12 September 2003 Ruediger Niehl
Fragments joined; TEI header and structural markup added; Page 001-085 intensively tagged, 086-end only structural tagging. typed text - structural tagging complete, partial semantic tagging - no spell check
July 2004 Ho Wai-Ming
Morpheus spell check performed

PAULI MELISSI SCHEDII FRANCI PARODIARUM EX CATULLO LIBER SECUNDUS.

AD RHODANTHEN.

QUOI dono lepidum.

CVI mitto viridem novam corollam,
Laurea modo frunde [Reg: fronde] complicatam?
RHODANTHE, tibi. namque nostra, quamvis
Parva, semper amare dona suesti;
Ex quo tu una viraginum omnium ausa es
Omnem prae sene pubem abominari,
Ditem iuppiter et pecuniosam.
Palam ergo gere quicquid hoc corollae est
Daphneae: quod Apollo prosper augur
Trecentas faciat vigere brumas.

ALITER. AD GEORG. MICHAELEM LINGELSHEMIVM, IC.

CVI trades lepidam et probam Napaeam,
Vernanti modo flore praenitentem,
Lingelsaemiadum decus GEORGI;
Responde mihi. nam meas suesti
Magni scilicet aestimare curas;


page 380, image: s386

Vel nuper, mihi cum sacro futuram
Oraclo orsus es explicare sortem,
Diam iuppiter atque ponderosam.
Proin fac, quae rata verba protulisti,
Firmet certa fides, libensque Iuno
Stricto corda liget perenne vinclo.

ALITER. MALEDICO.

CVI gratus Satyram dico recentem,
Acuta modo cuspide evibratam?
Grunni scurra, tibi. quia ipsa suesti
Nostrum quemque putrem putare fungum,
Ex quo nequiter ausus orthodoxum
Scripta et nomina vellicare probris,
Spurcis iuppiter et calumniois.
Proin rursus cape quicquid est Iambum,
Qui, digna ex Nemesis minacis ira,
Famae perpetuas notas inurant.

PASSER deliciae.

ASSER, naufragii mei tabella,
Quicum pergere, quem manu tenere,
Cui nixus pede utroque remigare
Et salsos potui enatare fluctus,
Cum ventis nimis Aeolo furenti
Grassari libitum est ratem in revulsam,
Tamquam ludibrium suae procellae
Adverso male saevientis antro:
Mecum tendere quod per alta quisti,
Demersique animam levare leto;


page 381, image: s387

Plus gratum est mihi, quam ferunt superbo
Argivam Aesonidae fuisse navem,
Qua vellus rapuit diu retentum.

LUGETE O Veneres.

GAUDETE o socii et boni sodales,
Et quantum est Italum modestiorum:
Asser me incolumem ex mari reduxit,
Asser naufragii mei tabella;
Quem plus Peliaca celoce amavi.
Nam sincerus erat, mihique norat
Opem tam bene ferre, quam Minerva:
Nec sese latere a meo movebat,
Sed circumnatitans modo hac modo illac,
Ad litus Cyprium usque proximabat:
Qui nunc ridet iter periculosum,
Ad quod deinde negat redire porro.
At vobis bene sit, ferae ferocis
Ponti, pleraque mersa devorantes,
Quod me non rabido ore perdidistis.
O factum ingenue! o fidelis asser,
Tuo pro merito memor RHODANTHE
In fano aureolas dicat tabellas.
Ex CATULLI puris Iambis.
PHASELUS ille.
TRIBUNUS ille, quem videtis incolae,
Ait fuisse militum impigerrimus,
Neque ullius ruentis impetum globi
Nequisse sustinere, sive in umido


page 382, image: s388

Opus foret coire, sive in arido.
Et hoc negat triumphum agentis Hadriae
Negare litus, extimosve Cyprios,
Etruriamve, et inclitam Neapolim,
Liburnida, fretique Cretici sinum:
Ubi iste, post Tribunus, antea tulit
Iubata signa, nae cohorte in hostium
Canente mille vulnera edidit tuba.
Ibere ductor, et Columna lauriger,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima,
Ait Tribunus. horrida crepidine
Tuos stetisse dicit inter ordines,
Rubro imbuisse glauca sanguine aequora.
Et inde tot per expatrata proelia
Manum tulisse, laeva sive dextera
Vocaret ala, sive utrumque Thrax ferox
Simul phalangas impulisset ad latus.
Neque ulla vota Martialibus Deis
Sibi esse facta, cum rediret a mari
Lepanthico hunc ad usque Francicum Salim.
Sed haec prius fuere. nunc colit iuga,
Serit novale; seque dedicat tibi
Amice Liber, atque amica Liberi. [Note: ANNOTATIUNCULA. ---[sive in umido
Opus foret coire, sive in arido.]

Reprehenditur publice a viro quodam eruditissimo, quod per Aridum terram, per Umidum mare intellexerim. Atqui Genesis cap. I. vers. 10. DEUS scribitur Aridam appellavisse terra. Seneca de Beneficiis lib. 4. cap. 5. pag. 23. versu 13. in editione Commelini, Umidum nominat flumina et maria, Siccum terram. Verba eius haec sunt. Iam animalia omnis generis, alia in sicco solidoque, alia in umido innascentia, alia per sublime


page 383, image: s389

dimissa, ut omnis rerum naturae pars tributum aliquod nobis conferret. Pueris etiam notum est, quid sit Liquidum, quid Umida regna. Quod si quis superioribus voculis contentus non sit, ita legat.

---sive fors salo
Foret necesse dimicare, seu solo.

Deinde in Poematum meorum editione Francofortensi, quae prodiit anno CHRISTI 1574. versus primus ita excusus est. COLONUS ille, quem videtis incolae. Censor ibi omnia de milite, nihil de colono dici ait. Reposui. TRIBUNUS ille. Aio tamen, idem esse, utrocumque modo legamus. est enim unum idemque Individuum. Ceterum quod reliqua in Parodia dilaudas, mi LERNURI, gratiam tibi habeo. atque eccam vobis aliam in hoc genere!

]

ALIA. VOLUMEN VOLANS.P

PAPYRUS ista, quam polistis adfabre [Reg: affabre] ,
Fuisse dicit alitum simillima,
Neque ullius vagantis impetum libri
Nequisse praevenire, seu locis sacris
Foret necesse praesto adesse, seu scholis.
Et hoc negat pudore victa Elystria
Negare pulpita, Albidive proximum
Lyceon et Salae, Rhodumve Varnicam,
Tyringida, placensve Misniae solum:
Ubi ista, post Papyrus, antea fuit
Retrita tela. namque putrida in mola
Premente saepe nauseam ciit tude.
Hiera glastea, et petrose Cyriax,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima
Ait Papyrus. ultima a teredine
Tuo natasse dicit uvida in labro,
Tui imbibisse visculenta glutinis,
Et inde tot recusa per volumina


page 384, image: s390

Typum induisse, vera sive perpera
Blatiret acta, sive utrisque Glossius
Notas scelestus adsuisset ad caput.
Neque ulla vota Terminalibus Deis
Sibi esse facta, cum volaret a plaga
Domestica hoc ad usque Francicum vadum.
Sed haec prius fuere. nunc aromatum
Cucullus audit, atque se vovet tibi
Culina Braemidum, et coquina Analtidum.

MUSOENOPHILUS.

VIVAMUS, mea Lesbia.

BIBAMUS, mea Phyllis, et canamus,
Catonumque minas molestiorum
Omnes nullius heu pili putemus.
Mures de occulere et sitire discant;
Musicis, simul aestuat Canis vis,
Vox est perpetuo mero irriganda.
Da mi cymbia quinque, deinde septem;
Dein quinque altera, dein secunda septem;
Dein usque altera quinque, deinde septem.
Post, cum cymbia multa fuderimus,
Degulabimus illa, ne patescant,
Aut ne quis queat annotare censor,
Cum tantum audiat esse cymbiorum.
FLAVI, delicias.
BURDO, stultitias tuas aniles,
Ni sint tam manifestae et evidentes,
Velles abdere, nec palam fateri.


page 385, image: s391

Verum nescio quas Midae aut aselli
Aures exseris. has pudet videri.
Nam te non fatuo carere morbo,
Nequicquam tacita haec cathedra clamat.
Tricis et stolido crepans logismo;
Pulpitumque apinis et hic et illic
Attritum, creperique vana ludi
Ventilatio velitatioque.
Sed quid praepedit ista mi taceri?
Cur non futilia haec UBIQUE pandas,
Quum pater clueas ineptiarum?
Quare quicquid agis mali et sinistri.
Ne celes. schola te ac tuos onagros
Supra Alpem tragico efferet boatu.
QUAERIS, quot mihi bas.
ROGAS, quot mihi somniationes
De te sint satis et super, RHODANTHE?
Quantum pulveris aridaeque arenae
Glycyrrhiziferis iacet Pabergis,
Rhegnissi latus inter orbitosum,
Et Maeni patrii vetus sacellum;
Aut quam vellera multa, cum cadit nix,
Saltus Hercynii tegunt cavernas:
Tam me somnia multa somniare
Spinoso Schedio satis superque est;
Quae nec sit reprehendere otiosis,
Nec partem accipere in malam Theoni.


page 386, image: s392

AD SE IPSUM.

MISER Catulle.

CICUR Melisse desinas ferocire,
Quodque avolasse cernis, in lucro ponas.
Quondam alba nerunt fila tres tibi Parcae,
Ut cursitabas, quo Minerva ducebat,
Amata Musis, quantum amata nulla unquam [Reg: umquam] est.
Ibi illa cum se vota plura monstrarent,
Quae Fors volebat, nec iuventa nolebat;
Vere alba nerunt fila tres tibi Parcae.
Fors iam modo haud vult, tu nec hanc velis velle;
Nec vanitatem sequere, fluxa nec quaere:
Sed dia et aeterna illa et ambi et impetra.
Vale iuventa. iam Melissus albescit,
Nec te expetiscet, nec reducet amissam;
Nec quid dolebit, cum nivem induet crinis.
O forma marces? qui tibi manent flores?
Quis nunc te honoret? cui placere nunc possis?
Qua fronte ameris? quis paret tibi amplexum?
Cui somnieris? cui venusta dicaris?
At tu Melisse canus ad patres ito.
COMMENDO tibi.
CONCREDO tibi me ac meos honores
ANTONI. Veniam dabis petenti.
Fac, si quidquam avidissime cupisti
Quod pactum expeteres et impetratum,
Evincas titulum mihi PalatI;
Nona causidico (nihil moramur
Istos, qui in cathedra modo hoc modo illud


page 387, image: s393

Perperam blatiunt male educati)
Verum a te logico, tuoque Pane
Amico studiis bonis tibique;
Quem tu qua potes, ut potes, rogato
Quamvis sponte sua exteris paratum,
Hoc unum annuat, ut peto, lubenter.
Quod si te bona mens amorque concors
In tantum impulerit venuste munus,
Ut nostrum meritis caput nitescat;
O tum te eximium, paremque Divis,
Quem elatis manibus favente Musa
Sustollent Italique Teutonesque!
FURI, villula nostra.
ZAPHI, vostra crumena non ad auri
Argentive minutam hiat monetam,
Nec viles obulos terunciosve;
Sed ad mille minas, talenta mille.
O rictum horribilem ac nimis voracem!
MINISTER vetuli.
MINISTER crucii Dromo flagelli,
Adfer huc ferulas acerbiores,
Ut mos Orbilii iubet magistri,
Flagranti ferula flagrantioris.
At vos nuda agite expedite terga,
Scholae pernicies, gravesque plagas
Ferte. quippe merae heic [Reg: hic] asellitates.


page 388, image: s394

ORBI parentibus CHRISTO supplicant.
DIANAE sumus.
TUTORIS sumus in fide
Pupillae et miseri orphani.
Tutorem miseri orphani
Pupillaeque rogemus.
O potentia maximi
Magna CHRISTE cluens Dei,
Quem pater prope dexteram
Destinavit asylum,
Pauperum ut columen fores,
Orborumque gementium,
Exsulumque clientulorum,
Aegrorumque cubantum.
Tu medela dolentibus,
Solamenque periculis:
Tu salus viduae, et necis
Vinctis compede vita.
Tu flatu patris entheo
Roborans genus anxium,
Marcida adsiduis malis
Corda speribus [Reg: spebus] imples.
Fac quocumque opus est bees
Maestos munere, proprieque
Electam solita bonus
Prosperes ope gentem.


page 389, image: s395

MALE est, Cornifici.
AEGRE est Grunniole bono, Galene,
Aegre est Iuppiter atque torminose;
Minusque et minus heu valet misellus.
Exprobro tibi; viri salutem?
Cui tu (ni grave, ni putes molestum)
Qua medeberis allevatione?
Clyster huic opus allevationi,
Thermis fervidior *Boemianis. [Note: * Carolinas intelligit, distantes duobus mill. [Abbr.: milibus] ]
Teutonicis a valle Ioachimica.
IAM ver egelidos.
IAM nox Cimmerias vehet tenebras;
Iam brumae rigor insolentioris
Vesanis Boreae invalescet auris.
Linquantur gelidi MELISSE Cimbri,
Arctoaque humus imbuenda ningue:
Clementes Latii petamus urbes.
Iam mens Parthenopen avet videre,
Et cultis virides citros in hortis.
O tristes hiemis valete vultus:
Dulci me patria procul remotum
Campani nemoris sinus receptat.

ORBILIUS HYBRISCO.

MELLITOS oculos.

REBELLES scapulas tuas, Hybrisce,
Lex si me sinat usque dedolare,
Usque ad verbera dedolem ducenta:


page 390, image: s396

Nec dorsum hinc saturum tibi futurum est.
Non si crebrior ictibus trecentis
Sit tuae stria vapulationis.

AD RHODANTHEN.

Ex Graeco Sapphus.
[Gap: Greek text]
et.

PAR Deis maiorve mihi is videtur,
Ergo qui iuxtave sedens, ROSINA,
Dulce ridentem videt usque, et audit
Dulce loquentem:
Quod metu perculsum animum mihi icit.
Nam simul te heic [Reg: hic] intueor, sub arctam
Strangulata assae via vocis inter
Cluditur [Reg: clauditur] oram.
Lingua hebet torpore: fibras per imas
Caeca proserpit, per et ossa, flamma.
Pupulis nil cerno; frequens mihi auris
Utraque tinnit.
Sudor it membris gelidus, tremorque
Me occupat totum, mage et arida herba
Palleo. hinc expers animae fatisco
Proximus Orco.

CATULLI ODA SAPPHICA

Conversa in Alcaicum. ILLE mi par esse.

ILLE et videri mi similis Deo,
Anteire et idem, si modo fas, Deos;


page 391, image: s397

Qui considens adverus, usque
Spectat, et audit idemtidem [Reg: identidem] te
Blandum renidentem: heu misero mihi
Sensus quod omnes eripit. En simul
Te vix parum adspexi ROSINA.
Nil quod agamve loquarve restat.
Sed lingua torpet; flamma sub intimos
Demanat artus, et sonitu utraque
Suopte tinnit auris: ipsa et
Lumina nocte teguntur atra.
Tibi molestum est scilicet otium
MELISSE; gestis, ac nimis otio ex-
Sultas. Beatos ante reges
Perdidit otium iners, et urbes.
RISI nescio quem.
VIDI nescio quem Capri in popinae,
Qui, cum par alaparum Iberiano
Vates concitus intulisset ori,
Horrescens ait, at movens cachinnum;
Dii magni, Quatidentium peritum!

AD IOAN. MAIOREM IOACHIMICUM.

O REM ridiculam.

O REM luctificam et dolore plenam,
Dignam et planctibus et tuis querelis!
Luge, quanta potes valesque, MAIOR.
Res est luctifica, et nimis dolenda.
Hybriscum modo Sorga carceri abdit


page 392, image: s398

Inclusum. huic age, si velis redemptum,
Succurras cito supplici libello.
GELLIUS est tenuis.
HUNDIUS est mordax. quidni? cui tam mala inguina,
Tamque avidi dentes, tam furiosus acor,
Tanta animi rabies, tam guttura plena probrosis
Criminibus. quare cesset is esse canis?
Qui ut nihil adlatret, nisi quod mordere negatum est,
Cur tamen in nos sit trux canis, inveniet.
COELIUS Aufilenum.
GRUNNIUS en Craterum, et stolidum Polysarcus Hybriscum,
Fax Pantusiadarum exagitant. Lemurum;
Hic pugilem, ille bovem: nempe istud nobile vulgo
Par ex Cadmaei parte satellitii.
Cui palmam annuerim? tibi Cartere. nam tua in istos
Perfecte geritur trux inimicitia,
Quum vesana asinos inscitia torqueat ambos.
Cartere sis alacer, sis in agone valens.
Hactenus ex Catullo.


page 393, image: s399

AD CHRISTUM IESUM.

Ex PROPERTII libro III. Eleg. XV. NUNC o Bacche tuis.

EN, o CHRISTE, tuis humiles adsternimur aris;
Fac mihi pacato vota secunda fluant.
Tu potes admissi sceleris compescere noxas,
Poenarumque tua fit medicina nece.
Per te servantur, sine te perduntur homilli:
Tu vitium ex animo dilue CHRISTE meo.
Te veniae non esse rudem, testatur ab alto
Rite tua ad dextram forma locata DEI.
Hoc mihi, quod veteres a patre resuscitat iras,
Vulnera sanabunt, et tua verba, malum:
Semper enim sontes mors obvia torquet et Orcus,
Spesque timorque animos versat utroque modo.
Quod si CHRISTE tuis post desita crimina donis
Flatus in haecce sacer corda remissus erit;
Ipse feram flores, reddamque ex ordine fructus,
Quos violet nullum, me vigilante, nefas:
Dum modo lustratis niteant mihi pectora fibris,
Faex neque purgatas inquinet ulla manus.
Quod superest vitae, per te et tua funera vivam,
Virtutisque tuae CHRISTE Poeta ferar.
Dicam ego virgineos operoso numine partus,
Indica ab Eois dona tributa Magis,
Vesanumque novo nequicquam Rege tyrannum,
Et nimis in teneros funera cruda mares.


page 394, image: s400

Canaque te puerum Rabbinum pectora templo
In medio sanctis detinuisse sonis;
Conversoque recens rorantia flumina Baccho,
Unde novum biberint gens Galilaea merum.
Languida compressis defecti membra grabatis
Dicent Paeonias in sua damna manus.
Caecus inadspecto [Reg: inaspecto] cernens gaudebit Olympo.
Claudus aget rectos crure vigente pedes.
Mortua laudabunt redivivum corpora robur.
Eiecti pavido Daemones ore trement.
Vertice surrecto, loquar, ut post fata revixti,
Scandens ad superos nube vehente choros.
Ante necem panis craterque ut diditus ultro
Firmarit meriti mystica sacra tui.
Haec ego non humili referam memoranda Camena,
Ceu Sannazario spiritus ore tonat.
Tu modo supplicio vacuum me siste supremo,
Hocque tua dignum redde salute caput.

AD DEUM IEHOVAM.

Ex VIRGILII Epigrammate. SI mihi susceptum.

SI mihi commissos erit exhaurire labores,
IUPPITER o sedes qui colis aetherias;
Isaides Solymus Germana per oppida digno
Ut mecum Psalmi carmine vectus ovet:
Non aries haedusve sacros, nec victima tauri
Purpureo tinguet caesa cruore focos;


page 395, image: s401

Nec tibi marmoream pingues operatus ad aras
Romulidum statuam more locabo ducum:
Sed vitula faciam labiorum; grataque laudis
Hostia te capiet, grataque acerra precum.
Adsis o bone IOVA. tuus te gnatus ob hymnos
Dexter et amborum spiritus ipse rogat.

#(IMAGE)


page 396, image: s402

PAULI MELISSI FRANCI EMMETRON AD OTHONEM GRYNRADIUM, VIRUM NOBILISS.

KONTROLLE
STROPHE I.
RERISne GRYNRADI, Misnicae
Gemma nobilitatis,
Me Francum hominem, in ferree
Aetatis illapsum scabritiem
Aeruginemque, posse liquidam
Fortissimi principis
CASIMIRI retonare famam,
Pacisve bellive labores?
Posse carminibus cultis
Durum inaurare saeculum?
Obscuritati lucidissimam
Praelucere facem claritatis?

ANTISTROPHE I.

QUOD tute reris, hoc POSTHIUS
Retur, hoc alii. sed
Non unum et idem est, fistulam
Inflare, et heroa voce tubam.
Non dictat aureum fidicini
Cuivis Apollo malos;
Neque cuivis dat habere clarum
Ad posteros incluta nomen


page 397, image: s403

Fama: fama per immensas
Trameans siderum orbitas,
Tollensque caelo principes viros,
Queis [Reg: Quibus] aequum et pietas usque cordi est.

EPODOS I.

FALLITUR, si quis altiora
Viribus aggreditur, sibique
Pollicetur ipse palmam
Ex opere nondum inchoato
Perfectove; itidem ut triumphum
Qui canere ante victoriam ardet.
Nondum hoste per arma debellato.
Labor, labor ingens requiritur,
Pluriumque series utique annorum,
Non sine fortunato Genio.

STROPHE II.

AUDEBON' ardui quidpiam
Te movens monitore,
O dulcis OTHO? Velane
Pandendum in undosos Oceani
Fluctus Notis, et aequora agili
Celoce Neptunia
Perarandum? Scopulos natanti
Quae palma defendere gaudet?
Quaeve reddere securum
Spuma in alta periculi?
Estne, ut pererratis sali viis
Optatae potiar fine metae?


page 398, image: s404

ANTISTROPHE II.

ADFLET rati paratae ferens
Lenis aura FavonI,
Non absque bona gratia
Ducum Palatinorum: subeam,
Quidquid laboris aut oneris heic [Reg: hic]
Est sustinendum, lubens.
Sed opus praecipue est, ut ante
Extricer his ex labyrinthis,
In quibus videt haerentem
Docta multiplices libros
Minerua. Tunc, tunc CASIMIRIAS
Laetis auspiciis inchoanda est.

EPODOS II.

PAUCIORUM unus inter aevi
Lumina rara legar, meritus
Laurea aureoque torque
Et chlamyde praecingi, et ense
Et calcaribus aureis: hinc
Praemia civitatis Quiritum
Usis capere, et propinquus dextrae
Ducis FRIDERICI adsidere, cum
Cena Pythagorica dape frugalis
Colloquium frugi condecorat.

STROPHE III.

QUO me rapis, disertum mei
Praedicare, Camena,
Fulgoris honorem? haud ita
Sane decet. Laus non a proprie


page 399, image: s405

Demanet ore: laudet alius
Laudanda. Perpauperis
Ego saltem patris esse natus,
Matrisque egestate opulente
Glorier, mala passorum
Plurima heu Marte Marchico,
Incendiis, exactionibus,
Hamatisque technis sponsionum.

ANTISTROPHE III.

AT non, ut arbitror, defluens
Vena nos inopes ad
Rem destituis Musicam:
Non alget effeto in pectore vis
Caloris illa, quae iuvenibus
Succendere ardentibus
Animosum studium pedesque
Virtutis ad callem amat. Atqui
Si quibus semel instinxit
Flamma caelestis igneum
Adflatum, in illis semper is viget.
Nasci, non fieri, aio Poetam.

EPODOS III.

ADDE, quod sicut olim Achilli
Phillyrides, ita pol satus est
Norma certa FRIDERICO
GRYNRADIUS. Ordibor [Reg: Ordiar] illam
Telam praesidio Mineruae,
Rhenigenas tuentis tetrarchas;
Intexere te simul mi cure


page 400, image: s406

Eris, Nivei te satellites
Aether is bene merentem ad honorata
Constituent Chironis latera.

Anno Christi 1588. Myrtilleti. #(IMAGE)