INCIDIT hoc anno tuus en natalis in ipsam
Sollemnium diem precum,
Quas solet in medio
Hebdomadis celebrare semel, per singula fluxi
Primordia anni mensium,
Ritus et ordo bonus,
In regione Palatinorum infraque supraque
Pie institutus a piis
Utilibusque viris;
Quos tu, quos proceres, quos tota Ecclesia sancta
Veneratur, ac merito colit,
Utpote firma DEI
Fulcra domus, et salvifici praeconia verbi
Vere orthodoxis patribus
Integritate pares.
Quare age dux FRIDERICE, boni tutamen et aequi,
Avi ipse par et patrui
Mente, fide, meritis;
Supplicibus nobiscum adeas pia numina votis,
Quae trinitate mystica
Iuncta DEUM faciunt
Unum simpliciter, non tres; licet ipsa seorsum
Distincta personis tribus,
Non sine consilio
Se manifestarint humanae prodita genti:
Nobiscum et imo concipe
Corde animoque preces.
Nam certe sic es teneris eductus ab annis,
Ut non nisi et bonus et probus,
Et pietatis amans
Esse, DEIque timens, fueris edoctus abunde.
Ergo hoc in aevi tramite
Pergere perge viam.
Sic tibi natalem Mars octogesimus ornet;
Sic filium ac nepotium
Innumeram subolem
Per geminam videas seriem, maturrimus aevi.
Ne dignus es, quem longior
Vitaque luxque beet.
OMNIPOTENS, aeterne DEUS, pater unice CHRISTI
Datorque sancti spiritus,
Multiplicisque boni;
Perpetuas agimus tibi grates ob benefacta,
Cumulare queis nos largiter
Suetus es, unguiculis
A teneris, usque in praesens, hodiernaque lucis.
Rogamus et dehinc tuae
Plurima continues
In nos dona manus, auctore iterata sequestro,
Quem cura nostri perpetim
Tangit, et adsiduo
Pro nobis facilem sese exhibet obsecratu.
Tu sanitatem corpori,
Sensibus incolumes
Das vires, roburque animis, solidamque lacertis
Vim. Tu laborum ut praegrave
Ferre queamus opus,
Efficis, auxilium in cunctis optabile praebens.
Tu victum, amictum sufficis,
Tu Cererem et Bromium
Ubere proventu cupidis mortalibus auges.
Tuum est, quieto in otio
Pace quod heic fruimur,
Tranquillumque metus expertes degimus aevum.
Tuum est, quod hostis nos timet;
Quod procul arma, procul
Atra lues, procul aegra fames, et mortis imago.
Te dante, Principes vigent,
Legitimeque regunt
Subiectos, te dante, viget res publica, et apte
Partes cohaerent mutuae:
Ordine quaeque suo
Stant firme, clavoque coagmentata trabali,
Structura ceu compactilis,
Silvaque roboreis
Ponderibus condensa, Notis obsistere et Euris
Adsueta. Praecipue tui
Muneris est, quod honos,
Gloria, lausque tuae DEUS inclute maiestatis,
Sceptrique dignitas tui
Nos penes in pretio est;
Quodque Evangelium pure clareque docetur,
Inane fermenti, et nothi
Quisquiliarum aceris.
Euge pater, pater euge, tuis nos respice porro
Clementer oculis, ac pari
Lumine munificus
Annue Christiadis, tot crudelissima passis
Saeva Tyrannum iniuria,
Quam sine fine (nefas)
Acriter exercent, caelum expugnare minaces,
Titanes ut, Gigantes ut
Nequiter olim animis
Aggressi rabidis. Compesce age IOVA furentes,
CHRISTIque vindica tui
Fortiter imperium.
Tempus enim praesto est, ut strati funditus hostes
Scabella sint eius pedum,
Lingere humum dociles.
Eximium contra pietate ducem FRIDERICUM
Ad altiora extollito
Culmina, eumque velut
Pupillam defende oculi: quin omnibus aucta
Donis, et o longum vege
Nestoris in senium.
Haec est summa precis. Tu confer plura petitis
DEUS, inque rem quicquid fiet
Corporis atque animae.
Solus enim scis quid prosit, scis une quid obsit.
Fiduciam in te qui locat,
Numquam is homo pudefit.
TOSSANE magni praeco DEI, polos
Gyrantis ambos, quis tua Principum
Non verba miretur perenni
Nectare, sidereique roris
Perfusa mulso? Pectora tu tenes
Et ora, tamquam fixo adamantinae
Constricta complexu catenae;
Herculeique modo lacerti
Sic vincta adurges viribus integris,
Ut fortiori cedere gestiant
Quam tergiversari, retroque
Ferre pedem renuente passu.
Aurem o beatam, quae sibi combibit
Divina dicta, et sancta voluminum
Oracla sacrorum, IEHOVAE
Plena, salutifer aeque vitae!
Me pone, me pone in numero agminis
Eiusque coetus, aure avidissima
Te concionantem [Reg: contionantem] audientis,
Et tua labra inhiantis ultro.
Dicent profecto, nec temere auguror,
Dicent nepotes, gensque nepotium
Prudenter: HAIDELBERGA felix
Terque quaterque, sibi magistrum
Adepta talem, sospite quo fuit
Et ipsa sospes; quoque precante, quo
Flectente caelum, numinisque
Flammivomam cohibente bilem,
Vitavit atrox supplicium accola
Nicri atque Rheni! Vox tua fortior
TOSSANE clangentes ad arma
Nempe tubas tonitrusque vincit.
PAEANA latum dicite, dicite
Paeana CHRISTO. victor is inferum
Letique noxaeque et Satanis,
In superas revocatus auras,
Captivitatem, duxit Averna apud
Captivam, et atris vincula nexuit
Poenae ministris, carcerisque
Vim penitam sibi subiugavit,
Duris catenis aspera vinciens
Portenta Dirarum, atque Erebi manus;
Ac quicquid in nos criminumque
Et scelerum fuit aggregatum,
Per lapsum Adami, principis illius
Mortalium; unus qui scelus omnibus
Originali peste peccans
Nequiter adfricuit, necisque et
Tristis gehennae sorte miserrima
Fecit potitos. Aetherio patri
Ut morat iram acremque bilem
Culpa hominis, nece punienda
Poenisque ad Orcum perpetuis; ita
Mentem paternam commiseratio
Nostri vicissim (nam benignus
Est) tetigit, proprium ex amore
Ut destinarit mittere filium
Certae saluti: qui subiens crucem
Mortemque pro nobis misellis
Pertulit, horribilesque patris
Placavit iras. Quo merito unicam
Cum caedis insons se dedit hostiam
Crudele mactandum instar agni,
Ecce reconciliata nobis
Est dia rursus gratia. nam DEO
Arrha sequestra se medius tulit,
Et gentis humanae reatum
Diluit immerito cruore,
Rite expiato crimine noxium,
Simulque mortis chirographo cruci
Fixo. redemptor sic homillos
Suppliciis dedit exsolutos.
Hoc o fideles noscite, gratias
Referre prompti (qua pote) vindici
Rerum potenti; qui superno
In solio sedet elevatus
Dextram ad IEHOVAE, mox reditum parans
Saeclis peractis, cernat ut aequior
Vivisque defunctusque iura,
Horrificante tuba excitatis.
Sententiam audis irrevocabilem
Pronuntiari [Reg: Pronuntiari] , seu bona seu mala
Patraris. En stricte ministris
Cura suis data separandi
Oves ab hircis. Regna manent bonos
Caelesti in aula perpete gaudio;
Malos sed aeternum per ignem
In Styge carnificina durans.
NULLUS in caelo locus impiorum
Coetui est; nullus gradus inquinato
Sordibus taetris, scelerumque foeda
Mole gravato.
Labis immunes, vacuosque noxae
Aula supremi recipit IEHOVAE:
Perseverantes in iniquitatis
Calle repellit.
I procul polluta cohors. Facesse,
Si quis in coeno lutulentus haeres
In suis morem. Procul ite moechi,
Ite cinaedi.
Tuque olens putres apage ebriose
Crapulas. Sanctum canibus petulcis
Non dari fas est, neque margaritas
Porgere porcis.
Panis hic, CHRISTI caro et esca vitae est:
Hoc merum, CHRISTI cruor et salutis
Nectar est. Mensam et calicem profanum
Daemoniorum
Cum sacra mensa Dominique sacro
Poculo miscere, nefas putandum.
Quisquis indigne Cererem hancce diam,
Huncce Lyaeum
Sumpserit dium; comedens bibensque
Is dabit poenas, ob herile corpus
Sanguinemque haustum, Nemesi reus dis-
Criminis actus.
QUID nostra vita est, quam trahimus, nisi
Quaedam umbra vitae; qua, superum in plagas
Post fata subvecti, potiri
Iugiter in meliore lucis
Speramus usu? Non genus ethnicum,
Sophique prisci, nec ratio docet
Humana, quid post hanc futurum
Sit seriem, speciemque mundi:
Sed Christianum dogma perennibus
(Hac morte cursim perdomita) bonis
Fulgente donandos in aethra
Adserit esse dehinc perenne
CHRISTO fideles. Ille necem tulit
Insons, nocentes a nece debita
Ut exsolutos sponte vitae
Redderet, emeritoque caelo.
Ille expiatis sanguine criminum
Letaliorum sordibus, obliti
Queis olim eramus protoplasti
Progenies vitiosa ADAMI;
Candentiores Sithonia nive
Puroque lactis flumine redditos
Reapse placato bonaque
Pace reconciliare patri
Molitus est, et verus homo et DEUS
Verus. Misellos nos ita homunculos
Cruore fuso quis redemptos
Ex Stygi manicis Satanis
Vinclisque et arctis compedibus neget?
Haec ipse tecum dum memori CRATO
Gemens volutas cogitasque
Pectore, et in superas Olympi
Ab hisce terris corda levas domos,
Quas corporali, qua lubet, incolit
Servator indutu, IEHOVAE
Proximus, armisonaeque dextrae:
Artus resolvi et membra senilia
Non expetiscas? Tendimus ad poli
Convexa mortales, sed ante
Principium genitale rerum
Quos legit alii consilium DEI,
Sibi in beati concilio chori
Reges sacerdotesque castos
Omnibus ex tribubus futuros.
Illic coruscas Solis et orbitas
Videre, et auro templa nitentia
Licebit, ipsiusque CHRISTI
Splendidiora per omne vulta [Reg: vultus] .
>ODE VII.
OBTEMPERANDUM est optimis hortatibus
Fidorum amicum. non enim sine numine
Praesente caelestum iuberis quidpiam
Praestare, quod bono uspiam
Ecclesiaeve sit reive publicae.
Auctoritatem quippe conciliat viro
Vis superiorum, et praevalens pollentia;
Graduumque sunt discrimina
Servanda. Doctorem Theologiae sacrae
Reapse te claravit eruditio
Praesignis illa, qua viros celeberrimos
Vere aemulatus exprimis,
Olevianum nempe et Ursinum integri
Exemplar oris, Sonium et Kimedoncium;
Queis surrogatus strenue in Sapientiae
PAREE tu collegio
Formas iuventam. Disputante te palam
Cunctis, quis est, qui non tuarum comprobet
Conclusionum vincula argumentaque,
Thesesque depromptas DEI ex
Verbo, patrumque antiquiorum paginis;
Quae norma fidei, quae salutis regula
Cluent, amussis veritatis unicae,
Vitaeque apiscundae scopus?
En, ut disertus explicas, qualis fiet
Persona CHRISTI, sive vera hypostasis,
Duplexque naturae potestas! Quid sua
Nece promeruerit perditis.
Super astra caeli quid sibi adscensus [Reg: ascensus] velit.
Et ad parentis dexteram consessio:
Praedestinatioque quid fidelium.
Fidesque sanctorum velit.
Constansque perduratio usque ad terminum.
Quod efficax sit per ministerii modum
Sacer ille Flatus. Quae sacramentum utilis
Et congruens doctrina sit.
Quid sentiendum de lavacro infantium,
Diaque cena, corporisque et sanguinis
Communione; pane quae fracto pios
Et calice sacrato iugat
In corpus unum. Plura tradis talia,
Solidoque veri fretus heic [Reg: hic] fundamine,
Opinionum monstra confutas simul,
Vias et errorum indicas.
O ter beatos, queis [Reg: quibus] datum est hoc saeculo
Nasci, imbuique luce notitiae DEI!
Nullo pol usquam claruerunt tempore
Sacrae nitidius litterae.
ODE VIII.
QUOD liberasti me febre torrida,
Et percupitae rursum Here compotem
Me reddidisti sanitatis;
Ex animo tibi luculentas
Persolvo grates. Hei mihi, quam tuli
Magnos calores! Totam adeo faces
In corpus immisisse cunctas
Sum ratus igne perustus Aetnam.
Prostrata plane vis mihi virium
Iacebat omnis: membraque mutuo
Divulsa, et artus semifracti
Cum genibus iuvenile robur
Vigoris omnino exuerant. Caput
Delirio aegrum vix poterat sui
Recte recordari, quid esset:
Usque adeo varius cerebrum
Turbavit ardor, tristeque tristium
Phantasma rerum pectora perculit.
Opem medentis rite praesens
Auxilio tua dextra iuvit.
Quippe absque te sit, pharmaca nil valent,
Nil sucus [Reg: sucus] herbae, nil manus artifex.
Tu solus adfers congruentem
Corporis atque animae medelam.
Tu solus atris ducis ab inferis
Vita carentes. Tu facis, ut dehinc
Corpus valetudo revisat
Debile, et incolumi fruatur
Salute pectus. Tute animum veges
Virtute dia, reddis et in dies
Plus plusque sic corroboratum,
Numinis ille tui ut paratas
Vires abunde sentiat. Effice
Porro, paterna praedite gratia
DEUS, sit haec ut firmitudo
Et propria et stabilis per aevum.
ODE IX.
TEMPERA demum, DEUS alme, demum
Tempera quaeso pluvium liquorem,
Qui dies noctesque ruit profusus
Creber ab alto.
Quid tibi fruges aliosque fructus,
Quid tibi rem perditio est lacchi?
Terra suspirat, polus ingemiscit,
Triste flet aer,
Cuncta deplangunt elementa mundi.
Alites piscesque serenitatem,
Bestiae Soles, hominesque sudum
Largiter optant.
Tu quidem iuste meritoque punis
Nos, ob errores scelerumque naevos,
Queis [Reg: Quibus] lacessitam tua provocamus
Semper ad iram
Vulta [Reg: Vultus] , nec dirae fugimus periclum
Cladis. in tantum iuvat impiatos
Daemoni indulgere malo, DEIque
Laedere numen.
Attamen rursum bonus atque clemens
Supplici concede preci piorum,
Et gravem culpam et mala deprecantum
Crimina noxae.
Candicans sublime suos nitores
Exserat, purum manifestet aether
Cynthium, et claro sibi purpurascat
Aura sereno.
Dum loquor, densi fugiunt vapores,
Nubium passim nigra dissipantur,
Gutta substillo minuit, reditque
Lucis imago.
ODE X.
SUMMO IEHOVAE sacra mea est lyra.
Summi IEHOVAE dum cano filium,
Instincta sancti mens calore
Numinis, alta volat per astra.
Vertumnus haud me pectore lubrico,
Pellace nec me voce Glycyrrhoae
Sub triste Sirenes barathrum
Abripient male pertinacem.
Cuicumque curae est dia animae salus,
Obturet aures atque oculos dolis:
Scyllae caninae monstra vitet
Providus, et dubiam Charybdim.
Lucerna vestrae splendida lampadis
Flammam corusca de face crinum
Paeanis accendisse callens
Sideribus radiantiorem;
Caecutientes, Cimmerium genus,
Cocytiae de fauce voraginis
Dimovit, errorique monstrat
Caeliferos humeros Atlantis.
Speres abyssos irremeabiles
GULARTE, si quem trux gula gurgitum
Absorpsit; amfractusve in imam
Praecipitant Styga tortuosi.
CHRISTUS reducit solus ab inferis
Quos vult, et alte cum superis locat:
Selegit idem agmen piorum
Primigeni chaos ante mundi.
Idem tenebris irradians tuis,
Caliginosae nubilae dispulit
Mentis, serenatumque luce
Ferre dedit super astra pectus.
Chordis sonor is hinc tua barbitos,
Praelustris Orphei pectine clarior,
Grates inoblitas avebit
Pro meritis cecinisse CHRISTO.
O regnet, o lucem ulterius polo
Illustriorem porrigat in solum,
Tenebricosa sorde mersum,
CHRISTUS imago patris coruscans:
Quam claritatem tristis opacitas,
Quantumque divini aetheris hauriet!
Scintilla de CHRISTO vel una
Tartara fulgidiora reddit.
ODE XI.
QUOD valemus, et salubris
Munere aurae vescimur,
O DEUS, tuum esse donum
Ecquis haud intelligit?
Omnium auctor es bonorum.
Quidquid in terra boni est,
Ex tuae benignitatis
Fonte manat perpeti.
Ah, quot occidere, et atras
Ditis intrarunt domus,
Medietatem nondum adepti
Transilem aetatis meae,
Vixque partem quartam! at ipse
Salvus et sanus poli
Caerula adspecto, facesque
Nocte miror igneas.
Iam peregit semisaeclum
Vita; iamque et hunc diem
Me facis natalem, amico
Sidere ortum, cernere.
Gratias de quo decentes
Convenit tibi intimo
Corde agi, simul rogando,
Ut dehinc porro meum
Prosperes cursum, pedesque
Ambo prorso limite
Ductites ad iusta metae
Rectioris pegmata:
Donec exsolutus hisce
Spiritus membris, eo
Unde erat profectus olim.
Haud redire restitet.
Longitudo, curtaque aevi
Pendet abs te uno colus.
Si voles, vivent homilli
Vicies quinas nives.
ODE XII.
IN sanctitate et iustitia DEI,
Veraque CHRISTI cognitione, dum
Se tempus offert gratuitum,
Vivere debuerant homilli,
Fidem tenentes spemque reciprocam,
Et caritatis vincula mutuae:
Sed (proh pudorem) quam proterve
Degeneres pia negligenter
DEO exsequuntur munia debita!
Plane refrixit perdita caritas,
Spes languefacta aret; fidesque
Concidit, herba velut resecta
Pratis in udis falce. Nefas amant
Pravosque mores, sacraque polluunt.
Spernunt vocantis dicta CHRISTI,
Flamine seque patris sacrato
Regi recusant. usque adeo nocens
Satan in illorum imperat effero
Regnatque corde, et pravitatem
Continuat scelerum nefandam.
Convertere o gens impia, deserens
Vias iniquas. Edere vos decet
Fructus probata mente dignos.
Absque sit hoc, equidem securis
Admota radici est (viden?) arborum.
Quippe omnis arbor, nescia fructuum
Arbor bonorum, excisa ferro
Stirpitus, inicietur [Reg: inicietur] igni.
En ventilabrum verritor in manu
Tenet. profecto restibilem aream
Sollerter expurgabit, atque in-
Cerniculo bene perpolita
Frumenta laetum ponet in horreum:
Exinde pestes et paleas leves
Flammis inexstinctis cremabit.
Sensibus haec reputate vestris.
ODE XIII.
ILLE quam facit bene,
SEBASTIANE, sacra cui canuntur
Tinniente carmina
Sonore; sive nablio lyrave,
Seu decemplici fide
Amet perenne suscitare IOVAM
Unicumque filium,
Ad haurienda dexteris utrinque
Enthea auribus mele,
Honore, laude, gloriaque plena:
Spiritus quibus sacer
Furoris adflat impetum beatum,
In diesque pectora
Alacriore et acriore multo
Pulsat incitabulo.
In alta tendere astra, caelitumque
Ingredi sacraria, et
Adire mente puriore CHRISTUM,
Ad propinqua dexterae
Patris sedentem, et obsecratione
Perditos homunculos
Iuvantem, ut ipse perlibenter in se
Tale sub data fide
Onus recepit. O flagrans amator
Barbiti Sioniae,
DEUM canentis illiusque laudes;
Sponte pergito dehinc
Movere plectra, sicut ante coepsti.
Namque te pater quoque
Monetque et urget, des ut absolutum
Hoc pium bonumque opus.
Profana perperam exarent profani,
Deditique fabulis
Novum inde nomen aucupentur. at mens
Destinata seriis
Sacros frequentet eleganter hymnos.
ODE XIV.
IEHOVA, num fas sit mihi somnium
Narrare verum, luminibus quod his
Vidisse me nosti? manuque
Testor ego hac, ita visionem
Habere, ut aio. Stabat in arduum
Protenta caelo scala valentior:
Gradus videri latiores.
Aligerum chorus Angelorum
Descendere unus post alium, simul
Quadrata secum saxa rotundaque,
Polita fabre, baiulantum
Verticibus, scapulis, utraque
Manu. Repostum queis [Reg: quibus] onus est humi.
Hi rursus altum scandere. Nec mora,
Percontor, ad quodnam struendum
AedificI lapides forent hi
Opus parati? Vox HIERUSALEM
Novam inchoari rettulit [(reading uncertain: print faded)] . Ilico
Conversus in gyrum ad sinistram
Conspicor exorientia apte
Fundamine imo surgere moenia.
Structura feruet mirificis modis.
Tunc me unus adscensurus [Reg: ascensurus] illic
Ex Geniis per eandem amice
Scalam sequi se iussit in editi
Praerupta montis, proxima dextera.
Iam iamque casabundum ibidem
Praecipiti scopulum ruina
Ingentem et amplum, non hominum manu
Fronti revulsum, cernere contigit.
Iuxtim nivali stare veste
Angelus, ac digito minaci
Interminari, ne caderet silex.
Exhorrui intra me, et steterunt comae.
Fragore quanto decidisset,
Ni iuvenis digito abnuisset!
Haec inter expergiscor, et alitum
Dias figuras mente recolligo.
Divinus instinctus, IEHOVA,
Sub requie mihi tale visum
Ostendit ultro. quando age de tuo
Mutes Olympo Rex SOLYMEN novam.
Sponsae paratam more pulchrae,
Grande decus socio marito?
Haec nempe dicenda est habitaculum
DEI inter homines, qui populus tuus
Cluent; DEUSque es tute eorum.
Ex oculis lacrimas dolentum
Tersurus omnes, ne siet amplius
Mors ulla, neu quis luctus acerbior,
Ut nec quiritatus, nec ulla
Taedia solliciti laboris.
ODE XV.
Strophe.
VIVON an extra me ipsum
Raptus agor? Sancte FLATUS,
Quas partes mundi
Colo? quae loca mutatus frequento?
Laetos cernere
Videor CHRISTI vultus,
Divino scintillantes
Fulgetro. proximum
Me dextra tangit,
Divis immistum, et
Palmeam tendentem
Manu virgam. an nova istac
Urbs Solyme est, et
Gemmis nitens et auro?
Antistrophe.
Ecce beatam lucem!
Ecce bonum sempiternum!
Vos, turba electa,
Celebrate IEHOVAM, eiusque natum
Aequalem patri,
Deitatis splendorem.
Virtus alma et maiestas
Passim cernenda adest.
Quantum decoris
Illustri in Sole!
Quam venusta es Luna!
Quam multo clara honore
Sidera fulgent!
Quam pulchra quaeque in orbe!
Epodos.
O quae perennis esca
Tam sanctas mentes pascit!
Praesto gratia et amor,
Praesto ver novum,
Praesto est fons perpes vitae.
Heic [Reg: Hic] Patriarchae cum Prophetis:
Heic [Reg: Hic] David,
Rex David, ille vates,
Cantans sonans adhuc aeternum DEUM.
O mel et dulce nectar!
O fortunatam sedem!
Haec voluptas, haec quies,
Haec meta, hic scopus
Nos hinc attrahunt recta in Paradisum.
ODE XVI.
QUID prodest homini immensas BOISSARDE lucrari
Totius orbis opes,
Intereaque animae iacturam nobilioris
Particulae facere?
Corpus mortale est, anima immortalis. Ubi quis
Hanc semel exitio
Incautus dederit, non illam divitis auri
Copia, non solidum
Argenti redimet pondus, nec lucida gemma,
Nec quod ab orbe novo
Advehitur mercis. Regum rex indigitetur [Reg: indigetetur]
Stultus, et arbitrio
Componat proprio imperitans per fasque nefasque
Quae velit aut iubeat:
Innocuos iugulet, Stygiasque releget ad oras
Barbara mancipia
Afrorum Indorumque suis pereuntia terris:
Non tamen hunc Phalarim
Turpis avarities, et amor sceleratur habendi
Eximet a Nemesis
Ultricis manibus. Moriere tyranne, tuamque
Non polus excipiet
Singultantem animam, sed Tartara. quisquis enim vim,
Multiplicesque neces
Et caedes stragesque nocens exercuit, ille
Concilio a superum
Exulat, infernis damnatus sedibus Orci.
Crediderim pol ego;
Vix eleemosynae, vix purgatorius ignis,
Missaque cum preculis [Reg: pergulis] ,
Tureve, lustralisve frequente adspergine [Reg: aspergine] lymphae;
Vix aliae species
Restituent superis. Caelestia, dum superamus,
Sollicitis animis
Quaerendum. nam qui solum terrestria curant,
Immemores animae,
Quo post fata abeat, scelerisne adstricta nefandi,
An rea flagitii
Nullius; heu quantum ambigitur, num destinet illos
Noxa patrata polo!
ODE XVII.
GRATIAS magnas tibi
Agam necesse est, mi DEUS, salutis
Auctor, et vitae dator;
Quod hancce, summo quam fere climacter
Pulsat herous gradu,
Videre lucem me facis beato
In solo superstitem.
Te quaeso, quaeso te, Pater benigne;
Da, quod aevi in posterum
Restat caduci, sic mihi teratur,
Ne tuis a laudibus
Quid deteratur: neve quod senectae
Additur meae, tuo
Id detrahatur tempus aptum honori.
Usque sim grate memor
Manasse de te, quicquid est boni in me:
Quicquid est in me mali,
Praevaricantis noxias Adami
Sapere culpas, et meas
Ipsius; in te qui tamen tuumque
Filium, inque spiritum
Peccare sanctum sponte non relabor.
Tute cor nosti meum,
Nostique mentem conscientiamque,
Et voluntatem tuae
Tam congruentem, quam boni tenacem,
Atque abhorrentem a malo.
Ignosce noxis; sique prava radix
Rursus heic [Reg: hic] repullulet,
Recide eamdem [Reg: eandem] : gratiaeque rivis
Irriga, bonas uti
Protrudat ultro germinum medullas.
Ceterum hoc a corpore
Averte morbos, et febrim, et dolorem
Exsecrandae arthritidis,
Luemque diram. Mens vigens sit usque
Sana sano in corpore.
Opes et aurum si mihi negasti,
Sanitatem ne nega.
Haec pluris esto quam de opes et aurum.
ODE XVIII.
QUO, quo tyrannorum usque malignitas
Crudelis, et trux ista hominum in genus
Immanitas se promovebit,
O Here summe, potens minorum
In orbe herorum? Quam furor hic diu
Durabit, et tam grandis atrocitas
Impune mensuram modumque,
Fas violans ita dium et humanum,
Excedet? Ah quid nos toties iuvat
Clamasse? quid toto vota, tot et preces
Fudisse? quid sanctum tribunal
Et gemitis et lacrimis replesse;
Si tu Gigantas non cohibes manu
Potentiori? Siccine nequiter
Istosce grassari furendo?
Siccine iura tuasque leges
IEHOVA temni? siccine filium
Tuum protervis calcibus impeti,
Ac (quantum in ipsis est) nec assis
Te fieri, nec herile Numen?
Atqui tenebat spes rata nos, fore ut
Compescere ires hanc petulantiam:
Multo sed ipsi elatiores
Et veniunt truculentiores.
Tigres creantur tigribus, et feris
Est in leaenis inque lupis patrum
Natura, nec mitis rapaci
Gignitur accipitri palumbus.
Retunde demum IOVA potentiam
Tot belluarum, dilaniantium
Greges inermes; vindicaque
Upilionis [Reg: Opilionis] ovile CHRISTI,
Care redemptum sanguine proprio.
An illius non sufficit hostia
Mactata, fiamus nisi ipsi
Victima caesa cruore fuso?
ODE XIX.
ADSERE o nobis DEUS
Gloriam verbi tui, et
Vim retunde immitium
Totque caedes hostium;
Qui tuum proh filium
CHRISTON [Reg: CHRISTUM] e throno suo
Dimovere tentant.
CHRISTE herorum here omnium,
Fac tuam potentiam
Strenue tandem exseras;
Et tuere haec agmina
Christiani nominis,
Te per omne ut saeculum
Laude prosequantur.
O patrone sontium,
Sancte Flatus, da tua
Plebs sit unis sensibus.
Quin et huc nobis ades
Sponte lucta in ultima.
Nosque duc ex vinculis
Mortis endo [Reg: in] vitam.
Hostium tentamina et
Coepta fac sint irrita:
Pessima illos perduit
Causa. Praecipes age
Turbine ad fossam dato,
Quam tuis fidelibus
Callide pararunt.
Sic reapse noverint,
Nempe sero, at serio;
Te DEUM nostratem adhuc
Vivere, atque adsistere
Fortiter gregi tuo,
Rite qui in te spem suam
Ac fidem locarint.
ODE XX.
BELLORUM heu moles Celtas Belgasque tot annos
Iam pressit, onerans sarcinis
Ponderibusque humeros
Et scapulas miserum; caedisque replevit acerbae
Provincias conterminas.
Praeda fuere Ubii,
Praeda Triboccum [Reg: Tribocum] agri. Damna inter talia Martis.
Damna a Palatinis plagis
Tu DEUS armipotens
Averruncasti, nos tutos passus amica
Quiete et otio frui.
Has tua dona, tua
Munera solius cognoscimus atque fatemur.
Rationem habere te precum
Ore animoque pio
Fusarum, CHRISTIque fideliter allatarum
Tuas ad aures nomine,
Quis dubitet? sed enim
Mitis et adfectu clemens pia vota paterno
Respicere ab antiquo soles;
Sanctaque concilia
Orantes ad te tendentum supplice palmas
Sermone inaudis, ac lubens
Annuis alme Pater
Tot desideriis, et suspiratibus haustis
Ex cordis intimo angulo.
Porro etiam petimus,
Ut, quoniam attiguis populis contage maligna
Crudele virus imminet,
Finitimos in agros
Et pagos villasque et in oppida serpere suetum;
Digneris hoc avertere
Virus, et hancce luem
Urbibus a nostri Ducis, et tua sacra, et asyla, et
Fidem orthodoxam serio,
Instar avi et patrui,
Propagantis, et adversus molimina Cacum
Defensitantis acriter.
Praecipue incolumis
Salvaque sit, sedes Ducis, Haidelberga precamur,
Ubi aula, ubi est Academia,
Flosque bonorum hominum,
Totque animae insignes in relligione decenti
Rite educatae. Saepius
Ante tibi meritas
Egimus ut grates, ita posthac semper agemus,
A mentis ingratae procul
Crimine sepositi.
Ac mores nostri sic instituentur, ut horum
Tuis nec hilum legibus
Atque magisteriis
Discrepet. Hoc ut quisque tibi valeamus ad unguem
Praestare, sancti Flaminis
Nos rege praesidio,
Omne opus in nobis operante salubre bonumque.
Hac ope carendo, nil veter
Iste homo quit facere.
ODE XXI.
QUID me futurum est? quem sequar? aut quibus
Utar ministris? quos Aborigenes [Reg: Aborigines]
Auctore fato mancipatos
In mea iura fidemque cogam?
Instinctus acri Numinis impetu
Velis equisque obnoxius urgeor,
Citis ut Argo impulsa flabris,
Aesonidae fabricata iussu.
En sponte magnum velleris aurei
Se munus offert! Collige, collige
Vires, patrum antiquata virtus,
Armisonasque recens catervas
Tubae ad canores instrue. Quod diu
Desideratum est, optime maxime
IEHOVA, nunc id comprobavit
Exitus. En nova saeculorum
Cursura, et ordo! Iam nova gignitur
Aetas, et auro gemma amat inseri:
Iam prisca LIBERTAS, et arctae
Nexus amicitiae valescit.
Iacent Tyranni. Non fluet amplius
Amnis cruentus, nec misere pios
Cremabit ignis Antichristi,
Immeritosve necabit ensis.
Idola flammis fanaque edacibus
Consumpta: ventres, pondus inutile
Terrae, perempti; Flaminesque
Sacrificique pyra rogali
Omnes ad unum pro meritis suis
Digne expiati. Bestia septiceps
Illa et decemcornis, potensque
Turris iit Babylonque pessum.
Manu IEHOVAE vindice perditos
Videmus hostes. Hoccine tum fuit,
Aquas quod Euphrates Eous
Sisteret, in medioque nostris
Transgressum amicis linqueret alveo,
Item regressum? Quas tibi gratias
Agamus hymno militari,
Armipotens DEUS ille IOVA?
Serva Dynasten, serva age filium,
Serva nepotes. nempe viam paras,
Supreme, venturis AMOENO
Regibus ex oriente Solis;
Quorum ducatus sospes ad ultimam
Terrae senectam duret, et integras
Conservet aeternumque firmet
Aureolae Pietatis aras.
Sic mente fixum est. O ter et amplius
Felice natum sidere; sabbathum
Mundi, per annos mille, quisquis
Vivet amans reverensque CHRISTI!