ODE I.
SIGNA fore in Sole et Luna stellisque serenis,
Temporis sub ultimi metam,
Praemonuit CHRISTUS filius ipse DEI,
Cassiopaein solio quae fax nitidissima fulsit,
Nec Iovi nec Phosphoro cedens,
Nec quibus Orion aureolis radiis
Scintillat; nec praelustri, quod vidimus, Argus
Sideri: fax illa quid nobis
Portendit, gelidi fixa sub axe poli,
Sesquiannum iam perdurans ultraque, tuenti
Astra rhomboeides ostendens?
Pol finem quarti nuntiat imperii,
Venturumque Heroa alacrem praestantibus ausis,
Cui parem tulere nulla unquam [Reg: umquam] .
Saecula; quique alias nobile nomen habet
Principis IGNOTI, numeris memorabile nostris.
Is novi regni secundabit
Auspicium. Pietas, relligioque [Reg: religioque] decens,
Et sincera fides sollemniter efflor escent,
Vere ceu primo solent frundes [Reg: frondes]
Germinaque apricis sponte virere comis.
Fallor, an hoc instat, quod per pia somnia vidi?
Scala pertingens solum terrae
Nubibus e celsis, amplivagis gradibus
Subnixa stabat; per quam descendere caelo
Angelos, rotunda quadrata
Portantes humeris saxa triangulaque,
Ad Solymes ponenda novae fundamina, vidi.
Unus adscendam [Reg: ascendam] iubet secum.
Nec mora longa. ducem sponte libensque sequor.
Mons erat ad dextram, quo sistor; monteque in ipso
Ceu revulsus, sed tamen pendens,
Iam iam casurus magnus in ima lapis,
Haerebat, digitoque minace GenI detentus,
Ne labaret scilicet, visus
Est molem ad tempus sustinuisse gravem.
Convenit hoc spectro Danielis. Tollite vultus
Christiani in astra. quippe Heros
Ingens ille, salus vestra, erit inde redux.
ODE II.
CUM frequens caelum tonat et coruscat,
Citque tempestas pluviam procellam;
Crede mortalis, tibi nuntiari
Voce IEHOVAE,
Iam diem praesto quasi adesse summum,
Rite poscentem ratiuncularum
Debitum, et neglecta beatioris
Munia vitae.
Quei fit, ut rerum potius malarum.
Prava mens noctes studeat diesque,
Quam vel aequarum, utilium, bonarum
Mens proba; tamquam
Si mali nusquam foret ullus ultor,
Nec boni vindex? Adeone caeci
Simus, ut iustis notha praeferamus,
Tortaque rectis?
Stultus est, quicumque viam maligne
Deserit planam facilemque tritu,
Seque agit praeceps salebras per hirtas
Altaque saxa.
Quid, quod in caelos iter auspicatum
CHRISTUS ostendit hominum saluti,
Plera pars ultro tamen in profundum
Tendit Avernum?
At sua culpa pereant, perire
Qui volunt ausu nimis obstinato:
Lecta gens contra domini et magistri
Iussa sequamur.
ODE III.
NI servare homines dia benignitas,
Quam mactare malis aut nece perdere,
Mallet; perfacul [Reg: perfacile] esset
Sic et sic operarier [Reg: operari] .
Omnis vita sita est unius in manu,
Nec non pernicies, morsque novissima:
Nec praescribere quisquam
IOVAE possit, in hunc modum
Cur alternus agat. Sic placitum est ei,
Sic visum. Tribui gloria, laus, honor
Debet non minus ipsi;
Virocumque modo egerit,
Ad nutus elementa omnia serviunt
IOVAE, sive bonum sive malum creet.
Aer, flamma, aqua, tellus
Sunt praesto officiis suis.
Nobis obfuerint? nae meriti sumus
Poenas. profuerint? nil meriti sumus.
Sola haec gratia doni est.
O cives, reverentiam
Rectori superum numne negabitis?
Obsecrate DEUM, ne sinat aeris
Inclementiam, et ignis
Grassari temere impetum:
Neu terra insolitis quassa tremoribus
Nutet, neu geminas flumina turgida
Excedentibus undis
Ripas praenimis oppleant.
Harum nilne times incola vallium,
Nicri propter aquas? Parvula nubium
Si ruptura labascens
Montes inter Othonios
Auctaret fluvium, quis superaverit?
Haidelberga, tuae quale periculum
Sit quantumque ruine,
Non intelligere es potis?
Haud frustra moneo. Vidi ego somnians
Amnem tecta super vestra per ambitum
Circa exscendere [Reg: escendere] , meque
Vectum lintre natatili
Servari medio in gurgite fluctuum.
Mores corrigite o plebs rudis improbos,
Ne quid tale sinistro
Vobis auspicio accidat.
Irae flammivomae Numinis obviam
Vadendum precibus. Saepe male ingruens
Discrimen pia vota
Submorunt prece supplici.
ODE IV.
TRANSGRESSIONES innumeras homo
Committit audax, et temerarius
Peccata peccatis frequenter
Accumulat superaggeratis,
Ceu fluctus udo litore Tethyos
Arenam arena. Nilne DEUM times,
Perverse? nil CHRISTUM vereris!
Nilne sacrum miser erubescis
Turbare Flamen? Non mala natus es
Patrare, nequam; sed bona. Conditor
Rerum voluntati creata
Saecla suae iubet esse vultque
Conformia. aeque iustus enim et bonus
Est semper. odit pravum, et amat probum.
Is cordium explorator atque
Renum, animique reconditarum
Adfectionum. Nemo latens manum,
Nemo quit eius fallere lumina.
Quocumque tendes, ille praesto est,
Cuncta videns, retegensque cuncta.
Proh quantus error, quanta protervitas
Est contumacum, nolle sequi DEUM
Ad se vocantem divagantes,
Ut doceantur iter salutis!
Angusta et arcta est ad superos via;
Sed lata et ampla est altera ad inferos.
Haec trita multis, illa paucis;
Nec nisi de numero manque
Electiorum. Vah resipiscite.
Num parva res est perpetuas pati
In igne poenas, his nec unquam [Reg: umquam]
Supplicium grave mitigari?
KONTROLLE
EBRIOS et scortatores a caelesti regno
excludi.
ODE V.
CVICUMQUE demens ebrietas placet,
Ingurgitanti se nimio mero;
Cuicumque moechissare cordi est,
Virgineumque decus stuprare:
Caeleste regnum numquam adipiscitur,
Eiusve partem. Non canibus datur
Porcisque foedis possidenda
Portio sorsve, olidis nec hircis,
Inter redemptas sanguine oves pias,
CHRISTI fidelem vocem et idoneum
Pedum sequutas [Reg: secutas] . Pastor ille
Noster amat gregis adserendi
Vitam innocentem, et munditiem nivit
Modo nitentem. Qui scabie putri,
Turpique mentagra laborant,
Ulceribusque malis repleti
Curam medentis spernere non timent;
Perire eosdem sordibus in suis
Sinit, nec expurgare curat
In vitiis temere obstinatos.
O ebriosis, o et adulteris
Referta tellus, quei potes hos sues
Canesque et hircos impudentes
Ferre, DEIque hominumque coetu
Invisa portenta? At resipiscite
Sultis, trementesque ante oculos metum
Vobis supremi ponitote
Iudicii, et rapidae gehennae.
Heic [Reg: Hic] paenitendum est et scelerum et male
Protervitatis. nam simul atque ibi
Sententia est pronuntiata
Iudicis ore severioris;
Nullam eiulantum vox veniam impetrat,
Nec prorogatur supplicii mora,
Reis in aeterno parati
Igne, perennicremisque poenis.
ODE VI.
ARTES dolosae et fraudulentae, furtaque et
Praedae, rapinaeque unguium
Avariorum; vosque iniquae ponderum
Lances, et impar vasculum
Mensura, et ulnae curta falsimonia;
Constare quei coram DEO
Possetis, exigente rationem, gravi
Sub lite censurae ultime?
O paenitentiam agite corda nefaria,
Dum tempus opportunius
Datur. sub extremam periculosum erit
Velle horulam admissum nefas
Corrigere. Vos et divites, quibus cor est
Immersum in opibus plurimis,
Et sic adhaesit subdolae pecuniae,
Ut implicata glutino
Avis tenaci; liberate animas necis
Gravissimo a discrimine.
Per acus foramen citius intrarit rudens,
Quam dives in regnum DEI.
Opulens facultas non quidem certe mala est;
Sed ille Mammon enecat
Iniustus animas. Ut lucrere totius
Mundi uberem substantiam,
Animaeque facias damnum inexpiabile;
Quid prosit impensus labor?
Regno studebis si DEI et Themidi ipsius,
Ultro offerent se cetera.
ODE VII.
EHEV dolendum est, plus homines malis
Se rebus ultro dedere, quam bonis.
Quocumque mens perversa raptat
Quemque, lubidinitasque caeca.
Deflectit amens, temnere promptior
Praecepta IOVAE, dictaque filii
Sententiosi; quam monentum
Vocibus adsiduis patentes
Praebere et aures et docilem indolem.
Bos atque asellus (cernis?) heri sui
Praesaepe norunt, bruta saecla:
Praeditus at ratione dia
Sensuque acuto solus homo DEUM
Fastidit, ac se turpiter abdicat
Regnis supernis. Proh pudorem!
Numne animas hominum interire
Cum corporata mole cadaverum
Putatis? ah, ne sit temere impia
Portenta Sadducaea velle
Credere. Corporibus redibit
Renata vestis post obitum, tubae
Clangore sero per vacuum aera
Stridente, et apparente CHRISTO
Nubibus in niveis Olympi.
Iudex tribunal scandet, et omnium
Tum nationum tum grave gentium
Ob uniuscuiusque facta
Iudicium instituet forumque,
Causae diremptor iustus, et arbiter
Consultus aequi. Vae, quibus Angeli
Locum inter hircos destinabunt,
A facie Domini omne in aevum
Exterminandis. Quin tremitis metu
Perculsa pectus turba nefaria,
Vitaeque pertaesi prioris
Corrigitis scelerosa facta?
Si serio rem mente agitabitis
Egisse prave, post melioribus
Obtemperaturi; paratam
Scite DEI veniam esse cunctis.
Verum relabi, suus ut olens solet,
In turpe caenum, seque putri luto
Foedare; quid larvae lavacrum
proderit in vitiis manenti?
ODE VIII.
O MIRA sensus spectra reconditi,
Monstrata noctu praeterita entheam
Inter quietem! o sancta caeli
Prodigia! o animata diae
Ostenta mentis! Ne mihi tale sit
Celare quemquam. Mortua corpora
Revixe, mortalesque vidi
Aera per medium tubarum
Clangore ferri, de Genium arduo
Ore insonantum. Non numerarier [Reg: numerari]
Tot atque tam densas catervae
Myriadas pote. Multitudo
Ruebat infinita cadaverum
Immensaque, hinc atque inde per omnia
Sese antra et angellos sepulchrum
Agmine multiplici moventum.
Excitus imo et de tumulo ipsemet
Contendi in auras, ne forem in ultimis;
Visusque sum niti lacertum
Remigiis, penitusque toto
Tranare sursum pectore. Iam sedens
Ad iudicandum regifico in throno,
Stipatus adscita Angelorum
Innumera legione CHRISTUS
Refulsit, altae lumine gloriae, et
Splendore summo praeditus. Ad latus
Utrumque parebat tributus
Ordo Patrumque et Apostolorum,
Sententiarum testis, in impios
Praedam Satanis, proque pio grege
Iuste ferendarum. Quid ultra?
Proximus esse DEO studebam,
Venique recta post caput illius,
Stantesque paucos segrege termino,
Sublimius quam separatim
Cetera gens sub Hero locata.
Rex CHRISTE, sancto num sine numine
Haec obtulisses luminibus meis
Promonstra? Si te perfideli
Ex animo veneror coloque,
DEIque iussis gnavite [Reg: navite] obsequor;
Tecum in benigna me sine gratia
Durare, et electis paratam
Da superum mihi in orbe sedem.
ODE IX.
AEGRITUDO morbida
Siquando vexat membra nostra et artus,
Verticique bella cit
Tempestuoso saeviens dolore;
Admonemur ultimi
Vitae duelli, morte cum feroci
Noxioque Daemone
Deproeliandi. Nuntios anhelos
Emigrationis ex
Hac lacrimarum valle, vinculisque
Corporis gravissimis,
Mittit IEHOVA, torpidam excitatum
Somnulentiam, et pigrum
Mentis veternum. Ter, quater beatos,
Ille quos revisitans
Acres alacres invenit, sopore
Non gravante lumina,
Nec labe taetra polluente pectus,
Nec licenter ebrios
Perdente sensus crapula meroque.
Conscientiam bonam
Habere oportet, sive belliori
Sanitate, seu minus
Utare bella. Differas caveto
Paenitentiam in dies
Supine seros. Quis scit, an quiritans
Tunc agone in extimo
Exaudiaris? nom DEUS tumescens
Bile fervida ob nefas,
Obturat aures, nescius scelestis
Exhibere gratiam,
Nullis homillis quum sit obligatus.
Quid, quod antequam invoces
DEUM, moriri derepente possis?
Cuius incolam fore
Tuum inde sedis spiritum experibis [Reg: experieris] ?
ODE X.
SIC aestimavi semper, adhuc item
Sic aestimarim, nil pretiosius
Usquam inveniri sanitate,
Temperieque boni vigoris,
Et membra et artus vividioribus
Alente sucis. Daedala sanitas
Gemmis et auro COMMELINE
Praestat, et omnigeno paratu
Beatitatis. Quis negitet DEI
Hoc esse donum, ceu bona cetera,
Queis [Reg: Quibus] huius ad vitae salutem
Utimur ac fruimur libenter?
Pol nescias, qua prosperitate sit
Homo caducus, dum valet ac viget;
Nisi impetatur forte morbis,
Aut febribusque doloribusque
Pertaediosis. Agmina militum
Ut arcem et urbem fortiter obsident,
Armis et oppugnant tremendis;
Sic malesana cohors luisque
Pestisque, et omnis quam varia est mali
Propago, in aegri tum caput irruunt
Tum membra, et expugnare tentant.
Corporis omne animique robus,
Cunctasque vires. Ipsemet aeger hoc
Expertus es; sed te Pater optimus
Morbo levavit perduelli.
Ah utinam mihi sic abiret
Dira aegritudo, quam patior bene
Longo misellus tempore: quas DEO
Grates haberem? queis [Reg: quibus] Supremum
Caelicolum modularer hymnis?
ODE XI.
IN templis iterum sacra
Lux azymorum per DEO fideles
Christianos celebratur,
Surgentem ex nece praedicans.
Nam pascha nostrum CHRISTUS immolatus
Victima est in crucis tigno.
Ut decurrere gestio
Ad conciones! Ut flagro synaxin.
Orthodoxum frequentare!
Ut desidero iungier
Communioni, spiritalis escae
Potionisque consorti!
Non sic vescula roscidi
Capella prati pascua appetiscet,
Nec siti pressa manales
Tantum cerva inhiaverit
Fontis liquores; ut mea hanc dapemque
Anima suspirat et rorem.
Sed me distinet in toro
Defixum anhelo corporis sinistra
Aegre habentis valetudo.
Tu me tu nihilominus
O CHRISTE, mortem passe pro tuarum
Recuperanda bidentum alma
Vita; pascito panis et
Liquoris usu, fracta membra, fusum
Et cruorem figurante.
Credo non dubius fide.
Manduco eadem nempe, poto eadem;
Sim licet propter aegrorem
Absens anxiferum, et tamen
Hac mente praesens. Verba quae profaris
Spiritus sunt pol ac vita:
Nil quicquam caro proderit.
At constitutum sic perenni ab aevo,
Maximi tu DEI proles
Mactareris ut hostia,
Et sors Adami perdita et nepotum
Per necem hanc integraretur,
Placato patre. Respice
Me, fide pastor, ex tuopte ovili
Vellus; at sanguinis rivo
Lotum. Si meriti tui
Vis tendit electam ad manum vigorem,
Non et ad me libens tendat?
ODE XII.
DECUMBO iam menses duos
O supreme Despota,
Dolore multo praegravatus.
Miserere (nam misererier [Reg: misereri]
Est tuum) corpusculi
Sic aegre habentis, vindicaque
Grassantis a morbi lue
Sanitatem. Cum bene
Recteque languori reluctans
Valeo, celebrari potes
Quae decent te laudibus,
Hymnisque plene cantitatis.
Infirmus, aeger, debilis
Ora vix resolvere
In verba possim semihiulca,
Truncata, rupta infractaque:
Tantum abest, ut exprimam
Ardentis adfectum huncce mentis.
Si lacrimosis fletibus,
Si gemente anhelitu,
Si palpitanti corde gaudes;
Horum est abunde et largiter,
Ut vides. Si pallidum
Amas colorem, si medullas
Tabe heu peresas, si caput
Dissipatis sensibus;
Adesse praesto haec ipsa cernis.
Si poscis aut tolerantiam,
Aut fidem et fiduciam,
Aut spem morarum sustinentem;
Contentus his quoque sis DEUS.
Num queam esse fortior
Constantiorve arrectiorve,
Quam me crearis? num queam
Esse probior, sanctior,
Sincerior, quam nos homillos
Ex gratia ipse finxeris?
Respice ah em respice
Tandem, misericors ac benigne
Parens, animitus usque te
Invocantem, et oculitus
Spectantem in aethram. namque ab ullo
Nil quicquam opis, nil auxilI,
Nil favoris advenit,
A te nisi ipso solo et uno.
ODE XIII.
AD te confugio CHRISTE, petens opem,
Quaerens auxilium. quorsum alias eam?
Quorsum lumina vertam,
Ad sedem nisi gratiae?
Cum terra in Solymorum advena degeres,
Atque Euangelii ius homines homo
Factus rite doceres;
Morborum genus omne tu
Curasti, omne genus tu male habentium
Sanasti, et penitus vivere desitos
In lucem ipse reduxti,
Dira morte potentior.
O et me famulum et discipulum tuum,
Vexatum variis torminibus diu,
Sana CHRISTE, tuoque
Me serva medicamine.
Si quondam aegra cohors ausa fuit tuam
Palma vel modicum tangere ,
Cur non te prece mentis
Ausim attingere languidus?
Sensere illi ut opem, sentiam et ipse opem;
Si vitam modo vis mi diuturnius
Indulgere trahendam
Hoc in carcere corporis.
Sin autem, placide fac moriar, tuum
Membrum; quod subito luce novissima
Vili e pulvere terrae
Experrectum animaveris,
Et caeli redivivum arce locaveris;
Quo spectant oculi mensque fidelium
Omnis. namque ubi tu sis,
Vis sint et famuli tui.
ODE XIV.
AH satis superque vixi.
Iam mihi mors incubat,
Iam sepulchrum Tartarusque
Expatant fauces suas,
Devoratum carnem et ossae [Reg: ossis]
Marcidi cadaveris.
Tu nisi in vita misellum
Longius superstitas
Sanitatis auctor, actum est.
Vado, qua plures. nihil
Porto mecum, quam pusillum
Involucrum corporis.
Rancidis corrodar esca
Putulenta vermibus,
Et putri cinefactus antri in
Sorde censebor nihil.
At velis, o summe IOVA,
Restitutae in integrum
Debili potius senectae
Prorogare terminum;
Ut queam finire sospes
Inchoata opuscula,
Ultimamque rite limam
Addere Psalmis meis,
Commodo deinceps futuris
Militanti Ecclesiae.
Ne sinas pereant labores
Utiles tibi et tuis.
Nam per hos mentes piorum
Excitae, laudes tuas
Concinent omnes per oras
Totius Germaniae.
Compotem voti fac ergo
Me, Pater mitissime;
Ut sui quoque lecta fiant
Turba voti compotes.
ODE XV.
CAELESTIS Abba, si liceat mihi
Tecum pacisci nomine filii;
Tecum paciscar, quo, supremae
Cum stata curriculum senectae
Finibit hora, et, Collige sarcinas
I ffete casnar, Mors gravis inquiet;
Me (quod rogatu posco supplex)
Mente sinas placida occubare,
Ultroque anhelum spiritum in Abrahae
Sinum receptes, seu Paradisia
Tempe, beatorum recessum:
Salvus ubi requiescat idem,
Donec tubali voce caro excita
Computrefacti corporis in novam
Massam resurgat de sepulchro,
Aetheriis animata flabris,
Caeli potiri gaudia, et omnibus
Vitam perennem degere saeculis.
Ne quaeso, ne me quaeso torque
Care Pater nimium, suprave
Quam sim ferendo. namque alias solet
In morbo acuto sensus hebes minus
Valere, prostrataeque vires
Languidiorem animum premente
Dolore reddunt. Hanc animam velim
Curtato in auras momine reddier [Reg: reddi] .
Quo more candelam videmus
Stinguier, haud superante olivo.
Bonis amicum est exanimarier [Reg: exanimari]
Repente, dum sit mens sibi conscia
Recti; nec ullius, quod obstet,
Criminis aut sceleris revicta.
Ac saepe certe sum mihi visus in
Somnis moriri, deliquio quasi
Correptus extremo, nec ulli ob-
Noxius inde tamen dolori.
Eludor, an me sic facies Pater
Obire letum, laetus ut obvii
Quod restat aevi non modo axim,
Verum adeam quoque fata laetus?
ODE XVI.
EXCITATOR cordium,
Illuminator mentium, novique
Prisco in homine pectoris
Refictor, alme FLATUS: o adesdum
A Patre et Nato simul
Egresse caeli e sedibus supernis;
Huc adesdum, et obrutum
Grava sopore cor mihi supino
Redde amabo expergitum;
Tuaque dia luce clariores,
Quam fuisse antehac queror,
Hos redde ocellos; sonticoque Adamo
Deripe exuvias senes,
Novaque naturam indigentiorem
Veste contra adindue.
Sic praeparatus purius nitescam;
Sic frequentarim tuae
Templum catervae dignius, nec ausim
Non thronum ante gratiae
Venire, et aeternum invocare Patrem
Per fidem, suffragio
CHRISTI sequestri. Nos homunciones,
Vile et abiectum genus,
Quanto in veterno condimur sepulti!
Quam sumus caeci, et nigris
Mersi tenebris! Quanta nos malorum
Criminum moles premit1
Deflemus haec, et expiationem
Poscimus per sanguinem
Agni immolati. Testimonium ergo
SPIRITUS fer enthee
DEUM ad IEHOVAM, nos avere valde
Membra et esse et dicier [Reg: dici]
CHRISTI patroni; palmites ut almae
Vitis arcto in corpore
Haerere gaudent, ramulique vivae
Insitivi in arboris
Ferace trunco. Robora vegeque
Nos vigore perpeti,
O sancte fotor; ne vel abstrahamur
Vel revellamur, mali
Furore diro spiritus, ab isto
Stirpe cui inserti sumus:
Sed huic coaliti floreamus usque,
Laurus ut frundosior,
Amicta baccis et coma virenti,
Aut Oliva laetior,
Repleta fructus termitisque multi.
ODE XVII.
CADUCA vita et fluxa, miserrimis
Obnoxia inde a matre laboribus;
Quid es, nisi aerumnosa crebris
Cymba Notis agitata in alto?
Periclitaris, cum tibi maxime
Credis faventem, nec sine numine,
Spirare ventum, turbidaeque
Esse procul rabiem procellae.
Hoc omne magnum grandibus est malis
Ubique plenum. vix animam queas
Servare in undis fluctuantem,
Iamque migrare alio coactam.
Portum quietum quaeris? Inhospita
Adnavigantem litora respuent.
Ut sospes appellas, atrocem
Vim pelagi tumidosque fluctus
Elapsa, et Euri praecipitis minas;
Infestiorum te tamen hostium
Phalanx (tyrannos praeter, eheu,
Innocuo maculare natos
Cruore dextras, et Cacodaemonas
Faces tyrannum) nequiter opprimet:
Natura nimirum repugnax
Corporis, et malesuada mentis
Versura, et anceps occiduae spei
Languor, nec ulla lubricitas fide, et
Refrigeratae caritatis
Acre gelu, nimiusque contra
Suimet ardor, crassaque caecitas,
Et obstinatae ducier ad bonum
Error voluntatis, DEIque
Immemor et propriae salutis
Obdormienti in corde supinitas,
Ac somniati denique nescio
Cuius deastri per veternum
Pernicialis imago, et amens
Vertigo. Tales carnifices necant
Te vita, ni te Spiritus advena
Summi Tonantis recreatam
Igniculis animet supernis.
Si vincere ergo poscis, et hostiam
Intaminatam te superum patri
CHRISTOque in excelsis habenti
Sistere; fac speciale numen
Propensum apisci vota per et preces
Possis amicas. Cui DEUS hic favet,
De vita ad aeternam meretur
Absque timore meare vitam.
ODE XVIII.
CLANDESTINUS uti noctu se fur celer infert
Patris familias aedibus,
Surreptum quicquid spolio patet atque rapinae,
Inter quietem altam Larum:
Sic improvisus, qua vix sperabitur hora,
Subitoque momento ingruet
Filius ille hominis caeli de sede superna.
Diiudicatum mortuis
Ac pariter vivis aequissima iura. Cavete
Ergo, cavete, ne dies
Illa ruentis heri vos opprimat insperato,
Ceu laqueus obrutas aves
Implicat, et captis adfert incommoda vitae.
Vigilate, vigilate adfatim
Mortales. nescitis enim, quo tempore iudex
Venturus est in nubibus.
Crapula et ebrietas absit. nox sobria mentem
Excipiat, et mens sobria
Noctem. Quis Baccho sensus deperditus omnes
Se praestet alacrem? quis mero
Ac somno manifesta inter peccata sepultus
Sollerter excubias agat?
Heu miseros! Sic pol vivendum quottidianis [Reg: cottidianis] ,
Memores ut adsiduo DEI
Simus, et in vetitum niti fugiamus. at isti,
Gens prava, susque deque habent
Omnia, quae CHRISTUS, quae legatique patresque
Monuere, quaeque hodie monent
Praecones Euangelii, legisque IEHOVAE.
Non sic abibit. nam DEUS
Temni terrigenis irriderive recusat.
At tu profane, quisquis es,
Supplicium dabis, aeternasque merebere poenas
Perenni in ignium rogo.
En has Tartarei merito Cacodaemones horrent;
Et tu cadaver nil times?
ODE XIX.
MORI memento PAULE. novissimi
Dies modo instat temporis. hora adest,
Qua vita linquenda est et uxor,
Pignera cara, bonique amici.
Dispone res, dum vivis, et ordina
Quod ordinandum. Qualiacumque sint
Testata seu legata, nullam
Litigio pariant forensi
Occasionem. Cetera crede te
Totum IEHOVAE, crimina qui tua
Cruore CHRISTI fuso abunde
In rigidae crucis expiavit
Livente furca. Quod superest, roga,
Ne deseraris Flaminis a sacri
Virtute, cum mentem malignus
Spiritus exagitare tentat
Iam destitutam robore virium:
Sed firmiores pectore sentias
Nervos, Paracleti beato
Munere, iustificisque signis.
Sic, unde primam sumpsit originem,
Auriga cordis dia anima in polum
Remigret optatum. Libenter
Ergo age PAULE mori memento.
ODE XX.
IUSTI provida mens viri,
Qui se cumque tulit casus acerbior,
Uni credere se DEO
Rem credit reputans esse potissimam.
Nae qui sic animatus est,
Haud frustra Domini robore nititur;
Ut quem speret opis fore
Promptumque auxilii, quando necessitas
Urget. Me facere hoc idem
Iampridem pietas edocuit decens,
Non exercitio sine
Multo. propterea si veniant mala
Exanclanda, libens fero
CHRISTI discipulus; cuius onus leve est,
Nec non dulce iugum. Levat
Ultro ille impositae pondera sarcinae, et
Latu difficilem crucem.
Morbi, quo teneor, si violentior
Me vis abripiat senem,
Incestetque domum funere mors; meam
Commendo tibi coniugem
Orbam vate. meam Dux bone coniugem
Commendo tibi ter quater.
Lugenti viduae tu facies bene,
Desertaeque domo bonus
Adsertor venies; nam potes. atque ego
De te genteque de tua
Sic dudum videor promeritus, manus
Large munificas uti
Sponte extendere ames, dimidium ad meae
Conservandum animae, et super
Si proles aliqua est, quae referat patrem.
Hoc ipsum ut facias rogo.
Sic, Dux magne, tuos IOVA superstites
Annos; sic subolem marem
Sceptris incolumem sufficiat tuis.
ODE XXI.
NUNC poscimus SPIRAMEN entheum prece
Ante omnia orthodoxam et augustam fidem;
Qua rite freti agonis ultimi ad metam,
Caelum petamus debitum,
Pertaesi exilii huius.
O dia lux, splendore nos tuo bea,
Deceque CHRISTUM noscere et recte et probe:
Ut sic in illo, qui piis salus vera est,
Veramque nos in patriam
Ducit, permaneamus.
Dulcis Amor, o nobis favorem almum annue;
Fac amoris ignem sentiamus mutuum,
Alios ut alii amemus invicem ex corde.
Sensuque coalescamus in
Uno, paceque in una.
O summe consolator in periculis,
Fac nec probra metuamus ulla, nec necem;
Neu territi despondeamus hanc mentem,
Quando hostis incusaverit
Vitam nequiter actam.
ODE XXII.
FATI imminentis nemo licet potens
Retardat alas. hora suprema adest.
Morti propinquus sum, vel ipsa
Mors potius mihi. Vos saluto
Extremum, amici. Si quid omiserim
Antehac agendum, non opus est agam
Iam nunc. Olympus cura nobis,
IOVAque et aetherii Quirites,
Quorum aggregari gestio coetibus.
Caeleste regnum et iustitiam DEI
Quaesivit exoptans subinde
Mens mea, nectareosque pridem
Salutis aeternae haec anima imbibit
Anhela fontes. Spiritus et sacer
Confirmat, heredes beatae
Legitimos fore et esse vitae,
Quicumque CHRISTO morigeri sient
ET obsequentes. Uxor have et vale,
Nimis nec ob me macerare.
Tu quove progenies parentis
Seu nata iam, seu postuma, have et vale.
Valete vates, optima pectora,
Qui IOVAM amatis, filiumque
Nobilibus celebratis hymnis.
Haec lingua et haec vox me modo deficit,
Canora quondam, nunc tenuissimo
Strepens susurro. sed melodis
Iunctior Angelicae catervae
Fortescet, ac se vincier abnuet
Cantore ab ullo, cum modulabitur
Paeana dium, terque sanctum
Hymnifero canet ore IOVAM.
ODE XXIII.
SERVATOR o mortalium,
Natura cui permitis est;
Benignitatis rivulos
Clementer in me dirige.
Ocelle patris enthei,
Ah intuere vultibus
Pacatioris luminis
Labem merorum criminum.
Per quinque CHRISTE vulnera
Tui sacrati corporis,
Mihi remitte debita,
Mihi omne condona scelus.
Tuam per indignam necem
Tuique guttas sanguinis
Mihi fac adsistas, opem
Agone dans in ultimo.
Ah passionis ob tuae
Acerbam amaritudinem
Tollas amorem noxium,
Tollas dolorem morbidum.
Tandemque post huiusmodi
Vitae miserrimum statum,
Meum receptes spiritum
Perennis aevi compotem.
ODE XXIV.
AURIGA vitae dulcis anhelitus,
Compagis hospes carneae et osseae,
Motorque venae, totiusque
Diditor o animae per artus;
Ergo relinques hospitium vetus,
Et demigrabis iam, per inania
Evectus in caelum, Tonantis
Aurea tecta, sacrasque sedes?
Illuc revertendum est, ubi te manent
Manes piorum, atque umbra fidelium
Permulta, vitae debitorum
Perpetuae innumeros in annos.
I proinde felix. Spem posui in DEO
CHRISTOque semper, riteque credidi
Credenda menti Christianae,
Non alienus ab institutis
Fide probatae. Si iuvenilibus
Errore caeco, si qua senilibus
Commissa in annis scrupulosam
Promeruere Tonantis iram,
Haec paenitendo (nam piguit mali)
Cuncta expiavi, meque regi sacro
Flatu peposci [Reg: poposci] , gratiamque
Tum prece tum lacrima impetravit.
Mortale sexus quottidie [Reg: cottidie] inscii
Peccamus. hinc est, quod petimus reis
Clementer ignosci, necati
Ob meritum speciale CHRISTI.
Quapropter hunc o mi DEUS halitum,
Tuopte quondam flamine corpori
Scienter infusum, receptes
Sponte tua rogo, collocesque
Quiete in alma caelitis atrii,
Felice portatum Aligeri manu.
Quippe inter Electos datum iri
Spero locum mihi. Quos enim ipse
Praenosse amaris, hos etiam sciens
Praedestinaris. quosque adeo sciens
Praedestinaris, hos vocaris.
Quosque vocaris, et hos eosdem
Per gratiam ultro iustificaveris.
Quos gratia ultro iustificaveris,
Hos omne in aevum gloriosos
Reddideris. Ego fretus ergo
Fiducia ista laetus obiverim
Mortem, solutus mole gravissima.
Tu perge caelestes in oras
Spiritus ire volens lubensque.
ODE XXV.
ECCE, caelestum Genii domorum,
Corporis compage Anima exsoluta
Per viam angustam penetrans et arctam
Advolat istuc,
Lota sed CHRISTI roseo cruore.
Vos ei monstrate locum quietum,
Sive qua vernans Paradisus alma
Floribus halat,
Sive qua felix sinus Abrahami
Sedem in aeternam recipit fideles,
Sive qua sanctis loca praeparavit
Ipse redemptor.
Porta iam reclusa patet, patetque
Prosper ingressus. sociam receptant
Angeli, ducuntque ad amoena diae
Gaudia lucis.
Agnus heic [Reg: hic] mactatus ovans triumphat.
Arbor heic [Reg: hic] vitae, nitidique fructus.
Fontis heic [Reg: hic] vivi scatebra, adfluenti
Purima rivo.
Dulce conspectus tot amoenitatum.
Quae nec humanis oculis, nec auri
Cognitae fando, neque in ullius cor
Denique lapsae.
Debitum non est meritumve, homillis
Quae datur merces. merus hic datoris
Est favor. donat mera gratuitam
Gratia vitam.
Procide, et supplex venerare IOVAM
Prole cum Flatuque, Anima, imperantem
Atque regnantem sine fine, in aevi
Saecla perennis.