REGUM potestas, altaque Principum
His endo [Reg: in] terris in proprios greges
Manus, megistanumque robur,
Unde sui stabilimen, abs te
Nisi o IEHOVA, perpetuum obtinet?
Tu sceptra et enses, tu diademata,
Sellasque regales opesque,
Cum populo perobedienti,
Cuicumque visum est attribuisse amas,
Illosque terrarum indigitas [Reg: indigetas] Deos.
Vis proinde, quae forma est superni
Imperii et dominationis,
Et qualis ordo caelicolas regit
Obtemperantes; consimili modo
Tuae voluntati per omne
Consona legitimi dynastae
Iura administrent, commoda subditis:
Quibus [Reg: Queis] ore sancto PAULUS Apostolus
Erga magistratus ita esse
Corda animata monet iubetque, ut
Antiquius nil aut prius aestiment,
Quam pro salute atque incolumi statu
Summatum inoblita frequentes
Fundere mente preces ad astra.
En, quae piorum turba tibi ferat
Indesinenter vota potentia
Videsne et audis, summe caeli
Rector, et Oceani solique
Fundator imi? Pars ego supplicum
Adoro, quanta possum humiles prece;
Quaesoque, Reginam Britannam
Praecipue tueare Elisam,
Vim contra et astum et dira pericula,
Quae machinatur plurima non Satan
Modo inferorum trux tyrannus,
Verum etiam violentiores
In adstruenda caede satellites
Trucis tyranni. Da rogo salva sit,
Diuque in hoc regno superstes
Iustitia et pietate pacem
Conservet almam, Palladiae novis
Praecincta olivae termitibus comas;
Instar columbae fellis orbae,
Simplicitatis amans, itemque
Prudens, ut anguis callida. Quod palam
Si Mars atroces in dominam manus
Admoliatur, sive opertis
Insidiis inimicet urbes;
Devictus abeat semper: ut hostium
Potita numquam sit cata doctaque
Virago; cui pol nulla vidit
Natio, nulla videbit aetas
Parem, et tot amplis dotibus uberem.
Illa impetratae munera gratiae
Agnoscit, exsolvitque dignas
Ingenua tibi mente grates,
Tuumque nomen praedicat, insulis
Partae triumpho laudis ovantibus,
Propter gubernatas secundis
Te duce consiliis habenas.
Longaevum ELISA sospite, et Angliam et
Mansuetam Hibernen sic fore sospitem
Certum est. Piarum acerra quid non
Plena precum queat obtinere?
RERUM perennis auctor, omnipotens DEUS,
O ille noster et tui CHRISTI pater,
Quem confitemur esse Dominum, quem Deum
Aeternitatis compotem;
Cuius redempta turba pretiosissimo
Sumus cruore, et liberata ab hostibus
Animae, Diabolo, Morte, Noxia gravi,
Erebique duris vinculis:
Agnosco summam beneficentiam tuam;
Agnosco liberaliora munerum
Augmenta et incrementa; pro quibus [Reg: queis] maximas
Tibi agoque et habeo gratias
Mortalis, immortalitatis particeps.
Ac quia supremi es incohator ordinis
Hominum, magistratusque servator boni,
Regum Ducumque cor tenens
Tua in potestate et manu; nec non in has
Mundi senecta, o Domine clementissime,
Me iudicavit dignum et aptum et idoneum
Divina Maiestas tua,
Quem constitueres Principem populi istius,
Hereditatis iure maiorum ex manu
Ad me voluti: Spiritus quaeso tui
Dones ea me gratia,
Ut segregare calleam bonum a malo;
Sicque administrem iura priva et publica,
Ne quid per ullam iniuriam praevaricer,
Ullave peccem incuria.
Quorum adminiculis ad guberna utendum erit,
Ii sint honesti, sint pii et probi viri,
Aequi bonique vindices; nihil ad suum
Emetientes commodum,
Sed iustiorem ad normam, amussim, regulam;
Ut pondus, ut mensura, ut et numerus quadret.
Fac avita Pietas, obsecro, quam primulis
Didicisse ab annis gaudeo,
Et orthodoxa Christianorum Fides
Mecum perennet. Ceterum Prudentia,
Iustitia, Fortitudo, Temperantia,
Aliaeque virtutes mea
Regnent in aula, vitiaque omnia exsulent.
Averte porro saeva bella, mi DEUS;
Et da quietem, daque pacem, sicuti
Salomonis aevo prospero
Felix dedisti. Sit lues procul, procul
Sit dira pestis, misera sit procul fames.
Te dante vigeat optimus rerum status:
Meusque populus te colat
Ametque; sicut te colo ipse, teque amo:
Colamque semper atque amabo, donec hos
Artus movebo, donec haec membra, ultimum
Ad usque vitae anhelitum.
Me proinde firmet aura sacri Flaminis,
Gressusque custos Angelus recte regat,
Ne calle trito veritatis unicae
Lapsans aberrem devius.
Haec oro per CHRISTUM advocatum, ad dexteram
Tibi sedentem, filium carissimum;
Cuius petentum nomine haud umquam pater
Preces piorum respuis.
ORBIS monarchas, saecula quos docent
Antiqua longis ordinibus libri
Tulisse, cum sceptris quaternis;
Iunctaque regna tyrannidesque,
Statusque priscos nobilium urbium
Sumpsti disertis dicere paginis,
Praeclare REINECCI; suasque
Singula per series tributa
Sic explicasti sedulus, ut quasi
Se ipsi intuentes in speculo duces
Magnique reges Caesaresque,
Oppidaque imperii, quibusque
Cura est salutis maxima publicae,
Discant abunde, nil stabile antea
Fuisse, nil aevo esse nostro,
Nil fore temporibus futuris.
Considerate o visa veterrima,
De queis prophetis nos Daniel sacer
Instruxit olim, quidnam imago
Aurea tota caput figuret,
Argentea ipsum pectus, item manus;
Femurque ventremque aenea, tibias
Ferrata: cui stiparit imos
Creta pedes simul atque ferrum.
Dein belluarum quid quatuor velit
Adspectus horrens. Assyrium leo,
Ursusque Medum, pardus ales
Graiugenum, Latiumque regnum
Armata signat bestia cornibus
Decem; pusillum de quibus exstitit
Cornu, exsecrando verba magna
Ore vomens, superumque sanctos
Bellis lacessens: sedquod, ut auguris
Testis loquela est, interimi igneque
Debet cremari. Iamque finis
Imminet imperio Latino.
Pedes vacillant. nam fragilis nimis
Argilla ferro mista nequit probe
Conglutinari. Iam recisus
Absque manu lapis ecce crescet
Ingentem in ocrem, qui validissimus
Regnum incohabit perpetuo vigens,
Duransque in aeternos per aevum
Omne dies; ita destinatis
Agente fatis consilio DEI,
Rerum supremi: cui solium igneis
Ardet pyropis, flammeusque
Manat ab ore flagrante torrens.
Haec CHRISTIANUS, rex Daniae inclutus,
Pie institutus, secum animi vigil
Perpendat; eventusque rerum,
Lubrica quas rota Fortis urget
Agitque gyrans, credat ita arbitro
Regi IEHOVAE, nil fieri secus
Ut possit, ac fixim suopte
Iudicio prius ordinatum est.
Fremant Tyranni, frendeat hostium
Cohors, furat trux vis Cacodaemonum
Quid tum? manebunt indirempta
Sceptra tamen potiora CHRISTI
COMMODATOR alme vitae
Rerumque necessariarum,
Queis [Reg: Quibus] egemus exules [Reg: exsules] ,
Patria regnoque pulsi;
Da quaeso, famen quo miselli
Arceamus palladam:
Da gelu contra malignum
Quo nuda cohors vestiamur:
Tuta asyla da fugae.
Saevit in nos Antichristus,
Saevit Babylon, et Tyranni
Saeviunt crudeliter.
Lar ademptus et Penates,
Direptus ager vineaeque,
Villulae, atque heredia,
Ob piam professionem
Rectae fidei et veritatis.
Attamen stamus tui
Stabimusque voce CHRISTI
Freti, fore nimirum, ut alta
In poli arce centuplum
Recuperemus. Euge IOVA,
Ne desere nos, neu relinque
Deditos soli tibi.
Quicquid hoc duri atque acerbi
Stat ferre animo non iniquo.
Tu dabis constantiam
Fortitudinemque menti,
Ut propositi perseveret
Usque et usque mens tenax,
Donec in caelum aggregemur
Veram patriam, praemiorum
Gloriaeque compotes.
IMOS recessus pectoris intimi
Quamvis profundos, et penitissimas
Cordis latebrosi cavernas
Lumine qui vigilax acuto
Rimare Lynceus, o iecoris DEUS
Scrutator et renum: hunc animum vides,
Adfectus erga te sacrumque
Quo fit amore fideque cultum.
Odi profanos, quotquot ubique sunt,
Idololatras: odi hominum genus
Mendax, et infucata gypso
Dicta, vafrosque dolos, technasque
Versutiores. Execror [Reg: Exsecror] impios,
Et impiorum facta nefaria.
Detestor excordes tyrannos,
Bella tuo populo moventes
Tuoque CHRISTO, proxima dextera
Loca obtinentis. Vah! utinam in manu
Mea et potestate esset arma
Sumere, et immeritos ab armis
Iniuriosis. quibus [Reg: queis] queror opprimi
Turbam fidelem, fortibus ut decet
Ausis potenter vindicare:
Certe ego dedecori probrove
Nequaquam opinor Christiadis forem,
Verace pugnans pro studio pii
Sanctique cultus, proque salva
Religione, patrumque ritu
Antiquorum. Spe tamen erigor
Certa futurum, ut mittere vindicem
Digneris, ultoremque iniquae,
Quam perimat brevis hora, causae.
O Sol, et o tu Luna, volubiles
Gyrate cursus vel solito ocius [Reg: ocius] ,
Quo tam cruentati ruinam
Praecipitem videamus hostis
Unius, et mox alterius necem,
Itemque fatum lugubre tertii.
Contra o salutares IEHOVA
Bellipotens age prosperosque
Sortire falces. Sic tibi nominis
Sanctescat aeternum o genitor decus,
Tuumque regnum adventet; utque
Endo [Reg: In] polo tua, ita endo [Reg: in] terra
Fiat voluntas. Cetera des cibum
Substantialem, nostraque debita
Libens remittas, debitori
Quisque suo veluti remittit.
Tentationi denique ne rogo
Obnoxios nos linque, sed a malo
Tuere. nam sceptrum et potestas
Gloriaque est tua in omne saeclum.
[Note: Substantialem: vel lege, Quotidianum]
UT praeter humanum ordinem
Salamandra in igne vivit,
Flammam sua vi stinguere
Potis; ustulata sic ab
Incendiis Ecclesia
Mediis sibi vigorem
Sumit, Tyrannos enicans [Reg: enecans] .
Nihil ipsa flamma in illam,
Nil ipsa flamma in hanc potest;
Nihil ipsamet Tyrannis.
Ferro petita denique
Licet obruatur, ut quae
Exposta sit conflictibus
Pharaonis; illud ipsa
Fronte obvia elidit, velut
Solidissimo ille cornu
Excutere Rhinoceros solet
Elephantis acre robur.
Sic virgo libertatem amat
Sibi vindicare victrix.
Thoraca [Reg: Thorax] loricamque ei
Galeamque subministrat
Scutumque et arma Veritas
Gladiata, et usquequaque
IUELLIO munimine
Bene tecta. quam Latine
Primum loquentem Teutonas
Resonare deinde voces,
Diserte COLBINGER, Nicri
Docuisti amoenum ad amnem,
Grato utilique plurimis
Studio et labore (fas, te
Laudare) navato. Licet,
Licet ecce Veritati
Prodire in auras, qua libet.
Licet hostium furorem
Contemnere, et liberrimo
Pede in aream palaestra
Descendere, athletae modo;
Polyphemum ut in Gethaeum
Proles solebat Isai.
Viden ut repente fallax
Mendacium, instar noctuae
Oriente Sole ad auram
Caecutientis, aufugit?
Pariterque conicit se
Vana in pedes Calumnia?
Viden ut caput resurgens
Extollit altum Ecclesia,
Variis adhuc in antris
Dispersa? Libertasque se
Rediviva sistit, Orci
Iam mancipato vinculis
Cacodaemone, Antichriste
Parente? Plaudat gens pia,
Et ovante cantet ore
Paeana maximo Deum,
Rigida manu parato
Terra marique sternere
Validissimos tyrannos;
Ut CHRISTUS in Sponsa unica,
Et in hoc triumphet ipsa.
GLAUCAS sedentem vitifero in iugo
Te Meni ad undas, qua Lara caerulam
Effert in auras Franca turrim,
Bellaque Tartarei Satanis
Adversus invicti unigenam DEI
Gnatum canentem, non sine numinis
Caelestis adflatu sereno,
Religio pietasque vivax
Cordatiorem firmiter efficit,
Ac subministrat robora dexterae,
Mentique vim pollentiorem
Addit, ab aetheria profectam
Virtute. Quis non talia comprobet
Diviniorum texta poematum,
Causam IEHOVAE>> vindicantum
Hostis ab insidiis dolisque,
Necdum expiatis Marte cruoribus?
Atrox ab orbis transfuga conditu,
Sanctique desertor superbus
Ordinis, et socios et ipsum
Se, cum catervae totius asseclis,
Gehennae in aeternae exitium grave
Protervia atque ausu nefando
Praecipitans; hodieque secum
Plures eodem supplicii rapit
Diros tyrannos, utpote partium
CHRISTI in fideles ense et igni
Ex capitali odio furentes.
Ingens sed istos et Cacodaemonae
Victor triumphat, atque dehinc truces
Porro triumphabit, nec oris
Non gladio ancipite interemptos
Dabit tyrannos. Est etenim, vides,
In militantum purpureo agmine
Ecclesiarum, quae repugnax
Se veterana cohors, recensque
Corona tironum, intrepide gerat
Adversus insultum innumerabilem
Serpentis antiqui, illiusque
Toxica, sanguineasque caedes.
Haec cum [Reg: quum] decoro carmine concinas
HENAEE, et armis quod proprie nequis,
Audacter inculces frequenti
Infragilis calami labore:
Laurum virentem, quae tibi timpora [Reg: tempora]
Cingat, mereris, nobile praemium
Vigoris, integraeque mentis,
Perpetuaeque animositatis.
Constanter ergo perge, nec occuba
Sudore victus. Posteritas sequens
Tibi patronam veritatis
Calliopen sciat exstitisse.
ENTHEAE mentes, animaeque diae,
Ob DEI verbum misere peremptae;
Quid quiritanti cava templa caeli
Voce repletis,
Impiis CHRISTI properam ultionem
Hostibus cunctae simul imprecantes?
Sanctae [(printer); sic: Sancte] , veracis DEUS o loquelae,
Quo tuus usque
Exacerbatis pede contumaci
Sermo proculcatur humi tyrannis?
Quam diu cessas reserare iussi
Iudicis ora?
Quando erit, nostrum ultor uti cruorem
Vindices, regnique tui perennem
Adseras famam, tremor incolarum
Ultimus orbis?
O querelarum mihi temperate
Anxios aestus, gemitusque anhelos.
Interim laetae capitote cinctum
Sindonis albae,
Et sub hac paullum requiescitote,
Quae throno vicina relucet, ara.
Nondum enim impleto numero omnis aggre-
Gatio facta est.
Quippe conservos sociosque vestros
Quam brevi caedes eadem manebit:
Fratribus vestris eadem cruenta
Supplicia instant.
NOLIS ademptae tristia coniugis
Fata ADELETAE plus nimio queri,
Frontemque velatus cupresso
Immodicis proprium cor usque
Exisse curis. Non redit ex humo
Quisquam sepultus; non, licet arduis
Terram parentem rite votis
Ac precibus PITHOPOEE places,
Et te fatiges luctibus anxiis.
Severa IOVAE lex adamantino
Praescripsit aeternum manentis
Hanc graphio seriem tabellae.
Terrestre sexus, quod violaveris
Mandata, labens in vetitum nefas;
Plectare par est morte. Morte
Supplicium meritamque poenam
Dabis IEHOVAE. Pulvis es, o miser;
In pulverem ergo compare cum tua
Redibis: et vestros necesse est
Sors eadem maneat nepotes.
Hinc aegritudo pallida, et heu nocens
Obsedit artus membraque diritas,
LAMBERTE, contagisque multa
Milia, tabificaeque pestes;
Tandemque vitae discidium. Tamen
In hoc beatos rere potissimum,
Expergefactis quod supremo
Corpora viva die resurgent
Imis ab umbris. Qui bene fecerint,
Caelum occupabunt: qui male, Tartara.
Neutrius at patris, tametsi
Dissimiles, animae interibunt.
VITAE praesidium meae,
Ne me desere, neu me (rogo) deiuva,
Credentem Pater o tuis
Firme pollicitis, et fidei tuae,
Numquam fallere callidae.
Nam quem, stratus humi cernuus, invocem
Praeter te prece supplici?
Nati nempe tui nomine, se reis
Patronum miseris fore
Pacti, spemque animi non fore lubricam
Aut fluxam. Sed enim bonos
Haud es de variis eripere insolens
Turbis atque periculis.
Clementem et facilem se tuus exhibet
Semper sponte sua favor,
Erga corde humiles et studio pios.
Nemo non tibi supplicans
Voti compos abit; si modo flagitans
Haud contraria Nummi
Divino petiit. Saepe alias quidem
Mens quiddam temerarium
Inconsulta rogat; sed dare debitor
Nequaquam ipse teneberis,
Quod te poscit hians pectoris impetus.
Scis aeterne DEUS, tuis
Quid primum expediat. Da, quod opus: nega,
Quod nobis dare non opus.
In te reicio [Reg: reicio] dura molestia,
Curarumque onus omnium,
Et quaecumque nimis triste cor aggravant.
O ignosce precor Pater
Erratis, quibus in te graviter mihi
Peccatum est. memini, volens
Nolens quam merui supplicii reus
Noxam. stat resipiscere,
Vitamque in melius vertere. quod quidem
Ut praestem, haud opis est meae;
Sed, quod mitte, Sacri flaminis: haud meae
Spontis, verum operis tui:
Solius (fateor) denique gratiae,
Nec sane merui mei.
Hinc amplam cupido materiem dabis
Laudandique tui, et tuam
Aevo perpetuo munificentiam.
INTERPRETANDI quos studium tenet
Divina rerum, et scripta volumina
Auctore IOVA transferendi
In patrias aliasque linguas;
Ne nomen illi perpetuum gerent
In omne saeclum. Scilicet aetheris
Fulgebit in morem sereni
Docta cohors; solidaeque cultor
Creber nitebit iustitiae, velut
Spico relucens Erigoneius
Ardor, vel insignes ad Arcton
Circumagens Helice quadrigas.
Te squalidarum lampada noctium,
Te non verebor sidus Iberiae [Reg: Hiberiae] ,
Et Hispalensis lumen orae
Dicere, CASSIODORE REINI;
Qui Bibliorum dogmata mystica
Vatumque sancta oracula proprie
Vernacula expresti loquela,
Non aliunde petens, nisi ipso
Ex fonte lymphas ubere purimas.
Haec Hippocrene, hic Clarius latex.
Qui potat hinc, numquam sitibit.
Quin aqua talis avaro ab haustu
Depleta, fiet vena perennium
Vitae scatebrarum, ut Samaritidi
Praedixit Unctus, patriarchae
Ad puteum residens Iacobi,
Fessus viarum. Quando erit, has uti
Reges scatebras promptius appetant,
Quam tot propinatum venenis
Pestiferum calicem nefandae
Illius, ac plenae illuvie lupae,
Illustris ostro quae Babylonio
Gemmisque et aurato monili
Purpurat, ambitiosa cerni?
Obstructus at fons hic sapientibus
Mundi et peritis: novit sum rudis
Infantium aetas. Nempe iusto
Sic placitum est et erit IEHOVAE
NEMO non debet, THEODORE, caram
Et tori et vitae sociam legendo,
Funeris secum memor ultimaeque
Mominis horae,
Ante sic aevi moderare cursum,
Sic capessendas agitare habenas;
Ut, graves si laeva ferat rotanti
Fors pede casus,
Esse durandum putet, obviosque
Impetus Fati tolerandum acerbi.
Ne viatoris sumus instar, hoc in
Orbe vagantes.
Ut gelu contra pluviasque tristes
Et Notos sese ille probe tuetur;
Tela sic durae fera Sortis evi-
Temus oportet,
Si pote est: si non pote, perferamus
Fortiter. Quapropter adempta coniux
Lege fatali licet impotentem
Ipsa dolorem,
Squalidum et luctum viduo crearit;
Sic voluntati tamen acquiescas
Fas erit caelestis heri, suprema
Fila secantis,
Ne qua committas, quasi Christiani
Moris oblitus patientiaeve [(reading uncertain: print blurred)] ,
Aut regi doctae rationis expers
Turba profana;
Quibus [Reg: Queis] resurgendi et redeundi in auras
A rogo spes nulla super. Fidele
Pectus aeterna manet occupanda
Praemia vitae.
Hoc idem IOVAE minime reluctans
Gratiam captat. Bona saepe demit
Ille, quo longe meliora donet
Rite petenti.
FLAMMIS amorum percitus entheis
Mortale saeclum sic IOVIS optimus
Flagravit, ut secreta mentis
Sensa suae, et penitissimarum
Abstrusa rerum, mentibus obviae
Clarare nostris haud fuerit, polo
Testante, dedignatus olim.
Hinc alacres monitis Prophetae
Sacrique vates, pectora numinis
Plena, et futuri provida, non rudem
Diae voluntatis pigrorum
Esse hominum voluere gentem.
Nobiscum eosdem multiplici sono
Adhuc loquentes in grege publico
Audimus; o non absque fructu,
Non utinam sine disciplina:
Hinc et Sibyllas aetherius pater
Indulsit orbi, fatidicum genus;
Oracula et decreta caeli
Cum numeris hodieque fantes.
Bonis in harum carminibus bene
Enucleandis (quantula nam super?)
Haud paenitendam rare censor
Ponere amas operam OPSOPOEE,
Examinando singula pensius,
Ad veritatis iudicium probae
Iustamque lancem ponderata,
Qua notha, qua genuina constent.
Sed heu dolendum est, deperiisse tot
Iniuria aevi scrinia Phoebadum,
Absumptaque igni desiisse
Notificare animum Tonantis.
Sancte coluntor cetera nil minus,
Servata nobis quae dedit aevitas,
Ignara mentiri, aut propinquam
Decipere imperii ruinam.
Quis unus e septem est, age fare; quis
Octavus idem est, interitu gravi
Vicinus? Ecquando parata
Sit via Regum oriente Sole?
Quippe hercle restat regnum aliud, piis
Caelo sub amplo, Bestia cum cadet,
Dandum; potestatisque summae
Ius, pede sub dominante CHRISTI
Stratis Tyrannum verticibus, bonos
Grassantum in omnes undique, et omnia
Divina proculcantum et humana
(Ut libitum est) ubicumque iura,
Eventus instat. Sic Daniel sacer,
Sic dius Esdras vaticinatus est.
Praesaga vox non fallit unquam [Reg: umquam] ,
Nec temere est, quod ait Sibylla.
Monemur astris: at quota quaeque vim
Necessitatis natio posterum
Nosse ardet? Ob peccata mutat
Sceptra DEUS, variatque Reges.
CALLIA, pulchre est animo et beate,
Si sacris ponat studium in libellis,
Resque divinas meditetur ardens
Nocte dieque.
Legifer Moses, veterisque vates
Saeculi, Psalmumque beatus auctor,
En voluntatem manifestiorem
Diaque IOVAE
Iussa declarant: adeoque CHRISTUS
Ipse, legatique eadem severe
Pectori inculcare pio laborant,
Non sine flamma
Spiritus sancti per eos agentis.
His ab oraclis animae salutem
Limpidas haurire velut scatebras
Semper amicum est.
Hic labos [Reg: labor] Emblematicas figuras
Texere, insertasque polire lexes,
Schoenio te reddit Atheniensi
Nobiliorem,
Comicos fingente sub arte quondam
Scaenica lusus; potiorem et illo
Callia, Methymna paterna tellus
Quem venerata
Fertur, Alcaei lyricaeque Sapphus
Inscholis exacta mele explicantem.
Macte praeclari decoris bonaeque
Munere famae!
Cum queas civile toga in forensi
Ius domi tractare forisque, mavis
Exul [Reg: Exsul] in summi penetral Tonantis
Mente sagaci
Tendere, exemplumque Duci sequendum
Obvios hic [Reg: heic] ante oculos locare:
Discat ut quanti pietas avita
Religioque
Possit, instillata animis pudicis.
Terra cum caelo pereat necesse est:
Durat aeternandus in omne saeclum
Sermo IEHOVAE.
SUSPIRO. nam quid mi superest, DEUS?
Suspiro et ingemisco.
Palpitantis anhelitus
Cordis fatigatum opprimit anxiis
Curis laboribusque
Aerumnisque gravantibus.
Molem universae tergore machinae
Quam portat acer Atlas,
Sustinere humeris meis
Cernor renitens; pondere ceu gravi
Arbos [Reg: Arbor] Syrisca flexa,
Contra fortiter erigit
Vepallidarum brachia frundium [Reg: frondium] .
IEHOVA, gentis humanae
Altor optime, fac precor
Onus ferendo sit leve. nam mihi
Pessum dato quid ultra
Vires imposuisse onus
Amas herili lege redargui?
Paullum remitte quaeso
Ingruentia sarcinae
Tormenta magnae. Cernis, ut hoc genu
Labascat, alterum non
Substet, poplite languido?
Quin ima terrae in viscera lubricae
Immersus, eminere
Pareo ore tenus modo,
Vixque ore. Robustum o cedo brachium
Patrone summe, et agri
Dextram prende clientuli,
Ne prorsus abstrusum in barathrum ruam,
Qua nulla lucis aura,
Nulla fax ubi siderum
Refulget. Eheu, mi pater, obruor.
Sic me perire, sic me
Vastae molis adobrui
Gaudes acervo? Dum loquor, en manum
Protendit, et labantum
Suffulcit DEUS artuum
Massam. Quid ultra mens petis aut aves?
Quid ingemiscis, aut quid
Anhelas anima o vaga?
Umquamne frustra spes fuit in DEUM
Reposta? num pudori est
Ipsa aut ludibrio fides?
Votis vocatus semper inaudiit
Pater, suosque porro
Benignus pater audiet.
MOS hic in castis bene constitutus
Teutonum est fanis, pueri et puellae
Ut catechismi capita examussim
Tradita discant.
In scholis coetus ita, Christianum
Ordiis primis, veteres solebant
Floridos annis et adultiores
Rite docere.
Imbui prodest viridem iuventam
His rudimentis. Pia sanctitatis
Instruunt mentes elementa crassas,
Cordaque formant
Ad DEI cultum facili tenore.
Haeret inculcatum animis, tenello
Quicquid accepere rudes in aevo,
Non sine sancti
Gratia flatus, vegetoque fotu.
Si roges parvos hodie puellos
De fide, iuxta articulos salutis;
Ne magis illi
Congrue responsa dabunt rogati,
Quam senes olim. Pietatis huius
Germinans radix adolerit [(perhaps: adolevit)] , exin
Pubere vita
Uberes quamvis etiam educabit
Plantulas; cultis Paradisi in hortis
Quae propagatae trepident perennes
Edere fructus.
Angeli gaudete bonam ob minorum
Indolem: tuque o bone CHRISTE patri
Fac sit acceptum, pueri et puellae
Quod pia discunt.
SUPREMI Iovis ANGELE,
Cui tutela meae salutis
Commissa rite est; huc celer advola, et
Securam hancce domum, domusque
Exoptabilis hospitem, et
Uxorem quoque liberosque
Contagiosis eripe pestibus;
Tutum et me simul inquilinum
Praesta. sic tibi maximi
Detur perpetuo Tonantis
Vultum intueri, cumque pia prece
Tura offerre sacras ad aras.
Vos fidelibus addidit
Custodes DEUS, et ministros
Curam suorum iussit habere, quos
Manet dia beatitudo.
Non gaudetis atrocium
Plena congerie malorum;
Sed dulcem amatis innocuo statu
Vitae candidulae tenorem.
At tu summe DEUS, tui
Ob CHRISTI meritum, misellis
Placatus adsis; ac segetem luis
Verrunces rogo pullulantem
Maestis urbis in angulis.
Aer sit bonus ac serenus,
Revisat aegros optima sanitas;
Hinc longe exsulet aegritudo.
Te curante, lues abit:
Te mandante, redit voluptas;
Non ullus angor pectora macerat,
Nec porro gemitus cor exest.
Ne spectes age grandia,
Queis offendimus in dies te,
Peccata; clemens sed mage gratiae
Momentum sine praevalere.
Si tuum est misererier [Reg: misereri] ,
Ut certe est. Quota namque laudis
Ad te redibit pars opulentior
Ex cadavere mortuorum?
Vivi te celebrent, Pater,
Vivorumque animae. superstes
Sit hocce corpus. denique sospita
Hac in urbe bonos amicos.
O quantas tibi gratias
Servatori humiles agemus
Servi! tacebit nulla dies DEI
Laudes, nullaque nox tacebit.
Tu vero tua munia
Sollers exsequere, et malignas
Defende pestes ANGELE vertici;
Caelestemque reduc vigorem.
GRATES agendum est, optime maxime
IEHOVA, de tot tamque opulentibus,
Queis collocupletaris ultro
Me meritis, licet immerentem.
GRATES agendum est (aio) tibi: tibi,
Cui nil referri aut retribui potest
Aequale seu par. namque primo
Tu DEUS omnipotens ab aevo:
Nos vile et ex ortu invalidum genus,
Depressa terrae quotquot homunculi
Calcamus, alternarum egentes
Post alimenta diurna rerum.
Ut molliamus dura famis, cibus;
Ut umigemus [Reg: humigemus] sicca sitis, liquor;
Ut frigus aestumque arceamus,
Sufficiens opus est amictus.
Ventos et imbres et gelidas nives
Pellunt domorum tecta regentium.
Tu fulmen arces grandinemque:
Tu segetes, fata, vineasque
Tueris a robigine noxia:
Das pacis almae vivere in otio.
Quod si valemus mente sani
Corporeque, ecquid habere porro
Mortalis optet? Cognitio tui,
Tuique nati, flaminis est sacri
Vis acris. hinc caeleste regnum
Quaerere, iustitiamque regni,
Ut cuncta nobis suppeditent, facit.
Quid territaret corpora nuditas?
Quid pectora algor? quidve egestas?
Divitiis inhiant avari:
Me laeta rerum pauperies beat.
Contenta paucis simplicitas mea est.
Gnavus [Reg: navus] laboro, factitoque
Muneris officium decentis:
Committo Regi cetera caelitum,
Omnesque curas conicio in DEI
Sinum. Quod ultra est, o Creator,
Tu facis, et facies rogatus.