus in arduos levavit,
Dextram proximus ad DEI residens
Patris omnipotentis; inde rursum
Venturus, radians honore iudex,
Vivis cernere iura mortuisque.
Tertio fateor, palamque testor
Ipsum credere Flamen in sacratum,
Meque Apostolica fide aggregatam
Sanctam Ecclesian unice fateri;
Nec Baptismatis abnegare fontem:
Consentire fidelibus piisque
Quos communio, quos in una membra
Eucharistia copulavit arcte;
Certumque esse animo, nefas remitti:
Nec carnem dubitare humo excitandam,
Sed spem perpetuae fovere vitae
Nulla in saecula fine terminandae.
CARMEN XXVIII.
CREDIMUS in unum firmiter DEUM, patrem
Potentem ubivis omnium, architectona
Caeli atque terra, visibiliumque omnium, et
Invisibilium. deinde in unum credimus
Dominum ipsum Iesum CHRISTON [Reg: CHRISTUM] , almi filium
DEI unigenitum, ex patre natum ante omnia
Saecula; Deum ex Deo, exque lumen lumine,
Deumque verum de Deo vero satum,
Aeternam ab aeterno parente imaginem;
Genitum inde, non factum; carentem originis
Finisque: consubstantialem aeque patri;
Per quem universo in orbe cuncta facta sunt.
Qui propter homines et salutem hominum polo
Descendit, et de Spiritu sancto simul
Castissimaque MARIAE de virginis
Adsumpsit alvo carnem, homoque factus est:
Fixusque pro nobis cruci, te praeside
Pilate Ponti, passus et sepultus est,
Vivusque tertio resurrexit die,
Ceu dia perhibent scripta testimonium.
Adscendit [Reg: Ascendit] in caelos, et a dextris sedet
Patris; iterumque maxima cum gloria
Venturus est vivos adhuc et mortuos
Diiudicatum; cuius imperii haud erit
Finisve terminusve. Porro credimus
In Spiritum ampla sanctitate praeditum,
[Dominum peraeque, vividantem, qui ex patre
Et filio procedit, et cum patreque
Et filio (ut fas est) adoratur simul,
Parique glorificatur in honoris gradu.]
Qui per Prophetas est loquutus. item unam in hane
Ter sanctam Apostolicam et Catholicam Ecclesiam,
Fideliumque coitionem, credimus.
Baptisma confitemur unum in criminum
Remissionem, et mortuorum corporum
Manemus excitationem ab humo putri,
Vitamque venturi perenne saeculi.
[Note: Nota. Quae hisce uncis [] inclusa sunt, Constantinopolitana Synodus prima contra Macedonium et Pneumatomachos adiecit.]
CARMEN XXIX.
QUICUMQUE salvus esse vult, ante omnia
Opus est Catholicam firmiter teneat fidem;
Quam nisi quis inviolatam et omnino integram
Servarit, haud dubie ille in aeternum male
Peribit. Haec autem Catholicorum est fides,
Nimirum ut unum in trinitate ipsa DEUM,
Et trinitatem in unitate puriter
Veneremur ac colamus; ita quidem ut neque
Treis [Reg: Tres] hasce personas temere confundere,
Neque separare ausimus hanc substantiam.
Alia est enim persona Patris, alia est item
Gnati, sacrique rursus alia Flaminis.
Sed Patris atque Filii atque Spiritus
Sancti pol una et unica est divinitas,
Aequalis ipsa gloria, coaeternaque
Per omne maiestas. Pater enim qualis est,
Unigena talis, talis et Flatus sacer.
Pater increatus, increatus Filius,
Sacer increatus Flatus. Immensus Parens,
Immensus ipse Gnatus, immensus sacer
Est Flatus. Aeternus Genitor, aeternus est
Et Gnatus, aeternusque sanctus Spiritus.
At non tamen tres pariter aeterni cluent,
Sed unus aeternus: perinde ut non simul
Tres increati, tres nec immensi cluent,
Sed unus increatus, unus insuper
Immensus. En similiter omnipotens Pater,
Et Gnatus omnipotens, et omnipotens sacrum
Spiramen: at non hi trium omnipotentium
Nomen, sed omnipotentis unius gerunt.
Sic et Deus Parens, Deusque Filius,
Deusque sacrosanctus ille Spiritus.
Ita Dominus et Parens, Dominus et Filius,
Dominusque Flatus sanctus: et non tres tamen
Domini, sed unus Dominus omnino cluet.
Quia sicut unamquamque personam Deum et
Dominum sigillatim usque confiterier [Reg: confiteri]
Ex Christiana veritate impellimur;
Ita treis [Reg: tres] Deos Dominosque falso dicere
Ex religione Catholica defendimur.
A nemine Pater factus est, multo minus
Creatus olim sive genitus. Filius
A Patre solo est, non quidem factus, neque
Creatus, immo genitus. Halitus sacer
A Patre Filioque non factus, neque
Creatus, at nec genitus; immo prodiens.
Pater unus ergo, non profecto tres patres,
Unusque Filius ille, nec tres filii;
Spiritus et unus sanctus, haud tres spiritus
Sancti. Pol hacce in trinitate nil prius
Aut posterius est, nilque maius aut minus;
Totae sed ipsae tres coaeternae sibi
Exstant coaequalesque personae invicem:
Ita ut per omnia (quomodo dictum est supra)
Et unitas in trinitate, et trinitas
In unitate rite deveneranda sit.
Qui salvus igitur esse merito vult, ita
De trinitate sentiat. Verum tamen
Necesse ad aeternam salutem est, ut quoque
Mirabilem incarnationem Filii
Herilis, utpote Domini nostri incluti,
Qui CHRISTUS audit, creduat [Reg: credat] fideliter.
Est ergo recta fides, ut et nos credere
Et confiteri censeamus esse par
Dignumque, quod herus ille noster, Filius
DEI supremi, Christus ipse scilicet
Iesus, est Deus simul et homo. Deus
Est, patris ex substantia ante saecula
Genitus; homoque idem, matris ex substantia
In saeculo ipso natus. Omnino Deus
Perfectus, homo perfectus, ex potissimo
Vigore rationalis animae, sicut et
Ex corporatae carne subsistens probe
Compagis. Aequalis Patri, quod attinet
Divinitatem: Patre minor, quod attinet
Humanitatem. Qui licet Deus siet
Homoque, non duo tamen, sed unus est
Christus redemptor. unus autem, non quidem
Deitatis in carnem alteratione, sed
Adsumptione humanitatis in Deum.
Certe unus omnino, haud quidem substantiae
Confusione, sed unitate hypostasis.
Ut enim ipsa rationalis animaque et caro est
Unus homo; ita Deus atque homo, unus Christus est.
Qui passus hominum pro salute, ad inferos
Descendit, ac die vicissim tertio
A mortuis surrexit. Adscensu [Reg: Ascensu] dehinc
Caelos petivit, ad DEI dextram sedens
Parentis omnipotentis: unde erit redux
Vivosque iudicare simul et mortuos.
Ad cuius adventum omnium hominum corpora
Habent resurgere, deque factis propriis
Quisque rationem perseveram reddere.
Tunc vitam in aeternam ire, qui bona egerint.
Cernentur: ast aeternum in ignem, qui mala.
Haec est fides Catholica nostra; quam nisi
Fideliter sinceriterque quisque homo
Crediderit, haudquaquam esse salvus potuerit.
CARMEN XXX.
NATURAE sator, omniumque rerum
Felix conditor, architecte mundi:
Quas quaeso tibi filioque CHRISTO
Aeterno simul et simul potenti
Grates vilis homillus ac misellus
Agam? pro meritis tot atque tantis,
Pro tot muneribus tuisque donis;
Ingratum quibus hactenus benigne
Maiestas tua gloriosa semper
Adfecit; bona mi quotidianos
Necessaria largiens in usus,
Et quae nec precibus nec ante votis
Abs te ne semel heu quidem petivi
Indignissimus omnium, quot aura
Vescuntur. Quid enim, quid o IEHOVA
Sum, terrae nisi glaeba, qui putrescens
Momento in cinerem brevi resolvar?
Magnas divitias opesque multas.
Queis [Reg: Quibus] plerique pecuniae studentes
Per fas perque inhiant nefas avari,
Non desidero possidere. Pestes
Hae perdunt animam: furens habendi
Ardor perniciem ciet saluti.
Si porro maneat salubre corpus
Cum vita incolumi; sat ipse dives
Ero, sat locuples. opum heic [Reg: hic] abunde est.
Nil mortalibus optimum perinde,
Nil unquam [Reg: umquam] mage prosperum dedisti,
Ac dulcissima dona sanitatis.
Saltem fac Pater, ut (quod oro supplex)
Ne vestigia semitae relinquam
Praemonstrata sacri tenore verbi;
Ad dextram neque me vel ad sinistram
Aversos agat error in recessus,
Intricatus et exsecrandus error:
Sed caeleste tuum tuique nati
Praesens numen ubique me gubernes,
Gressusque invalidos pedum labantum
Firmet consolidetque, et expeditum
Metas dirigat ad viae cupitas.
Tum vivam bene, tum satur dierum
Aevi curriculo mei peracto
Tandem fine bono senex quiescam.
ELEGIA I.
QUIS non plaudit ovans, solitus celebrare quotannis
CHRISTI natalem gaudia nostra diem,
Ex quo per niveas Iani provecta calendas
Incrementa anni surgere fausta videt?
Sic utinam vita nobis meliore renasci
Detur, et augmentum sumere more novo.
Atque ut Sole dies, ut splendet apricior annus.
Dum bona farra Ceres, vina Lyaee feras:
Haud aliter niteat lux nostra, operata IEHOVAE
Sacris, per fetam speque et amore fidem;
Donec ea fruges dignas fructusque gerente,
Dicamur semper germina viva DEI.
Nam quid homo es, nisi cui repraesentetur imago
Numinis? effigies quippe animata DEI.
Ergo quam plebem reliquam Regumque Ducumque
Excedit virtus, ingeniique vigor,
Ceu stellarum aliis aliae praecellere gaudent,
Ignea nec paribus signa micant radiis:
Tam decet et fas est proceres anteire popello
Exemplis vitae candidioris iter,
Et puram praeferre facem, ne sordida faecum
Proluvies animos ad Styga praecipitet,
Ad Styga sulphuream, et barathrum grave olentis Averni,
Nulli unquam [Reg: umquam] gressus unde referre licet.
Scilicet ut cunei lituos ad castra sequuntur,
Et bellatorum praevia signa ducum;
Sic humilis plebs grandis heri vestigia morum,
Sive ea consulto sint bona, sive minus.
Devia ne tua sint, o DUX bone, neu vagus error
Per vada supplantet lubrica forte pedes,
Fluctus ut in tumido versat cava texta profundo,
Turbine ventorum conduplicante minas;
Cura tui patrui cavet impigra. cui tua adaeque
Usque salus cordi est, ac foret ille pater,
Filius ipse illi. Praesto tibi lumina bina
Sunt, gravis HUTTENUS GRYNRADIUSque sagax:
Hic satus in Francis, ille in Misneide terra
Cretus; uterque domi nobilis atque foris.
Hi tibi Polluces, hi sunt tibi Polydamantes.
Sperne voluptatem, dura laboris ama.
Additus his LINGELSEMIUS, cui condiit orae
Melle saporato mulsea Melpomene:
Nec non PERBANDI labor, et studium acre PITISCI,
Principis in teneri gens operosa decus.
Nunc ego me demum, te Principe, gaudeo natum,
Nunc aevi longam vivere amo seriem;
Cum videam moresque tuos, praeclaraque mentis
Indicia, et causas ad potiora bona.
Spiritus ex oculis loquitur mihi vester abunde,
Exoriturum olim maius in orbe decus.
Te fore, collapsas qui res Germanidos orae
In nova converso cardine restituat.
Restitues certe, superet modo vita; DEUSque
Vires caelesti, quod precor, auctet ope.
Ardua posse DEO facile est. Tibi cesserit uni.
Si volet, externae Regia sella domus:
Sanctius hinc aliquid, vivo quod Amyntore non est
Dicere. Magna loquor; nam mihi magnus eris.
Magnus eris, repeto. DEUS optimus omina firmet;
Quippe tibi curae est relligionis honos,
Strenua quam defendit avi, patruique tuetur
Dextera adhuc, nullis debilitata malis.
Mens praesaga boni temere auguret? Hoc ego vivus
Intuar; hoc Manes post nigra fata mei:
Hoc meus ille nepos, si quis mihi si quis habendus,
Quondam miretur, te Dominumque vocet.
Francia te patrem, profugi venerentur asylum:
Te duce, Cinyphium turba profana cadat.
Rex superum premit imperio terrestria regna;
Ille eadem cui vult cumque dat, ille rapit.
Quid prohibet, quin spes animus conceperit amplas,
Cum venias Rheno spes magis ampla tuo?
Summa: pius sis et clemens. Clementia dignam
Et Pietas laudem, quam merearis, habes.
ELEGIA II.
SI celebrare suis Regesque Ducesque decorum est
Laudibus, et grandi magna sonare tuba,
Qualia non viles animos, abiectaque tangant
Corda, sed heroa mente fideque viros;
Inclita quos inter memorat te Fama perenni
Carmine, Pieridum nobile RANZO decus:
Cur age non potius summi divina Tonantis
Maiestas, qua nec grandior ulla venit,
Nec veneranda magis, sacro modulamine vatum
Terrigenas praeeat laudis honore Deos?
Namque alias mos est, ut, quod praestantius exstat,
Dignum prae reliquis occupet ante locum.
Quidni praecipuum DOMINO tribuamus honorem,
Cuius opus caeli machina, terra, salum?
Maximus ille opifex rerum ceu condidit arte
Mirifica Angelicos nomina sancta choros,
Numina laudatum reverendi immensa IEHOVAE,
Idque per astriferi moenia vasta poli:
Haud secus in terris homines, mortalia saecla,
Hymnifero faciant iugiter ore iubet.
Cui grave sit tam sancta capessere iussa, DEUMque
Aeternum variis concelebrare modis?
Exsere te vis dia animi, te vivida virtus
Exsere; tuque alacri cor revigesce fibra.
Vox et lingua taces? o muta silentia rumpe
Viraque, et in laudes gnaviter [Reg: naviter] ite IOVIS.
Instigatores urgent hortamine crebro,
Flatus et ipse sacer pectora tarda movet.
Conscia mens adsensa nefas grande esse fatetur
Aures tot monitis posthabuisse piis.
Lumina gyrantes tortum convertite in orbem,
Cerneque sidereas incola multe vias;
Contemplare iuga et valles, et flumina in ipsis
Vallibus, et vitrei stagna profunda maris,
Cunctaque in hoc amplo quae conservata theatro
Effector mundi non sine laude veget:
Nonne trahunt ducuntque vel invitissima corda
Spectantum, si illi quid modo mentis habent,
Confiteantur uti sanctum et venerabile Numen
Esse, quod his adsit praedominante manu?
Estne quid in mundo praelustri lampade Solis
Admirabilius, conspicuumque magis?
Cornibus aut Lunae variantius, inter ut astra
Lucida agit teretes nocte silente rotas?
Iuppiter ut fulget radiosa luce coruscus!
Hesperus ut rutilans a supero axe micat!
Ut numquam sterilis passim multiplice tellus
Arbore, flore, herba, palmite, fruge viret!
Singula cui memorare datum est? Elementa loquuntur
Cuncta DEI praesens imperitantis opus:
Et nos postremi simus praeconia fari
Iusta creatoris, munificique patris?
Arripite o lituosque tubasque, et clangite vates.
Instrumentorum personet omne genus,
Et genus omne meleque et epe, quae tinnula IOVAE
Detineant aures; harmonicique soni
Cum symphoniacis modulis, et chromate misto,
Quaeque sacras aedes organa mira decent.
Ipse chelyn citharaeque agiles animavero chordas
Pollice, et ad socias verba iugaro [Reg: iugavero] fides.
Incipe tu princeps. alii mox sponte sequemur
RANZO, senes ut olor iunior ille cycnos.
Tu veteranus in hac audis praenobilis arte,
Nos tirocinii vile movemus opus.
ELEGIA III.
AETHERIS hoc, quantum est, immensumque omne tuenti,
Artificis summi grande Tonantis opus,
Quid precor in mentem sollerti indagine captam
Incidere, et sensus rite movere queat,
Quo non maiestas celebretur Numinis alti
,
Cunctaque in haec IOVAE solius imperium?
Extra sese animum tacita admiratio raptat
Altius empyrei [Reg: empyrii] sede patente poli.
Me puerum iuvit specularier [Reg: speculari] astra serena,
Et scintillantes aureo in axe faces,
Tunc quoque cum nondum didicissem elementa Latina,
Nec dum aliquas scirem pingere litterulas.
Ipsa mihi quaedam detexit sidera mater:
Haec matutina est stella, vocata Venus.
Hoc plaustrum est, hic cycnus ovans, haec virga Iacobi,
Gallina haec pullis concomitata suis.
Postquam discipulus doctrinae nonnihil hausi,
Idem mansit amor, mansit idem studium.
Noctes interdum totas ego (nec sine cura)
Consumpsi, vigiles fixus in astra oculos.
Stabam forte inhians patrii sub culmine tecti,
Nox prope iam medium contigerat spatium;
Cum mihi se caelum subito monstravit apertum,
Ceu minus horrendo fulgure dissiliens.
Ecce ferebatur sudas ignita per auras
Innixi sella Regis imago novi.
Dextra manus sceptrum gestare, caputque coronam.
Inspiceres, rutilans cuncta Pyropus erant.
Ut propius ventum est, haerebat in aere fixa,
Sed patriae pendens e regione domus:
Adspiciensque iterum atque iterum mea lumina, paullo
Post repetit facilem rursus in astra viam.
Prodigium o mirum! Testor pia Numina, testor
Haec sic esse meis prodita luminibus.
Vos, quibus est curae rimari signa, polique
Ostenta insolitis saepe iterata modis;
Dicite, quid talis portendat imago, timore
Cum nullo laetis visa mihi radiis.
Fallor, an ista novi species veneranda Monarchae
Tranquilli regni praebuit auspicium?
Sic reor, exoptoque vocans in vota IEHOVAM,
Prosperet ut nati sceptra secunda sui;
Despolietque feros soliis gladiisque tyrannos,
Queis [Reg: Quibus] cruor et caedes bellaque dira placent.
Contra fortunet pacis tutaeque quietis
Auctorem in mediae turbine militiae,
Termite nimirum viridi sua timpora [Reg: tempora] cinctum,
Qui nulla omnino marceat invidia.
Hunc pia plebs Regem suspirat, et adfore credit
Intra non multos temporis articulos.
Talem igitur tantumque Heroa potentibus ausis
Subsidio genti mitte age IOVA tuae;
Quo citius, nempe hoc melius. Cunctetur adesse;
Quin hostes perdant omnia, cui dubium est?
Interea rabidos arctis constringe capistris,
Ne, quo tendere avent, tendere posse queant.
ELEGIA IV.
CHRISTE Dei suboles, et fulgida patris imago;
Vive DEUS, Maria virgine nate puer;
Humani sortem generis miserate caducam,
Aspera pro miseris vulnera passe reis:
Respice me dura peccati compede vinctum.
Audeo vix inopes tollere sursum oculos.
Commissae fateor delicta nefaria noxae:
Improbitatis amans nequitiaeque fui.
Plurima deliqui. sed enim culpaque tremisco,
Intuituque tui territa corda pavent.
Ne tamen ah saevi me perde furoris in aestu,
Neu sub Avernales mitte severus aquas.
Nam quaecumque tui bona flumine parta cruoris,
Fas accepta tuis usque feram meritis.
Tu Solymae quondam crudeli morte necandus
Fixus es immeritae victima sancta cruci;
Pridem speratam tua quo mortalibus aegris
Crux tandem effuso sanguine ferret opem,
Vibicesque tuae culpam noxasque levarent,
Aeternum meritas crimine supplicium.
Cur age cur tantas aerumnas CHRISTE tulisti,
Si minus aerumnae per te ego mole lever?
Cur ignominiam, cur sputa, flagella, rubosque;
Exta pies scabrae ni bone pastor ovis?
Quidve tot es passus fera vulnera, quidve dolores;
Ni sanes aegrae saucia puncta fibrae?
Cur terrae moriens es in ima sepultus; in ima
Ni simul offensas consepelire velis?
Quidve resurrexti, mundo, Styge, Daemone victis;
Hostica ni per te vincere signa queam?
Cur exscendisti redivivus in aethera sursum;
Ni sursum, vitam te renovante, trahar?
Denique cur regnas superis dominator et imis;
Sim nisi pars regni quantulacumque tui?
Te veneror, te rite colo, tibi supplico soli,
Te quoque germana Sancte prehendo fide.
Exaudi calidasque preces, gemitusque diurnos
Coram te flexo crure iacentis humi.
Ne patere, ut quos tu superasti fortiter hostes,
In me victores impete forte ruant.
Effera Mors, victa es. tua fregit spicula CHRISTUS;
Fregit, et infernas depopulavit opes.
Morsus ubi tuus est, Inferne? ubi ferrea cuspis,
Qua miseros semper pungere suetus eras?
Nil modo iuris habes: tua magna potentia fracta est,
Et vires Stygii succubuere ducis.
Ex quo persolvit lytrum mea portio CHRISTUS,
Proculcans duro monstra supina pede;
Participemque suae fecit me carnis et almi
Sanguinis, ob trepidos hostia caesa reos:
Placata est patris ira. reconciliatus homillis
Hinc mortale genus coepit amare magis.
Quamvis immensum peccavimus, heu pudet! acres
Commeriti poenas, mortis et omne genus;
Unicuique tamen commissa errata remittit,
Si vere doleat aeger, et ex animo.
Ergo CHRISTE tuum clementer suscipe servum,
Ne rapiar dirae praeda futura neci.
Mancipio me do tibi, me tibi vindico soli.
Vivam seu moriar, vivo cruore tuo.
Tu meus es dominus, cura qui tangere nostri;
Inque tuis manibus vitaque morsque mea est.
Credimus, adsensumque tenax spes firmiter urget,
Heredes regnis nos fore caelitibus.
Sordibus idcirco raptabis ab hisce solutos
Ad Paradisaeis gaudia deliciis.
ELEGIA V.
CUNCTA quis agnoscat delicta, benigne IEHOVA?
Quis numero cumulos exputet innumeros?
Me delinquentem noctes videre diesque;
Vidisti propriis tu quoque luminibus.
Ah ineam citius summam seriemque pilorum
Verticis, et quot hient corpore in hocce pori,
Quam memorem commissa vagae sub flore iuventae,
Quid magis, ignarae, quid deceatve minus.
Sunt peccata etiam, quae non peccata putaram:
Hinc animum mordax angit editque dolor.
Quare age, sis, animus quanto ignoscentior ultro
Est tibi, et in tristes pronior usque reos;
Tanto liberius mihi condonare memento,
Quod faecum et macularum inquinat hunc animum:
Idque per effusum CHRISTI impetraro cruorem,
Quo multorum adeo crimina lota nitent.
Purus ab occultis fac reddar, et integer aevi:
Praesignem veri da mihi notitiam;
Quo nugas hominum, et vani ludibria mundi
Vitem. da porro, lux mihi vera micet,
Tristibus in tenebris ne quoquam devius errem;
Sed CHRISTI secter praevia signa pedum.
Nempe is in hanc terram rutilo delapsus Olympo est;
Ne quisquam tenebris obrutus inter eat.
Ex animo subscribo tuis commilito signis:
Tu vita et veri norma, bonique via es.
Dirige quaeso pedes tibi se credentis, ut intra
Curriculum legis commorer usque tuae.
Fac verbi doctrina sacri mihi possit ad omnes
Unica doctrinas Lydius esse lapis.
Illa eadem mihi sit lumen, sit vivida lampas:
Hoc caput est iustae, summe IEHOVA, precis.
Irradies oculos illustri luce carentes:
Ne me praecipitem lubricus error agat;
Neve veternoso captus marcore supinum
Spectriferae mortis sopiar ante torum.
Ah tibi ne poenas dem saeva bile tumenti!
Ah mihi ne violens saeviat iste furor!
Corripe castigaque tuum DEUS optime servum,
Ut tua sit bonitas bile tumente prior.
Effice ne dubia spe diffidentia pectus
Occupet, aut animum fracta timore fides.
Cognitione tui ver a precor imbue mentem.
Ut mea sit verbo consona vita tuo.
Spiritus ille sacer quoque me tuus usque gubernet:
Tramite in hoc aevum clausero fine bono.
ELEGIA VI.
FLAMINIS aetherei prima est haec gratia, cuius
Participes socii CHRISTE fuere tui;
Quod variis possent, illius munere, linguis
Quae vellent animi condita sensa loqui:
Cum super irradians ignis caelestibus auris
Fervida firmasset robore corda novo.
Deinde piis etiam spirabile numen ab alto
Mentibus infusum dona secunda dedit;
At minus haec manifesta quidem, tamen ipsius aequo
Prima velut magni splendida dona DEI:
Scilicet ut studio vigilique labore liceret
Nosse peregrini signaque vimque soni.
His Adamantiades, Solymi sermonis amator,
Praecipue laudis nomen adeptus habet;
Quod contexuerit senis distincta columnis
Quam summa potuit Biblia sancta fide:
Quippe vir insignis genitore Leonide natus,
Te propter, miseram CHRISTE ferente necem.
At sata patre DEO respublica, crimine puri
Quae servandorum est mater amica gregis,
Ut |. male caelestis verbi monumenta tuendo,
Infelix tantis est spoliata bonis;
Illud et exstinctum est divini CHRISTE favoris
Electos inter munus in orbe tuos.
Exitiosa simul tunc ignorantia veri,
Ilias et multi plena secuta mali est;
Impia decipiens tectis astutia verbis,
Falsaque mentitis vis dominata sacris;
Vana superstitio, graviumque heu mille figurae
Sectarum, contra iusque fidemque DEI.
Hinc aliae plures infandis fraudibus artes,
Dicere quas nec fas, nec numerare pote est.
Usque adeo ingentes adfert inscitia noxas:
Triste adeo usque malum est horrida Barbaries.
Sed DEUS heic [Reg: hic] iterum perculsus amore, misellas
Adspexit placido lumine mitis oves,
Muneribusque suos largis dotavit amicos,
Accumulans donis pristina dona novis:
Rite ministeriis usus per cuncta bonorum,
Quorum opera voluit tale opus ille geri.
Hos inter Ianus, quo FRANCIA gaudet alumno,
Sustinuit magni grande laboris onus;
Fecit et ut lingua relegi quincuplice possent
Tradita fatidicis mystica sensa libris.
Atque ita transscribens operosa volumina vatum,
Illustrare cupit verba sacrata DEI;
Verba, quibus solis humanae inclusa salutis
Meta, sub Hebraeis est patefacta iugis.
A patre cognomen tulit ille DRACONIS, acute
Quod lustret veterum scripta vetusta patrum.
Iactitet heic aliquis Sophias inventa sagacis,
Atque altum sapiat, se suaque ipse probet:
Nempe DRACONITAE nostri tamen, utilis olim.
Christiadis multum proderet iste labor.
Illius hoc unum studium est. sed eum quoque facti
Copis apud memores gratia lausque manet.
Haud poterit similes imitando emittere libros,
Ut malus hoc carpat nobile livor opus.
ELEGIA VII.
DUM tibi commissas viridante fidelis in herba
Imbuis aetherio nectare pastor oves,
Ambrosiumque sacri libamen, EBERE, liquoris
Instillas calami mentibus arte tui:
Ipsa tibi, senio vires minuente, vigorem
Munifici bonitas sufficit alma DEI,
Sollicitasque inter curas, durosque labores,
Optatam placida sorte ministrat opem.
Seu rutilo Phoebus tollat iubar aethere, sive
Hesperio fessos aequore tinguat equos;
Tu vacuus numquam traducis inaniter horas,
Te dignum assidue quod mediteris habes.
Vix quoque das noctem vigilata luce quieti:
Muneris usque adeo functio gnava [Reg: nava] tui est.
Iamque tuo liquidas studio profertur in auras
Rursus Iessaei nobile vatis opus:
Unde suum templis merito largiris honorem,
Et facis aeterno munia grata DEO.
Quis non digna tuis praeconia laudibus addat,
Donave miretur pectoris ampla tui?
Sic cathedris etiam sanctis prodesse laborat
Magna DRACONITES gloria Francigenum,
Relligionis amans purae dum tradita sacris
Illustrare flagrat mystica sensa libris,
Et parat illa typis quincuplicis edere linguae,
Unde vetus primi fontis origo patet.
Sic agite, et CHRISTI, quamvis exposta procellis,
Pergite felici remige vela sequi.
Ipse licet rabie fremat hostis, frendeat Orcus,
Ecquid agent Furtis ille vel ille suis?
Lux Euangelii nostris inclaruit oris:
Progenies tenebrae Daemonis ite procul.
Auguror; en (animi nisi me praesagia fallunt)
Austriacis pietas iam nova surget agris.
Iam quoque, terrarum spes orbis, alacrior huius
Doctrinae vindex AEMILIANUS erit.
Annue CHRISTE; tuis da crescere latius arvis
Semina, da plena messe virere solum.
ELEGIA VIII.
CRIMINIS admissi licet insimulare tribunal
Haud me civili iure forense queat;
Non tamen idcirco nato apparente, IEHOVA,
Sistar caelestem non reus ante thronum.
Plurima deliqui, mihique ipsi ignota. sed istaec
Me quamvis fugiant, sunt tibi nota nimis,
Dele ea quaeso tui CHRISTI detersa cruore;
Purus ut infectae labis ad astra ferar.
Illius o meritum commissa piacula purget,
Commeritoque crucem crux tolerata levet.
Iudice te, quis non (ut fert rigor) audit adulter,
Praedo, grassator, fur, homicida, latro?
Acer ages? nemo non dignus pendere poenas.
Ante tuos oculos quid nisi culpa sumus?
Quottidie [Reg: Cottidie] noxas tamen et scelus omne remittis;
Nec facis, humanum quin miserere genus.
Turpiter obstruimus scatebras tibi, ne bene faxis;
Sed tua perpetuo gratia fonte fluit.
Nae fateor, mecumque pii fateantur oportet,
Te nimium mitem, te nimiumque bonum.
Ne tamen ah mutes animi indubitata paterni
Signa, voluntatem testificata tuam.
Hinc (nec enim dubito) fiet, gens ne qua bonorum
In mores tendat degenerare malos:
Atque adeo, pellecta tua bonitate IEHOVA,
Ad frugem redeat cetera turba bonam.
Discere iucundum est in tempore, quanta favoris
In miseros exstet gratia fusa tui:
Discere sed durum versa vice, quanta rigoris
Incautos homines fulmina missa petant.
Utrumcumque forum poscat, mens conscia recti
Nec tremit ante homines, nec tremit ante DEUM.
ELEGIA IX.
HEV! quianam tantae coiere in proelia vires,
Humanumque acies sanguen [Reg: sanguis] ahena sitit?
Cognatae (proh fata) manus hostilia rursus,
Sed nimis adverso sidere, bella gerunt.
Relligio in causa est. Dux optimus occidit, eheu!
Occidit inflicto vulnere BORBONIUS.
Nam captum in pugna abductumque nefaria diro
Ausa est periuri dextra ferire globo.
Haeccine Galla fides? haec Martia iura? Cruentum est,
Arma virum in castris horrida quicquid agunt.
Sublati nemone vicem suppleverit Heros,
Incolumis stet uti vindice causa DEO?
Nemo equidem, nisi tu Rex invictissime: nemo
Tu nisi convulsae portus et aura rati.
En tibi relligio partes oppressa tuendas,
Et pietas causam tradidit orba suam.
Vaticinor (nam mens nihil augurat omine laevo)
Quam cito victores teque tuosque fore.
Sique novis fas est componere prisca, quod opto,
Fas erit effectus hoc et habere suos.
Cepit ut Augustus, quum caesus avunculus esset,
Imperii valida frena regenda manu;
Quo duce ferratis vincta est Bellona catenis,
Templa quoque et Iani clausa tenace sera:
Non aliter Martem patruis successor habenis
Constringes duris monstraque compedibus;
Monstra fera, et rabidos immania corda Cyclopas
Victa gravi coges subdere colla iugo.
Bina licet vexent te aut plura decennia bello,
Nil desperandum. Denique victor eris,
Quum tibi se totam pietas afflicta tuendam
Crediderit, partes relligioque suas.
Quis scit, an haud anadema aliquando sceptraque gestes
Aurea FRANCORUM dignius ac satius;
Bis duo quam fratres, genuina prole carentes,
Ex occasura stirpe Valesiadum?
Macte igitur virtute esto, Rex inclite. Vires,
Cuius res geritur nomine, quippe dabit.
Terrenas Augustus opes, tu quaeris Olympum:
Illa hominum fuerat causa, sed ista DEI est.
ELEGIA X.
NATE Deo (precibus nam flectitur ira parentis,
Supplicibusque solet mitior esse reis)
Ah tibi si iussos merito praestamus honores,
Si recte colimus teque piamque fidem;
Taetra superstitio nullas si polluit aras,
Nostraque si verbo congrua vita tuo est:
Ne vero, ne CHRISTE sinas hanc funditus urbem
Everti miseris barbaro ab hoste modis.
Quid querar? hostis atrox insontum corpora mactat,
Ceu lupus innocuas sanguinolentus oves.
Vim cohibe audentum, rigidos simul inice [Reg: inice] frenos
Oribus, indomiti quos patiuntur equi.
Da precor optatae bona civibus otia pacis,
Dispersique gregis collige relliquias:
Ut quam florentem, te defensore, SAREPTAM
Gestimus campis cernere in uberibus,
Tam quoque felicem sese incola et advena multus
Praedicet averso turbine militiae.
Quod tua si bonitas hanc non servaverit urbem;
Concidit antiquae relligionis honos,
Concidit et pietas omnis: nisi forte tyrannos
Grassantes malis in tua membra pati.
Sed quam grassari patiare impune tyrannos,
Aut penitus tolli nos tua membra sinas;
Nominis ante tui verbique oblitus, ab aevo
Quod fuit, incipies non prior esse DEUS.
Nominis at veniet tibi nulla oblivio, verbi
Nulla; nec absistes pristinus esse DEUS.
Sic credo, sic spero. sacrum mihi pectora Numen
Firmat, et haud dubia dat bona signa fide.
ELEGIA XI.
O SOLYME, Solyme; vates quae mergis acerbo
Funere, et heu saxis, quos tibi mitto, necas:
Ah quoties volui tristi revocare vagantes
Exilio natos perdita corda tuos,
Sedula ceu tepidas pullos gallina sub alas
Congregat, et plumis membra tenella fovet:
Sed tua prava negat mens. sed perversa voluntas
Respuit, atque odio verba loquentis habet.
At vobis, si nescitis, desertaque et orba
Vestra relinquetur, nec sine clade, domus.
Tempus erit, multo cum milite cincta videbis
Moenia, et hostiles experiere manus;
Aggereque et denso constricta inclusaque vallo,
Aequari flebis teque tuosque solo,
Nec lapidem lapidi impositum ulla in parte relinqui,
Omnia quin ferro perdita et igne ruant.
Eventura cano. Meritas sic impia poenas,
Sic mihi triste dabis postmodo supplicium.
Causa est haec, quod quae vestrae prodesse saluti
Quibant, caeca animi nosse relangueris.
O scires, saltemve hodie tu discere velles,
Ad pacem facerent quae documenta tuam;
Ut felix esses, ut fortunata! sed istaec
Nunc obstrusa tuos ecce latent oculos.
Certius at certo vobis confirmo, rebelles,
Vos haud visuros me tamen esse prius,
Quam tempus veniat, quo Sit bene, sit bene Christo,
Qui venit in Domini nomine, dixeritis.
ELEGIA XII.
SUMME parens, o quanta tuae est clementia mentis!
Quantus in humanum et nunc genus exstat amor!
Mente ego devota te pronus adoro, Decembris
Extremo, nubes inter et uda, die;
Primus ut auspiciis laeti melioribus anni
Possit, si merear, candidus ire dies.
Ivit; et exhilarans fecit mihi purpureus Sol
Ingentes omni pectore laetitias;
Testatus bona quaeque mihi ventura secundo
Sidere, fortunae pro ratione meae.
Tertia vix Eos abiit; nubecula mentem
Fuscat. at hanc abigit Solis apricus honor.
Quid, quod (ut atratis sese per inania nuper
Omne adeo caelum nubibus abdiderat)
Signum ego cum peterem divini illustre favoris
Pace tua; annueres, continuoque dares?
Nam rutilum super hoc aperiri vertice Olympum
Fecisti, et miras spargier inde faces.
Lucis inaccessae nitidissima gloria fulsit,
Splendor et empyreis [Reg: empyriis] exsiliit radiis.
Agnosco tua dona, Pater; tua munera nosco:
Indignum sanctis excipis ecce modis.
Hinc animo spes certa sedet, fore, quod mihi fato
Pactus es, ut facto des mihi, quod dare vis.
Sic spero, sic credo. ratam fiducia constans
Spem mihi sustineat, sustineatque fidem.
Velle meum confine tuo nihil expetit ultra;
Attamen implorans auxiliantis opem.
Scis bene quid prosit, scis IOVA quid obsit. Inam
Spes in te numquam mente reposta fuit.
Non opis esse meae dignas persolvere grates,
Sat scio. fas, habeam; fas, tibi semper agam.
Quaeso meis duret mens firma nepotibus olim:
Fas, grates habeant; fas, tibi semper agant.
ELEGIA XIII.
HOC quoque supplicibus das votis, summe IEHOVA,
Hoc quoque das precibus pro bonitate meis;
Nubibus et nebulis ut ab aere puriter actis,
Sollemnis PAULO splendeat alba dies.
Fac sic discussa nubis caligine densae,
Mens niteat puris candida luminibus.
Ut Sol proiciens [Reg: proiciens] radios per amoena locorum
Illa face illustri reddit amoena magis;
Sic tua lux nivei collustrans scrinia cordis,
Ipsum splendidius candidiusque facit:
Quod vacuum serva maculosae uligine labis.
Mundities vitae sit comes usque meae.
Hoc mihi promeritum si tu, pater optime, praestas,
Praestitero grates ipse ego iure tibi:
Quae grates animum memorem testentur ubivis;
Seu vivam ulterius, sive recondar humo.
Irradia cor luce, rogo, tenebrosaque mentis
Effice candenti splendidiora nive.
Pura etenim tu purus amas. Queis [Reg: Quibus] vita peracta est
Candida, iuris in hos mors habet atra nihil.
ELEGIA XIV.
UT sacer in magna Chaldaidos urbe Prophetes,
Quod vetita coleret relligione DEUM,
Horrida conicitur [Reg: conicitur] lacerandus in antra leonum,
Esca quibus raptim cruda futurus erat;
Ni DEUS obturans rictus obstruxet atroces,
Ne foret indomitis praeda cruenta feris.
Sic a monstrosis ECCLESIA pressa tyrannis,
Quod CHRISTI impavido praedicet ore fidem,
Duriter heu nimium violenta pericula sentit,
Ut sit Avernali mersa proinde lacu.
Sed velut ex cavea DANIEL per regia iussa
Extraheris, nec habens dente nec ungue notas;
In foveamque viri cito praecipitantur eamdem [Reg: eandem] ,
Qui fuerant damni causaque faxque tui:
Ipsa redux vires quoque sic ECCLESIA sumit,
Ex Acheronteo libera naufragio.
Illius aet [(perhaps: at)] saevos propriis mucronibus hostes
Confossos tragico funera fine manent.
Vidimus audimusque aevo compluria nostro
Portenta exemplis nobilitata suis.
Nec vadendum adeo procul hinc: vel Gallia sola est
Experta innumeram carnificum seriem.
Regulus ante alios quo quisque potentior exstat,
Illicitaque flagrans ambitione furit;
Hoc sibi plus dirae plerumque tyrannidis atrox
Vindicat, et Phalarim non facit esse trucem,
Nec facit esse malum Busirim. Tanta recentum
Est feritas, tanta est vis, animique furor;
Ut veterum, TOSSANE, nefas et atrocia facta
Elevet, ac iustos paene fuisse viros
Clamitet. Ast inter tales ECCLESIA motus
Ardua virgineum tollito in astra caput,
Exspectaque tuum venientem in nube serena
Sponsum: tempus enim non procul esse liquet.
Ultor is et vindex pede proculcabit acerbo
Terga tyrannorum; praecipuumque caput,
Quo coniurati se iactitat agminis auctor,
Ima petiturus Tartara fine brevi.
Quippe DEI regnum fas est super omnia regna
Numquam mutandis fascibus imperitet.
ELEGIA XV.
IN declinatu morbi nunc esse videntur,
Qui divexarunt me satis atque super.
Tu DEUS alme malum radicitus exstirpato,
Umorumque [Reg: Humorumque?] omnem pellito colluviem;
Facque valetudo me pristina deinde revisat,
Instaurans vires corporis atque animi.
Adfuit auxilio medicus, quantum fuit in se;
Sanandoque aegro praestitit officium,
Quae potuit cura studioque operaque medendi,
Quo citius possem convaluisse miser.
Quos non is sucos [Reg: sucos] , quas non superaddidit herbas?
Qua non austeram molliit arte luem?
Vi nil tentavit, sed leniit unguinis usu
Tormina mirificis impetuosa modis.
Non semper rigidis urbes capiuntur et arces
Armis: dant faciles saepe sine ense manus.
Sic Asclepiadae faciant sapienter oportet,
Ne magis irritent cruda venena mali.
At licet utilium divina peritia rerum
Se large aggestos fuderit in cumulos,
Divite consuevit locuples ut Copia cornu,
Aut Pandora suis prodiga pyxidibus:
Ni tamen in primis digitus sese exerat ille,
Uno a quo pendent omnia, nempe DEI;
In cassum fomenta, in cassum unguenta dabuntur,
Quicquid et ad foculos pharmacopola coquit.
Te penes est unum, relevetur ut aeger anhelans.
Iusseris, extimplo morbus abibit iners.
Abnueris, miseri durum patiemur amice.
Hoc exercitio pectora nostra probas.
Percutis, et sanas; occidis, restituisque
Vitam. nos Orco tradis, et inde trahis.
Nemo voluntati nutuque impune resistat
IOVA tuo: nemo cur ita quaerat agas.
Maxima maiores poenas delicta merentur:
Peccantum ex numero nos rea turba sumus.
Tu mitis, clemens, lenis, mansuesque piusque
(In sobolem genitor qua pietate cluet)
Crimina condonas, scelerumque admissa nefanda;
Expurgasque animum sordibus innumeris.
Mi quoque condones noxam precor. utque benignos
Iam placidi radios luminis experiar,
Dic animae pater alme meae; Revalesce, vigeque
Corpore sanato salvaque et incolumis.
Hausero sermonem talem? persolvere grates
Obliger, ac tanti commeminisse boni,
Aethere dum vescar sospes; meritumque recensens
Dixero: IOVA meae causa salutis erat.
ELEGIA XVI.
VERUS homo, verusque Deus, qui CHRISTE tulisti
Aerumnam, poenas, ludibriique probra;
Cuique necem pro me crux intulit alta cruentam,
Unde mihi patris est redditus ille favor:
Te rogo per saeva toleratos morte dolores,
Ah peccatoris commiseresce vicem.
Cum meus exactum spectabit terminus aevum,
Et luctamen erit vitaque morsque grave;
Officiumque aures oculique et lingua negabunt,
Coeperit et fractum cor trepidare metu;
Ipsaque mens animi sensus amiserit omneis [Reg: omnes] ,
Et super humanae nil erit uspiam opis:
Tu mihi sis praesto, nec differ CHRISTE supremum
Non immutandi temporis auxilium;
Protenus et ducto lacrimarum e valle dolores
Mortis et angores imminuisse velis.
Spirituum cohibe molimina dira malorum:
Adsit continue Flaminis aura sacri.
Cumque aegros seclusa animae vis liquerit artus;
Tuta sit illa, tua CHRISTE recepta manu.
Interea molli requiescat corpus arena,
Dum vehat extremum meta suprema diem.
Laetior inde nova tectus fac carne resurgam,
Meque tuere tui iure patrocinii.
Inconsulta meae sepeli commissa iuventae,
Nec tibi peccati sit meminisse mei.
Denique da gratis aeternae munere vitae
Pro bonitate tua, CHRISTE benigne, fruar.
Nam quod promisti verbo iuratus, id ipsa
Re praestaturum te nihil addubito.
Si quis erit iusso qui nostro obtemperat, inquis,
Omnemque in me unum spemque fidemque locat:
Numquam iudicio geret ille obnoxia colla,
Numquam illi gustus mortis amarus erit.
Utque reum sub iura citet communia poena,
Non tamen omnino vita peribit inops.
Quin potius (bis iuro) manu victrice potenter
Adserta e mortis compede membra dabo;
Heredemque meo sistam (mirabile) regno,
Mecum ubi perpetuae gaudia lucis agat.
Haec tua vox, haec pacta. Polo nos ergo relatos
Sede beatorum gratia dia beet.
Interea miseris rogo debita cuncta remittas:
Aequo des animo triste feramus onus.
Hora superveniat mancae quoad ultima vitae.
Ad verbumque tuum sit vigil usque fides.
Nostra fides alacri tua robore iussa capessat,
Dum placide claudat lumina fessa quies.
ELEGIA XVII.
DUM memores obitae colimus funebria mortis,
Saepe sacrum panem, saepe litare merum;
Credo ego rite tuam vescendo sumere carnem,
Credo ego nos sanguen [Reg: sanguis] rite tuum bibere:
Credo etiam humani non ruminis esse gulaeve,
CHRISTE, sed esse animae potum, animaeque cibum.
Haec superant hominum mysteria daedala captum;
Mentibus Angelicis vix satis apta capi:
Tantum aberit, crudis ut sensibus intellectum
Carnivorum eliciant monstra Capharnaidum.
Si sacramentum est, capiendum more sacrorum
Id quod divini verbi elementa sonant.
Signa per externi ritus, haerentia verbo,
Pectoris interni sensa animumque moves;
Participesque facis promissi CHRISTE fideles.
Re donans ipsa, quod sibi signa volunt:
Signa tuae vocis certo obfirmata [Reg: offirmata] sigillo;
Signa voluntatis non dubiosa tuae.
Abluis ipse reos sacri baptismatis unda,
Noscitur a nobis qui tuus esse cruor.
Sic Cereris functos et diae munere vitis
Discipulos rigidae vis meminisse necis.
Namque tui absentis voluisti corpore certas
Et crucis et fusi sanguinis esse notas:
Quae quibus indigne cedent, hi iudice PAULO
Damnati, poenas suppliciumque luent.
Ipsum te mansum vis, potandumque propinas:
Sed nulli Iudae mensa dat ista locum.
Ergo sui ipsius cor vero examine certum
Hac dape condigne vescitur, hocque mero.
At caperis caelo, terris post terga relictis:
Protea [Reg: Propterea?] te quemdam fingere, grande nefas.
Grande nefas, aliquem Vertumnum credere, qualem
Crediderat quondam Tusca superstitio.
Ut lapidem clusasque [Reg: clausasque] fores penetrasse puteris,
Ten penetrasse rear corpore dura tuo?
Siccine traicerere [Reg: traicereris] polo per carnea membra?
Siccine te curtis panibus occuleres?
Panis es: an sub pane ideo, cum paneque corpus
Aut in pane ipso prodigiale latet?
Transmeet in corpus veri substantia panis:
Hinc transmutatus num precor esse queas?
Num modo descendant caelo transformia membra?
Nunc supera adscensu [Reg: ascensu] protenus astra petant?
Omnia posse DEO facile est. sed, ut omnia possit,
Nequaquam certe, non DEUS esse, potest.
Tu quidem es omnipotens: natura sed una repugnat
A se ipsa discors esse alia atque alia.
Alterutri proprium remanere utrinque necesse est.
Nec multus DEUS es tu, neque multus homo.
Nec te metitur ratio: ratione sed una
Symbola designas foederis ipse tui.
Una fides fidei certissima signa prehendit;
Rem quoque signatam prendit ea una fides.
Spiritus at vitae dator est, auctorque salutis:
Nec simul atque semel corpus ubique tuum est.
Porricit [Reg: Proicit] in terras radios Sol aureus almos,
Nec tamen illustri mole fatigat humum:
Sic vim virtutemque tuam, pollentia dona,
Exserit amplivagis Spiritus ipse modis.
Sic mihi tu praesto es, quamquam super ardua caeli
Vectus; et inde iterum te vehet illa dies:
Illa dies, cunctis finem positura diebus,
Omnia quum fueris unus in omnimodis.
Accipimus totum te, Cenae pignore; sed non
Accipimus totum, quantus es, inde tui.
Totus in hac compage habitas; tibi totus et ipse
Inseror, insertus quisquis et esse cupit.
Omnis ego in te sum, IESV, tuque omnis es in me;
Omnia quo mea sint quae cruce parta bona.
Es meus, ipse tuus: ramum sic stipes adoptat.
Quid porro dicam? sum tuus, ipse meus.
Pluribus ex granis panis velut iste fit unus.
Unus et ex uvis pluribus iste liquor:
Sic unus panis, sic et multi sumus unum
Corpus; ut in cunctis unus es ipse DEUS.
Utque calix idem vini libamina sacri
Funditat, ardentem larga ciere sitim;
Sic poscis fraterne animos, pie CHRISTE, vicissim
Fervere amore hominum, fervere amore tui:
Donec ab his terris potiunda [Reg: potienda] ad sidera natos
Caelesti sursum duxeris ipse via.
Pro quo perpetuas homines persolvere grates
Fas tibi praecipue, sidereoque patri.
Spiritus ergo tuus faxit, COMMUNIO iungat
Una omnes, et idem quisque sequamur iter.
Minus Christiane pieve dictum. indictum esto.
EPIGRAMMA I.
MENS animusque hominum, divina parentis imago,
Cui potius studeat, dux FRIDERICE, rei,
Quam contemplatu caelestium, et aetheris heres
Quei fieri possit cretus Adamus humo?
Est pietas, est certa fides, est regula morum,
Foedere quae superis nos propiore iugant.
Totum hominem exposcunt sacra; nec manifestius ullum
Illa nisi in sacris corda revelat opus.
Nos ubi cognitio stabilivit firma IEHOVAE,
Hymniferas grates is sibi poscit agi.
Nil laudabilius, nec in amplo sanctius orbe est,
Quam laudes sancti concinuisse DEI.
2.
TE cano luce, cano te nocte, supreme IEHOVA:
Te sine nulla venit nox mihi, nulla dies.
Seu cubitum vado, cubitu seu mane resurgo;
Mente alacer vigili sum memor usque tui.
Stem vel eam sedeamve, tui DEUS alme recordor.
Quidquid agam; studeo te sine nil ut agam.
Te metuo et veneror, te diligo, te colo semper:
Materies et opus tu mihi laudis eris.
Vivus inoblito celebrem tua munera corde;
Dona tua adsueto mortuus ore canam.
Dumque aliquid fuero, tua dicere moliar acta:
Dum nihil, haec eadem totus ad astra veham.
Si nihil est in me, quo te non laudo; nec hilum
Defuat, unde minus laus tua tota sonet.
3.
INTVEOR quoties animo tua vulnera CHRISTE,
Saucius ah cordis vulnera ploro mei.
Proficiant utinam lacrimae, colliquar in udas
Omnis aquas, possim quo mea flere mala.
Sed non sufficiunt lacrimae, non si mihi plures
Ex oculis caderent fluctibus Oceani.
Unica gutta tui mihi satque superque cruoris;
Sed non immensae sat tibi erunt lacrimae.
Cor tamen afflictum medicare, iecurque cruentum,
Intimaque erosis ilia visceribus.
Unde meo speretur enim medicina dolori,
Sint nisi vulneribus vulnera sana tuis?
4.
SPIRITUS, ens entis, vis numinis, enthea virtus
Progrediens nato, progrediensque patre;
Omne tuum est, quod vivo pius, quod castus et insons:
Sanctaque quod meditor, quod loquor, omne tuum est.
Omne tuum est, quocumque Deum venerorque coloque.
Quod celebro CHRISTUM laudibus, omne tuum est.
Omne tuum est, ad quod pietas instigat et aequum:
Quidquid amor recti prolicit, omne tuum est.
Omne tuum est, quod mens, animus, corque integra durant:
Spurcitie corpus quod caret, omne tuum est.
Omne tuum est, quodcumque boni iam condo poeta:
Quidquid canto boni musicus, omne tuum est.
Omne tuum est. animae quodcumque salubria gignit.
Quod secus aut habet, aut fit secus, omne meum est.
5.
NOCTURNA tractare manu, tractare diurna
Aetherios, vatum scripta vetusta, libros,
Scrutarique novae divina volumina legis
Gnaviter [Reg: Naviter] , unigenae vox iubet aequa DEI.
Et merito. namque hinc aeterni vena liquoris
Profluit, et vivis fons salit uber aquis.
Hos latices libans, CHRISTO duce et auspice CHRISTO,
Ante DEUM aeterna sorte beatus erit.
QUI stat, videat ne cadat.
kontrolle
6.
QUEM non sustentat validi manus alta IEHOVAE,
Lubricus in praeceps hunc male casus agit.
7.
CHRISTUM hominem atque Deum voluisse patique morique
(Etis nec patitur nec moritur Deitas)
Et potuisse, ingens miraclum [Reg: miraculum] est. maius at illud,
Quod valuit mortem vincere morte sua;
Mortem inquam et noxam, Satanaque Avernaque regna,
Quae male captivas detinuere animas.
In Protoplasto miseri heu peccavimus omnes:
Prima ex hoc labem traxit origo mali.
Peccatum CHRISTI cruor abluit. Ille resurgens
Et vitam nobis reddidit et patriam.
Aeterno patri et Christo FRIDERICE age grates:
Heres tu vitae, civis et es patriae;
Caelestis patriae et vitae. O mysteria quanta,
Mortales fieri nos ita posse Deos!
8.
QUID veritati PAULE cum mendacio est rei?
Lucive quaenam cum tenebris est communitas?
Quodnam fideli cum infidelibus commercium,
Themidive iustae cum improba Anomia consortium?
Quae amica Christo cum Beliale erit concordia,
Deive templo cum Deastris convenientia?
Quid Orthodoxo cum Mataeologis negotii,
Qui factiosi litigant reapse exsistere
In pane Christum, et Daemona in sacro baptismate?
Numquam pol una eademque mens contrariis inest.
9.
FRANGITUR ut panis, vinumque ut funditur ipsum;
Sic caro fracta DEI, fusus et ipse cruor.
Pro servis dominus. pro captis liber et insons
Interimi voluit, sustinuitque mori.
Grande necis meritum. spoliatis munere vitae
Restituit vitam, conciliatque patrem.
Si sumus ipsius membra o FRIDERICE fideles,
Et memores grati pectoris esse iuvat;
Corpora, si sit opus, num pro pastore negemus
Rumpier, et proprium fundere sanguen [Reg: sanguis] oves?
10.
ISAIDES ovium pastor citharoedon agebat,
Ut caneret laudes ille propheta DEI.
Quae loquor et facio, quae cogito CHRISTE probabis:
Nam meus upilio es, sum tua CHRISTE bidens.
Corporis hoc lyra sit, fibraeque in corpore chordae:
Omnis in harmonias musicus ibo tuas.
11.
TERTIA pars coepti superest peragenda laboris;
Iam tango summa fila sonora manu.
Tu mihi principio robur medioque dedisti,
Fine quoque et vires da mihi Sancte tuas:
Ne me deficiant nervi, neu ductile plectrum;
Neve sit ad melicam palma gravata chelyn.
Suffice tu rhythmos numerosque, et verba ministra;
Inspirans Zephyri flamina dia tui.
Te sine nec digiti, sine te nec plectra moventur;
Te sine torpescit languida mens animi.
Te sine cor marcet, iecur aret, pulmo fatiscit.
At tecum vegeto numine cuncta vigent.
Organon harmonicum tibi me facis, alme creator;
Quaeso etiam pulses organon harmonicum.
12.
MENTEM, ANIMUM ATQUE ANIMAM, DEUS OPTIME MAXIME, VOTI
NEMPE REUS VATES DEDICO IURE TIBI
EST MIHI NIL MELIUS, NIL MAIUS, NIL MAGE DIGNUM.
ANNE TRIUM POTIUS VIS COR HABERE LOCO?
SUNT MEA QUAE SACRAS, MEA SUNT, AIS, ANTE. FATENDUM EST
ULTRO: POST OBITUM SINT PRECOR ERGO TVA.
DEI benignitas praevalet invidorum livori.
13.
UT rupti invidia fremant maligni,
Gratia tamen ex mera quod alti
Benigne manus alma dat Tonantis,
In cassum prohibere machinantur.
Necesse est fieri, DEUS quod urget.
14.
BELLA fugant miseros, abigit ferus hostis, et ista
Vertere nos profugos cogit ab urbe solum.
CHRISTE tuus nobis precor Angelus adsit, ubique
Praevius, externae duxque comesque viae.
Adsit, et a cunctis, quae sunt metuenda, periclis
Liberet, et tutum sternat amicus iter.
Hoc animae corpusque tuum est, et quicquid habemus:
Sint age nostra iube vota precesque rate.
15.
NE tumido elati fastu moveare tyranni.
Orandum est. humiles adiuvat ipse DEUS.
Ecce Philistaeus propriis male succubat armis,
Proque sua poenas impietate luit.
Obrutus aequoreis Pharaon submergitur undis,
Dum IOVAE in populum bella cruenta movet.
Sic pereant omnes, CHRISTUM quicumque perosi
Adfligunt miseris agmina sancta modis.
Tela parata bonis hostes torquentur in ipsos.
I nunc, et Cyclops fulmina saeve tona.
16.
AVERSOS modicum quamvis occultet ocellos,
Attamen ipse diu nescit abesse DEUS.
17.
ADSPICE, quam denso descendit plurimus imbri
Iuppiter, et multa grandine tecta quatit!
Crediderone animis tantas caelestibus iras,
Ut subita fruges perdere clade velint;
An maga turbato glomerans nigra nubila caelo,
Thessalico infectas carmine densat aquas?
Heu timeo, gravide pendentes vite racemos
Ne concreta acra verberet unda gelu.
Parce piae Cereri, crescenti parce Lyaeo,
O pater, o locuples altor Adamigenum.
Dulcia si vitae nobis alimenta peribunt,
Ah cuncta miseri destituemur ope.
18.
AUDISTIN [Reg: AUDIVISTINE] Friderice heri Tonantem
Hausistin fremitus poli et fragores,
Et currentia fulguris corusca?
Vivit, vivit adhuc IEHOVA, vivit;
Hostiumque videt malos patratus.
At tu ne metuas tibi tuisve,
Qui numen colitis DEI IEHOVAE.
Tuti sunt, quibus in DEO sitae spes.
Futurum est, inopina vis ut hostes
Frangat, opprimat, obteratque cunctos.
In omnes satis esto fulmen unum,
Unum fulmen, et una mors in omnes.
19.
HACTENUS obscuros tempestas nubibus atris
Et pluvio obduxit tristior imbre dies.
Sol rediit volvente polo, Ianique calendas
Illustrat puris auricomus radiis.
Ecquid OTHO credis? quid postmodo rere futurum,
Ex quo magnanimi tot cecidere viri?
Speramus meliora, DEUS, DEUS optimus ille,
Cuius in unius vitaque morsque manu,
Aequius adspiciet Martis sparsa agmina. Vires
Crastina lux addet, quas hodierna negat.
Bellua multa fremit circum fendetque: sed Agnus
Mactatus iusto tempore victor erit.
Si non victor erit, cur indicat aethere puro
Monstrator veri lucida signa polus?
20.
AEDIFICATE domos, urbemque incingite nuro;
Aggeribus rigeant moenia fulta suis.
Addite vallatis munimina grandia portis,
Multaque completa fossa natetur aqua.
Auxilio vobis nisi sit robusta Tonantis
Dextera, ni scuto vos tegat ipse suo;
Nequicquam vestra custodia ponitur arce,
Aspera nil duri militis arma valent.
21.
CORPUS ut irriguum est animaque et sanguine homillis;
Sic mundus ventis, sic vegetatur aquis.
Ecquid obest obstatve, minus quo simplice magni
Intuitu mundi sit microcosmus homo?
Cor medium est ut humus. proh, quantula portio cordia,
Si superi spectes orbica monstra globi,
Aut spatia ambitum super excedentia caelum;
Quae non finito limite IOVA reples!
Sis licet immensis immensior ipse, minuto
Scriniolo cordis te tamen abdo mei.
An non prodigii simule hoc? Evanida mens plus
In se comprendit, prendere quam potis est.
22.
SISTERE Christe tibi voveo me, qui meus haud sum:
Nec mea sunt, a me munera vota tibi.
Sum tuus; ac tua sunt, animus quae possidet atque
Corpus. ut exsolvam debitor hancce fidem,
Me mihi des, ut me tibi dem. tuus halitus inster
Postmodo mi placidum conciliare patrem.
Fac, stem promissis. mihi subula perforet aures;
En tibi perpetuis me dico servitiis!
Ecquid liberius? dominis ut Regibus anteit,
Quisquis mancipium caelitis exstat heri!
23.
SI quid habere velim, vel scire, et posse, vel esse:
Artibus, ingenio, viribus, eloquio;
Gratia praestabit tua Numen, amabile Numen,
Qua sim, qua possim, qua sciam, et ipsum habeam.
Lingua, valetudo, cerebrum, pectusque Melissi,
Muneris agnoscunt dona superna tui.
Eloquium, vires, genium, et si dempseris artes;
Nil sum, nil possum, nil scio, nil habeo.
24.
URBANUS in vigesimum [Reg: vicesimum] quinctum diem
Maii, Medardus IunI in octavum incidit,
Prout ista sanxit festa Mystarum otium,
Deos creantum cum Deastris plurimis.
Observat hosce vulgus in primis dies.
Si sint sereni, copiosus Bacchus est:
Sin imbre madidi, Bacchus uvis rarus est.
Stulti o coloni, et mente nulla praediti;
DEUS quis Urbano aut Medardo (nescio
Queis [Reg: Quibus] fabulosis) hanc potestatem dedit?
Estote sancti, estote sobrii et pii;
Benignus ac propitius est DEUS bonis.
Estote ventres, ebriique et impii;
Iratus ac severus est DEUS malis.
Boni merentur praemia, mali incommoda.
25.
QUISVIS inhaerentis peccati mole gravatus
Supplicii metuis tristior omne genus;
Quo reus fugies, nisi sub miserantis asylum
Iudicis, iratum quem prece lenit homo?
Verum erras toto caelo, si robora tanta, et
Tantam vim precibus reris inesse tuis.
Et lacrimae, et questus, et tot suspiria fusa
Haud tanti (quamquam [Reg: quamquam] sint quid oportet) erunt.
Gratia sola DEI tanta est, quae crimina tollens
Supplicibus suevit mitior esse reis.
Quantillum foret, in gemitus si pulmo sat esset,
Aut lingua in questus, aut oculi in lacrimas?
26.
NE me tortori tradas Here. servus aperte
Admissi fateor turpia facta mei.
Omnia vidisti. poterone negare? sed oro
Ignoscas. precibus sit lacrimisque locus.
Furatus tibi sum, quantum in me est, regis honorem;
Et rapui laudes trans aliena tuas.
Praeda latrociniumque in me testantur, ut erga
Te Domine heu fuerim nil nisi noxa gravis.
Peccavi: veniam dato. me miserum! eloquar ultra?
Plus nimio est, quod sum fur, rapo, praedo, latro.
27.
OBSERVARIER [Reg: OBSERVARI] omnibus viritim
IOVA quae Deus ipse mandat, haec sunt:
1 Amor serius et metus IEHOVAE.
2 Idolorum odium tenebricorum.
3 Numen cautio gnava [Reg: nava] peierandi.
4 Sabbati sacra lex. 5 Honos parentum.
6 Non occidere. 7 Non adulterari.
8 Neminem spoliare clam palamve.
9 Testimonia falsa ferre nulli.
10 Proximi bona priva non cupire [Reg: cupere] .
Summa est; quod fieri tibi recuses,
Hoc idem facere alteri cavere.
28.
NUNC placidam, Genitor, properent mihi fata quietem;
Nam tua iam tandem est verba sequuta [Reg: secuta] fides;
Et quem continui manibus complexus amicis,
Viderunt CHRISTUM lumina fessa senis.
Omnibus hunc vasti sparsis moenia mundi
Testatum populis vult amor esse tuus;
Gentibus ut lucem ferat, amissamque salutem
Restituat, stirpis gloria prima suae.
29.
SI caro nil prodest quidquam, cur CHRISTE volebas
Carnea pro Christis sumere membra tuis?
Ah ideo fragiles sumpsisti corporis artus,
Pro nobis posses ut redivive mori;
Gens ita possemus morti data vivere per te.
O vivam ex leto vivificante necem!
An tibi nunc corpus mortale dicemve sacremve,
Suffixum tumuli limine CHRISTE tui?
Quid prosit corpus? mentem tibi sacro dicoque.
At vetus in veterem migret Adamus humum.
Immo age fac DEUS o utrumque resurgere tecum:
Sic nova mens exstet, sic novus exstet homo.
30.
QUEM penes est unum vitalis copia lymphae,
Quo praebente siti pocula, nemo sitit;
Vitae fons, o CHRISTE, tui da flumina fontis
Gustare, et largo rore levare sitim.
Sentiet hic animus scatebras, in viva fluentes
Gaudia. quid potius, quid dare maius habes?
31.
FUNDI calamitas insolenti ex grandine
Frumenta si negavit, et fruges bonas;
Cur pectus occupare diffidentiam
Tibi sieris exspes, o nimis parvae fide?
Nae, pane solo non homo victurus est,
Verbo sed omni, quod per os exit DEI.
32.
NULLA patri summo tam grata acceptaque res est,
Nulla adeo caelum quae penetrare queat;
Quam canere ipsius praeconia CANDIDE laudum,
Et studia in castis ponere casta sacris.
Tu facis hoc, atque hoc alios facere insuper urges,
Et diae motu mentis adire DEUM.
Biblia sancta viam monstrant, fontemque salutis,
Carminis unde tui roscida vena fluit.
Imbuis hac homines divini adspergine [Reg: aspergine] roris,
Caelestique cibo pascis abunde animos.
Macte bonis tantis, et opimis dotibus! Ecquis
Non petat hinc nectar, non petat ambrosiam?
33.
QUI feriari et otiari haud sustines
BOISSARDE, luci das subinde quaepiam,
Queis [Reg: Quibus] erudimur ductitamurque ad bene
Pieque vivendum. THEATRO iam vacas
Mortalis aevi, vitam ut immortalium
Sapienter adipiscamur, expertes mali,
Bonique consortes. Monendo talia,
Hominesque ab aeternae eximendo vi necis,
Vitam mereris ipse; eamdem [Reg: eandem] aliis quoque
Digne procuras, quantum in ipso te situm est.
Atqui talentum, quod tibi DEUS credidit,
Sepelire parcis. UT bonus danista fis
Et liberalis, haud quidem usuram in tuam
Quaestumve, rens sed utilemque in millium [Reg: milium]
Complurium usum! Sic lucrifactum probe
Et feneratum quis beneficium neget?
34.
UNIUS heu rabiem sat erat perferre Molossi:
Septem MARSILIUM quid petiere canes?
Quinque sua REX ON dextra defensor abegit:
Occidit reliquos ANGELUS ille duos.
Sis alacer, GABRIEL. Divinae quippe ibi demum
Polles, vi humanae deficit auctor opis.
35.
SENEO, moramque duco
Bone IOVA longiorem,
Patienter hunc ad amnem
Niveam manens RHODANTHEN,
Mihi rite destinatam
Sapientiore fato,
Monituque singulari
Genii peculiaris.
Quid, amabo mi IEHOVA,
Adeo diu moraris
Mea vota distinendo?
Age tandem, age o benigne,
Resoluta sit voluntas
Tua ad hocce promovendum
Opus. Impetrone, an ultra
Placet esse differendum?
Ad utrumque sum paratus,
Patientiamque longam
Fero mente non iniqua.
Tamen hoc tibi profabor
Venia bona atque pace,
Fore ut ampliata eo spes
Mea te silentiique
Diuturna vis reducat;
Ut eam mihi negare
Nequeas recrastinator,
Tua fata quum statuta
Mihi lege pollicentur.
36.
QUAM Pater aeternus mecum despondet amantem
Non immutando vivere consilio;
Quam tribus ante mihi lustris sub imagine somni
Spectandam viva praebuit effigie:
Hanc mihi tu paranymphe volens adducito Christe.
Pronuba sit thalamo Flaminis aura sacri;
Cuius ab instinctu flagrans cor amore puellae
Sentiat ardoris flammea tela mei.
Ipse quoque experiar, quanto succensus ab igni
Arseris in Sponsa fervide CHRISTE tua.
Euge, precor, scintilla tui caelestis amoris
Terrestreis [Reg: Terrestris] flammas temperet una meas.
Si nequeo omnino diam sentiscere flammam,
Ex hominum saltem noscere parte iuvet.
37.
ALTIUS ecquid humo est? mare. et hocce quid? aethra. quid aethra?
Flamma. quid hac? polus. hoc quid? DEUS. hocce? nihil.
38.
VITA quid melius? bona fama. quid haccine? recti
Conscia mens. quidnam hac? rectius inde mori.
39.
PARADISE, qui receptas
Animas beatiores
Morientium pieque et
Bene, quale Christianis
Decet expeditque letum:
Etiam meam, o amoene
PARADISE, fac receptes
Animam, DEI timentem,
Dominique CHRISTI amantem,
Sacri et Halitus colentem.
Requiescere optat illa
Graviusculo a labore
Misere sibi peracto.
Prohibessit [Reg: Prohibuerit] ullae dextra
Genii ingredi paratam?
Minime. Bonae probaeque
Animae, piaeque mentes,
Superum ad sacrum penetral
Aditus habent patentes.
40.
NUMINIS auspicio sancti Meletemata coepi
Scribere, et ex animi mente rogare DEUM,
Ut mihi suggereret se non indigna, sacrisque
Cultibus, et templis Dux FRIDERICE tuis.
Annuit Omnipotens, et quod tibi iure dicavi,
Huic animo praesens insinuavit opus.
Num mihi commissum decuit sepelire talentum?
Num fraudare pios utilitate animos?
Nequaquam certe. Sortem usuramque refundo;
Fenoris unde ad me pars quotacumque redit.
Nam Pietas tibi adaucta, aliisque licenter, abunde
Fenerat erga homines suave DEUMque lucrum.
1. FELICITATES quis numeret viri,
Quem pes nec infert consilio impium.
Nec improborum calle sistit.
Nec cathedra locat histrionum?
2. Quin immo IOVAE lex animo illius
Summa est voluptas. Nulla dies abit,
Nox nulla; quin mens ruminando
Adsidue meditetur illam.
3. Hunc comparandum dixeris arbori,
Ad rivulorum rite toros satae,
Fructum ferenti tempore apto, et
Deciduis metuenti in algu
Comis videri. Quidquid et is facit,
Facit secundo numine. 4. Non ita
Gens perditorum; sed volucris
Gluma velut, paleaeve pulvis,
Cui dissipandae dant operam Noti.
5. Quapropter haud in iudicio impia
Faex illa consistet, neque olim
Plebs scelerum rea criminumque
Coetu in proborum congrege compotem
Locum tenebit. 6. Namque potissimum
Viam bonorum IOVA curat;
Sed peritura via est malorum.
1. UT quid tumultu fervido stultae ruunt
Tot nationum saecla conatu irrito?
2. Reges quid orbis se arrigunt
Hostile coniurati, et optimatium
Consilia tendunt insimul
Contra IEHOVAM et eius unctum pessima?
3. Rumpamus, aiunt, vincula
Istorum, et a cervice densa funium
Adempta iactemus solo.
4. Caelicola risu, Dominus hos ludibrio
Sannaque postica excipit.
5. Tandem et tyrannos increpabit percitus
Ira, flagransque sic eos
Furore perturbabit: 6. Ego vero meum
Regem in Sionis verticem,
Sionis, inquam, sanctitatis qui meae
Mons est, inunctum chrismate
Inauguravi. 7. Num silebo? quin ego
Narrabo decretum DEI,
Ita me alloquuti: Filius carus mihi es,
Hodie ipse te genui pater.
8. Me posce. gentes faxo iure tibi dehinc,
Me dante, sint hereditas,
Finesque terrae sint tibi possessio.
9. Tu proinde virga ferrea
Istosce confringes, velutque fictile
Vas dissipatos conteres.
10. Sapite ergo Reges o, et erudimini
Terrae supini iudices.
11. Servite IOVAE cum timore debito,
Et cum tremore territi
Prae gaudio exsultate. 12. Suaviamine
Natum, ut fideles subditi,
Ne forsan indignetur, et media in via
Pereatis, ira tantulum
Illius incensa. BEati ter quater,
Quicumque confidunt ei.
2. IEHOVA, noster Domine, tot rerum potens;
Tuum hoc ut admirabile et praenobile est
In universo nomen orbe;
Super alta vasti qui poli cacumina
Tuae extulisti decora magnificentiae!
3. Tu vel per infantum ora muta
Lactentiumque, propter adversarios
Oggannientes, robur ac potentiam
Fundasque confirmasque talem;
Ut hostem et ultorem retundas acriter
Coerceasque, vindicandi percitos
Furore diro. 4. Quippe caelos,
Opus tuorum Here digitorum, cum frequens
Collustro, per gyrum rotatos mobilem;
Cum Lunam eodem specto vultu
Numquam micantem, siderumque errantium
Vias, et astra fixa caelo, et ordine
Disposta per te, et arte mira:
5. Mortalis ecquid homo est, ut eius sis memor?
Aut homine cretus, inquo, ut cures eum?
6. Atqui creasti primus illum
Paullo minorem Diis Vel ipsis Angelis;
Tantoque honore, et dignitate et gloria
Tanta perornatum dedisti,
7. Ut eum tuarum super opera manuum inclita
Constitueris herum et administrum, cunctaque
Eiusce pedibus supposiris:
8. Non pecora solum quaequae, tam maiora, quam
Minora, nempe oves bovesque; sed quoque
Feras agrestes bestiasque.
9. Aves in uvido volantes aethere,
Piscesque in umido natantes aequore, et
Quicquid marinas sulcat undas.
10. IEHOVA, noster Domine, tot rerum potens;
Tuum hoc ut admirabile et praenobile est
In universo nomen orbe!
1. MEUS est IEHOVA pastor;
Nec egebo, nec carebo
Ope, commodisque vite.
2. Ut recubem quippe facit
Gramimneo in vireto,
Cupide allicitque labra
Ad aquae fluenta lenis.
3. Animum ille dat refectum,
Meque adeo iustitiae
Tramite ductitatum
Ob herile nomen, ingens
Et honore et aequitate,
Vetat uspiam evagari.
4. Ipse licet plena metus
Per loca, et antra dirae
Nigra mortis ambularem;
Mala nulla pol timerem:
Quia tute IOVA mecum es.
Suffugium grande mihi
Virga tua est pedumque.
5. Tabulam insuper dapalem
Nitide instruis parasque
Mihi, ad hostium meorum
Intuitus. Unguine dein
Balsamei liquoris
Tibi cura delibutum
Caput hocce reddere; exin
Pateram hanc inebriare
Vitigeno rore. 6. Quoad
Vixero, me sequetur
Utique expetita semper
Bonitas benignitasque;
Et ego incolam IEHOVAE
Tecta domus, longa inibi
Tempora agens dierum.
QUALIS scatebras vivida limpidas
Eructat antro vena recondito,
Aut qualis ebullit crepantes
Ignea fervidiore flamma
Spumas aheno: 2. tale quid eggerit [Reg: egerit]
Mens prurienti pectore; sed bonum
Quod elegansque et laude dignum.
Rex mihi carmen erit melosque
Satis diserto. Lingua mea stilum
Velocis aequet prompta notarii.
3. Mortalium si pulchra visu
Pignera contueare natos,
Nae tute longe es pulchrior omnibus.
Perfusa dulcis nectare gratiae
Tibi venustae adfabilesque
Reddiderunt Charites labella:
Non ergo IOVA in perpetuum tibi
Favere nescit et benedicere.
4. Succinge, succinge acer Heros
Ense femur, tibi gloriamque
Decusque posthac qui pariat, bene
Rebus gerendis. 5. Atque ita prospere
Equester aurigansve sessor
Invehere, hac gravitate fretus,
Ob veritatis commoda publica, et
Mansuetioris iustitiae augmina.
En dextra pollens res docebit
Te tua mirifice stupendas!
6. Tuis sagittis ecquid acutius?
Has cerno ferri pectus in hostium
Regis, catervatimque sub te
Iam populos cadere eviratos.
7. Durans in omnes est solium tuum
Perennitates, o DEUS arbiter.
Sceptra aequitatis quisnam amabo
Sceptra tui neget esse regni?
8. Antiquius nil iustitia tibi est;
Nam vere amas hanc. Impietate nil
Mage exsecrandum; namque vere
Prosequere istam odioque et ira.
Quapropter et te laetifico DEUS
Olivo inungens, ille DEUS tuus,
Inauguravit prae tuorum
Conspicuum socium corona.
9. O vestium quae grata fragrantia,
Eburnei intra saepta palatii!
Stacten odoratamque myrrham
Et casiam redolent amoenam.
Voluptuoso talium aromatum
Nidore nares exhilarant tuas.
10. Regum inclitorum nonne natae in
Deliciis tibi sunt? at uxor
Ad dexteram adstat, fulgida praemodum
Ophirio auro. 11. Heus age filia,
Attolle ocellos, arrige aures.
Tradita sit tua gens oportet
Oblivioni, cum Lare patrio.
12. Exinde formae captus erit tuae
Amore Rex ultro: tametsi
Est Dominus tuus. ergo temet [(reading uncertain: print blurred)]
Demitte curvans cum reverentia
Olli [Reg: Illi] exhibenda: 13. Quandoquidem ipsius
Tuam quoque o Regina frontem
Muneribus Tyros alta, nec non
Ditissimi inter tot populos, sibi
Et demereri, et prout decet, ambient
Placare. 14. Totus splendor ecce
Contigit interiora natae
Regis; decorem nec modo purpurae
Segmenta, et aurum Barbaricum foris
Tam rarus ostentat paratus.
15. Vestibus in Phrygiis acuque
Pictis tibi, o Rex, Nympha potissimum
Adducta fulget. pone viragines,
Nymphes amicae, consequentes
Ante tuos oculos modeste
Sistuntur. 16. Illas non nisi gaudia.
Laetique ovatus, atque hilares chori,
Palatium intrantes puellas
Regificum comitant decenter.
17. Vicem parentum postmodo filios
Supplere cernes. hoc quoque principes
In universo clarus orbe
Constitues. 18. Memor ipse in omne
Aetatis aevum nominis ut tui
Narrabo famam; sic faciam, te uti
In saeculorum aeternitates
Concelebrent populi frequentes.
2. O DEUS, ne mussitato, neve ita obsurdescito,
Neu quiescito Potens.
3. En tumultuantur infandum et fremunt hostes tui!
En et osores tui
Efferunt caput superbum! 4. Callide contra tuum
Heu popellum sunt technas
Machinati, et actitarunt vafra consilia invicem
In latebricolas tuos.
5. Agite, deleamus istos, inquiunt, ne gens siet
Amplius, neu cui dehinc
Nomen Israelis ultra memoriae infixum haereat.
6. Cuncta enim uno animo simul
Castra, conspiratione facta et icto foedere,
Te petunt; 7. hostilia
Castra Idumes, et nepotium Ismaelis trux furor
Moabique, Agarenaque
Stirps: 8. Gebalque et dirus Ammon, proeliique Amalex amans:
Hinc Philistaei, et Tyri
Municeps. 9. Nec Assur atrox hinc abest, armorum eis
Parte coniunctissimus,
Prosatis Loto lacerti robore auxilium ferens.
10. His fac, ut Madianiis,
Utque Sisarae, ut Iabini propter amnem Cisonis;
11. Qui prope Endoris dati
Rura pessum, et putrefacti stercoraverunt humum.
12. Tracta eorum principes,
Sicut Orebum atque Sebum: tracta eorum omnes duces,
Ut Zeban et Salmunan.
13. Quippe secum dictitarunt: Occupemus o sibi
Quisque divinas DEI
Mansiones. 14. Utere illis, ceu rota volubili,
Mi DEUS, stipula aut levi,
Hinc et inde iactitata praepetis flatu Noti.
15. Qualiter lucum vorax
Ingruens comburit ignis, flammaque incendit iuga;
16. Sic eos raptim tua
DOMINE tempestate vexa persequens, ac turbinis
Territa tui impetu.
17. Vah! nefando reple eorum vulta [Reg: vultus] dedecore et probro,
Ut requiratur tuum
Iova nomen. 18. Erubescant prae pudore, sintque plus
Plusque post perterriti:
Contumelioso ad extremum obruti hinc opprobrio
Pessum eant turpissime.
19. Hoc modo ut passim patescat, cognitissimumque sit
Omnibus, quod tute, cui
Nomen ut IEHOVA soli est, sic et unicus clues
Toto in orbe Altissimus.
1. O TER beatum, quisquis amabili
Timore pectus corripitur DEI,
Nec defatigatur frequentes
Currere rite vias IEHOVAE!
2. Industriarum te manuum labor
Ditabit, almo commodus esui,
O une felicissimorum:
Prosperitas tibi summa cedet.
3. Desponsa taedis uxor, erit ferax,
Ceu vitis uber palmite gemmeo;
Quae fructuosis plena botris
Cingit herile domus lacunar.
Tenella carorum agmina pignorum,
Tamquam novella Pallade termites,
Laetante cingunt orbe pulchram
Mellifluae tabulae coronam.
4. En! nonne tantis vir metuens DEI
Repletur ample commoditatibus?
5. Felicitabit te IEHOVA
(Quisquis es) ex adyto Sionis.
Florentis ingens tu Solymae decus
Bonis abundans omnibus adfatim
Spectabis, effeto sub aevo
Quam tibi vita diu manebit.
6. Tu filiorum postmodo filios
Cernes, secunda sorte propaginem
Cernes, ut aeternata pax haec
Postgenitos beet Israelis.
PSALLMUS CXXXVI.
AD IOVAM laudandum vatis exhortatio. Divina potentia, et in Hebraeos benignitas, ex Aegypto in terram sanctam adductos.
1. CELEBRATE Iovam laudibus,
Reapse enim omnino est bonus:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
2. Celebrate consentanea
Deum deorum gloria:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
3. Celebrate Dominum aequissimum.
Dominorum honore debito:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
4. Qui solus ipse maxima
Miracula in mundo patrat:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
5. Qui fecit orbicos sagax
Mira arte caelorum globos:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum
6. Qui dorsa terrae caerulas
Extendit ample super aquas:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
7. Qui condidit clarissima
Duo magna mundi lumina:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
8. Solem nitenti lampade
Praeesse iussum lucibus:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
9. Lunam atque ceteras faces
Praeesse iussas noctibus:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
10. Qui strage primitium omne trux
Adfecit Aegypti impiae:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
11. Et Israelis posteros
Eduxit e medio illius:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
12. Potente nimirum manu, et
Porrecto in altum brachio:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
13. Qui sector in partes duas
Tethyn rubentem diffidit:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
14. Mediamque per freti viam
Traiecit Isaci genus:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
15. Et in mare algosum impulit
Pharaona et eius copias:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
16. Qui transquiete per loca
Deserta deduxit suos:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
17. Qui feriit ingentes premens
Magnis tyrannos cladibus:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
18. Qui colla nobilissima
Regum necata olim dedit:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
19. Seona regem, fortia
Qui sceptra Amorrhaeum tulit:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
20. Grandique mole corporis
Ogum, caput Basanidos:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
21. Terrasque eorum regnaque
Heredio nostris dedit:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
22. Heredio haec (inquam) suis
Servis Iacobidis dedit:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
23. Qui, cum foret serpendum humi
Miseris, memor nostri fuit:
Nam DEi clementia
Durat omne in saeculum.
24. Nostrisque nos digne adserens
Eripuit adversariis:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
25. Qui victum et alimentum omnibus
Praebet benigne animalibus:
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
26. Fortem ergo caelorum DEUM
Celebrate summis laudibus.
Nam DEI clementia
Durat omne in saeculum.
1. MAESTI sedentes ad Babylonidum
Ripas aquarum, fudimus uberes
Cadentium imbres lacrimarum,
Davidicae memores Sionis.
2. Stirpes saligni, quos ea plurimos
Uliginosis nutrit humus toris,
Ramos onusti forte nostris
Pensilibus citharis, querelas
Et eiulatus turpiter exulum
Sensere. 3. Tum queis [Reg: quibus] gaudio ovantibus
Abduxe captivos Hebraeos
Dulce erat, at miseris molestum
Valde, supra quam sit pote dicier,
Ob luctum acerbum. nos modulaminis
Iucunditatem flagitarunt.
Eia agite incinitote nobis
Sioniorum quid modulatuum.
4. Quonam ore, quanam fronte aliquod melos
Iovanum in ora cantitare
Hac alienigenum sciamus?
5. Oblivioni si mihi traderis,
Quondam vigentum flos Solyme urbium;
Hanc dexteram oblitam canendi
Experiar fidibus sonoris.
6. Lingua haec palato tristis adhaereat,
Nisi et recorder sponte tui, et meae
Caput supremum praeter omnes
Laetitiae Solymen adorem.
7. Nefas Idumaeum o reminiscere
IOVA ultor, illo quod Solymes die,
Vastate, vastate eruendo
Omnia, qua libitum est, ad usque
Fundamina urbis; non veriti sient.
Acclamitando farier. 8. Heus tamen
Immane devastanda rursus
O Babylon scelerata: Felix,
Qui talionis reddere praemia
Tibi est paratus, qualia praeferox
In saeviendo et dira nobis
Non sine clade ieris repensum.
9. Felix, tenellos qui tua pignera
Natos prehensos, more solens tuo,
Allidet exsperso cerebro
Ad rigidae fera saxa cautis
1. ANIME mi lauda IEHOVAM.
2. Laudabo IOVAM, vivere dum datur:
DEOque cantabo meo,
Quam diis futurus heic [Reg: hic] sum.
3. Nolite niti principibus, neque
Ex homine nato; quem penes
Nulla pol salus. 4. Is hercls
Cum spiritum efflat, inque suam redit
Humum cadaver; illius
Bella quamvis cogitata
Momento eodem dispereunt simul.
5. Felix abunde, cui DEUS
Fortis ille Iacobidarum
Potenter auxilio est, itidemque cui
Spes reposita est certissima
In DEO suo IEHOVA:
6. Qui non Olympum tantum, et humum, et mare;
Sed vero in his quaecumque sunt,
Condidit sapiente nutu;
Qui servat almam perpetuo fidem.
7. Qui IOVA ius iniuria
Reddit adfectis; cibumque
Famelicis dat, vinclaque compedum
Dissolvis arcta cruribus.
8. IOVA caecos lumine auctos
Illustrat. idem pondere sarcinae
Incurva corpora erigit:
Idem amat iustos. 9. Tuetur
Idem peregrinum obvius advenam:
Viduas et orbos patribus
Sublevat statuminatque.
Sed impiorum destinat et viam et
Pravum institutum evertere.
10. IOVA regnum sempiternum
Tenebit: ingens ille tuus, Sion,
Ab aevo in aevum aliud DEUS.
MELOS I.
UT cera fingi mollis, ad usibus
Res destinatas se facile indui
Sollerte forma gaudet, utque
Flexibiles hederae sequaci
Fixum apprehendunt ingenio latus,
Cui proximarint: sic pueri rudis
In flore primo quaerit aetas
Leniter utibiles ad artes
Moresque dignos insinuarier [Reg: insinuari]
Cultu magistri. Quo tuus a domo
Sublimiori manat ortus,
O animi FRIDERICE magni;
Hoc grandiores indolis optimae
Promitte fructus. nec modo iugiter
Promitte, quod commune vulgo est:
Verum etiam superare vulgum
Discentium aude strenuus, et procul
Relinque inertes, ceu pedis integer
Veloce cursu tardiores
Antevolat sonipes caballos.
Primus latinam noscere sit labor,
Linguamque Graecam: proximus ad sonos
Celtarum amandos Italumque
Vertitor. Ingeniosa multa
Latent in horum praecipue libris.
Amor docebit singula, si lubens
Admoris aures, seduloque
Legeris historias priorum.
Honesta Virtus a vitio et probro
Tibi abstinendum dicet, et ebrios
Cum sobriis non comparandum,
Nec scelerosa dolisque plena
Cum labe puris pectora. Sit fuga
Mendaciorum; sit pudor, insolens
Si lingua veri culpitetur.
Spermologos odio et loquacum
Palpationes semper habe. Boni
Viri memento consilium sequi.
Redarguendos iure cense,
Qui bebere immodice suerint.
Senes libenter perfer; apudque te
Sine eruditos in pretio esse. nam
Ab hisce pendent iura, pendet
Cum duce lex, anima aequitatis.
Ante omnia autem fac pietas, DEI
Praesigna donum, pectore de tuo
Numquam recedat; tuque nusquam
Cede ab avi patruique mente:
Sed orthodoxam perpetuo fidem
Tuere. sic te Teutona gens colet,
Sic te Palatini Leonis
Egregium memorabo pullum.
MELOS II.
QUALIS ad Alfonsi regis Aragonum
Mensam, et Pannonii fercula Maithiae,
Dapesque Francisci Vales I,
Sermo per innumeros cecurrit [Reg: cucurrit]
Historiae campos; talis apud tuas
Discurrens epulas ex variis libris
Narratus exemplis iuventam
Instruit, o FRIDERICE, doctis.
Nam lateri iunctos adsidue tuo
Praeterquam quod habes eximios viros,
HUTTENUM equestri gente Francum,
HOEVELIUMque fidele pectus;
GRYNRADIUS satagit rerum adeo omnium:
Cui LINGELSEMIUS subsidio est, item
Doctrina PERBANDI, piique
Debita sedulitas PITISCI.
Est, ubi res sacrae iuraque habent locum:
Sunt partes medicis, sunt sapientiae
Fatique consultis. Iocosa
Seriaque heic [Reg: hic] recitantur, ordo
Prout tulerit. Saepe est ardua quaestio,
Deque tu solidis cum rationibus,
DUX alte, respondes rogatus,
Vel sine praemeditatione.
Nunc sua Mars, nunc et Pax sua munia
Et res publica agit. Vin referat tibi
Infantia oris quid disertum?
Gratia destituet loquentem.
Scribere opus nostrum est, ac meditarier [Reg: meditari]
Nullo post-genitis verba silentio
Premenda. vires atque nervos
Tendit in hoc meus ardor omnes.
Tu bone, quae mensam condecorant tuam,
Amplexare animo dicta domesticis,
Factisque honestis teque dignis
Exprimere usque ea perge porro.
Grede mihi, non ullum est animo Ducis
Condimen melius, quam monitoribus
Praebere iustis aurem apertam,
Et similem fieri bonorum.
MELOS III.
UT multa saepe GRYNRADI cadunt secus,
Quam factiosi cogitent,
Qui machinando vana, vanioribus
Sese involucris implicant!
Vicissitudo, quae Palatinis modo
Rebus recentatam induit
Cum laude formam, iunioris te Ducis
Admovit educatui.
Ringantur hostes, quippe quos miris modis
Vesana mens exercuit.
Censore te, qui doctus es, qui plurima
Rerum scientia adfluis,
Non expolitis imbuatur moribus
Pectus tenellum Principis?
Ad illius ceu factus es plane indolem,
Sic ille nutus ad tuos.
Aut nemo sane, aut si quis alius debuit,
Te praeter huic provinciae
Nemo hercle praefici magister debuit.
Si Teuto Chiron es Duci;
Quid obstat, illum quin dehinc sperem fore
Germanum Achillem, aut amplius
Achille quid? nam quo tu es excellentior,
Hoc fiet is praestantior.
MELOS IV.
NOLIS feroci credere te puer
Equo, examussim ni scieris, utro
Frenis inassueti lupisve
Quadrupedis labra dura gyres.
Vides, ut acres robore saepius
Collos domator flectere nesciens,
Ultore calcari protervos
Ardeat exstimulare frustra
Sternacis armos; quando iacens humi
Excussa tergo corpora perfremit,
Ludibrium ingens obstrepenti
Fabulaque insipido popello?
Et tu quid ausis sic temere arduas
Prensare habenas sessor eques, prius
Quam vim laecertosam regendi
Cornipedum ora reclacitrantum
Sentire discant? O Clymeneiae
Memento prolis, quam temeraria
Libidine Eoos iugales
Curriculo patrio superbus
Tentarit, audax frena capessere,
Queis [Reg: Quibus] nec regendis, quotquot erant equi,
Pares tot aurigae fuissent;
Nedum aliquis puer imperitus.
Victor Chimaerae frustra animos gerens
Elatiores Hipponous, Iovis
Templa alta conscensurus, oestro
Percitus interiit cadendo.
Stultos adaeque dixeris impetus
Ferri ambientum tergore Pegasi
Volantis, in Pindi verenda
Culmina, sive Heliconis arces
Musis sacratas. Haud rudibus viae
Patescit huius semita; sed quibus
Aurora nullos rupit unquam [Reg: umquam]
Prae vigilace labore somnos.
Labos [Reg: Labor] in artes quas libet impigre
Est collocandus: denique viribus
Ipsis, supra quam ferre possint
Aut valeant, nihil imperandum.
MELOS V.
CUM nascereris FRIDERICE, a virginis
Partu pudicae mille quingenti
Et septuaginta avolaverant
Anni, inque cursu quartus annus ultra erat.
Lucina quinctum Martii mensis
Diem sacravit incunabulis.
Festum hunc quotannis cum diem felix ages.
DEI memento, dante quo vitae
Lumen recepti, maximasque ei
Persolve grates: cogitaque sedulo
Tecum, renasci nos oportere
Lucem ad perennem, quamlibet senes.
Quod carne natum est, id caro est; quod spiritu,
Est spiritus. Valere terrenis
Iussis, sequenda sunt caelestia.
MELOS VI.
ANNOS ducentos iam rota lucidi
Vertens Olympi, Sole volubiles
Gyrante flexus, circumegit;
Cum generosus amor RUPERTI
Primi, Camenas et Charitas flagrans,
De construendo Gymnasio piam
Sollerter adiecisse mentem
Scribitur, Aonias et artes
Pulchrum ad fluentum navigeri NICRI
Firmasse, doctorum ingenuus virum
Fautor, PALATINAE columna
Stirpis, et imperii dynastes.
Musis secundis floruit ex eo
Clarum Lyceum, munificae manus
Expertum abunde largitatem,
Eximiumque Ducum favorem.
Tu nunc vetusta gentis origine,
Pupille quamvis, in patriis bonis
Terrisque subiectis et infra
Et supera, FRIDERICE Quarte,
Succedis heres legitimus, scholae
Constans amator, Pieridum decus,
Vatumque Macenas [Reg: Maecenas] , et alter
Phoebus Apollineae catervae.
En sorte dextra iam tibi nuntiant [Reg: nuntiant]
Electionem, RECTOR ut audias
Hac luce bis dena Decembris
Magnificus nitido in Lyceo.
Te sceptra digne quae geris aurea,
Fascesque ritu quos capis annuo,
Honore mactant singulari,
Efficiuntque parem Monarchae.
Regnum in novenas unicus obtines
Deas, et ipsam in Pallada, praesidem
Coetus Minervae consecrati,
Non sine perfugio minorum.
Tu sancta CHRISTI dogmata sis memor,
Iustasque leges, atque medentium
Salubre conservare donum,
Cum Sophiae egregiis repertis.
Colas Poesin, sit modo sobriae
Et casta, nullis putida sordibus:
Ames Geometras, Mathesin,
Sidereaeque viae scientes.
Nec non avitos quos Academia
Florens honores obtinuit prius
Vigente LIBERTATE, sarctos [Reg: sartos]
Noveris ac retinere tectos.
Sed quorsus istaec commemoro? Tua
Te sponte virtus excitat, aemulum
Praeclara maiorum tueri
Facta, maresque animos virili
Aequare naturae indole: sicuti
Acres Leonum cum catulos iubam
Frontemque et ungues pervicaces
Arrigere in generositatis
Signum videmus; sive Aquilae impigram
Prolem irretorto lumine per Iovis
Fulgetra, flammative Solis
Tela, polum penitrare [Reg: penetrare] in altum.
Macte ergo tali mentis acumine,
Contende in excelsa astra per arduum,
DUX magne. Numquam res ad amplas
Laude caret animosus ardor.
MELOS VII.
STIRPES et herbas, almaque germina,
Bonasque fruges ut genere in suo
Passim propagari videmus,
Seminio redolente privam
Naturam eorum, duxerit unde humo
Primordia ortus: sic imitaberis
Praeclara maiorum tuorum
Facta, sequax animo manuque,
Divine sanguis. Non monitis eges
Meis, tuomet curriculo incitus
Virtutis ad callem. Monendus
Si tamen es; moneoque et hortor,
Tamquam caballum qui generosius
Aures micantem, et per stadiodromum
Anteire praestantes aventem
Aeripides [Reg: Aeripedes] rapido volatu,
Clamore verborum excit alacrium,
Ut pergat acri vincere poplite:
Ego hortor, inquam, FRIDERICE,
Praecipue tibi treis [Reg: tres] ut unus
Heic [Reg: Hic] FRIDERICOS ante oculos, rata
Exempla, ponas; quos studeas tuis
Usque aemulari vita in omni
Moribus, ingenioque et arte.
VICTORIOSI nomen ab hostibus
Bellator heros obtinuit feris,
Qui primus audit. dein secundus
Emeruit SAPIENTIS, altum ob
Sensus acumen: tertius at PII.
Quod si pius sis, tum sapiens eris.
Impertit autem haec dona caelum.
Si pius et sapiens; cluebis
Victoriosus postmodo. Quippe te
Ambabus ulnis Relligio tenet
Amplexa totum: pura dico
Relligio, patribus vetustis
Nec non Prophetis culta et Apostolis,
Et orthodoxis in pretio omnibus
Habenda. dein ceu dia tuto
Te Sophia a Salomone rege
Instructa quondam stipat, apudque te
Domi forisque est: sic etiam tuo
Favens Gradivo strenuosas
Explicat auxiliaris alas
Avita Nice. Macte age sis tua
Virtute! Norit posteritas sequens,
Te nempe iunctim FRIDERICOS
Treis [Reg: Tres] reduces viguisse in uno.
MELOS VIII.
QUI mensis est natalis et tibi et tuo
O FRIDERICE patruo,
Tutorem agenti; primus is quondam exstitit.
Mense inchoabant Martio
Patres Latini, quam prius foret Numa,
Volventis anni exordium.
Quinctilis hoc tenore Sextilisque, item
September, inde ceteri
Simul Decembri rite servant ordinem,
Numerumque naturae parem.
Hic ritus antehac semper ipsa in Galliae
Apudque priscos Treviros
Duravit, ut sit mensium Februarius
Postremus; idem singulo
Intercalaris accidat quadriennio.
Ac proinde consentaneum est,
Ut auspicemur annum ab aequinoctio,
Ceu providi Astronomi solent,
Ipsoque Vere, cum reviviscit solum,
Mundusque nascitur novus.
Quapropter annum si fuit revocarier [Reg: revocari]
Opus rotundum ad limitem,
Non detrahendae venerant luces decem,
Sed adiugandae tot super;
Ut in Calendas auspicalis Martias
Incideret aequidies Ovis,
Ac Pascha semper in sacrum Soli diem,
Qui primus Aprili ingruit,
Seu Luna adulta, seu recens appareat.
Nam quorsus haec confusio,
Quam nuper introduxit ille Romula
In urbe GREGORIUS sedens,
Castrator anni? Quippe si CalendarI vetus
Praescriptum ad ipsos posteros
Transmittat aetas sera, totque ierint dehinc
Brumae, quot a Synodo patrum
Nicena ad usque nostrum iere saeculum;
Aries videbit tangere
Martis calendas aequinoctii gradum.
Quo commodo ut citius frui
Possimus, addendum vetusto tramiti
Sub fine Februarii
Bis quinque luces. Protinam elapso dehinc
Certi recessu saeculi,
Intercalandum nil erit, ne pristinum
Novus error errorem attrahat.
Sic consuletur debito rerum ordini,
Simulque cursibus poli,
Et tempori ipsi, in quo diurni vivimus,
Quam nos DEUS naturaque
Diu esse patitur. Verum et haec et cetera
Princeps reformaturus est
IGNOTUS ille, plura de quo olim mei
Cecinere versuum libri.
Tu FRIDERICE caelum et astra temnere
Nolis: sed haec volumina,
Digito IEHOVAE scripta, facias plurimi.
Nam tempori illa serviunt,
Tandemque nobis exhibebunt, quae sciens
DEUS optimusque et maximus
Promisit, ex Apostolis et Vatibus
Discenda, et ipso ex Filio,
Nostro patrono et advocato erga Patrem,
In cuius anni exstant manu.
Quod restat, operam des velim, cum scilicet
Evaseris adultior;
Ut annus alios (nam potentem te fore
Praedico) vultus induat.
MELOS IX.
UT Musicarum sunt teretes modi
Symphoniarum, quos variis sonis
Concors in unum coniugavit
Melpomene artifici Minerva;
Utque in politis carminibus tenor
Concinnus aures adficiens, trahit
Vinctam Poesin lege certa
Ad numeros habilem rotundos:
Sic publica in re praecipue est opus,
Ut temperatis Eunomiae iugis
Decenter ad praefixa sancti
Vincula iuris, idoneasque
Legum catenas, quam mediocrium
Et infimorum, tam procerum simul
Et colla summatum alligentur.
Tuque adeo FRIDERICE princeps,
Rhenoque Nicroque, et supera in plaga
Vilso fluenti praedominans caput;
Lex una, et unum ius utrosque
Si pariter ligat aequitatis;
Non clathra franges aequa, neque eximes
Legum severis colla repagulis.
Nam membra et artus cum suopte
Vertice conveniant necesse est,
Perinde ut arcem aut eximiam domum
Si construendam sumpseris, invicem
Compage firma copulari
Singula, ne quid hiet, decebit.
Concentus impar si vitiet male
Discorde chorda aut voce notha melos,
Ac discrepantem dissonumque
Sentiat heu tenera auris ictum;
Ut taediosum est, ut grave, et oppido
Absurdum! Adaeque, si salebris scatens
Corrumpat aptam dictionum
Congeriem cacoethes illud
Mille exarandi metra vel unico
Die, molestum est. Hinc mihi conice [Reg: conice] ,
Quantum venustati et decori
Legitimo, unanimisque regnis
Discordia amens detrahat. O cave,
Ne prava quisquam consilia oggerat,
Dum flexus aetatis vacillans
Tam valet arripuisse virus,
Quam quod salubre est. Sunt etenim, vides,
Venena in aulis qui nigra, et abditas
Pestes iuventuti ministrent,
Ingeniique aciem vigentis
Praestringere ausint, nescio qua face
Splendoris alti; tamquam humilis modo
Plebs, faexque vulgi sordidati,
Non teneatur item Dynastes,
Princepsve magnus, se Themidos iugo
Dare edomandum. Regula normaque
Directa num paccavit unquam [Reg: umquam] ?
Has adhibe: nihil angulosus
Delinquet error. Cetera fac probes
Concinnitatem liber, et ordinem,
Iustamque mensuram atque pondus,
Iudicio et ratione ductus.
Hoc quippe praeclari officium est Ducis,
Terras regentis, nam et polus, et poli
Convexa et orbes, non nisi arctis
Harmoniae numeris aguntur.
MELOS X.
O BONUM factum! Date mente prona
Et manu plausus. FRIDERICUS ecce,
Principum flos Rhenigenum, secundo
Sceptra capessit,
Audiens Rector nitidi Lycei,
Quique se dedunt nitido Lyceo.
Iunctus est illi rata norma iuris
HIPPOLYTUS, de
COLLIBUS qui nomen habet. Vicissim
Et manu et prona date mente plausus.
Centies annum totiesque Phoebi
Rite iugales
Terminaverunt, iterumque faustos
Tertii saecli renovare cursus
Inchoant. Felix stetit hanc in horam
Flore Lyceum
Proprio vernansque vigensque, et usque
Stabit. HAIDELBERGA caput superbum
Myrteos inter generosa colles
Altius eia
Tolle. Fontanos video canales,
Qui Caballinum superent liquorem,
Montibus ductos saliente lympha
Spargere rores
Area in laeta, patriis levamen
Et decus Musis. Video labore
Surgere exacto Dionysiani
Culmina tecti,
Daedalae sacrum penetral Minervae:
Unde, repleto velut alveari
Gens apum migrans, studiis et arti
Dedita cultae
Proruet se turba, coloniasque
Ducet in longum. Tibi nam tuoque
Patruo in primis FRIDERICE laus de-
Bebitur ingens,
Atque honos nullo periturus aevo.
Euge ne cesses bene promereri
De bonis. Contra tibi pollicetur
Optima quaeque
Fausta sors dextro veniens Olympo.
Nae Deus terram beat et Tetrarchas,
Quos apud constans pietas et aequum
Regna tenebit.
MELOS XI.
ILLIBERALES si trivialiter
Conservat artes vita tribulium
Plebeia; quo maiore debent
Ingenuas, FABIANE, cura
Et disciplinas et studia aurea
Fovere celso tum genere et loco
Digne creati, tum perampla
Divitiarum opulentitate
Large adfluentes: praecipue Duces,
Terris regundis a Superis dati,
Diis comparandi certe et ipsi,
Munia quandoquidem Deorum
Rite exsequuntur. Proin meritissima
In laude munis gratia ponitur,
Et liberalis dextra eorum,
Queis [Reg: Quibus] genialem Academiarum
Fundare coetum prae reliquis fuit
Curae Toparchis. Tecum ego maxime
Intelligente et ponderante
Quid deceat, quid oporteat, quid
Necesse sit, quid facto opus, aut secus,
Quorsum loquelam consero mutuam;
Qui ligna silvis addo, guttas
Oceano, et fluvio salivam
Siccam Nicrino? Tu vice Principis
Iam constitutus munera gnaviter [Reg: naviter]
Obis inadfectata [Reg: inaffectata] , in arce,
In specula, inque adyto senacli [Reg: senaculi] ;
Quo cuncta ad aequalem harmoniam fluant,
Proportione in rebus idoneis
Accommodata: qualem in arte
Pieria ipse teres canendi
Symphoniarum conglomerabilem
Probas tenorem, flexanimo sono
Sensus et aures mollientem.
Hanc utinam FRIDERICUS artem,
Dux ille noster iunior, obviis
Exceptet ulnis, ac merito putet
Aulae tuendam! Quippe promptum est
Egregios famulare germen
Scribas alendos suscipere, haud rudes
Industriae artis, Melpomene sacris
Quam tinxit undis. Propriassit [Reg: Propriaverit]
Hanc sibi perpetuans alumnam
Princeps; habebit, quae gravioribus
Pressos per intervalla molestiis
Edulcet annos, atque amaras
Temperet officiosa curas.
MELOS XII.
QUAENAM educandi sit via Regulos
Ducumque natos; qui tenor unguibus
Servandus a primis, ad usque
Curriculum iuvenilis aevi;
Versu pusillo difficile est loqui.
Tu rerum abundans, optime GRYNRADI,
Linguaque facundus diserta,
Scis bene, quid fuerit necesse:
Nec te, peracto quid sit opus, fugit
PLESSENE, pollens ubere copia
Fandi, atque re proclinis apse,
Utile quid fuat aut honestum,
Rite explicandi. Multum adeo arbitro
Refert, utronam cerea pectora
Impubis inflectantur annis
A teneris. potiusne adhaesit
Luxus sequantur mollitiam levem,
An tot laborum duritiam gravem.
En, gnava [Reg: nava] Virtus hac stat: illac
Stat pigra luxurians Voluptas.
Non esse cuivis si datur Herculi,
In eligendo durima; num tamen
Statim quis elucus resesque
Mollia praeposuisse debet
Rupi, et gemello Pythagorae iugo?
Vitare suevit quisque quod asperum est
Et permolestum. Tiro contra
Sponte sua facile aucupatur,
Quod duritatis non eget. At puer
Magni Toparchae quid faciet, nisi
Iussus, coactusque a magistro?
Scilicet officium remittet
Haud difficulter, sicubi ferias
Adesse sensit. Sed tamen in dies
Horasque pergendum monendo,
Acrior ut meliorque longe
Evadat alto sanguine prosatus,
Ac rem capessat postmodo publicam,
Instructus exemplis honestis,
Non variis sine disciplinis.
Agnoscit istanc rem LUDOVICIDES;
Ac noscat opto deinde etiam lubens,
Guberna cum rerum suarum
Suscipiet, humerisque vastum
Onus subibit. Quam mihi gaudeo,
Vigere tales cum videam viros
Illustra in aula; voce quorum
Ingenua didicisse possit
Successor heres, quae pariter DEO
Mortalibusque ante omnia perplacent!
Horumce conspectu profecto
Suavius haec mihi vita ridet.
MELOS XIII.
PLUS satis morbo tibi corpus aegrum
Dira vexavit FRIDERICE febris;
Plus satis consumpta calore saevo
Membra perussit.
Tempus est, quassos redeat in artus
Sanitas, viresque vigor ministret
Pristinus; nec non alimenta vesci
Commoda servent
Corporis statum nitide valentem.
Scis, tuo expertus male firme damno,
Quam bonum in terris homini sit ingens,
Vivere sanum.
Martius mensis iuveni senique
Semper infestus. cave, praemonemus,
Cum redux annus parilem asperabit
Tempore eodem
Aeris morsum, tibi ne quid aegri
Accidat: vitaque locum sinistrum,
Tristis auctoremque facemque morbi.
Nam quoque piscis,
Laesus incurvo semel ora ab hamo,
Non inescari temere expetiscit.
Si sapis, contemne metalla flava,
Candidaque aera,
Insimul gemmas pretiosiores,
Quidquid et gazas numeratur inter
Regias: contemne libenter, inquam,
Talia cuncta;
Dum valetudoque salubritasque
Corpori ne desit, inhaereatve
Languor exosus, fragilisve nervos
Atterat aegror.
Sic pol est, quamquam [Reg: quamquam] locupletiore
Haud salus prostat redimenda censu.
Ac licet Princeps clueas, et ipso
Principe maius
Quid; tamen te vix hominum caduco
Eximet fortuna superba coetu:
Ut memor sis, te cinerem futurum
Post nigra fata,
Infimae ceu sortis homunciones.
Hinc DEUM grato reverere cultu,
Inque conspectu tibi rere Numen
Semper adesse.
Ille languenti potis est salutem
Mittere ex sese Medicos peritos
Interim nulla tibi negligendos
Lege putato.
MELOS XIV.
PRIVIS latentes famur in angulis
Complura, quae vix dicere publice
Licebit. Haud prodesse, discas,
Quaelibet in medium attulisse,
Quibus silendi Pythagoras catus
Sanxisset horam tutius. Expedit
Frenare linguam. Ceteroqui
Vel stabuli famulus Catoni
In os resistens, Ab miser, inquiet,
De rebus his tu, nobilis haud satus,
Garrire sumas? Cum futurus
Es satrapa, aut procerum unus, aut rex,
Aut regulorum semideumque par;
Tum, prout lubebit, consule et impera.
Tantum valebit sermo, quantum
Aureolae numerus monetae.
Protrita vox haec auriculas ferit.
Quod si tamen, quae sentio, proloqui
Tutum est penes, te; sicut hercle
Te penes, o FRIDERICE, tutum est:
Stultos in aulis numquam adeo mihi
Et moriones nec placuisse, nec
Placere, nec deinceps placendos,
Aio. Puer, iuvenis, senexque
Una atque eadem mente parissimus,
Unam atque eamdem [Reg: eandem] , cui ratio aequa inest,
Sententiam amplexeris opto,
GRYNRADII monitu, meoque,
Si vilis haud sim, cuius ames pie
Consulta. Nam cui quaeso bono fuit
Balatro, Maximilliani
Caesaris obstrepitans in aula,
Hispanus escarum ille vorax, modo os
Ingente hiatu pandere rancidum
Sciens, modo exsertare linguam,
Faucibus ex penitis reclusam?
Qualis Poetis, ad Stygias fores
Horrens trifauci gutture Cerberus,
Latrator umbrarum tremendus,
Fingitur. Emolumenta deinde
Quae Ferdinando ferre duci quiit
Stentor Bohemus, vertice tortili
Rotatus in gyrum, rotansque
Ipse alios rapide prehensos?
Prodesse porro quid fatuus, ferox
Praesente quosvis fuste dolare; quo
Gaudebat Henricus Polonum
Rex, monachi infidiis peremptus?
Quid ille demum Saxonicus, tuas
Clamore bardo qui ferus ac furens
Opplevit arces, omniumque
Obtudit impetuosus aures?
Stultorum abunde est certe alias. Opus
Haud esset, illos tantopere ad ioca
Conquirere et risus ineptos.
Scilicet intueamur ipsi
Nos, ut magistro se speculo levis
Circum intuetur Simia, ad obvium
Turris Palatinae theatrum
Picta, Nicri vetus illa custos.
Res ipsa quosvis clamitat edocens,
Stultum esse valde, qui sapientiam
Pertendat a stulto, bonosque
Discere ab insipiente mores.
MELOS XV.
EX ephebis cedere
Qui te videbit FRIDERICE, praesens
Annus optat alite
Bona inchoari; dum toga virili
Trita praetextae levis
Mutatur ora; seque liberali
Ore pubertas palam
Matura prodit, plenioris auctum
Scilicet prudentiae
Datura menti, pectorique robur,
Dexterae pollentiam.
Iam te senatus patruusque rebus
Arduis et patria
Tandem admoveri gaudet: optimamque
Quilibet spem praecipit,
Fore, ut gubernes cuncta, quo decebit
Temperamine et modo;
Bonos tueri promptus, et nocenti
Irrogare non piger
Poenas, utrique praebita aure parti,
Res quoad peposcerit [Reg: poposcerit] ;
Sed factiosae neminis patente
Clanculum calumniae,
Probos ad Orcum, pessimosque in astra
Provehenti. Cautio
Heic [Reg: Hic] singularis esto, ne qua praeceps
Ira in unum et alterum
Te temere raptet bile fluctuantem.
Expedit coercitum
Stringente freno comprimi furorem
Huncce perplexabilem,
Linguamque compesci, insolente cursu
Fervidam praevortere
Sedata mentis sensa sanioris.
Expedit sibi modum
Praefigere ipsi, ne citae evagentur
Orbitas extra rotae,
Equive rectum transeant meatum,
Causa Solis filio
Tristis ruinae. Grandiora porro
Non tagendum [Reg: tangendum] viribus,
Casus monebit Icari, volantis
Altius, quam par erat.
Tu pone metam lubricis habenis,
Contrahe alas arctius.
Egressus amnis alveum, videsne,
Quanta saepe damna det?
Proin evique prosis, neminique noxis.
CARMEN I.
SUBIECTUS acri FRIDERICE examine
Praesente patruo, et Bipontino duce,
Aulaque tota, ipsisque consiliariis,
Responsa tam prompte dedisti ad singula
Quaesita gravia per tot horas; omnibus
Ut fueris admirationi, et plurimis
Prae gaudio udas elicueris lacrimas,
Linguam disertam et memoriam stupentibus,
Divina dona. Macte, macte Diis sate
Princeps! Olympi ingressus es rectam viam,
Callens Catechismum, atque sancta Biblia,
Atque orthodoxae commodas gnomas fide.
Tu laudis hoc debere meritis GRYNRADI
LINGELSEMIque diligentiae pari
Memento; quoque rite coepisti pede
In litterarum perge progressu celer.
Sic te secundent astra; sic Genius beet,
Tot artium bonarum abunde gnarurem.
Unum est, tuae quo porro nitantur preces,
Solius ut regaris ad VERBUM DEI.
Pietatis expers multa conatur, sed in
Vanum: laborat, sed nec hilum proficit.
Pietatis heres cuncta cuncta possidet bona.
CARMEN II.
CUM morbus acer corpus aegrum invaserit,
Aequum est originalis usque criminis
Meminisse, quo primi parentes noxiam
Meruere, FRIDERICE. Culpa poenaque
In posterum omnis heu propagata est genus.
Hinc febris ardentissima, et morbi lues
Tam varia, tamque multiplex. Febricitans
Agnoscis, ut pretiosum et aureum bonum
Sit, sanitate prospera in dies frui.
Recte valere rebus anteit omnibus.
Tu natus alto sanguine et summo loco,
Nil homine differs infimae sortis, nihil
A plebe vili, cum trucem inicit [Reg: inicit] manum
Morbi potestas, visque inexorabilis.
Quapropter obversetur ante oculos pium est
Decensque, Morti semper esse obnoxios
Homunciones. idque non tantum male
Habentibus stet cogitare, sed bene.
Ut convalescas, intimo de viscerum
Cordisque anheli spiritu DEUM precor;
DEUM optimum (inquam) maximumque, cui salus
Humana curae est, Principumque, quos DEUS
Dignatur ipsemet DEORUM nomine.
Ni convalescas, FRIDERICE; numquam ego
Possim esse laetus, qui mori tecum velim:
In tantum amo te, et post amabo, Principem.
CARMEN III.
TREIS [Reg: TRES] FRIDERICOS aemulandos gnaviter [Reg: naviter]
Propono FRIDERICE virtuti tuae.
VICTORIOSUM, patriae eximium decus;
SAPIENTEM, in ora Saxonum clarissimum;
PIUM, columnam scilicet fidei sacrae,
Avum tuum illum. Quos ita aemulaberis,
Ita vivum ad unguem tota in hac vita exprimes;
Devictum uti se quisque eorum clamitet,
Surgens ab imis Manibus: PIETATE avus,
SAPIENTI Aque Saxo, tum VICTORIA
FRIDERICUS, unus ille treis [Reg: tres] qui Principes
Cepit triumphavitque, bellator ferox.
Sed crede, crede; nulla te VICTORIA,
O magne FRIDERICE, tantopere in polum
Et usque in astra tollet, ac si pertinax,
Athleta fortis, ipsius domitor tui,
Satana, Avernum, Noxiam et Mortem efferam,
Hostes et animae ceteros perrexeris
Superare. Quidnam hac altius VICTORIA?
CARMEN IV.
MORUM censor, et eruditionis
Formator puero est opus tenello,
Bonas imbibat ut decenter artes.
Laudatae FRIDERICE disciplinae
Custos GRYNRADIUS praeest, amicus
Noster ille vetus; praeest eidem
Et LINGELSEMIUS, recens amicus.
HUTTENUM quoque nobilem eruditum,
Cum quo Francida circumivi Eoam,
Palatina requirit aula; quem mox
Praesto non dubitamus adfuturum.
Tecum habes paradigma dulce vitae
SOLMENSEM comitem, pium probumque,
Doctrinaque politiore cultum.
Habes praeterea tibi coaevos
Atque aetate pares, pari Minerva
Discendi socios. Age o venuste,
O amor Charitum, sacris corollam
Musarum ex penitralibus [Reg: penetralibus] piarum
Depromptam cape, verticique docto
Rite impone. Erit haec corolla laudi,
Ac tanto mage erit corolla laudi,
Quanto dignius hoc caput corolla.
CARMEN V.
GEORGI veteris perite iuris,
Gentiumque parissimae loquelae;
Cum me Gallia adhuc suis in oris
Et regina Britanniae teneret,
Nil mi gratius auspicatiusve,
Nil acceptius accidisse noris,
Idque ex LOBBETII mei papyro;
Quam LINGELSEMIUM bono Minervae
Doctorem vegeto datum fuisse
Pupilli ingenio, Nicrina cui se
Cum Rheni populo accolisque Vilsi
Ripa subicit [Reg: Subicit] . Ad Lares reverso
Pristinos mihi dictitat Camena
Palatina, fore ut subinde quam spem
De se iam FRIDERICUS in virenti
Aetatis mihi flore pollicetur,
Re ipsa comprobet haud fuisse vanam.
Nam quid Principibus mage expetendum,
Aut honorificentius putandum,
Quam si Barbarie fugata ab aulis
Taetraque ebrietate, disciplinae
Impense studeant honestiori,
Doctrinaque animum expleant capacem
CARMEN VI.
HORTAMENTA meae severa Suadae
Non absinthia sunt amara, nec sunt
Acerbo male tincta Gentianae
Succo, non aloes sapore taetrant
Palatum, FRIDERICE. sed, modo illis
Pronam praebueris vacivus aurem,
Gustatis leviter; pol experibis [Reg: experieris]
Nectar ambrosiamque saccharumque
Esse. Talia ni tenello ab ungui
Principum documenta vera natis
Instillentur, ad altiora queinam [Reg: quinam]
Adspirare alias queant theatra
Virtutisque et Honoris? En et hic et
Illa te vocat allicitque blande, et
Obvias tibi dant uterque dextras.
Hasne ausis, bone, vilitare dextras?
CARMEN VII.
VIRTUTUM inter amabilem catervam
Accepta est homini, DE oque grata
In primis PIETAS. Loco priore
Haec sedem tenet, involatque caelum
E terris superas levata in auras,
Praesentis bona semper et futurae
Vitae commoda distributa praebens.
Huius tu FRIDERICE magne Divae
Alas prendere principes memento:
Nam te Diva amat, atque se volenti
Ostendit facilem admodum prehensu.
O factum bene! Gaudet exsilitque
Laeto Relligio serena vultu,
Quod verax Pietas tuo hospitatur
Nunc in pectore, propriasque donat
Pennas, queis volites repens in astra;
Nec tantum volites repens in astra,
Sed tecum simul alta in astra ducas,
Qui viam Pietatis insequuntur.
Quid felicius auspicatiusve est?
CARMEN VIII.
FATALE est, mihi crede, FRIDERICE;
Stirpis nobilitate praenitentes,
Perdoctosque piosque et elegantes
Treis viros tibi contigisse, tecum
Uno qui maneant simul cubiclo;
Quos de CONSILIIS habere nomen
Ut boni ominis est et auspicati!
VIRENS CONSILIO unus est, sed alter
PLENUS CONSILIO, sequensque binos
CANUS CONSILIO. Minerva gaude,
Et vos qui parilem Minervam amatis.
Susurronibus heic [Reg: hic] malis locus non
Ullus esse potest, ubi bonis tot
Princeps consiliariis abundat.
Nam trinum omne (DEUS secundet omen)
Perfectum usque adeo est et absolutum.
CARMEN IX.
QUOD mane, quodque vesperi
Hunc rite servas ordinem,
Ut certam ad horam votaque
precesque fiant ad DEUM;
Psalmique cantentur sacri,
Et certa capita ex Bibliis
Legantur; admodum bene
Est institutum. Luce quid
Aut nocte forsan incidat
Laevi aut sinistri; iam tua
Sese anima commisit DEO,
Bonaeque conscientiae
FRIDERICE laeta munere
Nil expavescit. O parem
Servate morem, qui pii
Studetis esse. Nemo eat
Cubitum, nisi immolet preces;
Nemoque cubitu surgat, hoc
Idem nisi usque factitet.
Ut carus est superum Patri,
Natoque et almo Flamini,
Ipsisque sanctis Angelis;
Quisquis, beate ut vivere
In saeculo queat altero,
Bene vivit hoc in saeculo!
EPIGRAMMA I.
DO tibi quae possum. satin est? ecquid dabo maius?
Ipsum me. danti sit FRIDERICE locus.
Ast ubi? corde tuo. nimium est? saltem prope cor sim.
Vicinus cordi cor penetrabo tuum;
Sed cum pace bona. pacis FRIDERICUS amator
pacificae sumet carmina mentis opus,
Meque lubens ipsum. Mea sint huic carmina melli,
Quemnam alibi quaeras France Melisse locum?
2.
UT cultor elegantis hortuli impiger
Stirpes novellas educat,
Eisque palos addit et statumina,
Ut rectiores erigant
Apices in altum: sic tenella aetas opem
Praefulcientis quaeritat.
Turpe arbor incurvata; turpe praviter
Eductus a teneris puer.
Tu FRIDERICE nosce culturam tui,
Summasque gratias age
Bonis magistris. Te beatum, cui viri
Docti obtigere et integri?
Quod suave praemium rependi possiet [Reg: posset]
Doctis et integris viris?
3.
CLARIOR evadas ut per Germanida terram
Omnibus illustri nomine Principibus,
Te puero doctas labor impendendus in artes,
Et discenda aliis extera lingua sonis.
Cura vigil multum momenti scilicet adfert
Ad docilem cultum divitis ingenii.
Interdum laxet fessam recreatio mentem,
Continuum ad studium promptior ibit amor.
Discere quod possis hodie, ne differ in annum,
Neve locum pigrae da FRIDERICE morae.
Radix doctrinae, radix virtutis amara est;
Dulcior at fructus melle utriusque venit.
4.
EVADIT nemo per sese doctus in ulla
Arte: rudimentum postulat artificem.
Phillyrides Chiron animosum instruxit Achillem,
Magnum et Alexandrum magnus Aristoteles.
Tu nonne evadas FRIDERICE peritior, ut cui
Tam multus Chiron, multus Aristoteles?
Cresce age, et immensis animi virtutibus auctus
Peliden supera, vince Philippiaden.
5.
F AMAM si cupis obtinere claram,
R omani imperii future lumen;
I ncumbas studiis virente in aevo,
D octrinamque colas, bonas et artes,
E x quibus solidum decus paratur.
R es haec non Friderice permolesta est,
I mmo perfacilis. Gravem laborem
C uramque adsiduo frequens in usu
U incit sedulitas: nec ipse caelo
S e, sudore nisi, Hercules locavit.
6.
SI pateris paullum te Franco a vate moneri.
Assentatores o FRIDERICE cave.
Inter adulantem (quis nescit?) et inter amicum
Non parva est, verum maxima differitas.
Alterius sensum, vultum, nutumque loquacem
Novit adulator calliditate sequi.
Nil simulat sincerus amor, sed liber in omni
Re dictum factum simplice mente probat.
Talpa sinit sibi fucatos obtrudere palpum,
Lynx oculo facili pectoris ima videt.
Ut multo est satius, Princeps, Antisthene teste,
Incidere
[Gap: Greek text]
, quam cadere
[Gap: Greek text]
7.
NE crede quidvis, quod tibi proponitur
Magno apparatu et gestibus Thrasonicis;
Nec crede cuivis, qui tibi aures verberat
Sermone multo, FRIDERICE. sunt enim,
Quos livor urget invidus bonos viros
Calumniari, et immerentum rodere
Famam, et sinistre cuncta dicta factaque
Interpretari, quae tamen secus se habent.
Adversus istos diligenter obstrue
Naresque et aures, immo et ipsa lumina.
Calumniantis lingua virus viperae est.
8.
ARTIBUS ingenuis nihil est pretiosius usquam,
Nil laudabilius carmine Pierio.
Audieris aliquem dici FRIDERICE Poetam,
Illene sit, quaeras, sobrius an madidus.
Potores bibli nil perdurabile condunt:
Aeternum merita est sobria Musa decus.
Discrimen faciens igitur, iustissime iudex,
Prendito virtutes; at vitiosa fuge.
Seque Ducemque mala heu deformant carmina: verum
Carmina commendant seque Ducemque bona.
9.
EBRIETAS vitium est, quo non perversius ullum;
Nam sensus hebetat, mentem animumque rapit.
Praecipitat caedes, scelera audet atrocia; furtis
Gaudet, et insani crimine adulterii.
Morbos accelerat, vitae abrumpitque tenorem;
Res odiosa homini, res odiosa DEO.
Numquam laudata est, numquam laudabitur. immo
Qui laudant, stulti sunt, sapiuntque nihil.
Hanc tu ceu pestem fugito FRIDERICE cruentam;
Quamque diu vives, sobria corda gere.
Hoc tibi virtuti est. Virtutem quippe et honorem,
Non vitium, Princeps debet amare pius.
10.
EST aliud vitium, morosa superbia fastu:
Plerumque in stultos proprietate cadit.
Te gravitas deceat FRIDERICE, severaque rugis
Frons: sed cui sermo dulcis ab ore fluat.
Conceptam prudens sapientia temperet iram,
Et placida motus mitiget arte feros.
Odimus insana crudeles mente tyrannos:
mansuetis homines moribus esse iuvat.
Hinc Charites natae, quas nulla superbia tangit:
Tam faciles Divas tu venerare puer.
Te sic quisque colet. num parva est gloria, si quem
Suspicit externus? suspicit indigena?
11.
PROPRIUM gentis tuae est,
FRIDERICE Dux bone,
Esse lingua affabili,
Moribusque comibus.
Quanta genti iniuria
Et tibi in primis foret,
Ipse si fors degener
Dicerere? Sed prius
Voce suavis Musica,
Dulce nectar, mellaque
Dulcia esse desinent;
Blanda quam tuum latus
Deserat CLEMENTIA.
In ducis clementia
Subditorum haeret salus.
12.
REGIBUS a Francis, Caroli de sanguine Magni
Quos fasti memorant historiaeque satos,
Cum deducta leges stirpis primordia vestrae,
Magna Palatinae spes FRIDERICE domus:
Non nisi praeclaros in pectore concipe motus,
Et veteres tritavos aemulus anteveni.
Iam tibi, quo scandas sublimia culmina rerum,
Doctrina et virtus praestituere locum.
Macte nova virtute puer, priscoque vigore!
Non alia ad superum tenditur astra via.
13.
QUAE tibi do praescripta, puer celeberrime, sic do,
Ut noscas animi provida sensa mei.
Nam cupio, cupiuntque tui, clarissimus inter
Magnanimos clueas Teutoniae proceres;
Subiectosque olim sceptro sapiente gubernes,
Et tendas patrium latius imperium.
Esto mei, celeres post annos factus ephebus,
Dein iuvenis, demum virque senexque, memor.
Quos immortales noster iam fecit Apollo,
Perpetuo hos inter tu quoque vivus eris.
Ac merito. Numquam moriuntur, quos sua virtus
Et pietas caelo vitaque recta beat.
14.
VELLEM ego si possem CASIMIRI, vellem ego laudes
FRIDERICI principis
Aeternae duraturas insculpere cedro
Gratiosus debitor.
Tu dato posse, valens HUTTENE, et tu dato posse
GRYNRADI aequiter valens.
Namque immortali si condonantur honore
Principes mei duo;
Num fieri queat, ut non vos simul immortales
Sitis aeterna in cedro?
15.
RECTOREM dici FRIDERICUM ex fratre nepotem
Gaudes, Rectorem patrii CASIMIRE Lycei,
Roscida quod viridi serto Myrteta coronant;
Et Protectorem quondam fore dicis eumdem [Reg: eundem]
Vaticinans. O eloquium te Principe dignum!
Vivat uterque diu. Sentitis recta, bonisque
Artibus arma, armisque bonis defenditis artes.
At quanam te, qui Rectoris rector es, o Dux,
Et Protectoris protector, frunde [Reg: fronde] coronem?
16.
INGENVUM Martem patrio quae robore dextra,
Haec studiorum Artem protegit ingenuam.
Fortis in hoc, ut munis in hac, Casimirus amatur.
Felix, qui sequeris munus utrumque nepos!
17.
NATALI dicenda bono bona verba. Vicissim,
Si bene quid dixi, dic bene et ipse mihi.
Immo etiam bene fac, bona si facere ulla potis sum
Carmina, vel iam nunc, vel FRIDERICE dehinc.
Res utriusque apta est Genio. mala lingua facessat,
Dixero si Genium nos regere ambo bonum.
Ergo agedum inque dies et in horas optimum utrique
Quod sit dicamusque et faciamus opus.
Natalis meliora quidem me carmina poscit;
Tu peiora aliis ne tamen esse puta.
Optimus ut Princeps es, ita optimus esse ego vates
Opto; sit ut bonitas aequa in utroque animo.
At quod discrimen? Benefactis tu nisi vincas,
Vel bene dicendo culpiter ipse malus.
18.
DUM Xenophonteas ad mensam in Principis aula
De Cyri recitas moribus historias;
Tam bene tam docte mihi denarrare videris
Compositis rhetor singula dicta sonis,
Ipsemet ut Xenophon (faveat bona lingua loquuto)
Vix eadem possit doctius aut melius.
Hoc LINGELSEMIO proprium est, hoc Principis auri.
Non alia evadit Dux ratione bonus.
Quo semel imbuitur nova testa, hunc servat odorem.
Semen quale seres, talia grana metes.
O disciplinae regimen pretiosius auro!
Nescio quid Cyro grandius aula parit.
19.
MARTIUS est FRIDERICE tuo memorabilis ortu;
Ius gladii compar hoc tibi mense datum.
Utere eo in bellis, patruos imitate lacertos,
Usus si veniat, si labor optet opem.
Cetera pacem urge et cole. nam pax optima rerum;
Sed contra bellum est omnis origo mali.
20.
UT bene ac recte facis
O FRIDERICE, qui tuo
Rite servas ultimos
In corde BEUTERICHI sonos,
Consulentis, ut Duces
Caveant adulantum gregem!
Namque verum est, Principes
Verbum quod observent boni.
Quisquis interire vult,
Palpantem in aula confovet:
Quisquis at consistere,
Salubre fantem promovet.
21.
EGREGIE mecum fari coepisse Latine
Visus es, o aevi flos FRIDERICE novi.
Regis Alexandri narrabas splendida facta:
Haec mihi praeteritae somnia noctis erant.
Tanti virtutes imitari disce Monarchae;
Sed vitii contra defuge quidquid erit.
Si facies, magnum poteris superare Monarcham:
Sin autem, somni visio vana foret.
Sed cur vana foret? Teneris qui verat in annis
Princeps, haud patitur dicere falsa senem.
22.
HOC exercitium, campis equitare in apertis,
Et celerum in lepores solvere vincla canum,
Aut nemorum timidos agitare per avia cervos,
Quaeque tenent aliae frundea [Reg: frondea] tecta ferae;
Corporibus prodest, animique adstricta relaxat,
Robur et innatum consolidare valet.
Tu propius contingere apros, silvestria monstra,
Parce. sit exemplo caesus Adonis apro.
At tibi sint vires, quantas Meleager habebat;
Fortis in agrestes i FRIDERICE sues.
Verum difficile est Meleagri viribus uti:
At facile est ictum in dentis Adonin agi.
23.
VIDERAT Bellona, soror Gradivi,
Puerilibus sub annis
Indui aulai in grege FRIDERICO
Rutila arma; videratque
Spiritus celsos, alacresque vultus,
Agilesque ad arma palmas:
Macte ait virtute, age macte nervis!
Si ita porro ephebe perges,
Cedet heroum tibi dextra bellax,
Tibi cedet ipse Mavors.
24.
FERREUS hic thorax, et ahenea cassis, et arma
Quae decorant geminas, DUX animose, manus;
Roboris admoneant patrui, et virtutis avitae,
Sintque tibi exemplo strenua facta virum.
Musas principio cole; dein coniungito Martem,
Patria siquando Martis egebit ope.
Ominis ecquid in hoc, respublica quod at Aquensis,
Quos apud in tumulo CAROLE Magne cubas?
Illa eadem capiti donet pro more CORONAM,
Quartus in Imperio tu FRIDERICUS eris.
Tu FRIDERICUS eris, nec sors ter prospera fallet,
Cum suberunt sceptris debita regna tuis.
Qualis et o quantus Princeps eris, optime Princeps,
Quem toga Pacis amet, quem saga Martis ament!
25.
EXERCITATUM habere in armis militem
Et de colonis, et bonis de civibus;
Non indecorum Principi,
Neque indecorum patriae est. Amat magis
Villas et urbes, quam peregrini solent,
Indigena, sit modo integer.
Ergo institutos militares ordines
Virtute patrua, patruissans moribus
Memento retinere aemulis
Sub disciplina, FRIDERICE. Namque quid
Colonus est civisque, ni coloniam
Ni civitatem protegat?
26.
DUM nobiscum agitur bene, proque salute bibuntur
Alterius plena pocula sumpta manu;
Quid prodest illi potus, quem nominat absens
Absentem, et pro quo plurima vina fluunt?
Nulla salus haustu. Non tangunt talia mentes,
Nec virtus aut vis utilitatis inest.
Aequa tamen fieri si quando vota necesse est,
Teque animus praesens, Dux FRIDERICE, iuvat;
Rite precare DEUM. multam DEUS ille salutem
Confert, et ducibus prosperat ille vias.
Quod bene fit, bene habet. nec vero semper (opinor)
Quod multi faciunt more iubente, bonum est.
27.
VERAne sint quae dico, tuum mihi consule quaeso
Providus HUTTENUM, consule GRYNRADOUM.
Adstipulatores habeo FRIDERICE meorum,
Quae sapiens ratio dicta severa probat.
Hoc aequo meditare animo, non ulla ab amicis
Pocula pro nostra posse salute bibi.
Absurdum est, talem phrasin usurpare loquendi:
At magis absurdum est, hoc facere atque pati.
Non igitur memores absentum simus amicum?
Immo ubivis. sed quid Bacchus adhosce facit?
Omnia potorum plena. at tu sobrius esto.
Rectius hac de re senseris, hoc sapere est.
28.
INDAGINE o Dux antra cingis, cum vafras
Venare vulpes abditis in saltibus:
Caudata quadrupesque forma quae ferae est,
Versuta, fallax, fraudulenta. Tu quidem
Discurris et motus et animi gratia,
Tutela dum salva est. At ubi populi ipsemet
Tu rector ad clavum tenendum sederis;
Aurita ne bipesque turba vulpium,
Quae fraude praepollet doloque ceteris,
Casses plagasque forte, queis [Reg: quibus] improvidus
Irretiare, tum tibi nectat, cave.
Quam saepe magnos et fefellit et dehinc
Vulpina fallet Principes astutia!
29.
CUM libet in silvis FRIDERICE errare vagando,
Et petere agrestes ferro animoque feras:
Sic tibi venandum perpendito, ne grave damnum
Subiecti aut fruges ipsaque rura ferant.
Qui nimis indulgent crebris venatibus, illos
Cernimus in brutas degenerare feras.
30.
QUAENAM ferina rarior
Apud duces et principes,
O FRIDERICE? Veritas,
Extorris illa Veritas.
Ubi invenitur? Nuspiam,
Nisi in vetustis Atticum
Scriptis, et Ausonum libris.
Heic [Reg: Hic] ergo venandum est? Ita
Sane. Quid inde? Commodum
Privatum, et ipsum publicum.
Si Veritatem prenderis,
Raram ferinam prenderis.
31.
SI sapiens princeps es (ut es) Friderice, tenesque
(Ut tenes) Sapientiam
In pretio atque in honore: domum donare ferina
Memento Sapientiae.
Nam nobis aeque sapiens scito esse palatum,
Ac tibi et patruo tuo.
Duxistis nos venatum. par est, uti simus
Ferarum quoque compotes.
Hoc si non sapere est, dum flagito: desipere hercle est,
Dum nil a Duce flagito.
32.
REGES ducesque providento et principes,
Ne subditorum cuipiam noxint ferae,
Neu cui ferarum impune noxint subditi.
Anni labores praemiumque, vineae
Segetesque salvae sunto passim et integrae.
Munito quisque, qua pote est, saepitoque
Possessa rura, et priva damna avertito.
Donanto reges et duces et principes
Praedam ferinam, queis [Reg: quibus] velint, sine arbitris.
Venator at si quispiam peccaverit,
Aut rusticorum pagus, aut fera ipsamet;
Et haec et iste et ille pro damni modo
Poenam luunto. Ius in omnes par fuat.
33.
SE IUGIBUS rubro tinctis caudasque iubasque
Quid FRIDERICE tuis pulchrius esse queat?
E niveo micat iste color, ceu purpura lucis,
Cum rubet Eoum veste nitente iubar.
Pegaseos imitentur equi, Dux magne, volatus;
Perque vias omnes te sine labe vehant.
Sis expers damni, quas tendes cumque per oras,
Saltus seu valles seu iuga celsa petes.
Este alacres, o cornipedes. nescitis, in aethram
Ferre Palatinum vos, et in astra, Iovem?
34.
SOLIS equi celebres, Pyrois, Eous, et Aethon,
Quique ferox mordet aurea frena Phlegon.
Quattuor est contentus equis divinus Apollo:
At tibi curriculum sex, FRIDERICE, trahunt.
Quantum igitur numero praepolles, numina tantum
Splendori cedunt exsuperata tuo.
35.
LIBERALIS Angele,
Dux comesque corporis,
Cui mei custodia
Principis concredita est
Caelitis iussu DEI;
Omnibus fac in viis
Tutus ac securus is
Ambulet, discriminis
Vacuus et periculi;
Qualecumque humanitus
Possit illum laedere.
O tuere illum, velut
Luminis pupillulam,
Qui cavet te offendere.
Quippe quum curam gerat
Omnium nostrum unice,
Num minus tu sedulam
Unici curam geras?
36.
QUID scribi in fluxa tibi vis Epigramma papyro?
Perfluit haec nimium charta, bibitque notas.
Non ita constantes animos decet, aut ita molli
Perfluere ingenuam lubricitate fidem.
Dulcis OTHO firmi tamen o cape pignus amoris:
Gignitur ex bibulis vivida fama libris.
37.
QUALIS apud regem regum SALOMONA SABUDUS,
Omnibus antistans, fidus amicus erat:
Talis amicus apud FRIDERICUM HUTTENE cluebis
Heroa heroum, iuro, ducemque ducum.
Annulus indicio est ADAMANTIS, amantis amorem
Signantis, certa perpetuaque fide.
Non fieri pote, quin subitis si hunc cernat ocellis,
Princeps polliciti sit memor usque sui.
Nec fieri pote, quin digito si hunc gestet herili,
HUTTENUS dominum praemonuisse velit.
O bene amicitiam partitam! hanc nemo diremptor
Ulla umquam inter se dividere arte queat.
38.
QUAECUMQUE res est auspicanda,
Nutu IEHOVAE est auspicanda,
Ut Spiritus favore sancti
Ducatur ad finem expetitum.
Frustra laboratur, nisi adsit
Numen secundum. Faex malorum
Consuevit inchoare multa;
Sed nil eorum absolvit unquam [Reg: umquam] .
At si quid inceptant bonique
Probique, nomen ad IEHOVAE
Nutumque; semper prosperatur.
39.
HAUD ego te moneo promissi. tutemet hortis
In variis multas cernis hiare ROSAS.
Non illis tantum pasci laetantur ocelli,
Sed liquido tingui rore libenter amant.
Si cum fortuna tua non sunt vitrea dicta,
Elice OTHO plenum rore liquente vitrum.
Nam quia in his oculis fero te, nemo arguet hercle,
Si tibi ter puros devoveam hos oculos.
40.
FELICITANDO te IEHOVA prosperet
Custodiatque. te IEHOVA praepotens
Vultus sui splendore lucidissimo
Illustret, ac clemens misereatur tui.
Coniciat [Reg: coniciat] in te IOVA vultum hilare suum,
Pacemque cum tranquillitate tibi duit [Reg: det] .
*IEHOVA te, ne fors tibi malum ullum accidat,
Tueatur; animam IOVA tueatur tuam.
IEHOVA porro exire et ingredi tuum
Fortunet usque ab hac die aeternam in diem.
SAPITOTE Reges o, et erudiminor
Terrae supini iudices.
Servite IOVAE cum timore debito,
Et cum tremore territi
Prae gaudio exsultate. Psal. 2.
--CONSPECTV a meo
Removete vestri pravitates ingenI:
Desistite malefacere, discite prosequi
Quosque beneficiis. Aequitati et legibus
Studete, et oppressos onere defendite;
Miserisque pupillis patrocinamini,
Causasque viduarum agite. Esaiae c. 1.
AGE dispice ex omni hocce populo strenuos,
DEI timentes, et fide insignes viros,
Hostes avaritiae; hosque plebi praefice, ut
Iura administrent aequa cuncto tempore. Exodi c. 18.
VIDETE, quidnam agatis. haud mortalibus,
Verum IEHOVAE rite iudicabitis,
Quem ventilando in quolibet causae statu
Praesto adfuturum creditote iudicem.
Facite ergo, quo IOVAM timentes cautius
Vos heic [Reg: hic] geratis. Quippe apud IOVAM, DEUM
Nostrum, nec ulla sentienda iniquitas,
Nec ratio personarum habenda in litibus,
Nec ulla dandorum cupido munerum. Paralip. l. 2. c. 19.
QUICUMQUE ducit halitum spirabilem.
Subiectus esto (ita lex rata) potestatibus
Supereminentem possidentibus locum.
Nam non potestas ulla adest, nisi a DEO;
Et quae potestates vocantur, a DEO
Sunt ordinatae. Quisquis ergo opponere
Se audet potestati, ille nimirum ordini
DEI resistit. qui resistunt nequiter,
Sibi ecce condemnationem ipsi auferent.
Siquidem timori non bonis sunt sed malis
Ipsi magistratus operibus. Expetis
Non metuere magistratum? age patra quod bonum est;
Et laudem ab illo consequere. nam DEI est
Minister; idque pol tibi cedit bono.
Quod si patraris quod malum est, tibi time.
Haud temere gladium gestat, utpote qui clues
DEI minister, ultor iram ad debitam
Malum patranti. Ideo necesse est subici [Reg: subici]
Non solum ob iram vindicem, et poenae metum;
Sed vero ob officium atque conscientiam.
Quapropter etiam illis tributa penditis.
Quippe audiunt ministri publice DEI,
Ad munus ipsum hoc servientes commode. Rom. c. 13. EP. i Petri c. 2.
AMATE vestras coniuges viri, velut
Et ipse CHRISTUS amavit ultro Ecclesiam.Ephes. c. 5.
VESTRAS maritas sponte diligite o viri,
Et esse amarulenti in illas parcite. Coloss. 3.
VIRI similiter cohabitent uxoribus
Discretione aequabili scientiae,
Decentem honorem ceu muliebri vasculo
Infirmiori impertientes, utpote
Vitae coheredibus et almae gratiae:
Ne forsan impediantur ita vestrae preces.Ep. 1 Petri c. 3.
ESTOTE subiectae Mulieres propriis
Viris, ut ipsi (ceu decet) Domino. quia
Caput vir est uxoris, ut CHRISTUS caput
Ecclesiae. Ephes. 5. Coloss. 3.
SUNTO Mulieres subditae suis viris;
Ut, si minus qui rite verbo obtemperant,
Tamen absque verbo per maritarum bonos
Probosque mores ii lucrifiant, ubi
Vestri instituti castitatem viderint
Cum debita coniunctam utique reverentia.
Quarum paratus ille pulcher ne siet
Externus; in nodo comarum tortili,
Aurique circumpositu, et indutu situs
Velaminum: sed cordis homo secretior,
Cum mitis interna ac quieti spiritus
Sinceritate. quod quidem ut coram DEI
Fronte pretiosum est! Sic enim olim femine
Sanctissimae illae, spem locantes in DEO,
Compsere sese, subditae suis viris:
Ut Abrahamo Sara lenis oboediit,
Dignata domini ipsum maritum nomine;
Cuius pol estis utique factae filiae,
Quando benefacitis, nec iecur terremini
Ullo pavore. Ep. 1 Petri c. 3.
HAEC verba, Dominus quae iubens tibi praecipit,
In corde habeto, et illa filiis tuis
Frequenter inculcato: deque illis loqui
Crebro memento, seu domi resides tuae,
Aut fors teris iter; sive cubitum vadis, aut
Cubitu resurgis. Deuter. 6.
PRIVARE puerum disciplina parcito.
Si forte ferula verberaris haud bene
Sese gerentem; non id ad mortem est ei.
Illum ergo ferula verberato, et illius
Sic animam ab Orco liberam defenderis.
Proverb. 23.
GNATUM [Reg: NATUM] suum odit abstinens virgae pater;
Matura cui correctio in promptu est, amat.
Proverb. 13. 19. 29.
SI liberi sint tibi, fac erudias eos,
Cervicem et ipsis a pueritia edomes. Sirac. c. 7.
Ne filio admodum ab ungue tenero indulgeas,
Nec ad imperite facta ei conniveas. Sirac. c. 30.
Ne provocate liberos vestros, Patres,
Morosius; ne forsan animum perduint [Reg: perdant] .
Sed educate in disciplina congrua
Monitisque Domini. Eph. c. 6. Coloss. c. 3.
OBTEMPERATE o Liberi parentibus
Ob iura Domini. quippe id aequum est. Adfice
Honore patrem, honore item matrem adfice;
(Haec prima cum promissione iussio est.)
Ut bene tibi sit, et in hoc solo vivas diu. Ephes. c. 6. Coloss. c. 3.
PRAESTATE Servi pronam oboedientiam
Heris (quod ad carnem attinet) vestris, velut
Domino; timoreque et tremore praediti,
Cordisque simplicitate:non oculariter
Inservientes, velut hominibus qui student
Placere; sed multo magis CHRISTI ipsius
Servi, voluntatem exsequi dociles DEI,
Animoque prompto et compare benevolentia,
Servire vos Domino rati, haud mortalibus.
Certo scientes, ut boni quod uspiam
Rective quisque fecerit, servus fuat
Seu liber; a Domino sit eius praemium
Rei reportaturus. Ephes. c. 6. Coloss. c. 5.
ESTOTE Famuli subditi vestris heris
Decente cum metu usquequaque, non modo
Bonis et aequis, verum et illis asperis. Ep. 1 Petri c. 2.
VOs o Domi ni item redditore illis vices,
Minis remissis; gnarures, vestrum quoque
Ipsorum Olympo inesse Dominum, quem penes
Non hercle personae ullius respectus est.
Ideoque servis exhibete, utrinque quod
Iustum est et aequum. Eph. c. 6. Coloss. 3. sive 4.
NE errate. nam nec ullus impudicus aut
Scortator effrons, nec deastricola impudens,
Nec adulter, ut nec mollis, aut paedico quis;
Nec fur, avarusve ebriosusve; ac neque
Conviciator, nec rapax, regni DEI
Hereditatem possidebunt. Ep. 1 Corinth. c. 6.
VOS Iuniores similiter senioribus
Parete, et omnes sic alius alii invicem
Rite obsequentes, intus exornamini
Modestia animi. nam superbis admodum
DEUS resistit; at humilibus dat gratiam.
Submittite ergo vos potenti dexterae
DEI supremi, vos uti digne evehat
In tempore apto; rite in illum unum omnium
Quacumque quantacumque sollicitudine
Curaque reiecta, ut cui potissimum
Curae estis. Ep. 1 Petri c. 5.
DISCRIMEN inter feminam est et virginem.
Innupta curat illa, quae Dominum attinent,
Ut sancta sit tam spiritu quam corpore.
At nupta curat illa, quae mundi istius
Sunt, quomodoque coniugi placitura sit.Ep. 1 Corinth. c. 7.
REAPSE Vidua quae cluet desertaque,
Habet in DEO spem, supplicationibus
Precibusque noctes et dies solide vacans.
At luxui indulgens et illecebris, ea
Vivens profecto mortua est. Denuntia haec
Illis, uti sint irreprensae; ne domos
(Quod iuniores facere praecipue solent)
Sic otiosae pervagentur, nec modo
Sic otiosae, sed etiam nugaculis
Et curiosae, garrientes perperam
Quae non oportet. Ep. 1 Timoth. c. 5.
AMATO Dominum fervide DEUM tuum,
Ex corde toto, animoque toto, menteque
Tota, atque totis viribus. Sane istud est
Primumque maximumque praeceptum. Alterum
Huic simile parque. Amato proximum tuum,
Ut temet ipsum. Maius his aliud quidem
Nullum est. Ab his duobus (inquit Messias)
Lex tota pendet ac Prophetae. Matth. c. 22. Marc. c. 12. Lucae c. 10.
SIC DEUS amavit mundum, ut unicam suam
Prolem ecce dederit lubricis mortalibus;
Ut quisquis in eam credat, haud pereat male,
Sed sempiternam vitam apisci gaudeat. Ioh. c. 3.
NAE certa res haec est, et omni scilicet
Digna approbatine, quam vere eloquor
Sermone fido; CHRISTUM Iesum in infima
Venisse terrae, sontium impurum gregem
Servare: quorum primum ego esse me scio.
Sed ideo mihi tributa misericordia est,
Ut CHRISTUS in me primiter clementiam
Exsereret omnem; nempe ut exemplo forem
Aliis, ei ipsi certam adhibituris fidem,
Vitae ad perennis obtinenda praemia. Ep. 1 Timoth. c. 1.
#(IMAGE)
PELLITUR alma quies atra face Martis et Megaerae,
Stringuntque nudas copiae machaeras.
Iam neque in oppidulis agit incola, nec colonus antro,
Neque arva plenis flavicant aristis.
Heu rabiosa cohors abigit pecus, adfluente praeda;
Iunctique Turcis Tartari feroces
Sanguinea campos miscent nece, dum duces latronum
Gradium ardens urget incitatos.
Nunc opus et valido cinctum latus expedire ferro,
Roburque, Turcas quod premat ruentes;
Nunc et in Almanis CHRISTO prece supplicare templis,
Ut pugnet ultor, utque fundat hostem.
Lubrica Fortis herae versat rota Teutonum catervas,
Thracumque turmas. At, quiete Princeps,
Auri capsa brevis longum vetat inchoare bellum.
Iam languet ardor, militumque virtus,
Et prior exsultans constantia: quae simul labarit,
Nec regna Rheni protegemus armis,
Nec Scythicos satrapas arcebimus. hos timet modo omnis
Eous, et mox Hesperus timebit.
QUIS pulchrae similem te negites Rosae,
Halantem nitidi Veris odoribus
Culto DIVA sub horto?
Cui gratum reseras sinum?
Vernans deliciis flos niveam fidem
Sinceramque manum poscet, et hispida
Spinis tegmina densis
Aversabitur elegans.
Felix, qui calycem carpserit aureum,
Quem numquam vacuum, numquam [Reg: numquam] inamabilem
Cernat; strenuus aevi,
Donorumque capax, quibus
Dilaudata nites. Me thalamo decens
Regali paries indicet enthea
Consecrasse potenti
Ornamenta maris Deae.
FABRICI divine, potens Olympi,
Qui novos cursus facium micantum
Fronte metiris catus, et rotundae
Lance dioptrae:
Quem canes taetrae luis et duelli
Nuntium [Reg: Nuntium] diraeque famis cometen;
Indicem, quid fata velint futuro
Pandere saeclo?
Heu! faces olim sibi luculenter
Per polum ostensas, Solymos minaci
Crine dum terrent, vacuus timoris
Risit Asotus.
Nunc et Almannos monet hic supinos,
Ludicris nec non Italos relictis,
Gallicasque urbes, dominamque Romam
Astra tueri.
En piae iustis animae trahuntur
Vocibus, virgaeque gravem perhorrent
Flammeae poenam: superos nefandus
Spernit, et imos.
LICTOR cum raperet sub iuga legibus
Hispanis comitem regius Hornium;
Adversum trepidas obtudit oscinum
Mentes, ut soneret [Reg: sonaret] rata
CALCHAS dicta. Brevi caede feris caput,
Quod longo reluet Flandria vindice,
Coniurata truces frangere copias,
Et sceptrum Caroli vetus.
Eheu, quantus agris, quantus adest aquis
Fervor! quanta cies proelia Belgicae
Genti! iam frameas ultor, et aclides [Reg: aclydes] .
Scloposque [Reg: Stlopposque] et numerum parat.
Nequicquam Lemurum subsidio ferox
Pones effigiem, lusaque feminis
Immani rabie brachia differes.
Nequicquam spolio graves
Dextras, et nitidi vellera Serici
Sperabis, soliumque et dubiam capi
Nerinen: nisi quod gnatus adultero
Nymphas crimine polluet.
Non Brabantigenas, exitium novi
Castri, non procerum pectora respicis?
Vexat magnanimus te Phriso, te catus
Flander, te Batavus sciens
Technae, sive opus est belligerare aquis,
Non nauclerus iners. Nassobium quoque
Nosces. ecce fremit te domitare trux
Princeps fratre valentior:
Cui tu (dama [Reg: damma] velut Scaldis in altera
Stanti parte cani, nil subolis memor)
Desertrice gemens terga dabis fuga;
Non hanc pollicitus Tago.
Opportuna diem proferet otio
Fortunisque novi linter Iasonis.
Paucas post hiemes vertet Ibericus
Ensis Austriacas opes.
ILLEX turba gregalium,
Lymphatique iubet te cerebri Pholus,
Bacchantumque licentia
Vesanis tot opes perdere noctibus.
Vexat te Bromii liquor,
Fulgentis nitido sidere clarius:
Vexat dira bibacitas [(reading uncertain: print faded)] ,
Et venter nimium turgidus adspici.
In te tota ruens sitis
Fauces arefacit, nec patitur modum,
Aut versis iugulandum aquis
Bacchum frangere; nec quae capiti nocent.
O flammae cito fomitem, o
Cauponas medici tollite, vasaque
Multi cum sociis meri:
Sublatis veniet sobrius haustibus [(reading uncertain: print blurred)] .
TRISTE replebo querulis rubetum [(reading uncertain: print blurred)]
Lacrimis, Franca quia ab urbe laevum
Nuntium misti, via per remotos
Ut mihi gressum
Ausonas POSTHI tulit. ah paterni
Funeris maeror, prius et sepultae
Reddidit mentem mihi lancinatam
Matris imago.
Lauream, et pulchro nitidam corymbo
Tu leges baccam: mea nec rogales
Deserunt taedae, neque luctuosa
Tecta cupressi.
INTACTAM Marien dicite virgines,
Caelestem pueri dicite filium,
Natalemque superni
Vulgatum sonitu chori.
Quis Bethlen taceat, non minimam urbium,
Quaecumque aut Libano subiacet herbido,
Electaeve Sionis
Clivis, aut pede Moriae?
Quis stellam fugiat tollere laudibus,
Portantesque Magos aurea munera,
Tus [Reg: Tus] , myrrhamque puello
In lucem genito recens?
Hic Ditem fremebundum, hic rabidam necem,
Dirasque a populo, et postgenitis Adae,
Imum trudet ad Orcum,
Summo victor ovans die.
LUDIS capreolo par, hilaris RHODE,
Carpenti tenerum collibus herbidis
Gramen, non sine laeto
Nympharum et Dryadum ioco.
At seu funebribus Scaldis inhorruit
Ad caedem gladiis, seu rutili luem
Immisere cometae;
Mi cor, mi genua tremunt.
Verum non ego te, tristis ut Orchamus
Austerusve Brigans, vivere territo:
Saltem parce petulcos
Ducta reste sequi choros.
CANTAS Melpomenae persimilis, RHODE,
Vincenti melicum vocibus entheis
Fratrem, non sine dulci
Chordarum et numeri sino.
Sed me lugubribus funus amaricat
Ob matrem lacrimis; quin triplices patrem
Letavere sorores
Hinc cor, hinc animus fremit.
At non haec odio, ceu Macedo ferox
Centaurusve aliquis, Musica prosequor.
Frangit saepe dolorem
Tempestiva chelys domo.
ME more vitas hinnulei, RHODE,
Matrem expetentis montibus aviis,
Non absque silvarum, nec auras
Absque supervacuo timore.
Nam sive motis veris inhorruit
comis reflatus, seu virides rubum
Repente dimorunt lacertae;
Corde tremit genibusque totis.
At ipse non te, tigris ut aspera
Leove raptor, frangere persequor.
Matura nuptu parce tandem
Parce sequi pudibunda matrem.
Conversa in Sapphicum.
HINNULI me more fugis, reclivi
Monte quaerentis pavidam parentem,
Non sine aurarum silüaeque [Reg: silvaeque] vano
CHLORI timore.
Nam simul motis foliis inhorret
Veris adventus, viridesve ruscum
Dimovent angues; tremit ille toto
Corde genuque.
Si nec ut tigris rabiosa, nec te
Laedere insector leo ceu iubatus;
Ob sequi tandem mihi parce matrem
Apta marito.
ME caves instar capreae, iugosis
Montibus matrem pavidam appetentis,
Non sine impellente metu susurrae
Frundis [Reg: Frondis] et aurae.
sive inhorrescit folio strepente
Veris adventus, vaga seu vepretum
Dimovet lacerta; genu illa utroque et
Corde tremiscit.
Ast ego non te, leo sicut asper,
Frangere insector, tigris aut Libyssa.
Iam viro matura sequi ROSINA
Desine matrem.
IUSTIS amicus perfidiam et scelus
Mittam profanis in mare Punicum
Mersare nautis: quid regressus
Attilii [Reg: Atilii] velit ad tyrannos,
Quid publicam rem muniat, unice
Attentus. O qui mentibus integris
Gaiides [(reading uncertain: print faded)] , avitos sume mores,
Sume tuo capiti coronam
Francisce VICTOR. nil sine re meri
Praestant sonores: nec mutila fide
Aut Lesbio versare plumbo
Fasque nefasque decet Lycurgos.
LIPSI, decoris nunc operum insides
Textis, et omnem materiam paras
Non ante deductis Batavum
Laudibus, Herculeoque DOUSAE
Nectis coronas. Quae mihi virginum
Phoebo relicto cymbia porriget?
Vatum quis ex umbra citato
Ad numerum rapietur oestro,
Doctus cicutas pangere Lesbias
Versu canoro? Quis neget alteris
Senes renasci posse formas
Matribus, et iuvenes reverti;
Cum multum amatos nunc ego nobiles
Libros HoratI, Pindaricam et chelyn
Mutare vexillis Etruscis,
Lucra petens meliora, tendo?
VOLFI, cum renuas plus nimio sonum
Vocalis citharae, nec nisi inutile
Praetexas senium: num tibi iunior
Sumpta praevaleam fide?
Insignem viridi fronde tibi comam
Palmae cingit honor: laurus in aridam
Buxum versa mihi est. sed prius Italis
Certabunt ululae cycnis,
Quam Suevo [Reg: Suebo] Schedius pugnet Arioni.
Cui Phoebo placitum, qui velit impares
Venas et numeros plectra sub aemula
Turpi immittere cum ioco?
Ipsum te melior quod decorat stilus,
Graiis erudiit vocibus Attica
Pantechnea: meus, scabrior Ennio,
Vix audet Calabros sonos.
ET fuste et crucibus iuvat
Mactare, et colaphi verbere debito
Tortores fidei duos.
Ut nunc Ausonia Crassus in intima
Doctis plurima vatibus,
Nulli plura tamen crimina congerit,
Quam dulci Hippolyto! reus
Sparsae viperea fauce calumniae,
Frangendaeque dehinc gulae.
Turpi ne careat nostra domus nota,
Neu linguae modus improbae,
Neu legem in Fabiam sit plagii parum:
Heu multi Spurius probri
Servum flagitiis vincit herilibus.
Num desint sceleri rotae?
Num carcer violens? num grave vinculum?
Leges in scelus hoc truces
Distringent gladios, ni Spurius nova
Disiungatur adultera,
Obscaenis [Reg: Obscenis] pathicis flagitiosior.
NULLUS Alcaeo sonor est opertis
Abdito claustris, coamice Musae
Petre VICTORI, modo tinniente
Personet ictu.
Crescit extentis ARIOSTUS annis,
Natus in rhythmos itidem PETRARCHA;
DANTEM agit caelo metuente labi
Penna superstes.
Latius regnant citharam movendo
Liberam, quam si Scythiam beatis
Sardibus iunxent, et uterque Phoebus
Subforet unis.
Cantat indulgens sibi doctus Hermes,
Nec famem pellit, nisi fossa Averni
Faverit plectris, et ahenus atro
Funere clangor.
Additum Phoebi socio Maronem
Discrepans vulgo serie tetrarcharum
Excipit Pallas; proceresque veris
Praemonet isti
Vatibus, laudem et sine fine nomen
Destinans eccui meritamque cedrum?
Quisquis insignes studio irremisso
Fovit Homeros.
IOVAM in Sinaeis dogmata cautibus
Sensi tonantem, nunc quoque sentio;
Mystasque pallentes, et aures
Isacidum saturorum obesat.
Euoe sonanti mons trepidat tuba,
Plenoque fumi turbine fulgidum,
Coruscat. evoe parce IOVA,
Parce gravi metuende bombo.
Fas contumaces sit mihi satrapas,
Saxique fontem, Solis et aureos
Cantare frenos, atque palmis
Lectum avidis iterare manna:
Fas et necati Seonis additum
Dextris honorem, tectaque bucinis
Disiecta non segni ruina,
Ogis et exitium Basani.
Tu sistis amnes. tu Pharium mare:
Tu separatis praevius in vadis
Fluctu resorbes aestuoso
Niligenum sine mente turmas.
Tu, cum Sebastae regna per arduum
Cohors Syrorum scanderet impia,
Reges retorsisti iuventae
Vitibus, horribilique pugna;
Quamquam [Reg: Quamquam] cavernis aptior et iugis
Lucoque dictus, non sat idoneus
Campo ferebaris: sed idem,
Montis eras, dominusque plani.
Te sensit atrox Sennaris ultimo
Flictu cruentum, trupiter apprecans
Monstrum, et trucidantum paterna
Cote manus acuitque cultros.
M. DONEC carus ero tibi,
Nec vates melior carmina suavibus
Ad plectrum modulis canet;
Thebarum audierim vate celebrior.
R. DONEC non Latio nimis
Haerebis, neque erit Myrtila prae Rhode
Fidi sarcina pectoris;
Lucani fuerim coniuge clarior.
M. Me nunc Roma recens tenet,
Doctis plena viris, et veterum libris:
Queis [Reg: Quibus] plane ardeo inemori,
Ut vitam tribuat Musa reciprocam.
R. At me torquet amor tui,
Curis plenus amor, cordis edens fibras;
Quo cogor toties mori,
Nec flammam minuit. Morta superfluam.
M. Ah, num priscus honor redit,
Virtutemque loco ponit idoneo?
Num cana expetitur coma,
Contemptoque patent limina pauperi?
R. Ut sit candidior nive
Crinis; sisque Ithaco nudior, et fero
Vultum torvior Attila:
Tecum viva habitem, mortua tecum humer.
SCELERATI est, neque honori dare laudem,
Neque dignae bona famae petere: aut ex-
Hilarari, iacientem rabidae crimina linguae.
Mihi laurum, Pataraeis decus artis;
Tibi palmam studiosoque ROGERTI
Hederam aufert, bone DOUSA, Clopimaei rigor unguis.
Comes ipsi propior Laodamanti
Pete ferro, pete flamma grave monstrum,
Simul uncos alienas in opes miserit hamos.
Vafer idem peracerbum increpitantes
Sociata strige corvos iaculare: at
Vigil Angla revolantem ab regione excipe cygnum.
QUO me turbo rapit feri
Martis? quae maria, aut quas ferar in plagas
Miles more novo? quibus
Signis foedifragi Psellidis ordiar
Indignum memorans scelus
Fastis inserer, et prototypo Discis?
Scribam enorme, nocens, adhuc
Ignotum orbe alio. Proh, quotus e iugis
Extorris gemit Alsatis
Rhenum prospiciens, et nece perditam
Francen, ac male Belgium
Vastatum Asturibus! Quis nisi degener
Strages et viduas domos
Ulcisci neget? o Varniadum potens,
Musarumque valentium
Iucundas nuribus reddere ferias:
Nil gratum, aut hilari modo,
Nil pacale canam. Triste piaculum est,
O CHYTRAEE, sequi tubam
Clangentem triplici funera classico.
VIXI duellis miles idoneus,
Missasque liqui non sine taedio.
Nunc signa, finitique belli
Symbolon hicce tholus capesset,
Dextrum Necrini qui latus aggeris
Praemunit. huc, huc ponite lutea
Calcaria, et cetras, et hastas
Cuspidibus rigidis minaces.
O quae sacratum prima tenes iugum, et
Fontem scatentem Pegaseo pede
Pimplaea, caelesti fluento
Tingue iecur mihi torrefactum.
QUEM tu, sancta CHARIS, semel
Illustrem supero lumine feceris;
Illum non furor Euius
Raptabit comitem, nec locus impudens
Coetu iunget adultero
Rivalem, neque res perpera lubricis
Devotum vitiis ducem,
Ceu legum vetitas institerit vias,
Transmittet Stygio foro:
Sed quae crimen aquae futile diluunt,
Et CHRISTI laterum cruor,
Fingent aetherio munere caelitem.
IOVAE vindicis omnium
Lex et norma docet tam variabiles
Morum linquere me tropos;
Et iam labe minus polluor impia.
O caliginis obviae
Tristem quae nebulam GRATIA dissipas;
O caecis quoque Tartaris
Discussura animi, si libeat, chaos:
Totum luminis hoc tui est,
Quod demor numero transgredientium,
Caelestis metuens heri.
Quod spiro, et bene ago, si bene ago, tuum est.
ENTHEA MELPOMENE, mea si nascentis inorta
Contuita es placidis lumina luminibus;
Non me clarabit pugilem labor Isthmius acrem.
Caestu nec titulum laudis apiscar ovans,
Victorem quadrupes curris nec ducet Achaeo,
Nec celebrem reddet gloria pancratio;
Nec quasi magnanimos per bella ferocia reges
Contuderim, regum contuderimque minas,
Martia fama ducem Capitolia ad alta sequetur,
Ornatum meritas Delide frunde [Reg: fronde] comas:
Pura sed Alphipolim quae Straeonis alluit unda,
Undaque vicinis prosiliens scatebris;
Tum nemora et saltus, herbisque fragrantibus horti
Non uno fingent carmine conspicuum.
ROMA potens orbis dignatur, ut arbitra, vatum
Inter Apollineos me numerare choros;
Ipsaque dat plausum mihi docta LUTETIA talem,
Ut iam dente minus mordear Invidiae.
O varium aureolae strepitum testudinis aequa
Temperie dulcis quae moderare Dea;
O, si collibeat, mutis quoque piscibus ultro
Donatura cycni Dauliadisve sonum:
Muneris hocce tui totum est. Quod inaudio passim
Romanae fidicen Teutonicaeque lyrae,
Quod digito monstror per vicos urbis euntum,
Quod spiro et placeo, si placeo; omne tuum est.
MAURIS orte nigris, pessime Belgicae
Tortor gentis, obes iam nimium diu.
Maturam requiem pollicitus patrum
Lactatis animis, abi:
Lucem reddiderit pax bona patriae.
Instar nubis enim vultus ubi tuus
Obfuscat populum; tristior it dies,
Et noctes gravius ruunt.
Ut mastix asinum, quem reses improbo
Frictu, Felsinei montis ob ardua
Cunctantem spatiis vix modicis, onus
Tristi distinet in via;
Flagris verberibusque et baculis ferit,
Tanto nec minimum pondere demovet:
Sic heu Sisyphiis fracta laboribus
Lentat Flandria verticem.
Tutus nusquam etenim iugera bos arat;
Frustrat rura Ceres; spem resecat Pales.
Infestum volitant per mare Vultures:
Culpari queritur fides.
Multis polluitur multa domus stupris:
Lex et mos scelerosum heu patitur nefas,
Horrent dissimili prole viragines:
Poenam culpa fugat frequens.
Quis praedas memoret? quis miseras neces?
Quis vesania quos Martia parturit,
Casus praecipiti turbine? quis ferae
Bellum sedet Iberiae [Reg: Hiberiae] ?
Condit quisque suos in specubus cavis,
Et causam Stygium mittit ad Aeacum:
Hinc ad signa redit maestus, et impiis
Te bellis iterat facem.
Te dira prece, te prosequitur sono
Devoto Furiis, et Gyaris tuum
Mandat nomen, uti Battiades sacri
Et Naso scelus Ibidis.
Finem vah rabido cum grege Barbarae
Ponas saevitiae; dicimus anxio
Cives usque metu, dicimus exsules,
Vis quos exitio premit.
BEATUS ille est, qui studiis procul
Negotiosis, rus bove proprio
Colit paternum, more priscum,
Fenore nempe solutus omni:
Neque excitatur murmure classici
Miles, neque horret fluctisonum mare;
Forumque vitat, civiumque
Tecta superba potentiorum.
Ergo aut adulto palmite vitium
Altae maritat brachia populi,
Aut in reducta mugientum
Valle greges videt evagantes.
Aut falce ramos degeneres putans,
Feliciores stirpibus inserit:
Aut pressa puris mella condit
Vasibus, aut rude ovile tondet.
Vel cum decorum pomifero penu
Auctumnus agris extulerit caput.
Ut gaudet insitiva mans
Decutiens pira, sive carpens,
Certantem et uvam murice purpurae?
Qua muneretur te bone finium
Silvane tutor, teque furti
Sollicitum pater o Tripalle.
Iacere dulce est sub veteri ilice,
Aut in tenaci gramine. Labitur
Haec inter altis unda ripis,
In silvis volucres queruntur;
Fontesque lymphis iugibus obstrepunt,
Somnos susurro quod faciat leves.
Hibernus at cum fundit imbres
Iuppiter, atque nives caducas;
Aut trudit apros tum cane plurima
Hinc inde adactos in teretes plagas,
Aut amite laevi rara tendit
Retia, decipulas edaci
Sturno atque turdo: vel leporem pede
Fugace, nec non et laqueo advenam
Iucunda sane et grata captat
Praemia saepe gruem anseremve.
Quis non malarum, quas amor usque habet
Curas, tot inter dememinit bona?
Quod si domum in partem pudica
Nupta iubet, tenerosque natos,
Sabina qualis, coctaque Solibus
Pernicis uxor scilicet Apuli;
Sacrum vetustis ipsa lignis
Igne focum struat emicantem,
Labore lassi sub reditum viri;
Claudensque texta crate vagum pecus.
Distenta pleno lacte siccet
Ubera, et horna subinde dulci
Bibenda promens Caecuba dolio,
Dapes inemptas apparet: haud quidem
Conchyle me magis Lucrinum
Iuverit, aut scarus atque rhombi,
Si quos Eois fluctibus intonans
Ad hoc propinquum vertat hiems mare:
Haud Afra in hanc descendat alvum
Ales, Ioniaque attagena
Iucundior; quam de nitidissimis
Oliva ramis lecta mihi arborum,
Aut herba lapathi prata amantis.
Et cichorea laevesque malvae,
Gravi salubres utpote corpori:
Vel agna nudo victima Termino,
Vel haedus, ereptus rapacis
Ore lupi, rediviva praeda.
Has inter epulas, ut iuvat uberi
Cum prole pastas lanigeras oves
Domum revertentes videre,
Languiduloque boves supinum
Collo trahentes vespere vomerem;
Postosque vernas ditis heri, domus
Examen amplae, ridibundos
Circum hilaresque focos Penatum.
Haec fenerator fatus ut Alphius,
Iam iam futurus rusticus, Idibus
Pecuniam relegit omnem,
Ponere quaerit hians Calendis.
POSTHI, quid ah me, ceu prius, quid me iuvet
Condere docta mele,
Dolore perculsum gravi?
Dolore, qui mihi praeter omnes invidet
Mollibus in violis
Aut in rosetis ludere.
Hic septimus nunc mensis, ex quo gestii
Ausoniam petere,
Musis honorem detrahit:
Quarum per hortos (nec pudet vernae Rosae)
Gloria quanta fui!
Nec Castaneti paenitet;
In quo latentem et clangor et symphonia
Prodidit, et nemore
Laeto resultans spiritus.
Luctu levando nil valere Lesbii
Pectinis harmoniam
Queraris, applorans mihi;
Simul parentis insolens Clotho meae
Turbidiore manu
Subtemen abrupit colu.
Si maeror usque strangulans praecordia
Vinxerit arctus, ut haec
Funesta temnat dividi
Lamenta, vulnus in dies novantia:
Exstimules socium
Tentare desuetos modos?
At me cupido, quam nihil culpaveris.
Ausonas ire iubet,
Quocumque deferar pedes.
Ah quos amicos sensero? quae non mihi
Numina dura, quibus
Mentemque et hoc credam caput?
Nam proeliantis quemlibet casum gravem
Vincere saevitia,
Lucti duellum me tenet:
Quo liberare non Machaonum queant
Mutua consilia,
Nec rarae ERASTI pyxides;
Sed Aponus halans, aut salubre Tiburis
Si quid habent latices,
Longum relaxantes malum.
NOXIA diluvies campos obsedit, et apri
Ursique vastant vineas.
Nunc Mida, nunc asini
Stentor eo horrore rudunt. patiamur inertes
Iniuriam hanc toto die?
Dumque vigent scelera
Et furor, inducta fallatur fraude iuventus?
Tun probra Clavino ingeris
Principe frete novo?
Crimina mitte loqui. Vindex DEUS ista profecto
Torquebit in tuum caput.
Nunc et Apollineo
Prostratus iaculo cadis, et trabe Centaurea,
Contacte nostris non semel
Pectora missilibus.
En modo te Stygio damnat Rhadamanthus Averno:
Vesane latrator, sacrae
Hostis atrox Themidos,
Te manet Eumenidum sedes, ubi lurida furvi
Fluenta Cocyti strepunt,
Fumidus et Phlegethon.
Illic grande nefas poena luctuque piabis.
Luesque contumelias
Tristibus exsequiis.
CVI mitto viridem novam corollam,
Laurea modo frunde [Reg: fronde] complicatam?
RHODANTHE, tibi. namque nostra, quamvis
Parva, semper amare dona suesti;
Ex quo tu una viraginum omnium ausa es
Omnem prae sene pubem abominari,
Ditem iuppiter et pecuniosam.
Palam ergo gere quicquid hoc corollae est
Daphneae: quod Apollo prosper augur
Trecentas faciat vigere brumas.
CVI trades lepidam et probam Napaeam,
Vernanti modo flore praenitentem,
Lingelsaemiadum decus GEORGI;
Responde mihi. nam meas suesti
Magni scilicet aestimare curas;
Vel nuper, mihi cum sacro futuram
Oraclo orsus es explicare sortem,
Diam iuppiter atque ponderosam.
Proin fac, quae rata verba protulisti,
Firmet certa fides, libensque Iuno
Stricto corda liget perenne vinclo.
CVI gratus Satyram dico recentem,
Acuta modo cuspide evibratam?
Grunni scurra, tibi. quia ipsa suesti
Nostrum quemque putrem putare fungum,
Ex quo nequiter ausus orthodoxum
Scripta et nomina vellicare probris,
Spurcis iuppiter et calumniois.
Proin rursus cape quicquid est Iambum,
Qui, digna ex Nemesis minacis ira,
Famae perpetuas notas inurant.
ASSER, naufragii mei tabella,
Quicum pergere, quem manu tenere,
Cui nixus pede utroque remigare
Et salsos potui enatare fluctus,
Cum ventis nimis Aeolo furenti
Grassari libitum est ratem in revulsam,
Tamquam ludibrium suae procellae
Adverso male saevientis antro:
Mecum tendere quod per alta quisti,
Demersique animam levare leto;
Plus gratum est mihi, quam ferunt superbo
Argivam Aesonidae fuisse navem,
Qua vellus rapuit diu retentum.
GAUDETE o socii et boni sodales,
Et quantum est Italum modestiorum:
Asser me incolumem ex mari reduxit,
Asser naufragii mei tabella;
Quem plus Peliaca celoce amavi.
Nam sincerus erat, mihique norat
Opem tam bene ferre, quam Minerva:
Nec sese latere a meo movebat,
Sed circumnatitans modo hac modo illac,
Ad litus Cyprium usque proximabat:
Qui nunc ridet iter periculosum,
Ad quod deinde negat redire porro.
At vobis bene sit, ferae ferocis
Ponti, pleraque mersa devorantes,
Quod me non rabido ore perdidistis.
O factum ingenue! o fidelis asser,
Tuo pro merito memor RHODANTHE
In fano aureolas dicat tabellas.
Ex CATULLI puris Iambis.
PHASELUS ille.
TRIBUNUS ille, quem videtis incolae,
Ait fuisse militum impigerrimus,
Neque ullius ruentis impetum globi
Nequisse sustinere, sive in umido
Opus foret coire, sive in arido. Reprehenditur publice a viro quodam eruditissimo, quod per Aridum terram, per Umidum mare intellexerim. Atqui Genesis cap. I. vers. 10. DEUS scribitur Aridam appellavisse terra. Seneca de Beneficiis lib. 4. cap. 5. pag. 23. versu 13. in editione Commelini, Umidum nominat flumina et maria, Siccum terram. Verba eius haec sunt. Iam animalia omnis generis, alia in sicco solidoque, alia in umido innascentia, alia per sublime
dimissa, ut omnis rerum naturae pars tributum aliquod nobis conferret. Pueris etiam notum est, quid sit Liquidum, quid Umida regna. Quod si quis superioribus voculis contentus non sit, ita legat. Deinde in Poematum meorum editione Francofortensi, quae prodiit anno CHRISTI 1574. versus primus ita excusus est. COLONUS ille, quem videtis incolae. Censor ibi omnia de milite, nihil de colono dici ait. Reposui. TRIBUNUS ille. Aio tamen, idem esse, utrocumque modo legamus. est enim unum idemque Individuum. Ceterum quod reliqua in Parodia dilaudas, mi LERNURI, gratiam tibi habeo. atque eccam vobis aliam in hoc genere!
Et hoc negat triumphum agentis Hadriae
Negare litus, extimosve Cyprios,
Etruriamve, et inclitam Neapolim,
Liburnida, fretique Cretici sinum:
Ubi iste, post Tribunus, antea tulit
Iubata signa, nae cohorte in hostium
Canente mille vulnera edidit tuba.
Ibere ductor, et Columna lauriger,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima,
Ait Tribunus. horrida crepidine
Tuos stetisse dicit inter ordines,
Rubro imbuisse glauca sanguine aequora.
Et inde tot per expatrata proelia
Manum tulisse, laeva sive dextera
Vocaret ala, sive utrumque Thrax ferox
Simul phalangas impulisset ad latus.
Neque ulla vota Martialibus Deis
Sibi esse facta, cum rediret a mari
Lepanthico hunc ad usque Francicum Salim.
Sed haec prius fuere. nunc colit iuga,
Serit novale; seque dedicat tibi
Amice Liber, atque amica Liberi.
[Note: ANNOTATIUNCULA.
---[sive in umido
Opus foret coire, sive in arido.]
Foret necesse dimicare, seu solo.
PAPYRUS ista, quam polistis adfabre [Reg: affabre] ,
Fuisse dicit alitum simillima,
Neque ullius vagantis impetum libri
Nequisse praevenire, seu locis sacris
Foret necesse praesto adesse, seu scholis.
Et hoc negat pudore victa Elystria
Negare pulpita, Albidive proximum
Lyceon et Salae, Rhodumve Varnicam,
Tyringida, placensve Misniae solum:
Ubi ista, post Papyrus, antea fuit
Retrita tela. namque putrida in mola
Premente saepe nauseam ciit tude.
Hiera glastea, et petrose Cyriax,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima
Ait Papyrus. ultima a teredine
Tuo natasse dicit uvida in labro,
Tui imbibisse visculenta glutinis,
Et inde tot recusa per volumina
Typum induisse, vera sive perpera
Blatiret acta, sive utrisque Glossius
Notas scelestus adsuisset ad caput.
Neque ulla vota Terminalibus Deis
Sibi esse facta, cum volaret a plaga
Domestica hoc ad usque Francicum vadum.
Sed haec prius fuere. nunc aromatum
Cucullus audit, atque se vovet tibi
Culina Braemidum, et coquina Analtidum.
BIBAMUS, mea Phyllis, et canamus,
Catonumque minas molestiorum
Omnes nullius heu pili putemus.
Mures de occulere et sitire discant;
Musicis, simul aestuat Canis vis,
Vox est perpetuo mero irriganda.
Da mi cymbia quinque, deinde septem;
Dein quinque altera, dein secunda septem;
Dein usque altera quinque, deinde septem.
Post, cum cymbia multa fuderimus,
Degulabimus illa, ne patescant,
Aut ne quis queat annotare censor,
Cum tantum audiat esse cymbiorum.
FLAVI, delicias.
BURDO, stultitias tuas aniles,
Ni sint tam manifestae et evidentes,
Velles abdere, nec palam fateri.
Verum nescio quas Midae aut aselli
Aures exseris. has pudet videri.
Nam te non fatuo carere morbo,
Nequicquam tacita haec cathedra clamat.
Tricis et stolido crepans logismo;
Pulpitumque apinis et hic et illic
Attritum, creperique vana ludi
Ventilatio velitatioque.
Sed quid praepedit ista mi taceri?
Cur non futilia haec UBIQUE pandas,
Quum pater clueas ineptiarum?
Quare quicquid agis mali et sinistri.
Ne celes. schola te ac tuos onagros
Supra Alpem tragico efferet boatu.
QUAERIS, quot mihi bas.
ROGAS, quot mihi somniationes
De te sint satis et super, RHODANTHE?
Quantum pulveris aridaeque arenae
Glycyrrhiziferis iacet Pabergis,
Rhegnissi latus inter orbitosum,
Et Maeni patrii vetus sacellum;
Aut quam vellera multa, cum cadit nix,
Saltus Hercynii tegunt cavernas:
Tam me somnia multa somniare
Spinoso Schedio satis superque est;
Quae nec sit reprehendere otiosis,
Nec partem accipere in malam Theoni.
CICUR Melisse desinas ferocire,
Quodque avolasse cernis, in lucro ponas.
Quondam alba nerunt fila tres tibi Parcae,
Ut cursitabas, quo Minerva ducebat,
Amata Musis, quantum amata nulla unquam [Reg: umquam] est.
Ibi illa cum se vota plura monstrarent,
Quae Fors volebat, nec iuventa nolebat;
Vere alba nerunt fila tres tibi Parcae.
Fors iam modo haud vult, tu nec hanc velis velle;
Nec vanitatem sequere, fluxa nec quaere:
Sed dia et aeterna illa et ambi et impetra.
Vale iuventa. iam Melissus albescit,
Nec te expetiscet, nec reducet amissam;
Nec quid dolebit, cum nivem induet crinis.
O forma marces? qui tibi manent flores?
Quis nunc te honoret? cui placere nunc possis?
Qua fronte ameris? quis paret tibi amplexum?
Cui somnieris? cui venusta dicaris?
At tu Melisse canus ad patres ito.
COMMENDO tibi.
CONCREDO tibi me ac meos honores
ANTONI. Veniam dabis petenti.
Fac, si quidquam avidissime cupisti
Quod pactum expeteres et impetratum,
Evincas titulum mihi PalatI;
Nona causidico (nihil moramur
Istos, qui in cathedra modo hoc modo illud
Perperam blatiunt male educati)
Verum a te logico, tuoque Pane
Amico studiis bonis tibique;
Quem tu qua potes, ut potes, rogato
Quamvis sponte sua exteris paratum,
Hoc unum annuat, ut peto, lubenter.
Quod si te bona mens amorque concors
In tantum impulerit venuste munus,
Ut nostrum meritis caput nitescat;
O tum te eximium, paremque Divis,
Quem elatis manibus favente Musa
Sustollent Italique Teutonesque!
FURI, villula nostra.
ZAPHI, vostra crumena non ad auri
Argentive minutam hiat monetam,
Nec viles obulos terunciosve;
Sed ad mille minas, talenta mille.
O rictum horribilem ac nimis voracem!
MINISTER vetuli.
MINISTER crucii Dromo flagelli,
Adfer huc ferulas acerbiores,
Ut mos Orbilii iubet magistri,
Flagranti ferula flagrantioris.
At vos nuda agite expedite terga,
Scholae pernicies, gravesque plagas
Ferte. quippe merae heic [Reg: hic] asellitates.
ORBI parentibus CHRISTO supplicant.
DIANAE sumus.
TUTORIS sumus in fide
Pupillae et miseri orphani.
Tutorem miseri orphani
Pupillaeque rogemus.
O potentia maximi
Magna CHRISTE cluens Dei,
Quem pater prope dexteram
Destinavit asylum,
Pauperum ut columen fores,
Orborumque gementium,
Exsulumque clientulorum,
Aegrorumque cubantum.
Tu medela dolentibus,
Solamenque periculis:
Tu salus viduae, et necis
Vinctis compede vita.
Tu flatu patris entheo
Roborans genus anxium,
Marcida adsiduis malis
Corda speribus [Reg: spebus] imples.
Fac quocumque opus est bees
Maestos munere, proprieque
Electam solita bonus
Prosperes ope gentem.
MALE est, Cornifici.
AEGRE est Grunniole bono, Galene,
Aegre est Iuppiter atque torminose;
Minusque et minus heu valet misellus.
Exprobro tibi; viri salutem?
Cui tu (ni grave, ni putes molestum)
Qua medeberis allevatione?
Clyster huic opus allevationi,
Thermis fervidior *Boemianis. [Note: * Carolinas intelligit, distantes duobus mill. [Abbr.: milibus] ]
Teutonicis a valle Ioachimica.
IAM ver egelidos.
IAM nox Cimmerias vehet tenebras;
Iam brumae rigor insolentioris
Vesanis Boreae invalescet auris.
Linquantur gelidi MELISSE Cimbri,
Arctoaque humus imbuenda ningue:
Clementes Latii petamus urbes.
Iam mens Parthenopen avet videre,
Et cultis virides citros in hortis.
O tristes hiemis valete vultus:
Dulci me patria procul remotum
Campani nemoris sinus receptat.
REBELLES scapulas tuas, Hybrisce,
Lex si me sinat usque dedolare,
Usque ad verbera dedolem ducenta:
Nec dorsum hinc saturum tibi futurum est.
Non si crebrior ictibus trecentis
Sit tuae stria vapulationis.
PAR Deis maiorve mihi is videtur,
Ergo qui iuxtave sedens, ROSINA,
Dulce ridentem videt usque, et audit
Dulce loquentem:
Quod metu perculsum animum mihi icit.
Nam simul te heic [Reg: hic] intueor, sub arctam
Strangulata assae via vocis inter
Cluditur [Reg: clauditur] oram.
Lingua hebet torpore: fibras per imas
Caeca proserpit, per et ossa, flamma.
Pupulis nil cerno; frequens mihi auris
Utraque tinnit.
Sudor it membris gelidus, tremorque
Me occupat totum, mage et arida herba
Palleo. hinc expers animae fatisco
Proximus Orco.
ILLE et videri mi similis Deo,
Anteire et idem, si modo fas, Deos;
Qui considens adverus, usque
Spectat, et audit idemtidem [Reg: identidem] te
Blandum renidentem: heu misero mihi
Sensus quod omnes eripit. En simul
Te vix parum adspexi ROSINA.
Nil quod agamve loquarve restat.
Sed lingua torpet; flamma sub intimos
Demanat artus, et sonitu utraque
Suopte tinnit auris: ipsa et
Lumina nocte teguntur atra.
Tibi molestum est scilicet otium
MELISSE; gestis, ac nimis otio ex-
Sultas. Beatos ante reges
Perdidit otium iners, et urbes.
RISI nescio quem.
VIDI nescio quem Capri in popinae,
Qui, cum par alaparum Iberiano
Vates concitus intulisset ori,
Horrescens ait, at movens cachinnum;
Dii magni, Quatidentium peritum!
O REM luctificam et dolore plenam,
Dignam et planctibus et tuis querelis!
Luge, quanta potes valesque, MAIOR.
Res est luctifica, et nimis dolenda.
Hybriscum modo Sorga carceri abdit
Inclusum. huic age, si velis redemptum,
Succurras cito supplici libello.
GELLIUS est tenuis.
HUNDIUS est mordax. quidni? cui tam mala inguina,
Tamque avidi dentes, tam furiosus acor,
Tanta animi rabies, tam guttura plena probrosis
Criminibus. quare cesset is esse canis?
Qui ut nihil adlatret, nisi quod mordere negatum est,
Cur tamen in nos sit trux canis, inveniet.
COELIUS Aufilenum.
GRUNNIUS en Craterum, et stolidum Polysarcus Hybriscum,
Fax Pantusiadarum exagitant. Lemurum;
Hic pugilem, ille bovem: nempe istud nobile vulgo
Par ex Cadmaei parte satellitii.
Cui palmam annuerim? tibi Cartere. nam tua in istos
Perfecte geritur trux inimicitia,
Quum vesana asinos inscitia torqueat ambos.
Cartere sis alacer, sis in agone valens.
Hactenus ex Catullo.
EN, o CHRISTE, tuis humiles adsternimur aris;
Fac mihi pacato vota secunda fluant.
Tu potes admissi sceleris compescere noxas,
Poenarumque tua fit medicina nece.
Per te servantur, sine te perduntur homilli:
Tu vitium ex animo dilue CHRISTE meo.
Te veniae non esse rudem, testatur ab alto
Rite tua ad dextram forma locata DEI.
Hoc mihi, quod veteres a patre resuscitat iras,
Vulnera sanabunt, et tua verba, malum:
Semper enim sontes mors obvia torquet et Orcus,
Spesque timorque animos versat utroque modo.
Quod si CHRISTE tuis post desita crimina donis
Flatus in haecce sacer corda remissus erit;
Ipse feram flores, reddamque ex ordine fructus,
Quos violet nullum, me vigilante, nefas:
Dum modo lustratis niteant mihi pectora fibris,
Faex neque purgatas inquinet ulla manus.
Quod superest vitae, per te et tua funera vivam,
Virtutisque tuae CHRISTE Poeta ferar.
Dicam ego virgineos operoso numine partus,
Indica ab Eois dona tributa Magis,
Vesanumque novo nequicquam Rege tyrannum,
Et nimis in teneros funera cruda mares.
Canaque te puerum Rabbinum pectora templo
In medio sanctis detinuisse sonis;
Conversoque recens rorantia flumina Baccho,
Unde novum biberint gens Galilaea merum.
Languida compressis defecti membra grabatis
Dicent Paeonias in sua damna manus.
Caecus inadspecto [Reg: inaspecto] cernens gaudebit Olympo.
Claudus aget rectos crure vigente pedes.
Mortua laudabunt redivivum corpora robur.
Eiecti pavido Daemones ore trement.
Vertice surrecto, loquar, ut post fata revixti,
Scandens ad superos nube vehente choros.
Ante necem panis craterque ut diditus ultro
Firmarit meriti mystica sacra tui.
Haec ego non humili referam memoranda Camena,
Ceu Sannazario spiritus ore tonat.
Tu modo supplicio vacuum me siste supremo,
Hocque tua dignum redde salute caput.
SI mihi commissos erit exhaurire labores,
IUPPITER o sedes qui colis aetherias;
Isaides Solymus Germana per oppida digno
Ut mecum Psalmi carmine vectus ovet:
Non aries haedusve sacros, nec victima tauri
Purpureo tinguet caesa cruore focos;
Nec tibi marmoream pingues operatus ad aras
Romulidum statuam more locabo ducum:
Sed vitula faciam labiorum; grataque laudis
Hostia te capiet, grataque acerra precum.
Adsis o bone IOVA. tuus te gnatus ob hymnos
Dexter et amborum spiritus ipse rogat.
PAULI MELISSI FRANCI EMMETRON AD OTHONEM GRYNRADIUM, VIRUM NOBILISS.
KONTROLLE
STROPHE I.
RERISne GRYNRADI, Misnicae
Gemma nobilitatis,
Me Francum hominem, in ferree
Aetatis illapsum scabritiem
Aeruginemque, posse liquidam
Fortissimi principis
CASIMIRI retonare famam,
Pacisve bellive labores?
Posse carminibus cultis
Durum inaurare saeculum?
Obscuritati lucidissimam
Praelucere facem claritatis?
QUOD tute reris, hoc POSTHIUS
Retur, hoc alii. sed
Non unum et idem est, fistulam
Inflare, et heroa voce tubam.
Non dictat aureum fidicini
Cuivis Apollo malos;
Neque cuivis dat habere clarum
Ad posteros incluta nomen
Fama: fama per immensas
Trameans siderum orbitas,
Tollensque caelo principes viros,
Queis [Reg: Quibus] aequum et pietas usque cordi est.
FALLITUR, si quis altiora
Viribus aggreditur, sibique
Pollicetur ipse palmam
Ex opere nondum inchoato
Perfectove; itidem ut triumphum
Qui canere ante victoriam ardet.
Nondum hoste per arma debellato.
Labor, labor ingens requiritur,
Pluriumque series utique annorum,
Non sine fortunato Genio.
AUDEBON' ardui quidpiam
Te movens monitore,
O dulcis OTHO? Velane
Pandendum in undosos Oceani
Fluctus Notis, et aequora agili
Celoce Neptunia
Perarandum? Scopulos natanti
Quae palma defendere gaudet?
Quaeve reddere securum
Spuma in alta periculi?
Estne, ut pererratis sali viis
Optatae potiar fine metae?
ADFLET rati paratae ferens
Lenis aura FavonI,
Non absque bona gratia
Ducum Palatinorum: subeam,
Quidquid laboris aut oneris heic [Reg: hic]
Est sustinendum, lubens.
Sed opus praecipue est, ut ante
Extricer his ex labyrinthis,
In quibus videt haerentem
Docta multiplices libros
Minerua. Tunc, tunc CASIMIRIAS
Laetis auspiciis inchoanda est.
PAUCIORUM unus inter aevi
Lumina rara legar, meritus
Laurea aureoque torque
Et chlamyde praecingi, et ense
Et calcaribus aureis: hinc
Praemia civitatis Quiritum
Usis capere, et propinquus dextrae
Ducis FRIDERICI adsidere, cum
Cena Pythagorica dape frugalis
Colloquium frugi condecorat.
QUO me rapis, disertum mei
Praedicare, Camena,
Fulgoris honorem? haud ita
Sane decet. Laus non a proprie
Demanet ore: laudet alius
Laudanda. Perpauperis
Ego saltem patris esse natus,
Matrisque egestate opulente
Glorier, mala passorum
Plurima heu Marte Marchico,
Incendiis, exactionibus,
Hamatisque technis sponsionum.
AT non, ut arbitror, defluens
Vena nos inopes ad
Rem destituis Musicam:
Non alget effeto in pectore vis
Caloris illa, quae iuvenibus
Succendere ardentibus
Animosum studium pedesque
Virtutis ad callem amat. Atqui
Si quibus semel instinxit
Flamma caelestis igneum
Adflatum, in illis semper is viget.
Nasci, non fieri, aio Poetam.
ADDE, quod sicut olim Achilli
Phillyrides, ita pol satus est
Norma certa FRIDERICO
GRYNRADIUS. Ordibor [Reg: Ordiar] illam
Telam praesidio Mineruae,
Rhenigenas tuentis tetrarchas;
Intexere te simul mi cure
Eris, Nivei te satellites
Aether is bene merentem ad honorata
Constituent Chironis latera.
Anno Christi 1588. Myrtilleti. #(IMAGE)