Melissi Schediasmata Poetica. Secundo edita multo auctiora. Privilegiis Romani Caesaris AD VII. et Franc. Regis AD IX. annos. Lutetiae Parisiorum. Apud Arnoldum Sittartum sub scuto Coloniensi, monte divi Hilarii. Anno MDLXXXVI.
Serenissimae ac potentissimae heroidi Elisabethae Anglorum Hibernorumque reginae S.P.D. Inter plures quas referre possem causas, Elisabetha Regina beneficentissima, tres [Orig: treis] potissimum esse noris, quae me hominem externum ad consecrandum tibi labores meos iampridem impulerunt: Praecipua quaenam sit, etsi tute per te ipsa, ut es perspicacissima, vel me tacente facile divinabis; eam tamen coram ex me, uti spero, idque brevi (ita me meumque iter Deus opt.max. [Abbr.: optimus maximus] fortunet) uno verbo expeditam intelliges. Alterius documentum quin evidens atque omnibus perspicuum fiat, qui facere possum? Doctissima enim ipsa, et bonis litteris excultissima es, atque adeo plurium linguarum cognitione instructissima: ac proinde his similibusque de studiis rectissime omnium non modo iudicium ferre, verum etiam ingenia liberalia sigillatim discernere consuevisti. Tertia causa ex priorum invitamento illicioque, tamquam perenni fonte, iugiter manavit; quae medius
fidius per triginta totos annos ipsos (cur enim quod verum est infitier?) tam animum quam desiderium meum ita obstrictum mancipatumque tenuit, ut neque huius ardentissima cupiditas tanto temporis intervallo umquam imminui, neque illius diutina perseverantia vel tantillum uspiam mutari: immo contra in dies magis ac magis utrumque amore tui propius videndae incredibiliter incendi animarique senserim. Huc accessit non tam persuasio quam spes certissima, fore omnino, ut ab illustrissimo tuae Maiestatis splendore, plurimum Poetae huic dicam, an Poematis, affulgeret lucis atque claritatis: siquidem te mihi instar fulgentissimi in polo Arctico sideris, Helices aut Cynosurae, ad quod cursum navis dirigeretur meae, semper ob oculos posui. Quid porro? Exspectasne, ut congeriem tuarum virtutum praestantissimarum, ac bonorum maxime insignium, quibus ab ipsa rerum natura copiosissime fusissimeque dotata es, hic coacervem; et cum illis priscorum exemplorum collationem instituam? at mehercule id huiusce non est loci. Suff
sit tibi conferenda, sese uspiam offerat. Quae res facit, ut non tantum eruditis omnibus maximae sis admirationi, sed quasi Dea quaepua de caelo in terras demissa, non a subditis modo tuis, Britanniae Hiberniaeque; incolis, verum etiam ab universis totius orbis terrarum Principibus, nedum Poetis, merito suspiciaris, colaris, ameris. Quocirca mirum cuiquam videri haud quaquam deber, si et antea ego et nunc quoque, ieiunis fortasse nimium versiculis, non dico laudum tuarum, quas immensas esse constat, cumulum aequare (id quod mehercule nemini mortalium divinitus concessum esse arbitror) sed animi mei dumtaxat significationem qualemcumque edere sim conatus. Quippe, ut olim de te scripsimus,
Si qua virago gravi celebrari carmine digna est,
Ipsa celebrari carmine digna gravi es:
Ac quidem eo mage digna, tuis quo fortius omnis
Dotibus exsuperas Diva Britanna Deas.
Sane autem cuperem integrum de te, Heroina potentissima, ceu praeclarissime mereris, suscipere opus conscribendum; si aut te ita velle intelligerem, aut me praestare aliquid posse sensu perciperem. Quidquid tamen iusseris, in eo adornando non committam quin me vires atque nervos omnes intendisse fatearis. Vale, et conatibus meis fave. Dat. [Abbr.: ?] mense Augusto, anno Christi nati millesimo quingentesimo quincto et octogesimo. Lutetiae Parisiorum.
Paulus Melissus Germanus Francus, Comes Palatinus et Eques, civis Romanus.
Non tantum, Regina, meos tibi dono libellos,
addita quis iusto sine suprema manus:
Sive Poesis erit, seu cantio Musica, sive
Nescio quid melici; scilicet omne tuum est.
Nec solum tibi dono meos sacroque libellos:
Hocce caput Genio dedico, Diva, tuo;
Germanumque hominem Francaque propagine cretum
Regia me dedo sub iuga servitutis.
Utere devoto capite, ingenuoque Poetae
sis era, qui laudes incinat usque tuas.
Et cui Libertas tanti sit, ut esse recuset
Tam rarae dominae nobile mancipium?
Summa Privilegiorum HEUS typographe, bibliopola, librarie, quisquis es: MAXIMILIANI II. Rom. Imp. [Abbr.: Romanorum Imperatoris] Privilegio, anno CHRISTI MDLXIV mense Septembri Viennae, item HENRICI III. Franc. et Polon. [Abbr.: ?] Regis, anno MDLXXXV mense Ian. Parisiis dato: illo quidem ab editione uniuscuiusque operis in VII hoc vero in IX annos concesso: cautum mihi esse scito, ne quis vel in Germania vel in Gallia lucubrationes meas, praeter cui commisero, excudat, alibive excusas vendat. Commisi autem hanc SECUNDAM Poematum meorum editionem ARNOLDO SITTARTO, in celeberrima Parisiorum Academia bibliopolae iurato; TERTIOque iterandam promisi. qua- propter labores alienos ne involato, fucum, ul- lum ne facito, citraque consensum meum nihil audeto. Si quis huiusque [Orig: huiusce] cautionis ergo adversus ea fecerit, fraudem frausus; mulctam poenam- que in Diplomatis estimatam luere damnas esto. MELISSUS.
[Gap desc: toc]
MELISSUS LECTORI. Salve plurimum, mi Lector. Quod ne ignorares ut facerem, feci: nimirum voluisse me meis in Poematis qualibuscumque ita stilum calamumve temperare, ut nemini umquam mortalium aliqua inde crearetur offensio. Etsi enim hoc scribendi genus plane debet esse ingenuum atque liberum; tamen, quae nunc sunt tempora, non tam licentiae plusculum indulgendum, quam hoc unice studendum putavi, ut mea non modo ab insigniter eruditis, iisque paucis, qui accuratius singula examinare consueverunt; verum etiam a mediocriter doctis, iisque pluribus, quibus plerumque novitas arridere solet, commode legi possent. Ideoque fore confido, ut si non applausum meruisse omnium, at certe ab aliquam multis saltem, quorum in numero homines pono mihi amicissimos; nonnullam hoc nomine videar inivisse gratiam. Cum autem hos fetus secundos, sive a Genio naturae, sive ab arte ingenii, Marte videlicet ac Minerva propitiis, non usque adeo infeliciter, ut arbitror,
sim publice defensurus. Facessant igitur nimium curiosi, qui, ut nodum in scirpo quaerant, non tantum manibus pedibusque, sed multo magis lingua factiosi, petulantius undique captant Venaturam oculis, auribus aucupium.. Cum turbulentis nihil mihi rei, nihil negotii; multo minus cum temporis nostri controversiis. Pacem utique colo, quietis amans: nec non tranquillitatem otii cum Phoebo, cum Musis, cum Pallade et Sophia, cum Mercurio, cum Venere honesta et Suada, cum Gratiis denique ipsis, litterarum humaniorum praesidibus, ambabus (quod aiunt) amplector ulnis. Eiuscemodi certe nostra non sunt, tamquam in Augeae cuiuspiam stabulis nata; ut in ea, quemadmodum contagione alicubi serpente aut graffante, suspectos in viatores solet, videatur inquirendum. Viros equidem doctos atque eruditos, ubicumque gentium aut locorum degant, amo, colo, ve
I. [Abbr.: ?] AURATI, POETAE ET INTERPRETIS REGII.
Illa Typographicis quae rursus carmina prelis
Subdis legentium ob sitim;
Non semel atque iterum, decies repetita placebunt
Tuis MELISSE opusculis,
Mella quibus stillant vatis testantia nomen;
Tibi quod dedit nutrix Iovis,
Quod dedit illa senis Chrysippi sedula nutrix,
Labris cibum mansum ingerens.
Nam quod apis sibi de variis mel colligit herbis,
Per Hymettios colles volans;
Colligis e variis tu docte MELISSE Poetis,
Latialis apis, et Attica.
IACOBI AUGUSTI THUANI AEMERII.
Nostra adeone tutus tibi visa Lutetia portus,
Et statio studiis apta MELISSE tuus;
Liqueris ut patrii tam longum flumina Moeni,
Et potior tibi sit Sequana visus amor?
Scilicet hic strepitus inter bellique procellas
Musae habitant, puero numina culta tibi.
Ergo bis algenti redit horrida bruma Decembri,
Bis canis arentis findit hiulcus agros;
Dum patriae oblitus nostris teris otia terris,
Ut nos promisso munere PAULE bees.
Iamque morata diu pluteum tua carmina linquunt,
Aemula Dircaeis Aeoliisque modis
Tu patriae longum potuisti ponere amorem,
At manent aeternum posteritatis amor.
ACHILLIS STATII LUSITANI.
SEDERE labris in Platonicis apes,
Et mella presserunt sua.
Mox ut beati condierunt rhetoris
Os, avolant examina;
Et in MELISSI sessitaverunt apes
Labris, Poetae nobilis.
Toto relicto nectare, huic cum nectare
Nomen reliquerunt suum.
IANI ANTONII BAIFII.
CONCEDE hoc nostrae mea Gallica Musa Latinae
Quod petit. hinc veniat forsitan auctus honos.
Pauca meo Franco sed carmina grata MELISSO
Donentur, certae pignus amicitiae.
Namque meas lima non dedignatus amica
Nugas, ille animi candidus expolivit.
Nunc vero totum sparsurus nomen in orbem,
Ebria Cecropio scripta lepore dabit:
Sicque meum socia nomen nova pagina fama
Nobile longinquos differet in populos.
Ede bonis avibus, mellite MELISSE, Camenae
Munera Romanae quae relegenda terent.
Delectes prosisque simul: lauderis, ameris,
Praemiaque aeterno digna labore feras.
IO. [Abbr.: IOHANNES] PASSERATII
QUAS tu Camenas me reposcis, o novem
MELISSE cura Virginum?
Meisne demens versibus mutas tuos,
Hyblaea mella Corsicis?
Beato egentem me lacessis munere,
Cui paene sacra exaruit
Sonante lympha quam profudit ungula
Praepes Medusae filius.
Salve ergo paucis, et memento illud vetus,
MELISSE, Sunt plures mali.
Q. SEPT. [Abbr.: ?] FLORENTIS CHRISTIANI.
Has laurus Latioque arbusta fluentia melle,
Atque illibatos vivo de fonte liquores,
Cum Phoebo Cereris tibi suggessere ministrae;
Et frugi vatem et dulcem fecere MELISSE:
Cuius ob os veteres obvertant ora Latini,
Et dubiam palmam sibi Transalpinus Apollo
Iam faciat. grandi en plaudit Germania alumno,
Insolitis mirata ardere caloribus Arcton.
Tale tibi, o Francae et Germanae gloria gentis,
Musa dedit carmen, castum Deoides illae
Finxeruntque bonum. sed ut est intonsus Apollo,
Ut purae hae quae mella legunt flaventia; sic hinc
Aut haurire nefas, aut ulla arbusta profanos
Caedere. nempe locum pollens servat Dea, cuius
Qui temerat numen, temnitve improvidus iras,
Discat Triopidae cerritam horrescere poenam.
[Gap desc: poem of 10 lines]
Sic Latine fere ad verbum exprimebat Theodorus Christianus F [Abbr.: ?] .
QUATTUOR olim obolis vaenibant Attica mella,
Quae flava Hyblaei vertice montis apes
Fingebat, furesque favi figebat Amores.
Nunc auro contra quilibet ista luat
Mella, Palatinus quae Phoebi assecla refingit,
Germanis Francus fortibus ortus avis:
Non quidem Aristaeus, verum optimus ille Melissus,
Cerea cuius mens mella meleque facit.
Vos fuci fugite hinc, et melli parcite. nempe
Tantum apibus puris alveus iste patet.
LUD. [Abbr.: ?] CARRIONIS.
AMICE magne, amice docte et integer,
Gregi noveno amate, amate Apollini
Gregem novenum amans, amans Apollinem
Poesim in urbe primus ause Norica
Polire, in urbe quae sit orta Romuli:
Meus te Iambus iste purus, innocens,
Suo qui et uno it ambulans, vides, pede,
Pedis modive nec requirit exteri
Opem ullam, adit MELISSE; et orat unice,
Tutum ut librum novem sacrum sororibus
Sinas benignus ire tandem in omnium
Manus; latere nec diu velis domi
Tuae severus id, quod esse publicum
Novem est Deabus est amicum Apollini.
Nihil si Iambus iste purus, innocens
Prece hac te erit potis movere ferreum:
Sequetur alter, et fere viam institit,
Malus, minax, ferox, cruentus et nocens.
FEDERICI MORELLI TYPOGR. [Abbr.: TYPOGRAPHI] REGII.
NON dederat Samius finem motumve Melissus,
Ast unum immensum, mobilitate carens.
Dissimilis Samio similisque es France Melisso:
Nam simul immensum das opus et stabile.
Sed Samius numerum non admittebat in uno;
Tu numeris orbem vis decorare tuis.
Idem Latine
ALTER erat Samius;
Franci sunt ista MELISSI
Cuius melle fluit dulcius eloquium.
Huius carminibus Musae sua signa notarunt,
Ne fures possint mellis opus rapere.
[Gap desc: poem of 8 lines]
CHRISTOPHORI HOMAGII DELICIANI
CUM legeret Schedii Schediasmata culta MELISSI,
Seposita paulum pulcher Apollo lyra
Clamat: Io, si sunt Schediasmata talia Musae,
Quale laboratum, dicite, carmen erit?
HIERONYMI CAVELLATI PARISIENSIS.
QUIS novus hic vates Parnassi gloria surgit?
An sacer est Musis, floresque
Heliconis amoeni
Carpit? an Actiaci propria illi est gratia Phoebi?
Nam quae, culte MELISSE, tuis facundia verbis
Allicit; artificem ut vatem miremur opusque.
Zoilus et gelida trepidet formidine pallens,
Conspicit ut mitti tua docta Poemata in auras.
Nae, donec terris his verba Latina vigebunt,
Doctorum gliscet tua fama per ora virorum.
Strophe I.
ELISA, Britannico creata sanguine regum,
Eademque princeps Angliae caput,
Franciae columen, Hiberniae domina,
Oceanique potens era:
Cuius in pectore sapientia Palladis
Habitat; in ore Suada mellilinguis;
In oculis Euphrosyne. cuius solium
Regale fulcit Themis, aequi
Rectique praeses; non sine candida
Puritate Fideque,
Coniunctissimis sororibus, quales
Vix alibi reperire locorum est.
Antistrophe I.
PRonis genibus poeta Francus ad tua supplex
Genua advolutus, qui manum tibi
Osculer, patere quaeso; osculer patere
Quaeso tibi niveam manum,
Indicem (ut spero) benevolae, o Dea, gratiae.
Solet etenim tui favoris aura
Placida languentem animum solatiolo
Firmare, et acrem trepidanti
Metum clienti demere. Quis neget
Diditam endo medullas
Virtutem egredi tuis ab armillis,
Almitieque decente comarum?
Epodos I.
VEl odor saltem tetigerit vestium
Suavissimis olfactum fragrantiis;
Quanta properiter, quanta cor
Sentit remedia! Quod si placidos
Non modo luminum radios in hospitem
Miseris, verum etiam mitissimis affata
Praesentem fueris vocibus: o qua
Non voluptate, quo non lepore
Iugiter afficies Charitum mulsobibarum
Heliconidumque alumnum?
Strophe II.
HEroica dignitas, et ampla vis, rutilumque
Diadema, maiestasque regia, et
Splendor ille radians, cui vel aetherias
Posse faces Hyperionis
Convenit vincere; timidum iecur opprimant
temere: nisi eruditio tua, atque
Facilitas ingenii, tum quae moderat
Humanitas hanc gravitatem,
Et scita linguarum illa peritia,
Atque amor lyricorum
Perquam singularis, erigant mentem.
Usque adeo est tibi dia facultas.
Antistrophe II.
QUae natio, quod solum, genusve tot populorum
Genuisse talem praedicabitur
Uspiam? simile quiddam aut secundum ubinam
Inveniemus? In os palam
Una laudarier es, et unica, dignior.
Quod Asia non dat, Africaeque tellus
Americam quis putet Europae imparilem
Sceptris daturam? Tibi soli,
Regina, Eous donat et Hesperus
Nomen; ac tua fama est
Maior clariorque, quam potis fari
Pindarus, aut Maro, et acer Homerus.
Epodos II.
OPulentis ex Arabiae finibus
Venisse quae fertur cum gregario
Agmine Solymam, perspicax
Aenigmata resolvere; num tibi ipsamet
Comparari queat heroina, quamvis longe
Divinum Salomonem superasse
Aestimetur? pol haud est eritve,
Qui tua sensa, animique bona exemptilis ausit
Potiora pernegare.
Strophe III.
TAcebo superfluentis alta pondera gazae, et
Cumulos, quibus te Plutus obruit,
Usquequaque coacervans opes. At enim
Cui dubium est, nemus aureis
Fructibus, cui bene vigil appositus Draco
Fuerat; Iasonisque vellus olim
Celere partum rate, thesaurumque nigris
Moles ab Indis, et opima
Traducta in istanc tot spolia insulam?
Praeter hoc et abundans
Hanc rerumque fenorisque ditavit
Copia fertilibus parasangis.
Antistrophe III.
SIt, suadeo, nemini sit, hancce fraude Pelasga
Petere, aut aperta vi lacessere.
Cyrus hoc aliquis attentet armipotens;
Ille age te Rhodopeiam
Sentiat Tomyrida cruentifica nece.
Gere, gere bella, sic volentibus Diis:
Capit enim dextra lacessita gladium
Audacius: miles et ictum
Ter provocatus valdius incutit,
Marte cetera tutus.
Tu fortes Amazonas, necessum si
Sit, Geticis imitabere peltis.
Epodos III.
APage hinc Mavors, apage. nil, nil tibi
Rei est in his regnis. quin capis fugam,
Mauraque petis inglorius
Magalia? vigilax in specula
Excubitor fidem (mihi crede) fallere
Numquam avebit; neque sanctum impune ius iurandum
Solvent indigenae. Foedifrago istud
Suaseris, impiatoque Poeno.
Sic agere haud didicit gravis Hibernia; nec sic
Generosa gens Britannum.
Strophe IV.
ARsit face funebri cremata Gallia multos
Misere per annos: arsit indidem
Belgium; neque etiamnum cinis cinerem
Sopivit ignivomis focis.
Tu, tua virgine duce, tuta Britannia
Agis et ages dehinc dies quietos,
Ubi ubi secura mali sors vivere amet.
Salus perennet precor istaec:
AEternet haec pax commoda patriae.
Vota ohe rata sunto;
Quae drensantium omine auspicato grex
Ad Thamesim probet albus Olorum.
Antistrophe IV.
BEata bonis tuis ave Albionia tellus,
Itidemque Londinum, urbium decus,
Aulico celebre fulgore. Tuque adeo
Unio ave pretiosior
Unionum, ROSAque rosarum Amathusidum
Nitidior, o virago; flosque florum
Potior, et summa coronarum omnigenum
Corona: quam stipat, in orbem
Coacta, magnorum procerum manus
Purpurantium ab ostro;
Sicut Cynthiam minora turmatim
Astra polo comitantur euntem.
Epodos IV.
VOlupe est tot magnifica pallatia
Spectare: iucundum est nobiles viros
Visere, et alacres principum
Dextras tagere. iuvat, docta iuvat
Pectora mutuis peramanter alloqui
Versibus. Dii patriam servate tutelares;
Florentemque diu numine IOVAE
Hunc statum sic propagate, ut aucta
Posteritas clueat. Dea tu dilige vatem,
Modo digna te canantur.
Strophe I.
MONUMENTA veterum si FRIDERICE, Rex
Celeberrime, disquisita ponderes;
Invenire est, maximae admirationi
Fuisse regalem Pyramidum Aegyptiarum
Situm: inde Phariam turrim, ignibus
Destinatam noctilucis, navitae
Quos sequerentur remigantes
Moenia dein Babylonica,
A Semiramide condita, in oculos
Incurrisse mirifice: hinc adeo templum
EphesinaeDianae
Splendidissime aedificatum.
Antistrophe I.
LEgis, Artemisiam quantus adederit
Amor, ut cineres, post nigra coniugis
Fata Mausoli, mero mistos feratur
Bibisse, et ingens struxisse decorae sepulcrum
Regis memoriae. Quid, nobilem
Dum colossum Solis in pulchra Rhodo,
Aut simulacrum fabrefactum
Forte Iovis mihi Olympii
Reris aspicere, cogitat animus?
Plus mentem (puto) tamen afficeret Cyri
Domus, exoticusque
Plutus, aureumque lacunar.
Epodos I.
OPus tuum, o DANIAE rector,
Miraculis hercle non cedet antiquis.
Nempe nobilissimorum
Fiet CORONEUS fontium:
In urbe quem Norica, suis cum basibus
Scapisque epistyliisque ex aere
Corinthio affabre curasti
Signis adornandum fusilibus,
Non sine sumptibus magnis,
Artificiumque singulari industria.
StropheII.
VIden Oceanus ut stagna regurgitet
Aquulenta, columnato capax labro?
Quo super stat Teuto nixus, Celta, Iberus:
Exinde Thrax, et trux Tartarus, et Moschus atrox.
Hi cum arcubus, at illi cum cavis
Machinis collineantes. hinc trium
E medio antri Terminorum
Pectora gurgite prominent:
Pone quos, sub hederis tereticulis,
Fixum est, Rex, tuum atque tuae SOPHIAE insigne.
Elephas militari
Cum cohorte turriger astat.
Antistrophe II.
VIgiles capite custode crepidinem
Retinere Dracones tutam amant. Ab his
Surgit in gyrum, manu sceptrum Hera gestans,
Superba pavo: post armisona Virgo dextra,
Cui noctua sacra est; hastilia
Virgo crispans, ocquiniscens cassidam:
Dehinc Dea cum corde aestuoso, et
Cum iaculo; ac puer aliger.
Nexa pensilibus arma latus habet
Sertis; Musicae decus, aegidaque anguinam,
Et in uno ligamine
Ambo plexa grammata Regum.
Epodos II.
SIrenas excelsior post haec
Erexit ordo, mamillis abundantem
Prosipantibus liquorem.
Delphinas instigant fuscinis
Nudi puelli: premit iacentes cochleas
Protervus unguis. Equos Neptuni
Non lassat umquam aquae [Orig: aquai] rivus:
At ipse Neptunus summa tenens,
Calce terit levem concham:
Dextra tridente, laeva cornu praedita est.
Strophe I.
Nationis nomine Teutonae,
Praegestit animus gratulari
Recens adeptos honores serenissimo
Venetorum duci NICOLAO
Frontisque sacrum tiaram.
Quid prius, quid posterius celebrare
Habes, Calliope, laudi quod sit [Orig: siet]
Decorique, tam eruditione praestanti, et
Tam facundia pollenti, et tam strenui-
tatis singularis principi?
Quem solio collocavit eburno,
Suffragiorum calculis non discrepantibus,
Astraea dextram gladio armata,
Sinistram bilance instructa; virago,
Qua nihil aequius, qua nihil iustius.
Antistrophe I.
MItigans undas Hadriaticas
Neptunus hilarem effert tridentem;
Tethysque Nymphaeque, glaucas solutae comas,
Vitreum ductitantes per aequor
Choros, ovatu resultim
Perstrepunt. quin et cava litora plausum
Tollunt unanimem. laetiscit polus,
Revigescit aethra. Non videtis, ut vestri hoc
Imago Leonis sentiscens, vividum
Quiddam spiret, auratae iubae
Concutiens crispulos mihi villos,
Tritonis audito tubae clangore? Suscitat
Salaciam conchicen argutus
Triumphare, testarique profusa
Gaudia nantium squamivestes greges.
Epodos I.
QUid nos facere par est
Sensibus humanis praeditos;
Ratione carentia cum tuis, dynasta,
Exsultent hilariter incrementis?
Communem omnium laetitiam et nostram
Putare fas sit, eodemque
Liceat nobis frui bono, votisque
Potiri publicis; qui Allemaniae
Latis ab oris, per nubibus propin-
quarum Alpium fauces anfractuosas,
Amoenitatem Patavinae Academiae
Quaesivimus, Musis amici.
Strophe II.
IMperatoris manus Austridae
Veri gerula, DORNBERGUS ille,
Iuxtaque FERRERIUS, Galliae regis os
Nitidum atque eloquens, se disertos
Praeconiorum gerunt an-
tistites ex omnibus Oenotriorum
Oratoribus heroum. nec potis
Meritas silere lingua promptior vatum
Secures; nec horret flore sceptri tui
Promulgator ampullarier.
Dandolus est quondam amore Petrarcam
Peculiari prosecutus: haud secus penes
Te gratiosam patiare, o dux,
Haberi Camenam; cui meliora
Annuerint novi Dithyrambi mele.
Antistrophe II.
URbis hi fundamenta, primiter
Surrecta liquidis endo salsis,
Canent. canent Hunnicas Barbarorum, super
Aquilea feris diruta ausis,
Iras, et immane torvi
Attilae flagrum, trucis archityranni,
Vastantis Latios fines. nec Clephum
Memorare miserint, gravem Ausonum pestem:
Ut haec inter auctoramentum publicae
Subcrerit rei per mutua
Vincula, et hinc insulae maris omnes
Ionii Aegaeique idem [Orig: eidem] accesserint: et ut
Pipinus aequo Venetos exce-
perit, Langobardis sub iuga missis,
Iure, suis uti viverent legibus.
Epodos II.
Ast haec aliaque ipsi
Historiis debent nuntii,
Tibi qui titulos, animose, pervetustis
Germanos proceribus, admirantur
Extolluntque, summatum Italum iussu,
Et urbium indigetum more. En,
Equites partim creas eorum, partim
Ornas donis, beasque privilegiis.
O vive felix, et suesce non semel
Interseri fastis, annaliumque
Celebriori serie Participatiae
Urseolaeque stare gentis.
Strophe.
ARCTOAE temperatrix harmoniae Lyra,
Caelo recepta quondam Thraciis ab oris
Post Orphea trucibus interemptum Bacchis;
Demitte Lyra chordas peramabiles,
Ut amabili plectro nobilissimi
ZOBELLI nobilissimum filium
GEORGIUM more patrio cantem.
Ille velut candidis Narcissus foliis
Progerminans, odore suavissimo
Fragrantes exspirat animas halituum.
Ille velut purpureis Hyacinthus comis,
Humeri decus explicans aureolum,
Oculos afficit voluptate,
Iucundissima; nec pietatis egens
Nec virtutis, uti nec pulchritudinis.
Antistrophe.
ANnales praedicant aequo moderamine
Francoa MELCHIOREM frena temperantem,
Qua lenis Erebipolim refusa Maenus
Intersecat aqua. te Radiantiae
Nemorosa tempe, multae feracia
Glycyrrhizae, loquuntur antistitem
Recens creatum. Date, date o grandes
Seu lituos seu tubas. nunc ingentis opus
Est oris. en, parente quid laetius
Tuo est? en, quid matre hilarius? vel sub humo
Gaudia testata volent. Tibi cognatio,
Tibi cuncta propinquitas sanguinis ac
Generis gratulatur, applaudens
Tanto muneri. Vive decus procerum,
Vive, et Semideus consuesce dicier.
Epodus.
ARduum est urbes cum populis regere;
Neminique, nisi quibus a Deo
Ter optimo ter maximo tributum, suppetit
Volucris remigium consilii, caeleste numen
Imitantis, et in penetralia Geniorum
Sese insinuantis, excelsioribus
Sapientiae praepetis evectum usque pennis.
Alata mens enthei poli trascendit
Caerula, metuitque terris obtorpescere
Vacua. Subvolet inde reversa,
Non nisi pacatas oleae virentissimae
Frundes reportat et populis et urbibus.
Strophe.
LAUDUM praeconia STURMI tuarum
Indugredi velle, non cuiuslibet est, quamvis
Primoribus guttas ille Castaliae degu-
starit aquae labris; sed cuius propitio
Nascentis aut Stilbon aspexerit ortum lumine,
Cisii Phoebei satelles, aut cui Ledaeus anser
Pars Borealis aequum vocis argutae sonum,
Itemque Fidicula harmoniam commodam
Instillaverit: ut tam ligato numeris
Quam pedestri sermone digne praediceris.
At ne his quidem satis oris, nedum
Satis aderit virium, posse facultate
Ingenita sibi viam aperire, tuique
Tubam celebrandi invenire idoneam.
Usque minores adeo praeteritis gignimur viris.
Antistrophe.
MAgni Demosthenis linguae Pelasgae
Et Ciceronis Latinae, quae viguere olim,
Nunc est opus. nunc et plectra Maeonii vatis
Virgiliique deposcendum. simul enim
Te Gallia admirata est, Italia expavit stupens,
Alemanni palmis tulere, adoraverunt Britanni,
Cantaber osculatus, Sarmata amplexatus est,
Sacrique coluit et venerata est chori
Praeses Pallas: ubinam virum tot populis
Complacentem indagare quis quaeso potis sit,
Provinciam licet acceptarit?
Age age Quiritum eloquentissime, nos umbram
Esse sinas modo (nihil enim sumus) ecqua
Licebit apparere, luminaria
Maxima fuscante tuae sic radio claritudinis?
EPODOS:
SCaturiat ex ore meo limpidissimis
Fons laticibus, vel meri venas mulsi
Perenne, mellifluumque nectar manantibus:
Numquid inexhausto iugis eloquii tui
Faciet Oceano? quin et si cui Iunonis compoti
Aerigenae magnum per inane tantos
Pluviis ciere large detur imbres nubibus,
Ut vel uberrimae sint diluviei faciendae [Orig: faciundae] ;
Vix ille vix ad inexsuperabiles facundiae tuae
Accedet abyssos. Satius o qiesse homini, quam
In cassum aliquid tentasse. Deorum est, posse finire
Tuarum STURMI praeconia laudum.
Strophe.
SICCINE luminibus negaris Teutonum
MURETE, tuos prae cunctis optime vultus
Avida expetentum mente? siccine te Pontifex
Aurea Romae nec invidenda compede
Detinet, ne dimovendus venias loco? at tibi
Longe plura promisisse dona, divites quam Veneti,
Battorides STEPHANUS perhibetur, Sarmatiae rex
Praestans atque doctus iuxta. age, numquid opulens
Potuit ille amplis rebus obtinuisse? Thybrim
Vistula certet provocare, quem pertinacem
Potis Brenta nondum sit exorare? ah, quod si nihil hic
Valent diserte blandita Pithus verba flexicordis;
Austero Scythane Getaque parando opus erit
Rhetore? Dii melius, queis facundia curae.
Passus repulsam, ter quaterque idem petat necesse est.
Antistrophe.
VErtito Melpomenen meam in Leucosiam
Natura potens rerum; ut pulcherrima Siren
Maris Hadriani facta, litus ad hoc proximum
Sive dulci voce, sive suavi tibia,
Sive iucunda chely, flectere callidis feros
Agrestesque, nedum mitiore praeditos ingenio,
Pelliciat tericae domitorem Barbariei
Monstrorumque: non ut naufragii neque sui
Neque aliorum, multo minus popularium, sit
Causa; sed ut partim in voraginosa Charybdi
Laborantibus, partim ab allatrantis Scyllae canibus
Prope obrutis, partim denique in Syrtes periculosas
Abreptis opem ferat. omnibus ille siquidem
Unus et unicus (ut dicto uno omnia dicam)
Muretus est sacra ancora, atque portus, atque asylum.
Epodos
MAgneta posse reses ferrum ducere miramur,
Ingeneratumque foedus exploramus naviter [Orig: gnaviter] .
Atqui mirificissimum est, te velut Alciden Gallicum
Alterum, non hominum eruditissimorum cohortem
Solum perlecebris istuc inusitatis attrahere,
Sed Apollinem Musasque Charitasque mellilingues,
Sed Atlantiaden ad te Veneresque Minervasque,
Sed Suadelam quoque, Sirenumque totam progeniem
Plane rapere. Sentio, sentio MURETE, quam me
Constrictum teneas arctis adamantinae catenae
Fibulis: gustavique iam pridem immane quantum
Manarit ex ore tuo deliciarum voluptabilium.
Bibat hasce nemo, nisi cui Camenaesint amicae.
Strophe I.
AT EGO improbus sane forem,
Qui te, optime VICTORI,
Nec amare nec colere vellem;
Te, inquam, quem viri boni
Omnes amant, colunt:
Eoque magis censerer improbus,
Qui non amorem oppido quam libens
Hereditario familiae tuae
Honestissimae cernendum ad pronepotes
Transferre conarer, haud ductarie
Sed nave. Libeat mihi te tuosque,
Die senex, adorare plane; quisnam
Id ne facere liceat vetassit?
Antistrophe I.
AQua fontis haud dicenda aqua est,
Ipsum nisi deriva-
ta, colore limpidula puro,
Iucundoque amabilis
Fontem sapore re-
ferat. Viden autem, ut vena profluens
Vestrae perenne scaturiginis
Extrudat absque faece latices? viden
Ut hi rursus ipsis siphonibus acti
Porro liquorem Deae illimem vehant?
O argentea lympha, lympha o salubris,
Ne rogo claude [Orig: clude] , nec iugis obstipari
Cuiquam patere labra aperta fontis.
Epodos I.
PRoh! quemnam salientibus
Obstaculo esse rear scatebris?
Quemve Nilus [Orig: Nilos] temere Euriposque
Obturare? Valeant,
Tibi qui sequius volunt, tuaeque domo.
Abeant in malam rem, qui mihi, qui meae
Non bene. Sed hoc acerbius doles,
Ut inaudimus, heu, tubum vitalem ex
Canalibus illis unum amoenissimis
Fractum, ruptum. Patienter fac feras.
Rarumne, si figuli testa conteratur,
Aut quod humida ex humo est putrefiat?
Strophe II.
MIseros homillos! quid sumus
Ah, praeter arenosae
Ita pulveris coalitam mas-
sam, ut, quandoque vis parum
Saltem inferat manum,
Repente resolvamur; nec affabre
Conglutinatos tenacissimae
Compaginis iuvare retinacula
Queant? quo minus mireris, male fidae
Ut plurimum sortis inclementiam
In nos conglomerare sexcenta rerum in-
commoda: qualiter saepe quondam exeso-
rum praecipitia tumultuoso
Antistrophe II.
RUere impetu (crax!) montium
Avulsa solent. tellus
Gemitum dat, imaque cavernae
Nequicquam remugiunt,
Impune subrutis
Casae trabibus tignisve proximae,
Fortasse et ipso colono simul
Prostrato humi. iacent alia quassa vi
Ruinae gravis, praeter propter erilem
Fundum. sed haec ominosis hostium
Sint occasibus. Integrum cordis hercle
Rudera nulla quamvis minacum lapsu-
um, nullaque mala metu recurvant.
Epodos II.
DEnasci senio palam est
Quae nata sunt: tamen hactenus,
Tuscia dulcis ocellus VICTO-
RI, palmas ita tuas
Animadvertit Arnus insitas pater; ut
Suboles traducum plures nova dactylos
Protulerit aucta, surculosque nul-
lius evanidas in aevi saeclum.
Vege, vige et auge perpeti robore,
Et tecum florida sint plantarium
Virgulta, queis rigui nec saliva rivi
Desit, et medulla roris alma assit.
Strophe.
Quid animum vellicatim gloriola
Titillat? calcare quid exstimulas o Fama
Residem, cantare adurgens brevia capistro
Ora frenatum? non, non opis est meae
Angelii in BARGAEI (papae, cuius viri?)
Praeconia celerrimis excurrere
Veredis. Ille, ille venator omnium
Maximus, illustris instar Orionis
Aut Persei, suas ipse laudes praevortitur,
Alite Memnoniae raptus equo Matutae,
Talaribusque nepotis Atlantii
Pedes incinctus: iamque caput aureum
Caeli inter sidera condidit aurea.
Antistrophe.
Vereor heu plurimum, ne, si mihi vel
Custodis Cretum cita fingier, arte impactis
Lita ceris, Daedali remigia queant, et
Plumipes factus tranem acer inania;
Tramite tam diverso ferar, quam Thessalum
A fratribus abesse Ledeis senem
Vides. Metiri sua se decempeda
Quemque decet, limitesque finitos haud
Praetergredi. at nec anser volandi vi, si sapit,
Aut aquilas imitari volet, aut Phoenicem
Hae praepetes Iovis, illa et Apollinis.
Strepens ausit multo minus anas cati
Voces mentirier harmonicas cycni.
Epodos
CErnis, ut Architae quasi volatilem
Me columbum, tui BARGAE E glutinis
Aucupio teneat ames implicatum?
Utut avellar; retibus iterum
Pedicisque tuis illaqueer necesse est,
Pellacibus in tricas adactus escis.
Expedi nodos age, meque sine
Vagari libere, qua libet [Orig: lubet] , et quo-
cumque levis feret aura Apeliotae.
Immo Thesei filo potius strictiore
Alligatum in vinculis tenebis usque. nam
Ab amico amiciter capi suave est.
Strophe I.
SICUT humidos liquores, e sinu feti Iovis
Interdiu cum largitate iugi
Depluentes, seu mamillis
Iunonis e lactifluis
Rorem serena nocte Liber emulsum
Ceresque frugiproma,
Paciferaeque oleae repertrix
Avidis petessunt desideriis:
Idemque anhelant florilegae Napaeae,
Dryadesque silvicultrices, non sine
Oreadum congrege coetu:
Antistrophe I.
SIc vigore, BRUTE, caeli siderumque roscido
Mortalia optant saecla recreari, et
Per novas subinde vires
Vitale cor animarier.
Vitae medullam, traducesque naturae,
Et succulenta rerum
Iapeti genus ex Olympi
Sibi fontium venis irriguis
Haurire gestit. semina quippe fas est
Et originem satori rerum Deo
Acceptam in hoc orbe feramus.
Epodos I.
QUid? astra nonne vim ratam, secunda sive laeva,
In haec infimi soli corpora
Exercent; hominumque temperant
Animos, qualitatesque privas
Caelitus instillant?
Nae, Camenis attributos ordine
Fati perpetuo motus orbicos
Genius testatur ipsemet virorum
Natalibus claris celebrium,
Donisque variis adeo praeditorum.
Strophe II.
NEmo sane, nemo quisquam nec Latinos exstitit
Inter poetas, nec catos Pelasgos
Cui vel oestro vel furori
Fuisse dios ambigas
Ignes, canendi causam. eapse re si quos
Instinctus ille vivax
Reddiderat generosiores,
In eos novae denatorum animae
Migrasse creditae. sed enim vegentes
Sine fine perpetim durant spiritus,
Boni bonus ingeneratii.
Antistrophe II.
MUsicus quod si cluo ipse, te diserto interprete,
Nec spernit a me se procul Thaleia,
Candido imputandum Olori,
Quem Sol, Venus, Cyllenius
Sub Capricorni vertice, in domo Thesei
Sibi asciere amicum:
Tum media in regione caeli
Resonis Lyrae chordis Threiciae,
Chirone proximo: neque non volanti
Cito Pegaso, marinis horoscopum
In piscibus dextra tuenti.
Epodos II.
FEtus poematum Maro lambebat instar ursi:
Levis simius gravis Pindari
Audaces ego, liberis licet
Numeris strictior, Dithyrambus
BRUTE repraesentem,
Rarus exempli sequendi praebitor?
Omnes omnia non callemus. tamen
Modica explendae siti facit scatebra
Arente quondam fauce, et aestibus
De fomite brevi focus ingens relucet.
Strophe.
SIC fortuito stella tulit radiosissimum
Pexa crinem, SIGONI, o et Mutinensium
Sidus aureum, o et gemmee Felfinae
Ocelle; sic tulit (inquam) stella nupera
Ad te nescio quid mittere fumorum
Luculenti expertium foci. Vae mihi,
Si vapor ille densior tuo clarissimo
Perobscuram induit caliginem lumini
Vae mihi, si lampadis tuae fulgores
Spissa praestinguit nebularum mearum atritas!
Revoco, revoco sub incudem minus
Affabre politas, ut decebat, laminas.
Scoriam pol excoquendum crassiorem,
Stricturae ut absistant tenuiores.
Antistrophe.
ILlustriorem materiam mihi tu commoda
Artifex nobilisque et splendide, neve con-
verte gratiosum, sed preme pollicem.
Precabor Idaliam, ne non vicem sui
Fungens Mulciberis, vividiorem ignem
Construat; qualem redauspicandis fibris
Ex casiaque surculisque turis creditur
In ara Solis allucente Panchaius
Saecula Phoenix superstes uls sexcenta
Excitare. ah! flammane par nostra possit tuae
Reputarier? ecquid imprudens rei
Opto? non profecto, non amicum est numini,
Inferum chaos vel astris comparare,
Puro vel auro massulam orichalci.
Epodos
POne me, pone tenebricosis abstrusum
In locis, quo nec potis Eos rosea
Nec Phosphorus se candidus penetrare;
Ne tibi me talem dedero, quicum [Orig: queicum]
In tenebris mices. Ut fuliginosior
Statua videar annisque situsque obsita;
Protinus simul ac tuorum unica rutilans
Ocellulorum obradiaverit scintillula,
Fulguris in morem, nubila et quidquid erit
Umbrae crepusculive discussa dabis.
At si Iove mortuo tu Iuppiter fias,
Fulmine nos trisulco ferire cave.
Strophe.
QUA te recinam lyra?
Quo te memorem carmine?
O nec avitae nec patritae
Virtutis atque eruditionis degener
Heres, MANUTI. iam fere centesimum
Portitor Helles Nepheleidos ver
Reduxit amoenum, ex quo reflorescentibus
Bonarum litterarum studiis, tuus ille
Ille tuus, politissimorum unus, excoluit
Avus Latios campos et rura Pelasga,
Averruncatis Barbarici segetibus
Lolii, Camenarumque latebras
Aganippae fontibus inventis
Aperuit, Pindique aditum reclusit
Heliconisque, difficilem prius.
Antistrophe.
VEstigia proxime
Sectantis, idem visus est
Non sine felici labore
Praestare (quantum quidem sibi sumpsit) patris
Laudatus ardor. cuius in cultissimis
Qui spatiari volet hortulorum
Quincuncibus; huic suaves nec absunt flosculi
Nitere, at nec corollae bene olentibus herbis:
Unde suis sibi nemo non serta seligere
Comis poterit, nullo marcentia saeclo.
Felices o Manes utriusque ter et uls,
Quibus abditi post iusta cineris,
Tibi carus nempe nepos ALDE,
Tibique natus PAULE, super videndus
Bona tot possidere animi datur!
Epodos
ET adauge propritim tibi relictam
Hereditatem MANUTI, nec illam sine
Extra familiae decus herciscundam.
Soboles tibi succrescat adoro,
Aureo quae germine doctrinae caput
Redimita, propaget opes sine inter-
ruptione sexcentos in annos.
Repullulent subinde surculi novi,
Causamque fructus prae se ferant
Uberioris. Viridario e vestro
Cui licuerit carpere laureolam,
Pol dignus erit novenarum
Ascribi comitibus sororum.
Strophe.
TOTOS nempe Soles, totas nempe Proserpinas
Vigilacibus indulges lucernis, cerebrigenae
Operate sacris Deae, laboriosissime
ANCANTHERE: nec tibi quidquam fenerat
Somniculosi LatmiusEndymion
Papaveris, frontem oppido madescens lassulam
Riguae quietis aspergine roscida.
Iam te Paterni, iam te Mercurialis
Labra docta tenent et hiante suspensum
Labello, et aure tacite bibula
Haurientem aurea dicta, sanis Panaceae
Lita succis: qualia nec vel Epidaurii
Filios, nec Aesculapium patrem medico-
rum almum, salutariora profudisse mediis
Credimus in floribus per Thessala tempe,
Seu Peloponnesi per geniale nemus.
Antistrophe.
NUper duxerat te diae sub sapientiae
Penetralia, divini profecto vir ingenii
ZABARELLA, mysteriorum apertiores palam
Sensus, Oedipus velut alter, explicans,
Occulta perscrutatus Aristotelis
Reperta. quam miraris arduam mentem viri,
Ut acumen acre sectis patuit viis!
Quid planius, quidve enodatius, aut quid
Melius queat in medium uspiam afferri,
Quod absque difficiliore modo
Dispalescat? Benedictus en indole rara
Adolescens, germen amabile GEORGIAE
Stirpis, Aloisio clarissimo Venetum
Cretus senatore; totus addictus Patavii
His studiis, pendet arguto Zabarellae ex
Ore, tuae Pithus morigerus monitis.
Epodos
QUis humeris dabit alas meis, non quidem
Icarias, sed aut praepetis aquilae, aut
Ledaei oloris; qui Zabarellam tergore
Pegasi candidissimo provectum
Per inania celeriter sequi ne retarder;
Astrica non modo poli monstra volubilis,
Sed ipsa quoque fata reclusa edocendus?
Lavite mihi, o Nymphae Aponi, grave
Corpus, ut expiatis purius artubus,
Altior et cerro et conifera cuparisso [Orig: cyparisso]
Tollar Euganeum super apices montium.
Age remigio pennarum applicito mecum
CLAUDI vehere, tuo non sine Georgio.
Numquam discludet Olympus Olympo debitos.
Strophe.
ZARLINE princeps ordinis harmonici,
Idemque Musarum pater omnium, quot
Nunc vigent in orbe, quotque post vigebunt,
Ecquando Latinum de rebus ipse Musicis
Quod opus es pollicitus, in auras
Prodiet? ecquando mihi licebit
Tui cupidissimo flagrantibus
Illud intueri ocellis?
Rumpe moras age, desideriique mei
Penitis ardoribus si forte non re-
stinguendo prorsus es, at saltem
Aliquantam iis [Orig: eis] recreatricem aquulam
Inverge, crastinae caput Aurorae
Ocyus irrorans liquidissima stacte,
Sinumque suave olente myrobalano.
Antistrophe.
COniuncta Phoebo Melpomene, et tereti
Cyllenio Euterpe comes, astra caeli
Prospere tibi faventis ordinarunt
Fulgentia natali luce, non sine intimae
Et Eratus et Veneris amico
Lumine. finxere celebriorem
Bonae hinc Charites, laborque rite cla-
ravit altus architectum
Harmoniae. Nova tu priscaque plurima sym-
metriis aptas suis, symphoniasque
Deducens cum modulis, cantum
Mihi Doria Lydiaque et Phrygia
Discernis arte, chromaque compingis:
Denique perfectum bene Musicum informas,
Peritum alacriore sonere tono.
Epodos
QUem tibi rear Uranien locum
Aetherios inter Genios, melodiarum
Olor scientissime, desti-
naturam superi Iovis fato?
Chrysolithis alas amictus lucidissimis
Super excelsi Croni globum
Evehere, choris nihil invidendus
Animorum semper immortalium;
Mediusque in Cherubinis ac Seraphicis
Oscen alitibus, ter sanctum indeside
Concines (auguror) voce Tonantem.
Rape me tecum rape sub astra, si nec
Auribus humanis ingrata, nec oribus indigna
Caelitum modulor, melicae fidicen lyrae.
AUSPICIO novem sororum
Notitiam mihi November
PALLADOS UTENHOVII-QUE
Concilias. Sacrae Melisso
Semper erunt tuae Calendae,
Quas memorent novem Camenae,
Pro meritis tibi voventes
Carmina syllabis novenis,
Carmina versibus novenis.
I. Clio.
NAtae celebrare Iehovam
Regesque ducesque Camenae,
Citharis assite lyrisque;
Fas pangere mense Novembri
Laudis nova carmina thyrso
Animis omni sine fuco.
His CAROLUS ille Calendis,
Simul his innotuit illa
PALLANTIA Nympha Melisso.
II. EUTERPE.
VOluptabilis est bonorum
Et iucunda beatitudo,
Quos iunxit probitas fidesque.
Hac nil dulcius est in urbe,
Hac nil suavius est in agro,
Hac nil pulchrius est utrovis.
Mansuescunt homines in urbe,
Mitescunt homines in agro,
Lenit pax et agros et urbes.
III. THALIA.
VIrens Libani velut cedrus
Cacumine laeta frundeo
Perenne comis regerminat:
Pari cor amiculis modo
Vigens, animusque respuens
Marcescere, floret integer.
Cedrum rigat ille ros tener
Adoreus; at cor uvidus
Rigat Clariae latex aquae.
IV. MELPOMENE.
CAntibus et numeris meris
Personat unanimis chorus;
Lacte natant labra melleo:
Candidulis per Olympium
Aethera vectus ovans cycnis
Grex melos usque reclangitat.
Nil nisi carmina montibus,
Nil nisi cantica vallibus
Blandisonis reboant modis.
V. TERPSICHORE.
GRacileis agitare manus,
Agiles glomerare pedes
Iterabitis innocui:
Niveus Iocus ipse micat,
Roseus Pudor ipse salit,
Micat et salit Euphrosyne.
Agitur bene cum sociis,
Ubi mens sine fraude patet,
Sine crimine simplicitas.
VI. ERATO.
AMor, sincerus amor vere;
Fides, sincera fides stricto
Liget vestras animas nodo.
Favillae mutuus accensae
Calor vos urat, et aeternum
Manens incordiet aequalibus [Orig: aequaleis] .
Columbos UTENHOVI vincis,
Palumbes PALLAS amando, sed
MELISSUS turturibus par est.
VII. POLYHYMNIA.
Clarus insigneis nitet inter
CAROLUS vates, nitet inter
Clara laudatas Dea Nymphas.
Clarior fiet meus ex se
CAROLUS; dicente Melisso
Clarior PALLANTIA fiet.
Elaboratum dare marmor
Posteri novistis eburve;
Musa donabit memor aevum.
IIX. URANIE.
ALbe qui polo micas Olor,
Candidos amicos aureis
Celsa plumulis ad astra fer:
Huc ubi canora Thracii
Chordulis sonantibus lyra
Vatis orbe lacteo subest.
Quid moraris? Astra vatibus
Digna sunt, et astris dignus est
Coetus inclitorum pectorum.
IX. CALLIOPE.
PRomere voce bona laudes,
Voce bona doctos canere
Novi perstrepitante fide.
Quo te proripis UTENHOVI
Sidera tam cito contingens?
Quo tua proripitur PALLAS?
Nescius aspergi maculis
Nempe quit ingenuus CANDOR
Caeli promeruisse domos.
Strophe.
IUVENI modestissimo quae canam
ROSBACHO melica, quaeque lectitet sonorus Albis,
Albidosque Misena smaragdus, in vertice
Racemosorum sita collium;
Mihi (amabo te) paucula dictabis, o Melete,
Antiquiorum Musarum decentissima.
Ille Themin legumlatricem, filiamque
Themistos Astraean indeside studio
Sectatus, utriusque a latere
Ne latum quidem recessit unguem,
Scaevolas Sulpiciosque Trebatiosque
Nostri temporis amplexatus mirifice
Et in Alamannis [Orig: Almannis] et in Ausonum Lyceis
Variam unde rettulit scientiam.
Antistrophe.
INeunte ab aevo politissimi
Audivit FABRICII Chemnicensis, ora nullis
Pol secunda labris, opera sororum novem
Rotundatis. Quae, bone Fabrici,
Libitina nobis caput invidit ingenuum,
Ne longius doctis esset fruisci dehinc
Emolumentorum, divinae ex fonte mentis
Scatentum, et umecta torrentibus riguis
praecordia iuventae cupidae
Reddentum? dapis sed Angelorum
Compoti nunc trechedipna umeros eburnos
Ornant; hymnifera Iovae paeanas ubi
Modularis voce lyraque consonos. ut
Melior rependit aula gratiam!
Epodos.
TEcum ROSBACHE nunc hilaror, candidate
Gloriae, quam tibi lux niveis equis
Propriam spondet. Video caerimoniam
Gravissimam, et Basilicae dexterrima
Scholae suffragia; quibus absente nobis
Tuo decretus est honori tiaras
Capitis velamen, digiti vero decus Anulus [(transcriber); sic: ?] auro gemmaque coruscans lucida.
At cuia lingua tibi basium figet,
Quale nona parte suae Charites imbuerunt
Ambrosiae? o laetum diem! Ecce Rheno quoque
Tua cordi gaudia, Nymphisque Rheneis;
Ne solus Albis Albiadesque triumphent.
Strophe.
O TE lepidulum venustulumque!
O gratiosae Comitatis
Elegantem alumnum,
STRASBURGE; qui Gratias Etruscas
Sacrum advoces in thalamum!
Eho, non sint ad Elystrii
Herbiferas fluminis ripas
Aut delicatae
Charites, aut paetulae Veneres,
Quae mellilinguem cantillent Hymenaeum?
Agedum, non sine me, non sine meis
Queant Emmetris tumulticrepae
Spargi nuces; dum Tomingidi
Rutilis Cupido novum taedis
Ad cubile praelucet viam?
Antistrophe.
BErsmanus, amor ille Suavitatum, et
Casellii dulces Camenae
Cum lyra Chytraei
Tuique fratris, vel hisce si quis
Maior, tuo digna toro
Valebant commodularier.
At numeros Iuniae nostros
Poscunt Calendae.
Zygia Iuno fave; Zygia
Iuno fave. Zonam dissolvere castam
Monet albente micans Hesperus equo;
Monent astra, nuptiis coniugum
Amica. iam sponse blandulae,
Hedera arctius, tener uxoris
Semiclusa pressabis labra.
Epodos.
BAsia rape, rape basia;
Facinusque virile patra
Quod libuerit, licuerit.
Exesto quantum est fascinationum.
Ioce, Fescennini pater cachinni
Liberrime; quot deliciis
Tot illecebras condiisti?
En, nectareae sponsa
Melliginis imbuta mulso,
Stillat odorifero
Guttas liquore roscidas!
Matuta vides, ut illa
Se beatiorem Cydippe
Ille se dicat Acontio?
Strophe.
DAEDALAS artificum manus
Cum veterum tum recentum,
Animosaque signa miramur admodum,
Sive coloribus illa picta,
Sive ebore exacta affabre
Indico, lapideve Pario,
Vel aere Cyprio, aliisve metallis.
Cui non notus Apelles ille Cous,
Aut Parrhasius Ephesinus, aut
Zeuxis? Phidian quis ignorat?
Quem Praxitelis Scopaeque sollertior
Industria famaque latet? quem catus
Lysippus Calamisque non obstupe-
facient? cui denique non arriserint
Et Mentoris egregiae formae, et elegantes
Myos erronibus fibris acanthi?
Antistrophe.
CErtat antiqua, feracius
Ingeniorum bonorum,
Superare sagacis aevum artis aemulum
Tot monumenta, supraque vires
Tendere nervos. nam quoque et
Pervicax hominis animulus
Trascendere polos geminos, avet (idque
Haud raro) similis fingi Deorum.
Est hoc quidem aliquid, ut arduum,
Mortalique praeditis captu
Sublimius. Exstat, exstat argutius
Iovae simulacrum opificis, maxime
Quem mireris, homuncio; quomodo
Generetur, quomodo caelestem hauriat
Vivax animam, tenere sub parentis alvo
Latitans, menstruaque luce crescens.
Epodos
NAturae peritissimo,
Occultiorumque plurimorum scito,
Age mi SCHOLZI fer acceptam
ARANTIO singularem
Fetuum indaginem.
Ille caeci labyrinthum regni,
Embryonis domicilium, vigil
Corruspatus, aperuit hortuli intera
Claustra, diutissimeque reconditas
Notitias in luce locavit.
Bononienses hoc ter et quater beati
Machaones, hoc beatae puerperae.
Redeat felicitatis huius
Pars ad nostrates aliquantula;
Gratias ARANTIO sempiternas agent.
Strophe.
CUNCTATOR audiam pol crediderim
Vernas apud tuos bene providos,
Qui suavissimis tuis amantissimisque,
O dulcissime VICTORI, litteris
Minus responderim properiter.
Ignosce. veniam meretur excusatio.
Eae quidem sane hic [Orig: heic] me chlamydatum,
Clipeoque Tritonidos armisonae praecordia
Protectum, manumque machaera Archilo-
chi instructum, medias inter tigrides
Offendere, formidulosas et hyaenas
Aprosque torvos. plusquam immane, quantum
Sustinuerim heu pericli, cum beluis
Proeliando effrenatissimis.
Antistrophe.
CRudelis hasce non Hyrcania, nec
Gaetulus asper, aut Calydonius
Saltus misit huc, quibuscum atroces gerendum
Pugnas mi foret. atris Hercyniae
Iugis silvae sata, spuria vah
Portenta latebras nothas reliquerunt, in hos
Profecta limites Euganeorum,
Rabiosius dummodo, si liceat, possent truci
Insanire saevitia. ast hactenus
Supinatus humi nec sum visus, et
Immotos pedes acrior robore fixi;
Exungulatis istis nempe monstris
Ora fera lancinavi. En vestigia
Cladis! hanc nulla aetas obruet.
Epodos
OPem tulit ipsa mihi patrima virgo
Barbaricis infesta bestiis, remini-
scenti nominis unice tui, VICTORI
Indefesse. quin et suppetias alacres
Veteribus illis a Camenis sensimus,
Thelxiope nimirum et Aoede, et Arche, et
Melete; Camenis inquam tibi domesticis:
Germanissimus enim illis es. queis utique
Acuta mihi tela commodo subiicientibus
Ex ipsa Patarei pharetra sagittipotentis,
Impetus hostium facile dedimus irritos.
Iuppiter servat, qui Iove natis serviunt.
Strophe.
QUIS fuit ille, VOLFI,
Qui primus homines, miserrimum genus,
Filis Parcarum tenuissimis
Vel in alto
Vel terrae propiores
Suspendit; atque hos quidem filis
Candidulis, illos nigris:
Omniumque eadem fors
Esse, effecit? simul atque enim
Inexorabilis Atropos
Pollice linum inciderit atro;
Subito heu decidimus. Bullam
Hominem dixeris, aut foliolum
Arbusculae, aut somnii
Fumive fugientis umbellam.
Antistrophe.
ME bene ventilatum
Ridet Lachesis, altius profundius
Torquendo furvi vaga licia
Radii. sed
Clotho mi tamen, ut quos
Fatum efficax consequatur, sub-
temina ducturos, nivem
Aemulantia, fusos
Rite iussit currere; dum ratas
Poli scrutata vices, brevis
Curriculo aevi maxima divis
Bona portendier aequis, an-
nueret. Speribus ut minima pars
Respondet ingentibus!
Ut frangit animos levis forfex!
Epodos
ARanearum pendulis Reges
Se purpuramque involvere telis
Amant, amabuntque semper;
Fatali interitum necessitati
Ex stultae sapientiae penu
Rati posse subtrahi. nos adeo et hos
Ipsos hercule, et funebri comam
Implicatas cupressu
Ridere sueta cohors sorores,
Cedrino recens amicti subere,
Athanasiae regnum occupamus
Vivi; quod illis abnegatur mortuis.
Strophe I.
ELEGANTISSIMO Noricorum
Iuvenum, lectissimaeque puellae,
Sponsis venustissimis, agedum
Quae canam mihi subministra
Erato pulcherrima: si te
Nec Gratiae destituunt comites,
Aprica fertis impeditae myrteis
Timpora; si nec Cupidinum
Manus agilium languent
Praeacutis ferire mortalia
Telis corda, salubrium
Auctoribus vulnerum.
Antistrophe I.
HOc die nuptiis consecrato
Hymenaeus festa gaudia poscit;
Poscit serenata laetitiis
Pectora, et sine nube frontem.
Procul hinc rugae, procul ite
Maesti Catones, tetricaeque nurus,
Vultum Sabinarum severum, torvaque
Frustra imitatae Calabridum
Supercilia. nequaquam
Locus aegrae molestiae convenit.
Nec fas est animum gravi
Maerore percellier.
Epodos I.
NOvae ridentia nuptae labra,
Puniceis simillima rosis,
Rhodiisve coralliis;
Flammantesque oculi, siderum
Aemuli nitide scintillantium;
Faciunt pol, ut alacriores
Quisque gerat spiritus, et hilariore
Sit animo. Decus o quantum
Ab insigni relucet corpore!
Quantus ab aureo nitor monili!
Strophe II.
HUc ades, patriae flos SEBALDE,
Mihi contemplare membra decora,
Dotesque raras, quibus solide
Praedita est tua MAGDALENA.
Viden ut iam carpere fructum
Suavissimum, ceu libeat, liceat
Ex hortulo succis referto? Carpite,
Carpite vernantis hortuli
Seu deliciolas, seu pro-
lecebras; qua Libentiae [Orig: Lubentiae] vos trahunt,
Udis non sine basiis,
Nudis vel amplexibus.
Antistrophe II.
MAter ex HALLERORUM creata
Genuina stirpe, femina praestans,
Amet nurum, non quidem minus ac
Peleo sociatam amasse
Thetidem socrus memoratur.
Tum, vitricus GEUDERIDES proprium
Tuis uti se praebuit votis patrem;
Ipse socer, cui propinquitas
Cordi est, in oculis, non ut
Generum, te ferat, sed ut filium.
Affines faveant tibi, et
Cognata plaudat manus.
Epodos II.
PRecari longa alicui saecula
Si iuvat, ut iuvat; precor, uti
Avis instar Arabiae
Sexcentas tibi messes dehinc
Ampliusque seni detur condere,
Vegeto pariter ac valenti.
Dignus enim es, quem Deae beneficiorum
Onere praecumulent, et quem
Nepotes conspicentur perpetim
Progenie optima reseminari.
Strophe I.
APERITE nunc, aperite mihi
Totum Hesperidum nemus,
Et odoriferos spargite flores,
O Veneres, quascumque
De pulchritudine certare
Libido [Orig: Lubido] rapit. Coniugio simul
Copulantur, uno eodemque
Die, IACOBUS et SABINA,
LUDOVICUS item et SUSANNA;
HAENZELIDAE iuvenes, par nobile fratrum,
Cum NITHERTIBUS puellis,
Cognatione iunctis invicem.
Antistrophe I.
ROseae genae et rubicunda labra
SABINAM; oculi nigri
Decorant, et honestissimae formae
Purpuream SUSANNAM:
Utramque divitiis multis
Et dote perampla. sed et haec melos
Voce liquida figurare
Perita, saepe provocavit
Nos decentibus in certamen
Cantibus: illa nurus persaepe Suevas
Erubescere heu coegit,
Pulchram aemulans facem Thaumantidos.
Epodos I.
PRosapiam NITHERTUM
Vetustissimam quis enuntiet:
Cui Triphyllon stemmatis
Patricii nota?
Hac ex gente sibi coniugem
Deligere HENRICUS amavit
HAENZELIUS, qui senator optimus
Cluet, idemque navissimus
Familias indagare Vindelicas:
Vester ille, vester, o sponsi,
Frater, unicaeque
Pater unicus
VERONILLAE.
Strophe II.
CApe gaudium, cape laetitiam
IACOBE, animi integer:
Cape laetitiam et gaudia copi
Pectore, facte affinis,
Mi LUDOVICE, tui fratris.
SABINA age, SUSANNA age comptulam
Explicato largius frontem.
Vobis Amor Iocusque, Amorisque
Et Ioci genetrix arridet,
Pollicita intemerati pignora lecti
Filios, avi patrisque
Candorem, et insitam pronos sequi
Antistrophe II.
Pletatem, et ingenuae fidei
Consortia nam probis
Probitas comes est: prava sequuntur
Stirpe sati pravorum.
Felix propago, tuam disce
Sentiscere laudem, et novum adoreae
Nosse nomen. Ut bonae gaudent
Bonum arbores tulisse fructum;
Prole sic bene morata ipsi
Exhilarantur honestanturque parentes.
Deme famam et ipsum honorem;
Laudi quid hoc in orbe aut gloriae est?
Epodos II.
DOctrina clariorem
Utrumque efficit; velut lumina
Vestra germanos. eo
Gestio vos magis
Celsis Aonidum immittere
Arcibus, ac nomina fida
Perpetuis consecrare saeculis.
Sinite exemplar industriae,
Sinite virtutis vos ego numerem
Munis atque gratus. hac sola
Pactione pol fit
Hominum genus
Immortale.
Strophe.
AN, si quid umquam mihi fuit gratum,
Subdubitabitis, quin munera vestra
Fuerint mihi gratissima, o NICOLEA
Et LOI Viennides, nobilissimae
Virgines? Sudaria illa duo,
Artificiosissimis picta Maeandris,
Oculatissimisque pervia labyrinthis,
Quanta mi voluptate animum affecerunt!
Quam illa miratae sunt, studiis
Pallados exercitae, Noriadum puellae!
Antistrophe.
PUlvillus autem laboribus quantis
Constitit, in figuris rite locandis,
Metricaque forma digerendis! Variis
Huc vellera Seres ipsi coloribus
Attulere, et contulere manus
Vestrae opifices admodum rara in hunc signa,
Vigilace intuenda mente. Iuvat Olympo ex
Celso prominentem Altitonantis dextram
Lance cum fatali gemina
Cernere: quo symbolo Iustitiae admonemur.
Epodos
O Perosissimi salvete digiti,
Limbolariarum acuum magistri;
Salvete, et hancce gratiam reportate
Pro diurnis nocturnisque molestiis,
Mea causa adhibitis. At o quam
Suavis odor mihi caulas narium
Replet, ex stacte casiaque et amomo
Fragrantiore! Proprius tibi sit
Odor hic, o mollicule Pulville:
Proprium item vobis, o Clerevantides,
Vincere acu Phrygionisque opere
Sequanicas omnes Gallicasque nurus.
Strophe I.
LYCHNIDIS hoc quodcumque est, sedentaria
Consertum opella, post irrequietum
Itiner, Rhenus quod me genitor
Naidum, Nicrique conflux
Amnis, atque adeo Lutrea palus
Conficere nuper vidit: habe tibi
Tuaeque IUSTINAE consecratum,
O iuris interpres cate GIPHANI.
Erycina te leges sub
Alias, aliasque sub iura vocavit,
Non fori nec litium [Orig: stlitium] propria, sed
Familiae mutuiter procreandae.
Antistrophe I.
QUippe tuis unum deerat id commodis,
Uxore frunisci posse cupita.
Dedit hanc PAMGARTNERUS, columen
Noricum, ex sorore natam,
OELHAVO patre. quem, mi crede, virum
Nec Themidos Astraeaque peritia,
Neque elegans umquam promptitudo
Linguae Latinae destituit: quibus
HIERONYMO grandaevo
Socero clepere animum impune valebat.
Quin avus sponsae eminens erat apud
Capita terna Imperii consulendo.
Epodos I.
VEtere quid iuvat editum esse
Stirpe, nisi illam et heroa
Virtus, et excellentis ornet
Praestantia doctrinae?
Utriusque munus indeptasti
OBERTE dotis, affinibus beatus
Largiter patriciis. Tibi NORIBERGA
Plaudere; tibi gratulari
PALAECOME; non sine mera hilaritate
Et Patrum et Professorum.
Strophe II.
DI facerent, ipso gaudii tempore
DONELLUS huc Lugduno Batavorum
Tetulisset, quos vestigo, pedes:
Quam proinde et ipse ovatu
Cernerer subito laetiscere! quam et
Tute rapereris pronus in obvios
Tanti viri amplexus! quanta porro
Festivitatem auctaret adoreae
Cumulatioris fama!
Proceres pol et Academia et alumni
Vulta praestolantur aurea hominis,
Et avidis ipsum animis expetissunt.
Antistrophe II.
VOs duo in integrum restitutae scholae
Una facem praelucebitis almam,
Aderitque ex ascitis aliquis
Tertius, vicissitati
Utilis. Dabit acclines monitis
Grex melior aures, sponteque praeviae
Sequetur aurae fulgetra. Nemo
Praesente vobis non reverentiam
Merito exhibebit Divae,
Gladium in manibus habenti, Eunomiaeque
Vindici legum. tuerier amat
Utraque tam Gymnasium quam Senatum.
Epodos II.
ETiam oliviferae Minervae
Praesidio triumphabis
Tu GIPHANI, confarreandi
Ritu licitis sacris
Operate. Iamque (quod faustum sit)
Dea annuit tibi filium paternae
Indolis similitudine, termitisque
More iuvenantem. Vigesces
In hoc nato, natus et (hariolor) in te;
Gloria ambo florentes.
Strophe.
QUALIS, impatiens Solis,
Phoenicia cera calore
Liquitur, exposita
Apricitatis torridulis
Aestibus; haud aliter meae
Diffluxisse medullam
Liquidam LISLAEE mentis
Ardore tuo sensi,
Veteres amores in GULIELMII
Testificante Manes,
Iuvenis eruditissimi;
Quem nos plus oculis, plusve oculis si
Carum pote quidpiam
Esse, semper amavimus.
Antistrophe.
INtimo mihi adhuc ingens
Stat corde dolor; stat acerbo
Discidio patulis
Hians cruentum vulneribus
Plaga triplex, miserabili
Lamentaria questu:
Inibique sauciatis
Letale recrudescit
Tumor ille fibris, arctam animae viam, et
Spiritui meatum
Nimietate praestrangulans
Saevi cordolii. Gliscit et istaec
Ob funera LIPSIO
Maestitudo animi recens.
Epodos
TIbi quoque exestur, HIERONYME,
Luctu iecur anxifero,
Quale ferunt Tityo lancinari
Rostrantibus in viscera milviis
Penitissima. Vae miseris! Uter
Utri feret opem auxiliarem?
Quis nobis Aesculapius EUMOLPIUM
In auras revocabit ab inferis?
Quis talaripes virga redivivum
Tanget aurea? O amice, frustra
Sumus, heu! Nos potius invicem
Amemus, amemur; et dio FIDIO
Dexteras sacras pagamus
Sinceri, diaeque MONETAE.
Strophe.
PRO duplici labore
Gratia duplex
Referenda venit tibi,
LECHNERE Musice.
Vix unum petere
Ausus fueram munusculum,
Compellatione mutua
Veteris amici Dyrnhoferi:
Tu geminas idem
Suave meritum, tibique
Gemino obligans me vinculo
Obstringis irresolubilem.
Antistrophe.
MUsae tibi faventes
Flumine linguam
Clario, mea numina
Musae, imbuere. dein
Sonos edocuit
Te cantor Apollo proprios.
Te dulces modique, et illicis
Socia fidis vox harmonico
Pectine constrepens,
Artificis expoliti
Numeros sequentem, Gratiis
Iungit sodalibus arbitrum.
Epodos.
AThesi tuo meus applaudit
Maenus, amnium Francicorum
Late rex. tripudiant celeri
Nymphae pede mobiles,
Tereti suras
Pampino vinctae. Modu-
laminibus rapimur cycni
Olorinae suavitudinis.
Quid simile, quid par in orbe est
Toto symphoniae?
Strophe.
ITA me Veneres bene ament,
Et quantum est Cupidinum;
Ut ego te perdite amavi
Semper, amoque, et amavero
Dehinc quoque, mel merum
ROSINA, meumque dulce mulsum.
Numquam ego de te hercle vel
Minimum queo cogitare
Quinquelustris amator;
Quin mihi cor tripudians gaudio
Exsiliat, tuumque animo pollicear
Credulo favorem,
Tametsi prius ne semel quidem
Mihi conspectae.
Tantum potest vis amoris!
Antistrophe.
SImilis (puto) parque mei
Nusquam fors amasius
Dabitur inventus, adaeque
Cui fuerit bona Faustitas
Amica. at in hoc tamen
Inesse aliquid putent sinistri,
Tam diuturna quod hic [Orig: heic]
Videar remora teneri
Longiusculus, ante
Quam liceat tua meis pupulis
Cernere viva lumina, votique siet
Compotitus ardor.
Sed huiusce quodcumque temporis
Superest, mente
Aequa libenter feremus.
Epodos.
O Imago somnorina,
Oculis meis in monte praefi-
gurata Regio, cum adhuc
Puer essem, et mihi nondum
Tegeret lanugo pilosa genas:
Confidens animi fore
Spero, uti (nam quid mihi fraudem
Frausa sis?) reapse tandem
Veres, simulacra
Quod ipsa prae se tulisse
Commemini. Fatalis enim mihi
Mea (praefiscine) ROSINA est.
Strophe I.
QUALIS in Hesperidum viretis amoenissimis
Draco pervigili lumine custos
Aurea servabat mala,
Nihil indulgens sopori
Gelidae fratri mortis:
Tale tuum, GREGORIpontifex maxime,
Ovilia custodientem
Ausonia, insomnem bipatentibus
Oculis, Bifrontem
Lanigeri gregis magistri
Videre mirantur. specula is
Desuper ab alta Vaticani, in urbem
Aciem, totumque obvertit in orbem.
Antistrophe I.
E Atidicam Themin hoc ferunt singulari modo
Tibi, non sine sancta Theobule,
Grande tuis incrementis
Meritumque praemiumque,
Titulos ut maiores
Omine ferres, spopondisse [Orig: spepondisse] , vestratium
Pie memorem dignitatum;
Splendidiores quae facerent tuos
Atavos, patremque
Progeniemque clariorem.
Minora sic ostenta poli
Accipere suerunt lumen administrum
Dominatoris de lampade magna.
Epodos I.
NObiles Senas, Etruriae corculum,
Reddidisse memoratur nobiliores
Aeneas Silvius ille, cui postmodo
Cognomen erat Pio secundo;
Familiamque Piccolominiam,
Doctissimorum fertilem virorum,
Illustriore posuisse in laude:
Unde et huic et illis favens
Pennis Fama candidis
Immortale decus feliciter urtisque
Arrogavit, inque Olympi
Arces beatas sustulit.
Strophe II.
QUid tua Felsina? nonne longe ipsa praeclarior
Reliquis caput excelsius efferre
Urbibus, ultra Apennini
Iuga caelo proximi? Quid
Tua gens, BONCOMPAGNO?
Nonne ea multo celebratior ceteris
Honore sacras ob mitras prae-
cellere; viburnorum ut agrestium
Humili fruteto
Aeriae solent cupressi,
Cedrive frundentis Libani,
Aut abietes, Hercynii comantes
Nemoris natae, antistare ligustris?
Antistrophe II.
TU velut Arctophylax, rotantis poli cardinem
Revolubilibus vertere gyris
Impiger, observas anni
Veteris momenta: iustis
Ut eant porro metae
Cursibus, adniteris: Iuliis ordinem
Vicesque ratas hinc dioptris
Astronomi assignent petis ac iubes.
Sed enim nisi apte
Solstitii aequinoctiique
Remensa fixo monstra gradu
Edocuerint intercalare tempus;
Medio brumam miscebimus aestu.
Epodos II.
ROma curas praedicet tuas, et piam
Praedicet patria mentem; praedicet Ancon
Instauratas per hiulca passim vias,
Fontesque salubribus scatebris;
Merita, quae sequens opere pari
Aeternet aetas, te colens, tuique in-
delebilem memoriam conservans.
Exterorum in annalibus
Pol scribere Teutonum
Fautor, Teutonum amator. quam quidem ego laudem
Faxo, si pote est, ut alterum
Oblitteret ne saeculum.
SACRA Numina, fontes
Quae tenent Aganippidos, fervidis adolescens
Ad Salania tempe
Dum frequens gradibus sequor; qua capace docentis
Mente, nec sine plausu,
StigelI Latia imbibi dicta: nuntius ecce
Mi repens geminam aurem
Verberare novus, novam rebus attenuatis
Indui faciemque et
Formam, ELISA, novissime te favore Tonantis
Occupante patritae
Regium solium Angliae, et sceptra avita gerente.
Ut mihi intima raptim
Cordis exsiluere prae gaudio! Ut mihi thyrso
Pectora excita laudis
Spes agonia perculit! Iam potiris honore;
Iam thalassia regnas
Nympha, cui Clarius chorus, Gratiaeque decentes,
Quaeque Pallas Athenis
Olim habebat idoneas elegantior arces,
Praeses ingeniorum; et
Omne denique caelitum siderumque faventum
Mutuis glomeramen
Cuncta munera nutibus, cuncta dona dederunt.
Iam nec amplius atri
Temporis memorem puto, carcerisve nefandi,
Nec, protervia Technae
Quas creare gravissimas suerat, insidiarum,
Immerentia colla
Ultimo exitio (nefas) morte praecipe dantum:
Qualis horrida grando,
Conglobata per aeris spissa, forte gelati
Denset agmina nimbi,
Verticesque hominum obvios, tergaque icta ferarum
Perferit, nece multa
Lugubris pereuntium. Vaeiovis male sanas
Turbinisque procellas
Iam dehinc requieverit spero, Diva, tuorum
Ver serenum oculorum:
Quos ubi in populum tuum patriaeque salutem
Verteris, meliore
Quippe luce fluent dies, gratiorque nitebit
Aura; nubibus actis
Splendet auricomi velut pura Solis imago,
Gaudium atque voluptas
Terrae et Oceani incolis. Aureum, auguro vates,
Te superstite saeclum
Post redibit, et aureos utraque Insula versus
In tuam, Dea, laudem
Audiet merito cani, posteris memorandos:
queis per hos aliquantus
Cor movebit honor modos, te perenne sonantes.
SCeptro relicto et fascibus Imperi
In gloriosam tendis Iberiam,
Ut quidquid aevi transigendum
CAROLE Quincte tibi supersit,
Ducas quieto liber in otio,
Ab implicatis rebus omissior,
Iam FERDINANDUS frater, omne
Pondus onusque humeris subire
Ut ante promptus, Caesareum gerit
Sceptrum imperator: iam diademate
Solus potitur, Teutonesque
Arbitrio regit unus aequo,
Tranquillitati perbene consulens,
Pacique cunctis publicitus datae,
Quacumque degant lege, quaeve
MunicipI stata iura servent;
Nullis adacti vivere vinculis,
Aut obligati serva pati iuga; at
Impune libertate digni
Moribus et patriis fruisci.
Tu vindicandis religionibus
Nec curam inanem, nec regionibus
Ullos anhelandis licebit
Amplius Herculeos labores
Impendere optes: attamen haud queas
Vita senecta non reminiscier
Persaepe praeclaras Gradivi
Praeteritis operas in annis,
Fortique gestas milite res graves [Orig: graveis] ,
Totam per Europam atque per Africam.
Ex quibus [Orig: queis] PHILIPPUS rex superstes,
Progenies tua, plurimarum
Exempla virtutum ut merito potest
Sic debet ultro sumere; non quidem
Ad insolentem (turpe) fastum,
Sed generosam imitationem:
Non ad perenni dignum odio malum
Crudelitatem sive tyrannidem,
Sed lenitatem: non ad arma
Denique caeca tumultuanter
Arrepta, et ausu pertemerario;
Sed pacem amicam, et commoda publica,
Sarctamque regnorum salutem
Et bona concilianda quaeque.
"Res ulcerosa est Imperium, nisi
"Labes facessant. Sana bonos duces
"Regesque numquam perdiderunt
"Consilia, incolumesque leges.
LUDICRAS inter volitationes,
Et figurati simulacra Martis
Dum ferox HENRICE ruens caballi
Terga fatigas,
Impetu crispans frameam trabalem,
Non sine horrendi feritate ludi:
Ecce te Mongommerides necantis
Obvius hastae
Cuspide heu frontem male sauciatum
Proelians deiecit humi. Cadentem
Sublevat festina cohors, gravemque
Vulneris ictum
Arte chirurgi medica valentes
Irrita curare opera laborant.
At neque in fatis erat, ut salubris
Munera dextrae
Robur infirmo famulare ferrent;
Nec semel ruptum breve Parca filum
Longius diducere amavit aevi
Lege sequestra.
Vidit hoc damnum approperare multo
Ante REISACHRI speculantis astra
Mens cata, et praedixit in Austriorum
Urbe Vienna
Publice scripto (quod et ipse legi)
Edito, quem rex sibi Francus annum,
Quem sibi mensemque diemque laevum
Ipse caveret,
Grande protelans humeris periculum [Orig: periclum] ,
Atque discrimen capulare vitae.
Heu fidem veram nimis! heu futurae
Praescia labis
Signa, divino manifesta fato!
"Sidera haud fallunt. quotus ergo quisque
"Est in humanis, rata cui docebunt
"Sidera mentem?
"Sed quid in stellis animo occupato
"Haereas pensim, Deus ipse quando
"Et Dei dispreta iacet monentis
"Vox et imago?
EN, hanc virenti FERDINANDE frontem
Liberalis o dator
Lauru coronas, coetuique claro
Aggregare nobilem
Nihil moraris Caesar immerentem;
Arbitratus hocce me
Honore dignum. Tale, Friderico
Dante, contigit decus
Celti poetae; tale bellicoso
Martiis ad Hadriam
Hutteno in armis, MAXIMILLIANI
Vinciente dextera;
Eumque equestres inter altiore
Collocavit in loco.
Utrique iam me nunc Eoa France
Comparare forsitan
Audebit, altrix nostra; et ipse Maenus,
Me canente laetior,
Superbiore fronte dehinc per urbes
Patriae eriget caput,
Nymphis amatum, et fertili Lyaeo,
Collium cacumina
Et plana riparum usque vestienti
Pampinis virentibus.
Domum reverso iugis ad fluentum
Straeonis, Deo duce,
Ut spero, Melrichstatum amica tendet
Mi meisque brachia:
Salubre Melrichstatum, ubi secundis
Matre ovante nixibus,
Vitalis hausi spiritum medullae.
Noscar obvio Lari;
Gratabiturque docta Mergileti
(Auguror) Polyhymnia [Orig: Polymnia]
Caro sodali, candidasque aviti
Ad Salis caput Deas
Cernet faventes: unde nostra sese
Primum origo protulit
A monte Francum curiaque regum
Ducta. Quantacumque erunt,
Congratulantum perstrepente plausu,
Incohata gaudia;
Haec inter, ut fas est, bone Imperator,
Liberalitas tua
Digne evehetur, nec silebit aetas
Postera hancce gratiam;
Quam forte Lethes algido amne tingui
Maximum foret nefas.
QUID otioso margine desides
Hic [Orig: Heic] tot iacemus ludibrium dies?
Iam castra protelo movendum,
Caesar, et in medias ruendum
Thracum phalangas. Regia se tibi
Mox deditura est Alba, modo impetu
Equos citato, militemque
Duxeris acer eo locorum.
Invasit horrens Strigonium metus,
Budaeque muros. Danubius patet
Viis secundis. ne morare
Corda animosque mares euntum
Ad fervida ultro proelia. Cernis, ut
Marti tuo tot milia militent,
Totius Europae vigentum
Flos iuvenum, proceresque lecti?
Pugnata cui tam multa, nec unicas
Per nationes bella, tuum (reor)
Nec tantus umquam usquam secutus [Orig: sequutus]
Vi patruum numerosiore,
Nec talis est exercitus. Austrium
Te stipat omnis nobilium cohors:
Te stipat Hunnus cum Bohemo
Slesiadumque ducum catervae.
Germana promissum auxilium tuis
Coniungit armis ecce potentia,
Cessura nullis Barbarorum
Viribus. Ausonias videre est
Fortique Iberas pectore copias.
Galli frequentes suppetias ferunt:
Ferunt et Angli, Danicisque
Limitibus manus et propinquis
Effusa Suecis: nec latere a tuo
Absunt Poloni, gens tolerabilis;
Quos inter illustris refulget
LASCUS, Hyperboreo superbus
Equo, et monili splendidus aureo.
Quid nominatim magnanimos duces
Opus sit enarrare, quorum
Quilibet eximia gerendi
Virtute belli praeditus? Ergo age
Molire in adversa agmina progredi,
Dum robur invictum iuventae,
Dumque virent genua acriorum.
Ne sit tibi, ne sit facere hic [Orig: heic] moram
Ad Arrhabonis flumen, ut insolens
Tyrannus attentatam Iulam
Occupet, ac miseram Sigethum.
"OCCASIONEM negligere optime
"Rei gerendae, seque reducere
" Suosque in angustum, negarim
" Militiae esse opus auspicatae.
"Agendum aperta fronte; et in hosticos
Confertiori sic cuneos manu
Perrumpere audendum, Scythasque
Agminibus subitis fugandum.
"Momenta rerum per celeres vias
"Lucrosa sunto; qualia Iulius
Caesar putavit Gallicanis
Anticipanda repens in oris.
"Gens nostra semper nescio quomodo
"Audit supinis tardior orsibus.
" Dum moliuntur, dum parantur,
" Annus abit, sine Martis usu.
Tu fers moleste deside in otio
Perire frustra pectora militum;
Ac proinde WOLUFGANGE nusquam
Caesarem ad ulteriora eundum
Monere cessas. Dexteritas tua
Evicit, ut sit Thracibusobviam
Itum, atque confertis catervis
Ad nemoris iuga dimicatum.
Praefixa in hastis tot capita hostium
Relata, praedae non sine copia, et
Albae gubernatore capto;
Strenuitatis opus virilis
Testantur: unde et splendida THURIO
Merces, equestri torque nitens honor,
Virtutis ergo dante cessit
Caesare. Sed nimio camelos
Plus aestimantum, capta animalia
Quae causa tanti est? Praeda iuvat, iuvat
Rapina: verum ter quaterve
Mille loco dromadum aestimarem
Si Sollymannus, moenia qui Getis
Quondam Viennae cinxerat Austriae,
Nostram in potestatem veniret,
Christiadum capitalis hostis.
SEU fata saeva, nemini mortalium
Vitanda, belli incendium
Commune terris misceant; seu Fors nocens
Disseminatis iurgiis
Ad arma cives concitet, discordibus
Palmis feroces; sive Mars
Ex se cruentus hoc agens, per mutua
Quosvis trucidet vulnera,
Urbesque viduet, rura vastet, atque opes
Tot subditorum exhauriat:
Miserrimus pol Galliae est tuae status,
Rex CAROLE, atque non modo
Tuis, sed (heu flagella!) ne externis quidem
Sicco intuendus lumine;
queis tam beatum, tamque florens funditus
Perire regnum displicet
Doletque valde. nam quis est nostrae ducum
Germaniae, vel principum
Exoticorum, ut magnum omittam Caesarem,
Qui non quietem suaserit?
"Eurum procellis in mari furentibus,
" Vim sentiente Nereo,
"Gravique tempestate decumanos duplo
" Augente fluctus et triplo;
"Navis, gubernatorque, vectoresque item
" Periclitantur praemodum,
"Salutis incerti. Tenacis ancorae
" Spes fixa nil iuvat, iuvat
"Nil acre robur remigum, nil carbasa
" Commissa caeco turbini.
O vela retro, dum licet, lege optimi
Secunde FRANCISCInepos,
Portumque tutum carpe. Sic tibi Venus
Formosam ELISAM ex Austria
Deducat uxorem, tuaque cum pare
Dulci insenescas otio.
Fortitudinis exemplum.
QUANTA vis hostes animi domantis,
Quaeve in heroo duce magnitudo
Mentis, et quantum queat excitatus
Pectore fervor:
Terna declarant satis illa bella
Pro focis pugnata, sacris et aris;
Clarius monstrat meliusque summae
Hora diei;
Omnibus nervis ubi dimicando
Proelians, vires animose totas
Exseris princeps, gravibusque tandem
Occidis armis:
Quippe quem nemo, nisi bellicosis
Hostium stipata manus catervis
(Proh fidem!) carae spoliare quivit
Munere vitae.
Arborem nescis ita Caure magnam
Solus exstirpare, nisi irruentes
Mutuis Eurusque Notusque iungant
Flabra procellis.
Tanta pol virtus, domita Zigetho,
Tale erat robur comitis SerinI;
Cuius heu vidi mutila caput cer-
vice revulsum.
Cedite o Bruti, Decii, Metelli;
Cedite hinc priscis celebres ab annis:
En recens fusi specimen dat ingens
RUBBO cruoris.
HENRICE Francis edite Regibus,
Quae te remotae in tesqua Poloniae
Fortuna mittit, qui tot inter
Sarmatiae populos, rigentem
Sitos ad Arcton, rex novus imperes?
Iam lata Rheni flumina, iam vada
Traiecta Maeni, iamque vestros
Albis habet Viaderque currus.
Te dives auri Vistula, Carpati
Sub montis ortus finibus, obviis
Exspectat ulnis; destinati
Purpureum diadema regni,
Plaudente coetu, timporibus tuis
Sacras ad aras impositurus, et
Pro more commissurus omne
Ius in eos necis atque vitae.
Parum sed istic temporis auguror
Morabere, exsors advena Galliae.
Nam prole germanus virili
CAROLUS ecce caret, tibique
Successionis legitimae vices
Debentur uni. Patria cum tuam
Dextram expetiscet, omiumque
Vox erit una, tuaeque matris;
Revertere huc, dux magne, revertere,
Frena ut capessas Celtidos inclutae [Orig: inclitae] :
Statumne mutabis, retroque
Vela dabis patriae in salutem?
Ne destinata est pars thalamo tuo
De Lotharingo sanguine, lilio
Ornanda regali LOISA,
Spes subolis nova procreandae.
Melos somniatum.
EXSURGE sicut Lucifer, indue
Thoraca; muni timpora casside;
Arma lacertos ense; firma
Robore quadrupedum cohortes,
Illustris heros. nasceris, ut geras
Summi Iehovae bella, per avios
Traducta silvarum recessus,
Attonitae metuenda genti.
Te durus armis Noricus instruit;
Urbs subministrat Franca alimonium;
Procudit Argentina nummos;
Spes animum super astra tollit.
Euoe! frementes rauca minis cie
Martis furores pectore concito;
Ceu fauce saeva rugientes
Indomitae catuli leaenae
Olim insusurrant. nemo tibi manus
Opponet acreis; quippe Deo duce
Bellator excisum profanas
Ibis, ovans animi, catervas.
Rhenum bicornem tu pede dextero, et
Laevo Mosellam Mosellam Trevericum premes;
Siccescet Euphrates Eous.
Pons viridis tremet arxque Maeni.
Quae fulsit alto stella recens polo
Felicitatem rebus in asperis
Portendit, ob mutationes
Imperii veteris novique.
Victor rebelles tundere pertinax,
Fusis redibis nobilis hostibus
Divina lata lege iura
Reddere per populos, per urbes.
Tu celsa, cornu scilicet alterum,
Fastigiorum culmina subruens,
Aeterna curabis renitens
Stare tropaea tui triumphi.
QUAE te, Polonum voce faventium,
Fortuna regem Sarmaticis plagis,
Veloce ab Henrici receptu,
Battoride STEPHANE inter omnes
Unum spopondit: non ea casibus
Subiecta vulgi, nec temerariis
Dicetur eventis; sed ipsis
Sideribus patrioque caelo.
Numen, benignum Numen, in omnibus
Cui Fata parent subdita, proprio
Haec administravit gubernans
Momine, consilioque certo,
Quo tota mundi machina firmiter
"Adnixa fulcro stat. Deus est, Deus,
" Qui regna transfert, transferetque
" Postmodo, queis ea regna cumque
"Volet daturus. Desinite, o genus
"Mortale, rimari abdita caelitum
" Arcana. Si noctes diesque
" Mille, vel Oedipodis Minerva,
"Mutationis causam, et originem
"Caecam repertu, mille per ambitus
" Modosque, vestigetis: illa
" Numquam animo venit exputanda.
"Fatale lancis pondus idoneam
"Nequit Tonantis fallere dexteram.
" Huic ius ademptum est cum corona;
" Grande alii diadema partum.
Reconditarum tu sapientiam
Electe rerum intelligis, utpote
Quem magna doctrinae paratae
Copia, et ingeniosioris
Innata virtus stipet acuminis;
Recteque agendi dexteritas manum,
Pectusque dium multitudo
Consilii melioris armet.
Rex quippe te uno nullibi gentium
Hoc vivit aevo doctior. Unicum
Phoenica te cuncti vocare
Quadrifidis poterunt in oris.
Macte eia tantis macte animi bonis,
Fortique dextra! Iam mihi Thrax metu
Perculsus horrendo cor alget;
Alget, et in pharetram recondit
Tela heu veneno perlita Colchico.
Iam te propinquorum (aspice) filii
Septemtrionum partim amore,
Partim odio quoque prosequuntur
In arma nati. Tu cape commodam
Occasionem Marte potentior
Invadere hostes, hostiumque
Victor agros subito occupare
Exercitus vi praepete, et arcium
Pinnis potiri. Scande age lauriger
Currus triumphales, rotisque
Ferre novis medium per agmen:
Ceu, plausitantum fama Quiritium,
Duces in antiquum Capitolium
Quondam vehebantur, corollis
Plectilibus capita alta vincti.
Quid? fallor, an vox Delphiaco specu
Emissa laetis insonat auribus,
Tibique faustos pollicetur
Imperio potiore facses,
Et ampliores ulteriorum opes
Provinciarum? Vade, et alacribus
Cinctus Polonis, subiugatae
Iure tuo dominare Moschae.
VIX tribus lustris series dimidii insecuti
RUDOLPHE Caesar terminavit annos,
Quam Libitina praedam
Splendidam egit, auferens
Carolum patris patruum, dein tibi Ferdinandum
Avum, patremque Maximillianum,
Austride procreatos
Caesares origine!
Ponderi quorum iuvenis pulcher adultiorum
Deo ordinante nun subis, paratus
Ferre molestiarum
Ingruentum onus grave.
Ille te murum Scythicis oppositum catervis
Sequester obdit, rebus auspicatis
Imperii, ducumque
Stantibus senaculis
Prospere, palmaeque modo nisibus obstinatis
Pertaediosam sarcinae prementis
Te superante molem,
Haud labante poplite.
"Arduis gestu superum rector ubi valentes
" Iehova vires subministrat ausis,
" Non humeros nec artus
" Robur acre deserit:
"At neget praeparcus opem, praesidiumque demas
" Manu retracta; virium facultas,
" Cera velut liquescens,
" Omnis omnium perit.
Macte virtutis solidae, macte animi Imperator;
Praeclara gesta fortium virorum
Quos tulit alta Roma
Aemulare fortior.
Te tot Alcidae validis, Teutona corda, nervis
Stipant: tot armant Pannones, tot Hunni,
Fulmina acuta belli;
Tot phalanges Austriae;
Te Bohemorum sequitur planta frequens leonum,
Iuba, ungue, rictu (cernis) horridorum.
Terrificant 'Molossi'
Bestias Otmanicas.
Acer huc venator eas sanguineis verutis
Oportet, ima saltuum fruteta
Summaque rite lustrans,
queis aprugna secubant
Rostra, vinetis nimis heu rostra inimica Iove [Orig: Iovae] .
Lupis et ursis tigribusque saevis,
Idque genus RUDOLPHE
Pluribus (malum) feris
"Quantus accrevit numerus! linquitur heu rapinae
" Ovile Christi. Milui tenaces
" Accipitresque adunci,
" Gryphiumque atrocium
"Involant cortes miseras agmina, vulturumque
" Manus raponum; qui tuas alaudas
Quique aquilas adhamant,
Unguibusque aheneis
"Semper harpagare inhiant.Reccidimus profecto
" Vieta turba, Thracibus domandi
" Teutones, in senecti
" Tempus orbis ultimum.
"Sabbathum mundi celerat vesper. Ob id monarchis
" Volucre raptim mane cludit aevum,
" Curriculo repages
" Arguente ferreas.
Tu capessendo satius publica frena Caesar,
Diu superstes vive; vive rerum
Incolumis potiri,
Absque clade patriae.
"VULGO quin habeat res ea plurimum
"Momenti, species cuius in obvios
"Incurrit orbes pupularum
"Splendida, quis dubitabit umquam?
"Miramur veterum iamque recentium
"Moles magnificas, altaque turribus
"Educta ad ipsas usque nubes
"Culmina, caelitibus propinqua.
"Quid prodesse rear talia, si vacent
"Usu, si populo commoda nesciant
"Praebere, et auctorem nepoti
"Invideant opera illa sero?
"Incisum tabulis, aut brevibus typis
"Commissum, merito plus animos ferit,
"Ipsi voluptatemque menti
"Suppeditat cupientiorem,
"Quam nudus paries, marmore nominum
"Muto nobilium. Quid, rogo, Pantheon
Esset, nisi hoc Agrippa sanxet?
Quidve rigens opus Hadriani,
Ad flavum Tiberim? quidve theatra tot,
Et totm pyramides cum statuis forent,
Ni tanta passim proderentur
Conspicuis monumenta signis?
IULI, tu gladio, tuque potens pedo
ECHTERAE columen gentis, et incliti
Antistes almus Virzepurgi,
Franciacique caput ducatus;
Non es, crede mihi, non sine nomine es
Nomen. Posteritas (auguro) regiam
Structuram, et excelsos Penates,
Splendidaque aetherias in oras
Magnis tecta adeo ducta laboribus,
Iris perfugium, quod neque diviti
Croeso pudori sit Midaeve,
Nec satrapae generosiori;
Laudare, et meritis tollere honoribus
Numquam desinet. At quos Academiae
Sumptus recenter auspicandae
Non facis, eximios secutus [Orig: sequutus]
Dextrae Mygdoniae munere principes?
Quos non doctiloquos in numerum viros
Legis professorum, scholamque
Reddere teque celebriorem
Felix, et patriae consulere impiger?
Recte. doctus enim es, doctaque pectora
Amas, et eruditiores
Haud modicae tibi promovere
"Curae est. hoc etenim quisque paratior"
"Musas hospitio suscipere exsules"
" Decenter, illarumque alumnos,"
" Quo magis est reliquis ab arte"
"Instructus Claria: quae rude, quae ferum"
"Emollire genus suevit, et horridas"
" Domare cautes, ac modestos"
" Mentibus ingenerare mores."
Coeptis macte tuis, dux bone Franciae,
Dextrum numen adest. Surge age, surge opus,
Faustum Camenarum saluti
Praesidium auspiciis secundis.
Te non exsuperet docta Lutetia;
Te non seu PatavI sive Bononiae
Cultura vincat, nec politae
Nobile gymnasium Viennae.
Cedant ingeniis extera gens tuis:
Francorum veniat promptior indole
Non ulla pubes. Fama nostro
Propria sit precor haecce MAENO.
VIRTUTE functos eximia duces,
Virosque priscis laudibus aemulos,
Et pace praesignique bello
Digna forisve domive gesta
Fari decorum est. Si placet, audiant
Haec ipsa, sanguis patricius, tui
Legantve gentiles, sequester
Dive, potens maris Hadriani.
Sed doctiorum quis tua, quo decet,
Praeclara vincto facta canet pede?
Quis praeco duraturum in annos
Condere sumet opus trecentos?
Venis ut ingens ardor inaestuet;
Cum plena rerum copia ditium,
Tum magnitudo, finis expers,
Propositi monet abstinendum.
Vostras minuta ne mihi sit lyra
Tentare palmas. huc alares tubas,
Huc et sonaturos (ut aequum est)
Grandia fer lituos trabales,
Vates novenis alte sororibus,
Non invidendum qui Veneri sacrae
Fers nomen acceptum: nec alter
Rector abes venerande Musis.
Vides, ut amplos strictior in sinus
Longe iacentum brachia litorum
FRANCISCE porrectam stupescat
Undisonam ratis Amphitriten,
Nudata firmo remige? fas tamen
Favente partam numine, classici
Victoris octonis marinam
Idibus inseruisse pugnam.
Fortuna faustis sideribus comes,
Fortuna pennis dextima candidis
Plaudens ovansque, ignara mergi
Vostra liburna supervolavit,
In Christianum carbasa pronior:
Transtris sed instans fortiter hosticis,
Remosque rostratasque proras
Frangere terricrepis procellis
Turbo repente est visus atrocior.
Pars sauciari fulmine ferreo,
Pars dissipari frustulatim,
Pars itidem iuga ferre serva.
Non tum, profundo Thracibus obrutis,
Victoriosae munus adoreae
Impune Naupactea risit
Alga, nec indecorem triumphum
Praesagierunt Bistonides nurus;
Cum [Orig: Quum] funeratos glandibus aeneis
Tinxisse flerent bellicosos
Triste cruore fretum maritos.
Immane, quanto mox fuerint metu
Formidulosi caerula Bosphori
Perculsa, ByzanthIque fracti
Moenia! nam Selimo tyrannus
Terrore quassus cor tremulum, retro
Tendebat undis vela dare anxiis,
Periclitari in priva nolens
Damna mares animos Leonum.
Sic apparatus agmine Persici
Xerxem replentem Dorida, proelio
Quondam Neoclidae superbus
Fudit apud Salamina Mavors;
Piraea reddens tuta, per Atticam
Firmans quietorum otia mensium
Prolem, renascendis abunde
Palladiis hilarata ramis.
Nunc ite Thraces, caesaque corpora
Debete amaris fluctibus. ite nunc
Phocisque delphinisque naves
Ludibrium. Venetas pol alnos
Lunis cecidit sub melioribus
Felix bipennis; nec tibi flatuum
Adversiorum pugnat Eurus,
Optime dux patriae triremis.
Quantum valeres arte duellica,
Sensit Columnas foedere particeps;
Sensistis alatae cohortes
Regis ab auxiliis Iberi.
Ante occupandum Threicia manu
Pulchram venustae Cypridos insulam
Praesto fuisses, o supremum
Hadriacae columen salutis;
Iniuriosi gens animi fugam
Suapte credo sponte capesseret,
Dispersa Riphaeas per oras
Trans Rhodopae iuga, trans et Haemi.
Quid nuper? an non, vel simul ac tuum
Splendentis instar Luciferi iubar
Affulsit, actutum luisque
Acria, letiferaeque pestes
Fugere, morbique, et mala noxiae
Contagionis, corporibus gravem
Latenter inspirare diri
Callida saevitiam veneni?
Revisit urbes alma salubritas,
Camposque frugum pristina fertiles
Afflavit aurae lenitudo:
Purius inde nitere Soles.
Foti Camenis in PatavI sinum
Coire rursum grex studiosior:
Gaudere et Antenor sub umbris;
Euganeique salire colles.
Verona priscos salva colit Lares;
Integritatis Brixia mutuae
Iunxit Penates; ceteraeque
Supplicio satis expiatae.
"At nil ab omni stat latere integrum,
"Exsorsque noxae. Qui [Orig: Quei] meruit pius
Ille et fidelis voster heros
(Dicite magnifici) intueri
Palatium atros in cineres prius
Versum, suprema quam vetulum die
Finiret aevum? nunc eheu
Illud et ille iacet; iacentque
Una tot, igni quae periisse flet
Nereus, et udus Nereidum chorus,
Amissa iacturaeque rerum
Irreparabilium, nisi olim
Damnum repensans hora sequacibus
Ahena inauret tempora commodis.
Atqui novatum surget istud,
Et novus ipse resurget idem,
Vocante Manes caelite classico:
Quamquam incliti ne sic quidem in abditis
Tot facta bellatoris antris
Clausa latent, sed aperta cunctis
Qui sunt, feruntur; quique dehin erunt,
Ferentur; arcto si tumularier
Heroa nec virtus, nec aevi
Splendida fama cavo potestur.
Sed iam propinquum nostra volans subit
Portum phaselus. desine naeniis
In pace composto rogales
Musa loquax iterare questus.
FESTAS choreas, et genialium
Ludos iocorum, diaque noctium
Ostenta collucente flamma,
Et creperae simulacra pugnae;
Dum Mantuam filia principis
FERRARIENSI legitime duci
Futura lecti pars iugalis,
Sistitur: Aonio quis ore
Versuque, tedas qui deceat, canet?
Quae digna vatum penna recentium
Splendentis exaequabit auro
Ac nitidis radiosa gemmis
Fulgetra Divae? Diva quibus modis
Dicetur ipsa; aut tu quibus, inclite
ALFONSE metris, Alamannae
Multimodis studiose linguae?
Me quippe thyrso carminis enthei
Iampridem adactum non Hymeneios
Modo apparatus hac in aula,
Regificasque novem dierum
Sollemnitates dicere, laus agit,
Et quidquid usquam conspicitur decens;
Verum et lacessitos cupido
Egregiis animosus ausis
Titillat artus, non sine Palladis
Urgente iussu, perpetuum tuis
Hinc ausicaturae poema
Laudibus, eximiisque factis.
Olim sed istud. Nil nisi iubila
Nunc audiuntor cum fidium sono
Tubisque laetis. En superba
Mincius imperiosus unda,
Et fluminum rex Eridanus, potens
Sursum frequenti tollere brachia
Uterque plausu, nuptialem
Laetitiam tibi gratulantur,
Affinitatis foedere mutuo
Non seiugati. nec mihi cornuum
Praegestiendo temperabit
Uber auis Athesinus amnis.
Quin ipse crebris Hadria fluctibus
Elatiori litora verberat
Fragore, Neptuno per aequor
Caeruleis equitante mannis.
Gurges profundo quotquot habet Deas,
Quotquot sub udorum amne cubilium
Padusve Nymphas Minciusve;
Exsiliunt, et in omen una
Omnes secundum gaudia congerunt,
Tuis fluentem sidere prospero
Successum, et exoptata coeptis
Munera rite dari precatae.
Vides, ut ictus immemores feri, et
Collacrimati lugubre succini
Manare desuetae piamen,
Heliades quoque laetiorem
Frontem serenis vultibus explicent?
At nemo quisquam de populi grege
Vestri dat atrae maesta curae
Signa, hilaris odiosa pompis.
"Quem non voluptas excitat aemula,
"Commune melli cui neque gaudium est,
" Nec publicus cordi triumphus;
" Usque fleat doleatque fas est.
LAUDES magnificas Austriacae domus,
Stirpisque vestrae regia sidera,
Praeconis alto dicta versu
CROPACII, et meritam Viennae
Famam, cui potius quam tibi dedicem
RUDOLPHE Caesar, nominis incliti
Defensor, ERNESTOque fratri,
Munia Pannoniae gerenti?
Divinam Themin, et fatidicae Deae
Suadam sororem quippe rogaveram
Consultor. oraclum legendos
Vos dedit ante alios dynastas.
Nimirum patriarum obvia vos uti
Provinciarum sors vice mutua
Decrevit heredes, avitis
Regnaque distribuit statutis
Usurpanda: pari sic glomeramine
Vestigiorum trita capacium
Signa assecutos [Orig: adsequutos] , pacta reddit
Gloria participes honorum.
"Quamquam semper inest vis generosior
"Fulvis iubata fronte leonibus,
" Virtusque sublimes in altum
" Praepetibus volitare pennis
"Urget sponte aquilas, fulmineum genus:
"Tamen sequaci saepe parentium
" Docentur exemplo minores.
Non secus arduitatis ipsi
Metis admoniti, quamlibet inviis;
Quo dirigatis roboris insitas
Vires, inexhaustosque nervos,
Ante oculos iter altum habetis.
Alpinis abies edita montibus
Contenta non est vertice montium;
Sed usque se contendit ipsam
Exsuperare, iugumque summum
In quo nata viret; non hiemis modo
Ventique et aestus, sed quoque fulminum
Saevaque contemptrix procellae.
Perstat, et aerii Tonantis,
Nusquam mota loco, triste periculum
Vitat, comanti frunde superbiens.
Mirantur hanc salvam iugorum
Numina quotquot, Oreadesque
Et canae Dryades saltibus imperant,
Tutela praesens stirpibus arborum;
Non absque vicinae minaci
Invidia pereuntis orni.
Ecquis non itidem, Diis sata gens, tuum
Sceptrum et tiaram, qua pote, maxime
Sublime culmen pertigisse
Dicat, et astra ferire fama?
Quis vestros apices non meritissimo
Ob nomen ingens suspiciat? Tulit,
Tulit tot ac tantos propago
Nobilis Austriadum monarchas,
Ut cum praecipuis totius audeant
Orbis tyrannis laude celebribus
Certare, et insignes triumphos
Emeritamque referre palmam.
Incentivum.
METUENDUS generi Christiadarum
Ferus ille hostis, atrox, et capitalis,
Toties iam superatus tibi victricibus armis,
Sibi tandem vada Byzantia nusquam
Fore secura timet tutaque; gressum
Ubi miles tuus intra regionem pharetratam
Tulerit, liberiore exspatiatus
Equitatu, peditatuque ruenti.
Age porro, generosissime Rex, persequere hostes,
Nec inabrupta Tyches emolumenta, et
Patrii prospera magmenta Gradivi
Fuge, quacumque patebit via vi, continuare.
Per apertum tua duc signa, trucemque
Othomanni subolem fac Tanaim ultra
Gelidum, et Caucasea ultra iuga septemque triones
Procul actam domites; atque ita fundas,
Ut in Europam Asiamque arma nefanda
Latro numquam queat audace manu sumere deinceps,
Licet omnem lapidem moverit, atque
In acutos gladios omne metallum,
Dryadum omnes filias verterit in bellica tela.
Viden ut te et tua circum agmina laetis
Volet interrita Victoria pennis?
Cape faustum omen, et acri socium robore pollens
Quate muros, quate turres, quate portas;
Per et urbes pede veloce Gelonas
Phaleratis in equis invehere o Persa triumphans.
Tamen haec inter honorare memento
Sacra CHRISTI, venerarique Tonantis
Grave numen, neque nostra fidei iura professos
Loco eodem puta habendos, pariles quo
Agathyrsumque Getarumque maniplos.
"Tibi qui non nocuere, his decet aequam dare legem".
LEGITIMAM nepotum
Caroli Magni subolem, Teutona corda, lati
queis data frena Rheni,
Dum Palatinos proceres, et procerum labores
Inseruisee nostris
Gaudeo vates Melicis: tu mihi praeter omnes
IANE, Bipontis heres,
Dignus occurris, citharam cui veneranda Clio
Annuerit libenter,
Principum palmare decus. Dixero comitatem;
Dixero singularem,
Quae tibi cordi est, pietatem, ingeniumque sollers,
Pectus et erudite
Litteras doctum Latias; non sine tam recentum
Historiarum amore,
' Quam vetustarum studio. Colligis, undecumque
'Dignum aliquid repertu
' Se repraesentans oculis, vel seriem librorum,
'Vel tabularum honorem
' Possit augere, et gravium cognitione rerum
'Mentem animi per artes
' Reddere expertam varias, multiplicemque ob usum.
"Namque virens ut hortus
" Stirpibus plantisque novis, arboribusque et herbis
"Omne genus refertus,
" Sufficit passim innumero commoda mille fructu:
"Sic penus uncioris
" IngenI, partis opibus divitiisque plena,
"Emolumentum in amplum
" Suggerit carae patriae consiliorum acervum
"Utilium quotannis.
Hac tuo causas populo commoditate freto
Sors bona prosperavit,
Et salutarem meritis addidit aequa pacem:
Qua precor ut fruaris
Perpetim, nec laudis egens, nec meritorum inanis.
HEU, quae latrones perniciem in tuam
Erinnys armat? quis furor efferas
Sicariorum caede trudit
In scelera exitiosa dextras?
Iam deprehensi sunt toties necis
Dirae administri; nec tamen impios
Deterret auctores, ELISA,
Supplicii genus irrogati.
Divina summi cura DEI malis
Tutam periclis praestitit hactenus,
Custode fido nempe vitae
Apposito, vigilique ocello.
Si quid dehinc discriminis ingruat,
Idem repellet protenus, ac tuis
Defendet adversum imminentes
Pectoribus bene firmus ictus.
Sic spero certe, nec minus apprecor
Ut fiat. Ipsum nam me equidem libens [Orig: lubens]
Fatebor unum, qui tui pro
Verticis incolumi vigore,
Statuque regni sospite votaque
Precesque fundat pectore ab intimo;
Felicis eventus praeoptans
Gaudia, laetificamque sortem.
Pro te Iehovam non merito rogem,
ELISA, cultae clara Britanniae
Regina, qua vel doctiorem
Pristina, vel sapientiorem
Magisque facundam haud tulit, haud feret
Aetas renascens? Nosce animum hunc meum;
Nosce hunc amorem, pluriumque
Praeterea, tibi qui tuisque
Sceptris verecundo ex animo favent.
At funeratam qui misere volunt
Praesente fato, comprehensis
Damna repende, repende fatum.
Pro liberatione Casparis PEUCERI.
CHRISTIANE, potentum
Clare Saxoniae ducum sanguis; en tua supplex
Ad genua advolutus,
Grex Poetarum omnigenum Teutoniae, precari
Obsecrareque numquam
Desinet validissimis quam potest precibusque et
Suppliciis, et imo ex
Corde tot desideriis assidue profectis:
Ut, miserrima quam sit
Vinculis rigidissimis tam diu et sine fine
Conditio impediti,
Mente perpendas tacita, et commiseratione
Motus, istud acerbum
Mitigare decennium carceremque labores,
Quo male detinentur
Crura PEUCERI. Meruit si violentiori
Manciparier antro,
Leniat diuturnitas fervidam patris iram,
Leniat irrogata
Poena gliscentes animos. Doctus et eruditus
Ille, et in variarum
Artium penitralibus diligenter, et omni
Cum studio et labore,
Tum fide versatus, item praeter opinionem
Multitudinis imae
Mente praeditus enthea, gratiam prope nullam
Impetret? an scientem
Plurimae linguae veterum nulla (quod heu dolendum est)
Liberare potis sit?
An nihil remedI sagax Aesculapius ille,
Aut opifex Apollo
Calleat portare suo munis uterque alumno?
Prosit ah socerum olim
Quod Melanthona dixerit, principem et coryphaeum
Palladiae catervae.
Prosit, exanclasse molestam historiae exarandae
Curam, et aurea cum Diis
Gratiisque volentibus consecrasse beatae
Scripta Perennitati.
Numen AUGUSTI placida proinde roga parentis
Quaesumus prece, dux o
CHRISTIANE, oculis piis ut gravissima tandem
Respiciens miselli
Vincla PEUCERI senis, aut liberiorem in auram
Missum ad Albidis undas
Ambulare domum sinat, aut (modo ulla petitis
Spes bona restat) illum
Filio nostrisve choris donet. Ubi hocce faxis,
Gloriam tibi summam
Comparabis apud tuos non piae modo mentis,
Verum etiam aequitatis;
Exterosque et cuncta penes Castaliae cohortis
Rara pectora clemens,
Comis, approbus audies. maximus quoque grates
Tam tibi quam parenti
Rite persolvent Charites, linguaque docta vatum.
URBES, Teutoniae quas tenet ambitus,
Lustrandi cupidum te modo Norici
Montis relicta sede, rectus
Mittet curus in Austriam,
Divorum patriam, quos colo, Caesarum.
Spectabis nitidae moenia, quam patent
Late, Viennae, Caeciique
Verrucosa cacumina,
Et quodcumque super Pannonii soli.
Hinc te Praga potens, aulaque Caesaris
Splendore praefulgens RUDOLPHI
Dignis excipiet modis.
Non te Pierio carmine prosequar,
Excelsi generis sanguine profatum?
Non vota pro vestra salute
Fundam munere debito?
Europae fluviorum o rapidissime
Amnis, quem metuunt aequora, Danubi,
Fac salvam et expertem pericli
Navem [Orig: Navim] principis optimi
Tuto flumine tot milia devehas,
Dum sperata pedes litora sospites
Figant in acta. vosque Syrtes,
Interrupta minacibus
Saxis per medias antra voragines,
Sedate o fremitus, horribilemque aquae
Spumantis aestum. Spectet insons
Undantes fluvii minas
Tam pulchrum caput, ac pectus idoneum
Olim pro patriis egregias focis
Adire pugnas, lubricisque
Constantem penitus fidem
Dextris oppositam, reddere posteris.
Si te exempla movent, ut merito movent,
ROBERTE, maiorum ducisque
GOTFRIDI Bolionii,
Qui bello validos perdomuit Syros,
Atque urbem Solymam fortiter hostibus
Redoccupavit interemptis,
Dignus nomine regio:
Subdant illa tibi calcar, ad inclitam
Virtutem exstimulans acrius. haud minor
Sit cura germano, virile
Heroum decus ingredi.
Quo vos cumque vocant ardua grandium
Rerum, et difficilis militiae labos;
Uterque macti site, ut olim
Dulcis vos saturet quies.
Ah fines utinaem cernere Galliae
Pacatos liceat, donec ab Hunnicis
Domum reversus sospes oris,
Sertas indigenis Deis
Votivas memori pectore dedices;
Et tecum redeant incolumes, tuae
queis cura demandata vitae, et
Susceptae series viae.
Nata e Borboniae stirpe propaginis,
Suspirans reditu mater eget tuo,
Qua Mosa iucundus Sedanum
Lymphis molliter irrigat.
Ecquidnam superest, quod tibi comprecer
O princeps? Eadem sit tua sors velim,
Quam maxime exoptant beati,
Et qua tute cupis frui.
ET flore et almi germine baccharis
Evincta flavas Melpomene comas
Gressus adornabat propinquos,
Inclite DUX, tibi gratulatum
Adventum in urbis compita Noricae;
Et iam Penates triste petoritum
Intrabat, advectans maritam,
Aegidii prope tecta fani:
Cum turre ab alta clangor Ilissias
Turbat volucres funebris. En malum
Omen, malum omnino ac sinistrum
(POEMERIO ore gemente dixi)
Quod signa dantur tristia mortuis,
Quin immo vivis: subiicit ille. Vix,
Vix biduanus tute nostra
Hospes in urbe moraris, ex quo
Vinariensis laeta sororii
Thuringum ad Ilmum gaudia cum tua
Uxore liquisti, Nevrinos
Desubito repetens recessus.
Invidit ample lugubris Atropos
Felicitati. nec mora; rumpere
Aggressa vitae longioris
Stamina DOROTHEAE, Badeni
Celso creatae sanguine CAROLI,
Te reddit orbum, te viduat tori
Consorte cara. Solus eheu
Solus ages nemore in retruso
Aevum, dolendo; turturis in modum
Suavi carentis compare, quam nocens
Auceps dolosa fraude cepit,
Aut celeri feriit sagitta.
Audis, ut altos dent gemitu sonos,
Lessumque ducant ob Dominam invicem
Orbae gynaecei puellae?
Largifluoque genas rigatae
Madore, flentes ut tuditent gravi
Vitale pugno pectus; et insuper
Heu fata, fata heu dira, maestae
Ingeminent tetricis querellis?
Gemmae, et nitescens vestis, et aureae
(Aiunt) mitellae hinc ite agedum procul:
Simulque praevelare tendunt
Timpora funerea cupressu.
Pegnessus imo tot quaerimonias
Undans ut hausit gurgite, protinus
Nymphae sorores lacrimarum
Flumine delicuisse visae.
Cum Fama iugem perculerit Necrum
Rumore certo; quid rogo acerbius
Sic derelictae, LUDOVICE,
Accidere heu patriae potestur?
Quid nationi? quidve Academiae?
Quid iunctiori sanguine proximis?
Haud defetiscetur piarum
CRUSIUS Aonidum sacerdos
Chordis sonorum tendere barbiton,
Et vestra Graio plangere funera
Cantu, parentalemque mutos
Ad cineres iterare vocem.
Alter quis autem est, qui numerosior
Orationis lemmata funebris
Concinnat, et cursum diserto
Integrat ore, ruentis instar
Amnis secundo flumine? Diis ego
Diis advocatis supplico, queis mea
Sunt usque cordi plectra; donent,
Non homines modo posse doctis
Ad condolendum cire melodiis;
Feras sed ipsas, et lapides rudes,
Totasque silvas lacrimosae
Frangere carminibus cicutae,
Et vim cycneam subdere piscibus.
Haec norat Orpheus, Ismarius canor:
Haec norat Amphion, et ipsa
Vocis Arioniae facultas.
Stat flere privatam aere coniugem:
Stat prole cassam simplice conqueri.
At non beatam exclusit illi
Mors animam a superum ducatu:
Ut nec tibi, DUX o celeber, viam
Obsepsit artam [Orig: arctam] luctus, ab altera
Qui te (sed olim) copulanda
Arceat, ob subolem creandam.
Sic spero sane. nam Venus alteram
Seu Iuno fautrix educat URSULAM
Tibi Palatinis in hortis,
Delicias et amoenitates
Lecto secundo. Cetera ne nimis
Luge; sed eventum aequanimus Deo
" Committe. Post nubes suevit
" Auricomus revenire Paean.
AUDAX ingenui pectoris impetus,
Et virtus, animum vi penetrabili
Ad sublimia rerum
Instigans, et ad arduos
Casus quotidie naviter excitans;
Te spondet celebrem militia fore,
O exorte Badenae
Alter Mars et honor domus.
An te sic potuit mater amabilis
Ab se mittere? sic patria linquere?
Sic Durlachia Nymphe
Vultu sustinuit tuo
Privari? Comes is magnanimo duci,
Bellum pro patria, et pro patriae inclita
Libertate gerenti.
O quantum est, facere auspice
Hoc tirocinium? Nemo adeo tenax
Esto, vel modicis parcere sumptibus
Ut malit, Theomnesti
Quam vestigia principis
Fortunata sequi. Dulce humeris labos,
Affectans solidae praemia gloriae,
Atque aeterna paciscens
Dignis nomina laudibus.
Ecquem non alacrem reddiderint tubae?
Eccui non animum tympana roborent?
Hic [Orig: Heic] flos nobilitatis
Germanae prope totus est:
Hic [Orig: Heic] tot conspicui, quos memores, viri,
Insignesque manu, et consilio graves.
Inter quos Fabianum,
Cui gentilicium dedit
Nomen DONA vetus, sicubi cernere est,
Aut armos fodientem acris ad arma equi,
Aut per castra tuentem
Vallos, ut fit, et aggeres;
Aut iussas obeuntem eximia fide
Curas atque operas; non similem Deis
Praesto reris adesse
Messallae tibi imaginem?
At nostri merita et facta boni ducis
Cum quo Scipiadarum aut Decium queas
Tam florentibus annis
Conferre? Unus hic omnium
Virtutes superat: nec modo ab omnibus
Hic unus meruit maxime amarier.
Verum et summus haberi
Inter praecipuos duces.
Huic cum tute frequens ad latus haereas
Arcte; quis dubitet, quin etiam ipse-met
Longo edoctus ab usu
Fias experientior?
EXEMPTUS humanis alienissimo
Tempore est pater tuus,
FRIDERICE Palatine,
Lanificis breve licium sororibus
Pollice fatali nentibus.
Vix matris umbras maesta parentaverat
Annuo piamine
Querimonia; te luctu
Cum Libitina domestico obruens, patre
Orbat adhuc impubem; et genas
Laeves gerentem, necdum adolescentiae
Incohanda limina
Pede finitimo ingressum:
Atque ideo, ob teneram pueritiam, imparem
Nec satis instructum proprii
Iusta administrare imperii munia,
Subditosve (ceu decet)
Regere, ah misero hoc rerum
Turbine, quo neque se periclitarier
Teutona LIBERTAS ac FIDES
Negat, neque atrox Marspiter incendiis
Abstinet feras manus,
Rigidique acie ferri,
Rhenigenas populos ad arma concitans
Bellica, et infestorum undique
Signorum agros urbesque metu territans.
Inter haec tumultuum
Gravia, et creperi Martis
Dura, ferox quibus iste paene Galliam
Excidio totam, et Belgium
Totum hacce tempestate (nefas heu) dedit;
Cum prope omnium forent
Oculi (et merito) fixi in
Vulta tui genitoris; ac sub aspera
Mole laborantes, immo iam
Ferme labantes sollicitarent opem
Membra publici flatus:
Humeris siquidem illius
Omne onus incubuit: repente tollitur
E medio, Fatis debitus.
Vesanientis sic pelagi fluctibus
Dum vigil renititur
Ratis aequoreae rector,
Frangere vim Boreae ruentis aut Noti
Impiger, absorptum se videt,
Importuosi dorsa gravatus maris.
Remiges dolent, dolent
Socii: gemit udarum
Nereidum manus. ipse rauca personans,
Dante sonos concha flebiles,
Triton stupefactus furiosum Aeolum,
Aeolique flaminum
Rabiem arguit in cassum.
Haud aliter, FRIDERICE, lugubri patris
Interitu maerent principes
Germaniae, maerent sociorum agmina:
Maeret ipse patruus,
Et avi quoque germanus.
Tuque adeo ante alias pudica nuperi
Nympha voluptas connubii,
Simul gynaeceo, facis in funere
Lessum; et obticescere
Tuba plurima iam coepit,
Nec nisi luctificae dat aegrimoniae
Indicium tristis syrmatum
Prolixiorum fimbria, verrens humum.
Occulit Nicer caput,
Caput occulit et Rhenus,
" Amnicolaeque Deae. Sed ista te manent,
" O puer invicte, incommoda
"Non temere, non casu. tibi enim saevior
" Fors, acerbiorque plus
" Nimio, a teneris annis
" Ad mala quaequae ferenda sustinendaque
" Sic animum praedurare amat;
"Ut cum viriles attigeris orbitas,
" Teque tristis horrido
" (Quod abominor) afflarit
" Forsitan aura Noto; molestioribus
" Ne facile fractus concidas
"Nimbi procellis. quin ita ultro geras
Fortem, uti libens [Orig: lubens] praeit
Monitis alacer, reliquique nobiles, duces
Ac moderatores semitae
Tendentis ad virtutem, aliosque insuper
Laudis atque gloriae
Apices; quibus insignem
Post obitus hodieque cernimus palam
Principibus famam gliscere,
"Aevo perennantem. sed enim hanc tu quoque
" Consequere adoream,
" Ubi non modo virtutes,
" Verum etiam in pretio atque honore te penes
" Exstiterint perdocti viri.
MAURICI, proles patris eruditi,
Siderum scrutantis euntium orbes;
Prona cui submittere amat libentes [Orig: lubentes]
Haessia fasces:
Anne divinis Sophiae repertis
Excolis mentem, variisque linguis
Navus incumbis, repetisque doctas
Palladis artes?
"Principi nil tam bene convenit, quam
"Esse versatum in studiis bonarum
"Artium, et mores didicisse copi
" Pectore dignos.
"Huic novae leges, et adulta parent
"Iura: nec quisquam queritur rebelles
"Subditos contra facere ac vetusto
" More receptum est.
"Ardui si quid regionis ergo
"Incidit, non semper eget disertis
"Iureconsultis, aliisve, quorum
" Consilia ille,
"Ille per sese catus, aucupetur:
"Suppetunt largae sed opesque resque
"Verbaque haud vanas iterata linguae
" Verbere in auras.
"Rectius terras sapiens gubernat,
"Multa cui libri tribuere docti, et
"Multiplex rerum documenta plurae
" Contulit usus.
MAGNANIMOS inter Teutoniae duces,
Regumque clarorum inclita nomina,
queis dia virtus, atque verax
Religio pietasque cordi est,
Te quoque si ponam carmine nobilem,
GOTHARTE princeps magne Livoniae:
Non est, opinor, quod recuses
Ordinibus procerum optimorum
Aoniisque olim coetibus inseri.
Nam te quis alter sit celebratior?
Quis alta sursum ad astra tolli
Versibus, elogiisque laudum
Grandibus ornari dignior? O mihi
Vultum tetrarchae tam venerabilem
Coram liceret intueri,
Munificamque manum osculari:
Qualibus et quantis afficerer, vices
Sortis recordans, pectora gaudiis!
Quantam voluptatem ex benigno
Perciperem sonitu loquentis!
Turbida post bella, atque agmina Pannonum,
Visasque Martis turbine Gallias;
Post nubilum Apenninum, et Alpes
Culmine sideribus minantes,
Post superatum ingens Oceani malum,
Et quod sinistri fert iter insolens;
Certe peregrinantem adhuc me
Intemerata rapit libido [Orig: lubido]
Pluria visendi tesqua, iuga, et plagas,
Gentesque, et ampli marginis incolas,
Septemtrioni proximantes,
Non sine fluminibus locorum.
Materiem cultis nempe darent metris
Rerum exterarum prodigia. hinc reor
Exemplar ornatuque pulchro et
Versicolore nota niteret.
Ante alios omnes te mihi sumerem
O DUX canendum, et legitimam tori
Nympham, Megalburgi vetusto
Semine Saxonici creatam.
Adde tuos natos, enthea pectora,
Post te regendis [Orig: regundis] finibus a Deo
Iam destinatos: cui secures,
Sceptraque, et imperii potestas,
Et populi curae; cuius ad unicos
Nutus monarchis terminus instat, et
"Letum tyrannis. Ille transfert
"Regna subinde, novosque reges
"Sufficit antiquis, nec speciem aut genus
"Curans, nec altri stemmata sanguinis:
"Bonos in arcem sublevare
"Promptior, at premere impiatos
"Et scelere et tincta caede cruoribus.
"Ut iustus est, sic iustitiae Deus
"Patrocinatur, lancis aequae
"Arbitrium gladiique gestans.
Te stabilem in sella sospitet is rata
Precor, tuisque in mutua posteris
Elargiatur possidere
Posse diu regionem avitam.
Foedera, et a pactis inviolabilem,
Nec pacis expertem. Haec rata sint uti
Vota, apprecari quippe fas est,
Quotquot habes animi fideles.
"VIRTUS nulla quidem laboris expers,
"Nec quisquam potis est imaginando
"Virtutes adipiscier cupitas,
" Absque labore.
"Cur fortuna magis favet labori,
"Virtutique minus? Labor sibi ipse
"Merces: invidiae meretur insons
" Praemia virtus.
Fortunam pare lance ponderemus,
EUTYCHE, invidiamque prostitutam:
En, quam Fors levis, et gravis premendo
Livida bilis!
Tu, quem sors bona sustulit benigne,
Me, quem sors mala deprimit maligne,
Fortunate leva, bonaeque fac me
Participem aurae.
Tum pili faciens ego ipse plenum
Livoris iecur, invidique fellis,
Quod me cumque odium manebit, alto
Pectore temnam;
Virtutesque tuas laboriosus
Aemulabor. Erit, dehinc ut aequos
Mutata vice sors mihi rependat
Aequa labores.
QUOS legis, Regina, meae libellos
Indolis prae se specimen ferentes,
Quinque lustrorum, quibus otiosas
Trivimus horas,
Esse opus scito. Calami laborem,
Quem stylus poscit metrici canoris,
Ut vides, omnem tibi dedicavi;
Docta quod esses,
Atque linguarum variarum ad unguem
Scita, et idcirco raperes amore
Me tui, desiderioque magno
Nympha videndae.
Ut loquax intra mediocritatem
Sermo consistat meus, et papyrus
Haecce non alto nimis expetiscat
Nomine ferri:
Attamen pervolve meos libellos
Limine in primo, medioque et imo
Nulla pol clangore tuae carebit
Pagina laudis.
Idque adhuc deinceps fore pollicebor.
Namque iam totum quia consecravi
Me tibi, Regina, tuaeque laudi,
Advena et hospes;
Quis vetet (iussu moneor Minervae)
Quo minus dextro radio incohata
Finiam aeternae studio irremisso
Stamina telae?
"PRAECLARA res est, omnibus et modis
"Summe celebranda, ut puto, principes
" Cultis bonarum litterarum
" In studiis posuisse tempus;
"Primoque ab aevi flore peritiam
"Nactos earum, quas modo ventilat
" Censura, controversiarum,
" Iudicio didicisse sano
"Dignoscere astum et flexibiles dolos
"A veritatis gutture simplici,
" Griphosque verborum implicantum
" Ambiguos ab apertiore
"Planum professi dogmate pectoris;
"Tum nigrum ab albo, plumbea ab aureis
" Secernere, et technis remotis
" Iustificas stabilire leges.
"Deliberandum si grave et arduum
"Se quidpiam offert, quo nisi protinus
" Fontes recurrendum est ad ipsos,
" Ad penitasque rei medullas?
"Quam multa per se principibus patent
"Ipsis-met ultro, queis sapientiae
" Doctrina profectu beatas
" Divite nutrit alitque mentes:
"Cum [Orig: Quum] ceteroquin, in medium quod hic
"Aut ille iuris scitior attulit,
" Tamquam peregrino relatum
" Auriculas feriet sonore.
"At taediosum est mentem aliam sequi,
"Sua relicta; quod neque idonea
" Neque apta sit rebus gerendis,
" Arbitrio dominata servi.
"Accedit huc, quod saepe domesticis
"Suisque egentes consiliis, eos
" Audire cogantur tetrarchae,
" Quorum opera exitii et ruinae
"Cladisque causa est, non modo subditis,
"Verum et sibi ipsis; dum male consulunt,
" Et turbulentas machinando
" Sollicitant Acherontis undas,
"Chao reducto. Talia persequi
Incommoda, huius non fuerit loci.
Dumtaxit haec nostra eruditos
Calliope celebrare sumpsit
Viros, Camenis praesidium sacris:
Quos inter alta te memorem tuba,
O sanguis ORTENBURGIORUM
Bavaridum IOACHIME, teque
HENRICE eodem semine prosatum:
Utrum veris ingenue artibus
Excultum, et illustres merentem
Nobilium titulorum honores.
Antiquiorum non sat imaginum
Vos usque virtutem, ac decus inclutum [Orig: inclitum]
Spirare? doctrinarum abunde
Stemmatibus cumulum addidistis.
Sollerte quales aurificis manu
Gemmae repostae versicoloribus
Monilia exornant figuris,
Et lapidum pretiosorum
Gazam intuentis lumina vivida
Potenter ad sese alliciunt, sui
Amore; quomodo et sub Idae
Culmine forte repertus olim
Magnes, ahenas attrahere efficax
Massas: peraeque vis generosior
Elucet ex splendore vestri
Nominis, eximioque cultu.
Exsertat acres magnanimus vigor
Dotes, et ingens egregias sui
Mentes in admirationem
Sponte rapit rapietque porro
Virtutis ardor. Fas mihi sit tuas
Cantare laudes o IOACHIME, qui
Ut sortis adversae premaris
Fluctibus, haud tamen opprimeris.
Fas et mihi sit celebrem meo
HENRICE versu reddere, qui novem
Phoebi sororum amare coetum
A tenero puer ungue suesti.
Nimirum adepti munera gloriae
Cum sitis ambo, vestra age quis dehinc
Vetabit immortalitati
Nomina perpetuo sacranda?
"FELICIORES sunt aliis aliae
"Temporibus Musae. spretus honor iacet
" Interdum earum, nun in altos
" Splendidior levat ille pennas
"Tractus Olympi: qualis in aetherias
"Remigiis alae praepes ovans Iovis
" Liberrime se librat auras,
" Fulminis haud metuens trisulci.
"Cuia sit istud, dic, opera? an Genio,
"Aut positu stellarum, aut hominum et Dei
" Fatis, vel aequa ponderatis
" Impare vel trutina, imputandum?
"An forte culpae quisque suae faber est?
"Quoque magis Famam prensat, eo magis
" Illi ipsa vertit terga, sicut
" Fluxa capillitio recalvo
"Fortuna, caecis fallere imaginibus
"Immeritos gaudens, et variabili
" Exponere irrisos abunde
" Ludibrio, et rudibus cachinnis.
"At non laborum vilis inutilium
"Decipitur quondam Choerilus, inclito
" Ausus male ortis ac sinistre
" Versiculis (ut ineruditi
"Solent) Alexandro obstrepere improbiter:
"Stipitibus dorsum scribier ulmeis,
" Regale quam gratis nomisma
" Dignior accipere hei Philippos.
"Exactiori tu bone censor agis
Iudicio; ac vivos pectoris impetus;
SALMAEE IULI, candidosque
Rite cycnos ab inerte gansa
Atrisque corvis (qua cluet ingenium
Arte tuum, multis nobile dotibus)
Secernis acer: Cilniiinstar,
Regibus Oenotriis creati;
Cui Plotius, cui Flaccus, itemque Maro
Et Varius, suavique ore Propertius
Doctas replebant semper aedes,
Flos Latii dominaeque Romae.
Spretos procul se Maevius et Bavius
"Cernere.Suffenis nil pretii super,
" Ut nil Aquinis Caesiisque,
" Et genos hoc aliis ineptis;
"Quorum cicutas nil nisi de trivio
"Arcadicum quiddam stridere inaudias.
" Certamen at Phryx impudenter
" Marsya cum Clario incohabit
"Deo. nec absunt, heu, ruditate sonos
"Qui cuculi insuaves turpiter aestiment
" Praestantiores esse dulcis
" Atthidos artifici canore.
Quonam patrono, quam mea Musa parat
Suscipere, stabit FRANCIADOS labor
Defensus? aut cuius dynastae
Praesidium calor invocabit,
Mentem excitatam non nisi ad arduum opus
Cottidie inflammans? non ego virium
Inops, nec a venae scatebris
Pauper, Apollineove dono.
At sive plectri Pindarici numeros,
Seu citharam lenem vatis Horatii
Sequi, aut Poetam Mantuanum,
Maeoniaeve tubae canorem
Conabimur: te, queis pote cumque modis,
Magnanime o Heros, concelebravero,
Tuamque virtutem atque famam
Perpetuis memoraro saeclis.
Certe id meretur summa tua et pietas,
Utiliumque ingens cognitio artium, et
Doctrina: quae vel sola magnis
Te queat aequiparare Divis.
ECQUIS vetustae progeniem domus
Insigniorum Scaligerum legit,
Virtute quorum bellicosa
Historiae superant refertae;
Nec incitatur pectore vivido
Ad praedicandum, quam tot inobrutis
Heroes illi Marte factis
Perpetuam meruere famam,
Decusque clarum nominis enthei?
Quid comparandum sit Canibus tuis,
WARMUNDE, Mastinisque magnis?
Marmora queis operosa servat
Verona vestro dedita numini,
Reducta quamvis sub Veneti iugum.
Haud vorticosis actus undis
Eluet ipse Athesis perennem
Laudum inclutarum [Orig: inclitarum] congeriem, quibus
Avita clarent stemmata. Caesares
Vobis honorem, non sine alto
Munere, purpureique reges
Quondam obtulerunt haud modicum: et ducum
Vigens propages in pretio genus
Illustre tanto comperitur
Usque habuisse; toris ut amplis
Occasionem conciliaverit
Seu Iuno regnorum aemula, seu Venus
Custos maritae sancta tedae.
Unde suas Aquila altiore
Pennas volatu sidera in ardua
Librare, et ausa est tela Iovis sibi
Concessa in hostes contumaces
Imperii vehementiore
Torquere nisu: vestra Aquila illa ovans
Victo rebelli, et Caesaribus fide
Perenne servata triumphans.
Vestra Aquila illa celebris, inquam,
Claras (nisi obstet sors violentior)
Ipsoque dignas sanguine res dehinc
Porro patratura, et recentem
Imperio paritura famam.
Non tu (Minervae numen adest tuae)
SCALANA proles o generosior
WARMUNDE, tantam tamque fortem
Spem foveas animo irremisso?
Ne tempus instat, cum Nemesis grave
Rerum potito disiiciet iugum
Fatalis ultrix, inque fundos
Restituens veterem locabit
"Heredem avitos.nam titulo malo
"Quod possidetur, sit licet integrum,
" Successionem roborato
" Cardine perpetuare nescit.
QUAE vallis, aut quae te iuga detinent,
Ocelle Phoebi SCALIGER? aut quibus
Abstrusus antrorum latebris
Subtrahis ora manusque luci;
Quod nulla plane, ceu prius, ad tuum
Volans MELISSUM fertur epistula
Gallis ab oris? paenitetne
Dulcis amicitiae, pigetque
Franci poetae? Septem abiere iam
Messes iniquo sidere, dum tacens
Obliviosum colloquendi
Harpocratem nimis aemularis.
At sive lucem purpuream refert
Aurora, seu nox it comes Hespero;
Tu pol profecto, qui in medullis
Inque oculis mihi totus haeres,
Numquam sinis nos immemores tui
Traducere aevum: blandaque cum quies
Humectat artus, ipsa nobis
Somnia te vigili reducunt
In mente praesentem. usque adeo tuae
Impressa forma est obses imaginis
Hoc corde. Contra tute pectus
Imbuis effluitante Lethes
Fortassis unda. cuique prius fuit
Melli recentis (credo) sapor favi,
Gustanda nunc felli est palato
Inveterata apium saliva.
Novem o sorores, vos quoque Gratiae
Causam roganti dicite; dicite,
Quanam impiatus voce laes
Numina? qua meruive culpa
Abominatis coetibus addier
Vulgi profani? non ego sontium
Consors, nec ausus deprehendar
Aonidum temerasse sacra, aut
Sprevisse vates, optima pectora,
Vatumque amicos: quin potius viros
Doctos amore prosecutus
Eximie colui, colamque
Post-hac, vigescens dum meat halitus
Pulmone ab ipso per labra sospitis,
Sensimque nativo calore
Incolumes vegetantur artus.
Magnum aio quiddam, polliciti tenax;
Nec quisquam aberrantem ore redarguet
Iusto, nec accusabit astu
Dicta vafro quasi lubricantem.
Tu quaeso mores indue pristinos
Diserte fandi; neve recrastina
Pacale responsum, sed ultro
Pythagoraea silentiorum
Abrumpe decreta, et socialibus
Lacesse chartis SCALIGER, unice
Tibi faventem, et quem mereris
Usque tui studiosum honoris.
"Splendescit usu mucro, situ pigro
"Rubiginatur. vox ita condita in
" Torpente vagina Angerone
" Continuis hebetatur horis.
"Loqui decorum est: muta minus decent
"Musarum alumnos. exitio est, diu
" Mussare, amori; et quondam Amyclae
" Damna luunt taciturnitatis.
QUAM mihi Phoebe sacer materiam dabis,
Et luculentam et dignam Aganippidum
Choris, celebrandi decoro
Praesignem meritis virum
Carmine? Caesarei cui vigilantior
Commissa sancte est cura palatii;
Cui multa praefecto sagaci
Debent Austriaci duces,
Aulaque consiliis illius intimis
Prudenter usa, ad grandia publicarum
Augmenta rerum, principumque
Nervos, adque salubria
Totius imperii commoda. Clarior
Hinc facta pridem, non modo Teutonum
Oras, sed Europam universam
DITRICHSTAENIA laudibus
Gens replet innumeris. Limina Caesarum
Regumque magnorum hoc sibi nomine
Congratulari visa, sese
Felicissima praedicant,
Cum generose tui passim ea sentiunt
ADAME vultus lumine praevio
Multum frequentata, et beatis
Tacta tritaque calcibus.
Ille etiam paries, ille etiam angulus;
Secretiorum qui penitralium
Consulta secum ruminantur,
Aures acrius arrigunt
Ad tua proposita et scita. Vides, uti
Demissus ordo te reverens colat
Subselliorum, teque fantem
Causae ultro bonitas iuvet?
O utinam, eximium quae rogo Caesarem,
Favore vestro consequar! Est tibi
Meis facultas annuendi
Votis: est ea Caesaris
Gratia, quae precibus sponte sua locum
Cedat; petiti reddere compotem
Paratior, quam denegandi
Velum obtexere nubilum.
Spero equidem facilem, quam peto, rem fore, et
Mollem impetratu; si mihi Dii favent:
Quorum benigna fretus aura
Immortalibus inseram
Caelicolarum adytis Caesaream domum, et
Domus columnas inviolabiles.
Has inter, o illustris heros,
Stabis praecipuo loco.
STREINI Camenarum eximium decus,
Clarumque sidus nobilis Austriae;
Sollerter aetatem quibusnam
Te rear in studiis tot annos
Trivisse, praeter quae prius edita
Insigniores, Austriacum genus,
Mirantur, ut debent, abunde
Suspiciuntque domus vetustae?
"Non otiosam credibile est satum
"Quemquam ad voluptatem, aut Asiaticas
" Plumas, vel ignavi veterni
" Pigritiam, residesque somnos;
"Qui digna sese non modo, et incluto [Orig: inclito]
"Quondam suorum stemmate suscipit,
" Verum et labores usquequaque
" Postgenitis probat absolutos:
Quales secundo numine Palladis
Vulgasse constat te nitidis typis;
Quales et Herberstaenidarum
Illum oculum columenque gentis.
"Tanto profecto pluris habendus est
"Rerum retrusarum auctor idoneus,
" Ac laude maiori ferendus,
" Quanto animi generosioris
"Virtute famam scripta per ardua
"Illustriorem reddere amat. Prout
" Enim decorum est vel minutis
" Sideribus, radiare caelo
"Flamma corusca; sic quibus est datum
"Praegrandiori lumine ceteris
" Anteire, eo sublimiori
" Astrica monstra poli minora
"Splendore adornant, quo magis ipsa-met
"Natura vires exserere ardet, et
" Sese vel exaequante Divos
" Ingenio superare tendit.
Divina quisquam, o summe virum, tuae
Reperta mentis carmine perbrevi
Comprendere ausit; teque inanis
Speret ad astra migrare penna?
Illi [Orig: Olli] potes sunt, abietis in modum
Excelsum ad auras tollere verticem
Sueti; vetustatique multo
Proxima Romuleae ferentes
Vestigia, in Pindum aut Heliconios
Contendere ocres, cum [Orig: quum] libet, impigri,
Et non nisi immortale Phoebi
Aonio canere ore carmen.
Musis amici nos tenue ac leve
Quiddam sonamus, serpere tantum humi
Docti: sed interdum, sequacis
More hederae, super eminenti
Sese applicantis dentibus arbori,
Per alta sursum scandere nitimur,
Fortes maritatae supremum
Tangere Hamadryados cacumen.
QUANTA mole negotiorum
Urgeare, novimus;
Nec me fugit, quot in dies et horas
Pressus conficiare curis
Ac laboribus, novo
Subinde adauctis sarcinarum acervo.
Aurem quippe oculumque magni
Te quis esse Caesaris
Nescit? quis aequi vindicem bonique
VIHEUSERE negat? Recurrunt
Ad domesticos Lares,
Tuumque vultum supplices adorant
Legati, et comites ducesque, et
Urbium potentium
Selectus ordo: iura quos petentes
Blande affaris, amiciterque
Advenas sinis loqui
Tecum. inde iustus promoves secundis
Causas auspiciis, relatas
Intimum ad senaculum,
Et ponderatas aequitate lancis:
Quam, dum sidera sese in alta
Ferret olim idoneis
Astraea pennis, liquit his in oris
Normam, legitimamque amussim
Rebus expeditius
Diiudicandis. Illa lanx, ut aequum est,
Germanos hodieque nostros
Invicem tenacibus
Firmat statutis; regna quaeque sarta [Orig: sarcta]
Reddit tectaque: tum dynastas
Resque publicas fovet,
Et cuique tutos instruit Penates.
Hac meum trutines libellum
Oro supplicem, et notas
Libellionis. spero namque prisca
Confirmanda novis RUDOLPHI
Litteris diplomata
Et FERDINANDI et MAXIMILIANI:
Quaeque CAROLUS ille quartus
Imperator annuit
Genti vetustae, nobilissimorum
Ex origine procreatae
(Ut vides) Amadium,
Iri impetratum, ut iure sanciantur
Recenti, et mihi filioque,
Si quis unicus patri
Obtinget heres. Dicam ego perenni
VIHEUSERE lyra (poetae
Si qua vis adhuc) tuas
Laudes; itemque Caesaris futuram
Celebrabo libens [Orig: lubens] Camena
Personante gloriam,
Famamque vere regiam ex triumphis.
Non me carmine luculento
Cuipiam sit aemulo
Anteire: non si Pindarum, gravemque
Alcaeum, Rhodopeiumque
Iactitabit Orphea.
Magnum quid hisco. sed dabis minora
Spernenti veniam benigne.
Magna Caesaris cani
Magno meretur barbito corona.
INTERCIDERUNT stemmata plurium
Summatum, et amplas progenie domos
Privavit heu Clotho, sinistre
Fila setans venientis aevi.
Stirps vestra durat hactenus integra
In flore summo. Traxit originem
Gens Brandeburgorum vigescens
A generis gravitate vestri,
Vos a Columnis. Arx Zagarolla adhuc
Antiqua servat nomina: nec fidem
Tu demis EITELFRIDERICE
Rebus in hoc atavisque primis.
"O quanta laus est, historiis novis
"Priscisque clarere, et veterum inclutam [Orig: inclitam]
" Famam propagare in nepotes,
" Non sine numinibus Deorum!
Vobis decorum est, perpetuoque erit,
Quod eruditos diligitis viros,
Sacrosque vates Musicosque
In pretio atque in honore habetis.
Te praeter omnes enthea vis movet
Ad vere amandum Pieridas Deas,
Meleque Musaea, et cycnorum
Utilium resonos canores.
Nam quorum (amabo, dic age), sumptuum
Te paeniteret, quos facis in catam
Symphoniarum disciplinam,
Artis et harmonicae magistros?
Quapropter et me scito, Comes, tui
Amore ductum, non minus in meis
Sedem relicturum libellis
Iam tibi, iam suboli virenti;
Quam maximorum verticibus ducum,
"Sceptrisve regum. Quos celebrent enim
" Magis Camenae, quam Camenas
" Qui magis ante alios amarint
UT saepe magnum, fontis ab unius
Parvis scatebris, fluminis alveum
Dilatat augens, ampliatque
Navigeras aqua prona vires:
Hinc copioso gurgitis impetu
Adacta passim, bracchia longius
Extenta non unas abunde
Porrigit exsuperans in oras:
Bene auspicatus sic Academiae
Vix institutae cursus, ob uberes
Crebrosque coetus affluentum,
Ordia prima sui et frequentem
Celebritatem non modo vincere
Amat; sed alte, qua pote, cornua
Ornata vexillis honorum
Tollere, et ulterius subinde
Protendere audet. Munere Norico
ALTORFIANUM gymnasium viget,
Vigentque alumni, quotquot illud
Assiduo studio frequentant.
Dii liberales, queis decus artium
Curae est bonarum; sint, date, perpetim
Haec dona florenti iuventae
Propria, et utibili senectae.
Infesta Musis hinc procul exsulet
Rictu canino Barbaries minax,
Taetramque defensare si quis
Barbariem paret advocatus.
Bene est. Inauratam arcupotens pater
Movit pharetram, telaque in hosticum
Vibranda pectus viperini
Fellis acore cruenta tinxit.
Quin ipsa sollers mille operum Dea,
Torvique virgo luminis, aegida
Concussit, horrendam videri
Gorgonei feritate vultus.
Pro te induerunt arma duellica;
Pro te parati et pro grege Delio
Pugnare, et ipsum te, relucens
OSTROROGI decus optimatum,
Inferre caeli sidereis plagis:
Qua rebus actis maximus Hercules
Vel clarus Orionis ensis
Fulget, Abantiadesve Perseus.
Iam te (bonum sit) purpura dignior
Reddit decorum: iam tibi gymnasI
Rectoris assignantur alta
Munia, praecipuaeque partes.
Iam praeferuntur sceptra Palatii
Aurata; sicut CHRISTOPHORO, Austria
ZERNEMBLIORUM gente nato,
Cui merito ante alios Polonus
Succedis. Ecqua laetitia tuum
Fratrem IOANNEM crediderim fore
Hoc nuntiato delibutum,
Batthoridae STEPHANI perampla
Versantem in aula, et regia provide
Iussa exsequentem, non sine maxima
Aequalium admiratione, et
Nobilium, procerumque regni?
Quae gratulanti gaudia pectore
Testabitur vox STURMIA, cum [Orig: quum] tuae
Virtutis antistare famam
Omnibus audierit? Beatum
Hoc Sturmianum nomine praedium
Saeclis futuris indigitabitur;
Ex quo triumphalis profecta
Elogii tuba personarit,
Auresque non laeva anteferentium
Clangore dextro, nominis in tui
Laudem, replerit. Te profecto
Te bonus ille senex, tuumque
Amore germanum usque tenerrimo
Est prosecutus: vosque Academicum
Suspexit agmen singulari
Officio, pietate, cura.
Nunc auspicatos tam popularium
Plausus tuorum, quam bona Teutonum
Congratulantum, et haec Melissi
Consona verba libenter audi:
Tum rectionem magnificam scholae
Sic administrandam accipe, ut omnium
Unus satisfecisse votis
Nomine reque feraris ipsa.
Abs te hoc Senatus sanctior, ac Patrum
Exspectat ordo: teque adeo tua
Ipsius ultro praeparatum
Excitat ad benefacta virtus.
CHARITES, Charites decorae
Cerebroque Iovis nata virago,
Vosque novem sorores,
Heliconis incolae,
Tuque praeses artium
Intaminate bonarum:
Comites, comites adeste
(Pede sospite quocumque feretur)
CHRISTOPHORO venusto;
Generosa quem tulit
Stirps sub Austrio polo,
ZERNEMBLIDUM decus ingens.
Eat hinc, eat hinc precamur,
Genio bene defensus; et urbes
Teutonicas, et orae
Loca vasta Belgicae
Visat: hinc Britanniam
Cum Gallia populosa.
Petat inde petat Pyrenen,
Et Iberiaci regna Philippi:
Nerea findat aequum;
Latio nec invida
Sors vetassit hospitem,
Byzantioque vetusto,
Videor, videor videre
Ut ab omnibus his excipiaris
Cum sociis benigne;
Ut item periculi
Liber, explices iter
Impune sanguine iunctis.
Age nunc age, cum reversus
Fueris, peregrinate; memento
Munera grata Divis
Preculas humillimas
" Ferre. Grata pectora
" Deposcit ipse Iehova.
UT fama tristis perculerat mihi
Aures acerbo cordaque nuntio,
Vixisse FRANCISCUM Viennam
Eximiae iuvenem staturae;
Quo nemo ad amnem pulchrior aureum
Erat Mosellae, nemoque fortior
(Ni furva rupset Parca vitae
Stamina) Sequanicis in oris:
Ex cordis interno ingemui cavo,
Dolens iuventae robur idoneae
Viresque contra dira saevae
Tela nihil valuisse mortis.
Primis in annis o puer occidis,
Ceu malva, curvae dentibus invidis
Succisa falcis, sive aratro
Asphodelus graviore tactus.
At ne cadentem funere filium
Tu bellicosum plus nimio geme,
Praelustris ANTONI, tuumve
Pectus ede insolito dolore.
In laude summa vixit, et integra
Re Gallicarum signa cohortium
In Belgium astu militari,
Auspice ALENSONIO, gubernans
Duxit, supremis functus honoribus,
Priscorum avorum dignus. An incluta [Orig: inclita]
Burgundiae vos stirpe regum
Progenitos negitet vetustas?
Negent minores? Nil iuvenem tamen
Antiqua virtus iuvit. Eum duces
Luxere, luxerunt tribuni, et
Centuriae peditum recentum
Heu ter quaternae, queis erat anxie
Praefectus. Illi dant tumulum Brygae,
Brygae quiritantes, GEORGI
Marmoreo in tritavi sepulcro,
Thalassiarchi munia Galliae
Qui gessit olim strenuus. I modo, et
Quid grande patri pollicere
Nate. Iaces nova praeda leti,
Iacentque tecum gesa duellica,
Ensesque duri, non sine ferrei
Thoracis usu cassidisque.
At tibi qui GEDEON superstes
Est, longioris firmior impleat
Aetatis annos, deliciae tuae
Matrisque, CLAUDI, prorogetque
Cum seniore senex propagem.
QUI litterarum spretus honor iacet,
Vitare contemptum impos et insolens
Vulgi profani; saepe cristas
Erigit ille tamen, novisque
Pennis in altum tendere cernitur,
Siquando quanto sis celeber satus
Illustriori stirpe, et auctus
Divitiarum opulentiori
Splendore; tanto te generosior
Bonas ad artes ardor et impetus
Ultro propellat persequendas,
Artificesque animas amandas.
Videre talem CYRIACUM, tuum
Gentilem et affinem, Aonides Deae:
Videre talem Teutonesque et
Ausones, o POLEMI: viroque
Superbierunt Danubius pater
Oenumque flumen, queis nova gloria
Surgebat. Invidit repente
Huic Libitina, trucemque Parcam
Secare iussit stamina tam brevis
Aevi. nefasta sic metitur manu
Flos Solis, aut scaeva securi
Laurus odora feritur olim,
Non sponte vitam cum viridi coma
Ponens, sed ictu perdita noxio.
Nos fama si qua luculentis
Carminibus sinat ire in ocres
Musarum, et augusta ilicet ingredi
Templa erudito cum GULIELMIO,
Crescentis assertore lingua;
CYRIACUM eripiemus atris
Orci tenebris, inque aditi poli
Vivum suprema sede locabimus,
Aeternitati consecrantes
Tam generosam animam, caputque
Stellis decorum: qualibus enitet
Australi in ora dexter identidem
Et laevus Orionis alti
Aureolis humerus mitellis.
Tu laudis huius, qua pote, particeps
VOLGANGE fies, teque Adamantinis
Genusque per tot saecla priscum
Scribier in tabulis videbis.
Mirata vestrum postera gens decus,
Virtutem apisci praeteritis parem
Certabit, aeternumque nomen
Non sine vate sibi parabit.
RAPTAE sub antrum funere lugubri
Matri parentas rite POTENTIAE
RUPERTE,suffusamque dignis
Fert lacrimis ANOMOEUS urnam,
Stirpisque vestrae progeniem refert,
Antiqua clarans POLHEMIAE domus
Augmenta, et ALTI dia CAMPI
Stemmata nobilibus trophaeis.
"Debemur Orco, quotquot humo satis
"Vitae fruisci munera contigit:
" At non Averno mancipatur
" Spiritus; aetheriae sed orae
"Petit recessus, unde reciprocam
"Auctore Iova duxit originem:
" Qua nec pote umquam Thrax potiri,
" Nec recutita cohors Hebraeum;
"Nisi efficacem Christiadum fidem
"Amplexa, et albo deinde fidelium
" Inferta mortem vincat, et sic
" Participet rata regna caeli.
Tu luctuosae ne dato praenimis
Locum querellae: sed grave mitigent
Fomenta praeconcepta vulnus
Temperie moderatiori.
Patrem SIGISMUNDUM ante oculos tibi
Ponas oportet. Cernis, ut obvios
Et ipse et omnis vestra pubes
Fert animo patiente casus!
En patruelis, si sit opus, virum
Fortem aemulatus pectore maximo,
Solamen ANDREAS gementi
Addet: idem alacer SCHIFERUS
Praestabit ultro. non ego questibus [Orig: questubus]
Deero levandis, quem prius additum
Vobis per Apennina nostis
Culmina difficiles salebras
Sermocinantem reddere mutuis
Depressiores vocibus, ac magis
Planas. Sed istaec mitto: quamquam
Haud fieri pote, quin, peractae
Mecum iuventae dum reminisceris,
Qua celsa Romae Sena colonia
Turrim Camilli, quaque monstrat
Urbs Patavina cavum sepulcrum
Antenoris; te colloquii trahat
Iucunda nostri gratia, et Attici
Sodalium aspersi lepores,
Non sine Pieria saliva.
Ut laetus olim et tecum habui et tuis,
RUPERTE, festo tempore: sic nefas,
Maerente te, non velle tanti
Luctibus indoluisse amici.
VIVIDA divinae mentis alacritas,
Ex oculorum acie quae tibi relucet,
Faciesque digna principe,
Conspicuum reddit te magis Hespero,
Aethera per nitidum candidis micante
Radiis, sub ipsum, cum dies
Oceano mersa est suda, crepusculum.
Quis FABIANE tui claritatem honoris
Memoret? quis alti munera
Ingenii et priscae stirpis originem
Carminibus celebris mortis invidendae
Carie et situ carentibus?
Eximit humanis te decus artium,
queis alios superas, singulare plane
Decus; atque plurium sciens
Eloquium linguarum, amplaque divitis
Consilii penus: ex qua subinde promis
Bona multa in usum publicum,
Nec bona pauca in rem principis optimi:
Usque adeo innumeris dotibus locuples
Meritisque abundas largiter!
At licet et com sis et amabili
Indole, nec iuvenum mitior sit alter:
Tamen insonante classico
Arma fremens apro fis truculentior,
Forte canum rabidis morsibus petito;
Simul instar ursae murmura
Rauca cies, antro cui latitantem Hylas
Sustulerit catulum furtim, eoque silvam
Viduarit, ornis obsitam.
Quin igitur pullum Martis idoneum
Te, generose, probes, cui potest oriri
Dubium? Euge Donaeum genus,
Macte tuo fervore, et domini tui
Insequere egregia laude Callidori
Poplites, apisci debita
Percupidos palmae praemia. Mox erit,
Fortis ut ex acie bellica ipse partem
Referas triumphi maximam.
QUAE veris almi temperies novam
Portare maestis laetitiam solet,
Tepore frigus leniente;
Haec tibi nunc hiemem pudica
Orbo marita rettulit, o decus
ZERNEMBLIDARUM IANE potentium
Carnis in oris, Sclavonumque
Finibus, Austriacumque ad Istrum.
"Quam multa praeter spem temere accidunt,
"Casuque fluxo! sic tamen, ut DEI
" Nutu voluntatique fixae
" Credideris nihil eximendum.
"Quod si comato nec pilus unicus
"Mortalium de vertice labitur,
" Divina quem non, teste CHRISTO,
" Praenumerarit ibi potestas:
"Quantae ipsa curae membra adeo integra,
"Totamque compagem (aspice) corporum
" Esse arbitreris conditori,
" Nos homines ita prosequenti
"Ardore magno, ut non nisi mortuis
"Vitam redonet? Sat fuerat quidem
" Superque, lucis huius usum
" Immeritis tribuisse gratis:
"Aeterna porro praemia caelitum
"Resuscitatis annuit artubus;
" Beatque Olympo, quos nec aurae
" Munere norat, humove dignos.
Lecti iugalis tu nihilo minus
Consortem ademptam sic viduus gemis,
Ut Turtur amissae ob rapinam
Comparis anxifero dolori
Incumbit aeger, nec patitur gravem
Luctum levari. Tot tibi filios
Enixa partu est, totque natas:
Unius anne animae evolantis
Iacturam iniquo ferre animo decet?
Superstes illa est in generum toris.
PRESINGUS id SCHOENBERGIUSque et
STREINIUS ille RICHARDUS(at qui
Heroes?) haud sane inficias eunt.
Quin STARHEBERGI pagina GUNDACRI
Solantis affinem, in sororis
Funere, pondus habere debet.
Accedat huc, quod vix tulit Austria
Pares amores coniugio pari.
Hoc solum et unum est nempe, quod te
Macerat, atque animi recessum
Maerore findit non tolerabili.
"Sed forte pectus frangitur haud malis.
Hoc robur, hanc mentem perenni
Posteritas feret ipsa laude.
HURALTE magnae gloria FRANCIAE,
Cui summa rerum praegravium nimis
Commissa post Regem secunda:
Dum tibi luctifico replevis
Dolore Clotho pectora contumax,
Fallentis aevi licia praesecans
Dulci maritae, plus medullis
Luminibusque tuis amatae;
Lugere tecum me sinis, an vetas?
Sed qui [Orig: quei] vetares? Carmine mortuam
Resuscitari, si pote esset,
Discuperes; modulante sicut
Plectro profundis Eurydicen suam
Orpheus ab umbris exciit, entheo
Melodiarum suave mulcens
Infera regna sono, trucemque
Fatale in ipsas ius animas Deam
Habentem ab aevo. Praestitit hoc idem
Affinis AUGUSTUS, verendi
Clara senis suboles THUANI,
Caram sororem non modo, sed patrem,
Quo fulta viguit curia praeside,
Fratremque defunctum sonoris
Tot numeris animare doctus.
O si potenter vis eadem meis
Roburque inesset par modulatibus,
Quid non priorum ipse in parentum
Funere, sacra ferens, fuissem
Molitus aeque? dein patruelium
Casu optimorum? post aliorum item,
Quos hacce vita cariores
Hisque oculis habui gregales?
Quod si qua doctis vox inerit tamen
Vivax Camenis; pollicear fore
Post-hac ut in nostris perennis
ANNA THUANA legatur odis.
"PROSPECTUS ille pulcher edito e loco,
" Amoenitasque collium
" Quem non afficeret beatiorum?
"Vineta passim Libero turgentia
" Feracis ostentant gravem
" Vindemiam anni. Messis opimior,
" GISLENI, locuplete fruge plena
"Distendit horrea: ante pratorum aequora
" Feni iuvencis atque equis
" Sat educarunt, hornaque pabula
" Spe venturam hiemem lacessierunt.
"Vicina silva non tibi feras negat,
" Canum domandas rictibus.
" Stat in propinquo celsa LUTETIA,
" Stant circum oppida civiumque villae,
"Pagique et arces, et Deorum culmina
" Sancta. at colonorum casae
" Augustum et ipsae quid referunt situ
" Quantumvis humili, sed oppidanis
"Feliciori. Quaque SEQUANAM vides
" Venire, tamquam circino
" Per prata et agros, perque novalia
" Circumductus oberrat, et recessus
"Ambage curva limitatos praenatat;
" Merces deorsum navibus
" Ac ferre sursum haud indocilis pater.
" Quid fontes referam scaturientes,
"Venasque aquarum limpidas salubrium,
" Ad usque Reginae novos
" Ductas in hortos, per tria passuum et
" Plura millia? Pons tubos, secundo
"Refectus HENRICO, libenter sustinet.
" Vel illa lympha, vineae
" Subiuncta vestrae, quam nitidissimis
" Manat gurgitibus, strepens ab antris
"Virente musco circum, et udo Naidum
" Tofo decenter obsitis!
" Aedes supernae cum specula eminent,
" Aedes aetherio Iovi propinquae;
"Umbrisque gaudent arborum vestirier:
" Hortique odoratum nemus
" Amat pudice virginea manu,
" Neptis nempe tuae, seri colique.
"Hanc CLODOALDUS dat voluptatem tibi
" Non absque Divum munere.
" Rident Penates, ridet adorea,
" Et quantum est opulentitatis almae;
"Heroque Genius gratulatur ipsemet,
" Avens celebrari meis
" Perenne metris. Tu cave BUSBEQUI,
" Ne quis, quae tibi consecro, profanet.
SATIN antehac rear haud esse cruoris
In humo Gallide per bella profusum,
Nisi rursus fera Martis soror armare nefandis
Paret ausis madidas sanguine dextras?
Coierunt sociae foedera turmae,
Et in armis gerere ardent, quod in alta requiete
Dare fini nequiere ante negotI.
Miserorum labefacta indigenarum
Trahet horrendam iterum res opis incerta ruinam,
In utriusque cruenta nece partis,
Spoliorum populatrice rapina,
Et edacis face flammae, domuum exurere tecta
Male promptae. Timet incendia flavus
Liger, et Sequana rex uber aquarum:
Timet incendia praeceps Rhodanus, stagnaque lentans
Arar undis: nec Aquitana Garumnae
Vada magni, neque Dordonnia regna,
Quibus o clare LYMOLI propiores colis arces,
Sibi tutas poterunt improbo ab igni
(Ita sors fert mala) promittere ripas.
" Nihil expers manet eheu vitiorum scelerumque,
"Ubi mores, ubi leges, ubi iura
" Sacra pessum pedibus lixa profanis
" Premit impune, vel audax calo proculcat inultus.
"Violatur Themis, aequique bonique in-
" temerati prius acerrima custos;
" Violatur Themidis nata, satellesque Minervae
"Clariarumque sororum innumeralis
" Alienas profugis calcibus oras
" Terit exsul, rediturus patria ad limina numquam:
"Adeo immitis et atrox et acerbus
" Furor exasperat hostilibus iras
" Animis, ceu Leo raptor ruit in bucera saecla
"Animantum, rabioso ore fameque
" Stimulatus. Sed enim res nova non est,
Ut in infirma et opum expertia robur validasque
Aliquando exserat athletica vires
Gladiatorve alacri verbere nervos.
At iniquum mihi valde GALIOTE hocce videtur,
Sua cives sibi saevire cruentum
Rapido in viscera per proelia ferro, et
Aliud nil nisi caedes meditari et lanienas.
"MAGNORUM in aulis qui sibi principum
"Regumque vitam ducere commodam
" Proponit, et praestantiores
" Inter habere locum expetiscit:
"Non ille morum exempla nefantium,
"Non luxum inanem, non meretricias
" Sequetur escas; non bibendo
" (Quo proceres vitio laborant)
"Teret dierum longaque noctium;
"Nec ventrioso deditus otio
" Tantum, ac voluptati supinae,
" Dilapidabit opes paternas,
"Lusus avari corda cupidine
"Accensus: et quodcumque aliud nefas
" Vulgo sibi applausum videtur
" In speciem, scelerumque fuco
"Captare palpum, non imitabitur
"Illud: neque istis astipulabitur,
" queis turpe pulchrum, probrum honestas,
" Crimen honos, vitiumque virtus
"Falso aestimatur. quin ita se geret,
"Ut recta per se tam ratio, ipsaque
" Natura poscit, quam decorum
" Splendidaque eximiae parentum
"Stirpis propago postulat. haud enim
"Quisquam, iuventae qui male perdidit
" Afflictor annos, labeque omni
" Turpificatum animum senectae
"Transmisit amens, laude aliqua statum
"Prioris aevi tollere cogitat;
" Sed exsecrando taetra secum
" Flagitia innumerasque noxas
"Abominatur, postgenitos monens,
"Non sic agendum tempus, ut egerit
" Ipsusmet abnormis, bonaeque
" Mentis inops, animique caecus.
"Nequiquam adulti, CHRISTOPHORE, haec vident,
"Senesque facti. Moribus integris,
" Probaque vita, sobrioque
" Pectore, et ingenuo pudore
"Iuventa vernans gaudeat, ut pium est,
"Deoque amicum. Trita paroemia
" Exterminetur, cum lupis quae
" Te miseris ululare iussit,
"Aut more eodem vivere, quo solent
"Aulae. Bonus sit mos, bene convenit
" Bonis. sed inter perditorum
" (Quo mihi cumque loco moreris)
"Consortia, aegre lactea castitas
"Servatur. actutum attrahitur nefas,
" Parumque fermenti in farinae
" Se valet insinuare massam.
"Ast exterorum concoquere expedit
"Naevos: tametsi gratius est, domi
" Manere contentum suapte
" Sorte, opibusque sibi relictis;
"Quam spe bonorum tot mala et impia
"Arcessere ultro. Qui pius esse vult,
" Excedat aula. namque raro
" Dia habitat pietas in aulis.
"ERASME, nulla est gloria lauream
"Exhauriendis quaerere poculis,
" Novamque potando triumphi
" Materiem aut genus aucupari,
"Ut helluonum colluvies solet,
"Falerna Bacchi perdere munera
" Natorum, Eleusinaeque coctum
" Igne avido Cereris liquorem.
"Non bos arator, non equus impiger
"Ingurgitat se flumine largius,
" Natura quam poscat repugnans.
" Non asinus, rudiusve brutum
"Infert sibi vim sponte sua, sitim
"Restinguere ardens. Solus homo, DEI
" Vivax imago, ceterisque
" Nobilius, rationis atque
"Mentis vigenti lumine praeditum,
"Heresque caeli natum animal, bibit
" Plus saepe, quam vel sit ferendo,
" Vel bibuli patiantur ora.
"Sic vulgus audit stultum adeo et carens
"Tenore recti iudicii, nimis
" Inebriari immane: quanto
" Stultius est, alieniusque
"Virtute ab omni, magnanimos ubi
"Reges, et alto sanguine Principes
" Urgere se cernas Lyaei
" Rore capedinibus repletis,
"Miscereque amplis proelia faucibus,
"Non solum avitae semper egentia
" Laudis, sed almae sanitati
" Perpetuo facientia aegre?
"Proclive multo nunc magis est, domi
"Graecationis luxum imitarier,
" Moresque Alexandri nefandos,
" Quam duce gesta foris Gradivo.
"Indignor, abs se spernere tam procul
"Plerosque vera cum Sapientia
" Frugalitatem, seque ventri
" Dedere, more Epicuridarum:
"Quales Ulyssis de socio grege,
"Circaea vina audacter ut hauserant,
" Narrantur in verres aprosque
" Degenerasse, pecus probrosum.
"Tu pulchra honoris, tu decus imbibes
"Virtutis, atram non vitii luem,
" ERASME, qua passim fere omnis
" Iam scatet aula potentiorum.
"Te namque prudens tot Sophia artium
"Sanctis repertis imbuit; ac quidem
" Culpata numquam est ipsa cuiquam
" Sobria vita, piique mores
"PRINCIPUM Regumque frequentat aulas
"Multus orator, decorantque crebri
"Ora legati, prout alta rerum
" Munia poscunt.
'Caesari hic vicinus adest RUDOLPHO,
'Ille Amurathen Asiae tyrannum
'Mollit; Hispanaeque alius profundit
' Verba Pyrenae:
'Quosdam in Arctoas iubet ire partes
'Sermo consultus, Daniaeque tractum.
Te frequens populis, EDOARDE, nunc LU-
TETIA cernit
Regem apud Francum vigili labore
Munus iniunctum studiisque obire
Debitis, curaeque vices Britannum
Mittere in orbem.
Nam nisi in primis celebri fuisset
Nota Reginae gravitas fidesque
Pectoris, candorque probatus, et STAF-
FORDIA virtus;
Quam tot in bellis etiam per annos
Plurimos dextra metuente vinci
Sole praelustrem mage reddidisti
Splendidus armis:
Non tuis commissum humeris ferendum
Pondus hoc ingens; neque tanta, digne
Cui praees, mandata foret tuo pro-
vincia Marti.
Plura tu secreta vicesque rerum
Nosse praesentum catus, intimasque
Provido causas oculo intueri,
Non sine laude
Gratiae magnae cumulum reportas,
Consecuturus meritos honores
A triennalis spatii laborum
Fine peracto.
Iam quasi coram videor videre,
Ut voluntati placidoque nutu
Consonas Divae licito papyros
Tempore nactus,
Prospero cum DUGLASIAE nitore
Insulam sospes repetas paternam,
Et redux matrem bene adhuc valentem
Rite salutes,
In tuae casto dominae cubiclo
Proximum lecti latus occupantem,
Grande Nympharum decus, in suetis
Quas hodieque
Educat ripis Thamesinus amnis.
O dehinc praeclara negotiorum
Expedi momenta, gravesque firmo
Robore moles
Sustine; quantas oneratus axe
Terga caelesti subit acer Atlas.
"Quo minus succumbis, eo parata est
" Gloria maior.
"CUI navigata est nulla THETIS, Noti
"Nescit procellas, nescit amara aquae,
" Et nauseatum, fluctuosi
" Quem ciet unda maris, tremorem.
"Huic nemo pallentem incutiet metum
"Pirata praedans, vulturii genus
" Rapacis; huic nemo latronum
" Ad iugulum fera cultra ponet.
"Secura tuto quisquis in otio
"Domi expetiscit degere tempora,
" Periculosas continentis
" Ille vias quoque praecavebit.
"At nulla virtus, nullus honor pigros
"Sectatur umquam: strenuitas decus
" Meretur ingens, NICOLAE
" Sanguinis OstrorogI propages.
"Externa laudi est visere gentium,
"Et nationum discere proprias
" Cum more linguas, pluriumque
" Rerum adeo sibi comparare
"Usum. Absoluto per mare per solum
Cursu, reversum te tua sospitem
Polonia exsultante demum
Excipiet peramica plausu.
Te cara mater femineum decus,
Te frater, aulae fama Polonicae,
Prensabit amplexu osculoque;
Gensque tibi reditum propinqua
Congratulando, laetitiae genus
Omne apparabit. Denique te gravem
Asciscet aulae [Orig: aulai] in senatum
Rex STEPHANUS, metuendus heros
Ob bellicosae robora dexterae;
Cui sceptra regnum Moschica destinant,
Digno omnium qui iure princeps
Sarmaticis dominetur oris.
Tu carpe salvus, quod reliquum est iter;
Quoque ibis, una cum superorum ope
Tecum ire per gentes remotas
Vota mea atque animum memento.
FLUCTUS Oceani vagi
Et vos Oceani numina fluctuum,
Tuque o flatibus imperans,
Perque altos equitans Aeole gurgites:
Navem [Orig: Navim] , qua vehor, obvium
Ad portum properis ducite cursibus.
Sic et Nereidum chorus
Vobis mille ferat serta virentia, et
Grati signa animi locem
Ipse in gramineo margine litoris.
Pande o pande sinus, Dromo:
Ventus prosequitur vela secundior.
LONDINUM memorabile, et
Insignem cupio visere Regiam,
Reginamque Britanniae,
Qua nil splendidius, nil generosius
Orbis totus habet, nihil
Admirabilius. Non ea seminis
Humani genus est, neque
Mortali similis (credite) feminae:
Caelo duxit originem.
Divorum subolem nam polus Arcticus
Testatur. Via lactea
Exspectat reducem. Cedet ei libens [Orig: lubens]
Sellam Cassiope auream:
Ipsi qua rutilos fulgere candidae
Vidistis radios facis,
Ante annos tredecim. quippe ibi Perseo,
Laeva Gorgoneum caput,
Et dextra nitidum qui gladium tenet,
Vicina esse amat. Interim
Qui Cantabrigiae gymnasium vetus,
Quique optabilis OxonI
iucundo teritis limina in otio,
Vates, optima pectora,
Divam nobilium pectine carminum
Tantisper retinete, dum
Post aevi hocce senex incohet alterum
Saecli tangere limitem.
Exin, more Aquilae, se iuvenescere
Formosis videat genis:
Ac nobis reliqui copia temporis
Laudes sufficiat novas,
Amplam et materiem donet, identidem
Reginam celeberrimam
Ornandi numeris uberioribus;
Cuius fortiter inclitis
Virtutum elogiis lucter inemori.
En iam proxima portui
Sulcantur vada; iam carbasa contrahit
Nauclerus. Lyra tu fides
Alterno cohibe flexanimas iugo.
PARENS olorum flumen erilium,
Flumen Caystri nobilius vadis;
Dic, unde per regna haec aquarum
Unde tot innocuae volucres,
Recente lacte et Parrhasia nive
Candentiores? Ales Apollinis
Nusquam locorum tam libenter,
Tamque frequens habitare amat, quam
Tuo gregatim creber in alveo.
Nempe istud augurium ominis est boni.
Excludere his ripis minores
Gens solet inviolata pullos.
Antiqua fama est, post Phaethontium
Casum, et sorores cortice populi
Albentis obductas, et udis
Succina de lacrimis fluendo
Concreta; Cycno, qui Ligurum oppidis
Regnavit, album pectora in alitem
Fuisse mutata: atque nato
Regis idem maris accidisse,
Quem concitati robur Achillei,
Quia ense laesum non poterat dare,
Prostravit, afflixitque terrae:
Tum pater in volucrem psius-met
Mutasse natum nominis, et manus
Vertisse in alas dicitur, et cutem
Candenti praevelasse pluma.
Crediderim celeri volatu
Ambos decoras huc per inania
Librasse formas, et generis decus
Auxisse multa prole, qua (nec
Deficient) Thamesinus amnis
Adhuc abundas; non sine maximo
Amoenitatis delicio, et gregem
Castum voluptate intuendi.
Vix ita pulcher erat, ut isti,
Ledaeus anser, duplicis elegans
Creator ovi; de quibus inclutus [Orig: inclitus]
Castor Clytaemnestraeque fulgor,
Cumque sorore Helena coortus
Pollux in auras. O mihi gutture
Cycnea vox, aut lingua simillima
Scite canentum, personaret
In numerum: cuperem Britannae
Splendorem ELISAE dicere regium,
Formamque summis caelitibus parem,
Vultumque maiestate plenum,
Non sine fulgidulis ocellis,
Stellae gemellae lucem hebetantibus.
Oris diserti mellifluam adderem
Facundiam, et sermonis usum
Indigena locupletiorem.
Quot illa linguas callet, Achaicam
Praeter Latinamque, ingeniosior!
Quot illa fortunae et Minervae
Dotibus, eximiisque pollet
Virtutum acervis! Dii facite, illius
Ex parte saltem mellea flumina
Loquentis affectare Clio, et
Dulciculam lyra suavitatem
Blande aemulari possit amabilis
Linguae, bonarum vindicis artium.
O quam beatas hanc et illam
Illecebrae memor aestimarim!
Quam me beatum, cui venerabilis
Heroidos tam splendida munera
Diasque virtutes canendo,
More cycni, licet immoriri!
QUO tu munere fungeris
Pleno sollicitis usque molestiis,
O BROMLEE, Britannici
Lanx aequi, et patriae consilium Dices:
Illud non hominem, reor,
Naturamve hominis, sed potius Deum
Poscit, vel genitum Deo.
Tantis ecquis enim posse laboribus,
Tantis posse negotiis
Solus sufficere, et praevalidissimum
Aequis ferre humeris onus
Dicetur, graviumque ardua molium
Firmis pondera cruribus
Sustentare? Vides, ut nec Atlas quidem,
Quamvis corpore maximus,
Vastam signifero cardine machinam
Praefulcire queat, nisi
Artus suppositos senserit Herculis
Nec fastigia turrium, et
Templorum valeant alta cacumina
Durare inviolabili
Compagis serie; ni Telamonibus
Fundamenta coercitae
Structurae siciis nixa superstitent
Pinnarum incolumem statum.
Sed res se bene habet. Te Themis enthea,
Teque Astraea polo redux,
Te fida Eunomia stipat, et integrum
Praestat, ceu Caryatides
Salvos aedificI cum cameris tholos.
Iura hinc sartaque [Orig: sarctaque] tectaque
Servas, et stabili regnum ope roboras;
Reginamque Britanniae
Fulcis in solio strenuus aureo,
Gaudentem meritissimis
Securas populis reddere ferias,
Pacalique fidelium
Exornare olea limina civium.
Quae vobis bona Faustitas
Plus uno maneat propria saeculo.
EUROPAE varios cognite CAECILI
Per tractus, celeber non modo in Anglia,
Aut Germanide terra,
Aut per Francida nobilem:
Virtutesne tuas, et sapientiam,
Et summam graviorum experientiam
Rerum, non sine magno
Doctrinae cumulo, quasi
Hospes mirer in hac exterus insula,
An tamquam proprio iure domesticus?
Cum [Orig: Quum] Regina potentis
Circumspecta Britanniae
Tantum promeritis attribuat tuis,
Et tantum fidei credat idoneae,
Ut cunctis in Olympum
Tollare elogiis senex:
Solus sim reliquus, dicere qui tuas
Laudes ore pigrer, sponte alias viris
Dignis laude parato
Ac prompto memorabilem
Aeterno Aonidum carmine gloriam
Propagare? Etenim si pietas tuae
Mentis, canitiesque
Incorrupta, et ab integro
Manans corde fides, nullius oblita
Pigmenti specie, nec simulamine
Infucata doloso,
Spectetur: satis una erit
Quaeque harum superis reddere te parem
Posse, et perpetuis gentem apud Anglicam
Consecrare papyris;
Quas et CAECILIDAE tui,
Sincerae memores post tria saecula
Famae, per-quam avide discere gaudeant,
Venturamque nepotum
Easdem perdoceant domum.
"Quid praeclarius est aut generosius,
"Quam partum meritis eximiis decus
" Derivare sequacum
" Clara in stemmata posterum?
NORTFOLCIORUM progenies Ducum
HOWARDE, vestram dum vagus insulam
Hospes pererro, regiamque
Visito quotidianus aulam;
Non te salutem, non reverentia
Te digner, altum quae deceat statum?
Tu mitis humanusque prae te
Non modo fers mihi comitatem,
Et singularis lumina gratiae;
Hanc re sed ipsa continue probas,
" Probas et illam. Summa certe est
" Laus procerum indigenum, subinde
"Affabiles sese et peramabiles
"Praebere in externos et in advenas.
Natura id ipsum liberalis
Vos docet, ingenuusque morum
Politiorum candor, et aureae
Benignitatis temperies, lita
Liquore mulsi, melleique
Nectaris, ambrosiaeque guttae.
"Hanc suavitatem, et lenia pectorum
"Fomenta, linguaeque illecebras meras
" Sic usque amamus fascinati;
" Ut simulata etiam probemus
"Et ficta nonnumquam, ut fieri solet
"Plerumque, verborum innumeralia
" Soni profuse prodigorum,
" Obsequiique operaeque largae.
"Contra tumores odimus admodum, et
"Fastidiosae corda superbiae,
" Ritum ferarum praeferocum
" Et rigidas imitata cautes.
Inflata mansues et placidus fugis;
Fugis modestus CAROLE turgida.
Hinc praeter omnes te Camenae
Te Charites celebrare sumunt.
"REGNORUM stabili sorte potentiam,
" LEICESTRI Comes inclute [Orig: inclite] ,
"Nervosque Herculeis non sine viribus,
" Felicemque hominum statum,
"A quo praecipue, aut unde petendum erit,
" Divino superum nisi
" A nutu? Superis sceptraque et ardui
" Fasces imperii graves
"Curae. Per superos stat, rata cardinis
" Firmi robora quo minus
"Languefacta ruant. Res ea nummi
" Accepta est referenda; quo
"Fortunante, potens inviolabili
" Rerum se moderamine
"Exsertat capulus, praevalidae manus
" Gestamen, rigido insciens
"Tangi Barbaricae more tyrannidis:
" Cui nec quod merito pium
"Aequumve est oculos aut animum afficit,
" Nec lenimine pectoris
"Mollit saevitiam mellea comitas;
" Sed vis intolerabilis
"Pro desiderii cuncta libidine,
" Effreni instar equi, malis
"Suadet consiliis aut agere, aut agi
" Curare exitio sui, et
"Subiecti populi pernicie ultima.
Tolle o lumina tolle per
Gyrum, et trans vitreos Oceani vagi
Porro respice gurgites,
Exemplumne petes? Dii melioribus
Prospexere Britanniae
Fatis, quam studio pacifico regit,
Tranquillamque regat precor,
Pollens magnanimae dextra viraginis;
Dignae, cui favor annuat
Caelestum patriis e regionibus
Plures posse colonias
Transmigrare novos orbis in extimi
Tractus, atque alium insuper
Mundum veliferis quaerere navibus,
Austrinae attiguum plagae
Et flabris Zephyri mitibus. Occupet
Illas fortis et afferat
Gentes praesidiis virgo Britannica,
Nostrum numen; et a suae
Zonae flore recens indigetata humus
Nomen VIRGINIAE gerat.
PHILIPPE Musarum nitor
Phoebique, et orti Pleiade;
Honos ROBERTE Palladis,
Flos Gratiarum germinans;
Anglicae decora aulae:
Ambo Deabus omnibus
Cari Deisque singulis;
Ambo Dionae suavibus
Digni reperti basiis,
Amplexuque Dianae:
Lenem favoris halitum
Meis Camenis obsecro,
Vestraeque mollem gratiae
Afflate mi Favonium,
Dignus sim modo, et illae.
Natae verecundo genas
Pudore suffusae, timent
Vulgi sub ora publica
Prodire nondum puberes,
Necdum amoribus aptae.
Pater veretur, ut satis
Cultae politulaeve sint.
At purpurisso, polline,
Fuco, oesipove succido,
Aut Achaeide creta,
Unctaeve cerussae litis
Adulterari pharmacis
Vultus puellares negant,
Pigmenta cuncta respuunt,
Ascitosque colores.
Ac proinde nativae magis
Amabitis formae decus;
Magis figuras has sine
Colore comprobabitis,
Sincerasque probasque.
Natura naturae aemula
Quaeque est suae. Si filiae
Sui Minervam simplicem
Parentis exprimant, sat est;
Sat est, si nihil assit.
PEREGRINAS potuisse in regiones
Penetrare, et sine damno superare
Maris alti fremebundas rate durante procellas,
Genitalemque in humum denique salvum
Ad amicos tria post lustra reverti
Quatuorve, innumerarum experientissima rerum:
Generosi est, animique ad mala fortis.
Bona sors haec quibus accepta ferenda est
Posituris, rata portans ab Olympo omina fausto?
Neque Proteus, neque Vertumnia Morphe,
Neque casus, neque Fortuna, rotaeve
" Temere Ixiona volvens dubia ambagine gyrus,
"Genium addit comitem impune ducemve
" Bene natis; sed amicabile Numen
" Superum rex, ope cuius stipulatoque favore
"Mala cedunt, fugam adornantque pericla,
" Sibi primas merito poscit in omni
" Tribui reque locoque, et pariter tempore quovis.
Tibi WALSINGHAME praeclare, tibique
BEALE ornate, sat istocce superque
Manifestum est. Ego vestras ubi lustravero terras,
Prope fessus statui quando viarum
Mihi metam, variorumque laborum;
Loca quaeram peramoena et bene secura Camenis:
Modo, quae pectore multumque diuque
Agito, respicient vota volentes
Superi, nec meliorem mihi Fatum resecet spem
Requiei potiundae vel in arvis
Proavitis, vel in oris alienis.
Quid enim tam diuturno spatio creber oberrem?
DUM vita fruar hac superstes,
ROGERSI decus Angliae,
Reginae meritas Britannae
Laudes ore hilari canam:
Dignae, cui mea meque totum
Uni devoveam libens [Orig: lubens] ,
Mancipemque, per huius aevi
Quidquid mi fuerit super.
Sum facturus idem, supremo
Postquam tempore vixero;
Cum velocis aena Fati
Vis, et Parca valentior,
Divum munere commodatum
Me reposcet anhelitum.
Qui [Orig: Quei] facturus idem? rogabis.
Supplex Aonidumque patrem
Deprecabor Apollinem,
Ut post fata meus remigret
Vivax in niveos cycnos
Spiritus, Thamesim incolentes;
Limpidum Thamesim, meo
Factum carmine clariorem.
Nam quo perpetuus gregem
Plurium Thamesis cycnorum
Alet, pluraque perstrepent
Rostra; eo quoque laetiore
Divam gutture concinens
Clangam. Quisquis et hos olores
Inaudiverit oscines,
Videritve, Melissus, aiet,
In his vivit oloribus.
O DIVA, claram quae regis Angliam,
Potens beatos reddere quos velis,
Dignosque regali favore:
Accipe fronte precor serena,
Quae dedicamus carmina Numini
Tuo volentes. sic Genius tuus
Vigescat aeternum canorae
Suavibus in numeris Thaliae:
Sic ipse perpes praeco tuae ferar
Laudis per orbem: qua Boreas strepit
Sonorus, et lenis flat Auster;
Quaque oriens micat occidensque
Titan, Olympi perpetuum iubar.
Testes meorum sint volo carminum
Uterque SYDNEIUS, ROGERSque;
Quique tibi mea verba reddet
GILPINUS, Augusta mihi cognitus
In urbe, Suevi caeruleis aquis
Lyci rigata: quo RUDOLPHUS
Imperii proceres frequenti
Manu evocatos consulere invicem
Communis in rem iusserat arbiter
Status, et incrementa latis
Publica subsidiis tueri.
Me gratiosum te penes hac chely
Spero futurum. Sit precor o meis
Bono Camenis, velle plenum
(Si iubeas) opus exarandum,
Regina, de te suscipere, omnibus
Perfectum ad unguem, qua potero, modis:
Prositque, de te Diva nullas
Ter duo lustra tacere chartas.
ROSINA bella, floridis apricior corymbis;
ROSINA pullulante laetior myrto,
ROSINA liliis rosisque pulchrior,
Perenne virginum decus:
Sereniore dum mihi coruscus auspicatum
Nitore Sol diem quater decennalis,
Fluentem ab usque primula recentium
Crepundiorum origine,
Reducit, aureis micans iugalium quadrigis:
Bene ominare. sic et ipsa ab Aurora
Et imminente salveas ab Hespero,
Agens diurna lustrici.
Bene ominare; meque ter quaterque nominatum
Iube salute prospera frui tecum,
Licebit exteris ob illa regia
Duella in angulis vager.
Quis autumasset? en adhuc, per octo lustra, caelebs
Et hunc morante cerno Marte natalem:
Tamen virente mi comam induit nigram
Pudens Oliva termite;
Etruriaeque corculum volens honesto Senas,
Oreadasque perlibenter aspecto,
Modestiore fronte et ore praeditas.
Benigna bruma post iter
Latinum, et urbis Ausonum perambulationem,
Viasque cognitas, amoenius praebet
Poli sub huius axe, prae quod expeti
Domi queat, triclinium.
Feros tumentis Hadriae dehinc timere fluctus
Supersedebo, seu fragosa Poenini
Gelu rigentis expavere praecipi-
tia. Ut reducta vallium,
Ut haecce collium iuvant reflexa, fontiumque
Scatentum ad ima lene murmur! hic [Orig: heic] lauri
Virent, viretque silva Palladi sacra,
Citrisque consitum nemus.
Cupressus atque pinus hic [Orig: heic] stat; ilicesque frundent;
Fragrantiisque myrteis odorati
Replentur halitu decenter hortuli,
Et usque ver novum tepet.
Domus canore Musico, et sonore nabliique et
Lyrae resultat. Istius-modi vivant
In otio ac quiete Lipsius, precor,
Et ipse Dousa nobilis,
Et ipse Carrio, et Grapheus, et ipse Giselinus
Novans vetusta saecla; vosque Lernuti
Modique, pectora absoluta, non sine
Typos amante Golzio.
Idem precabor, ac libens [Orig: lubens] , et Utenhovio ipsi,
Et eius intimis: idemque Mellero,
Coloniense quo celebrius cluet
Canente territorium.
Idem hocce Gulielmium tagat Decembre votum:
Amore qui rosarum Adonidum captus,
Trecenta cum rosis canistra mollibus
Deae sacravit entheae.
Ibere Mars facesse, Mars Iber facesse: tuque
Redoccupare Belgium vel invita
Memento Pax, quietis exsulis soror,
Alumna dulcis otii.
Eamne, et optimam alloquar sodalium catervam?
Vetor. Sit ut nimis remota, salvere
Tamen per ora vos iubebo prodromi,
Amata Cynthio cohors:
Et inter hancce symbolam, memor gregis diserti,
Scypho litabo septies coronato:
Simulque faxo coram adesse te, mea o
ROSINA, melle dulcior,
Fragrantiorque balsamo, nitentior ligustro
Cycnique plumulis. Adesse te praesto
ROSINA faxo opinione, et abditam
Trahace hiabo carmine;
Identidem o cupita bis decem irrito per annos
Proco, sed usque mi negata; quin numquam
Potis vel uno ocellulo viderier,
Nisi semel per Ideae
Imaginariae, polo silente, conspicillum.
Inanis hinc amator exstiti formae
Tuae, virago. Mantis inde plurima
Mihi futura Christius,
Neque hoc rogatus, immo vi manum intuens prehensam
Palam omnibus, sed invidenda praedixit;
Fore auguratus, ut Diana vicies
Rotante circulo prius
Meare signa cerneret per obviata fratris
Citum Phlegonta, quam tuae virum Zonae
Hymen doceret arcta vincla solvere.
Abisse terminum hunc scias:
Propinquat hora debitae statuta pactioni.
Quid immorare? quid meos in obliquum
Repellis ambitus? quid aegrimoniis
Iecur misellum acerbius
Premisque et angis? Euge, seu Britanna vel Batava
Meum tenetis, aut Etrusca, deside-
rium, vel Hadriana litora, aut novae
Beata rura Franciae,
Lacusve cogniti minus minusque; seu vos
(Libentius quod hercle crederem) casto
Deae fovetis in sinu Melannides;
Paterve Rhene eam tuo
Ab amne, Naidum sacro vides choro aggregatam,
Hymettio ore dulce nectar haurire,
Catumque pectus Attico imbui favo:
Ad illa quaeso commodum
Pedes euntis advenas loca apta sistitote,
Ubi illa degit, anxiumque fors exest
Sibi ipsa cor, medullulamque tabidam:
Amore tum vicario
Praealligata nemini, pudica corda Nymphae
Ad hoc meum cor, o Cupidines, strictim
Eatenus ligate, qua cohaereat
Iugalis usque copula.
At ipsa non minus flagrans ames tuum Melissum, et
Colas ROSINA, quam perusta Thaumantis
Amasse fertur alma Memnonis patrem, aut
Diana pulchra Virbium.
Utrimque faxit hoc Venus, tot invocata votis,
Decensque Iuno, pronubae gerens munus;
Bonusque Lucifer diem advehat bonum:
Ulysse ero beatior.
TANTI-NE sum, Regina, de me
Ut rogites volens,
Ubinam locorum victitem?
Tantine sum, Regina, Musas
In penetral tuum
Ut amanter acceptes meas;
Mihique magnas proinde grates
Sic iubeas agi,
Quasi quid merenti gratiae?
Fortassis et ROSINA quae sit
Nostra, rogaveris.
Equidem ipse-met (credas velim)
Ignoro. numquam enim Rosinam
Vidi ego, quam cano
Cecinique, quamque post canam.
Umbram ergo captas o Melisse?
Omnimodis: quia
Procul hinc abest corpus Rosae;
Nec sat scio, quonam sub axe
Eutopiae. Peris
Igitur Rosinam, et perditum is
Et tempus et te France? quid tum?
Dummodo non meae
Pereant imagines ROSAE.
VIRGO, quae florum studiosa cultis
Praesides hortis, decus herbularum;
Sive tu Chloris, Dea, sive gaudes
Flora vocari:
Candidae natalis adest ROSINAE;
Fac tuae pulchris manibus Napaeae
Mille iam nectant maris ex virenti
Rore coronas.
Naiades castae, Dryadumque vernans
Turba, cum Nymphis aderunt pudicis;
Gratiae et Musae quoque, Oreadesque et
Pura Diana.
Sparge pulsandam pedibus Dearum
Mollibus terram violis rosisque;
Alba Iunoni foliis tenellis
Sparge ligustra.
Dum choros ducent mea cura Divae
Praecinens Clio, praeiensque Pallas
Rite festivo nova temperabunt
Gaudia plausu.
Phoebus aurato residebit arcu,
Personans leni cithara. ROSINAM
Myrtus incinget, mihi digna crines
Laurus obibit.
Affer huc unguen puer, ac Lyaeum:
Affer huc stacten, genus omne succi,
Magma, pastillos, Syriisque vecta
Balsama ab oris.
Haec dies sollemnis erit: quotannis
Hanc diem, et te Flora, meamque Nympham
Annuo nostrae celebrare pergent
Carmine Musae.
O ARGENTEOLIS lucide rivulis
Fons, et frigidulis limpide glareis;
Ecquae Nympha loci te gelido cavae
Rupis ab antro
Limphis tam riguis elicit uberem?
Ut persaepe tuas margine in herbido
Miratur scatebras gemma Britanniae
Dulcis ELISA!
Ut persaepe sitim languidulae cies!
Tu candente oculos pascis imagine;
Aures tu satias murmure, tu rigas
Labra liquore.
Os, aures, oculos devoveo tibi,
Crystalli Cypriae splendidior vitro
Dulcis fonticule, o, fontis ILISSII
Dulcior undis.
Monstra quaeso mihi, quaeso tuam mihi
Nympham monstra, agedum. Nobilium libens [Orig: lubens]
Illam Naiadum praeficiam choro,
Nobiliorem
Quam vel Cymodoce, quam vel Erotion,
Ulnis vel niveis candida Amyntias.
Sic numquam tua nec sicca, nec arida
Vena dehiscat;
Sic herbosa tibi gramina vestiant
Ripam; sic viridis pomus opacula
Defendat rapidum frunde Caniculae
Desuper aestum.
VERNE Reginae decor o Britannae,
Summa praesentis dominae voluptas,
Arborum densis fruticumque silvis
Hortule florens:
Quis tibi vatum neget eleganti
Elegans carmen? quis Apollinari
Frunde velatus tibi cantitare
Pauca recuset?
Hauriat virago potens volenti
Aure sedatos modulantis orsus;
Hic [Orig: Heic] Rosas inter medias, et inter
Lilia cana,
Ductili puris saliente limpha
Fistulis; et luscinia, sonori
Gutturis docta, melos integrante
Lucis et umbrae.
Dum cano septos nemoris recessus,
Aut parum o frigilla silens quiesce,
Dauliam suavi cata provocare
Voce magistram;
Aut simul dignas celebrate mecum
Hortuli laudes: sed ut hae per aevum
Omne crescentes in erae benignae
Vota redundent.
Qualiter vix Hesperidum fuisse
Caespites cultos puto, vixque Cyri
Pensiles hortos, et amoena Adonis
Alcinoique
Frundeo ornatu decorata tempe:
Tale pol maiusve decus canemus
Areas ornare tuas comatis
Hortule ramis.
Hic [Orig: Heic] odor, quali fruitur Sabaeus:
Hic [Orig: Heic] nitor, quem Semiramis petissat:
Hic [Orig: Heic] color, quo ridet hians beato
Copia cornu.
Dulce praelustri spatiari in aura
Mane; iucundumque meridiari;
Vesperi suave est abeunte Sole
Pascere visum.
Hic [Orig: Heic] bonum est dormire, bonum est morari:
Cultui gnavo melius vacare:
Optimum, cantus hilares iugare et
Dulce poema.
Cultor herbarum memor atque florum,
Atque radicum sub humo latentum, et
Stirpium prisca et nova singularum
Nomina signet.
Tum salutarem propriamque et aptam
Omnium, Macer quasi quis renatus,
Non opis nostrae frutices ad unguem
Persequi cunctos, variasque plantas:
Praestet hoc malim indigenae resultans
Musa poetae;
Cui per abstrusos vaga corda gyros
Scitus errorum labyrinthus urget.
Pieri fesso liquidum canenti
Porrige fontem.
Haec sat est tentasse levi sub umbra
Pampini. Salve mihi ter quaterque
Hortule, et Regina vale trecentos
Sospes in annos.
QUAE tam candidula est manus,
Ebur Indicum
Niveo colore
Alabastraque vincens;
Cuius littera ductibus
Calami integris
Nitidam salutem
Operosa Melisso
Ascripsit Latio sono?
Manus ista pol
Manus esse pulchrae
Mihi prodita certis
Signis EUPHROSYNE; quod haec
In epistula
Meliore fratris,
Animi indice, multum
Me salvere sibi iubet.
Quid ego tibi,
Tibi quid rependam
Meritissima virgo?
Grates dulciculae feram?
Nimis hoc parum est.
Resalutem? id ipsum
Minus. attamen ipsi
Grates EUPHROSYNAE libens [Orig: lubens]
Ago maximas
Habeoque; porro
Sed agam, sed habebo
Semper; quin referam. sed et
Ita nuntiis
Resaluto verbis,
Magis officioso
Hanc ut pectore non queam:
Ita blanditer
Resaluto blandam,
Ut amantis amorem
Contestetur Erotion.
Quid enim tibi,
Tibi quid rependam
Meritissima virgo?
Te formosa quadrimulam
Ego noveram
Viridi sub aevo,
Charitumque dicatam
Musarumque sacris choris.
Tua bis novem
Prope finit annos
Modo grandior aetas,
Iam te Melpomene leves
Docuit fides
Celeri increpare
Digito, resonosque
Viva voce, per ambitus
Modulaminum,
Iterare cantus,
Medio in grege Phoebi.
Iam te Pallas adinstruit
Phrygiis opus
Geniale telis,
Dubio Labyrinthi
Septo texere conditum,
Et acu recens
Variata molli
Bene pingere fila.
Sic et parvula dum foret
Ariadna, sic
Pudibunda gnavas
Solita Icariotis
Exercere frequens manus.
Ibi nec lyrae
Aberant, nec odae:
Aderantque laboris
Salamen citharae. Fuit,
Tua cum mero
Labra melle tincta
Licuit mihi coram
Audire, et modulos simul
Canere. En erit,
Ut in Italorum
Diuturnior oris
Lente commorer incola,
Viridem Lycum
Procul ingemiscens
Nitidamque videre
AUGUSTAM, decus urbium?
Erit, ut mei
Speciosa somni
Per inania frustrer?
Absens cerno ego cerno te
Lepidissima,
Propriam figuram
Oculis animoque:
Nam non mentem animi modo
Rapit impetus,
Sed et ociores
Rapiuntur ocelli
Ad quae diligimus loca;
Licet avia
Penitus. Tametsi
Igitur procul absum
Vestris coprore finibus.
Tamen Alpium
Iuga verticosis
Prohibere timebunt
Dorsis, quo minus hospiter
Propior Lyci
Aliquando Nymphis,
Nemus inter et hortos;
Usus nempe volucribus
Avidae Spei
Taciturnus alis.
Siquidem omine dextro
Spes ultroque citroque iens
Benesuada, mox
Fore pollicetur,
Ut amoena sub horni
Opportuna Favonii,
Et hirundinum
Reditus apricos,
Iterum ipse redux sim.
Hanc ut Lucifer advehat
Roseus diem,
Niveis notandam
Ab utroque lapillis;
Votiva EUPHROSYNE roga
Superum patrem
Prece. Virginali
Prece flectitur aether.
Non barbaris quod vultibus,
Aut barbaris sint moribus,
Non quod Minerva barbara,
Aut barbara loquella:
Quae Nicomedeiae data est
Iussu Dioscori patris
Ob Christiana dogmata
Virgo tyrannicae neci;
Transmisit in Suevas plagas
Martyr beata exoticum
Sed liberale nomen.
Quid fratria hac formosius?
Quid fratrias illa pulchrius?
Utraque quid pudicius?
Non mitis haec illa magis;
Non illa comis hac magis.
Hanc rarior dos ingenI,
Illam indolis venustat.
Ambae nisi suavissimae,
Ambae nisi dulcissimae
Fuere, sunt, et post erunt;
Adeste: diversam omnibus
Testetur Henricus suam,
Baptista testetur suam.
Tacete, ni potestis.
Henrice mussas? non ita est?
Baptista mussas? sic pol est,
Ut diximus; nec dixerit
Falso celebrator palam
Vestrorum amorum candidus,
Et dona quisquis obvius
Heinzelliana laudat.
Bene o valete, et vivite
Bene, optimi fraterculi,
Vosque optimae sororculae.
Coepto secundentur pari
Vestrae familiae: queis Hymen
Fraterculare pectus et
Sororiare sentit.
QUALIS renidet florida Punici
Fissura mali, quod numerosior
Utrimque granorum rubentum
Copia subter operta rupit:
Tali decenter mollia diffluunt
Labella risu flexanimae RHODES,
Inter canendum suave, et inter
Dulce sono patrio loquendum.
O delicatis ora coralliis
Rubentiora, et purpureis rosis,
Formosa quas sputo cruoris
Ipsa sui Cytherea tinxit;
O sive Pithus sive Cupidinis
Liquore gratae sparsa medullulae,
O plena divinis beati
Nectaris ambrosiaeque succis
Labella; quam vos gestio vel semel
Dissuaviari, si licet, ut libet:
Quo nempe Celtae, quove Belgae
More solent teneras puellas.
Caste ac pudice sic tamen, ut nihil
Praeter salutem tetricitas gravis
Sentire dicatur Catonis,
Aut anuis vigilax ocellus.
En affluentis rore salivulae
Humescit udo lingua sub angulo,
Pellecta flammantes rubore
Has labias propiore labri
Compage iunctis tangere basiis.
Si maior essem, Carolidum satus
E stirpe; sane non vererer,
Quale dabat Salomon venustae
Prudens Sabaeae, tale etiam tuis
ROSINA malis figere savium.
Quin ipsa tu quo celsiore
Nata loco es, seriemque vestram
Tot rebus anteis, hoc gere te precor
Submissiorem, si tibi diligor:
Et antevertens appetentis
Oscula, me prior osculare.
Mea antevertens oscula, me prior
Exosculare, inquam, et thalami fidem
Promitte. Promitto vicissim,
Basiolum fore tale gratum
Aeque, et beatum non minus, atque quod
Haud aio raptae Tyndaridi Paris
Dat, sed quod aut lente reverso
Icariotis amans Ulyssi
Indulsit, aut regina Britanniae
Statura lecti foedere (quod quidem
Sperare numquam nec queat nec
Debeat, Hectoreus nisi heros)
Sponso futuro non bene deneget.
Quid o moraris bella ROSINA? quid
Cunctaris? Aut tu basia me,
Aut mihi te sine basiari.
TURTURES; SACRI Veneri pudicae,
Qui pares unis animis, et unis
Mentibus, concorde toro beatum
Degitis aevum:
Ecquid auditis gemitus Melissi?
Ecquid hauritis querulas loquellas,
Mane quas primo gemo, quas anhelo
Vespere sero;
Conscios vos esse mei sonoris,
In dies quo canto meam Columbam,
Novi, et hoc ipsum mihi testi aeque
Novit Acanthis;
Aegra curarum resonante cantu
Scita lenire, et socia accinente,
Tempus ut fallant grave, milleformes
Promere voces.
Ructus en creber magis aggemiscit
Ingemiscenti, neque rariore
Vester obtutu labra anhela visus
Spectat hiantis.
Nostis apprime, mea Turturilli
Cura, quam constanter amem colamque
Unicae fato mihi destinatum
Pectus amicae.
Nostra erit tandem, licet octo menses
Luna complerit nova transigendos;
Vosque post escae satie cupitae
Pascet alumnos.
Vivat o mecum pariter ROSINA
Invicem sicut bene victitatis!
Talis o regnet mihi mutuo con-
cordia lecto!
AURORA, Solis splendor ille pulchrior,
Quo purpurare cernitur
Et mane caelum et vesperi serenum;
Formosa nata lucidissimi Iovis,
O ter quaterque et amplius
AURORA salve. Te meis venustam
Quoties ocellis laetus aspexi, palam
Videre ELISAM sum ratus,
Britanniae illam doctam et eruditam
Reginam, in illiusque viva imagine
Meam ROSINAM, tot libris
Tot luculentis carminum involucris
Claram; poetarumque mille versibus
Pridem celebratam, in mei
Tantum favorem, gratiamque Nymphae.
AURORA, quid te in orbe toto est pulchrius,
Formosius, venustius?
ELISA, quid te splendidum magis, quid
Illustre regificumque te mage uspiam?
ROSINA, quid te dignius
Celebriusve aut notius per orbem?
Aeris nati, et nemorum potentes
Alites; sed nunc caveae inquilini
Corpore servo:
Omen acceptum canitote quaeso
Oscines dextris mihi gutturillis:
Tuque nil laevi cane sis ROSINAE,
Dulcis Acanthi.
Ecce Sol aetherque simul puellae
Hortulum favente meridianum
Lumine aspectant, bona pollicentes
Quaeque precanti!
En Dionaeam niveam columbam,
In meum quae se gremium, volando
A domus castae propiore tigno,
Sponte receptat!
Iam diu vinclis ego macipatas
Vos manumissas dabo, singulisque
Aureum anellum pede complicabo,
Cum titulo isto:
LIBERA HAEC VOLO SIT AVIS MELISSI.
Ibitis, quo vos per inane ducet
Aura, quo frundens nemus incitabit
Praepete cursu.
Ante continget tamen eximendis
Osculum. rostella rubris labellis
Blandiens vobis era basiabit
Terve quaterve.
Aucupum nulli hinc subitura visco
Praeda cedetis, neque captiosas
Sentiet fixo pedicas adhaesu
Mobilis ala.
Si tamen fors incideritis in rem
Non bonam; fraus omnis abesto, rite
Cognito, vobis merito obtigisse
Libera iura.
MUSIS amicae, caraque Gratiis
Binae sorores pectora, germinans
Stirpis Viennaeae propago,
NICOLEA o mea, tuque LOI,
Sic in MINERVAE et Pieridum choro
Teretis aevum? sic animum entheis
Pascetis in Florae viretis,
Et veterum Sophiaeque libris?
Sic Graia passim cum Latiis aquis
Exhaurietis flumina? Quam bene
Factum, quod in doctis puellis
Malueritis habere nomen,
Fruique fama, quam vel acu levi
Pollere tantum, vel radio aut colu;
Tramave telae multiformis
Pallada Cecropiam aemulari!
Quid, quod rotundos cogitis in pedes
Sonos Latinos? et calamo duce
Quascumque formas luculente
Pingitis, effigiesque rerum;
Vestri secutae rite per omnia
Manum magistri, et dia domestici
Reperta BOISSARDI: neque ipsas
Textilis in bicolore lino
Pictura fallit? Dic mihi, daedala o
Natura rerum: Quis potuit Deus
Perfectum ad unguem tot beatis
Artibus imbuere elegantum
Pectus sororum? Quae Dea tot catis
Raram replevit dotibus indolem?
Quae pulchritudo, quae venustas
Emicat ex utriusque vultu!
Cui praeferamus NicoleamDeae?
Cui comparemus Loida numini?
O dignam Olympi sede matrem,
Sidereoque comas perennes
Honore cingi; cuius ab ubere
Duxere natae lactea flumina!
Nimirum equestris ClaerevantI
Haud alias potuisse virtus
Dicetur olim gignere filias:
Avita virtus, qua nihil exstitit
Maiorum in aevo nec minorum
Nobiliusve celebriusve,
Amoenum ad amnem Sequanici Dubis.
Nam vester, o Nymphae, eximius parens,
Ut ille Maecenas Etruscis
Regibus ortus eques, perinde
Burgundiorum sanguine proditur
Regum creatus. Quale fuit decus
Quantumque non solum propagi
Magnificae, generique vestro,
Sed Christiani nominis ordini;
Quae Clodovaei sponsa iniit torum
CLOTILDIS heroina, regi
Francigenum capitalis auctor
Gauderet ut Baptismate tinguier
Sacro, et salubrem Christiadum fidem
Amplecteretur? Non BEATRIX
Illa ferax quoque, Friderico
Quae Barbarossae nupsit, ab incluta [Orig: inclita]
Vesontione traxit originem,
E stirpe vestra nata mater
Caesaribus ducibusque claris?
Haec cogitando mecum, et in intimas
Res intuendo mente sagacius,
Praeconia et famam decusque
Mirifice rapior vetustae
Cantare gentis: nec queo percitis
Oestro Camenis ora sonantia
Iubere mussare, et retrorsum
Propositi revocare habenas.
Sinetis ergo dehinc vel idonea
Quae tento, vel saltem ah minus apta me
Fari, o sorores, bina Phoebi
Sidera, Castalidumque ocelli.
Quod si parum uni forsan et alteri
Amor satis sit noster: in hoc tamen
Scitote vestri neminem usquam
Vivere me studiosiorem.
O FILIARUM nobilium parens,
Ex Heuiorum creta propagine,
Matrona, non Iunone magna,
Non Ope primigena, neque Hebe
Minor: quid est, quod carminibus meis
Defers honorem tantum, ut et ipsa-met
Nataeque, dono una tributo,
Mi niveis manibus salutem
Ascripseritis? Non ego maximi
Talem favorem muneraque aestimem
Transmissa, praestantisque gazae
Intemerata loco reponam,
Perennis indicium (auguro) gratiae,
Qua prosecutae me estis, ob unicum
Melos, Mosellanas in oras
Non sine consilio sagacis
Missum Minervae? Vivat id omne per
Aevum; atque Metis, inde Grymontio,
Arcique Montoae decorem
Splendidiusque subinde nomen
Aeternet. Atqui digna es, item tua
Sunt digna sane pignora, de quibus
Numquam obticescat Fama, numquam
Posteritas sileat futura.
Virtus VIENNAE sanguine regio
Burgundiae sub limite originem
Traxisse, longaeva nepotum
Per titulos serie feratur.
Gens HEVIORUM (saecula quinque iam
Fluxere) claris ex Eburonibus
Metensem in urbem praedicetur
ROGERIO duce commigrasse.
Quin ipse de me sic meritus bene
Robertus ille est Heuius, ad lacus
Versante secessum Melani;
Sic etiam tuus ille natus
Franciscus ultro notitiae meae
Assuevit, ad Nitci hospita flumina,
Suasore Boissardo et Trelaeo:
Ut nec amicitiae me eorum
Umquam, nec illos paeniteat meae.
Ac proinde quodcumque hac proficiscitur
Ex mente, sic in vos profectum
Credite, uti faciam tibique
Tuisque rem gratam, ac memorabilem
In omne saeculum. Si mereor, tuum est
Hoc nomine uno me meosque
Perpetuo CATHARINA amare.
RIPAS Mosellae, et patria caeruli
Linquit Grymnontis culmina, Oreadum
Festiva cultrix Naidumque
Aurea NICOLEA, propago
Divina matris, flos Clerevantidum,
Itura in arcem Sequanicae plagae,
IAUCOURTIOque optata Nympha
Purporeos thalamos marito
Stratura. Nymphae tu Venus i comes,
Salvamque duc per difficilis viae
Longinqua, cum sorore bina
Et numero genitricis almae.
O quam flagranti pectore et intimis
Exspectat illam sponsus amans fibris,
Burgundiorum stirpe regum
Editus! Eia agedum fer, inquit,
O Diva laetis ominibus meo
Sperata voto gaudia: da toro
Videre partem destinatam,
Nomen ab eximia Viennae
Domo trahentem nobile. Sic ait,
Ternasque iuxta pro meritis tuo
Vovet corollas ipse fano
Aureolas, totidemque Amori
Fratrique Amoris. Tu Dea munere
Contenta voti reddito compotem
Et hunc et illam, liberosque
Coniugii facito auscpicati
Formosa tollant pignora; qua genus,
Qua nomen altum, qua celeberrimam
Semper propagatura famam
Per decus et titulos equestres.
LOI verecundi flos illibate pudoris,
Virgineae tutela Minervae;
Sequanicisne domum rediisti sospes ab oris,
Cum genitrice sororeque cara?
Sic mihi BOISSARDI vestratis epistula nuper
Rettulit ingeniosa Poetae.
Adventu sublime tuo caput extulit altis
Gurgitibus pater ipse Mosella:
Naiades et quotquot viridantis in amne Mosellae
Humida regna colunt, et ad amnem
Quotquot vicinum Nymphae loca grata frequentant,
Et faciles tua cura Napaeae,
Nec non cum Dryadum tenero agmine Oreades ipsae
Una omnes, sacra per iuga Bacchi,
Excepere tuos reditus plaudentibus ulnis,
Ad numerumque canente melodo
Et citharam pulsante leves duxere choreas;
Non quales gens rustica Volscae
Consuevere, sed Aonidum de more sororum
Aut Charitum, quoties Hymenaeum
Vel Paeana canunt festiva voce sonantem.
Audivit haec viditque Grymontis
Montoaeque arcis custos, genus indigenum, Lar:
Nec mora; et hic exsultat et ille
Laetitia plausuque fremens. tum certat uterque
Te prior in penitralia avita
More receptare insolito, fessamque fovere
Ex longarum ambage viarum.
Ipse tibi paries gratatur suave renidens,
Splendescensque tapetibus aureis:
Ianuaque ipsa adeo gemino cum poste superbit
Te praesente. Iocum Geniumque
Insimul hic [Orig: heic] videas coniunctos cum patriis Diis
Nube carentem exporgere frontem.
Angulus hic [Orig: heic] omnis ridet, ridentque Penatum
Gens maiorum, et turba minorum.
Ipse etiam, o Musis carissima virgo mihique,
Laetor io te sospite; et oden
Hanc iubeo de te scriptam vestraque salute
Francigenas ediscere Nymphas.
Quid potius faciam? Nomen ventura nepotum
Saecla tuum volo, LOI, loquantur.
MARILLA, delicatule
Virguncularum ocellule,
Quas nobiles Metensium
Matercularum Zonulae
Luminis aureolas in auras
Tulere: crescin' iugiter,
Prae teque succi plenulum
Vigensque fers corpusculum;
Cuiusmodi hac aetatula
Candidulas vegetat puellas?
Pulchella ceu surgit recens
Myrtus tenellis ramulis,
Comisque odora crispulis;
Afflata leni ventulo
Roscidulisque rigata lymphis:
Sic tu MARILLA, floscule
Puellularum, te exseris
Erectulis cincinnulis,
Demulsa veris halitu, et
Fonticuli Charitum scatentis
Perfusa rore limpido.
Tui micant ocelluli,
Ut noctilucae stellulae.
Tibi labella purpurant
Aemula flammeolis corallis.
Perlaevigata marmora
Eburque candidissimum
Manus tuae purissimae
Vincunt: manus inquam tuae
Lacteolo niveae decore.
Morum insuper decentium
Politula elegantia,
Et blandicella suavitas,
Venustioribus poli
Cedere nescierint Deabus.
Ante omnia est, quod me allicit;
Loquella, liquidissimo
Dulcissimoque nectare
Omnique melle dulcior,
Atthides ambrosiis quod olim
Ex herbulis apiculae
Legere. Delibutus his
Tibi est palatus guttulis,
His delibuta guttura,
Linguaque, et ipsa labella bella.
Quod si ipsa tu uno et unico
Me suaviere suavio,
Aut osculeris osculo,
Aut basies me basio,
Dulcisonum tibi cantitare
Melos parantem: nectaris
MARILLA pol dulcissimi,
Tuique mellis optimi,
Tuaeque liquidissimae
Particulam imbiberim medullae.
CAMILLA doctarum inclita virginum
Alumna, sacri gloria verticis,
Quem Phoebus augur cum
Camenis
Incolere ante alios suevit:
Quaenam auspicati munere te poli
Produxit Eos? quae tibi candido
Fulsere in ortu tam benigne
Sidera? quod genitale signum
Nascentem amavit tot nitidissimis
Ornare donis? Haud ego te genus
Mortale, MORELLAque cretam
Stirpe reor, sed Olympiorum
Sanguen Deorum. nam nisi conspicer
Divinius quiddam ac generosius,
Supraque vulgarem Minervam
Plebis, inesse tibi CAMILLA:
Unum infimorum me, licet, aestimes;
Unum invidorum me simul arguas,
Qui te, quod uno omnes tibi ore
Dant facile, spoliare partae
Praeconio alto laudis, ut aemuli
Solent, maligne coner, honoreque
Privare digno, debitisque
Elogiis, celebrique fama.
Sed tantum abest, ut noxia quaepiam
In me residat talis; ut obviis
Hoc pectus ultro amplexer ulnis,
Hoc venerer caput, osculerque
Manum, atque sanctam te veluti Deam
Supplex adorem. Quod nisi ab intimis
Praecordiis manare credis,
Ex animoque loqui MELISSUM
Sentis: amorem cui fatear meum,
Facesque amoris? qui vehementior
Tanto est pol in te, Diva; quanto
Suspicio magis expolitam
Doctrinam, et artis Pieriae decus.
In queis perenni non ita floruit
Honore Sappho culta, nec sic
Filia Sulpicii diserta;
Ut tu vigescens carmine nobili
Puella praestas. Non ego te colam,
Germana Musarum CAMILLA?
Non ego te Charitumque ocellum,
Tuique Phoebi delicias vocem?
O viva imago Palladis! o catae
Medulla Pithus! o renati
Flos redivive CAMILLA saecli!
VIRES ingenuae, curaque virium
Quae sanitatem in corpore temperat,
Te cedro faciunt paremv
O ROSA vere tepenti.
Nunc lauro similis, nunc tiliae mihi
Videris. ultro te Melitusides
Cingunt rore thalassino,
Bacchare Flora coronat.
IN CURA Charitum FLORIDA semper ES:
Cultu Thaliae mascula roscidae
VI FRONDES ALACRI: comae
Luxuriantur in auras.
Flores quale furens Auster amygdalis
Decussit, aevi flos cecidit mei; aut
Ceu bruma aspera vineas
Despoliavit honore.
Arentes refove lux mea amygdalas,
Siccosque succis imbue palmites:
Gemmas palmes aget novas,
Trudet amygdala flores.
Tunc vel sub medii triste Capri gelu,
A VI vigoris perpetuo tui
FLORENS DICAR, et altior
Abiete sidera tangam.
VIRGO Castaliis nomen ab artibus
Aeternum merito nacta; decentior
Horis, pulchrior Hebe,
Scintillantior Hespero:
Quam quinas aveo per trieteridas
Cum desiderio cernere maximo,
Ex quo prima diserti,
De te scripta tuisque item
Musis, UTENHOVI carmina legimus.
Ni te Teutonici subtrahis oribus
O MORELLA poetae,
Aut semotior invides
Nostris luminibus lumina: fac tui
Spectandae liceat, si pote, copiam
Impetrare, tuisque
Tandem colloquiis frui.
Si non dura geris pectora cautibus,
Si non difficilem dant aditum fores:
Hos ipsos rogo saltem
Ad dextram niveam libens [Orig: lubens]
Pervenisse sinas, simplicis evidens
Argumentum animi, non adeo malos
Versus, quos meus ardor
Iucundis citharae modis
Expressit, Latii pectinis aemulos.
Ah qui [Orig: quei] dura fores, quam teneris piae
Eduxere Camenae,
Vatum numina, ab unguibus?
Ah qui [Orig: quei] dura fores, cui labra primitus
Mitis Leucothea, labra coralliis
Decertantia rubris,
Rivo lactifluo imbuit?
Ah qui [Orig: quei] dura fores, nectare cui scatens
Lenes lingua sonos edit, Hymettio
Tinctos rore, favisque
Hyblaearum apium litos?
Quid multis moror? en sponte sua patet
Indivulsa bonae ianua gratiae,
Et postes ab amico
Se gaudent venerarier.
ECQUID sub patrios Lares
Redux ab assueta UTENHOVI domo,
O PALLANTIA, doctis
Invigilas Musis, et amoeniorum
Oblectamine carminum
Deducis aevum strenua, nun diem
Fallens, et modo noctem
Praecipitans insomnis? Ut hoc utrumque
Ex te audire libens [Orig: lubens] velim!
"Ne linque, amabo te, studii ratum
Istiusce tenorem;
Neu patere inceptis aliquid, quod obstet
Forsan, cursibus iniici:
Velut ruentes sponte sua obviam
In laudem arcta iugales
Frena retrorsum urgent, rapidoque vector
Dat sufflamina currui.
Natura praestans, arte valentior,
Te praeclariter auxit
Dotibus excellentibus, ac Minervae
Concertare dedit catae.
Huic tu palaestrae iam valediceres?
Non, non sic erit. Ultra
Quin iubeo te pergere, progredique
Quam longe potes. Artium
Campus renatarum usque amat excoli.
Te vero decet, ANNA,
Tam celebri quod nomen adepta fama es
Semper reddere clarius.
Nam quo puella es nobilior domi,
Hoc illustrior atque
Splendidior virtus tua post cluebit.
LIMPIDOS ab uberi
Scaturientes fontis amne rivos
Si quis inaestuanti
Heu viatori negitet, nonne magis magisque
Aridam negans sitim
Accendet; ut quae Tantalo appetenti,
Iamque fere bibenti,
Rursus a labris fugitat conscia lympha culpae?
Hoc idem mihi hospiti
Celtarum in oris forte commoranti
Accideret, CAMILLA;
Si flagrans assecla tui, quod tibi dulce pleno
Manat ore, nectaris
Privarer haustu, quibusque [Orig: queisque] per tot annos
Discupivi irrigare
Corda, sermonum placidis abstraherer fluentis.
Ah resolve, amabo te,
Resolve labrorum illa eburna claustra,
Et sine delicatas
Melleae venae scatebras iugiter exsilire
Protenusque fundier;
Libare tantum quas pudenter optem,
Si (quid enim recuses?)
Prolui totis vetitum est. Numquam etenim remissa
Mente conquievero,
MORELLA, quin (quae summa postulati est)
Dulcibus Hippocrenes
Ex tuae lymphis riguos eliciam liquores.
Euge suave corculum!
Euge o voluptas blanda Gratiarum!
O geniale mulsum!
Roscido fauces aperi sacchare dulciores,
Atque floridissimum
Emitte succum, quem siticulosae
Lambere apes Melissi
Gestiant, circum alveolos murmure bombilanti
Stridulisque pinnulis
Dense volantes. Nil tibi est pericli:
Namque favi CAMILLA
Mille post ad te redient fenore cum ter amplo.
Interim satis tibi
Superque sit, si, qua frui laboro,
Scripsero mellilinguem
In tuis Suadam labiis usque tenere sedem.
FRANCINA, Divarum aetherium genus,
Quae fronte recta coniugium IOVIS,
Bellis Minervam aequas ocellis,
Et roseis Venerem labellis;
Quid pro beato nunc tibi basio,
Iubente quod non ferre BAIFIO
Nobis recusasti, rependam?
Quid tibi retribuam merenti?
Ut illud ipsum nectareum osculum
Spes expetivit nulla, nec ad meum
Votum vel optatum venire
Mens mea tale aliquid cupivit;
Sic fortuito te mihi dante, eo
Iucundiusque et gratius accidit,
Quo pulchriorem te necesse est
Confitearque venustiorem.
At forte ne te paeniteat dati,
Hoc scito, nullam mi neque in Ausonum
Oris, neque in tellure Gallum,
Quos iterum ecce adii, dedisse
Umquam vel unum (iuro ego) suavium.
O virgo, labias credito virgines
Libasse, nullis ante tactas
Feminei labii salivis.
Vates pudicis vatibus ac piis
Ascribor, et castum Aonii gregis
Frequento coetum, quibus [Orig: queis] perenni
Nomen honore tuum sacrabo,
FRANCINA; ut aetas postera tam diu
Miretur illud, quam tibi carmina
Haec nostra duratura vere
Auguro perpetuos in annos.
TITAN Erigonae propinquiores
Admorat radios, iuba relicta
Vapida Leonis rapidi;
Cum tua se dederunt mihi limina
Perlibenter aperta, teque vultu
Et blandis facilem CAMILLA verbis:
Tetigique dextram, labiis
Mollibus osculandam; simul obtuli
Meae primitias tibi Camenae
Vates. grande etenim nefas putabam,
Sine debitis carminibus
Tam celebrem alloqui velle poetriam.
'Nam mentem subiit, fuisse moris
'Hoc antiquitus, ut sacras Deorum
' Aditurus aedes, aliquid
' Muneris exhiberet, reverentiae
'Ergo, numinibusve numinumve
'Signis. Tu Dea viva, tu Minervae
Suboles, recepisse nihil
Frugis ab hocce cultore Heliconidum
Feraris? nihil aut tulisse honoris
Ab illo, tua qui perinde magni
Facit, hacque fecit tenus, ac
Post faciet pius numina, quam diu
Vivet? Iamque abiere, virgo, bini
Menses, dum nimium silentis altam
Taciturnitatem tacita
Mente fero; vocatam nihilo minus
Te sperans aliquando reddituram
Par pari, simul ac venustiores
Elegos amicum est tibi, vel
Hendecasyllabos scribere floridos,
Seu quocumque modo libet [Orig: lubet] sonoras
Increpare lyrae fides canendo.
Avidissimo certe equidem, o
Culta CAMILLA, desiderio melos
Exspecto geniale. Quid moraris
Cunctabunda? quid in dies et horas
Tua differens scripta meis
Auribus atque ocellis manibusque item
Subtrahis? quid inaniter fatigas,
Suspensumve animum tenes hiantis?
Anime o fatigate mora
Spem modo maximam concipe. Distulit
Respondere meis eo CAMILLA,
Compensaret ut hancce tarditatem
Locuplete penso, et modica
Uberioribus carmina versibus.
SURGIT exortu novus ecce Titan,
Candidas iani decorans calendas,
Luce Iucunda faciente laetos
Rursus ocellos.
Qui recens stellis oritur secundis
Annus, eventum precor auspicatum
Proferat vobis, mea cura Nymphae
Non sine plausu.
Proximus felix eat; inde prosper
Tertius, quartusque dehinc; itemque
Quintus, et quotquot volet ordinato
Volvere Parca
Stamine exactis iterata fusis
Pensa. Vos numquam bona derelinquat
Faustitas: mentem sit habere sanam
Corpore sano.
Te tuus coniux CATHARINA salvam
Salvus offendat, reducem ad Penates
Regis ex aula proprios ubi illum
Fors cita sistet:
Sospites et vos GIDEONA fratrem,
Spem VIENNAEI generis, reversum
Sospitem ex Chattis, videatis almae
Opto sorores.
Maior hinc natu niveam parentem,
Facta maturis genetrix beata
Nixibus, reddas aviam tenellae
Pignore prolis:
LOI tu sponso sociere pulchro,
Virginum flos intemerate; tuque
In modum myrti generosa crescas
O AMARYLLI.
Summa quae voti? nihil ut sinistri
Accidat vobis vel inauspicati.
Haereat BOISSARDUS in hac amicus
Parte bonorum.
HAEC labella, quae rubebant pulchriora ipsis rosis,
Punicaeque flore mali, flammaeo papavere,
Et purpurantibus corallis:
Haec labella, suaviando vellicata centies;
Haec labella, morsicatim basiata millies,
Fragrantiora odore myrrhae:
Febre nunc afflicta acuta, et horrido (malum) gelu
Tota livent, tota pallent. Luror ipsa reddidit
Pallentiora frunde buxi.
Iam genarum honos, et omne evanuit circum decus:
Iamque ocellorum albicantes hirquulos auriginis
Infecit heu crocus malignae.
Me misellum, qui tui sic ora vultus intuor!
Te misellam, quae levari mi nequis tanto malo,
ROSINA, crux mea, et gravamen!
Ah si acerba haec sustinenda poena venit, cur mihi
Sustinenda potius illa non venire maluit?
Pro te aegritudinem tulissem,
Tot paroxysmos subivissem idque nunc faxim libens [Orig: lubens] ,
Te modo ista-c liberatam peste bella Sanitas
Revisat, afferens salutem.
O bona assis sospitatrix, et meam tali ilico
Fac puellam febre solvas: quam meo ipse in coprore
Ni ferre sentiam, dolorum
Me caterva vexet omnis, arguatque criminis,
Protulisse falsa. sed tu lux mea, et vita o mea,
Me vera non negas locutum.
'Nam paratum sic habes me (quod quidem saepe hactenus
'Ipsa es experta) ut necessum si sit, et Fata urgeant,
' Pro te haud mori uspiam recusem.
UT silet, vocisque suae sonorem
Abdit arguto Philomela cantu,
Donec adversae glaciale brumae
Fregerit algu
Veris adventus, spatioque tento
Creverint dies Zephyris aprici:
Sic diu quae conticuit, suaeque
Plectra Thaliae
Distulit seras quasi muta in horas,
Virginum MORELLA novem perennis
Fama, iam novas referente Iani
Luce Calendas,
Verticem et flamma propiore nostrum
Sole tacturo, labra melle sua-pte
Sponte resolvet.
Auribus voces bibulis amoenas
Hauriam cura vigilantiore,
Quam lyram Sapphus tenerae canoram
Lesbia pubes
Audivit, Phaonve canentis ardor;
Aut Tanagraeae modulis Corinnae
Favit applausor, criticusve censor
Sub Iove nudo.
Non ego importunus in hoc, ut aegre
Aut tibi aut tuis faciam Camenis;
Admonens, tandem reseranda clausae
Vincula linguae,
Nec per ambages remoramque tantam
Esse suspendendum animum petentis,
Qui tuae dignis Genium Minervae
Provocat ausis.
Candide tecum loquor, o CAMILLA:
Candide mecum loquere ipsa contra, et
Pauculis desiderio flagrantem
Versibus exple.
Quanta enim fibris avidis cupido in-
Aestuet tuos numeros legendi,
Tute mi testis. cave nostra porro
Vota moreris.
NYMPHAE, Matronides, vosque, propinquior
Sanguis Dearum Franciadum, Deae
Primos trahentes stirpis ortus
Lympharum a patre Sequana;
Assitis, calidasque ubere lacrimas
Manate fletu, nec laceris genis
Comisque parcentes, nec ipsis
Crudo verbere cordibus.
Ecquae funereum lex facere heu vetet
Lessum eiulantes? Inclita (proh dolor!)
Concessit Heroina fatis,
SUZAEI comitis soror,
Et MONGOMMERII coniugium tori,
CAMPANICAE flos atque decor domus,
Haud inter illustres locandae
Postrema serie loci.
Ah luges merito tam caput aureum
IACOBE, Gallum ab rege vetustior
Origo descendens Gomero.
Bis binas trieteridas
Tecum pacifico lux tua, quam gemis,
Vixit cubili; te cupidissimo
Amore semper prosecuta,
Quanto nec pia Iulia
Pompeium, solidae nec fidei memor
Alcestis Admetum, aut tenerae viros
Lacaenae amarint, ceteraeque
Matres, historicis libris
Auctorum veterum quam celeberrimae.
Gliscente belli turbine civici,
Adversa contempsit virili
Fortis mente pericula,
Praestans magnanimae corda viraginis;
Seque ipsa constantem insuper arduis
In rebus, imperterritamque
Praebens cottidie magis.
Non illam Oceanus gurgite naufragro,
Non praedo in undis, non aliena humus
Deterruerunt; quin remotum
In longam usque Britanniam
Sectaretur, amans usque adeo tui:
Qualis refertur sponte secuta vel
Hypsicratea Mithridatem,
Vel rarissima Lentulum
Virtus Sulpiciae. Quid, quod et ultimis
Ostendit ausis, quam tibi fida, quam
Pertaesa non esset laborum;
Praegnas cum properaret in
Hanc urbem, celeri vecta male essedo,
Diiudicandae sollicitans rei
Processum? ubi semestrem abortum,
Motu quassa uterum gravi,
Chirurgum medicis auxiliantium
Commisit hei frustra artibus. unde ei
Fatalis intentavit hora
Mortem, non sine maximo
Plorantum gemitu, et numina praemodum
Crudelia una voce vocantium.
Heu sortem acerbam, o PETRONILLA,
Sexus feminei decus!
An non te potuit solvere noxio
Diana partu? non potuit Cypris
Succurrere aegrae, Cypridisve
Mater? non potuit Dea,
Cuius tu Genium atque ingenium catum
Referre noras? non opifex potens,
Scitusque Latous medendi,
Inventor melicae lyrae?
Nec Musae comites? Heu pudor omnibus
Vobis probrumque est, tam quod amabilem,
Quod tam pudicam, tamque castam
Et pulchram, atque adeo piam
Nymphen, Francigenas inter Amazonas
Excelsiori pectore praeditam,
Passi estis o Divi perire.
Nam quae gratia moribus
Et dictis inerat! quae reverentia
Ad se trahenti quosque modestiae!
Astris refulgentes ocelli,
Rubris ora coralliis
Certabant. Aderat rectior entheae
Statura formae: tum gravitas decens,
Et plena maiestatis altae
Iucundissima comitas,
Mentes pelliciens ad studium sui
Verumque amorem; scilicet invicem
Sic temperata, ut nescias pol,
Utra excelluerit magis.
En umquam melius labra loquentia
Audisse iures, sive disertius?
Suadae medullam quippe dixes:
Tantum daedala mellei
Natura addiderat nectaris affatim
Linguae. Fluebat sermo domesticus,
Scaturientis limpidum instar
Fontis, purus et integer,
Nullo luxurians laxius ambitu:
Id quod, soluto quae numeris pede
Scripta exaravit, ac ligato,
Testatum faciunt satis:
Ob quae debet ei Gallia plurimum,
Dignae profecto, cui tumulum optimi
Quique et Poetae rhythmicique
Ornent versibus aureis.
Nos saltim attigimus pauca, locum, ut decet,
Primum annuentes indigenis. tamen
Post fata qualicumque laetos
Officio hoc fore credo Manes.
IAQUELYNNA Celticarum
Flos decusque Naidum,
Pulcher quas Liger amnis
AURELIAE pulchro in sinu
Progenuit speciosiores;
Ades huc ades, tuumque
Intuere blandulis
Aestuanter ocellis
MAILLARDUM, et ex Hymettiis
Mellea verba refunde labris.
Tua forma cepit illum,
Cepit elegantia,
Et dulcedo loquellae,
Morumque grata suavitas,
Et lepor ingenii decorus.
Viden ut calore magno
Tostus ardeat? viden
Impotentia flammae
Cor eius ut saeva ustulet,
Aestus et interiorem ad ossa
Rapide exedat medullam?
Digna es ipsa amarier:
Dignus is redamari.
MAILLARDE gaude. lux tua, et
Vita, pari calet igne amoris.
Veneris favor benignus,
Muthisque nexibus
Musarum Charitumque
Devincta utrimque gratia
Conciliavit opus iugale:
Opus ad quod aequa Iuno
Colligandum adingerit
Lentae vimina vitis,
Nec non glycyrrhizae utilem
Virgam, ederamque tenaciorem.
Niveam Cupido ceston
Matris implicat libens [Orig: lubens] ,
Cingulum geniale:
Quo nupta primum innexa, fit
Athereis similis Deabus.
Thalami ad fores pudici
Cantitate Adonides.
Hymen o Hymenaee;
Aequale par accopulas
Mitis Hymen, Hymenaee mitis.
IAQUELYNNA amat maritum
Casto amore CLAUDIUM.
Hymen o Hymenaee;
Promitte patri filium
Comis Hymen, Hymenaee comis.
IAQUELYNNAM amat maritam
Puro amore CLAUDIUS.
Hymen o Hymenaee;
Promitte matri filiam
Dulcis Hymen, Hymenaee dulcis.
CUM laeta nostris semideae parem
Gressum intulisti Nympha Penatibus,
Tuoque conspectu sereno
Exhilarare novem sorores
Dignata es, ingens o CHAMEROLLIAE
Decus propagis PUISIA; ne siem
Salvus, nisi alta Nonacrinam
Fronte superbam Atalantan esse
Praesto putarim: quippe viraginem
Illam staturae magnificae refers
Proceritate, et bellicosam
Vertice Amazonio Camillam.
Te forma praestans nobilium trium
Laudi Dearum, queis Paris additus
Et censor et iudex, adaequat:
Te gravior Tyriae Elisae
Incessus ornat: te Charitum decor
Et gratiosam et reddit amabilem:
Te lingua facundam diserto
Arguit eloquio, paremque
Pithus, rigentes flexanimo sono
Ducentis ornos, duraque marmora.
Ad haec (quod admirantur omnes)
Tanta pudicitiae tibi usque
Est cura, pulchrae quanta nec Helchidi
Fuisse, nec castae Icariotidi
Comperta quondam, quas sacraque in
Historia legis et profana
Celebriores. Sed pietas tua,
Verique cultus numinis, haud sinit
Te non honestatem verendam
Assidue ante oculos habere:
In qua iugalis quin thalami velis
Cara educandas pignera filias
Domo paterna, quis negabit?
Praecipue tibi LANCELOTUM,
Rarae puellum iuppiter indolis,
Vere institutum moribus aureis
Sanaque doctrina politum
Rite dabit CATHARINUS ille
DULCIS, loquellae quem decorat lepos,
Suavique manans pectore comitas,
Rerumque multarum per orbem
Cognitio, variaeque linguae.
Hunc nacta, de caro optima filio
Promitte patri quaeque. Adoleverit,
Vobis et illi haud paenitendo
Reddiderit memor ore grates.
LEGISTI numeris quas dedimus Pindaricis strophas:
Legisti Melicon tres [Orig: treis] alios libros;
Quorum primus, ELISA,
Magnorum inclita Caesarum
Et Regum atque Ducum, quos celebro, numina continet,
Alter se Comitum nomine venditat,
Illustrique caterva
Clarorum ante alios virum.
Castis virginibus tertia, nec non Heliconiis
Consecrata viget pagina feminis:
Inter quas tua virtus
Tanto splendidior nitet,
Quanto nobilius laude nova promerita es decus,
Nymphis prae reliquis sic radians, uti
Stellis endo minutis
Scintillante Venus face.
Quartus nunc sequitur cum sociis legitimo liber
Comprendens seriem temporis ordine,
Annorumque iuventae;
Ut quemque Aoniis aquis,
Non Zytho cecini, vel Bromii potibus ebrius.
Namque et Nephalie sobria sobrio
Puram e fonte bibendam
Lympham Clitorio dedit,
Suadens indolis atque ingenii vim moderarier
Leni temperie. Quae ruit impetu,
Ceu torrentibus undis
Spumas saxaque multa agens
Transalpinis Isax praecipiti volvitur agmine,
Haec oblita sui saepius obvios
Intus vena liquores
Inconsultior egerit,
Buccae quo vacuum cumque modo prompta repleverit,
Et vano strepitus obtuderit sono
Conturbatior aures:
Qualem gutture ab improbo
Anser clangit iners aerias per nebulas volans,
Cycnorum opprobrium suave canentium.
Tu REGINA susurris
Sic applaudito naeniis,
Ut non tam numeres, quam trutina, quae cano, ponderes
Vestras Ausonio carmina barbito
Divulgantia laudes,
Europaea per oppida
Non solum celebres, verum etiam (si Genius favet
Coeptis) perque Asiam, perque Libystidis
Orae tesqua, novique
Orbis multiplices plagas,
Famae praepetibus remigiis, atque adeo omnium
Vatum iudicio sic memorabiles
Cuncta in saecla futuras,
Ut faustissima posteri
Haec, queis vivere te contigerit, tempora praedicent,
Aevi participes nonnihil aurei,
Ascribentis Olympo
Te aeternis graphiis Deam.
TANTIS Amores me sibi vinculis
Accopularunt, ut neque fortius
Cauti Prometheus, nec retortis
Arctius Andromede catenis
Sint alligati. num mihi Gordios
Impune nodos irresolubiles
Anceps Alexandri machaera
Discidio fragili resolvat?
Constringe VOLFI mutua valdius
Haec fibularum labra tenacium,
Hamoque circumda trilici
Brachia Amicitiae fidelis.
Annecte firmos candide circulos;
Quales Olympi Iova domestici
Nec firmiores nec tenaces
Cardinibus magis applicavit.
Hinc te per altas aetheris orbitas
Sublimis infer, Maeonio pede
Momenta natalis diei
Pandere Francigenae Melisso.
Te, quid figuris Zodiacus ferat
Obliquus, et vim noscere siderum
Fixorum, et erronum meatus,
Uranie docuit magistra.
Insomne, dices, ut caput ignei
Draconis ortu surgat, et albuli
Horospcopo sit iuncta Cycni
Cauda, via in liquida volantis:
Iuxtaque apertas Pegasus inferat
Sublimis alas; Pegasus, ardua
Qui calce rupem verberando
Aonias reseravit undas.
Dices, ut Orphei Threiciae lyrae
Stellam ministret Cypria dexteram; et
Devexa praeceps ima caeli
Occupet Oarion; sed alto
Victor triumphet Phillyrides polo,
Senex ad unguem qui citharae sciens
Praeceptor instruxit canentem
Aeaciden. Referes, ut almo
Soli Venusque et Mercurius comes
Sint inquilini Eudaemonis aedium;
Qua curvipoples limitatis
Aegoceros stabulat sub antris.
Porro minaces Falciferi manus
Canes, aristam qui prope Virginis
Exspicat: hinc Martem cruentum,
Verberaque anguinei flagelli;
Hostes professos coniugialium.
At non omittes retrogradi Iovis
Robur, potestatemque Lunae
Prosperiore loco micantis.
Tandem explicatas auguris in modum,
Divine VOLFI, sortilegi vices
Fatique Fortunaeque (quantum
Astra Deusque sinunt) recludes.
Divina fari verba tuum est: tuum est
Celsas in arces scandere. Lubricis
Utcumque nos metimur astra
Visibus, ah humiles videri.
In me supremi (sentio) numinis
Praedestinato vis agit enthea:
Verum supinato reclines
Mox eadem mihi tardat alas.
Frustra volatu Daedalon assequi
Tentaro: frustra Persea finxero.
"Frustra laborat praepeditus
" Bellerophonta sequi viator.
EN TE nunc iterum meis ocellis
Quantus quantus es, o propago Divum,
Venerande IOSEPHE, palam
Exhibuit videndum per imaginem
Somni conciliator ipse Morpheus,
Plane ut saepius antea. Ruebam
Manuum tenaci cubito
Approperans in amplexum, et in osculum
Festinus rapiebar appetitum.
Numquam pol neque te uspiam locorum,
Neque adaemulatam effigiem
Artifici intueri similamine
Contigit mihi: iuro, iuro sancte.
Unde ergo faciem tuam et staturam
Mihi conspicari licuit,
SCALIGER? unde transmissa sub has meas
Palpebras per inane, forma sese
Spectris insinuavit ipsa vivis?
Quid acumen affers Sophiae?
"Ne, sit oportet ingens amor ille, amor
"Absentem potis advocare amicum
"Divinae radio capace mentis.
Nimia illa cordis calidi
Fax, animique desiderium trahax;
Tum quae nocte dieque ventilatam
Argutatio cogitatioque
Speciem modis mirificis
Format imaginando: peridoneum
Post, artus requiete alente fessos,
Sensibusque oculisque praefigurat
Simulacra seu Pirithoi
Euryalive, seu Theseos optimi.
Sed iam crediderim satis superque
Illusisse mihi ista somniando.
Reliquum est, uti quam cupido
Lumine viderim umbram similem tui.
Per phantasmata caeca contigendam;
Contra tam cupide ipse membra aperti
Modo praebeas corporis his
Vultibus intuenda, o animae duplo
Plus quam dimidium meae. Parumper
Praestolandum erit. at manus negatas
Decimaeque pensare moras
Messis amarit una illa diecula.
SUAVIDICUM resonis poscor melos integrare nervis,
Seros in annos posteris canendum.
Huc ades o CISNERE. lyram cape, candidumque mecum
Virente crines pampino revinctus
Natalem celebra. ter et o quater invocemus altum
Musas novenas, Gratiasque trinas,
Sobria libando Rhenensia, Franculaeve pressos
Vitis liquores, Neccharisve dona.
Cantemus pariter. viden ut bona signa dent hianti
Lauri melodo, proximaeque myrti?
Idibus Octobris Musae, mea cura, Mantuanum
Videre natum primitus Maronem.
POSTHIUS has Germersemius quoque, Gratiarum alumnus,
Ortu beato consecravit idus.
Hunc, medicum et vatem finxit catus artium magister;
Illum, poetam nemini secundum.
Ille vagum Tiberim tenuit fide Minciumque docta:
Hic (ecce!) Thenum sistit atque Maenum.
Alter curam habuit culti gregis atque ruris: alter
Curat potentum sanitatem et hortos.
Condidit aeternas chartas Maro: Posthio futuris
Aeternalibus incohata fama est.
Indelibatam Andinus sibi gloriam paravit:
Intacta laus et Posthium sequetur.
Suggere quod reliquum est, Phoebi decus o, poeticaeque
CISNERE turbae fautor arbiterque.
Ingrediens priscis rem laudibus, inclitam recenti
Virtute praeco gloriam meretur.
IANE O SECUNDI prime sodalium;
An fama pennae verbere Noricos
Petivit agros, lugubremque
Maesta obitum tibi nuntiavit
Clari Poetae, plus oculis tuis
Subinde amati? Me prope nuntius
Funebris a Nicro huc profectus
Terrifico exanimavit ictu.
MAENUS stupescens attonito parem
Nymphaeque tristes me, velut antea,
Vix nosse prae squalore dicunt:
Usque adeo mihi luctuosus
Est pectus angor. STYRMERIAS genas
Coram videres, oraque RUGERI,
Quicum [Orig: Queicum] hospitatus sum; recenti
Utraque pallidiora cera
Iurare posses. Occidit, occidit
Haud parva nostrae gloria FRANCIAE,
Flos ille vatum cultiorum,
LOTICHIUS, Charitum voluptas,
Leposque Musarum, et nova Apollinis
Imago, nostris vix modicos dies
Ostensa terris. Sicne linquis
Triste solum, et petis astra? sicne
SECUNDE amicos deseris, et secas
"Spem curtam amicorum? heu breve et irritum
" Stamen vacillantum Dearum!
" Heu subito cita fata casu!
Venisse me, messem ante modo unicam,
Ad MYRTILETI moenia, nec tuos
Vidisse vultus, o SECUNDE;
Nec sociam tetigisse dextram?
Habere nullam abs te Schedium notam,
Nullum et charactera ingenuae manus?
Ecquis Poetarum recentum
Nunc Elegos canet, Eclogasve
Aeque elegantes? quis pedis impares
Modos Phalaeci? Cui dabitur, bono
Aequare dignam posse versu
Phyllida, Callirhoenque pulchram,
Longoque amatam tempore Claudiam?
Ut hoc praeoptet quis, tamen anxium
Frustra laborem sumet, HAGI,
Sidera ni faveant aventi
Movere plectrum. quin sciet hoc idem,
'Si promptiorem quis (sed enim boni
' Nascuntur, haud fiunt, Poetae)
Possideat Genium Secundi.
ALUMNE Musarum, decusque
Patriae, Suevaeque gentis gloria
DINNERE, Phoebi purpuratis
Clarior surgentis ortu vultibus:
Tuo faventes en honori
Candido, lucem rogamus candidam,
Quotquot Medusaeis Poetae
Rivulis lavamus affatim labra.
Plaudit tibi novem corona
Virginum, cum Gratiis decentibus.
Surgit tibi Latous heros,
Frundibus comas revinctus laureis.
Nymphae colentes uda ripae
Fertilis fruteta gaudent Maenides.
Arridet usquequaque vernis
Collibus nitens amoenum apricitas.
Spargit rubente humum roseto
TYNDARIS, miscetque lilia albula:
Funditque olentes picta florum
Mater hic [Orig: heic] et flosculos et herbulas.
Ergo nova DINNERE macte
Gloria, nostro aequa consultum duci
Ascite, praesentis diei
Terminos signes lapillo candido;
Et delibutus affluente
Gaudio laeteris exsultim licet.
Sparten adeptus es cupitam.
Postumi contingat ut custos tori
Pudica, nil minus studeto;
Quo tibi reddatur illa pulchrior
"Ornatiorque Sparta. Mundi
" Sis erus licebit, audias item
"Late tyrannus; ipsa desit
" Pectori solatium maesto ferens
"Serena coniux: hercle mundus
" Amplius nec mundus est, nec esse quit.
'QUONAM ista, POSTHI, Barbaries ferox
'Nostrae occupavit Teutoniae plagas?
' Quo prava consuetudo saevos
' Inveteravit apud Cyclopas,
'Ut nil in usu sit mage, quam scyphis
'Certare, et haustus ordine Bacchicos
' Diesque noctesque integrare; et
' Nobilium iuvenum solutis
'Versantum in aulis non modo perdita
'Lymphare sumpto pectora toxico,
' Verum et frequentantem cathedras
' Gymnasiorum ubicumque coetum?
'Quocumque vertas lumina, nuspiam
'Potu vacabis. Pestis in omnibus
' Haec regnat antris angulisque,
' Sponte recepta, et amata, et ulnis
'Ambabus amplexata libentius,
'Quam vita frugi et sobria. Fluctuum
' Levere citius spumeorum,
'Prensus in undisonis procellis,
'Turbante Santonica aequora Circio;
'Quam libereris turbine adobrutus
' Bacchantum oborto, gurgitumque
' Ingluvie violentiorum.
'Probrosa labes haec, sceleris rea,
Pro liberali se mihi venditet
Virtute, POSTHI; nobilisque
Nomen Amicitiae tuendum
"Ementiatur? Mitto Academias,
"Quas ceu popinas visere publicas
"Plerosque cernis combibones:
" Mitto, licent quibus omnia, aulas
"Culpatiores. nam mihi nulla adhuc
"Censura morum credita, nec fides
" Commissa legum sanctionis.
" queis studium est veteres Poetas
"Velle aemulari, carminaque inclitis
"Iugare nervis; hos ego crebrius
"(Pro crimen!) insana furentes
"Ebrietate madere miror,
"His vulgus applausum et nova gloriae
"Praeconia addit, sint quasi nonnihil,
" Totamque tales Hippocrenen
" Imbiberint gumiae atque ventres.
"Fontes Camenarum, ubere limpidum
"Vena scatentes, iugiter irrigant
" Bonis Poetis sobriisque
" Corda animumque vigentiorem,
"Non ructuosis hisce gulonibus,
"Siccare natis dolia, et infimas
" Valenter exanclare faeces,
" Non sine pernicie iuventae.
Ne forsan horum par alicui puter,
Existimanti Teutonas ebrios
Audire ad unum omnes vel esse;
Plurima pars ut opinionem
Hanc (exterarum intellige gentium
Cives honestos) mente ita fixit, ut
Vix credat aliter: provideto
Mi Pylade, et mea vindicato
A criminosis nomina vocibus.
"Quippe ebriosos exsecror oppido, et
" Quos numquam amavi, semper odi;
"Quique odio mihi, numquam amabo.
LIMPIDI fontes, et amoena pulchris
Fontium rivis loca, vosque Nymphae,
Quibus [Orig: Queis] decem totos mihi nunc carendum
Amplius annos:
Ah siti vestros quoties anhela
Pressus optavi gelidos liquores,
Obviis possem quibus aridas re-
Stinguere fauces!
Iam sed heu multo magis acriusque
Tam salutares avidis petisso
Haustibus lymphas, peregrinus Hunnum
Miles in oris:
Caesarem Thracas meditantem in hostes
Arma, dum Martis studio secutus,
Igneos saevi tolerare cogor
Sideris aestus.
Quam velim molli recubare in umbra,
Qua citis STRAEON sonat uber undis,
Frundeas inter corylos, virentes
Inter et alnos!
Consitos laetis patrios viderem
Vitibus colles, Cererisque campos
Fertiles, hortosque sacros, et antrum
Fontis aviti.
Hic [Orig: Heic] ego evitans medio sub aestu
Fervidos Solis radios et ignes
Amne mersarem gelido calentes
Corporis artus.
Interim (nam vos mihi denegatur
Cernere) o fontes, o amoena pulchris
Fontium rivis loca, vosque casto
Pectore Nymphae
Millies salvete mihi. Perennes
Sint aquae vobis, viridesque semper
Populi densa corylique ripas
Frunde coronent.
"Post gravis belli varios labores,"
"Post vices duras miseramque sortem,"
"Dulce post longos meminisse casus"
" Ante malorum".
QUI primus a suavitate, ceu iocans,
Gentem vocavit Suevicam
Musis amicus hic comesque Gratiis,
Carusque Cypridi fuit:
Hoc nemo quisquam nec venustius, nec est
Locutus umquam verius.
Tacebo comes, melleas, affabiles
Matrum puellas gaudia;
Quas aut Nicer formosus, aut pulcher Lycus
Nymphis creatas blandulis
Eduxit. unum te, STRIGELI candide,
Vel millium ponam loco:
Nil quippe suavius, nihil te mitius
Vidi, nihil iucundius.
Perennis instar fluminis facundia
Linguae diserta profluit,
Quod fert Hymettus melle dulci dulcior,
Imbrique puro nectaris.
Suadae medulla tu decusque gymnasI,
Tuaeque flos es Sueviae.
Quis me furorum submovens Phoebi choro
Ad arma concitat fera,
Tubas ut inter Martiumque classicum
Nudo rigescam sub Iove:
Qua flavus Istri bracchium latum Arrhabon
Subit recurvis flexibus?
Ne dulce te coram loquentem audire, ne
Vultus identidem tuos
Spectare malim, et usque perfrui invicem
Consortione mutua;
Senique pariter deditus Camerario,
Tiliae sub umbrosae comis
Sedens in herba, musicis Elystrium
Mulcere flumen cantibus.
"Frustra ah dolemus. Quod nequit mutarier
" Fatum necesse est perferam.
RHENE, Nympharum pater, amniumque
Rex, quot Almanis dominantur oris;
Sic suas Maenus tibi, sic Mosella
Misceat undas:
Pone turgentes age pone fluctus;
Mitte conceptas violenter iras,
Meque vectoresque bonos phaselo
Devehe salvo.
Mens Agrippinis avet appulisse
Finibus, cyclique modo secundum
Litora extentam locupletis urbis
Visere molem.
Ipse fecundis gravidos racemis
Palmites, frugesque novas, et hortos
Fructibus fetos, nemorumque silvas
Carmine dicam.
Splendidas urbes quoque cum beatis
Villulis, arcesque iugis in altis,
Et iuga et valles, scatebrasque vivo
Fonte fluentes
Concinam. DRUSI veterem colossum, et
Teutoni Mavortis et AesculapI
Fana cum castris, Ubiorum et aram
Nullus omittam.
Hinc Palatinos proceres ducesque
Lesbiis pandet fidibus Thalia,
Francica regum fuerint ut olim
Stirpe creati.
Audiat voces melici Melissi
Colloquens antro genitiva Diva:
Aura tangendas resono sonore
Vreberet aures.
Te sed in primis cano, RHENE felix,
Quemque, curarum gravium levamen,
Educas ripa laticem Lyaeum
Dives utraque.
Bacchus hos montes amat, hosce colles;
Bacchus has valles colit, hasce ripas:
Bacchus hic [Orig: heic] Aram sibi consecravit
Perpete ritu.
"Subiicit versus liquor hic poetis,
"Musicis cantus. Cereris valete
"Cocta. tu vatis memor, i perenni
RHENE meatu.
MAGNUM iter emensi nuper ab ultimis
Bellicosorum finibus Hungarum,
Ubi prima militando
Rudimenta peregimus;
Pannonia a tergo, et Bavariae plagis,
Et Lyco pulchrae flumine Sueviae,
Nemetumque agris relictis,
Sublabente Coloniam
Cum sociis priva nave tetendimus.
Inde per munita oppida Belgicae
Iter institutum agentes,
Caeruli vada Sequanae
Contigimus, laetamque amne Lutetiam.
Hic [Orig: Heic] salutares accidit invicem,
Fideique pectorisque
Testes, iungere dexteras.
Iamque animus, POSTHI, fert Ligerim prope
Spumeum cursus vertere, et Auream
Cito patriam AUDEBERTI
FLORENTISque avibus bonis
Visere: queis vatum sacra recentium
Turba divinos pro meritis litans
Memor, ut pium est, honores
Dextra Pallade deferet.
At mala quas cornix augur ab aesculo
Dictitat voces? scaeva ea non bona est.
Viden ut ferens ab aris
Spinturnix amet assitum
Tollere carbonem? Quam metuo, brevi
Ne per adversas urbibus heu manus
Furiosa portet atrox
Mars incendia Galliae:
Ipsa ruent bello fana, ruent domus:
Occident fortes, occidet inclitus
Utriusque flos cohortis,
Multis non sine cladibus.
'Ah potius causam pacis, et otium
' Posce tranquillum turbida natio,
'Et ab inquiete turma
'Dehortare salubribus
"Consiliis regem. Nulla salus, fides
" Nulla Gradivo. Tu pete Belgium,
Et ibi morare POSTHI.
Antverpia iam tibi
Hospitium certum praeparat. Inde erit
Ut pedem Eoae Francidi creduas:
Tibi quippe destinatos
Illic MAENUS habet Lares.
TE sive chordas Pindaricae lyrae, aut
Horatianum tendere barbiton
Miratur Euterpe, canoram
Scita movere chelyn sororum;
Seu te Maronis grandisona tuba
Laudes canendo caelicolae patris
Stupet triumphantem, gravesque [Orig: graveisque]
Maeonidae numeros tonantem:
Palmam, virorum praemia fortium
Contentiosis digna laboribus,
Concedat ultro iam necesse est
Emerito tibi, BUCHANANE.
Quam VIDA docti lumina saeculi
Vicit poetas carminibus piis;
Tam plectra VIDAE ceterosque
Tam potis es superare vates.
Quod si Camenis inferior tuis
Est nostra Clio, debilis assequi
Sublimitates, verticosi
Cui minitant iuga celsa Pindi;
Musae memento dona bifariam
Divisa. nam me multiplici sono
Natura pangendos ab arte
Harmonica docuit canores.
His Rhenus, his et perstrepit Ister; his
Et Albis, his et tu reboas Sala:
Hos Maenus audit, Nicrus audit:
Hos et amant mea cura Nymphae.
Compacta virtus fortior in tua
Exsistit una. tu decus orbis es,
Vatumque princeps, BUCHANANE, et
Sol SCOTIAE, genitalis orae.
Certare Soli sidera nulla sint
Ausura, quamvis splendida maxime;
Nedum verecundae Melissus
Franciados nigricans ocellus.
"ANNUAM quisquis revolutionem
"Siderum, cursusque notat perennes
"Solis, et Lunae vaga menstruali
" Cornua motu:
"Tempus ut metis eat ordinata
"Lege praescriptis, vicibusque certis
"Mutui norint et hiems et aestas
" Foedera pacti:
"Nonne divinum sapientis aequum est
"Mentis admiretur opus, simulque
"Cogitet,quam sit brevis imminuti
" Terminus aevi?
"Vita casuro similis ligustro,
"Vita labentis fugit instar undae:
"Mors rapax, horam properans, ahena
" Falce propinquat.
Dum tamen leti memor affuturi
Rite natalem celebrabo lucem,
Debitor vitae, Iove quam volente
Caelitus hausi:
Huc ades quaeso Theodore CYSSA,
Tristibusque aegris animum solutus,
Mitte commisso tibi mitte paullum
Pro grege curas.
Tuque non frontem tetricam Catonis
More, sed vultus hilares resumens
PORTE, Graiorum tragicum severos
Linque cothurnos.
'Haud quidem vobis dubia est parata
'Cena, frugali sed opima victu:
'Multa si deerunt, tamen acquiescet
'Aequa voluntas.
HIEMS recedit algida;
Ver appropinquat, ora
Dulci tepore proferens,
Optata floribusque
Volucribusque blandulis:
Et tu severe VOLFI
Nondum senectae pondere
Eo gravatus usque,
Ut occubantem tristibus
Mors obruat tenebris;
Vitale lumen nuntias
Iam iamque deserendum?
Quin vive, vive, donicum
Tuo prius Melisso
Incidat Atropi manus
Abrupta fila, cumque
Filis colum. Non, non tibi
Umbras nigras timendum
Atrasve Tartari domos;
Convexa sed Tonantis
Rotatili volumina
Speres videre motu
Post fata. Ceterum prius
Quam te locet supremo
Perennis immortalitas
Caelo; fac o bibendos
Fontes olori des meo,
Quos Pegasi refodit
Subcalcitrantis ungula;
Iisdemque, dum nitet ver,
Iunonias riges rosas.
Sic te meus volatu
Pernice sevectum CYCNUS
In alta (qua fluente
Iter renidet lacteum
Liquore) tollat astra:
Sic usque lirino comae
Tibi fragrent inunctae.
SI certamina Marte singulari
PETRE vis inire mecum;
Fac congrediare, quandocumque
Tibi collibebit.
Utrumcumque probaris eligendum,
Neque velitationes
Leves, neque dimicationum
Gravium recusem
Pugnam. sed vereor, Latina ne non
Satis apta Gallicanis
Sint arma. pares utrumque sane
Melius decerent
Instructus. tamen experire quidquid
Potes, aleaque iacta
Sortis geminae, reduplicatas
Age prome vires:
Nervos tende, manus pedesque firma,
Animosque semigraecos
Fortis simula, quibus resistas
Equiti Latino.
Ut bis, ter, PETRE Celticis ovatu
Potiare victor armis:
Plures mihi Teutona arma tandem
Parient triumphos.
AMABO, mi dulcis CRATO,
Cur insignia nolim
Mea decorari carmine,
Aut praeconia nostro
Doctissimorum saeculo
Acceptare virorum?
Si Ferdinandus Caroli
Frater Caesaris, et iam
Tum Caesar ipse, laurea
Me donare corona
Equestribusque censuit
Clarae nobilitatis
Insignibus, dignum sua
Maiestate futurum
Opus; probante Caesaris
Mentem consiliumque
Toto senatu iudicium:
Non est quod sibi turpe
Quisquam putet, vel se et suis
Indignum, celebrare
Cycnum meum cum liliis,
Munus Caesaris ingens.
Ferunt Alexandrum ducem
A solo nisi pingi
Apelle, et a solo nisi
Lysippo sua fingi
Simulacra noluisse: sic
(Nam Cres me quoque Portus
Regem poetarum facit)
Non haec lilia cuivis,
Nec hic olor meus volo
Describatur; at illis
Solum viris, qui temporis
Nostri sunt decus. Inter
Hos cum [Orig: quum] locarim te CRATO,
Aegre ferre videris:
Quod dum facis, non iam meo
Adversaris honori,
Tuis sed obstas laudibus.
"Nam ponique legique
"Doctissimos inter viros,
" Certe maxima laus est.
IMPROVISA Ducum fata cadentium,
Insontesque animas immerito truci
Letatas nece flentem
Multis non sine questulus,
Cur OBERTE iubes luctisonam chelyn
Me suspendere? cur parcere lacrimis?
Non me caute Niphates,
Nec Tauri iuga saxea,
Horrens nec genuit vertice Caucasus;
Sed mater, Salici filia fluminis,
Quae Germanida Francen
Agnoscit patriae sinum.
Heu! plenos oculis fudimus uvidis
Fontes, tot scatebris largiter uberes,
Ut te MAENE fluentis
Exundantibus auxerint.
Mirans alluviem Rhenus et impetum
Horret: Neccharicae Naiades stupent,
Et quas ripa Mosellae
Tristes [Orig: Tristeis] elicit alveo
"Nymphas. Haud erit, ut mens hilari ioco
"Frontem maestitiae nubibus obsitam
" Exporrecta serenet:
" Vultum fingere Protei est.
"Laetos laeta iuvant. cur aloe favos,
"Cur absinthia (vah!) loton amaricent!
Dic FALCONIS habenti
Nomen, Cecropiis fides
Aptet carminibus, tam citharae sciens,
Ipsae Maeoniae quam bene virgines.
Quo dicente, GIPHANI,
Dulcis gaudia lectuli;
Ad caelum lepido sponsa vocabitur
Versu, suave animae delicium tuae:
Totam se quia gaudet
Consecrare Talassio.
Mater tediferum dia Cupidinum,
Trino dispositis ordine Gratiis,
Myrtataeque Napaeae
Ductabunt agiles [Orig: agileis] choros.
Applaudet Dryadum gyrus amabilis,
Et quanta est iuvenum turba procantium:
Ipse expers Hymenaei
Abstrusos recolam specus,
Deplorans miserae funera Galliae.
Nam nec nobilium me fieri puto
Vatum, nec mea cedris
Insculpent metra posteri.
At vobis subolem sufficiat novam
Heredem patrii Cypria nominis:
'Forsan me sine prole
'Sors vult luctibus immori.
"Ut CHRISTO placitum, sic volupe est mihi,
"Pressum cura licet tundat acerbior.
" Illo dulce volente est
" Vitae claudere terminum.
"RERUM universi daedalus artifex,
"Cum [Orig: Quum] ceterorum gens animantium
" Demissa terram spectet imam,
" Os homini dedit elevatum
"DONELLE. Rectos hinc oculos iubet
"Illum, sequaces luminis, arduam
" Fidenter arrectos in aethram
" Tollere caelicolae parentis.
"Mortalium pars ah quota lucidas
"Sphaerae petissit stelliferae vias?
" Plures sequendi proniores
" Triste chaos Stygiamve lamam.
"Tellure fibras ipse quidem satas
Compagis in te coproreae geris;
Mentem propagatam superne
Spiritus ad superos reducit.
Idem soporis nocte pigerrimi
Clarae fugata sidere lampadis,
Spissis ab umbrarum tenebris
Me residem vigil excitavit,
Dias aperturum aetheris orbitas;
Praegestientes queis animae piae
Vehantur, ad sedes beatas
Uranie duce destinatae.
"Astraea iusti propositi tenax
"Solam relictam Spem viduae modo
" Orbaeve pupillae revisens,
" Cardine lapsa poli supremo
"Ius, aequitatem, consilium, fidem
"Secum faventi numine rettulit:
" Regnis gubernandis forensi
" Cum trutina Themis alma praesto est.
"Sanctas Iehovae quis modo filias
"Suspectat, ut par est? quis amabiles
" Divas honorat? quis receptis
" Hospitium sociale praebet?
"Supiniores ad bona ceu sumus
"Tutanda, prisci quam fuerant avi;
" Sic nequiores invenimur
" Ad mala quaeque (nefas) patrandum.
"Virtutis altae degeneres patrum,
"DONELLE, fraudem fraude, dolis dolos,
" Et criminosis probra probris,
" Et scelere scelus aggeramus:
"Quondam bimembres sic, genus impium,
"Montem feruntur monte, iugis iuga
" Imposta moliti Gigantes
" Accumulare, Iovem perosi.
"Binis Cyclopum turba sororibus
"Genas cruentis, et laceris comas,
" Non lumen exorbare tantum est
" Ausa furens, animam sed ipsam.
Germana tellus exsilii memor,
Nec plurimarum nescia caedium,
Amanter extorres benigno
Auxilio iuvat indigentes [Orig: indigenteis] .
In te recumbens Spes, HUGO, firmiter
Fiduciam non exiguam fovet,
Astraeam [Orig: Astraean] assertam patrono
Atque Themin fore vindicatam.
Macte ergo votis: assere vindicans
Exterminatas. Te mihi praemio
Illae remactassint, ut inter
Astra recens oriaris astrum.
ATTICAS noctes nimis arcta furvis
Iam diu sub Cimmeriwn tenebris
Arcta detentas rigido, GIPHANI,
Carcere clausit.
Credulam frustra per opinionem
Foveram spes, ambiguas futuri:
Liberas frustra fore destinaram
Compede vinctas.
Qualis, astrorum duce noctiluca
Menstruos gyrante globos, eburna
Futilis parens fore somniorum
Ludit imago:
Haud secus vanis taciti involucri
Hactenus mentes avidas figuris
Noctium Phoebo gravis Atticarum
Umbra fefellit.
Non eas Aristophanis lucernae,
Non eas pernox oleum Cleanthis,
Non eas priva pote luce quisquam
Reddere claras.
Allaborandum fuit, expetitum
Ne iubar fixis radiis abesset,
Cuius obscurae nitor atra nubis
Vela fugaret.
Ecce praelustris face luminosa
Blanditer fulget tibi viva Lampas,
Invidae Lethes metuens Avernis
Stinguier undis:
Lampas, Aurorae similis rubenti,
Ut serenati referans Olympi
Limen, Eoos micat ante Solis
Pulchra iugales.
Illa nimirum thalamis pudicis
Defuit, qua tute carens, carere et
Nos coegisti tot Agellianis
Noctibus annos.
Lucubra cum Luce tua GYPHANI;
Roscidum liba mel, apicularum
Rore tam praestans mage, quam liquenti
Sacchara mulso.
Hanc dehinc Zonas cupide solutam,
Carceris longi forulis reclusis,
Ire cernemus gravidae solutum
Vincula capsae.
Protinus nuptaeque tibique laetum
Hunc favens Lucina diem videndi
Copiam, nobisque tuis, precamur
Rite ministret.
Unico partu simul Atticarum
Noctium dici pater atque prolis
Masculae condignus (io!) merebis,
Non sine plausu.
SUAVIAM tuam suavissimam,
Suaviam tuam dulcissimam,
Suaviam tuam castissimam
Pro salute nuntiata
Suaviarer uno suavio,
Oscularer obvio osculo,
Basiarem amico basio;
Mos sed ista, lex sed ista
Improbat vetatque: nec licent
Quae libent. nec hercle tu sinis;
Quin nec ipsa, ut id sinas, sinit.
Musa factitet necesse est.
Si negabis hoc Musae meae,
Si negabit hoc et Suavia;
Quod negas, et uxor quod negat,
Ipse factites oportet.
Ergo quo poeta suavior,
Quo poeta IANE es dulcior
Castiorque; eo tu suaviis
Osculisque basiisque
Suaviare suavioribus,
Osculare dulcioribus,
Basiaque castioribus
Pro salute nuntiata
Suaviam tuam castissimam
Suaviam tuam dulcissimam,
Suaviam tuam suavissimam.
Hoc erit satis Melisso.
ANTIQUITATES, quas perampla Romuli
In urbe miramur, tua
BOISSARDE pridem dextera, haud gravi sine
Labore pictas, tam diu
Latere privis ecquid ah in scriniis;
Ecquid tot annis obsitas
Senere perfers? ede tandem, amabo te,
Et has tuosque Caesares
Spirante factos e metallo vividos.
"Prodesse nati, plurimis
"Prosimus, haud amiculis solummodo.
Non Imperator hic recens
(Ut liberalis est) vetustis cesserit
Pensans labores Regibus.
Auro coronet ille, iustis praemiis,
Tuam remunerans manum:
Lauro decoras ipse (namque hac dignus es)
Tibi renodabo comas.
Addam corymbos myrteasque bacculas;
Auctorque posteris ero,
Laudes ut aeternante versus hos tuo
Scalpant honori in marmore.
VATI-QUE PICTORI-QUE SOLLERTISSIMO,
MUSIS AMICO ET GRATIIS,
PERENNE BOISSARDO SUPERSTITI, DATUM
VIX QUALE CONSTAT MORTUIS,
MERCEDIS ERGO COLLOCANDUM MARMOR HOC
AETERNA FAMA CENSUIT.
"LAUDIBUS merces alii Sabaeas
"Aut Erythraeos celebrent lapillos,
"Quidquid et mittunt pretiosioris
" Seres et Indi.
"Hi Phrygum mirentur opes, at illis
"Aureae mentes hilarent arenae,
"Quas Tagus Gangesve suo beati
" Flumine volvunt.
"Scilicet cordi mihi sunt eruntque,
"Quam diu terris mea vita duret,
"Rara Thesauri monumenta Graeci,
" Gaza perennis.
Bis, ter, o lucem IOACHIME faustam,
Tale qua primum STEPHANI Minerva
Mente complexum dare cogitavit
Provida donum!
At diem multo cano faustiorem,
Quo cothurnatis dedit ecce magnas
Has opes Musis Academiarum
Usque fruendas.
Illius (seu lux foret orta, seu nox)
Queislibet prodesse simul studentis
Nec manus nec mens opera, nec ullo
Victa labore est:
Donec indagata modo hic [Orig: heic] , modo illic,
Mille Graiorum loca pervagando,
Quaeque lustrarit radio sagaci
Florida Tempe.
Unde selectos genuinum ad unguem
Surculos, stirpesque feraciores,
Et seri plantas dociles, ad istos
Transtulit usus.
Ceu vigil navis [Orig: gnavis] operatus agris,
Arborum nata serie, colonus
Educaturas bona ponit almas
Cretica vites:
Aut Aristaeos veluti per hortos
Chloris, herbarum studiosa cultrix,
Areis parcit nisi fructuosum
Condere semen.
Sic nec hic [Orig: heic] lappae tribulive surgunt;
Non filix aut ruscus iners, et aspri
Pullulant vepres, sterilis nec usquam
Regnat avena.
Cardui runcata seges. videre est
Hic [Orig: Heic] nihil senti, lolio resecto:
Ulla nec caulem scit originemve
Barbara radix:
Si qua laus taetra caruisse labe;
Si decus nullis scatuisse mendis,
Qualium libros prope constat omnes [Orig: omneis]
Esse refertos.
Tute quod cernens, IOACHIME, nosti
Millibus longe melius trecentis,
Attice doctis simul et Latine,
Arte magistra.
Ecquis ah, tantas quibus auctor hasce
Consecrat gazas, minus esse gratus
"Certet? ut par est, sua non negentur
" Praemia doctis.
QUAM diu tuam
Agnellulam
SCHEFFERE deseres,
Expositam rabidis luporum
Dentibus? velut
Ocelluli
Pupilla lucida
Tegmine protegitur reducto:
Non secus tibi
Carissimam
(Ni forsan oderis)
Debueras manibus tueri
Pastor impigris.
Sed hanc puto
Curae parentium,
Dum redeas, bene credidisti.
Quin recurre, quin
Retro vola,
Et cum misellula
Turturis instar agente vitam
Solitariam,
Ingratiis
Osorum et hostium
Laetus ini thalamum iugalem.
Namque te suum
ESTRE manet
Pudica comparem,
Sub tiliae viridante ramo:
Qua canens, piis
Musis sacer,
STRASBURGUS invidas
Carmine sistit aquas Elystri.
Det tibi Deus,
Quod expetis:
Idemque det tuae,
Ipsa quod ante alias meretur
Virgines. Satis
In exteris
Moratus es locis:
I, patriam pede vise fausto.
"SI QUIS venustam coniugem vir nactus est,
" Et dote casta divitem;
"Huic margaritas et lapillos Indicos,
" Rubrique baccas aequoris
"Praeferre nolim, nec Midae magnas opes,
" Gazasve Croesi Lydias.
"Talis benigne dexteri solo Dei
" Donatur uxor munere
"Deum verenti. quippe casus haud eam
" Nec fortuita sors dabit.
"Certe supremus omnium multa viro
" Orandus est pater prece,
"Quicumque fidam vult apisci coniugem,
" Pudore casto praeditam.
O te beatum ter quaterque et amplius
STEPHANE, sacratarum decus
Legum; pudico quem BEATRIX pectore,
Fidelis et decens tori
Consors, amoris aestuantem mutuo
Flagrans maritum diligit
Igni; nec (unum praeter) ullos discupit
Lusus Dionae noscere.
Aetatis haec in flore, vitis in modum
Plenis racemis turgidae,
Fecunda similem compari prolem suo
Progignat, aucta fetibus.
Quales in auras hortus educit ferax
Novos olivae termites;
Mensam coronent pulchra lecti pignora,
Mater decore ornet domum.
Lis saeva, turpis ira, et acre iurgium
Procul fugata hinc exulent.
Pax mitis, aequa mens, soror Concordiae
Regnent timore liberae;
Timore vano, qui sinistri vel mali
Quid suspicetur perperam.
Auras Cytheris entheas afflet, meros
Spirent amores Gratiae.
Adversitatum si tamen quid obstrepat,
Quas fert procellosus Notus,
Alisve rigidis Eurus, has lenes statim
Remolliant Favonii.
Tranquilliore sic amantes Cypriam
Sistatis in portu ratem.
NON Galla tantum, scita gravis soni,
Te patriorum litora fluminum,
RONSARDE, clarae personantem
Pectinibus citharae stupescunt:
MAENUS refusis Franciacus vadis,
Me musico, odas cornibus ad tuas
Sollerter elatis serenam
Attonita bibit aure vocem.
Ipsos videres Tubaron et Salim
Maeno influentes, hunc pede dextero,
Illum sinistro, vitrearum
Sistere curriculum sororum.
Sic ad sonores Ismariae fidis
Hebrum reflexis amne ferunt aquis
Stetisse, miratosque voces
Strymona Threiciumque Nestum
Symphoniarum. Quam fuerant prius
Nymphae poetas indigenae sacros
Et Celtin Huttenumque, et ipsum
Lotichium quoque prosecutae
Philtris amantes; tam philotesiis
Te demereri dulcibus extera
Quamvis in ora procreatum,
Francigenam tamen, usque quaerunt:
Matuta pulchro seu rubra Phosphoro,
Seu Vesperugo Solis equis comes,
Lucem diebus, noctibusve
Invehat umbriferas tenebras.
Tuum cavarum margine vallium,
Et frundeorum vertice collium
Nomen susurrantes, adurunt
Tura tibi, tibi vota solvunt.
Te praeter omnes, inclute [Orig: inclite] , principem
Solum poetarum indigitant: ad haec
Patrem Camenarum fatentur;
Stirpis et Hectoreae architectum
Gaudens salutat FRANCIA nobilis,
Secura clausis Hercynii iugii
Silvis: honorem saltuosus
Pinifer ingeminat triumphi.
Quid multa? cantor Franca per oppida
Oblivionem carminibus tuis
Defendo, Germanos docere
Callidus insolitum canorem.
Non usitatis dum ferimur viis
PriscI sequentum tramitis orbitas,
Vestigiorum me recentum
Indiciis iuvat immorari.
Tecum perennis iam Genii PETRE
Pleno, futurum est, plenus ut ipse-met
Fortassis aeternem per aevum
Teutonicum fidicen Camenam.
MELLE et nectare dulcioribus
Respondisse nostris litteris,
Tui fratris Epistula Austrium ad
Quendam rarior prae se tulit,
Mi CHYTRAEE, thalassini lacus
Cum [Orig: Quom] forem propinquus accola;
Hic [Orig: heic] ubi Rhodanus Valesiis
Limphas congregans vallibus
Restagnante celerrimus ruit
Vado. sed cupitis me frui
Responsis hodierna adhuc vetat
Hora, felle longe amarior;
Hora, alumine multo acerbior;
Hora, bile virulentior.
Ergo tute-met entheis sacrum
NATHAN dotibus cor incitus,
Aut frater tuus ille grandior,
Qui roseta carpitis mera
Cultos Varniadum per hortulos;
Aut ambo simul rependite
Vices, aut potius remittite
Exemplum papyri perditae:
Dum me Neccharicis Sionios
Hymnos accinentem ripulis
MYRTILLETUS amoena detinet
Palatina propter culmina.
Ni fiat, mihi creditote, quae
Mel et nectar esse remini,
Vobis tam cito dulcitudinem
Amissura, desituraque
Alvearia sive Hymettios
Favos, seu placentas Atticas,
Seu thymum redolere; quam cito
Versum iri, CHYTRAEE, inaudies
Ob desideriorum anhelitus
Et suspirium frequentiam,
Liquescentem animam ipsius meam
In salsas amaritudines.
HORTINE pulchri consitor hortuli,
Talassionum flos iuvenilium;
Quasnam corollas nuptiales,
Quae tibi serta parat capillos
Vinctura, cordis fibra tui trahax
Iahel, puellarum eximium decus?
Ecquem geremus fronte ramum
Participes nemoris sodales?
Baccata silvae filia Cypriae
Castis honori est myrtus amantibus:
Murtum Dionaeis Cupido
Coniugibus sacrat osculandam.
Exoticorum vos vice termitum
Herbas fragrantes nectite virgines.
Vernis amictum me sub antris
Timpora rore velim marino
Aut Nerviorum stella MASURIUS,
Aut BUCHANANUS lux Scotiae queat
Spectare, Veronaeque ocellus
SCALIGERO patre procreatus.
Succincta suras, nuda sinum, Dea
Subter beatis Arabiae iugis
Acclinis illibata quondam
Tura legens LIBANOTIS ibat.
Manabat udo ros pede vitreus:
Salubris afflans aura Favonii
Mulcebat herbarum comantum
Summa, levi tremefacta caule.
Hanc irretorto lumine Capripes
Vix conspicatus, fervidior calet
Flammis inardescentis Aetnae;
Fervidiorque focis Cyclopum.
Prendenda Nymphe diffugit ocior
Euro: citatis insequitur furens
Plantis petitor: seminati
Estur humo pia mica turis.
Enata post hinc est fruticis seges,
Puris virentis semper odoribus,
Seu bruma sive aestas recurrat;
Virgineamque notam tenentis.
Salve perenni germine praenitens
Radix, vigescentum aemula frundium
Cedri: ter o salve quaterque,
Suavior arboribus Cytheres.
En hortulorum te CEVALERIAS
Cultrix amoenis inseret areis,
E semigermanis Britannis
Ad vada glauca redux Lemanni.
Non te nives, non horrificum gelu
Laedet, nec aver tristibus Africus
Immane dum stridet procellis,
Nec grave flamen Apeliotae.
Nec supplicabis, cum sities, Iovi,
Torrente prati gramina Sirio:
Quippe est suapte sponte Iuno
Irriguum appluitura nimbum.
Protuberatis mille decentius
Gemmante praegnas cortice surculis
Vestibit apricos, nec absque
Deliciis, tua virga campos:
Sero creatis unde nepotibus
Utroque longum sospite, gestiant
HORTINUS et formosa IAHEL
Texere perpetuas coronas.
INFERIAS, EGENOLPHE, Christianas
Manibus emeritis tui parentis
Persoluturus manibus profanis,
Spe sine si lacrimas cies profusas,
"Grande puta scelus et nefas. Litandum
"Mente purgata domino IEHOVAE.
Cetera turba, quibus cor atque mentem
Taetra superstitio voraginosos
Inter errores male fascinavit,
Praecipitem pariter ruunt ad Orcum
Aethera tu nitidum, pios alentem
Caelites, fixis oculis tuendo,
Linque solo grave corpus expiandum
Per cineres; tibi conscius salutis,
Nescius sanctos violare Manes.
Umbra beata loci capax quieti est.
O anima optima, quae pie emerendo
Abrahae felice sinu quiescit.
TAM dulce, tamque suave, tamque iucundum
Filius ille tuus scribit Epistolium
HENRICUS ad me; Gratiis
Quod Atticis leporibusque Musaeis
Plenum, et cui nihil ipsis in Amoribus est
Aeque refertum amoribus:
Ut huic Minervae temperare non possim,
Nobilis HAENZELI; quin nova carmina, quin
Versus novos illa, et novas
Extrudat artes; queis vetusta, cum vestris
Icta mihi Laribus, foedera amicitiae
Firmata constent publice.
Namque in recenti memoria recordantem,
Qualibus (humanus sicut es) alloquiis
Conviva abiverim satur;
Plus afficit me cogitatio vivax,
Tinnula quam duplici nablia versa manu.
Tantum valet vis insita!
Huic excitatae rursus addidit robur
Cecropio nati littera tincta sale,
Et comitate plurima:
Qua delibutum reddidit mihi pectus
Largiter, humectans ut solet imber humum
Ardente Sole torridam;
Pulcherrimaque matre pulchrior mentem
Filia tum subiit nubilis EUPHROSYNE
Ascripta Musarum choro
Iampridem, et insigni puella donata
Carmine, quod ferro firmius et chalybe
Durabit ipso perpetim.
Puella, dico, cui vel omnium una omnes
Invideant nuruum Sueviadum puerae,
Perennis ob famae decus.
Sed gloria applaudo mihi ipse. collaudet
VOLFIUS orator maximus, et Latii
Graiique sermonis sciens.
Dictabit idem, fonte quo vel assensus,
Mutua vel pietas, votaque sancta fluant,
Iudex amicorum optimus.
Ad me quod attinet, stat (en manum!) sanctas
Aeternare per arrhas in amore ratam
Vestrate cum domo fidem.
"Rara est fides aetatis huius. hacpropter
"Deligere ante iuvat, quam (puto) diligere,
"Amare quod quis ambiat.
MATER venusti pulchra Cupidinis,
Nutrix amorum; si dare quae peto
Spondebis, haud pro me quidem ipso
Dona, sed ingenuo sodale:
Tibi sacellum qua libet [Orig: lubet] aureum,
Sculptis dicabo cum laquearibus,
In quo triumphabunda prisco
More tuae stet imago formae,
Curru duabus vecta volucribus,
Quondam Caystri fluminis incolis.
Ambit NITHARTAEA puellam
Gente satam meus ille Theseus,
Decus Suevorum, HAENZELIDES. Eam
Fac impetratu des facilem viro,
Musis amicam Gratiisque,
Non sine consilio parentum.
Aequum est, ut utrimque irrevocabilis
Praesto voluntas, mutuus et pari
Consensus assit Diva nutu,
Omnia legitimeque fiant.
Postquam illa fidi coniugis in manum
Convenerit, spem ne subolis nega.
Nascatur heres matre feta,
Indolis ingeniique patris
Aevique morum nempe simillimus.
Nascatur exin, deliciae tuae,
Formosa VERONILLA, rubras
Tincta genas, oculis nigellis,
Et crine flavo: fax iuvenilium
Futura flammarum, et iecur haud procis
Tostura paucis. Haecce nostrae
Summa precis, licitique voti est.
Sponso roganti tu Dea tu velim
Plura his petitis largiter annuas:
Nam dignus est, quem continenter
Multiplici cumules honore.
SICCINE cum monstris in aperto (lugubre) campo
Semineces iterare duelli
Pugnas? siccine
Debacchantis oportuit
Oenomanis furiasque pati, saevamque Pyrenei
Vim dirasque minas, et atrocis
Incussum metus
Horrorem quasi Panicum?
Quid spolia ablatae memorem crudelia praedae
Ingenuis? quos regia, clarum
Natos principum,
Nec tutos via praestitit;
Uranium cum Nassobiis, genus antiquorum
Semideum; veterique nepotes
Cretos Bergide,
Burenumque iuvenculum.
Dextra magistratus venit imploranda supremi;
Quae facinus nisi puniat istud,
Ultorem reis
O promittite posteri.
At cave tu MAILLARDE, patens ne rus vel inermem
Postmodo te culpet, vel inertem
" Damnet. Crapulae
" (Eheu) omnia plena sunt.
"Circe etiamnum homines transformes mutat in ursos:
" Induit hic porci, ille leonis
" Mores. Ebrius
" Numquam est dissimilis sui.
CARMINA me saturum tua lectitare
STENI iubebas serio:
Sed tribus ante manus in avariores
Festina signis venerant,
Quam mihi prandioli Sapientialis
Ieiunus accessus foret.
Esuriens, veluti leo, devoravi
Et litteras et carmina:
Ventriculo saties tamen hinc replendo
Non ulla compescit famem.
Post iterum atque iterum bene ruminatis
Et litteris et versibus;
Tanta sitis mihi guttur inaestuando
Accendit, ut nec Tantali
Tanta sit, ERIDANUM sitientis amnem;
Nec Hippocrene, quamlibet
Uber aquis, potis ipsa levare flammam.
Transmitte quaeso crebrius
Ambrosiaeque tuae, SIMO, nectarisque
Succos salutares, quibus
(Omnis abesto mihi mora) degulatis
Satuller atque recreer,
Quod nisi sufficiant avido palato,
Aequo petenti largius,
Congerat ipse, rei memor ampliandae,
Omne huc penum SYLBURGIUS:
Promus et esse velit potius, monebis,
Quam condus Attici favi;
Cuius amore tenemur, amore cuius
absentis infremens apum
Bombilat anniculus populus mearum,
Rauco susurrans murmure.
Proin fac, ut ambo famique sitique nostrae
Sitis resedendae pares;
Carmina quo saturi mea lectitare
STENI vicissim gestias.
Sic bene convenient (mihi crede) lector
Ieiunus, et scriptor satur.
CUSTOS meorum crastine turturum,
Nymphas petentis Cocchidas, et salis
Urbem Suevi, proximamque,
Quae renovata supra stat, arcem;
Salve, et piarum curam age sedulus
Altor volucrum: quas ego suavius
Amplector hercle exosculorque,
Quam Venus alma suas columbas.
Apes Matinae vix ita sertulae
Flores amabunt, vix casiam aut crocum
Thymumve, cerinthaeque gramen;
Unde avidae bona mella sugant,
Cerisque figant. Quis rogo turtures
Servare sancti coniugii fidem
Binumque propagare fetum
Foedere perdocuit marito?
Ut mutuo ardens alter in alterum
Amore flagrat! Discite coniuges
Prudenter exemplo fideli
Plumigerum genus aemulari:
Et tu beatae transige cum tuo
Aequaeva vitae tempora corculo.
Porro et beanto me ROSINAE
Consimiles, IACOBE, tedae.
"Discors ad aequum differitas solet
"Res subruendo perdere maximas:
"Concors voluntas servat urbes,
"Servat item requieta gentes.
SI vacat, sueto placidos ulterius canori
Virgo decens ELISA
Admove sensus, animoque imbibe liberali
Nostra mele, loquaces
Psittacos raucasque sonis aemula fabulosis
Aequiparare picas.
Attamen linguam fatu ne reprehende vatis,
Qui taciturnus olim
Verba ceu mutis labii devoro, tinnulumque
Pariete ab otioso
Pectinem suspendo silens. Quod simul atque factum est,
Mercurium videres
Licet plectris requiem segnibus invidere.
Nec mora, feriatam
Accipit taxim citharam, claviculosque chordae
Corrigit obstrepentis,
Mutuos vibrans digitos, atque fritinientes
Eliciens sonores.
Stat Venus iuxta, et roseo praeradians amictu
Cynthius aureo ore
Dictitat suaves numeros, qualibus ex Averno
Aetherias in auras
Thracius caram fidicen dicitur evocasse
Eurydices figuram;
Cum rotam saxumque lyrae flexanimo quiesset
Obstupefacta cantu,
Nec iecur rostro Tityi tunderet uncus ales,
Nec latices sitiret
Tantalus, nec Pirithoo dura forent catenae
Sarcina, nec repleri
Hiscerent pertusa cavum dolia, nec retortum
Dens asinae rudentis
Roderet funem; sed nec prodigiosus alla-
traret Anubis umbras.
O mihi tales Clarii numina docta coetus
Annuite oro vires,
Ex nigris Orci tenebris ut CHARITUSAN illam,
Myrtileos ad ocres
Conditam tristi tumulo, rursus in hancce vitam
Carmina nostra sistant,
Si pote est: si non pote, mens talia somniare
Visa, animae vigorem
Integrum, pacto Genii, restituisse credat
Tam capiti amato.
SYDNEE Musarum inclute [Orig: inclite] cultibus,
Prorex Hybernes cui pater insulae,
Rheno secundo navigabis
In patrias rediturus oras,
Vasti per amplos Oceani sinus.
Regina vestrae clara Britanniae
Resciscere ardet, quid reversus
Caesarea referas ab aula
Legatus. O si me comitem tuis
Nereus, et ipsae Nereides viis
Iunctum viderent colloquendo
Velivola freta longa pinu
Sulcare: nigros non ego turbines,
Nec beluarum monstra natantium,
Discordiamque Eurum protervis
Cum Boreaeve Notive pennis
Vector timerem. nam pietas tua
PHILIPPE salvos incolumesque nos
Praestaret; et quae vox tenere
Caesaris ora, tenere linguam
Serena quivit, haec eadem maris
Deos furentes, flabraque tristium
Fratrum moraretur, sonori
Turbida per pelagi ruentum.
Quamvis remotarum aequor ad Orcadum
Vis Africi nos saeva propelleret;
Impune salsos frangeremus
Remigio superante fluctus,
Tenta et liceret vela retro dare,
Portumque laetis passibus ingredi
Desideratum. Sed relicta
Nunc iter est mihi Myrtileto
Admoliendum dura per Alpium
Saxa, et tremenda fauce voragines.
Utrique nostrum Dii secundent
Quae petimus loca, prosperentque
Optata. Londinum in patrio sinu
Te mox receptet, splendidus urbium
Ocellus: at mi septicollis
Vaquerio duce Roma plaudat.
ACTOS Pannonii propter aquas fluminis hospitas
Sub FERDINANDO Caesare, crebrius
Mecum recordanti iuventae
Purpureos genialis annos;
Nunc iucunda subit Slesiadum cura sodalium,
Laudis flagrantem nunc animum prior
Virtus lacessit, pristinisque
Aestuat ardor agens medullis:
Qualis Thessalium fervor equum vividus incitat
Elea metae currere classicae
Protela, pernicumque raptos
Anticipare pedum labores.
Luctantes memini (gymnasium cum [Orig: quum] cum [Orig: quum] mihi
Latam Viennae panderet aream)
Inter Camenas Palladisque
Saepe choros nitidas palaestras
Exercere senes et iuvenes, non sine plausibus.
Sparten honestans quisque suae teres
Non deerat arti: quisque navus
Hymniferas inhiare palmas.
Nam seu curriculum grata Iovi pulvis Olympicum
Sparsisset, aut se Pythius ipse-met
Certamen in nostrum dedisset;
Seu Nemeaea alacres in ausus
Essent Archemoro, aut Isthmia condicta Palaemoni:
Oliva numquam castaque laureae
Corona victores reliquit;
Non apium viridisque pinus.
Tu ceu Diagoras, aut Hieron, aut Telesicrates,
Aut Timodemus, fortia pectora
Caelos in ipsos vecta quondam
Alite Pindarici sonoris;
Et luctae et stadii et cassidis et turbinis arbiter
Annis minores et Thrasydaeon et
Agesidamum, Sogenemque
Alcimidenque doces aliptes.
Merces pancratio nempe sua est, est sua caestui.
Athleta partos vel pede vel manu
Aufert honores: praemiumque
Dat pila, dat trochus, atque discus.
Certatim variis sic studiis, arteque nobili,
SECCERVITI dux Herculei gregis,
Iuvabat antiquum recentes
Per chlamydas decus aemulari.
Ah quo proripuit se foliis incluta Deliis
Ornata victorum ingeuum cohors?
Quasnam penitrarunt in oras
Gorgoneo volucres celete?
Pars Celtas adiit, pars Italos, pars et Iberiam,
Pars et Britannos. te Pomeraniae
Fines remotae separarunt
(Ut procul!) Istriacis ab undis.
Divulsum patrii me nemoris collibus, advenam
Desideratus Thybris, et urbium
Princeps videbit Roma, primis
Cum Zephyris querulaque Procne.
Iam vectoris equi, sub medium frigus, adhinniens
Pectus vigescit. iam pedibus meis
Alpesque et Apenninus ingens
Culmina subiiciunt volentes.
Tu dic CASELIO, flos hederae cui decorat comam;
Dic et CHYTRAEO, cui labor improbus
Et cura Fastorum recursat
Annua: pro reditu Iehovam
Votivis onerent suppliciis. numqua dolentior
(Quod abnuo) vis ingrueret patri,
Quam filium non inde salvum
Sistier incolumi senectae?
NUMQUAM-NE prodis, care LUCIAEBERGI;
Domi sed oblitescis, ut cavo talpa
Defossa cubili?
Noctes diesque transigis laborando
Honesti in otii quiete, capturus
Bona praemia victor.
"Felix, in alio quem sua ipsius mundo
"Virentem arena proeliarier secum
"Videt, absque timore!
Si Diis amicum est, in foro peregrino
Me dimicantem proximus sub Astraea
Mirabitur annus:
Alterque legum scrinia et sacri cistas
Iuris, fragrantum Aprile sidus ut florum
Tunicas, referabit.
"Velis equisque tentat arduum miles.
"Virtus in alta scandit, ocior vento,
" Et Bellerophontis
"Velocior celete: sed cavet cristas
"Attollere ante tempus, omnium rerum
" Bene provida custos.
ILLE fons, fons ille sacer Camenis,
Quem (velint, nolint) ego torrefactus
Aestibus tantis Veneta appetisco
Hospes in urbe;
O foret salsis Hadriae propinquus
Fluctibus VOLFI: celeri carina
Protinus vecto mihi quaereretur,
Non sine Baccho,
Osculaturo gelidam Lycrenen.
Ille fons, inquam, tibi quo beatum
Ad Lyci se flumen aprica Landes-
Pergia iactat.
Frigidos Augusta bibit liquores
Sirio fervente: bibunt eosdem
Norici et Boii, genialis Ulma, et
Lipsia dives:
Hungari terra glaciem refossam
Admovent plenis Bromio lagoenis.
Nescit arenti Venetus palato
Stinguere flammam.
Os tibi Rhenea rigant, vel oris
Pannonum laetis generata vina:
Aestifer nobis Canis invidendam
Submovet undam.
Dulcis hic [Orig: heic] venalis aqua est, tepensque
Liber exsiccante siti fatiscit.
"Ipse quin malim laticis Tyrolo
" Monte ruentis,
"Aut recens quavis alia scatentis
"Rupe fontanae cyathum vel unum;
"Quam tepefacti radiis Falerni
" Mille diotas.
"Candiae praesens generosiorum
"Palmitum nectar puer ut ministres,
"Quodque depromit Cypriana Graecum
" Testa meracum;
"Fontis arcanum tamen expetiti
"Numen in limphis mediis adoro.
Ante nam potus memorem saluber
Recreat haustus.
IAM te, relictis Euganeum plagis,
Germanicarum dura per Alpium
Reducet anfractus tremendos
Ungula ferripedis caballi.
O quot ruentes montibus obstrepent
Torrentium undae! Quanta prius tuas
Raucum susurrantis protervo
Turbine vis animae Boreae
Obtundet aures, quam Basileio
Propinqua Rheno tangere collium
Vineta concedatur! At te,
Patricium decus o MONAUE,
Valente fultum pectora robore
Non ventus horrens, non aqua fluminum,
Nec tesqua terrent, cautibusque
Rhaetigenum iuga verticosis.
Tu regna Nympharum Acronium lacum,
Et ZYNDELINI nobile patriam
Constante, VACCHERIque, tortis
Flexibus anteferes viarum:
Constante, quondam (Teutones integri
Dum permanebant) imperii urbium
Stellantem ocellum, nunc TyrolI
Principis arbitrio subactum.
Lustrabis illic plurima cognitu
Iucunda, visu grata: nec abnues
Ambage quavis hospitales
Helvetium didicisse mores.
Te Berna dives, te Tigurum manet:
Te sospes ulnis incolumem obviis
ZVINGERUS amplectetur; ipsa
Quo Basilea viro superbit,
Sollersque Phoebus nil patientius
Novit laborum. Cernere ibi (reor)
Et ora BOISSARDI licebit
Imparibus numeris decori,
Pictisque formis. En erit, ut mihi is
Tandem morarum desinat, huc brevi
Ad nos revisurus, tenaci
Poplitibus pedica solutis?
Hic [Orig: Heic] namque propter glauca binominis
Fluenta Brentae mellificas tuor
Apes; coronatoque gaudet
Frunde virens nemus inquilino.
Iam plena messis copia torridae
Distendit almis horrea frugibus;
Iam plenus Autumnus recenti
Dolia vasta moro replevit:
Sed quotquot hic [Orig: heic] vestigia Sequanorum
Indagat ultro cernuus hospitum
Sagax odoratu Melampus;
Nulla mei subolent amici.
Menses per octo, sed vacuos spei,
Redire nil aut vix memorem frequens
Suspirat ANCANTHERUS illum
Unicum; et illum ego praeter omnes
Unum, quiescam seu cubitu lever,
Sub nocte sera subque meridie
Desideratum mille votis,
Dulce adeo caput, ingemisco.
Testis locuples Bacchilio mihi est;
Testes reclini Medoaci pede
Limphaeque, limpharumque ripae,
Quaeque humiles tegit umbra ripas.
Amica Musis scit PATAVI schola
Undasque et herbas reddere et arbores
Gratas. redux sit ille, multo
Hae fuerint mihi gratiores.
At sive Rhenus, seu patrius Dubis,
Mosellave illum distineat placens;
Non sponte nostris, sed coactum
Abfore deliciis opinor.
Edic, amabo te PETRE, tam diu
Hinc emanenti, quorsus iter paret
Differre suspensum, negetve
Stare fide solidisque pactis?
Sed perge ventis ocior, ocius
Ut (quo repertus cumque locorum erit)
Procrastinator mox reverti in
Ausonias meditetur oras.
ALTERA iam morantem
Italis me litoribus te sine cernit aestas.
Tam diu quid heu moras
Trahis Tybingae? tam diu carere
Lente potes Melisso?
SPIRA ni longa tenuit compede deligatum,
Suevicis in urbibus
Numella collo rursus induatur.
Sed Bavaris in oris
Forsan et boias teretes callidus aucuparis
Cum tuo REDINGERO,
iuvenculorum flore Slesiorum.
Interea calentes
Claudianorum peponum nos avido palato
Succulenta lingimus;
Pullaeque ficus vescimur medullis.
Iam precias edules
Vitis ornamenta, meam quae decorant fenestram,
Delicata carpere
Manus suevit, pensilesque baccae
Purpureae racemos.
Iam [transcriber: a few letters are unreadable] furtiva properant et reliqui per aestum
Nos fuga relinquere
Fructus feraci stirpe germinantes.
Quin hodierna narro
Somnii sub mane novum spectra? Venire tandem
Penulatus hanc mihi
Es visus urbem, LIVIO paternam
Historico. lacernam
Sparserat pulvis. ibi tu me celer evocare;
Obvios ego tibi
Conferre gressus, in tuumque collum
Irruere, osculoque
Et genas comesque oculos ilico suaviari,
Septies et ultra ave
O Gratiarum corculum (inquiebam)
Pieridumque dulcis
Lingua CONSTANTINE. venis? an me imago ludit?
Sospes o mihi simul
REDINGER assit, optimus sodalis.
Nonne age conspicaris
Quantum amem te, quamque tuos expetam amice vultus?
Iam neque ipse Gallice
Ibericeve, nec loqui Etrusce,
Quando tui carendum est
Gestio. iam nec Clarios incino rite cantus,
Nec poema versibus
Absolvo dignis. quidquid hoc sonori est,
Nos apium susurros
Floridae videre ederae sic temere aemulari;
Sub quibus iacens, caput
Desideratum mille anhelo votis.
Care veni, veni di-
Lecte; nec frustrare meam tarde citationem:
Quippe solitarium
Migrans et hinc me ZOPYRUS reliquit.
SICCI sub ortum Solstitii, graves
Ubi calores brachia Carcini
Succensa mortalique sexui
Ingeminant pecudumque saeclis;
Bini sodales, alta cacumina
Longe eminentum scandere montium
Una parati, cis Tridentum
Ingrediuntur iter molestum,
Amnis relicto Necre tui vado;
VACCHERUS annis integer ac virens
RHEDINGER aevo quadrilustri,
Nobilis Elysiis ab oris.
Supposta caelo saxa crepidinum,
Rupesque vasto praecipites specu,
Numquam nec alboris nivalis
Nec glaciei inopes gelatae;
Planas ituris scrupea per loca
Quaeso, nec ultro difficiles vias
Ostenditote, et pertinacem
Verticibus premitote paullum
Verrucam adesis. sic abies iugis,
Sic ornus antris plurima frundeat
Vestris, supernascensque pinus
Coniferis obamicta ramis.
Quod si frementes Aeole carceri
Ventos paterno praeter Etesias
Obstringis, Alpinique nimbos
Rubra fovis cohibet ruentes
Oblita saevi dextera fulminis;
Tanti ipse numquam muneris immemor,
Vires potestatemque vestram
Aeolia fide sempiternum
Sonare sancte spondeo. Sat prius
Anfractuosis faucibus instrepunt
Undaeque torrentesque, late
Ferre sonos crepitusque raucos
Procliviores, quam moderatior
Auris ferendo sit. stupet exterus
Viator horrendos fragore
Spumiferarum animos aquarum.
Frustrane votis flagito, quod pium est?
Ecquae procellae, quis rogo turbinum
Ad occidentem conglobatorum
Impetus in mea verba surgit?
Austri furentes, cumque Aquilonibus
Euri protervo flamine saeviunt.
Quantis rotatur fluctuantum
Verberibus coma fraxinorum!
Atris nigrescunt omnia nubibus
Circum, et crepantum turma tonitruum
Querceta diffisis cavernis
Rumpere amat, solidasque cautes.
Num terreat vos, optima pectora,
Fulgur coruscans grandoque saxea?
"Iusti, verecundaeque semper
" (Ut merito!) fidei tenaces
"Nil expavescunt. Qui cumulant nefas,
"Luduntque fractis foederibus palam
" Ruptisque pactis, ut solebant
" Astragalis pueri; timorem
"His senticeti vel folium incutit,
"Spirante venti leniter halitu.
At tota tempestas in hostes
Vergat ad Hesperii cubile
Solis. luunto supplicium rei,
Qui Belgium, qui Francia regna dant
Bello decennali, implicataeque
Otia Teutoniae inquietant.
Sed iam propinquos arcibus Hadriae
Salvos sodales obvius intuor
Caelo sereno: Iuppiter nam
Detonuit semel, abstititque
Flammantis irae filius Hippotae.
Rident Napaeae, ridet Oreadum
Chorus, resedataque glaucum
Cymothoe mare mulcet alga.
URBS septicolli vertice prominens,
Antiquiorum patria Caesarum,
Regumque sedes consulumque,
Roma, bonis mihi conspicandam
Des age te auspiciis hospiti novo:
Sic Mantuani sint tibi propriae
Laudes Maronis; sic et Horatii
Numquam obtitescat saeculare
Cum Latiis numeris poema,
Quaeque Elego pede Naso tener canit.
Iam paene confectum est iter arduum,
Mulaque Tusca Flaminiam tero.
O prima salve porta; salve
Pons Tiberi propior secundo:
Tuque adeo mihi salve scatentibus
Perenne lymphis Virgineus liquor,
Sacer Camenis. I puer, ocius
Hauri. Falerno Massicove
Gratior haec mihi aqua est bibenti.
Quis Genius veterum protinus meis
Se sponte fibris insinuaverit,
Ut Vaticani montis imaginem
Captare, Aventinique felic
Augurium; Capitoliumque
Visere Iustitiae debitum queam?
Recta Palatinum inde sequar latus,
Dein Esquilinum non sine Caelii
Curvo Quirinalisque dorso,
Post medii iuga Viminalis.
Ianiculus mihi monstrabit insulam
Longi figura navigii. dehinc
Spectare longe exstantia gestiam
Theatra et arcus et colossos
Fanaque prisca, frequentibusque
Ruderibus sola passim rigentia.
Lustrabo campi iugera Martii,
Circosque vastos cum penitralibus
Thermarum, aquaeductusque ruptos,
Pyramidesque polo minantes,
Ac veteres obeliscos, simul suis
Insculpta signis celsa palatia.
Euoe levatum Pegase Pegase
Tuis fer alis me sub alta
Compita, qua Phidiae stupendum
Praxitelisque opus ipsam ferire equi
Cernuntur auram calcibus arduis.
Uterque montis praeriget instar; at
Iuxta Gigantei statores
Laxa feris tereti capessunt
Frena manu, prior huic, alter alteri.
Cui non placerent Itala marmora?
Quem non hiantem conspiciet tuum
Auguste Mausoleon? et non
Pantheon, aut vetus Hadriani
Attonito prope reddet parem rigens
Moles? Hebraeus meastior incluto
Titi triumpho principis aureum
Cessisse candelabrum, et arcam
Foederis heu tabulasque legis,
Fornice sub Pario ringitur tuens,
Vasisque visis saepius aggemit,
Praedura sortis fata querens suae
Nequiquam, et extorres fatigans
Usque pedes. Age, ceterorum
Quid monumenta ducum barbito levi
Cantare sumis Calliope? Dies
Unusque et alter, si dubitas, parum est
Cunctis reducendis in orbem
Carminis. Interea diserti
Prendere amem venerandas SIGONII
Manus, ad urbem quei veniam modo
Vix credituri: nec fugiam senis
MURETI in amplexum ruentis
Brachia, meque diu retentum
Irresolubilibus vinculis sibi
Redalligantis fortius. Ecqua te
BARGAEE docto carmine nobilem,
Neque erubescendis Camenis,
Invideat mihi laeva cornix,
Quo minus alloquiis labra dulcibus
Festiva iusto tempore sentiam?
An non benignum se quoque Fulvius
Praestaret URSINUS, Latino
Eloquio teres atque Graio?
Tu quoque docte, quater vicies recens
Autumnus ortus cui senio graves
Maturat annos, GAMBARA lucidos
Praebebis aspectus Melisso;
Qualibus ante duas nitere
Visus olympiadas POSTHIO meo.
Te litterarum denique vindicem
STATI, poetarum eximium decus,
Non insalutatum relinquam,
LOTICHII socium; neque ipsi
Abnuam amicitiae ius CIOFANO.
Salvete quotquot Roma viros alit
Musis amicos. o ter et amplius
Beate grex, cui prompta gazam
Bibliotheca aperit vetustam!
"Nos procul hinc Alemanno sub aethere
"Tantis caremus sepositi bonis:
"Vos pleno in horto delicias meras
"Fructusque, nos extra relictas
"Quisquilias, legimusque fungos.
" Fontem Itali bibitis, Teuto rivulum.
"Vobis disertis esse dedit locus;
"Infantiae nos arguit. attamen
Quidquid Latini possidemus
Nominis, id populis remotis
Roma potens feret heredio datum.
"INTER aequales facile est conseruisse verba
" Rebus apta, nec pudor
" Propinquus obstat CASTANAEE lapsis
" Absque timore dictis.
"Alloqui magnosque viros, et quibus optimates
" Credidere maximam
" Negotiorum temperare molem;
" Hoc opus, hic labos est.
"Os verecundum fugitat se graviora semper,
" Ardui metum sibi
" Exasperando; viribusque dispar
" Haud tetigisse pondus
"Audet. herois adeo vultibus emicare
" Singulare quid, Deis
" Par, intuemur. sic faces minores
" Fax radiosa Phoebi
"Luce praestinguit nimia. Vidi ego, praeter omnes
Optimo Arioni
Plenas ad aures Caesaris sonoris
Tum fidibus canenti
Et manus ipsas tremere, et pallidiora cera
Labra verberarier
Terrore. quid me quid futurum in Urbe est,
Si trepidare cernar
Ante pangendum numeros? scilicet erubescit
Musa futiles
Hiare nugas, taedii refertas.
Tu potius disertis
Subministratum calamis aura alacri memento
Spiritum indere uberem
Verborum egeno, dives ipse rerum,
Copia quas abundans
Et locupleti varie fundere larga cornu
Gestit, usibus tuis
Ubique praesens. Ni tibi est amicum
Hoc facere, aridumque
O Periclei labii nectare CASTANAEE
Affluentior, tuo
Rigare vatis guttur amne: saltem
Quas steriles avenas
"Conspicis, ne temne. Ferax saepe suis agellus
" Herbam inutilem fovet
" Alitque sulcis, nil satis benigne
" Frugibus invidendam.
ULTERIUS Romam mulo vectandus Etrusco,
Parabam iter Neapolim;
Cum mihi nescio quis
Seu Genius seu Numen ait: Quo tendis alumne
Cyllenii, dum sordidis
Omnia plena madent
Imbribus ac nebulis; nec Iuppiter Apenninas
Tonitruorum fallitur;
Plus nimioque feri
Prodigus Hippotades venti, furiare amat Euros
Austrosque nil laetabiles?
Quantum age congreditur
Discrimen Caurus cum Threicio Aquilone!
Quantis adauctus amnibus
Se Tiberis superat
Ipse, vagoque procul planguntur litora fluctu!
Romae manere tutius,
Ausoniamque fide
Lesboa tentare chelyn; quam composita aure
MURETUS arbiter chori
Pierii bibat, et
Postmodo, si placeas, non abspernabile docti
Sub CASTANAEI segregem
Iudicium referat.
Tempus erit, Gallis iterum cum redditus oris,
Et hunc et illum concines
Pluribus in numerum
Aptis carminibus. praeclarior illa probarit
Clarissimi natus patris
SCALIGER. hinc liquidus
Sequana cum Ligeri, Rhodanusque celerque Garumna,
Amnes, quibus nil dulcius
Oceanumque senem et
Nerea degustasse ferunt. tibi, non sine plausu
Nympharum et ulnis obviis,
Sustulerint pariter
Cornua laeta, novum decus ilicet imperitantes.
Sic admonebar. parui.
Fessus eram ante viae.
Quid potui melius? Frugi non ulla putandum
MURETE, ni morem bonis
Gessero consiliis.
O CUI quaterni fila Deae neunt
Aevi, tenaces staminis arbitrae,
Dilecte VICTORI Camenis,
Vellere candidior cycneo;
Ut degis, annis obsitus? ut vales?
Satisne belle te tuus excipit
ARNUS senescentem? satisne
Pro meritis tibi suaviatur
Albi capillos patria verticis,
Flos oppidorum ditis Etruriae?
Ne dignus es, cui magnus ille
Plurima (namque merere) Tuscum
Dux liberali munera praemio
Dilargiatur; qualia nec tibi
Super iugandis defuisse
Neptibus ante, nec afutura
Posthac ovanti novimus. En parat
Formosa NICE palmifera manu
Currum triumphalem, decoris
Textilibusque tapetibusque
Instratum, et albis rite iugalibus
Praesignem; in amplas aetheris orbitas
Quo proveharis per serenum,
Arduus inter opes eburnas,
Interque laetum plausibilis chori
Paeana, quem non invideant tuo
Clari Megistanes trophaeo,
Barbaricae domitor cohortis.
Omnis iuventus Oenotriae plagae
Instincta sancto pectora numine,
Non absque plausu semidivum,
Aetherios meditatur hymnos,
Nulli virorum pangere promptior
Laudes honoras, quam tibi. quem licet
Tot lustra nunc emensa trudant,
Tantaque congeries laborum
Exhausta presset; nulla tamen suis
Te subiugatum dura molestiae
Nervis dederunt, nulla fractum,
Nulla sub excipulis recussum.
Sic pertinaci cedere nesciam
Virtute palmam nobilitat vigor,
Urgente quamvis ponderosa
Mole comas subigi rebelles.
Tu quippe cunctam (quod tibi prorpium
Sit, opto) verno robore praeditam,
Utcumque navi glorientur,
Antevenis iuvenum catervam
Languere tardus, sed celer obvias
Ad res agendas. Audin ut alterum
Te Laelium clamore dextro
Indigitent patrii Penates?
Sunt, qui suum te Nestora nuncupant,
Linguam refertum mellis Hymettii.
Vindex salutare et Latini
Nominis, eloquiique Graii.
Tarpeia sedes ut Capitolio
Te poscit alto sistere; sic tuos
Antiqua (si starent) Athenarum
Expeterent Prytanea vultus.
Iam nunc sed axem scandis Olympium;
Iam cana vinctum timpora nobili
Semper virentis frunde laurus
Ipsa vocat trabeata NICE,
Pulcherrimarum mater et Arnidum,
Pulchrique Tiberis filia pulchrior.
Conscende, conscende o amati
Pierii gregis alme cultor.
Verum oro, si non asper in exteros
Umquam exstitisti, praecipue meos
In Teutonas, sed comis usque,
Sed facilis, placidusque cerni;
Des hoc, amabo te, manibus meis,
Plantis ut aeque suppositas tuis
Feras, levatum more Franco,
Muneris et pietatis ergo,
Victoriosi corpus in aureos
Sellae curulis purpureum toros,
Clangore festivis ad astra
Carminibus patiens vocari.
Euax. sonoris ut sibi gestuum
Congratulantes ictibus hae volae
Apprima complaudent, honorum
Insimul officiique laetae!
Ut te solutis ilicet oribus
Meldoiarumque et fidium sciens
Mecum celebrabit corona
Delia; non sine fistularum
Canore dulci, nec sine nabliis
Utroque versis pollice! sic tuae,
Praeclare VICTORI, iuvabit
Ducere nos Latiare pompam
Sollemne. Vivat, vivat io senex
VICTORIUS: vox una erit omnium.
VICTORIUS, dicemus omnes,
Vivat io, sine fine vivat.
EXTREMI prope iam temporis exitum
Effeta mundi canities senis
Sperat: iam prope fractis
Longo curriculo iugum
Titan sollicitum demet equis. Viden
Ut ponderosum tollere verticem
Lasso, et molis iniquae
Pertaeso, poples Herculi
Succumbat? viden ut prae senio gravi
Lentum Booten Arcadiae sequi
Heu vestigia matris,
Invitum trahat ipsa-met
Annoso et fragili corpore tardior?
Vix haec, SIGONI, machina cardines
Totos quassa caducum
Sustentare potest onus.
Iam bis deficitur pallida luminum
Phoebe; bis umbris abdidit horridis
Vultum, non sine diro
Praesagi (reor) ominis
Eventu. Sed enim conspicuus tibi
Praelustriorem nunc polus exhibet
Flavo crine cometam
Magnis principibus metum.
Indaga veteres historicos sagax,
Scrutare quidquid traditur uspiam
Prisci; non nisi Martis
Tristes invenies minas.
Regnis exitium Mars ferus intulit,
Reges et ipsos sedibus extudit.
En, praenuntia cladis
Fato quae caruit suo
Laevis stella micans ignibus? hic [Orig: heic] draco,
Hic [Orig: Heic] anguis, illic hydra nocentior,
Pus atrumque venenum
Late spargere callidi
" Obsedere vias. Ingruet, ingruet
"Fatale terris (ac merito) malum,
" Nec poenam nec amicum
"Passuris vadimonium:
"Audax usque adeo est temnere caelites
"Mortale pectus. ne tibi, ne mihi
Sit censerier inter
Tales, queis odio est Deus.
Quod si praeteritis forte parem viris
Heroa praestantem annuerint dehinc
Terris numina; qualem
Ausis fortibus aut duci
Hebraeo, Pharias qui domuit manus;
Aut Iosuae, quo milite corpora
Et Sichonis et Ogi
Leto sunt data, praeferas
Vel saltem aequipares: fas erit, ut novi
Sceptrum monarchae sis memor aurea
Conscriptum dare penna,
Gratum postgenitis opus.
Nam ceu per vacuum sidere lucido
Iunonium lac puriter enitet;
Quod dum stillat in hortos
Quondam, primula liliis
Nascendis genuit semina candidis:
Sermone manans haud aliter fluit
(Plures unde creentur
Flores) lactea puritas,
Ornatuque nitens multa recondito
SIGONIANI gemma micat styli;
Cui vel Lucifer ipse
Claras invideat faces.
Tellus intereat, templaque conflagrent
(Ut conflagrabunt) aetheris ardui;
Nec casus neque flammae
Libris officient tuis.
Laesos pone tamen; num Genius simul
Vanescat? aeterna huic data mens, ut et
Immortale Supremus
Nobis donum animi dedit.
"CERTAMEN ingens est amor aemulus
"Honestiorum. cesserit alteri
" Raro, quisquis amarit
" (Ut decebit) honestius.
"Occulta quiddam mentibus insitum
"Natura miri prodere gestiens,
" ANCANTHERE, figurae
" Exserit specimen suae.
"Hin congregatos cum paribus pares,
"Doctisque doctos, cumque bonis bonos
" Aspectare decorum est:
" Quippe laurea laureae,
"Murtusque murto, et pampine pampino,
"Itemque flori flos, frutici frutex,
" Herbaeque obvia gaudet
" Herba consociarier.
"Dic, ecquid horum est, quam minimum licet,
"Ex se quod ipso gignere non amet
" Aut optabile tactu,
" Aut amabile visui?
"Flumen coerce supposita strue,
"Fontem impedita coge retro via;
" An non ille vel illud
"Rumpet? vetabo fulgere Solis aut
"Lunae, aut micantum lampada siderum?
" Frustra. sed neque fumus
" Separarier igne quit.
Quanto minus tu stinguere calleas
Incensa primi semina fomitis.
Queis BOISSARDUS inarsit
Impotente calentibus
Flamma? FAINI corda superstitis
Queis prosecutus nuper amoribus
Est, defleta sine iisdem
Prosequatur amoribus.
Laudent FAINUM carmina sospitem,
Laudent Fainum carmina mortuum:
Collaudanto FAINUM
Ceteri quoque versibus,
Boissardum et ipsum. Si ter et amplius,
O umbra, felix ilicet audies
Talem nacta poetam,
Qui perapposito canat
Laudes Faini carmine sospitis,
Laudes Faini carmine mortui:
O VERONA parens, tu
Tu beatior omnibus
Ferere punctis, quae potuit bono
Talem Fainum sideris omine
Produxisse sub auras;
Cui neque inferias neget
BOISSARDUS oris hospes in Italis,
Et cui parentent rite tot exteri,
Ignoto licet. At me
Teque, Pieriis diu
Exculte CLAUDI pectus ab artibus,
Verona numquam iure dehinc, suo
Civi funeris ergo
Defuisse, queat queri.
Iam persolutum est Manibus inferis,
Quidquid rogali nomine Manium
Debebatur amico
Optimis ab amiculis.
Tu dege salvus, nec treme forficem
Vitae imminentem, stamina serior
Dum centesima nerit
Funebri Lachesis colu.
STRADA, florentes prope Mantuani
Mincii ripas sate, Romulaeque
Urbis ornandae studio per annos
Dedite multos:
Quale tu quantumque, per universi
Terminos orbis, tibi comparabis
Et decus nomenque; in apertiores
Luminis auras
Cum sines exire libros, vetustis
Litteris priscisque notis refertos!
Quam bene et sancte meritus fereris
De grege docto,
Qui charactera studet aemulari
Moris antiqui, Latiaeque linguae!
Quid per Europam Libyamve, quid per
Asida terram
Restat, inventum tua cura quod non
Iam vel excusum graphice affabreque,
Laude cum magna dedit, inclutoque
Artis honore?
Obruor tantis ego totque rerum
Copiis, mirorque magis magisque;
Tot recensendis, quibus arca abundat,
Millibus impar.
Ecquis hic [Orig: heic] STRADAE cupidus laborum
Non videt praestare favere lingua,
Quam de conatu strepitantem inani
Paucula fari?
BONONIAE valedicens
Matri studiorum
Liberalium, SIGONIUS
Urbium principem
Romam petit, additurus
Iubar aureum
Apollini Palatino,
Doctisque Camenis
Gloriae futurus. En abit
Ense praecinctus! A-
PENNINE, cacuminum rex,
Quot in Ausonum
Plagis iugosa praeruptos
Obtendere caelo
Vertices videntur extimo:
Sterne mollem viam
Hinnis facilemque vecto-
ribus, integrum
Ut artubusque membrisque
Cunctis, sine quavis
Lesione, tam pium caput
Uls eat, quo velit
Desiderii Cupido
Iter exsequi
Alacre. sic tibi nimbus
Non exedat anfra-
ctum procellifer, nec uda vo-
raginosi specus
Vestigia ninguido sub
Iove lubricet.
Bene est. iugis superiectis
FLORENTIA bella
Hospitem libente [Orig: lubente] suscipit
Sede. VICTORIUS,
Victorius ille Petrus,
Pylii senis
Comas et ora cycnea
Blandis referens ob-
tutibus, seni benigniter
Gratulatur. ducis
Tusci favet aulicus grex
Meritissimo.
At ille, multicolles qui
SENAS venienti
Obvius fit, ac salutifer
Dexteram prensitat
Testem fidei, quis est? quis
Dabit hunc mihi
Virum vel ante Septembrem
Nosse propius, VI-
CTORII SIGONIIque ami-
cum vetustissimum?
Hornos prius o racemos
Metere abstine
Bacchi minister Autumne,
Quam moenia Brenno
Structa quondam aprico in aere
Laeter indugredi.
O quae manus eruditorum
Animis bene-
Volis Quiritium praesto
Canos venerabi-
tur tuos, feretque laude vel
Septimae celsius
Sphaerae ordinibus, SIGONI
Celeberrime!
Ibi videre MURETUM est
Civem Tiberinum,
GAMBARAM-QUE Brixiae decus
Grande, BARGAEUM item
Cynegeticw parentem
Tibi surgere in
Amplexum et osculum. Fallor,
An ipse Podarces
Vatis ANGELI catellulus
Flexilem codulam
Vibrans, itidemque laeto
Pede saltitans,
Tuo quiritat occursu
Loquax, genibusque
Accidit subinde, et indidem
Quamlibet serio
Cum verbere vix recedit?
Animalculum,
Quo virgines novem ludo ho-
ras fallere, nec non
Pallas ipsa, et ipsa Cynthia
Rite possent. Age,
Num Fulvius absit URSI-
NIUS, Hymettios
Favos Maronis illectu
Praelambere cuppes?
Num tot alta quaeso nomina
Plura, multo quidem
Maiora meae pusillis
Citharae modis,
Probare gratiosis ab-
sint nutibus opta-
tam tui, favente caelitum
Rege, praesentiam?
Altos ut avebis attin-
gere cardines!
Revertere o citato mox
Revertere passu,
Afferens ab urbe Thybridis
Huc tabellarie
Iucunda nova audienti;
Nova protinus
Ut sospitato avi dextra
Melismata pangam,
Grata, ceu prius, SIGONIO.
"Res gravis longum iter:
"Contra volupe est amici in-
"columis salus.
NASONEM ab ima valle silentium
Vidi reversum, crede CIOFANE;
Primamque Musarum loquentem
(Nam lateri comes ibat) hausi.
Mens insolenti percita numine,
Dulcisque somni munere laetior
Gestit triumphans. Euge Clio!
Euge redux Ovidi Latinis!
Ille et virenti purpuream comam
Vinctus corolla, et qualis imaginem
Incisus affabre decoro
Vultus in aere refert, eadem
Stabat relucens. quippe Iugarium
Paullo ante vicum nosse cupiveram;
In cuius ora quondam amoenos
Ipse Lares habuisse fertur;
Quin lucubratas tum quoque videram,
Non absque nava Pallade, paginas
Laboris immensi refertas,
Carminibus sibi restitutis
Mutata formae corpora fantibus;
Itemque coeptos haud male Tristium
Te corrigi censore libros,
Incolumes ope Vaticana.
Sic ergo praesens me soror alloqui
Suavis Thalia. Vindice quo stetit
Divina Romanis poesis,
Quoque obeunte, columna templi
Nostras ad aras intima concidit,
Naso est hic; hic est Naso, tenerrimi
Auctor reformatorque versus,
Lacteolaeque pater loquellae:
Quem praeferendum te puero, o sacer
Alumne, cunctis haud dubitaverat
Aequalis aetas; idque tute
Ob fluidae facilisque venae
Rivos perennes mente ita fixeras,
Ut nemini plus annueres, neque
Magis faveres. illiusque
Usque Elegos adeo probabas,
Ut huic studeres esse simillimus
Uni; licet nunc aptior arduis,
Sic negligenter sic supine
Molliculos tetigisse cures.
Is te monenti voce rogat, roges,
Quei corrigendo patrius Hercules
Ne defetiscatur, sed instet
Pergere, quoad reliquum examussim
Ad umbilicos duxerit integros
Opus renatum, post sibi maximae,
Quam fama, quam praeses noveni
Spondet Apollo chori benigne,
Laudi futurum. sic Erato pudens
Illum ante cunctos, non sine Gratiis,
Complexa sis, Antoniique
Casta flagres in amore fratris:
Antonii, cui limpidioribus
Felix scatebris ungula Pegasi
Beatiorem proma fontem
Aoniae reseravit undae.
Quod si retardans protrahet iam die
Praeoccupati munia pulpiti,
Causatus, aut leges forenses
Aut veteris puteal Libonis
Tenere primas, ac potioribus
Esse incubandum: dic age, mensium
Triumve saltem quattuorve
Praeripere spatium laboret,
Dandum relictis sponte clientulis.
Nam cur minori quaeso, Quiritium
Fastis recensendis, opellae
Parceret, arduiora multo
Adorsus antehac? cur neque nobilis
Heroidum postliminio cohors
Iuris potiretur recepti,
Herculeo duce vindicata?
"Fas est, ut altae fortia moenia
"Qui cepit urbis, seu validissimas
" Subegit arces, oppidorum
" Claustra parum metuat minorum.
"Utcumque victor se penitrat locos
"In subiugatos, laudis adorea
" Lactante mentes; dextra numquam
" Strenua promeritis carebit.
Haec illa. vates annuit, et leves
Fugit sub umbras. tu temeraria
Amice faxis dixerisve
Spectra cave cave somniosi.
ANTIQUITATIS cum Latiae
Tum Graiae simul, URSINE Fulvi,
Indagator sagacissime;
Idemque pater omnium
Elegantissime elegantiarum,
Venustatumque leporumque:
Si vera fandum est; emoriar,
Iucunde nisi tecum perennes
Optem vitae, quot irent, dies
Traducere, modo hoc sinat
Destinatum meae profectioni
Remotis curriculum metis.
Saltem o liceret, per specua et
Abstrusas penetrandi latebras,
Ferri compendiosa via;
Saltem et celerioribus
Tortuosas reciprocique flexus
Equis divertier ambages!
"Occasionem negligere
" Damno est. damna resarcire nullum, aut
" Vix serum, lata tempus valet.
" Quae me remora lentior
" Tardat? Horas it hora comprehensum,
" Suos et consequitur fines:
"Fini negata, quam peto, me
" Fors et Lubricitas, ludibundae
" Nurtices nempe mortalium,
" Lactare vacuis amant
" Speribus. sic et arborem protervam,
" Petulcis fructibus offertam [Orig: offerctam] ,
"Procaxque raptis flumen aquis,
" Ori illudere dexteraeque curtae
" Diis invisi ferunt Tantali,
" Frustra capere, quod cupit,
" Appetentis. Renitor, at recello;
" Reluctaturque recellitque
"Contrariarum temo volun-
" tatum. sed ratio iudicare
" Non semper provido sensuum
" Futura moderamnine
" Callet eventa; nec statim, gemellae
" Viae divergia Lynceis
"Obiecta perlustrans oculis,
" Indicare potest, utra fixis
" Sit degrumanda calcaneis:
" At saepe numero, sine
" Callis electione, rectiorem
" Pedes ipsimet apiscuntur.
O dexterae nec sortis egens
Nec laevae metuens, une raro
De felicissimorum grege
URSINE; tibi patriam
Urbs vetus Romuli neque invidere
Quietem, nec potis est partam
Livoris ater laedere dens
Famam, perpetuis consecratam
Aetatum saeculis. Me sine,
Me quaeso sine dissitos
(Quo libens [Orig: lubens] cumque proripit cupido)
Ab oris Teutoniae tractus,
Terramque nondum luminibus
Visam invadere; Byzantiumque
Traiectis aequoris fluctibus,
Et pervetera Graeciae
Urbium claustra, et insulas, ocellos
Marinae Thetyos, ardenter
Lustrare aventem tunc revoca
Demum, cum [Orig: quum] male pertaesa longi
Erroris membra iam iam quasi
Fracto, genua non virent
Amplius; fronte contrahente rugas,
Et albos crine nivis floccos,
"Ne, multa secum incommoda fert
" Inquies animi corporisque
" Externis heu labos in locis.
" Quid tum? mulieres domi
"Vitam agant desidem: viris in orbe
" Voluptas sit peregrinari.
QUI puer viridissimo flore timpora vernans,
Misnici propter vada nota Moldae,
Ubi se Cycnea vallis
Induit arbore multa;
Naviter studui sacros imbibisse poetas,
Docta quos prisci tulit urbs Quirini:
Itidem recentiorum
Gustum ego semper amabam
Experirier obvium; quippe cui bona cupes
Cum bonis condire sapor palatum
Alacerrima incitarat
Prolecebra. Ibi praeter
Ceterorum, etiam satur Zanchiana, tuaeque
Mulsa festivae memini Camenae
Ita nostra delicato
Imbuere ora liquore,
Ut, semel quod inhauserat mollicella refertum
Nectaris grati mea lingua succum,
Inhiaret usque dulci
Tinguier hinc meliloto.
"Sic Hymettia numquam apes abstinebit odorum,
" Involans nunc arboreos vigores,
" Modo prata, nunc et horti
" Culta, nemusve Matinum
"Undecumque avidae libet, libat. Ulla Napaeae
"Furta nequiquam sibi facta flebunt;
"Nec Hamadryas queretur
"Indigenae thyma silvae
"Devorata; tenerrimis nec dicam volucellis
" Chloris impinget graviore multa,
" Apud arbitras luendam
" Lite superstite Divas.
Idem amor iuvenem tenet candidissime vatum
GAMBARA, spretas Heliconis artes
Studiosius colendi,
Aonidumque latebras
Sicubi fruar, otii laxitate, sequendi:
Sive nascenti hoc genitalis horo-
scopus, alba cui supini
Tum comes ivit Oloris
Stella caelitis, inserit; seu Fidicula clarans
Vatem, amicorumque gregi refulgens,
Domui facem benignam
Undecimae indidit, ultro
Iuncta Cyprigenae Deae, Solis inter aprici
Arcadisque ignem radiantiorem.
Iuvat, ac dehinc iuvabit
Luxuriare gulosi
Suavitate cupidinis, Musicique leporis
" Gratia.Sane, quota quaeque vatum est
" Gula, cui sit Hippocrene
" Una siti relevandae;
"Quamve consatiet lepos unus? ardor in omnes
" Omnium promiscuus illecebras
"Laticum dapumque saevit,
"Pierio sale tinctas.
His frui mihi commodis, hac senescere vita
Donet o Fati stabilis potestas,
Domito feri Gradivi
Falciferique furore
Noxio senis, et venenum acre subtus alente
Sibili cauda vetita Draconis
Referire: quanta quotque
Intemerata voluptas
Possidere sinet bonorum aggregata recentum
Augmina, extento sine clade cursu!
Patriis amoena MAENI
Brachia cognita Nymphis
Naidumque choro, meis forte cognitiora
Neniis fient, fluviique Tusci
Tiberina dispari vir-
tute lacessere quaerent
Cornua. ast ego suaserim continere lacerti
Robur; infirmasque valentiorem
Petere, in gracillimorum
Vertere corpora vires.
Siverit male sanus hanc barbiton mediocri
Livor intactam fide, dentiumque
Acuisse differat vim;
Cycnum imitabor ovantem.
NON queo non amare
Ac quidem supra, iuveni quam licet expeditve,
Illa ficta numina,
Favore quorum candido poetae
Nitimur, incitati
Sive naturae rapidis exstimulantis oestris
Corda, sive siderum
In ima agentum, nosque provocantum
Vi tacita, silentis
Spiritus auras animare: et rediviva chordae
Barbitis novae dare
Quondam sepultis plectra; pectinemque
Insolitis hebentem, et
Tam diu mutum vacuis non cohibere filis.
Sensit ardor hoc tuus,
STATI, virentem fervidus iuventam
Ad teneras amandum
Gratias Musasque, suis sollicitasse flammis.
Scit Tagus, scit aureo
Anas fluento, quam celer sub alta
Se tuus aestuoso
Impetus cursu tulerit culmina virginalis
Montis. haud avere sic
Elea palmae victor expeditae
Praemia visus olim,
Fortior suetis sociorum agmina praeterire
Calcibus: nec alites
Pernice diversum obvios volatu
Sic superasse fertur
Acer Aurorae sonipes, Bellerophonte saevam
Perdomante triplicis
Frontem Chimaerae. Cernis o ACHILLE,
Dirius ut Chimaera
Atticas monstrum pueras Barbaries rapacum
Impetiscat unguium
Iniuriosa trux aduncitate?
Pectus et os leaenam
Induit, partes mediae tergus olentis hirci:
Bestia ipsa noxiam
Intorta caudam postumo dracone est.
Mutua gloriabor
Tela Pythonis domitor cum [Orig: quum] dederit, futurum
Ut necanda sub pedes
Si non (ut hirta est) concidat repente;
Attamen ictuum vi
Plurima, circa iecinus, sic dabo vulneratam
Sauciamque, ne cito
Atrae residant ab tumore plagae.
Tu veterane miles
Praeveni tironem avidis (quid remoraris?) armis.
Debitam praeoccupet
Laudem hasta Francae Pelias sarisae.
ANGELI, Graiae columen Romuleaeque linguae,
Sidus Etrusci geniale caeli;
Aliusne te videberis,
Ac prius exstitisti?
Aut meus planeve tuus subdubitabis esse,
Deditus totus mihi, debitusque?
Fuit, ut vel oris arbitra
Flexanimi loquella,
Dum forem praesens, traherere usque adeo; vel exin
Arte mutarere meae potenti
Zygiae, sonisve nuperis
Illice melle plenis,
Pristinum exutans hominem? pol, tibi si qua, suavi
Rore pocillum bene temperando,
Labra delibuta reddidit
Nectare succulento;
Nec manus Circaea fuit, nec mea, cui madet vix
Unguis extremi digiti; sed ipsa
Eratus fuit tenerrimae
Candidior ligustris
Palma, et intactis nivibus purior. Unde norim,
Quaeritas? Mensis puerum sacrarum
Adhibere me viraginum
Phoebus Atlantidesque,
Praesides veris studiis ingeniisque rectis
Ambo, convivam voluere quondam;
Voluitque liberalium
Pallas idem patrona
Artium, nec Pegaseae Atthides abnuerunt.
Cernuas stans ante genas propinquus
Timor ora subrubescere
Mi pudibunda ridet.
Haud mora est. limphas manibus dant simul, accubantque
Doctus in gyrum chorus eminentem.
Aderant et alba Gratiae
Timpora flore cinctae
Myrteo; sed Castalidas laurea condecebant
Serta. Quid lauti memorem apparatus
Bona vesca? fungimur dape
Caelite, caelitumqueNectar haurimus. medii namque fere sub horam
Prandii Latous, Et huic alumno
Erato o venusta, fatur, et
Ambrosiae placentam
Porge gustandum, et Clario cymbia nostra potu
Ore delibanda. sacrum poeta
Laticem futurus imbibat,
Nec nisi suavitatem
Spiret. O qui tunc numeri, qualia verba, iunctis
Invicem linguis fidibusque miris
Resonare! quantus enthea
Vi furor excitare
Pectus! ah solum memini dulcia. nunc acerbum est
Imbui fauces acidas amaris,
Neque talibus potirier
Haustibus, ac Deorum
Ferculis ultra. Sed ego te, PETRE, somniorum
Taeniis vinctum retinere tendo,
Vigilacibus tot in libros
Exsolvisse curis
Gestiens defixum animum. Pone age, pone fesso
Pectori magnoque modum labori;
Sapientiaeque non nisi
Seria cogitantis
Rite consultus, fatuas insipientis ohe
Ferre sis nugas memor haud moleste.
Fuerint et ipsa regibus
Ludicra saepe cordi.
QUALEM messe nova raucisoni carminis oscinem
Plus nimio desidiae prodigitas cicadam
Integrare cavae stridula fistulae
Allectat crepitacula,
Frundes inter amoenas;
Contra frugilegam multiiugis trita recursibus
Semita navo studio distinet occupatam
Formicam, memorem sideris ultimi,
Et brumam referentis, et
Annum farris inanem:
Haud MURETE secus nos (aliis Mygdonias opes
Sic coacervantibus, ut sint tribus hae sat avis)
Oblitos cumulis aera minoribus
Gazam auctura nepotium
Privis addere curis,
Adblandita meis cantibus ignobilis otii
Vere novo sollicitat mirifice voluptas
Postvortam sterili fallere barbito,
Albos inter amygdalae
Flores, purpureosque
Persarum frutices. hoc remedI nescio quis Iubal,
Aut Iubalis progenie natus, amariores
Ad luctus adhibens, aegra retinnulo
Imbellis citharae sono
Cordis vulnera sanat.
Atqui credideram confore, quo me (sed opinio
Fallere plerumque homines suevit) ab usitatis
Mature vacuum seria naeniis
Aetas sponte sua pigro
Obtorpescere somno
Ad lusus pateretur lyricos. quid fit? ineptius
Nunc adolescenturio, cereum agens ephebum;
Cui, praeter veteris propositi modum,
Imponit variabile
Scribendi cacoethes,
Verborum neque parcum, neque rerum locuples satis;
At satis, ob praeteriti temporis aestimatam
Iacturam, venienti irreparabilem
Aevo, scilicet et super
Spreta lege profusum.
Tempus virgineo par decori: quod male si loces
Disperit, in prociduas heu metuens reverti
Horas; ut tenerum flos Hymeneius
Vernans, post violente de-
cerptus marcuit ungui.
Occludas vigilem cortis avem, quae breviore ni
Fauce foret, cycnus erat; quid nisi raucitatem
Gingritu strepero prodere amat gravem?
Qualem, aut horridulam magis,
Olim ingrata sonore
Strumosae volucris colla rudunt, false imitantia et
Ipsa cycnum; dum sub aquas mergere rostra suetae,
Spirantique vago crebrius impetu
A pulmone refracta vox
Inconcinnius exit.
Da mi guttur alaudae et merulae, daque Canaridos
Alitis, et Dauliados; da mihi carduelis
Frigillaeque modos, quidquid et uspiam
Assorum est modulaminum
Concentusve rotundi:
Affer praeterea compositos icere Lydios,
Et Phrygiae plectra lyrae consona Doriaeque,
Et quae mixta cient harmonicum melos:
Numne aequatus oloribus
Illis, quos Arar haerens,
Quos oraeceps Rhodanus, quos viridis Sequana, quos Liger,
Quosque Garumna strepitans dulce suis canentes
Haurit quisque capax auribus, ac stupens
Diductis hiat auribus;
Vates Ausonas excors
Musaeosve animos impare certamine provocem,
In grave crimenque mei ludibriumque fati?
Quamvis elogii me locupletibus
Punctis, praeco gravissime,
Pollens calculus ornet;
Hei, cur hoc tamen errore tua est lapsa novissime
Lingua, Melisso variis posse metris eorum
Queis indultum hodie vivere, neminem
Conferri? fuit, ut genas
Improvisa pudoris
Aspersi mihi rubrica notans, insimul obvio
Auriculam nescio utram verbere tinnientem,
Perculsumque animum redderet? At tuis
Instincta artibus, illicis
Haud pellacia famae
Tanti est, ut minus illi dubitem credere quam mihi,
Qui liquido, quam tenui spiritus ore pressus
Arctetur, videam; meque (quod
Aiunt) intus et in cute
Norim. ne tuus ultra
Aurigantis amor te Rationis (viden) orbitas
Abripuit: summus amor nam sibi praelicenter
Sumit multa, sui caecus, in alterum
Se Lynceus oculatior.
Sensi, sensi ego vestro
Complexu, manuum o dextra, toris subtrepidantibus,
Pectora constrictus, uti nec simulata verans,
Nec verum simulans, is nihilo minus
Naturae indicio bonae
Coram, iudicioque
Non laevo, numeris ingenue candidus arbiter,
Nec sine iusta trutina censor adesset aequus.
Quo factum est, ut eo te vehementius,
Facundissime Tullii
HortensIque sequacum,
Deinceps diligerem MARCE; licet pluris et antea
Mi fueris, ac fieri quis pote rhetor umquam,
Et porro fatear te fore plurimi,
Supra quam (quis enim vetet?)
Di sirint homini ius.
Ius usurpo meum, te venerans ac similes tui;
Largus amicorum avidas immodice susurris
Aures carminibus pascere, et hoc tibi
Muni vertere gratiae
Infantis melos oris.Verum garrio prolixa loquax; et siticen mei
Funeris, extra modulos deferor elevorque,
Mensurae medium tangere nescius.
Vitam quin tamen artis ars
Ignorata lucratur,
MURETO veniam dante: nisi fors magis audiam
Et merito, nugigeras ob blaterationes,
Picae, dicier, huic o Taciturnitas
Os compesce. Silentium
Semper laus sua mansit.
TANTI scilicet aestimas
O URSINE meae ludicra tibiae,
Illis inter ut intimos
Thesauri loculo des spatium? Novum est,
Antiquis specimen recens
Aequare, et gravibus par leve quidpiam
Reri; si neque vilitas
Pensanda pretio stat, neque granditas
Vincenda est humili stylo.
En lances! inibi pone sequestrium
Censuram Cato ponderum,
Fascis pondus item pone vicarii.
Momentum residis iugi
Ansarumque vides? vergat utrum in latus
Examen, patet, arbitri
Index iudicii. deprimar, elever,
Non est ambiguum; neque
Si mantissa dari poscitur, ecquibus
Quaerendum. tenuis sibi
Res ut semper opem flagitat addier!
Ut plerumque labantibus
Tibicen solet aut cervus in obvium
Figi subsidium casis!
Rerum nos inopes scruta sequi putat
Vulgus, belua centiceps;
Obscurumque loqui, se quoties iners
Non intelligere est pote:
FULVI, tu secus ex pectore iudicas
Edocto sapientius
Moliri trutinam. nam neque Barbaros
Laudas, nec Latiae lyrae
Culpas harmoniam; gemmea vitreis
Lynceus, aureaque aeneis,
Et quae differitas sit fidis ac tubae,
Internoscere callidus.
At seu parvus onyx paucave baccula
Nostris lucet in ectypis,
Seu torni facilis mucro toreumati
Errorem tulit inscium;
Seu quaecumque meis versibus afuit
Incus: haud tamen afuit
Et desiderium et mentis alacritas
Fingendi Geniis opus
Dignum perpetuis, ac celebres viros
Clarandi; quibus optime
Excultis variae dote peritiae,
Ad nostri est patefactum iter
Saecli notitiam, famaque celsior
Aspirat. Sed in arduis
Rebus velle, sat est, posse ubi non datur:
Contra difficile est nihil,
Vires ingenuae cui bene suppetunt.
SIC sum, non alius; nisi forsan erro,
Mi CIOFANE, dum reor iis honorem
Habitum meis ab odis,
Quorum nomina dulcibus
Exornata modis placuit canendo
Auditoris ad astra vocare caeli
Iuvenem suerat olim
Pangendis STEPHANUS metris
Arguisse metus nimii, sed audax
Nunc feliciter audio; quod disertim
Probat eloquentiore
Os lingua teretissimum
MURETI senis. Haud ego servituti
Natus; quam triviale, necessitate
Famula iugi ferendi,
Vulgus ponere rhetorum
Praescriptis memini. iuvat evagari
Per liberrima Thespiadum vireta,
Hominumque doctiorum
Quantum est devenerarier.
Hunc si posteriore loco repostum,
Illum forte priore legas; at istum
Medio quid interest? Non
Hoc ipsum (mihi crede) non
Censurae est, neque iudicii sinistri.
Sic natura, rei genitrix, vel ordo
Genirticis aemulator,
Iustae vel ratio strophes
Poposcisse feretur. Api Matinae
Saltus floriferos, et apricitatem
Sine nube, nemo quisquam
Ut defendere cognitus
Uspiam est; ita cui Philomela dulci
Vernans gutture, cui resonans Acanthis
Siluisse iussa, dumos
Inter, qua volat, hispidos?
Fas esto mihi, quae volo, cantitare;
Tamen quae volo, non queo posse. Posse
Aliquid Dei est, parisve
Divis: velle hominum, sui est
Impos. Artem adhibe generositate
Nativa novies generosiorem;
Adhibe peculiarem
Linguam, non sine viribus
Ac nervis. fac item mihi singularis
Aspiret Dea, quae Charitas vel ipsam
Venerem suae antecellat
Vi pellace decentiae:
Affer denique cuncta, quibus iuventam
Hanc Pandora lacessere millemunis
Potis est, ut inter omnes
Praestantissima polleat
Donis innumeris. age sicne, frustra
Heu persuase CIOFANE, sicne reris
Mea posse luculente
Per praeconia quidpiam
SIRLETO, quod eum iuvet, arrogari
Laudis? ne, tua me iubeat Minerva
Radiis superna cincto
Aeternis Hyperioni
Obscura face lampada fenerari.
Nos scintilla sumus, modicaeque lucis;
Cinefacta quam favilla
Mox funebribus obruet
Umbrartum tenebris. Oculos minutos
(Immo vix oculos) hebetatus, ausim
Adeo mivante vultu
Solem velle Calabriae
Intuerier? O aliis liceto
Oratoribus, atque aliis poetis,
Graviterque dextereque
SIRLETI memorabilem
Laudum dicere congeriem. Cicutae
Hoc infantius est et inanius, quam
Ut ad elocutionem
Quidquam sit sonere efficax,
Tanti quod faciat decori evehendo
Viri; nedum aliqua sibi Tullianos
Lyra quei pusilla sumat
Aut Lesboa agiles fide
Adaequare,vel ante quibus iam abunde
Tam clarum caput eximiis sacratum est
Numeris, dehinc vel altis
Sacrandum veniet modis:
Tantum abest, ut in arduiora avenam
Sperem rusticulam mage ceterorum
Penetrabilem futuram.
Curto me pede metior.
AMICE Gratiis,
Amicior Camenis,
Amicissime Phoebo
MURETE; quid tuum melismata
Poscis Melissum,
Sonante cui lyra
Quaterna vix in anno
Restant condita toto?
In rebus aliis occupatior
Indiligentem
Musis, ut assolet,
Navasse mente curam
Remissa fateor: sed
Neque illa, quae priore lusimus
Aetate, praesto
Assunt, et haec meis
Cum versibus sub urbis
Reliqui Patavinae
Custodia. nunc mutio. Simul
Ut suggerente
Novos Apolline
Cantus, alacre guttur
Haec silentia rumpet;
Symphoniarum compotem tuum
Non reddem olorem?
Pennis Caystriae
Avis tui capilli
Albent: ipsa corallis
Rubentiora labra vivido
Florent honore.
Reclusa fontium
Tibi scaturit unda
Limpidissima: nec te
Perennis Arpinate deserit
Vox tincta mulso.
Tu digna Gratiis,
Tu digniora Musis,
Tu dignissima Phoebo
Cantas. ab ipso te quod optimum est
Posce et reposce.
At interim tibi
Grates agam necesse est;
Haud indigna typorum
Quod arbitrare nostra carmina,
Isque [Orig: Eisque] docti
Paras MANUTII,
Tamquam alteram parentem,
Nixu conciliare
Pulchro officinam. Fungitur tuo
Iam MARCE suasu
Minerva sedulae
Vicem obses obstetricis,
Lucinaeque levamen
Implorat, atram deprecata vim
Abortiendi.
Venus venusta adest;
Favoniique mollem
Favorabilis auram,
Vitamque Genium liberam petit:
Se liberalem
Uterque praestat. O
Si quid patrem refertis
Vel dulcedine linguae,
Vel suavitate, vel poeticae
Artis decoro;
Aut (quod caput rei est)
Si vatibus vetustis
Nemo degenerasse
Culpabit; usque et usque vivite, et
Diu placete
Fetus tenerrimi:
Diu placete Francis
Francae pignora mentis;
Sentire nec vobis sit invidam
Sortem novercam.
Si vos adoptat Urbs,
Et civitate donat,
MURETUSque disertim
Probat: vel inter Barbaros mori
Patrem iuvabit.
FECUNDA rerum perveterum Dea
Nobis historicas rursus opes, recens
Aeternitati consecrandas,
Protubit e pluteis Minerva
Sigonianis. Quae nurus obsecro
Seu Romana fuat seu Patavina, seu
Bononiensis, tot virenti
Pignera progenuisse callet
Vernans ab aevo; quot tua, candidas
Ledeorum imitans scilicet alitum
Plumas, inexspectata fetus
Canities peperit, SIGONI,
Aut parturibit postmodo? Ceu solum
Felix sponte sua, nemine semina
Credente, fruges atque fructus
Purpureas inaratum in auras
Priscis colonis reddidit: haud secus
Per se cultus ager pectoris en tui
Humectus ultro, floridoque
Germine luxuriare suetus,
Messem metenti fenerat uberem,
Quam non falce frequens imminuet manus;
Nam laetus augescit, nec umquam
Indecore sterilescit arvo
Novalis. at ne, dum rapidis furit
Flammis Icarii lingua protervior
Canis, Cleonaeique saevit
Insolitum cor atrox leonis,
Conduplicatis sideris aestibus
Fundus prae nimio fors capiat calore
Enorme detrimentum, et ustas
In cinerem redigat medullas
"Ardor, cave sis. Res tenera est pii
"Compages cerebri. laeditur ilico,
" Postquam vel Arctoas pruinas
" Vimque frementis Apeliotae
"Sensit, vel ignes Hesperii Noti;
"Aetnaeasque faces flamine follium
" Auram adbibentum fortiorem
" Acmonidae grave ventilatas
"Tentavit. atqui pol nisi Iuppiter
"Praegnatis gravidum verticis ut tulit
" Fetis Minervalis puellae
" Seminiis uterum, sibi ipse
"Tum temperasset, fulminis ardui
"Vitans tela trisulca atque tonitruum
" Crebros fragores: noctiluca
" Extimuisset abortionem
"Tam delicati sincipitis vides,
"Ipsis ut noceat saepe Deis sui
" Neglectus; humanasque mentes
" Saepe diuque fefellit error.
Quin Herculanis functe laboribus,
O pulchrum caput, o pectus idoneum,
Captas honoratam quietem?
Quin rudis arbitrio fruendae
Donaris? Eccos, qui tua CAROLE
Optant, si liceat, tecta frequentius
Invisere! eccum me, petentem
Ut minus et minus occupato
Tecum loquendi vel per epistulam
Detur copia, vel carmine; si neque
Gratum mel abscedit palato
Suavidico, neque apum strepentes
Aurem susurris immodicis greges
Obturbant. Equidem quidquid erit favi,
Quo stillat imbutum Melissi
Alvear, opto tuos in usus
Vergat, SIGONI. quin et apricitas
Libantum thyma, per roribus uvidam
Herbam, sereni filiarum
Aetheris haud inamoena vestris
Sit commodis: at nec senii vigor
Sublestam meritis exhibeat fidem.
Iam lampas aethrae concitatis
Sol medium prope tangit axem
Raptus quadrigis. quantus ab igneis
Candet flammipedum Mulciber ungulis!
" Suspendo sub lauru chelyn: nam
" Quod requie caret, obsolescit.
STATI, Socratico praedite pectore,
Ambrosiae libis dulciculis satur;
Ecquid pascis inanes
Suavitate famelicos?
Ecquid rorifluo nectare permadens,
Arida siccatis pectora faucibus
Aut promulside tinguis,
Aut madoribus imbuis?
Me desiderium principis urbium
Tangere si Romae, sive tui calor
Accendisse timeret
Impotens; avidis ego
Nepenthes liquidum combiberem labris,
Immodicos aestus diluere efficax.
Sed nec limpida SENAS
Irrigans aqua fontium
Venis innumeris, nec potis ipse-met
Arnus, Ilisseo flumine gratior,
Restinxisse calorem
Fervidamque cupidinem.
O quantis iecur hoc torreor ignibus!
Hic animus quantis vapulat ictibus,
Dum vestigia nostri
Thybris adrevocat pedis,
Mentem deliciis proliciens meris,
Ac fore promittens, ut fruar affatim
Queis tot pulpita libris
Vaticana superbiunt!
At non tam reditum pollicitus tibi
Sentio, quam spectris ob memorabilem,
Virtus quam tua prae se
Fert, amicitiam trahor.
Haec pol spectra levi timpora somnio
Suaviter evinctum sub requiem iubent,
Quei iucundum iter istuc
O ACHILLE redhostiam.
Festivae Dryades, quas nemorum colit
Tusca Deas tellus; vos et Oreades,
Quas Florentia adorat,
Collium cata numina,
Me (quid differo?) me quaeso remittite
Leniter offlexae Ianiculi viae;
Hortos unde salubres,
Aureisque virens citris
Inspectare nemus detur; et Italos
Carmina Lesboo pangere barbito
Scitos, non sine doctis
Aemularier artibus.
Nymphae blandisonis Thybrides audient
Vocibus hiscentem; notaque vatibus
Priscis antra cupitum
Impetrabilis otii
Stratum sufficient, bacchare et herbido
Floris odorati germine consitum;
Floris, quo Meletusa
Fascinum fugat, et meis
Defendit streperum cantibus oscinem.
Fallimur, an linguis oreque iam favet
Grex optatus olorum
Candidissimus Ausonum?
Inter quos senior, non humili sono
Stridulus, argutum sed similis tuo
Clangorem Venusino,
LUSITANE volas cycne,
Fingens dulce melos. Quod tua si meum
Temperet os mulso Gratia, non ego
Non aut anseris instar
Aut onocrotali crepem.
Cum mitteret ei cantionem quinque vocum, cuius initium NYMPHA.
VIRGINE pro Musa Nympham tibi mitto MARCE: Nympham
Exosculari virginem pudenter
Memento, suavitatis auceps:
Nam facere hoc impune licet, licet ille virginalis
Chorus Camenarum assit, assit augur
Apollo, Gratiaeque castae.
Et Phoebus Musas amplectier atque suaviari
Solet pudice, Gratiasque caste;
Ipsamque Cypriam decenter.
Mutua si lentus retrahes labra; te novena turba,
Te basiabit terna, et ipsa Cypris;
Colloque de tuo gravatim
Sarcina pendebunt oneraria; nec, licet reluctans,
Excussa quibis tot dare obviorum
Centena millia osculorum.
Lassula desierint ubi numina, basiorum abunde
Rorem fluentem grex novenus, ipsae
Mulsum omne Gratiae osculorum
In latices manante meros tibi semper ore linquent,
Venusque nectar omne saviorum.
Dignam o rebellione poenam!
UT CERVA cursu fessa, sub Caniculae
Flagrantis ortu fervido,
Alsae scatebrae, qua gravem levet sitim,
Rivos salubres quaeritat:
Sic Musa nostra, siccitate siccior,
Moraque longi temporis
Iam fracta, lymphae pura VICTORI tuae
Toto petessit pectore
Fluenta; lymphae, quae tuis haud secius
Manat perenne ab oribus,
Ac fontis unda limpidi, quam perculit
Divina virga Amramidae
Ex rupis antro. sicne iam cogar mori?
Sic heu sub Orci pallidam
Mittar lacunam? non ibi me Tantali
Exspectet amnis: non ibi
Lethes amara faeculentae pocula,
Nigrumve Cocyti bibam
Sulphur, picisve luridae carchesia.
Non hac pianda mors mea est
Poena. luant haec improbi, infortunio
Adversa quos mactet Dea:
Bonos sequatur sors bona. at mi lucidis
Caeli recepto sedibus,
Candente qua liquore flumen lacteum
Irrorat igneus faces,
Fauces rigentur aridae. Prae lacteo
Illo Deorum flumine
Fons Hippocrenes sordet, et sordent aquae
Mentitae aquae Permessides.
Tum cor refectus, debilique alacrior
Prendam vel Orpheae lyrae
Sonora plectra; concinens, ut vividos
Dei ministret filius
Amnes catervae segregi fidelium;
" Quos qui sit ubertim potis
"Hausisse nullos is pol umquam sentiat
" Siticulosae anhelitus
"Linguae; sed eiusdem scatente fontium
" De ventre manent affatim
"Latices beati. Da precor, precor PETRI
Tales ab undante excitos
Potus canali: Musa nullam postmodum
Te poscet arens hydriam.
INTER praecipui valoris
Monumenta, CIOFANE,
Romae visa mihi, nil equidem meos
Plus oculos animumque pavit,
Quam Vaticanae prisca volumina
Bibliothecae.
Debetur memor, ob librorum
Avido exhibitam dapem,
RANALDIS merito gratia fratribus;
Quos volo perpetuum vigenti
Humaniores ornet in exterum
SULMO corona.
"Antiquas alii stupebunt
" Statuas, vel imagines
" Trunca nare, situs quas veter obruit.
" Sunt, quibus effigiata miris
" Oscilla monstris complaceant, opus
" Non sine sumptu.
"Nos contra, simulacra viva
" Charitum atque Aganippidum,
" Miramur studiis corda reconditis
" Apta operisque laboriosis,
" Nulis tacendos temporibus viros;
" Qualibus aetas
"Ad Thybrim neque doctiores
" Hodierna, neque aspicit
" Ornatos magis, aut ingenii bonis
" Pluribus eximios. Creatus
URSORUM alumno stemmate Fulvius,
ANGELIUSque
Bargaeus, columen Pelasgae
Latiaeque poeseos,
Haud postrema tenent; tu neque Marce, cui
Barbara MURUS aenus arcet;
Nec Lusitani nomen ACHILLEI
Ultima cludit.
At cui te memorem secundum,
Calabri patris Ennii
O SIRLETE sagax et popularis, et
In veterum penetrare chartas
Nec lentus hospes, nec Genios catax
Quaerere priscos?
O quis me reducem sub alti
Adytum Capitolii,
Seu Laurentia delubra, Penatibus
Sistere rite tuis; quis intra
Conchiliati quit propylaea sub-
mittere tecti?
Ad palatia ductitatum
Tua me voluit quidem
Paeligni digitus promptior Herculis;
Sed (liceat mihi vera fari)
Aurora tantae splendida purpurae
Tam radioso
Fulgetro radiantis abster-
ruit. Ecquis enim iubar
Solis flammivoma lampade fulgidum,
Impavidus licet, irretortis
Obnixe ocellis aspicere est potis?
Adde pudorem
Musis ingenitum. vetabat
Pudor ille sub aureos
SIRLETI insolitum ferre pedem Lares:
" Advena namque potentiorum
" Saepe erubescit tangere limina,
" Moris inaudax.
UT vivis, ut vales STATI,
Fervidos aestus
Magis magisque
Accendente Sirio?
Leo protervus ignitam
Ventilat caudam,
Iubaeque villi
Scintillas vibratiles
Torquent. vides, ut ex limis
Flammeum fulgur
Prosultet hircis?
Arescunt mala siti
Herbae; fatiscit omnis flos;
Languet heu thyrsus:
Hiant Napaeae,
Exsucca est Hamadryas.
Pales Ceresque cum Baccho
Humidum implorant
Vix semivivi
Prae calore Veiovem.
Aura o beata, mi paullo
Alsius spira,
Geluque miti
Sidus acre tempera.
Ut cera liquitur pallens,
Sive Vulcani
Seu Solis igne
Infestata torrido:
Sic ustulata, vae, sensim
Diffluit nostri
Medulla cordis,
Ad binae faces ferae.
Maligna monstra, terrarum
Annuae pestes,
Parumne saltem
Aut nihil remittitis?
Ceu teda, flagro; ceu fornax,
Ardeo; fornax
Bituminosum
Pingue avara lambere.
O (namque diffugit vita)
Si qua te cura
Tui Melissi
LUSITANE nunc habet,
Hauri (quid ambiges?) hauri
Mox caballini
Fontis liquorem,
Corque asperginis sacrae
Refrigerans riga lymphis.
"Res pia est, ultro
"Restinguere atrum
"Ardentis casae rogum.
SI QUA est adeptae laudis adorea
Praesignis urbs aut gens, in Etruriae
Educta verrucis amoenis,
Comis alumna novem Dearum:
Pol vestra gens est, o genialium
Sanguis parentum PICCOLOMONIDAE,
Vestraeque SENAE, Gratiarum
Deliciae, decorisque Tusci
Vernans voluptas. Quot celebres viros,
Quotque erudito pectore praeditos,
Virtute et illustres avita,
Utraque saepe tulit feretque!
Hos inter insignem exseruisse se
Fulgentiori vertice SILVIUM
Quis nescit AENEAN, ut astris
In reliquis oriens Orion
Solet, micantis tegmine baltei
Coruscus? at (ne commemorem morans
Omnes) ALEXANDRO Patrarum
Praesule, quod decus arrogatum est
Vobis, et orbae sidere patriae?
Quae canna digne scripserit illius
Laudes? quid orator diserte
Fabitur eloquio potentem?
Quisnam ore vates mellifluo canet
Vatem, ut meretur? Vos, quibus affatim
Assueta inexhausto labori
Pieris ora canora dulci
Liquore fontis Castalii rigat,
Suavisque Pitho flexanima dedit
Mulcere dias voce mentes;
Dicite docta cohors, ut illum
Secundiori Pallade prosatum,
Farique Tuscis eximium sonis
Interpretem clararit almae
Iudicium Sophiae, stylique
Purus character. scilicet ex sui
Stagira civis fontibus haec ait
Perenne derivata ductu
Flumina limpidioris undae
Manare, numquam destituentiae
Cursum; sed ultro prona, fuga sui,
Indefatigatas ab antris
Prolicere scatebras Achivis.
"Tantum potest vis ingenii sagax,
"Quod vivido Horme traxerit impetu:
" Horme docendorum magistra,
" Atque eadem bona disciplinae
"Ministra, Technes filia candidae.
Haec nuptui quondam Encephalo data
Fratri Minervae luculentae,
Omnivolam peperisse fertur
Intaminato sub cerebri tholo
Noesin unis partubus, et suam
Gemellam Epistemen; utramque
Artibus ingenuis politam,
Utramque lingua plus quoque simplici
Loqui peritam. cognitio omnium
Hereditatis iure privo
Post utique ad facilem repertu
Lata est Alexandrum. O caput, artium
Penu bonarum, morte quid occubas,
Manes profundos atque furvae
Regna petens taciturna Noctis?
An comitatem, qua nituisse te
Videre Musaeque et Charites bonae,
Sentiscet Umbrarum severis
Turba pedes religata vinclis?
Ah, non mih sit credere eatenus,
Tam lucis altae nuper imaginem
Ivisse sub terras cadutam:
Ni per inane prius levatum
Te Vesperugo transtulit ad domos
Secum aut Sabaeas aut Nabatheias.
Tu quippe, Tithoni vieto
Corpore inutilibus senectae
Marcente ab annis, iamque diu suae
Obire gnarum munia regiae
Quaerente praefectum, modo audis
Memnoniae moderator aulae.
Quo purpuratis cumque gradum rotis
Pudenter Eos fert Hyperionis,
Sectare (nam fas est) ad ipsum
Aureoli penetral cubilis.
Princeps eidem candidulas manus
Exoscularis, dum roseis labris
Mandata Phoebo, seu Iovi, seu
Mercurio Dea perferenda
Iubens, amice te capit arbitrum
In consulendo. Nunc age victita,
Divis propinquus, mustulento
Nectaris ambrosiaeque dono;
Novisque caelestum indigitarier
Consuesce vocum nominibus senex.
O si vel haec haurire saltem
Aure levi cupido liceret;
In codicillis singula cedrinis
Scalpro notarem fixa adamantino,
Haud in palimpsestum scabratum,
Aut bibulum philyrae cucullum
Relata. verum tu mihi caelitus
Imbrem canenti nectareum applue,
Guttis ut aspersum minutim
Mollibus hoc melos, euge, melli
Gentilibus sit PICCOLOMO tuis;
Serosque tecum perpetuet dies
Vivente semper, fama vestrae
Laudis ut omne viget per aevum.
ABSTRUSAS specubus feras
In saltu viridi, vidi ego somnians
Circum dispositis plagis
Captantem, catuli non sine naribus
Umbri. parte alia, tenax
In viscum volucres oscine simplices
Illectante, latusculum
Auceps frundiferis, insidiarum amans,
Involvebat amictibus.
Illum bestiolae suffugere, hunc sequi
Sudi filiolae aeris.
" Haec cernens, Dubium me et creperae vicis,
"Inquam, qui fugio procul
" Quae sectanda; sequor quae fugitanda sunt!
"Frustra venor honorum inops
" Praesignes titulos, quos mihi forsitan
"Spes obtingere posse sit
" Nulla usquam, nisi Fors obtulerit bona
"Nembrodi similem manum;
" Qua venante cadant singula prospere, et
"Casses advena praeda non
" Frustret. Ludibrio est occipiti levis
"Divae, quisquis iners comas
" Prensare explicita fronte volubiles
"Sic neglexerit. interim
" Errans illa, globumque instabilem rotans,
"Vertit vela retro, bonis
" (Quamvis caeca volat) invidiosior:
"At demens nihilo minus
" Fortunare malos ocius occupat.
Tu (nam deseruit fretum,
Et terras habitat, te propius) libens [Orig: lubens]
Mi MURETE rape o rape,
Quos Occasio fert obvia, mutuo
Cum molimine CASTANAEI,
Opportuna dierum, et celerem fugam
Imperterrite lubricae
Interclude Deae, retia perticis
Tendens fulta fidelibus.
Stent iuxta calami glutine viscido;
Queis implexa vibratiles
Cincinnos, tremulis motibus haereat,
Alas concutiens vagas
Nequiquam, et misere deproperans viam,
Qua festina protervitas
Expertem innocui consilii trahit.
Captae quo minus imperes
Quantumcumque velis, quis vetat? Annuet
Ultro scilicet, et tuo
Me voti faciet nomine compotem.
O qua tum celebrem lyra
Cum Faunis Satyros, quidquid et Antias
Lucus gignere numinum
Antiquo potuit rite sacrario!
In primis memorabilem
Praebebit tibi se Pan Tiberinus, et
Antistes, Laterana cui
Parent Romulei iura palatii.
Si quid scitis haruspices
Veri, quod lateat; si quid et augures
Non falsi; in medium precor
Huc adducite. nam Cres quoque perperam
Quae praesagia dixerat,
Eventus, minime vana, dabant suos.
SENIS relictis, quam libens [Orig: lubens] urbem incolo,
Pulchrae smaragdum Tusciae,
Cum [Orig: Quum] me rogassent optimi iuvenes duo,
Amoenam ituri Felsinam,
Ut aliquid ad te litterarum tempori
Docte o SIGONI scriberem:
Manus papyrum laeva, pennam dextera
Ut sumpsit, hocce quod vides
Visa exarare est. nam salutabunt meo
Te plurimum illi nomine,
Simulque (commodo quod o fiat tuo)
Vel quattuor per otium
Tribusve saltem versibus respondeas,
Tuam obsecrabunt Gratiam.
Tu singulari comis amplexaberis
Humanitate, qua soles,
Musis amicos, ac dehinc HAENZELIOS,
Suevorum in urbe prosatos,
Ulyssis ALDROVANDI in argutos Lares
Duci iubebis, tot feras
Pisces avesque, genus et omne denique
Visum, quod illius sacrum
Museon ornat, cum metallorum strue,
Plantisque et aliis plurimis,
Quae diligens vir ille non deperdita
Collegit opera tam diu,
Tamque eleganti servat istaec ordine;
Scriptis et illustrat suis.
Hoc impetrato, mi SIGONI, tot tibi
Debebo grates reddere,
Quot ALDROVANDI continent vivaria
Avesque piscesque et feras.
Parum est? omissorum usquequaque suppleant
Faxo Melissones vicem.
RHENOLDE montis laus nova Regii,
Guttae beati glutine sucinae
Glessoque odoro; qua profundis
Stagnat aquis pelagus Borussum:
Quid lentus algas Hadriacas teris,
Post visa Romae tot monumenta, post
Lustrata pridem semiberae
Moenia Parthenopes; et illis,
Utrumque litus quas habet, urbibus
Felice tactis calce? Vocat, vocat
Te pulcher undis Abduanis
Larius, indigenisque pulcher
Nymphis Lemannus; non ut ibi diu
Morere (quamquam, si libeat morari,
Ecquis vetabit?) sed per urbem,
Qua Rhodanusque rapax, Ararque
Miscetur undans, Gallide nobilem
Merce, expeditis cursibus impiger
Ad iure consultissimorum
Principem iter generose pergas.
CUIATE lingua naviter [Orig: gnaviter] audies
Fas explicantem? qua laqueos manu
Griphosque reddentem abditarum
Legum (opus acre) cito exsolutos
Cernes? Aper non sic Calydonius
Rupisse tentas dente ferox plagas
Narratur, Aetola severam
Cuspide praemeditante plagam;
Ut casca turbae retia Barbarae
CUIACII vis mascula discidit
Immane adurgens, bestiamque
Barbariem dedit interemptam.
Olli recentem iam Biturix sacrat
Aram, trophaeo fultam adamantino,
Diae sacerdoti Themistos,
Non sine odoriferis acerris.
Quis propter astat, tura adolens focis
Flamma coruscis? SCALIGER an meus?
Flos ille vernans doctiorum
Scaliger, Aonidumque ocellus?
Hic est, hic alto ab sanguine principum,
Verona queis et Sirmio paruit,
Suavemque Benacus recessum
Praebuit, atque Athesis receptum.
Ito, et coaevo nunc age nuntium
Portato, tres [Orig: treis] ut iam tenear, licet
Invitus aestates petulcis
Hospes in Italiae Lyceis.
Desideranti visere Celticam
Terram secundo, si pote, in otio,
Et somnianti nox diuque
SCALIGERI simulacra vultus,
Ostenta miris effigiem modis
Subdunt amicam. contuitu fruor
Illius, ac sermone, grati
Nectaris ambrosiaeque pleno.
Tantisper o si fata superstitent
Frontem eruditam; dum mihi sospites
Coram tueri fas sit ambos,
Nobile par socium Minervae;
Dextramque dextris iungere mutuis:
Qua delibutus laetitia iecur,
Qua rite vinctus candicantes
Frunde comas, agerem triumphum?
"Quod hora praesens abnegat, id (modo
"Durare possis) sponte sua dare
" Futura suevit; temporique
" Semper, ait mora, serviendum.
DOCTORUM studio flagrans virorum,
Atticae parasitus escae
Scire ex te cupio, cupitque mecum
O BARGAEE Minerva nosse
(Si me scire modo, aut meam, quod ipsa
Rogat, nosse velis Minervam)
Quos Oenotria vestra nunc poetas
Graiis educet aut Latinis
Decoros numeris. Senex (amabo)
Peritissime non peritum
Informare libens minoris aevi
Sustine iuvenem. Negares
Hospitem indigena hospes inquilinum
Edocere, quibus vigeret
Tellus Itala floribus, vigori
Prisco iuppiter invidendis?
Sed et Pieriae decus catervae
Feminas memini erudito
Ascribi solitas gregi: quid istaec
Aetas fert, quod ad absolutum
Accedit Latiaris artis unguem?
O mihi liceat poemata
Admirarier extero, Maronem
Exprimentia Mantuanum
Heroi pedis altiore versu,
Argutasque fides HoratI!
Tu vero quid habes, amice Musis
ANGELI, Genio approbatum
Aeterno, quod in hoc et alterum exstes
Vivax, ulteriusque saeclum?
Si non abnueres, ego hercle nave
Curarem tua cuncta bellis
Excudenda typis, domum reversus
Ad Franci vada laeta Maeni;
Id quod nempe bona tibi ipse coram
Recepisse fide recordor:
Germanos tibi maxime faventes
Hac in parte etiam beares.
At cur non faciles mihi repertu
Lux serena tuos, sub horam
Discessus, dedit expetita gressus?
Valedicere nam volebam
Tam docto capiti, Remi relicta
In Tuscos abiturus urbe:
Quamquam spero brevi dehinc futurum,
Rursus ut Tiberinus amnis
Istic me tibi iungat, optimarum
Artium ingenuo parenti.
Ah! brevi fore dixerim? quot Arnus
Tyrrhenum in mare volvet undas
Priusquam celebres amoena SENAE
Diversoria commorandi,
Aut FLORENTIA pulchrior retrorsum
Ire me patiatur? Adde
Quod PISAS veteres, quod his propinqua
LUCAE moenia gestio cum
Primae cernere hirundinis volatu.
Interim tua fac legamus
Aut epistolia, aut recentiores
(Ad quas te volo provocatum)
Odas, aut Epigrammatum venustos
Attico sale mille lusus.
Tam gratas mihi collocutiones
Scito proinde tuas futuras,
Ac si me Clarius suis amice
Compellaret Apollo dictis:
Immo, nec dubitato, gratiores
Multo, quam Siculis fuisse
Methymneia plectra, quos amorem
In sui fidicen canoris
Ille traxerat oribus, putandum est:
Ille inquam fidicen, repando
Piscis tergore postmodum marini
Vectus Taenariam sub actam.
Quare si quid amas meos sonores;
Senti prolubiumque grande
Ac desiderium tui emerendi
Ingens, quod mihi flamma verax
Subiicit penitissimis medullis.
Hoc certe (mihi crede) tanto
Te flagrantius ardet acriusque,
Quanto tu melior poeta
Omnium nitidissime politum
Lingua carmen utraque condis.
VIDES, ut audax in temerarium
Ruam pudorem, spernere fortior
Sinistra si quid MARCE portet
Sors, comitata gravi procella.
"Repulsa durum, quo nec acerbius
"Nec ulla peius res tulit uspiam
" Feretve. tam crudis amari
" Morsibus exstimulant acores
"Cor alta adactum cuspide. Saucia
"Mihi cruento vulnere verticem,
" Novemque trux inflige plagas
" Tergore; pertolerare neutrum
"Iniquiori sustineam vice
"Malum. cicatrix Haemonia manus
" Salubre sentit: sola morbi
" Non amat artificem repulsa.
"Simul momordit lingua nocentior
"Vel immerentes, aspidis aemula;
" Virus nigri ilicet veneni
" Occupat omnem animae medullam.
Tuum, tuum est o, si quid amas, uti
Amas, Melissum, fortiter hosticam
Recellere Aten, obviando
Et manibus pedibusque contra.
Bene advocatus, numinis instar, ac
Dehin colendus, ceu pietas iubet,
Feret reluctantes ministra
Suppetias ope CASTANAEUS,
Sagax rebellem viribus ingenI
Domare turbam, non tacitus pugil;
Uti nec athletam silentem,
Nec timidi arguerit lacerti
Virile navi te decus arbitri,
Vel acre robur militis integri,
Capessis en MURETE doctae
Intrepidus Latia arma linguae,
Ducumque regumque oribus imperans,
Labrumque Panos Romulei sono
Regens diserto, procitatum
In mea vota precesque vestras.
Ut haero! o quem nunc mihi nuntium
Rei bene actae sidere prospero
Remittis aut tu laete praeco,
Aut hilaris tuby CASTANAEI?
Petita telis caprea Gnosiis,
Opis benignae non ita gestiet
Egena, Dictamni repertis
Frundifera foliis in Ida;
Ut ipse vestris auxiliis humo
Levatus, aegri quidquid habet lien
Dolore paene exulceratus,
Quem generat tumor, immederi
Amabo. sed quid laeva praeominer
"Procax haruspex? Omine dextero,
" Secus quod in Fatis veremur
" Esse, Iehova potens secundat.
TANTANE te cupido, et
Ardor incessit vehemens, ut thalami venusta
Inter antra compare,
Suavissimisque liberis relictis,
Hesperios adires
Limites; spretorque Laris lentior emaneres
Patrio procul foco
SCHILLINGE? nil pol improbo labori
Parcere plurimisve
Sumptibus curisque memor, nil metuens pericli;
Quod vel angue vafrior
Qui forte vitat, inscius ruendo
Saepius experitur:
Nauta ceu Syrtes fugiens Danubii strepentes,
In voraginem incidit
Gyris rotata puppe vorticosis.
Mi quoque calcar acri
Exteras gentes stimulo mirificum videndi
Concitarat impetum.
Prurigo fervens involantis oestri
In Latium mea-pte
Sponte currenti celeres addere visa pennas,
Deque lenis Albulae
Rigare guttur uvidis aventi
Roribus, unde priscos
Musici sedasse chori crede sitim poetas;
Non remisit ante, quam
Plenis ad augustum exsoluta Thybrim
Reddiderit diotis
Vota: me propter licet haud lugeat ulla Nymphe,
Deviis in orbitis
Errantem, et orae lustra pervagantem
Oenotriae, tametsi
Sortis immunem rigidae, servitiique duri.
"Ast habemus et domi,
" Ultra quod Alpes quaerimus molesti:
"Si bona noverimus
"Nostra Germani. Perit heu tempus, inutilesque
" Fors et ipse perdidi
" Horas, adhuc nil optimo CRATONE
DUDITHIOque dignum
Lesbiis pangens numeris; quos hic, amiciorum
Unus, ore perlegat
Aut ille docto, qui tibi auguratae
Nobilitatis arma,
Caesaris gestanda sacri nomine, contulisse
Praedicatur. At tuis
Utrique metris nomen arrogatum
Vivere tunc putabo
Desitum, cum [Orig: quom] Graia mori tot monumenta, chartis
Subter alta pulpiti
Scissis maligne fulcra, sustinebunt.
Tot monumenta, dico,
Queis Nicer, queis Albis ovans, queis Viadrus superbit
Te canente, et hinc trium
Sistente pressos amnium meatus.
Quodnam age cultiores
Litteris doctis animos gymnasium educavit,
Id nisi est, quod ab viro,
Illo perennis hausit orsa famae
Cui nigra terra nomen
Fecerat? sub quo variis pectora disciplinis
Eruditus, usque eo
Sollerte cursu progredi laboras,
Ut tua mox alumnis
Presla, post Hirsberga suis acciverit magistrum.
Dein quoque in novam scholam
Ambaerga legit; inde Myrtiletus,
Florida Myrtiletus:
Hic [Orig: Heic] ubi septem (memini) continuos per annos
Strenuas adultior
Hippocrateo dans manus ERASTO,
Paeonias ad artes
Tam ferebaris cupide, nullus ut aestus umquam,
Nulla bruma frangeret
Cuppedinem istam. sic calente quondam
Cursor equus statutos
Fertur ad metae scopulos poplite, nec quiescit,
Donec allucrarier
Certarit ipsa dona praemiorum,
Post sua terga longe
Ungulis frustra sociis quadrupedum relictis.
Sed nec hoc satis, nisi
Et praebuisses Italis propinquas
Perstudiosus aures:
In quibus fama celeber MERCURIALIS ille,
Alter Aesculapius,
Locum tenere principem meretur;
PICCOLOMONIDESque
Ille, cui totam Sophiae Pallas haruspicinam
Ceteris sagacius
Callere donat, intimaeque vesci
Notitiae medulla:
Qua situ plano PatavI lambere prisca secto
Gaudet amne moenia
Brentana Nais; quaque Teuto plantas
Floriferi sub anni
Vere GUILANDINE seris, delicias Napaeis;
Stirpiumque millia
Tot obviarum coetui recenses.
Auctor idonearum
Vocum, et erroris dubii regula, veritatis
Norma. qua probe nisi
Rem metiamur, haesitans quis inter-
Noscere vera falsis,
Certa ab incertis poterit, ambiguisque iusta
" Separare? Quam diu
" Multumque saepe rebus in pusillis
"Mens animi vacillat!
"Quam diu multumque fugax, in varios trahendo
" Ambitus, scientia
" Eludit ore sciscitantem inani!
"Crebrius ah (quod usu
"Venit et summis) alias reddimur, ac putamus,
" Multo ob infrequentiam
" Incertiores. Proin tenoris ergo,
Quem tibi persequendum
Duxeras SCHILLINGE, viros in medica peritos
Arte, qua secas iter,
Et praeter omnes daedalam catervam
Partheniis in hortis
Alloqui festinus amas. inde reversus, urbe
In Quiritium moram
Facis secundam, cumque pluribus quam-
Plurima voce viva
Sedulus confers. itidem Felsina factitantem
Vidit, artium parens;
Videre Senae, Gratiarum alumnae:
Audiit Arnus ipse, et
Fluminum rex Eridanus; scilicet audiverunt
Hadriaeque et aequoris
Tusci Deorum quisquis humet undis.
Iamque (quod o bonum sit)
Galliam versans animo, quos Podaliriosque
Et Machaonas tulit
Benigna montis aura Pessulani,
Consuluisse gestis.
Ut per Insubres, Genio non renuente, doctas
Cum peritioribus
Ticinus ipse collocutiones
Texier obstupescet!
Ast ubi gratum sibi te non Basilea frugi
Invidebit hospitem,
Aut nil, quod obstet, ingruet sinistri;
Vix erit, ut politus
Ante nectendae capiti laureolae decorem
Usquam abire sinat
ZVINGERUS. Ecquis alter ille, cuius
Munere tu Lycei
Nobilem exsultans hilaris auspiciis cathedram
Et premes, et indidem
Oratione te tuoque digna
Ordine, Microcosmi
Entheas florentis opes splendidus explicabis?
Fallor, an Valentia
Te reddet ultro compotem supremae
Aemula dignitatis?
Ecce te vultu Rhodanus liberiore poscit!
Ecce Rhenus aurifer
Ad gratulantum plena labra, plausum
Laetior evidentem
Tollit arrectis strepitans cornibus! Ecce colles
Sibilante personant
Aura, tributae conscii coronae!
Protinus et vireti
Fama pervadens aditus Elysii, sepultae
Vela nigra coniugi
Demet, stolaeque candidos amictus
Induet. Euge noster
Euge vir, desiderium dum licuit maritae;
Gratulor tibi, inquiet,
Novos honores. Spiritu propinquans
Ecce patri sub aedes
Ire in amplexum reduci pignora cara cerne!
Tu viae, o Apollini
Dilecte, quidquid restat incohatae;
Confice mente sana,
Sospitans orbas animas. vos at hero recepto
Limina o Penatium
Gaudete, tuque Lar Genique gaude.
"BOISSARDE, tanti est nulla propinquitas,
"Nullusque fratrum seu patruelium
" Cognationis sanguis, inter
" Sese animo propiore iunctus:
"Quanti bonorum est inter idoneam
"Consortionem mutua pectorum
" Dilectio, et constans fidesque et
" Mens Boreae temeranda nulli,
"Nullis procellis. Mobile dum vides
"In factiones ambiguas rapi
" Mirere vulgus, disparive
" Alterum in alterius propinqui
"Saevire fato viscera? Pronior
"Plerumque nunc ad pessima pessimos
" Concordia armat, optimosque
" Improbitas premit, invidusque
"Livor cruento foedere proximus.
"Ubi locorum pectora et ora (dic)
" Sincera quaerendum atque aperta?
" Aut ubi fraudis inops, dolique
"Dicatur expers furva Calumnia?
"Domos migremus suadeo ad inferum
" Antichthonum orbem. sed profecto
" Illa novos prior occupabit
"Lues Penates. ni prius occupet,
"Tamen sequetur tam subito hospitem,
" Quam Solis occasum remoti
" Nocte ruente sequuntur umbrae.
CUM peregrinator poteram trieteridas ante
Quattuor, ex Brabantidos ora
Finibus aut Gallum solvens, et trans mare vectus
Oceanum, lustrare Britannos;
Ac vultus Era magna tuos aulaeque decorem
Mirari, simul Oxoniumque
Et Cantabrigiam, vestri duo lumina regni,
Visere, Pieriaeque catervae
Iunctior esse, tuasque una celebrare perenni
Commodulans testudine laudes:
Cursibus invidit nostris Fortuna locorum
Et varia et mutabilis usque,
Et temere inconstans, Casu comitata sinistro
Fratre Vicis, Proteique sorore.
Nec non insana rabie furtare Gradivus
Pectora atrox, hostilibus armis
Atque inimicitiis intestinoque tumultu
Degrassatus in omnia passim
Obstruxitque vias, aditumque occlusit ituro.
Vidimus in cinerem isse cremando
Oppidaque pagosque, et contemerata Deorum
Fana ruisse, Deosque fugatos.
Vidimus undantes profuso sanguine campos,
Immeritosque ferocibus ausis
Supplicio addictos, atram (miserabile) sortem
Et creperi discrimina belli
Civibus in cassum deflentibus. An mihi sana
Per gemitus tristesque querellas
Vulnera reddiderit dolor? an liquor udus ocellis
Nympharum qui plurimus exit
Fluminis in morem, cum femineo ululatu
Et rigido praecordia saepe
Percutiente ictu, vesanae incendia flammae
Uberibus restinxerit undis?
Iampridem elapsi metuenda pericla latronum,
Portuno sacravimus aram.
Nunc Veneto fruimur caelo, magnamque Quirini
Senensemque reliquimus urbem,
Euganeum ad colles Aponique calentia lutra
Cum POLEMO sociisque reversi:
Et modo Braiani, modo delicias Arquati
Vere novo gustare solemus.
At desiderium, quo litore longius absum
Angliaco, hoc vehementius urget
Ac coquit internas accenso corde corde medullas;
Speque animum meliore serenat,
Adfore tempus, uti cernam tua regna, tuique
Nominis, HEROINA, frequentem
Elogia et laudes, semperque manentis honorem.
O utinam Thamesinum apud amnem,
Post reparata novae paucissima cornua Lunae,
Insula me tua corpore salvo
Spectantem videat orientia lumina Solis,
Auroraeque tuam assimilantem
Divinam faciem: quid me felicius uno,
Teque foret celebratius una?
CLARIS perenni laude nepotibus
Si qua est, adepti nominis ob decus,
Avos recordandi voluptas;
Nempe tibi est, AMADINE sanguis
FERRANDE, maiorum eximiis eques
Prognate factis, cum grege liberum
Toto, Palatinique iuxta
Indigitate Comes theatri.
Hunc summa quarti gratia CAROLI
Vobis honorem, cum titulis simul
Usuque recto detulisse
Nomine Caesareo gerendum
Abhinc duobus scilicet amplius
Saeclis, sigillo et pollice proditur,
Fideque dignis ac probatis
Testibus, imperii columnis.
At non, ut istis vos frueremini
Soli, tributum Caesaris incluti
Donum; sed impertire posse
Fas aliis foret usque, vestri
Nutu favoris, munia; debito
Nimirum, ut aequum est, imperii in fidem
Illis sacramento obligatis,
Quorum alacris meruisse virtus
Existimatur praemia, non sine
Morum decoro, seu nitido virum
Splendore. Vobis quippe, vobis
Ius proprium Comites creandi
Regalis (ut res magna) Palatii,
Et privilegI viribus additis
Suprema iurisdictionis
Consilio duce conferendi
Magmenta numquam deficientia.
Vobis potestas calcar equestribus
Plantis inauratum induendi,
Nobilium et vice militares
Heroas altae stirpis in ordinem
Inaugurandi; et libera perpetim
Dandi, secundum qualitatem
Muneris officiive pacti,
Utenda iusto insignia tramite,
Ceu vera suevit nobilitas. Adhaec
Vobis facultas, aureorum
Ius, quibus est opus, annulorum
Donare; nec non municipes recepto
Ascribere albo rite Quiritium,
De more prisco civitatis.
Quin etiam, o Venetum peramplae
Urbis vetusta civis origine
FERRANDE, summo palmiferae gradu
Ornare sumpsti dignitatis,
Quos studium vigil eruditos
Fecitque claros, arsque probe dedit
Examinatos, quosque peritia
Scientiarum multiformi
Diis similes, super ipsa caeli
Convexa raptos Pegasus aliger
Invexit astris; seu Themidi saorae
Illi, aut profanae, sive longum
Paeoniis operata curis,
Aut disciplinae, quam Sophiae docet
Magistra sollers, regna capacia
Virtutis aeternare suerint,
Regna cerebrigenae Minervae.
"Non tantum in armis vis sita roboris,
"Nec sola Martis pugna duellici
" Clarabit athletam, labosve
" Dexter Achillis agens lacertos:
"Doctrina praesidium est sine milite;
"Doctrina quovis pectora fortius
" Stipat cataphracto, disertae
" Eloquio comitata linguae.
"Utrumque iungas, qui sapies, decus:
"Utrique solvit laurea debitrix.
" Hinc Imperatores sibi-met
" Deliciis pretioque doctos
"Habere non umquam immemores, viam
"Remunerandis saepe molestiis
" Ultro patefecere; non tam
" Divitis accumulante questu
"Fomentum acervos grande pecuniae,
"Cui maior hominum pars inhiat, lucri
" Spe capta (nam nusquam repleri
" Quit malesuada fames habendi)
"Quam sorte partis commodum honoribus
"Gaudente. Reges non alio modo
Tabellionum iudicumque
Constituisse leguntur actum.
Iidem manus pro lege vicarias
Adesse iussere omnibus omnium
Contractibus sollemnitatum,
Iustitio vadimonioque
Patrocinantes, nec nisi Caesarum
Fixis agentes congrua legibus.
Iidem vel incestis nothisve
Seminibus male procreato,
Vel ter nefando concubitu patris,
Auctoritatem legitimi satus
Clementer indulgent, in undam
Dedecus oppobriumque nati
"Mersare lenes. vah! pereat scelus,
"Contaminatis si quis amoribus
" Illustre nomen turpat amens,
" Progeniemque domus avitae.
"Sancire porro littera praepotens
"(Nam quid Monarchae non valeat manus?)
Permittit infami notatos
Labe potesse redintegrari;
Durisque vinclis annuit eximi
Devota morti corpora proximae,
Laesaeque maiestatis atro
Crimine dissolvisse sontes:
Servosque mutatis miseri status
Sciscit beari conditionibus,
Et liberali rite causa
Asseruisse manu redemptos,
Non abrogandis vindiciis. Item
Emancipandi pagina liberos,
Et ius adoptandi viritim
Attribuit, veniamque dandi
Minoris aevi. Sunt alia insuper
Complura vestro scita diplomate,
Ad Vuldavam quod publicatis
Regia PRAGA notis liniri
Vidit, Bohemarum caput urbium,
Late superbis conspicuum arcibus.
Parum est, quod unicuique vestrum
Signiferis Aquilae birostris
Apponere alas stemmatibus licet,
Gestamen augustum, ac nitidum obviam
Praeferre Romano dynastae,
Arva per Italicas et urbes,
Ensem? parumne est, quod creperi licet
Lucta duelli pancratiove rem
Sub Marte controversam aperto
Cernere, vindicibusque plagis?
Omitto demum singula persequi,
Relate summatum o AMADI in chorum:
Quippe his recensendis ad unguem
Musa supersedeam monendo
Pervellit aurem. Cetera postmodum
Cantabis, inquit, cum [Orig: quum] Iovis alitem
Dextro volatu Paule supra
Laurigerum caput astitisse
Cernes, et aequis numinibus tuae
Illustris heros annuerit preci,
Quodcumque votis expetisces
Sponte sua tribuisse largus.
Haec illa. quin mox sub penetral novum
Stacte fragrantis suave sacarii
Ducendus, argutamque dulcis
Melpomenae citharam docendus,
Iam melle linguam tinguor, Ionica
Lustratus unda; et bacchare Delia
Frontem renodor, ne poetae
Sit melico mala lingua noxae.
MAGNE minorque fratres,
AMADINI generosissima
Stemmatis propago,
Columen futuri domus;
Ecquid in utriusque
Studium rhetoris incumbere
Pertinace cura
Teneris ab annis iuvat?
Ecquid in optimorum
Sophiae tramitibus dogmatum
Sub bono magistro
Adolescitis? Vos quidem
Sponte suapte raptos
Alacris semper honestissimas
Indoles ad artes
Stimulat, capessendaque
Utilium reperta:
Magis oestro tamen insignium
Pruriente quaedam
Documenta rerum cient
Carpere tritiorem
Ad honores, et in aulas, viam.
"Prisca namque virtus
" Generis, sereno quasi
"E speculo refulgens,
"Solita est postgenitum valdius
" Excitare quondam
" Animos. sed et non minus
"Strenua vis parentum
"Propiorumque potis masculum
" Pectus acriori
" Animare laudis face.
Ut mihi nunc amicum est,
Reminisci bene concredita
Signa Melchiori
SCHEDIO, meo patruo!
Signa, quibus ferendis
Validos saepe lacertos libens [Orig: lubens]
Praedicavit ipsa,
Rigidissimis Thracibus
Obsidium, Vienna.
Ut amicum est, reminisci insimul
Patrueliumque
Et avunculi, quem Thunes
Africa militandi
Cupidum vidit, at illos Livo,
Heu rapina saevis
Inhiata Moschis; item
Hunnusatrox in armis,
Itidem Celtica gens asperas
Trux inire pugnas.
Sed alius haec sunt loci.
Vos ego facta patrum
Atavorumque, trecentos adhinc
Evidenter annos
Bene gesta, producere
In medium nepotes
Iubeo, non sine praeconiis;
Facta digna sane
Trabe cedrina scalpier,
Nec male sentiente
Cariem, nec latitantes genus
Infidele blattas,
Tineasve rodentulas.
Aspicitisne circum
Vetere in vestibulo stantia
Liminis paterni
Simulacra, vobis uti
Ingenium polite
Acuant, et tacito numine
Vividum sequendi
Clarios choros impetum
Insinuent? vel unum
Imitari modo sit, cui sacer
Imperator olim
Meritos honores dedit
CAROLUS ille quartus;
Pol is exemplar aviti recens
Exhibet decoris,
Specimenque virtutium,
Quas animositate
Genuina sapientissimi
Quique metiuntur.
Etenim velut candidis
Oebalidum gemella
Radiis sidera purissimo
Emicant Olympo;
Ita vestra se claritas
Ex vegetis coruscans
Oculorum igniculis exserit.
Macte IANE, macte
ADRIANE virtute. sic
Itur ad astra, sic mens
Genios participat caelitum.
Eia gliscitote
Superare lauru nova
Perveterem corollam;
Heliconisque apices, alitis
Instar ocioris,
Pedibus citis tangere.
Auguror. en futurum est,
Aquilae Caesareae plausibus
Mutuis ut ambo
Pariter, nec inglorii,
Excipiantur; ambo
Vigeant, haud inopes maximae
Dignitatis, atque
Meritissimi muneris.
Eia agite o alumni
Charitum, fortiter insistite
Atticae Minervae
Latiaeque vestigiis,
Castalidumque grande
Peramatore decus, si modo
Gloriam decorum est
Sibi transere in posteros.
"NULLUM meretur nec sapientiae
"Praeconium, nec magnanimae indolis,
" Domi sedendo semper, horas
" Segnitie terere otiosas.
"Virtus in actum mascula ducier
"Ardet, sopori non nimium aut mero
" Aut luxui indulgere sueta.
" Luxus opes, sopor ille nervos,
"Bacchus Minervam perdit. Inutilis
"Ad res agendas fiat oportet, et
" Cui temulento nutat impos
" Vertice sensus, hebetque acumen;
"Et quem veternus corripuit gravis;
"Et cui medullas insidiosior
" Incessit omnino voluptas,
" Heu iuvenum capitale virus.
"Non hisce ventum est moribus Inacho,
"Eiusque delecto ordine posteris,
" Virtutis ad laudem obtinendam,
" Iustitiaeque decus parandum.
"Non hisce parta est moribus Aeaco
"Pyrrhisque magni gloria nominis;
" Non Ausonum augustis Tyrannis;
" Non Saliis: neque Godefrido,
"Bellator urbem qui Solymam addidit
"Sceptris superbis. Tum viguit tenax
" Recti cupido, non libido:
" Sobria mens, et imago honoris,
"Non ebriosi pectoris impetus
"Aut faeculentum praevaluit nefas:
" Chalybs virentem classicumque
" Non choreae, neque pluma mollis
"Pubem excitavit, fortia pectora.
Compar ut illis tu fieres viris,
Quid non secundo Marte pulchris
Es RIDESELLE periclitandum
Aggressus ausis? quod facinus tibi
Praeclarum omissum est, dum Melitensia
Contra latrones Thracas armis
Moenia, flos equitum inclutorum,
Defensitasti strenuus; et maris
Secura vestri tutaque navitis
Ultro citroque praestitisti
Aequora, non sine clade Thracum?
Qualis ferocem in Marmaricas feras
Fremens leonem vis truculentius
Armat, leonem (inquam (tremendis
Unguibus horribilique rictu;
Aut qualis urso pro subole hispido
Trux ira surgit: talis in hosticas
Flammatus ardor te catervas
Egit agetque animosiorem.
Servata vestris insula dexteris
Feliciorem se veteri Rhodo
Cyproque si iactat; favori
Numinis attribuenda laus est.
Vos estis oblique oppositi fero
Ceu murus hosti. vos remoramini
Pernicis alas quippe fati,
Quoad fieri pote: et ingruentes
Nudo procellas undique vertici
Ingente opum vi frangere pervicax
Durat lacertus, Colchicasque
Persequitur ratibus triremes.
Dii te secundent, o MELITE ferax
Heroum, et ad classem expedientium
Sese, et triumphum ex hoste victo
Laurigerum spoliisque captis
Laete reportantum. O liceat diu
Vobis fruisci tot bona, tantaque
Magmenta consecrare Marti,
Perpete nobilitata fama!
FONTIS ut vivi liquidum fluentis
Vena, promanans penitis ab oris,
Usum in humanum scatebras perennes
Eiaculatur:
Non aquas illi Canis aestuosus
Siccat, aut frigens Caper algefactas
Congelat, ventusque fragore subter-
raneus arctat:
Illa sic nullis operum impedita
Sublicis, aut obicibus repandis,
Caesarum recto bona principumque
Gratia cursu
Tendit exsertas animare vires,
Nec propagatum sine honore munus
Sera derivare per eminentum
Saecla nepotum.
Unde quae, FERRANDE comes tribulis,
CAROLI iusta bonitate quarti
Vestra gens in perpetuum statuto
Possidet aequo,
Ceu per extentos laticum canales
Ducta, non cuivis homini, sed arte
Praedito rara, bene sed merenti
Munera confert.
Hinc sit, ut gustare tuos liquores
Si potis, iustique capax honoris,
Quisquis accessit PatavI inquilinum
Teuto Lyceum.
Te penes donum quasi humi sepultum
Haud sinis; nil invidia laboras:
Nam nec obturas latices, nec aversam
Obstruis aurem
Cynthio, totique choro sororum;
Quin nec his, quos prae reliquis alumnis
Cynthius totusque chorus sororum
Censet amandos.
En Palatinum comitem Melissum
Tu creas libens [Orig: lubens] , equitemque, qualem
Arma deposcunt ceteris Quiritum
Militiae [Orig: Militiai] .
Addis incrementa, quibus tributim
Olim adornari merito suo-pte
Semper illustres animae solebant
Urbe Latina.
Hunc et in prolem mihi nascituram
Mittis (ut rarum!) generis decorem:
Haud secus propago resex vigorem
Vitis adultae
Induit. Iam nec galeam secundam
Clathra, nec iunctae diadema gemmae,
Nec fluens vexillum agiles in alto
Dedecet auras,
Liliis conforme suis. In imo
Cycnus argutans clipeo susurras
Ruminat voces, quadrifariamque
Dividit oras.
"Euge, quam gratum est animo, laboris
"Praemium captare molestiaeque!
"Euge, quam dulce est titulorum adepta
" Laude potiri!
Hoc ob augmentum tibi quid dehinc non
Ipse debebit Genius Melissi,
Sponsor aeterno captus arrogandi
Nomine famam?
Maximis certe benefacta pensat
Gratiis condigne habitis at actis.
"Nam quid aut maius gravis auctor aut prae-
" Clarius umquam
"Edet in lucem, nisi laude dignis
"Nomen immortale viris nepotes
"Gignat in seros, celebrisque donet
" Munera famae?
QUEMnam repente factum
Me cerno? quemnam mutor in Quiritem,
Indutus chlamydem coccinam,
Bracteolis Phrygiis striatam?
Cui fulgeo monili
Splendente vinctus? cui corusco fulvum
Ensem? cui gero calcaria,
Luteolo lita circum obryzo?
En quanta Teutonum me
Stipat corona! quantus Italorum
Grex confluxit ad encomium,
Quod mihi lux hodierna sanxit!
Laeti reor Camillum
Videre talem Romuli nepotes,
Captis o GROMI Veientibus
Urbis ab obsidio decenni,
Diis patriis Lyaeum
Libantem, et aris victimas litantem.
Bellatum mihi contra feram
Barbariem, et Lapithas atroces
Quam fortiter tot annos:
Nec Arrhabonis ripa adorta solum
Scit tirocinii debitum
Pannoniis specimen sub oris,
Cum MAXIMILIANI
Armis secundi regia Alba carptim
Tentaretur, atrocissimi
Praeside capto obiter tyranni.
Antiquus ecce mos est
Notis quibusdam dexteras viriles
Exornare: sed et praeter id
Cum Telemoniade est Ulysses
Discrimen ille magnum.
"Distincta cerni rem statu graduque
" Vult natura. Senatorii
Ordinis, Hostiliique regis
Post Romulum Numamque,
Insigne latus clavus, ac rotundum
Lunati tegimen calcei:
Aureus hinc equitum Latinorum
Anellus alligator,
Vertente saeclo ferreis abusis.
Certe non secus argenteis
Milituum vetus illa primum,
Dein aureis caterva est
Donata iure fibulis. Omitto
Armillas, phaleras, bracteas,
Balteaque et meritas coronas,
Hastasque puriores,
Et cetera arma, roboris decorem, et
Virtutis dare tergum insciae.
Quid procerum referam inclutorum
Torquata colla? quidve
Si cinnianae praemia acritatis;
TRAIANIque parazonium,
Munere quo bonus ille Caesar
Suram remuneravit?
Praeclara sane et digna LUDOVICO
Istaec undecimo res fuit
Auctor, ut Ambasiana rite
Magmenta conchulati
Sancire torquis, laude posterorum
Laetus, rex animum induxerit,
Armigeris coryphaeus astans.
Stellata, rege IANO,
Secuta post turma est domus Odoenae,
Cuius diruta moles iacet.
Adde periscelidem OEDOARDI,
Qui tertius Britannas
Opes adauxit. adde chrysomallon
Illud Sequanici principis;
Vellus Iasonium PHILIPPI
Dico; eius, unde quinto
Per abnepotes lineam sequacem
Stirps materna trahit CAROLO,
Munere cuius eques crearis;
Fratrique FERDINANDO;
Quo dante, puber laurea corona
Praecinctus caput, ornatius
Ilicet Austriacum Lyceum
Feci, neque indecore;Vatesque provocans adultiores,
Divinumque genus Musicos
Caesareae decus illud aulae,
Quid ex utraque Musa
Haurire fructus navior iuventa
Posset; non dubio gestii
Edere iudicii senatu.
"Nam quidquid ars, vel ipsa
"Natura menti non pigrae sed acri
" Insevit, studiis daedalis
" Exserere hoc generosa tendit
"Virtus, amica famae,
"Hostisque probro. Quin et hac videre est
Tempestate, quibus per manus
Saepe ducum titulos equestres
Novasque dignitatum
Fas indipisci laureas; eosdem
Evectos aliis utier
Atque aliis in honore signis.
Te Caesarum potentum
Regumque versatum arduis in aulis,
A primis adolescentiae
Curriculis, GROMI; te subinde
Legatione functum
Multas per oras, teque dimicatis
Et terra et pelago proeliis
Fortem animi, teretisque palmae,
Quis nescit? unde Caesar
Remunerare debito labores
Non ingratus honorario,
Te gregis ipse sui merentem
Scripsit, pedumque talis
Auro coruscum iussit applicari
Calcar, strenuitatis tuae
Indicium, gladiique cinctum.
Id quod ratum atque firmum
HENRICUS alter ille, Galliarum
Regnator, habet ultro, memor
Ingenii validique Martis.
Idem ipse contributor
Iam canus in me grandiore natu
Ornando facis, ac te exhibes
Dulcis adoroalae ministrum,
Inserviens honori
Pompaeque, nullum mussitanti in aevum
Collatos AMADINA manu
In Schedium, Schediique prolem,
Cui noctiluca nondum
Maturat horas, munerum maniplos.
Quis me laetior est? quid mihi
Gratius, o veterane miles,
Acceptiusve, quam te,
Quem scita rerum per tot obviarum
Annos experientissimum
Cognitio diuturna fecit,
Coram meis videre
Anteambulonem gressibus, sarisa
Nixum Palladia? quo modo
Se pater ipse tulit Quirinus,
Aut armiger Quirini,
Reddente iura civibus Latinis
Ipso-met, Tyriae splendide
Conspicuo trabeae nitore.
At mensa iam vocat nos;
Iam porriguntur melle saccharoque
Cretaeo lita condimina,
Libaque Mosopiis placentis
Electiora: iamque
Cratere pleno, Gnossium meracum
Exspumante, salutarier
Appeto. prosit utrique; prosit
Et tertio bibenti;
Prosit tribunis, ceterisque nostri
Actus nomine praesentibus.
Cernis, ut huic nitide sereno
Sol faverit diei,
Obscuriore nubium fugato
Velo? cernis, ut acto die
Hesperus irradians amoenum
Claros vibret capillos,
Dissaviator purioris aethrae?
Sed iam te nimium forsitan
Detineo GROMI garriendo,
Manumque de papyro
Nugace tolli nesciam fatigo
Frustra. frustra, age, ne sis tamen
Tu quoque; polliciti reum me
Spera dehinc, ut orsus
Laudum retextos incohem tuarum,
Successu modo me prospero
Invida non spoliabit Ate.
Ne, si cani mereturQuisquam decenter, tu cani mereris;
Ut pulchre memori gratia
Stent veteris monumenta facti.
PRIVABORNE iterum luminibus tuis,
Musarum et Charitum o IMMANUEL decus;
Quem per tot reducem taedia mensium
Cum desiderio anxio
Mansi? Non Veneti stagna tibi maris,
Non urbs Euganeis proxima collibus,
Nec thermarum Aponi vivida sulphura
Lentas iniicient moras;
Quando te Genius Larque Piquigniae
Arcis, te revocant Sumonis uvidi
Nymphae; te genitrix, optima feminarum
Aulae ad munia principum;
Cui Regina sui mascula debitum
Commisit regimen corporis et status,
Navarraeus amor. Fallimur, an domum
Salvus cum repedaveris,
Incesset tibi mox ardor inaestuans
Lustrandae cupido protenus Angliae?
Non me tam celebris Candia, non Cyprus,
non Phaeacia divitis
Hortis Alcinoi regia traxerit
Visendi studio; quam rapior volens
Londinum, ad solii fulcra Britannici,
Puris quae Thamesis lavit
Altor gratus aquis: hiv [Orig: heic] ubi mitium
Regnatrix populorum arbitrio sui
Leges consilii sancit idoneas
Heroina, Deum genus;
Quam nec dedecuit nosse reconditas
Artes, nec piguit lactea rhetorum
Graecorum Latiis reddere vocibus
Verso scripta probe stylo.
Summo nata loco promovet altius
Virtutis meritum strenua: sed neque
Doctrinae pretium deminuit manus
Tantae celsa viraginis,
Nec vestigia detrudit ad infima,
Quos fors inferior invidet arduis.
"Magnos magna decent. at mediocribus
" Rebus laus sua non abest.
Tu, qui non generis sanguine proximi,
Sed virtute magis nitier, ad patris
Exemplum, properas; rectius optima
Quaeque intelligere es sagax
ALLI. Macte igitur, macte tuis bonis,
Et donis animi: dumque vigorem alit
Aetas purpureum; vincere te stude
Ipsum, et Francigenas tuos,
Qua re cumque potes, quo calor ingenI
"Aut industria fert. Non minor est labos
"Acquirenda bono digerere ordine.
" Quam possessa tuerier.
"VIDES, ut aura obryzi,
"Indaeque gemmae lucidi colores,
" Et quidquid sapit exoticum,
" In pretium cadat auctionis.
"Merx unaquaeque tanti,
"REINOLDE, quanti censet aestimator.
" Illic vilius, hic [Orig: heic] carius
" Venditur aut emitur cylindrus.
"At principum monetas
"Neque esse constat unius valoris,
" Nec formae similes unius:
" Par quota quaeque ducum est imago?
"Diversa ubique rerum,
"Diversa ubique nominum potestas.
" Sic passim tituolos impares,
" Dissimilesque per universum
"Invitus experiris
"Gradus. An obscurum est, Britanna si quos
Illustres Academia vult
Afficere ante alios honore;
His artium magistri
Donare nomen erudita suerit?
Sicut laus ea nuperrime
Helvetio iuveni tributa est,
Cui celsa saxa gentem
Produnt vetustam. Quid, quod et magistri
Doctoresque salutarier,
Nil adeo erubuisse nostris
Annalibus leguntur
Ex principali stirpe procreati?
HENRICUM loquar octavum item
Signa magisterii tulisse
In Angliae Lyceo;
Heres ELISA cui relicta regni.
FRANCISCUS quoque rex Galliae,
Plurima cui merito bonarum
Renata litterarum
Debet seges, quid ille? nonne ab ipso
BAIARDO, minor ac si foret,
Sese equitem voluit creari,
Post Marte concitatam
Pugnam, reclivis fronte sub MELIGNAE;
Ornamenta simul splendida
Magnificae sibi dignitatis
Gavisus exhiberi
Gestanda? Nonne et Teutonum dynastae
Auratum Solymis inclutis
Et gladium et petiere calcar?
"Quorsum ista? maximi pol
"Fecere, quae iam vix pili putantur.
" Pulchrum cuique suum scilicet:
" Strenuitas sua cuique cordi est.
"Tu, qualecumque et ipsi
"Virtute partum strenuo tuemur
" Conatu decus, o ne malis
" Arbiter auspiciis amabo
"Interpretare. Nescis,
"Nescis, quid aevo spondeat futuro
" Aether, quodve sequenti vehat
" Luce dies revoluta fatum.
"Oblitus an Iehova est
"Arcana, quorum pervetusta Graii
" Oracli meminit dignitas,
" Et meminere piae Sibyllae?
"Romanus Imperator
"Cera fideli muniat diploma;
" Vix dici pote, quantum mei
" Feneris amplificarit auctus.
"Dum calcar addit heros,
"Heros et addit robur atque vires.
" Vires illicium sentiunt;
" Illicio vegetatur ardor.
"Innatus ardor audet
"Tentare famam; fama laudem apisci;
" Laus se vincere: se vincere
" Cuncta trophaea sibi triumphat.
"At nemo puber umquam
"Rerum feretur attigisse summam,
" Virtutis nisi fastigia
" Scanderit a teneris gradatim.
UTRAMQUE doctum Palladia in schola
Linguam, et scientem naviter artium
Sublimiorum, quae beare
Corda polo genuina callent,
BRUTUM saluto. qui licet extimis
In Sarmatarum limitibus, procul
Ab Hadrianae separatus
Illecebris agat Amphitrites,
Iucundioris non tamen immemor
Nunc creditur mi colloquii fore,
Quod ad vadosi regna Maeni
Comiter in STEPHANI taberna,
Praesente ibidem tum CAMERARIO,
Sermone grato texere amavimus:
Cum Teutonas exsul per oras
Finibus Allobrogum relictis
Ad subiugatos BATTORIDAE tuus
Se, BRUTE, cursus ferret Iazygas:
Qua pisculento fetus amne
Lambit humum patriam Tibiscus.
Multas ab illo tempore me plagas
Seu causa Fati, seu variabilis
Fortuna casus, inquietis
Ambitibus peragrare adegit,
Salutis incertum. haud secus aequoris
Sulcans arenas navita lubricus
Iactatur undosis procellis,
Vi furialis Apeliotae.
Hos inter errorum et creperae fugae
Fluctus vaganti nil mihi suavius,
Quam sempiternum vatis ultro
ANGELII meruisse amorem;
Tarpeia cum [Orig: quom] me sub Capitolii
Saxo viderent limina consulum
Fastos, et antiquo paratu
Nobile marmor, imaginesque
Vetustiorum quaerere Caesarum,
Ex Marte partis non sine laureis.
Quid ille? nequaquam profecto
Erubuit mihi credidisse
Recens suorum nata poematum
Typisque nondum scripta volumina.
Idem reversuros ab Urbe
Franciacum poplites in orbem
Pereleganti munere carminis
Est prosecutus: munere, publicis
Quod exstat exstabitque libris
Semper ad innumeros nepotes.
At tu, POLONI regia cui patet
Herois, auctor magne, quid exigis?
Quae condis, aeternis (ut aequum est)
Digna lini monumenta cedris?
Rex bellicosus materiem suae
Virtutis amplam, non sine fomite
Sui celebrandi ministrat
Vatibus historicisque doctis.
Idem eruditus iudicat aptius
Prudentiusque, e re quid, et ad status
Sit publici non obfuturum
Emolumenta, bonasque leges.
Audita nobis cor fodiunt ducis
Praeclara tanti dictaque factaque:
Cur non et istic Marte duro
Visa geri feriunt ocellos?
Longe sed absum. certe ego Pindari
Vel Dithyrambos, vel numeros graves
Molirer Alcaei, minaxve
Stesichori genus aemulari;
Nihil moratus, queis ferar avius
Pennis in altas aetheris orbitas,
Novum Melissaei daturus
Nominis elogium profundo.
"Alma triumphus laudis adorea
"Ridere gestit, perpetuam et sitim
" Accendit in fibris alumno
" Pota avido semel Hippocrene.
Atqui futurum rebor, ut unus et
Alter perennem dehinc aquilex novae
Vestiget undae forte venam:
Quam nisi reppererit palato
Gratis placendam; pol tamen, inquiet,
Hic celsa celsis gesta poematis
Aequare sumpsit, rege quondam
BATTORIO, domitore Moschum.
BELLAM et pudicam, dotis et uberem
Cur non amico Musa MONAUIO
Optemus, integroque vitae
(Scis etenim) scelerisque puro:
Unde elegantum pignora liberum
Producat horti, laetifico satu
Repullulantis, dulce fenus,
Augificans genus atque sexum?
"Mites genuntur mitibus; et probo
"A patre natus, fert ab avo nepos
" Laudem; nec incesti pudicam
" Coniugii parit ulcus Aeglen.
SUSANNA adesdum. iam datus annulus;
Iam dextra dextrae iuncta, fideque ius
Pactum est. adesdum, et luculente
Fac nova nupta novo marito
Permissa dones gaudia. nunc tener
Amplexus ambos legitime decet;
Nunc et columbatim vibratis
Basiolis locus et cachinnis,
Et quae volenti deliciae placent.
Ut implicata claviculi manu
Circum, maritatae racemis
Palmes onustus adhaeret ulmo,
Et separari non amat invicem:
Sic delicati brachia coniugis
SUSANNA, Nympharum Viadri
Mitis alumna, suis lacertis
Innectit urgens, a genialium
Castis voluptatum illecebris procul
" Ignara divelli.sed ipsum
" Hocce licet, licuitque semper,
"Et post licebit. Mutuus hoc amor,
"Hoc insitorum causa Cupidinum, et
" Natura demum suadet ipsa,
" Se subolemque bene educandam
"Servare pernix. Ut mihi nunc foret
Melli, vocatorum agmina civium,
Quos PRESLA nutrit, teque coram
Elysiasque nurus tueri!
Fortassis hospes non ego (ut arbitror)
Ingratus essem. sed procul absumus
Vestris MONAUI segregati
Finibus, Hadriacae propinqui
Actae, reclivem qua viridi sinum
Obducta musco terra sub insulis
Humescit, alternoque conchae
Murice summa salis lacunant.
Tecum eruditum CORASII caput,
Tecum et sagaci fronte RHEDINGERUM
Habes; quibus nec cariores
Ulla tulit, nec amiciores
Aetas sodales ulla feret. Via est
Picena testis, testis et Umbria;
Albusque Nar, Thybrisque flavus,
Oenotriaeque vadosus amnis:
Quibus relictis cum valedicerent,
Raptum abstulerunt me mihi, nec palam
Non involatum iure privo
Hunc Genium sibi vindicarunt.
Quin carmen amborum Ausoniis modis
Attemperatum legerit aureus
Hymen,tuarum nuptiarum
Sponsor; an ambigerem, MONAUI?
Tu praeter illos, instar et omnium
Sentis amici DUDITHII labra
Tam culta, tam fecunda, tamque
Nectareo lita rore; qui te
Metris venustis concelebrarit, ac
Tuam Dionen. cetera patrii
Canent olores. pauca mi sat
Est humili sonuisse plectro.
"SAXOSAM Meliten, aut Lilybeium
"Montem, et Pelori Trinacrii iuga,
" Cum verticoso prominentis
" In pelagum scopulo Pachyni,
"Si non vidi ego; si nec male fumidam
"Aetnam, et Cyclopum fulfureos specus,
" Scyllamve latrantem Molossis,
" Vorticibusque avidis Charybdim:
"At terra et pelago triste periculum
"Fugi. necessum non erat ingredi
" Hamata piratarum atrocum
" Brachia, non Calabros latrones.
"Thraces heu quoties volturii ratem, et
"Vextorem inermum cum rate, et omnibus
" Cepere gazis! heu quot ultro
" Et quoties cecidere caesi!
"Multo tutius est, in patrio sinu
"Lustrare pictos luminibus vagis
" Mundos, et auctorum bonorum
" Historias iterare priscas;
"Nunc hos, nunc alios ordine debito
"Raptim legendo, sed neque inutiles
" Hinc inde carpendo, laborum
" Praemia pensiculata, fructus:
Quales ingenio SCALIGER entheo, et
Diviniori pectore LIPSIUS
Promit, salutares fruentum
Usque bonis studiorum in usus.
"Ceu nave socias mellilegarum apum
"Vides catervas ambrosium thymi
" Libare succum baccharisque,
" Non sine floridulo anetho.
"Praedatricum operi grex inhiat volans
"Furuncularum. gustus opum gulam
" Proritat, et ceram innocentem
" Semper amant vigiles lucernae.
Nos iam curriculum paene (quis autumet?)
Praedestinatum absolvimus impigri:
Viae tametsi fessus hauddum,
Nil magis o MARIVORDA, porro
In votis habeo, quam regionibus
Clarae videndis annua Graeciae
Donare momenta, atque mores
Indigenum bene nosse et urbes.
Cives ah utinam non Othomannicus
Hausisset ensis, nec Mahometicae
Profanus olim fascinasset
Corda superstitionis error:
Melli res ut erat, nave per Hadriam
Vehi quietum, perque tot insulas
Portusque secessusque Graios
Oppida cum populis tueri!
Atqui tempus erit (vaticinor) neque
Abesse longinquum auguro, cum [Orig: quum] novus
Regnator Europae, Deum vi,
Ionio mare transfretato,
Excisi veteres imperii domos
Fascesque fractos Threicio iugo
Redintegrabit, ferreumque
In meliora reducet aevum.
Leges ille pias scilicet a Deo
Datus theatris condet, et hostico
Aedes profanatas furore,
Aedituosque ruet nefandos.
Suspirat venientem Isthmia faux ducem;
Exspectat altis hunc Marathonius
Campus decorandum trophaeis;
Spe laciunt hilares Athenae.
Felix, cui dabitur scandere nobilem
Parnassum, et evantem hoc duce liberum
Festi Cithaeronis receptum,
Atque sacras Heliconis arces!
Qui fontes biberint, unde novem Deae
Cum fratre potant, praeside fontium;
Feliciores aestimandi, et
Terque quaterque beatiores.
O (nam stella micans Cassiopae novi
Praenuntiavit regis idoneos
Ortus) secundis auspicantem
Ominibus sua bella dexter
Pugnando sequitor, quisquis ad ardua
Rerum atque virtutum ilicet applicas
Mentem, supinatimque ducta
Brachia tollis ovans in altum.
Hinc, hinc perpetuae laudis adoream
Sperare fas est. Mox age Bosphori
Saevo tyranno, fortis heros,
Incute fronte metum propinqua.
Te Bellona, soror Martis alacrior
Ducat per hostes, te bona Faustitas
Beetque fortunetque: tecum et
Signa acie rata sospitentur,
Tecum et Franciacae milite copiae
Salvo triumphent, non sine numinis
Favore. sic o sic iuvabit
Barbaricas peragrare terras.
ASTRAEA legum recta iubentium
Patrona, caeli sidus inhospitans;
Tuque o medendi carminisque
Auctor Apollo, favete coeptis.
Coeptis favete, et numine dextero
Paeana dulcem commodulamini:
Sic iura semper firma constent;
Sit medicina chelysque salva.
En CHRISTIANO, quem Neomarchiae
Tulere montis moenia Regii,
Vatique FRANCISCO, sagacis
Hippolyti meritas alumno
Antiquus aulae Caesareae comes
Confert tiaras; dans nova cassidis
Magmenta, gestandaeque in aevum
Nobilitatis honora signa.
Utrumque dignum duplice praemio
Remunerari scilicet arguunt
Virtusque doctrinaeque pondus;
Cui rata consiliis probatis
Corona Nervarum atque Trebatium,
Chirone cum docto et Podaliriis
Assentit. O ulvose RORIX
Cornua tolle, senique Thomae
Haec candidati laeta refer patri,
Seu, rerum habenas dum regit arduas,
Alto in Senatu considenti,
Sive domi vigiles agenti
Sub corde curas, in patriae bonum
Intentiores. tuque adeo celer
VIADRE, seu mavis vocari
Odera; io mere pisculentae
Stagnator undae, non sine congrege
VARTA, repandis plaude age brachiis.
Sollemne CUSTRINI triumphet
Urbs, validis operosa muris.
Vox laeta Manes Hippolyti ciat,
Manesque materni indigetes avi
Naumanis, HILDENSAEME. Fratrum
Coetus ovans Genium frequentet,
Libo et placentis dum facit annuis,
Partaeque laudi et mutua gloriae
Reponit hostimenta gratus.
Fallor, an et GROMIDIS fenestram
Quae Laurus ornat, carmine nobilis
Nostrum duorum, iam tibi vinciet
Frontem beata frunde? Laetor,
Laetor ego, et niveam lapillis
Signare lucem gestio candidis.
O par meorum dulce sodalium,
O quae repens nos separatis
Dividet hora viis, amici?
Excelsa Romae vos Capitolia
Visetis, exin Parthenopes iuga:
Me Celta rursus, me paluster
In sua regna vocat Batavus.
Hinc insulares spero Britanniae
Portus et urbes, atque viraginem
Videre ELISAM; cui neque illa
Par era, quae Tyriis in oris
Regnavit, at nec pulchra Semiramis;
Neque illa, summae quae sapientiae
Consulta, tostis a Sabaeis
Sponte adiit Salomona regem.
"Quo Fata ducunt, quisque sequamur, ac
"Bonique et aequi, prospera seu mala
" Fuant, necesse est consulamus,
" Dum reduces stata meta sistat.
DORMIO; sed meum cor
Semper HAENZELI vigilat. mens cata somnulentum
Excitare veternum,
Fata ruminat abdita,
Consilio potenti
Caelitis firmata Dei. Quis tua fortis heros,
Facta pangere digne
Possit, aut generis tui
Condere glorioso
Ore per fastos memores stemma? nites, ut albis
Lucifer radiis, ab
Usque Memnonia domo
Hesperium ad cubile
Vectus: illustratque solum Mars tuus ille puris
Candefactus ab armis,
Qualiter rutila faces
Luce micant Olympo
Splendidae. Te constituent ecce novum monarcham
Consenentis in orbis
Astra duplicibus plagis.
Te metuent Eoi
Principes, atque occidui: te Boreas et Auster
Obstupescet. Io dux,
Magne dux age maximos
Ex domitis triumphos
Hostibus, servaque vices in statione firmas.
Militat tibi Mavors
Ipse; militat et poli
Sors utriusque. Fractas
Cerno iam ruptasque acies, et populata castra;
Urbiumque labores
Ac metus, in Hymettiae
Gaudia tuta versos
Pacis. Euphrates mediis aridus in fluentis
Se requirere visus,
Ut paretur iter novis
Regibus. Eia natos
Rite, natorumque genus rite creans dynastas
Orbis; hosce Magogos,
Hasce plebis hirudines
Exige victor, inque
Aureum corrupta reduc tempora mitis aevum.
Perge, perge; vir esto.
Quanta copia et aclydum
Hic [Orig: Heic] iacet, et dolonum
Et cateiarum, veruumque insuper hosticorum!
O quies, o amoenum
Otium; quis erit tuis
Usque bonis fruisci
Dignus, IGNOTI gremio sub ducis? Una bello
Instat, altera paci
Satrapae manus integri.
Isque caput corona
Cinctus ex auro solido, purpureisque gemmis;
Ad tuenda piorum
Agmina, auxilio Dei
Se fore iurat acrem
Vindicem. Felix regio, quae tulit hoc in auras
Pectus! at mage felix,
Signa qui ducis optimi
Fixerit, et trophaea!
Spem fove hanc mecum vigili pectore dormiendo:
Si quid huius et olim
Fiet, esto mei memor
Vaticinantis, atque
Posteros HENRICE mone, prospera sobriorum
Saepe non caruisse
Fine somnia debito.
'PROCUL remotas a patrio solo
'Terras, et urbes visere plurimas
' Primis ab annis, DOUSA, curae
' Mi fuit, et creperas senecti
'Cognoscere aevi sollicito vices
"Casu ruentis. Quem iuvet heu domi
" Sedere segnem, nesciumque in
" Tam variis quid agatur oris?
"Fastidiosae lenta solent morae
"Momenta curis exitialibus
" Exesse torpentes medullas:
" Atque animi tenuat vigorem
"Iners veternus; quo nihil uspiam
"Nocentius, nil perditius pigras
" Culpatur insedisse mentes,
" Et stupido caput obruisse
"Fumo: cavernis qualis ab humidis
"Vaporat olim, cum silices aqua
" Frigente perfusos caloris
" Stridere vis peniti coegit
"Contraria urgens. sed quid in exteris
Consumpse privas res Academiis
Prodest, et orbem tot per annos
Sole alio peragrasse tostum?
Quid usque virtutem, et pretiosius
Virtute nomen, non sine gloria,
Nave requisivisse, et altas
Pieridum penitrasse in arces?
Quid fluxa vitae tempora puriter
Egisse, et obsceno a grege turpium
Semper meretricum pudicos
Abstinuisse oculos manusque:
Si regna frigent caelibis hic [Orig: heic] tori,
Et destinatam coniugii in fidem
Fatum puellam quiquelustri
Sortilegum spatio retardat?
Si nullus errorum est modus, et meum
Dempto fatigant fine graves equum
Calcarium ictus? cumque metae
Sperat ovans aliquem attigisse
Evicta per discrimina terminum,
Praesto est labori mox alius labor:
Ceu prona Phoebeos iugales
Continuo rapit aura cursu.
Ollis quietem Temporis invident
Flagella, tortos dantis ad impetum
Sonos, et aurigantis hornorum
Arbitrio celeri dierum.
Ac pol labantem prociduis statim
Fessum videres poplitibus, nisi
Natura nervum firmiorem
Aethereisque parem indidisset.
Europa nostrae conscia tum fugae
Tum sortis; I nunc, atque Asiam pete
Festinus, inquit, Africamque.
Forsan in Americae, quod optas,
Plagis repertum sera dabit Venus:
Ubi inquilinum scilicet incola
Virago praestolatur, ardens
Prorsus amore tui virago.
Haec illa. at illi non ego credulus.
Laxane sulcarem Oceanum trabe?
Tot hercle pertaesum est viarum.
'Se sibi quisquis amat marinae'
'Demersum in undae quaerere gurgite,'
'Se credat Austris naufragus imbricis'.
Satis pericli est, me bis Istri
Damna subisse, semelque Rheni.
At tu clientum DOUSA Cupidinum
Tutela praesens, eia age, de mea
Si quid ROSINA, de fideli
Si quid inaudiveris Rosina;
Amabo te, fac (si mereor) sciam.
Nam tute fando quidpiam, ut arbitror,
Fatale percepsti, sagacis
Consilio monitus Minervae,
Cum sanctiori te superum domo,
Lectum in senatum, non homini datis
Inferret alis; ac futuri
Praeteritique per omne prudens
Nepos Atlantis coram ibi callidos
Praesagiorum versiculos libro
Sensim ex Sibyllino retectos
Panderet, Uranie magistra
Oraculorum interprete. Mysticos
Probe explicatos si numeros dabis,
Quanta cor aerumnale reddes
Laetitia mihi delibutum!
QUO se proripuit, MODI,
MARIVORDA vester ille;
Brugensis Marivorda vester ille, flos
Iuvenum eruditiorum?
Liquit in PatavI sinu
Gemitus sui sodalis:
Ne quisquam quid inaudivit,
An adhuc agat Cremonae
Ad fluentisonas Padi
Genio trahente ripas;
An vero reditum suam
Properarit ad Melaenam.
Ubicumque morabitur
Marivorda vester ille;
Nostro nomine plurimum
Age salveat, meosque
Meo nomine plurimum
Iubeat bonos amicos
Salvere, et sibi rem bene
Gerere ad bicorne Rheni
Flumen: praecipue quibus
Vada Belgici plagaeque
Scaldis hospitium danunt,
Typographicumque praelum
Immortalibus annuit
Fieri, edito sub auras
Fetu divitis ingenI.
Veneror coloque amoque
Tam doctas animas, MODI,
Adeoque plane adoro.
Nam cui non cata Lipsii
Acies, vigorque Dousae, et
Canteri vigilantia
Animum excitet supinum?
Cui Lernutia suavitas,
Variusque Giselini
Non mentem afficiat lepos,
Neque raptum adurat ardor
Cor Vulcanius? Haec dum ego
Meditorque ruminorque,
Pertaesum Italiae est. Brevi
Alemanniae revisam
Fines. hoc volui, Vale,
Et ama tuorum amantem.
COLLES aprico palmite consitos
Ad pura amoeni flumina Neccharis,
Qua fons salutari fluento
Irrigat imperii sodalem
Perennis urbem; dum memorabili
Cantare versu ruminor, et loci
Beatioris sospitalem
Mane novo Genium saluto,
Absente quamvis corpore: ter quater
Felicem oportet te merito vocem
O LAUTREBACHI; qui nitentes
Aonia redimitus usque
Lauru capillos, sub nemore herbido
Nunc Christianae te citharae modis
Diurnus oblectas, fidique
Ausoniam chelyn Alemannae
Componis, auctor carminis enthei;
Nunc et quieto laetior otio
Pulchris in hortorum viretis
Deliciare, tuamque laudans
Non invenusto pectine SVAVIAM,
Nymphis propinquis invidiam creas
Haud paenitendam. Te canentem
Ad numeros modulata verba
Mirantur ipsae Neccharides Deae,
Mirantur ALTI culmen Oreades
LUCI incolentes, cum Napaeis,
Cumque hilari Dryadum caterva.
Te nemo non vatum ecce recentium,
Queis sancta cordi Psaltria, Teutono
In orbe novit: nemo in urbe
Non veneratur, amat, colitque
Summatum, et imi de populi grege.
Nec quisquam Alastor advena Baltico
Movere de glaeso [Orig: glesso] tibi audet
Exstimulante furore litem.
Securus aevum degis, amans Dei.
Cui dedicandos [transcriber: erroneously, two 'dd' in 'dedicanddos'], fare age, principi
Credam tot annorum labores?
Tene dehinc via LUDOVICI
Praeclaram in aulam ducet idonea,
Cui Virtebergen Tecciaque arva avus
Paterque liquit possidenda?
Doctus enim est pol et eruditus,
Et liberali munificus manu;
Nec non amator nobilium artium
Cluet Minervae, quaeque sacris
Dia reperta dedit Poetis
Callere Riphaei pater Orphei,
Silvas trahentis, celsaque montium
Acumina, ad vocale plectrum,
Threiciaeque lyrae sonores:
Quos tu novella dum fide temperas,
Scitus sacrorum, IANE; Heliconides
Templo in Deorum consecrarunt
Aureolam citharam merenti.
VIRGINIS spicam gravida refertam
Fruge, Sextiles [Orig: Sextileis] referentis Idus [Orig: eidus] ,
Ecce dum puri radiosa torrent
Lumina Phoebi;
Post graves aevi dubii labores
VOLFII cano senio gravati
Quarta natalem videt atque sexa-
gesima messis.
Vix foret tantum sibi polliceri
Ausus extentae spatium senectae;
Vix eo duci stata credidisset
Momina posse,
Calculi mordace dolore pressus,
Inque se tortos male fractus artus.
"Ut genus perfert hominum malis ob-"
" noxia terga."
Nunc satis vixisse sibi superque
Iudicans, libris quibus incubabat
Rite perfectis, et ad umbilicum
Non sine summa
Laude perductis, poplite expedito
Se viae accingit, FABRICI, terendae
Omnibus, quicumque brevem caduci
Carpimus auram.
Quod nisi caelebs iuvenem senemque
Lectus excepset, vigilesque totum
Improbis immersum operis lucernae
Nocte silente
Prorsus insomnem studio occupassent;
quei tot e Graiis monumenta chartis
Urbe donasset Latia, stylumque
Teuto bilinguem
In scholas traduxet iners Suevas?
"O labos, invicte labos; quid, acri"
"Perfica adiutrice, tibi molestum est"
" Aut grave? quid non"
"Elaborato graphice expolitum"
"Destinas fini? quid inabsolutum"
"Linquis? aut cuiae tua dextra limae"
" Parcere suevit?"
"Ad capessendum varium laborem"
"Scilicet nati sumus. hic minores,"
"Ille maiores onerum ingruentum"
" Sustinet ultro"
"Sarcinas. est cui mediocre tantum"
"Pondus incumbit tolerare. quosdam"
"Otii perdit neque liberalis"
" Nec sat honesti"
"Torpor, et socors animi veternus."
At Deae, Phoebi comites, volentem
FABRICI tranquilla sequi beatae
Commoda vitae,
Me iubent (assint utinamque vires)
Acta Francorum proavita regum
Dicere, et res non humili graves in-
cludere torno.
"Conditor tantis numeris quid optem
"Mi dari, doctum nisi et eruditum
"Principem; cui tam placeant recentis
" Carmina Musae,
"Quam viris prisci placuere saecli?
"Sed iacent artes, iacet ipsa Pallas
"Spreta cum Musis; nec amat potentum
" Aula poetas.
QUO quo rapit te fervida vis animi
HILDENSAEME? age-dum, non radio tibi
Sollerte descripsisse terras
Sat fuerat, regionibusque
Et insularum portubus artifices
Designasse typos; quin etiam polum
Utrumque felici dioptra
Aetheriosque globos pererrans,
In tam remotas te penitrare vias
Molirere sagax? Ecce Platonici
Iam Pandochei nexiones
PROMNITIUS mihi comprehensas
Tenet fideli pectore, easque tenet
SALGASTUS veteri nobilis a domo.
Edisne maturas in auras,
An latebris sepelire mavis
Conscripta dextro quae tibi sunt Genio?
"Edis nempe, neque his laevus (uti solent"
"Plerique) praelivore blattas"
" Aut tineas alis invidendas."
Te STURMIANAE vox lita melle mero
Suadae commonuit: tu bene providus
Pares monenti. nam quis usquam
Tam capiti neget erudito
Obtemperare, et canitiem nivei
Amplecti senis? ut qui sapientius
Quam Zoilorum iudicare
Turba furens, meliusque multo
De rebus ipsis elicienda bona
Vestigare oculis atque animo queat,
Complura longo doctus usu, et
Pluribus experiens ab annis.
O qui tot astrorum, et variabilium
Ambagum facili lubrica tramite
Aequare calles, totque vasto
Conciliare plagas in orbe;
FRANCISCE dic, queis (sic mihi Phoebus eris)
Insistant poplites hice recessibus,
Ubi det inventam, atque demum
Fixa RHODEN mihi meta iungat.
Aut ipse mundi memet in avia duc
Tecum, conspicui verticis alite:
Nam Daedaleis spero in aethram
Remigiis fore sublevatum.
Hinc conspicatus fertilis Eutopiae
Fines, corda gravi libera pondere
RHODES peroptato reponam
Endo sinu, requiem potitus.
AMOENITATEM marginis Benacii
Mente mea quoties
Absens recordor, o Dea,
Recordor autem saepius: praesens ibi
Degere mi videor,
Totaque nocte somnio
Colles apricos. Iam Salon, iam visui
Garda iugosa subit;
Iam Tusculanum, ad dexteram
Lacus sereni ripulas legentibus
Inter odora situm
Vireta: iam ridens subit
Peninsularum et insularum SIRMIO
Pulcher ocellus; ubi
Quondam Catullus post iter
Bithynum onusti pectoris curam exuit,
SCALIGERUMque genus
Agri Tyroli principes
Tutos recessus quaesiverunt, arduis
Rebus ab imperii
Omissiores. Quam virent
Frundentque cuncta amoeniter! quam pectora
Mirifice rapiunt
Ad se comantes hortuli!
Montes opaca vestiuntur Pallade:
Vitifera in mediis
Clivis Lyaeus regna amat.
Imum occupavit Citrii nemusculi
Fulgor, et aureola
Poma, et frutex Lemonius,
Et Punicarum silva densa frundium;
Non sine lauricomae
Vigore Daphnes, nec sine
Myrto Diones. Limpidas ut Mincius
Volvit erilis aquas
Ad arta [Orig: arcta] claustra faucium!
Salvete quotquot haec Oreades loca,
Et quot Hamadryades,
Nymphaeque formosissimae
Stagni tenetis laetioris ambitum.
Tuque venusta meo
Infixa cordi millies
Napaea salve. Tale caelum in Anglia,
Talis et aura tuis
Contingat hortis apprecor,
Flos virginalis castimoniae Dea.
Rideat arboreae
Stirpis propago: rideant
Et viva sepimenta, et omnis seminum
Progenies, Zephyri
Demulsa leni flamine.
Tuque o ELISA masculae in Lauri modum
Germine perpetuo
Floresce sospes, et vige.
VER adest, anni geniale tempus,
Et serenatus rediens Olympo
Mitius spirat Zephyrorum apricae
Halitus aurae.
Quis domi invitum teneat Melissum?
Quo mihi lentos remorante gressus,
Norica (BRUMAM SUB UT ACRIOREM)
Claudar in urbe?
Liber excurram, socio viator
Unico stipatus, ad usque notas
VILSII ripas, et ad his propinquam
Principis arcem;
Te salutatum generose FUCHSI,
Qui Palatinae praees altus orae,
Grande Musarum columen, decusque
Nobile vatum:
Cui neque ex voti digito pudori est
Sobrium vixisse, neque indecorum
Saeculi nostri temere usitatos
Spernere mores.
Fallor, an pacti melioris ergo,
Ianuas vestras mihi iam patentes
Sponte, et interni penitrale cernam
Cordis apertum?
Ne, receptatus Lare luculento
(Quae tua est virtus, niveaeque candor
Mentis) haud vani tacita experibor
Signa favoris.
Nam nec aversum tua pectus a me
MURACEIS [transcriber: one or two illegible letters between 'MURAC' and 'IS'], matrona gravis decensque,
Spero gestabit; mea nec Sabino
Lumina vultu
Intuebuntur tua cura natae:
Gratias blande magis aemulantes,
Ut quibus linguae studium Latinae
Corda polivit;
Ob tui, sincere, faces amoris
Mutuas in me, patrios et ipsae
(Qua licet) nolent patienter in se
Stinguier ignes.
Quin et ALBERTUS, minimusque natu
Frater, heredes animi paterni,
Me probe ascitum sibi copulabunt
Duplice nexu.
O ibi Maias hilarus calendas
Exigam, quo me tacitas per umbras
Dulcis imago
Ducit immissa requie soporum,
Sistar insomnis; vigilique tandem
Fronte perlustrem loca FUCHSIANIS
Grata Camenis!
Hanc ubi invectus niveo iugali
Phosphorus lucem mihi portet almam,
Qua tuos praesens venerer decoro
Poplite vultus:
Ilicet faustas ego deputabo
Annuis stellas utriusque fastis.
Hora natali veniet mihi illa
Carior astro.
"NON semper aptum est ingenium ad bonos
"IACOBE versus, nec digitis lyram
" Quamcumque in omni re locove
" Attigeris, eademque plectra.
"Diversa euntum momina temporum, et
"Eventa rerum atque ambiguae vices,
" Frequenter in diversa mentem
" Propositoque aliena raptant.
'Cum saepe sumpsi materiam meis
'Modisque et ipsis rebus idoneam,
' Psallensque concinno sonora
' Pollice fila movere coepi:
'Non id, quod arguto ore, et eburneo
'Praemoliebar pectine, me melos
' Camena inaudit cantitantem;
' Verum alia immeditata sese
'Labore nullo subiiciunt, et in
'Aptos ligato carmine gestiunt
' Venire nervos. iamque Chloris,
Iam Dryades, nemorumque Fauni
Tutela frundentum, et Satyri leves
In antra seductum obsita caespite
Muscoque vivo, me redurgent
Nescio qua fide murmurare
Agreste carmen; Panaque montium
Custodem, et altas, robora fortia,
Sonare quercus ilicesque,
Abietibusque nigris cupressos
Conferre pullas. Sola sub aviis
Clangilla ramis accinit: accinunt
Aves peregrinae Latinis
Auribus, insolitusque grillus.
His nempe silvae deliciis fruor,
Curis solutus: prae quibus aulicas
Sordere pompas comperibis,
Frete opibus modicum MONAUI.
Has ipse porro delicias canam,
Meamque lentis corticibus RHODEN
Insculptam olorino trecentos
Carmine perpetuabo in annos.
MENSIUM flos intemerate, seu tu
Verna maiorum genuinus audis,
Sive CyllenI tibi matris aptum
Nomen inhaesit;
O tuis salvo mihi sit Calendis
Lesbias vivis animare chordas
Vocibus, seramque hilari canore
Ducere noctem.
Te patrem florum, nemorumque dicam
Principem: te purpureae maritum
Chloridos prodam, Zephyrique adulto
Vere potentem.
Tu serenatum sine nube Solem,
Pendulisque umbras foliis reducis;
Tu Iovis grati vegetante gaudes
Spargier imbri.
Te sui cantant homines avesque;
Te soli salique greges adorant:
Cuncta cunctarum te elementa rerum
Laeta salutant.
Cras tuas festis itidem triumphis
Ferias, sollemne sacrum, secundis
Plausibus iucundus agam, solutus
Duplice cura:
Namque me dignum fore iudicavit
Hoc die, cui perpetuum virente
Caesar ornaret cava FERDINANDUS
Timpora lauru.
Tertiam dehinc niveis sacrabo
Gratiis lucem, Venerique pulchrae
Septimam; nonamque novem Camenis,
Non sine voto;
Floribus postes redimire largus,
Et sacris libare focis odores.
Moris hoc servabo memor quotannis.
Nunc mihi suave
Susinum, stillansque liquor rosarum
Imbuat crines volo, nunc sodales
(Si velint) tincti balano nitescant
Malobathroque:
SCALIGER IulI generosa proles,
DOUSAque et puri GISELINUS oris,
Et vetustatis catus aemulator
LIPSIUS acer:
Tuque LERNUTI, prope sideratus
Ictibus crebris oculorum Hyellae;
Tu MODI, tuque o MARIVORDA, tuque
Sedule COLVI.
Assit hic [Orig: heic] dulcis Iocus et Cupido;
Assit et sacer Genius, Leposque
Comis, argutusque nepos Atlantis,
Cum duce Phoebo.
Lis, et infestae rabiosa litis
Auctor exesto mala lingua. nemo
Lividum spiret, careatque dignis
Nemo corollis.
DISERTE LIPSI, Romulidum decus,
Et litterati gloria saeculi;
Quem lectitantem seu docentem
Pieridum chorus obstupescit;
Quem scriptitantem luxurians viris
Europa doctis ob veterem stylum
Miratur, in summisque ponit
Praecipuum mihi sidus astris:
Quid me Poetarum (ah pudet) optimum
Non erubescis dicere, in aurea,
Quam nuper huc misti, papyro?
Haec potius tribuenda magno
Laus magna DOUSAE; vertice cui sedet
Capace Pallas daedala, candidae
Linguae repertrix, artiumque
Nobiliore loco vigentum.
Ille entheato spirat Apollinem
(At quem Deum?) de pectore, callidus
Antiquitatem, et prisca nostrum
[transcriber: obviously, the page number '140' is a misprint]
Verba perappositasque lexes
Reduxe in aevum, barbaraque extimas
Ultra relegasse Orcadas, et novem
Suum Camenis, haud sine aequo
Numine, restituisse honorem.
In quo laborum IUSTE quis est modus?
Quae meta cursus? quaeve remissio?
Quae finis? Ut quondam Tyrannum,
Civibus exitium luemque,
Ex urbe depulsum et solio, solum
Mutare cogit iure potentior
Virtus, et extremas abactum
Persequitur fremebunda in oras,
Vinci aut domari nescia: non secus
Vos aestuoso tenditis impetu
Ex arce profligare Phoebi
Barbariem, furiale monstrum;
Plenisque velis huic et equis citis
Uterque victor terga premit, fugae
Commissa turpi. Proinde macti
Este vigore, animoque forti:
Sic laurea alter serta merebitur,
Alterque palmam; materiem bonis
Dignam (modo ipsi-met sinatis)
Vatibus, Aonioque coetu.
RIDENTEM amica fronte Cupidinem,
Et ore blando; crinibus aureis
Insignem, et aurato monili
Conspicuum, nitidisque gemmis:
Myrrha calentem qui volitans super
Aram Diones, ignicoloribus
Libratus alis, tendit arcum
Idalium, et nova tela vibrat,
Cinctus pharetra, cetera nudus. Hunc
Iam consecratum rite Cupidinem
Cuinam sacerdos dedicabo?
DOUSA tibi, tibi DOUSA mitis,
Alumne Musarum, et Charitum comes,
Queis albicantes cumque pedes choris
Inferre gaudent. namque vatem,
Cui lepidorum Elegos Amorum
Uni inter omnes haud dubitaveris
Inscribere, et dignam Aonio grege
Sexcenta propagare in aevi
Saecula non moriture famam;
Honore, de te nil meritum prius,
Ornare tanto, quantus Apollinem
Deceret ipsum, maluisti;
Quam tacitas sepelire flammas,
Queis Ida raptum, queis Charitella, fax
Secunda, et Aelis proxima detinet.
O si per Europaea longe
Dissita regna diu ROSINAM
Multumque quaesitam innumeris locis,
Tantumque amatam, quantum adamabitur
Nulli puella, aut umquam amata est,
Tandem aliquando mei misertus
Daret fruendam his luminibus Pudor,
Vultu retecto, et corpore vivido:
Qualem per obscuram quietem
Noctis (Olympiades ter ex quo
Inauspicatarum a Remorum oscino
Fluxere binae) Morphea sensibus
Constanter obiecisse nostris
Perspicua memini figura:
Tu muneratus, praeter amabiles
Vultus, abires insuper aurea
Ioci venusti et liberalis
" Effigie. simulacra quippe
Formae, poetarum ilicet intimis
"Dios vigores insinuant fibris,
" Oestroque et instinctu ciere
" Magnanimum iecur efficaces.
Quin et iuberem cestiferae manum
Praesto maritalem esse Libentiae [Orig: Lubentiae] ,
Exosculandam, non sine almae
Cypridos eximia statura,
Pomum tenentis. sed quid ineptio
Nugarum amator? te potius tui
(Nam dignus es) perenne honorent
Aureola statua Batavi.
siccine Diis amicum,
Tam diu, FUCHSI, nitidae frontis esse carendum,
Quam videre gestii;
Orisque, queicum colloqui disertim?
Illius oris, inquam,
Quod Camenarum liquidis imbuere fluentis
Gratiae et Libentiae,
Phoebi voluptas: illiusque frontis,
Enthea cuius arcem
Mens, Deo par, continuis [transcriber: some letters are illegible] occupavit habendam
Sedibus. Quis invidet
Livor Melisso, quo minus tagace
Stringere comprehensam
Dextera dextram liceat, purpurans Amethystus
Quam tenace vinculo
Cinxit, modestae vota nuncupantem
Nephaliae, sorori
Euphrones? Hac consiliis nec sagacior ulla est,
Nec salubrior fuit
Dandis, ubi stet lance ponderandus
Calculus aequitatis,
Aut quid in primis ratio vera, causaque poscat
Arbitris idonea
Diiudicatu, nec nisi acriore et
Vividiore sensu
Praeditis cernenda: vigor qualis enitet in te
In tuique similibus,
Beate FUCHSI; quem nec ebriosa
Turba dedere pessum,
Nec Pholum nati sceleri immiscuere nefando,
Nec putrentis ulcera
Squarosa terrae polluere fungi.
"Heu quibus implicatos"
"Et quot immersos vitiis foeda colluviei"
" Lama Mermeros tenet!"
" Sic multus olim, depluente nimbo"
"Plus nimio, superque"
"Alveum exundante Sali, qua via est data, late"
" Limus oblutans agros,"
" Obducta prata quercuumque silvam"
"Et decus hortulorum"
"Fine deformat misero. Flora maesta Ceresque"
" Et dolens Hamadryas"
" Caelum omne replent anxiis querellis."
"Non aliter Lyaei"
"Vim ferens flet Nephalia, sobrio comitata"
" Vix sodalium grege,"
" Quandoque bacchans coetus abstinentes"
"Ludibrioque risuque"
"Excipit, damnoque gravi multat, utpote faecis"
" Crapulantium unicos"
" Hostes, meraci ruminisque parcos."
"Ne, male sana potae"
"Nil boni fert Ebrietas, nil boni tulit umquam,"
" Nil boni dehinc feret"
" Germaniae. quin crimen ob probrosum"
"Poena peculiaris,"
"Poena vix feris studio moris inveterati"
" Expianda posteris;"
" Ultore Iova has beluas manebit."
Quod nisi tute quondam,
O sacer vates, aliam prorsus a genere istoc
Incitus Dei metu
Mentem induisses temperantiorem;
Quei voluisset illud
Integris sese insinuans cordibus, penitrare
Numen in fibras mero
Vino tumentes? ast Hebraea sanctae
Plectra lyrae, piosque
DAVIDIS psalmos, numeris mente non alienis
Redditos, Penatibus
Teuto Latinis rite consecrasti.
Nomine quo tuae pol
Plurimum debet pietas restituta Minervae,
Plurimumque familiae
Nepos avitae; plus honor perennis.
SENAS, ocellum dulcis Etruriae,
Rivis amoenas et variis iugiis,
Musisque amicas, incolenti
Cum lepidis generosioris
Sexus alumnis, me tibi nuptias
Praedicere olim commemini; fore
Verans, Gynaeceum ut modestam
Suppeditaret erile Nympham,
Forma elegantem, stirpeque nobilem,
Tuoque dignam, qua caleas, toro.
Evenit. omen namque vati
Praecinuit cycnus auspicatum:
"Cycnus poetarum ingeniis favens,"
"Idemque candorem ante alias amans"
" Phoebi volucres. quippe fati"
Consilio tibi destinavit
Hymen pudico pectore CANDIDAM;
Queicum quietae tempora transigas
Vitae, recensitamque sospes
Conspicias ANOMOEE prolem,
Ritu virentis mitibus editam
Ramis olivae: quae sacra Palladi,
Tranquilla pacalis trophaei
Signa det Idaliis columbis.
Quam laetor, euoe, consimilem tuis
Tandem puellam moribus, et parem
Votis anhelis obtigisse,
Non sine matre, domus regundae
Gnara! Quid aptam quaerere coniugem
Praecogitabas ad vada Neccharis
Obliqua? an ingentem iugales
Danubium tibi nesciebas
Spondere tedas? Scilicet incluti [Orig: incliti]
Passi fuissent POLEMIDAE, foris
Te post tot annorum labores,
Post iter Ausoniis in oris,
Post Galliarum atque ipsa Britanniae
Lustrata demum regna, sine arbitro
Quasi exsulantem sciscitari
Nescio quos tripodas Melanthus?
Ne singulari momine siderum
Non unius te per maris insulsas
Terraeque tractus divagatum
CANDIDA in Austriacas retraxit
Plagas, vel invitum, ut liquet. at libens [Orig: lubens]
Obtemperasti suasibus optimis
" Prudentiorum; queis piaclum est"
" Auriculas negitare lenes."
Vive ergo laetus, vive age cum tua
Concors marita: quas et Apollinis
Artes, et hortenses Napaeas,
Et studia excoluisse sana
Gaudes; in illis sic, animo medens,
Versator, ut ne spes Aganippidum
Frustrere, neu te ipsum quiete,
Abiiciens meliora, fraudes.
DOUSA Musarum lepor ac voluptas,
Possidens alti Genium SECUNDI;
Tuque delicata medulla Suadae
Candide LIPSI,
Qui Menippaeae satyrae iocosum
In modum oblectas sale somniato
Corda: quid rerum geritis, Batavae
Gentis ocelle?
Ecquid in vestro memores Lyceo
Estis ardentis studio Melissi,
In sacrae sodalitium cohortis
Sponte recepti?
Aureos vultus quoties anhelo
Cernere, et vivas iterare voces,
Queis repercussas tenor irreprensus
Mulceat aures;
Ne mori sensim videor, tot ictus
Anxii desideriis: et extra
Se migrans heu mens animi dolentis
Aegra fatiscit,
More limacis calido perusti
Sole; dum, Phoebo capitis sacrati,
Ferreas capti manicas ROGERSI
Duraque vincla
Cogor invita procul abdicatus
Aure inaudire, et tacitas per auras
Surda Pegnessi vada lacrimoso
Frangere questu.
Cur mihi (quando nequeunt retentum
Hae manus, seu vis mea liberare)
Thessalas artes, magicosque rhombos
Daedala Solis
Nata, fascini genitrix, negavit?
Cur potestates variarum ademit
Colchis herbarum, subolem tyrannum
Perdere sollers?
Certe ego auderem patrios in hostes
(Si licet) dignum facinus patrare,
Teque telluri reducem Britannae
Sistere vatem.
O quis, et quando, mihi nuntiabit
Esse laxatas hilaris ROGERSI
Compedes, tandemque frui redemptum
Aere aperto?
LIPSII DOUSAEque mei tabellae,
Nuntias si vos tuleritis ipsae
Protenus; quonam benefacta vobis
Munere pensem?
QUALIS sinistri Daulias aucupis
Decepta sub dio insidiis, et hinc
Inclusa septis, inquilino
Praeda, silet taciturna, POSTHI,
Canora quondam: sic ego retibus
Obseptus artis [Orig: arctis] invidiae gravis,
Adversa Fortunae haud libenti
Mente voro mala mussitando.
At quamquam inani carmina gutture
Non ulla, muta cum fide, personant,
Modosque consuetos maligna
Sors inhibet; tamen usquequaque
Ne crede, grati pro meritis tuis
Oblitteratas esse animi notas.
Agnosco curam, agnosco dextrae
In caput hoc bona POSTHIANAE:
"Heri reflatus aut hodie malos
"Expertus, haud cras atque perendie
" Speres eosdem. mutat aura,
" Mutat et aetherius volutos
"Meatus orbes. Cernis, ut arduis
"Anno futuro machina siderum
" Minetur impendens tyrannis
" Exitium, ducibusque magnis?
"Numquam trigonos vanus Olympios
"Frustravit error. numquam itidem vices
" Iunctum planetarum fefellit
" Agmen, inexplicitosve casus.
"Non semper altae crista superbiae
"Ferocem amabit tollere verticem:
" Non semper audebit ferire
" Dis inopem, tumidus remissum.
"Quondam et minori, patre Philemone
"Et matre nato Baucide, regiam
" (Ut latus amnis fonte surgit
" Ex humili) diadema cingit
"Frontem, aut (quod usu saepe venit) sacer
"Velat tiaras. Da spatium breve;
" Da cursum, et invictos labores;
" Da, quod habent dare Dii volentes:
"Quid non vir ultro magnanimus queat
"Praestare? quid non efficere impiger?
" Punctum omne fert in hisce terris,
" Cui mora non odio est Olympi.
PULCHRIOR gemmis et auro,
Et quidquid uspiam nitet
Pulchrius gemmis et auro;
Antiquiore nobilis
Gente, lingua, patriaque;
Petenda vel centum procis,
Squalidi captiva in antro
Sedet puella carceris,
Dura quam numella pridem
Manus pedesque vinctam habet.
Vinculis ARCHAEA ab istis
Quei liberanda mi foret,
Marte cum [Orig: quum] meo excitarer
Tentare, quantum qui pote
Plurimum tentare, quid fit?
Obstas puellae DUDITHI,
Meque deterres amantem;
Anum subinde clamitans
Obsoletam rancidamque,
Pannis et annis obsitam;
Quodque deflendum est, Megaeram
Appellitans Mephiticam.
Heu nefas! heu triste probrum!
Heu sempiternum dedecus!
Anne praestingues Melisso
Acutiores scilicet
Lyncum ocellis hos ocellos?
Ultorem in has iniurias
Invocabo Nordovicem
DOUSAM, Iscanenque LIPSIUM,
Quique de SCALA propages
Docto parente doctius
Nomen acquisivit, inter
Praeclara saecli lumina.
Concitabo saevus in te
MODII furores entheos.
In tuam instigabo noxam
PALMERIUM et GULIELMIUM,
Vindices Nymphae Latinae
Unos et unicos. Dabis
Ah dabis poenas, amice,
Non unius culpae reus,
Ni retractes ante dicta,
Palinodiamque succinas,
Supplicique depreceris
Veniam ore, mente, pollice.
O nimis crudelis! haecne
Moriens tua ex libidine
Carceri infami feretur
Auctore DUDITHIO (malum)
Mancipata? quin statim quin
Aut tradis hanc litem arbitris,
Aut Libonis ad severum
Puteal referri postulas?
Voce si recentiorum
Damnatus hic [Orig: heic] causa cades;
Quid Cato Terentiusque
Varro superciliis velint,
Ac quid innuant Quirites,
Haud difficulter cernere est.
Causa iam praeiudicata est
Communibus suffragiis.
At virago restituta
Per iudices in integrum,
Ducet extemplo triumphum,
Unaque secum me vehet
Ora per Romana ovantem, et
Curru superbum eburneo
Candidos Phoebi iugales
Loris lacessentem aureis.
Illa, ceu regina Iuno,
Florem Deabus omnibus
Praeripit, suoque cultu
Plebeia vulgi suppara
Risui ludibrioque
Exponit, orarum tenus.
Iamque, sublimi ruina
Collapsa quondam, denuo
Romuli Remique et Anci
Instructa pandit atria.
Tum sacella dedicata
Phoebo, Camenis, Gratiis,
Palladi, Cyllenioque,
Et perpeti Victoriae,
Iure sacrosancta prisco
Sollerter instaurare amat.
Cernis, ut redire pergat
Aetatis aureae decus?
Utque vilescant inani
Protrita plebi compita?
Ergo quid diu moraris?
Quid oscitanter haesitas?
Iam clienti dehinc patronos
Parandum, et omnibus modis
Id studendum, ne catastae,
Quam sensit insons filia,
Tute mancipere, dura
Talos revinctus compede:
Sed receptus obsecratu
In gratiam sons ac fidem,
Iudicum severitatem
Sententiaeque lenias,
Mitiore doctus uti
Sermone linguae in posterum.
Fallor, an (quod maxime opto)
Te paenitebit asperae
Iuris olim dictionis,
Rigidaeque censurae in tuum
Hunc amicum, illamque Nympham?
Pro qua mihi tot bella sunt
Anxie pugnata; pro qua
Semper tuenda strenue,
Nulla cura, nullus umquam
Labos, opusque nullum eo
Defatigavit gravatum,
Ut quidquam ab hac molestia
Mi remittendum putarim.
Quin, fine laeto ut clauderet
Incohatae texta chartae, et
Ad umbilicos duceret,
Saepe Persicam rogavi:
Rogata votis annuit.
Illa eodem te, precandum est,
Tenore deducat favens,
Ut (quod in primis avemus)
Praefracta contumaciae
Vis retundatur, tibique
ARCHAEA concedat locum
Mille votis expetitum.
" Nam saepe longa, ut assolet,
"Quos reluctantes diuque
" Multumque conspexit dies;
"Hice momento minuto
" Perversa naturae exuunt
"Optimis obtemperantes,
" Aliosque mores induunt.
At redempta tu Quirini
Propago vindiciis meis
Exsili laeta, ac triumpha
Liberrimis in curribus:
Liberali namque causa
Te litterae manu asserunt.
"MULTUM est, Latine scire loqui, et quidem
"Bene ac diserte. plus, proprie loqui,
" Nullisque vulgi more naevis
" Ausoniam vitiare linguam.
'Per quinque iam me lustra vel amplius,
'Imbutum amoenis pectora litteris,
' Quas usque gusto, scriptitandi
' Assiduum cacoethes urget,
'Mentemque apertis illinere abditam
'Cogit papyris: et tamen (heu pudet
' Pigetque me vani laboris)
' Sentio discipulus manere,
'Rudisque tyro. numquam et-enim satis
'Mihi ipse feci, ne-dum aliis, quibus
' Pimplea cordi est, quosque doctos
' Prae reliquis amat ara Phoebi:
Phoebi sacrarum praesidis artium
Circum implicatis ara comis Daphnes
Evincta, victurisque sertis,
SCALIGERO ingenuo virorum,
Haud abnuente id Numine, debitis.
Nam te (fatendum est) omnia ad omnium
Unum unicumque inventa rerum,
Et variae cata disciplinae
Magmenta, IOSEPHE, ingenii vigor
Sic fecit aptum, fecit idoneum:
Ut nil sit in toto Minervae
Vertice pectoribusque postum,
Quod non peraeque promere calleas,
Ut ipsa, quodcumque in cerebro Iovis
Rerumque natura retrusum
Aut latet, aut latuit, dehinque
Porro latebit. Dona quis o tuae
Aequare possit maxima Pallados?
Quis ampla linguarum tot inter
Munera, queis opulens abundas,
Edisserat, quonam ore potissimum,
Scite exprimendo multiplices sonos,
Facundus antistes? Facessat
Ales Atlantiales, supernis
Deorum et imis lectus ad Arcadas
Interpres. Hic est hic meus ille amor
Ardorque, Suadelae medulla,
SCALIGER, Aonidumque mystes,
Qui cuncta sermonum omnimodis tenet.
Talaria olli nectite, et auream
Donate virgam, quemque pennae
Pileolum decorent volucres.
Ne tu potestatem o fuge creditam,
Caducifer; neve imperii novi
Insigne detrecta repugnax
Caesaride. Tibi cedet ensis,
Magnus tibi ensis cedet Orionis,
Seu fortis harpe, sanguine adhuc madens
Argi cruento, et perpetrata
Caede colubriferae Medusae:
Ut hac vel illo fretus, hiantia
Tu colla dirae Barbariae seces,
Monstro tremendo, purioris
Delicium geniale linguae
Contaminare praecipiti; velut
Qui virginalis purpureum ruit
Florem pudoris vi recincta
(Grande nefas) temerare cesto.
Dignum inde tantis pro meritis tibi
Canam triumphum. Si moriar prius
Quam detur effectum; fac orbos
Luce mihi hos oculos resignes,
Iniurioso quippe animas sciens
Ciere ab Orco. Spem sine postumam
Hanc ferre saltem nos, amicorum
O Coryphaee, nigras sub umbras.
SEX mihi post annos iterum carissime POSTHI [transcriber: the text has 'POSTH', but the form must be vocative]
A profectione vise
Italica, o quantis mea pectora laetitiarum
Reddidisti delibuta
Roribus! o quanta cumulasti cor mihi rerum
Spe repleto grandiorum!
Dii faciant, eventus eat felicibus orsis
Dexter, optatoque fine
Sol auri, Luna argenti perfecta metalla
Conflet: obsipatus ignis
Noctes atque dies vigilacia lumina servet,
Excoquens flavas arenas:
Unde satur lucri silicem rimabitur Hermes,
Partis et quintae medullam
Eruet, antiquos inventa decentia Reges;
Par quibus Gebar feretur.
"Impervestigata latent quam plurima certe,
" Mersa in obscuris tenebris.
Quod si Dis locuples venas aperibit opimas,
Teque causam originemque
Naturae edoctum ac rerum, sic provehet alte
Culmen artis ad supremum:
Soli tu statuas Lunaeque locare memento
Aureas argenteasque.
Dignus hic ornari, digna est decorarier:
"Nam Deos mens grata placat.
EUGANEUS collis, Nymphaque vallibus
Sese habens Etruscis,
Persaepe nostros aemulando
Gestiit ingeminare cantus.
Testis erit PatavI docta Academia;
Testis inclutarum [Orig: inclitarum]
Venusta Senarum corona,
Harmonico sale delibuta.
DUCA potens illic virgineo melo
Mulcet audientes:
FELICIANUS hic [Orig: heic] sonore
Organico ferit aptus aures.
Nunc eadem nobis Musa animum movet
Ad Lyci fluenta, et
Symphoniarum mirus ardor
Cottidie magis incalescit
Ac magis: optatas ut iuvenum solet
Fervide cupire
Amore captorum impotente
Ignis Acidalius puellas.
Aspicis, ut totis ad modulamina
Pruriat medullis
Utrique COLBINGER sodalis?
Ecquis ei faculas, quis aestum
Leniet? En haec est lux tibi propria,
Annuo meatu
SCHORERE quam Solis reducunt
Faustiter auricomi iugales.
Serta coronatas impediunt comas;
Teque Musicorum
Grex notus ambit. Pande sodes
Pande fores, et amoena pulchri
Limina caenacli; liber in obvios
Qua situs et hortos
Silvasque prospectus, proculque
Aerias patet usque in Alpes.
Ipse Lycus nostrum, et Virdo minor Lyco
Audiat canorem;
Nymphaeque festas explicatis
Plaudere ament pedibus choreas.
Fas mihi sit, tantum pascere lumina, et
Dulce colloquentum
Et suave ridentum intueri
Labra, rosas imitata rubras,
Aut folium florens arbore Punica.
Tetrici Catones
Absint, et exactum perinde
Omnia censor agens ad unguem.
"Laeta decent laetos. tristitia intimas
" Conficit medullas.
MATTHAEE tu prolixiorem
Materiam cape gestiendi.
AUREOS montes
Aurei versus
Si merentur,
Ut ais, fidemque
Tibi vis haberi:
Ecquid age o lucelli
Carmina nostra
HAENZELI sperent
Quae nec argenti
Quae nec auri
Speciem aut colorem
Referunt. sed ut sit
Aurea vena, sitve ar-
gentea forsan;
Ecquis hanc tanti
Esse ducendam
Aestimabit?
Tenues profecto
Tenuem videmur
Instar araneorum
Texere telam.
Hacce tu pulchra
Templa Musarum
Et cathedras
Redimire sumis?
Vel eam, tapetum
More modoque, circa
Parietis oram
Rite suspendis?
Ne moves bilem
Delioque et
Clariae cohorti.
Cave enim, cave, ne
Praecipitem volutum
Ex Heliconis
Aureo me et te
Colle deeurbent
Numina. ah quam
Gravibus ruinis
Caderemus! ah quod
Supplicium daremus
Plumbea moles!
NOCTIUM dux alma, comes dierum
Luna, quae nixu teneras puellas
Solvis, et laetos facis absque luctu
Edere partus;
O laboranti rudibus sub annis
Mitis affulgens, uterum relaxa
POSTHIAE, patremque diu cupita
Prole beatum
Redde: si vates medicusque sollers
Rite Phoebeis operatus aris,
Et dies noctesque tuo tuive
Fratris honori
Barbiton nervis habilem tetendit,
Teque verbena viridique nardo
Cinxit; aut frontem Clario Daphnea
Frunde revinxit.
Cui torum coniux sterilem relinquit,
Orbus est eheu pater, ante funus
Liberum, vivaque adolet rogalem
Matre cupressum;
Vota nequiquam geminans, precesque
Ad Deum frustra calidas refundens.
Nec dolor dispar, eademque Nympham
Cura remordet.
POSTHII Blandina ferax canatur,
Ut Rudingeri facilis Creusa, et
Estere Leii, lepidumque ridens
Suavia vatis,
Pura cui nomen dedit amnis unda,
Unda Musaeo similis liquori;
Quo tuos persaepe soles DIANA
Tinguere vultus.
Dum loquor, LUCINA piis parentes
Anxios votis hilarans, in auras
Mittis optatum thalami iugalis
Pignus ERASMUM.
Ferte sacratas cito ferte lymphas
Mystici fontis, riguisque primum
Editi fetus caput evolutum
Spargite guttis:
Mox et enixae genitricis ori
Cinnamum costique boni fragrantem
Fumulum insuffite, pia precati
Voce salutem.
Vivat extento diuturna vivat
Saeculo proles tua, clare POSTHI;
Donec in celso veneranda Phoebe
Lucet Olympo.
Eia sic dicamus, et usquequaque
Prosperam partus referamus horam;
Menstruos Lunae, memores, nihildum
Fallere metas.
MUSIS amico quae nova PRINZIO
Tedas paranti carmina sanciam?
Quidquid canemus, sive tritum
Cuilibet, e mediove carptum,
Seu diligenti compositum mora,
Limatioris testem operae, boni
Facturus est aequique, censor
Optimus ingeniique et artis.
Sic spero sane: nil habeo tamen
Promittere alti. Tendat in arduum
REUSNERUS, et sollemne pangat
Carmen, ut omnipotens Iehova
Cum [Orig: Quum] condidisset Daedalea manu
Primaeva mundi exordia; caelibem,
Manere, et expertem maritae
Noluerit habitare Adamum;
Sed dormientis de latere intimo
Costam revulsam verterit ocius
Fingens in humanae figurae
Membra, Deorum hominumque matrem.
Idem Philippus, cui patrio obtigit
De MONTE nomen, concinat: aula quod
Excelsa miretur RUDOLPHI
Caesaris, Histricolaeque Fauni
Frustra aemulari multifora invicem
Tentent avena. Nos popularium
Quod festa Nympharum, venustis
Sueta choris, sequerentur ora,
Psallendum amatae lumina ad URSULAE,
PRINZI, iuvaret commodularier,
Ipsaeque Fescennina mallent
Ludicra, luxuriante versu,
Quae Diva Cypri, quaeque Cupidines
Nudi probarent, quam tetricissimas
Dignasque morosis Sabinarum
Ingeniis Patavinitates:
"Verum, ut iubet lex, auribus est honor
"Castis habendus. Casta Deo placent,
" Rerum satori: casta mentes
" Prae pietatis amore puras
"Reddunt, et obscenum agmen in ultimas
"Terras relegant, coetibus a probis
" Exterminatum. sic Amyntas
" Fidus oves scabie maligna
"Exulceratas de grege separat
"Sano, bidentes incolumes putri
" Contage ne laesas queratur
" Postmodo, sollicitus salutis.
"O Castitudo, quam prope nullum habes
"Locum ipsa, postquam legitimas Pudor
" Metas coactus transsilire
" Capripedes apud impudicos,
"Iniuriosum persequitur nefas,
"Tandem reponi dignus in integrum.
Abite turpes in malam rem
ilico; vosque pudiciores
Adeste ritus. Tu quoque Puritas,
Ornata velo candidulo caput,
Praesens adesto, et cum sorore
Castifica thalamos reserva
Intaminatos. URSULA amet virum
Ardore tanto, quantus amantium
Nusquam exstitisse scitur ardor:
Tuque pari vir ab igne flagres.
Sic coniugati vivite. Nil prius
Vestris, secundum nil sit amoribus.
Felicitatis in supremo
Cardine vos statuat benignis
Fortuna pollens divitiis. Ad haec
Vestros amores turba Silefidum
Miretur omnis: vos beatis
Annumeret LEORIS, quot umquam
Sunt aut fuerunt, coniugibus, quot aut
Erunt futuri tempore saeculi.
Nascantur hinc sperata vobis
Pignera cara tori, et nepotes
Virtutem avitam, qua pote, fortiter
Manu asserentes atque animi bonis.
Quid multa? votis plura dona
Iuppiter his superaddat aequus.
"INTER innumeras conspicui DEI
"Virtutes, rutilis sideribus locum
" Quisnam supremum, sive partes
" Praecipuas neget attributas?
"Sunt tamen, quibus haec Democriti in modum
"Irridere placet, sint quasi somnia;
" Mezentiique more caelum
" Temnere, opusque virile caeli.
"Nil Dei digitus, nobilis artifex,
"Frustra composuit; nil temere omnium
" Rerum creavit. En Olympus,
" Quanta patet spatia, hunc per orbem
"Maximae loquitur regna potentiae; et
"Multo pluria, quam sit ratio capax
" Humana, divinae reperta
" Continet ingeniosa mentis.
Tu volubilium momina cardinum
Indagare sagax, signaque verticis,
Horoscopumque, scite PREUSSI,
Fataque sortilegasque Parcas,
Quidquid et varios per positus micat;
Scis quantum valeat lenis ab aethere
Seu torvus aspectus: quid ortu
Conveniat, quid in occidentem
Vergat, et medium quid deceat polum:
Quae Fortuna aliquem divitiis beet,
Quis casus affligat: quid illi
Exitium ferat atque mortem;
Huic statum innocuum, atque utibilem moram
Vitae. scis itidem, quid premat obrutum
Stellis sinistris, quidve tollat
Adque gradus vehat altiores
"Dexteris facibus. Certe equidem, ut libet [Orig: lubet] ,
"Mecum sic statuam, sic ratiociner
" Mecum necesse est: Fata mundum
" Dirigere, ipsa Deo subesse:
"Astra posse ideo plurimum in infima.
"In fatis fuerit, me fore satrapam
" Regemve; quis fatis repugnax
" Gemmiferam impediet coronam?
"Fata praecipiant, te fore praesulem
"Seu Pappam, quid erit, quod redimicula
" Negare portendat tiarae?
" Perpetuas adeo usque sortes
"Meta signiferae circumagit rotae,
"Nunc huic nunc alii prosperioribus
" Amica rhombis. Sint licebit,
" Queis pudor est eadem fateri;
"Non tamen proprias exserere abnuunt
"Vires astra. suum cuique negotium est
" Igni; nec umquam in Microcosmum
" Robore languet agens potestas.
UT ante septem plus minus messes tuae
Misi legendam Heroidi
Rhapsodiarum dapsilem farraginem,
Satus iuventae parvulos:
Sic nunc eidem grandiore mergites
Spica replentes horreum
Non extimesco missitare, exoticam
In Albionis insulam.
Hoc quidquid est aut qualecumque, se tuo
Commendat, o WALSINGHAME,
Dulci favori, gratiaeque mutuae.
Occasionem commodam
Nactus, fac istud ad manus pulcherrimas
Venire Reginae queat,
Oculosque ad ipsos siderum instar lucidos.
Non illa proprias sibi
Laudes, inexstinctaeque gloria decus
Illustre dedignabitur;
Neque attributa honoris alta encomia
Dispernet ab sese procul,
Quamquam profecta vate ab externo, tamen
Illius haud certe minus
Amante, quam si natus esset subditus
Sceptris Britanniae aureis,
Normaeque legum aequabili vestratium:
Queis illa iustitiae tenax
Pro singulari pectoris sapientia
Paci studens ante omnia, et
Tranquillitati, civium nutriculae,
Regnique tutrici, Themin
Conservat illibatam, et urbes floridas,
Populique corpus integrum.
Quid commoramur hisce sub plagis diu,
Lycumque frustra cantibus
Oneramus amnem? Fallor, an Thamesina aqua
Iampridem oloris Francii
Ad nota praestolatur adventum vada,
Gratum inter alites locum
Sedemque concessura candidissimas?
Ibo, et relicto Teutonum
Caelo, Britannas hospes Oceanum mare
Transvectus auras imbibam.
Fortassis istic, quod diu quaesivimus,
Tandem repertum se dabit.
TEUTONUM mirus BEALE o amator;
Ecquid ut Nicrum fueras ad amnem
In Palatini celebratiorem
Principis aulam
Missus, ex illo memor es Melissi
Tempore, et nostri retines perennem
Mente sincera, quasi in aere puro
Aut adamante
Candido scalptam graphice, figuram;
Quam tot exoptata colunt amici
Turba, tot servant nivei irreflexo
Corde sodales?
Nos dies noctesque tuos avemus
Cernere Anglorum in regione vultus,
Quamque praesignem tibi comparasti
Bibliothecam,
Oppido ditem veterum librorum, et
Arte cusorum omne genus recentum.
Tam diu quid me fera bella tardant?
O mora, quid me
Tam diu differs? quid agor retrorsum?
Stat tamen mitem BEALUM osculari
Velle cum WALSINGAMIO stat ipsum
CAECILIUMque
Posse BROMLEIUMque videre, nec non
Pectus HOVARDUM, reliquosque in aula
Nominis magni proceres, ab alto
Sanguine cretos.
Numen in primis venerandum ELISAE
Versibus cultis amo demereri,
Grande laturis trifidum per orbem
Pondus honori.
Dii meos orsus, mea Dii secundent
Coepta. Quod dilatum aliquando, quis scit
An favor compenset iter mage amplo
Munere sortis?
GILPINE, cui fas nosse Britannicae
Secreta Divae, quique repertus es
Unus RUDOLPHI dignus aulam
Caesaris, ad Lycii fluenti
Sequi recessus, Vindelicum procul
Findentis oras; quandoquidem nimis
Diu feri interceptum ab hostis
Saevitia gravis immerentem
Custodit arte [Orig: arcte] poena ROGERSIUM,
Lumen Camenarum: annuis, an meos
Repellis obstando rogatus?
Annuis hercle, meisque votis
Locum relinquis. Tu dabis entheae
Mittesve Nymphae Pindaricum melos,
Measque commendare perges
De meliore nota Camenas.
"Iam concitatis quindecies equi
"Titanis acres Zodiacum ungulis
" Percursitarunt, navus ex quo
" Scribere, quae faciant decoro
"Latinitatis, numquam ego destiti,
"Politiorum scilicet aemulus
" Rerum, elegantiaeque tersae.
" Ecquid enim melius venustat,
"Quam lima, carmen? quid mage verba, quam
"Ars? Inter haec et laudibus inclutam [Orig: inclitam]
HEROIDA exornare sumpsi,
Oceani dominam potentem
Et Albionis. quin etiam dehinc
Plene absolutum versibus aggredi
Opus sonoris cogitarem,
Illius elogiis refertum,
Praebente Diva materiem, et modum
Praescriptum agendi. Tu precor interim
GILPINE, quid Regina mandet,
Quid iubeat mihi adordiendum,
Felice penna significaveris.
Me, quantus hic sum, devoveo illius
Famae celebrandae, Britannorum
Omnis ad obsequium paratus.
ERGO ibis, et nos tam cito deseres
IACOBE, paucum vix tibi cognitos
Ad tempus? ibis nempe, et oras
Ausonias tibi, sive Gallas
Lustrare mens est, sive Britanniam,
Subiecta ELISAE regna viragini.
AUGUSTA non tanti est, ut ultra
Sustineat tuus hic [Orig: heic] manere
Vultus, Camenarum obsequio diu
Iam mancipatus? Vah, HELICONIO
Tecum quoque abducto, gregales
Colloquio meliore privas!
Iucundus eius sermo, itidem et tuus,
Mirum in modum nos exhilaravit, ac
Mensae voluptatem serenam
Attulit, officiosus erga
"Quosvis. Ut aegrum est, pectora dividi
"Aut separari (proh dolor) invicem,
" In mente quorum, ceu decorum est,
" Una fides, amor haesit unus!
Ego hic [Orig: heic] RUDOLPHI Caesaris exitum
Negotiorum, quidque boni ferat
Conventus, exspectare lento
Constitui pede, nec supinus
Nec curiosus praenimis. Ilicet
Matura paullo post abitum et mihi
Suadebit Autumni ingruentis
Hora, pari celeres diebus
Noctes adaequans momine. Tu viam,
Quo fata ducunt alitibus bonis,
Ambage confectum brevi des,
ZELINIAEque Iacobe gentis
Virtutem adauctam, non sine gloria,
Et stemma avitum cum patrimonio
Seros propages ad nepotes,
Aonisin decori futuros
"Dehinc et ipsos. Quid magis inclutum [Orig: inclitum] , et
"Famae perennis nomine dignius,
" Quam si politorum Polonum
" Nobilitas cluet erudita?
NUNC est ovandum, nunc lyra Lesbio
Pangenda plectro: nunc popularibus
Laudes Idumaeo Iehovae
Dicere fas reverenter hymnis.
Dextrae potentis robora, DUDITHI,
Ostendit ille, et cladibus horridis
Affecit infestos catervae
Christiadum, genus acre, Thracas.
Accepta Persis, ac socialibus
Georgiani viribus agminis
Ferenda palma est. Saevus Osman,
Quo rigidis truculentiorem
Vidisse in armis Massagetae negant,
Tot copiarum ductor Amurathis,
Hac strage bis vicena fertur
Millia sacrificasse Diti,
Suis ad unum scilicet omnibus
Ferme peremptis turbine bellico:
Magnamque Persarum maniplis
Typhlida vi subita occupatam,
Aurique onustos pondere maximo
Captos camelos fama volans refert.
Audacis Euphrates duelli
Testis, Achaemeniusque Tigris.
Quo te secundi numinis arbitrer
Favore tantas res gerere, ISMAEL
' Sophi?dat exemplum supinis
' Teutonibus tuus ille Mavors
"Hostes ruendi. sed timidissimas
"Silvarum in antris sternere bestias;
" Cornuque venatoris uncum,
" Quam lituosque tubasque pugnam
"Denunciantes, tutius est sequi:
"Nec belluarum constat inermium
" Tanti per hastas aut veruta
" Fusus humi cruor, ac Gradivi
"Fortes lacertos ense lacessere,
"Ad sustinendas impare flictuum
" Plagas, et arcendis minore
" Impetibus, violentiaeque
"Ferri retundendae haud sat idoneo.
"Virtutis est, si Diis placet, imparem
" Vitare congressum Gigantis,
" Et fugere oppositas cohortes.
"Ac praestat inter grandia Liberi
"Deproeliari pocula, Rhaetico
" Spumantia aut vino Caleno,
" Rhenigenaeve liquore vitis;
"Ut multus Hector sudat in Hectorem,
"Udoque Achilles udus Achillei
" Contendit urgens: quam sitisque
" Impatiente famisque dirae,
"Fatiscere aegro pectore languidum.
"Porro quotusquisque est, Helenae in sinu
" Tepente qui non malit ultro
" Sic recubans, Paridis veterno
"Torpere segni, deliciis fruens
"Desideratis; quam sibi classico ob-
" Strepente somnum turbulente
" Rumpier in media quiete?
"At praecavendum, ne vetuli modo
"Canis Molossi pandiculantis aed
" Fornaculae aestum, nos meraco
" Atque sopore gravi sepultos
"Et oscitantes hosticus opprimat
"Furor Tyranni, terribiles Scythas
Getasque Rhiphaeosque secum
Odrysiosque truces trahentis
"In nostra passim damna. Volucribus
"Sit, rete tracto (nescio quis Midas
" Obiectat) involvi capique;
" Squamigerae pecudi, sagena
"Circumveniri. Quis sapientiam
"Sero excitatos quaerat apud Phrygas?
" Hanc nationem non nisi ictus
" Verberaque et tudites malassant.
AIN BRUTE meae chelyn Thaliae
Spirare vivo carmine Pindarum;
Et quadrare mihi modestiori
Auram cycneam vatis Horatii,
Praesentem ex humili solo, ut libebit [Orig: lubebit] ,
Tractus in altos tollere nubium?
Ac te BRUTE negas alacriorem
Sallustii mentem, acreque Livii
Dulci cum Genio obtinere robur?
Ne tu diserta callidus invicem
Ambos conciliare quibis arte,
Alter licebit forsan iniquior
"Manes alterius ciere amarit.
" Mi molienti grandia, non quidem
"Indeses studium et virilis ardor
" Desit: sed atri dira malignitas
"Obstat temporis; obstat ipse vulgus,
" Sese eruditis qui putat auribus
"Ferre iudicium, ac nimis procacem
" Agens Aristarchum, Ausonios modos
"Damnat, et veteres Latinitatis
" Voces. Dolendum est, usque adeo malam
"Sinistramque viros opinionem
" Doctos tueri mordicus. Est, ubi
"Nonnumquam, ad lapidem velut viator
" Incautus, offensum atterimus pedem;
"Peccandi haud animo, sed evehendi
" Ad dignitatem, quae cecidere nunc
"Tot vocabula, si probaret usus,
" Fandi magister. Res alia est, stylo
"Velle perspicue exarare quidquam
" Vinclis soluto: res alia est item,
"Cogere in numeros tibi obsequentes
" Antiqua linguae nomina Romulae.
"Famam, qua pote quisque, consequendi
" Flagremus aestu. Me mea FRANCIA
Vixisse incelebrem negare possit
Versu canoro, et pectine Musico.
Tute BATTORIDEN peracer (at quem
Heroa?) sumes BRUTE pedestribus
Dicere historiis. In his quid obstat
Crispum aemulando, non sine gloria,
Senemque Euganeum, ut minus feraris
Lecto repugnax cedere Caesari?
LOESERE, clara nobilis a domo;
Quem laetiorem, dic age, nuntium
Beatioremque ab secundo
Ferre mihi potuisset Albi
Ter auspicato sidere Atlantius?
Quae gratiori dulcis epistulae
Comprensa signaclo disertus
Gaudia, prolubio audiendi,
Portare quisset MEZIUS? huc ubi
Pegnessum ad amnem Noridos hospitae,
Me delitescentem silenti
Numina Deiphobes in antro
Eventa rerum, atque innumerabiles
Casus futuri temporis addocent,
Regumque praesentes ruinas,
Imperiique novas secures.
Omnem superbis triste Bimembribus,
Coniunctionem siderea in plaga
Iovisque Saturnique magnam
Magna pericla sequi necesse est,
Vicesque miras. His ego dum vigil
Intendo mentem, quaeque volubili
Dehinc Planetarum recursio
Fortior ad mala vis Trigoni
Portendat, acri lumine metior,
Perculsus imum cor gelido metu:
En fausta de te sparsa Fama
Coniugioque tuo, timorem
Frontisque nubem dispulit ocius;
Ceu taediosis nubila dividens
Opaca nimbis, sana caelum
Aura aperit Boreae serenum.
Felicitatem non tibi gratuler?
Natura quanto daedala, et artium
Pallas repertrix te crearunt
Corporis atque animi venustis
Insigniorem dotibus; atque tu
Te castiorem usque et mage sobrium
LOESERE gessisti, probatis
Moribus, ingenuaque vita:
Tanto merenti pulchrior omnibus
Puella Nymphis, atque modestior
Oblata Fortunae favore est,
Gente alacri sata PHLUGIORUM,
Virtute praestans URSULA; non sine
Amplo facultatum augmine, et uberi
Opum affluentum copia. Tu
Dignus es hac, eademque digna est
Te coniuge. exin digna parentibus
Nascantur aequum est pignera, patriae
Flos stirpis almus, MISNIAEque
Grande decus, columenque rerum
Cum laude partarum. O utinam mihi
Tantisper aevi ducere terminum
Concedat exorata Clotho,
Dum generi monumenta vestro
Affinium quam proxima gloriae,
Queis VOMER insigne est, sacer exigam
Vates! Duorum nempe fratrum
(CAESARIS alter habere nomen,
Alterque nomen nobile IULII,
Olborna cura ad Sequanicum Dubim)
Recordor in primis; amicos,
Gallica Marte premente regna,
Expertus ambos. At tibi, candide
Amice, quid non debeo? Quam meae
Adesse praesto dignitati
Te nihil erubuisse laetor:
Praesente cum vel mille frequentia
Et Italorum et quos amo Teutonum,
Comes Palatinus crearer,
Atque eques, Ausoniusque civis!
Puram BOQUOLDUS nam chlamydem Holsatus,
Et Francus ensem FUCHSIUS aureum,
Calcaria auro tincta LOESER
Misnius, empyriumque torquem
Mi praeferebat GRYNIUS, inclutum [Orig: inclitum]
Cui terra Pallatina dedit genus.
Sed hoc parum aut nil forte vestrae ad
Nobilitatis equestre lumen
Conferre quisquam dixerit: attamen
Grati relatum pectoris ergo sit,
Se mune praebentis togato
Carmine. Tu tibi gratulantis
Vocem susurram, et Romuleum melos,
Inter canoros parvam aliquam cycnos,
Quos glaucus Albis, quos Elyster
Vitreus amne suo canentes
Arcere parcit, sponte tua sinas
"Habere partem. Haud omnia possumus
" Omnes. Tubarum inflare nervos
" Inscius, hiscat oportet assam.
QUANTUM laboris, quantum operae, dies
Noctesque fontanum approperans opus,
Iussu senatus oppidani,
POEMERIUS, meus ille Theseus,
Vir consularis, nomine regio
Exhauriendum sumpserit, exprimi
Verbis (opinor) vix potestur,
O TYCHO, nobilium columna,
Danoque Regi consiliantium
Statera. nam seu sculptilibus typis
Quid praefigurandum e pyrastro;
Sive polita, recente cera,
Fingenda Nymphae forma venustulae;
Seu candefacti pronus ab igneo
Fluens catino rivus aeris
Subter humum, simulacra venit.
Obinduendus per nova: primitus
Id (ne quis error post remorae foret)
Delineari rite fecit
Artificis sapiente dextra;
Antiquitati scilicet hunc catae
Habens honorem, ceu decet, ut nihil
Non mutuandum digne ab ipsa
Duceret. inde cava scatentum
Lymphis susurris ora canalium
Secrevit inter se variabili
Proportionis aequitate;
Eximiam ratus esse laudem
Excogitando res superaddere
Eiusmodi, quae tale opus incluti [Orig: incliti]
Herois ad trecenta saecla
Postgenitis memorare pergant.
At longiori te, BRAHA, ne morer
Ambage; quid porro est, quod omiserit
Vir ille, et in quo non abunde
Omne suum studium approbarit?
Effecit hercle, ut non modo ego ipse-met
Conarer ad Regem insuperabilem
Quiddam aemulari, ceu solemus,
Pindarica gravitate dignum;
Verum et sonoris harmonicus modis
Concinna cantor exprimeret mele,
Deleniendis apta vestris
Auribus. Ergo bonas utrimque
Concepimus spes, haud ita nos malam
Inisse misso carmine gratiam
Ab liberali in eruditos
Principe, munificaeque dextrae.
Quapropter, etsi magnificentior
Per se futura est POEMERII satis
Superque commendata vobis
Sedulitas, animique nostri
Ardens voluntas; cum [Orig: quum] tamen autumen
Egere nostram lampada, quam vides,
Illustriori Sole: tute
Splendidus patienter addes
Lumen, facemque ex te mage fulgidam.
Si magnus ipse es Phoebus, uti pol es;
Stellis minutis tute lucem
Conveniet (puto) fenereris.
NUNTIUM o gratum mihi, Posthianus
Quem tulit cursu propero veredus;
Iam locum THYNGENE tibi secundum a
Praesule partum:
Hic [Orig: Heic] ubi Pyrgos virides amoeno
Maenus allabens patrius fluento
Radit, et pleno riguas Iaccho
Sufficit undas.
Suavior quaenam mihi dulciorve
Icere adventu potuisset aures
Aura? quae mentem mihi verberare
Fama secundo
Laetius rumore sonove quisset?
Gaudio exsultat cor, et ima crebro
Gestiunt, tentantque iecur fibrasque,
Viscera motu.
Testis ardorum locuples meorum
Ipse Pegnessus, socioque quamvis
Invidus Rhegnessus aquis remistis
Nomina tollens.
Euge, gratantem tibi perbenigno
Respice o vultu, patiens vocari
Numen, et vatum pater, et relictis
Cura Camenis.
IAMDUDUM omissis deliciis Rhodes,
Plectrum sonori mobile barbiti
Abieceramus, GULIELMI
Aeoliae fidis aemulator:
Cum nescio quis me velut arbitrum
Vocans Camenarum, impulit ad graves
Modos, et heroos canores,
Historicis opus incohandum
Sublime textis. Mentior, an tubae
Clangore doctum Calliope gregem
Non solum ad ardorem canendi,
Verum etiam manibusque et armis
Pugnam virilem fortiter aggredi
Excit lacessens? O mihi si dies
Tot prorogaret lentitudo
Fatiferae resupina Clothus,
Quot finiundae sufficerent rei
Stato tenori: quantus ab arduis
Et ipse gestis, qualis alto
Carmine gesta sonans cluerem!
Suscepta nervis iuppiter omnibus,
Totoque cunctarum impete virium,
Per elaboratos Dynastas
Sudor anhelus ad umbilicum
Extremum, ut aiunt, munera duceret,
Virtute partis non sine praemiis,
Seros beaturis nepotes:
Qualia promeruisse digne
Miramur olim pulvere Olympico
Heroas, acres quadrupedantium
Cursu caballorum citato
Palmiferam anticipare metam,
Gravisque luctae flictibus impigros
Domare congressu oppositam manum.
"Sed hacce tempestate frustra
" IANE oculis inhiamus aegris
"Rerum potentes, queis veterem lyram
"Audire amicum sit. quia desitum est
" Laudanda patrari, pudori
" Laudem alicui tribuisse habetur.
"Ergo propinquum est, si sapimus, procul
"Summatum ab aulis horridioribus
" Secedere ad caulas, modosque
" Bucolicos, humilesque avenas.
"Campis apertis, rureque libero
"Libet vagari, et nunc tacitum in nemus
" Reptare, nunc lenem prope amnem
" Herbiferis recubare in antris:
"Aut mane clivos scandere montium,
"Et vespere undas visere fontium,
" Atque inter errandum venustam
" Aemyliam, Aemyliaeque ocellos,
"Et Sophroniscae blandiloquentulam
"Sonare linguam, pulchraque Myrtilae
" Labra, et Melissaeam ROSINAM
" Candidula facie nitentem.
"Hic [Orig: Heic] nostra sunto regna, per avios
"Silvae recessus; hic [Orig: heic] mea fistula
" Faunis, verecundoque Pani,
" Atque adeo Dryadum pudicisCertet choreis. Ardua praenimis
"Tentare durum est. In mediocribus
" Citra indecorum sempiternam
" Glorier obtinuisse palmam.
"METAS attigimus temporis ultimi,
"O REGINA. Brevi momine machina
" Perfectissima mundi
" Dissolvetur; et ignibus
"Arsuram metuet, quisquis in hoc solo
"Vitam maluerit degere perpetem,
" Quam sacraria mentis
" Illuc, unde oriens suum
"Duxit principium, dirigere in locos
"Vulcani rapidis insuperabiles
" Flammis. Aspice caeli
" Convexa; aspice siderum
"Lapsus. curriculum polliciti sumus
"Nobis pol nimio longius, ac vices
" Parcae ferre potes sunt.
" Fessis interitum omnia
"Praeportant elementa, et gemitu gravi
"Testantur subitos ponderis impetus.
" Vertentis tamen anni
" Errorem melioribus
"Emendare modis maxima Romulo
"Cura est Pontifici. Quid iuvat, orbitas
" Phoebi et menstrua Lunae
" Heu vestigia sedulis
"Observare oculis, et tamen interim
"Indirecta sequi? Scinditur undique
" In diversa popellus,
" Ignorans rationis, et
"Normae legitimae. IANE bifrons, viam
Fac rectam doceas, irremeabilem
Scrutantes seriemque
Annorum, et celerem poli
Gyrum: nam et veteris gnarus es, et novae
Aetatis. Redeant tempora Iulia
In fastos hodiernos,
Ne non aequidies, simul
Bino solstitio, certius ingruat:
Mensis quisque suis, ex memorabili
Urbis more, Calendis,
Nonis constet et Idibus [Orig: Eidibus] :
Ortus nec dubios astra habeant, neque
"Incertos obitus. Denique quos fidem
" Christi et iura professos
" Ipsum nomen ab Ethnicis
"Non uno indicio separat, invicem
"Ceu membra unanimi pectore menteque
" Iuncti simus, ad usque
" Lucis fata novissimae.
"At tu sive novi seu veteris libet
"Ritus picta sequi signa, ita vivito
" Immortalis ELISA,
" Ut quamvis tibi nemo sit
"In terra similis, sic animum tamen
"De vitae fragili consolides statu,
" Ut post pauca dierum
" Intervalla sonum tubae
"Credas Angelicae desuper auribus
"Illapsurum hominum. Talia qui cata
" Secum mente volutat;
" Faustis auspiciis novi
"Anni per superos cottidie frui
"Non istac in humo, sed Paradisiis
" Sperans optat in hortis,
" Dempto fine virentibus.
"TAM docta, et artis scita, celebrium
"Scriptorum in oris TEUTONIAE manus,
" Qualem videmus cum Pelasgos
" Tum Latios apud exstitisse,
"Queis cura texendae historiae fuit,
"Rerumque gestarum egregie et domi
" Forisque; si florens adaeque
" Praeterita viguisset olim
"Aetate: quantum res ea commodi
"Nostrae tulisset, quot bona, patriae!
" Quantis abundaremus actis!
" Quot monumenta ducum potentum
"Belloque et armis cernere, nec sine
"Plausu, liceret! quot modo proelia
" Commissa, pugnataeve pugnae
" Disposita in statione Martis,
"Aures ferirent magnanimis viris!
"Fragmenta solum, ac pleraque barbare
" Consuta nunc REUBERE restant;
" Vix quoque digna legi, nisi auctor
"Unusque et alter vel tacite insita
"Quodammodo vi pectora pertrahat,
" Fore asseverans, inter istas
" Ut paleas tenuesque glumas
"Inventa dent se grana aliquae optimae
"Frugis. Dolendum est, usque adeo suae
" Vixisse famae negligentes
" Teutoniae proceres vetustos.
'Atqui sat illis tunc erat, inclitas
'Gessisseres; ac strenua fortibus
' Ausis rudimenta, ut decebat,
' Militiae posuisse quondam,
'Laudis futurae sollicitis parum,
'Nec curiosis, post nigra funera
' Quid scriptitaretur nepoti.
' Quemque animo suus excitabat
'Honos, et ingens mentibus inditae
'Virtutis ardor, non nisi in ardua
' Scandentis, et praeclara (quoad quis
' Viveret) assidue minantis.
'Ut quisque magnam fuderat hostium
'Victor catervam, sic patriam ad dapem
' Contentus in praesens vel uno
' Saltem erat ille melo canentis.
"An non supinos arguerim, et minus
"Cautos Latinos, sicut et Atticos
" Cives; nitorem ac puritatem,
" Linguae urtiusque perire passos?
"Flos ille postquam concidit elegans
"Sermonis, et lolium immedicabile
" Insedit arvis; derepente heu
" Finitimas Aquilonis urbes
"Late occupavit Barbaries ferox,
"Hirsuta frontem, et dentibus aspera,
" Induta villosam lacernam,
" Oraque vincta gerens soloecis.
"Agrestis instar haec suis omnia
"Vastare tendens, ac ruere impetu,
" Quo non penitravit locorum?
" Quidnam age liquit atrox inausum?
"Ecquem fugit, quam turpiter ipsa-met
"Iura atque leges collutulaverit?
" Qua labe Celsi disciplinam
" Polluerit? Sophiaeque in artes
"Grassata cultas, mox etiam Iovis
"Sacrum profanans contemeraverit
" Impune? Quantum exstat malorum,
" IUSTE, notam opprobrii merentum;
"Haec sola eorum est causa. Quid attinet
"Culpare nostros? hanc satius feram
" Illuc relegandam, malum unde
" Ipsa pedem tulit, arbitreris.
"Quod corrigendum se patitur nefas,
"Non corrigamus legitime ac probe?
" Mutare si quid non valemus,
" Ferre animo decet illud aequo.
ARTIS Paeoniae scite et Hyantiae
POSTHI, tuque catae Iustitiae MODI
Inculpate sacerdos,
Vatum lumina dulcium:
Ecquonam exsequias carmine funebres,
Ecquae iusta piis Manibus optimi
MELLERI rear ambos
Persolvisse, madentibus
In praesens oculis? Cernitis, ut suis
Nil quidquam lacrimis [Orig: lacrumis] heu GULIELMIUS
Demat? nil sibi parcat,
Manans irriguis aquis,
Vel salsum Thetidis quae superent liquorem,
Ob fatum socii non reducis? Mihi
Pol rorantia largo
Fletu lumina adhuc rubent:
Nec cesso madidis PALMERIUM genis,
Phoebi delicium, et Pieridum decus,
Solis plangere in antris,
Illiusque abitum queri.
Hylen ah quoties Norida vocibus
Compello querulis! ah quoties sono
Lugubri cava pulso
Pegnessi vada caeruli!
Aut tu silva nigris abietibus virens,
Silvestresque Deae, reddite mi precor
Cultum reddite vatem;
Queicum saepius integros
Contrivisse dies haud nimium fuit,
Et rerum variarum innumerabiles
Expendisse figuras:
Aut Pegnesse meum mihi
Redde o PALMERIUM; redde mihi meum
MELLERUM; ingenio cui prope neminem
Indagare licebit
Posthac aut similem aut parem.
Nymphae vos memores estis adhuc; adhuc
Vos estis memores utraque ripa; vos
Flavae denique arenae,
Quas calcavimus hospitas,
Non quitis tacite non reminiscier,
Quo candore animi; queis studiis simul
Coniuncti fuerimus
Cultores Clarii gregis.
Cur suavi careo pectore? cur nihil
Praeter colloquium me penes est eo
Vivo, o Parca, relictum?
Doctae cur egeo manus?
Sic desiderium flebile ruminor
Absentis: sed enim sollicitus virum
Frustra luce reposco,
Frustra nocte reflagito.
Is vix Sequanicos liquerat angulos,
Rheno cum [Orig: quum] propior redditus, in tuum
ARGENTINA Tribossa
Se fessus gremium intulit.
Tum (nec longa mora est) Atropos hospiti
Vitalem immerito dissicit heu glomum;
Ceu falx mite virentis
Truncat Parthenii caput.
Heu quantum occubuit praesidium novem
"Musis! quale decus! Frigida quem semel
" Vitae pausa secuta est,
" Numquam in has rediet plagas.
At tu funeream succine naeniam
POSTHI, quam numeros Maenus ad Orthios
Factam ediscat; et udos
Te cantantem Elegos, MODI,
Auscultans Halius Cocchar in humidas
Solvatur lacrimas. Sentiat hos recens
Umbra in sede piorum,
Gratumque officium probet.
[transcriber: the text has 'GULIELMUIM', which, obviously, must be a misprint for 'GULIELMIUM']
EX QUO sacrati filium Apollinis
MELLERUM acerbo lanificae Deae
Fato nocentes sustulere, ex
Invidiaque odioque palmae,
Quam consequendam ex artibus entheis
Atque elegantis fetibus ingenI
Restare cognorant, nisi olli
Forfice praepropera scidissent
Abrupta vitae flamina: te bono
Iam litterarum gaudeo vindicem
Sollerte successisse dextra,
Ingeniique alacris vigore,
O GULIELMI, nobile Teutonae
Decus Lubecae. Non modo tu libros
Vertes Pelasgos diligenter
In Latiae genuina linguae,
Novosque apricans in bene consitis
Leges Dionae puriter hortulis,
Apis Matinae more, flores:
Verum etiam studio irremisso
PLAUTI vetustas, qua pote, fabulas
Terso nitori restitues, locis
Opem ferendo IANE mancis;
Tum mutilis Ciceronis alti
Scripta heu lacunis plena resarcies,
Fretus sagacis viribus indolis,
Industriaque intentiore:
Quam reliqui quoque ceterorum
Auctorum oborti per vitia obvia
Naevi obligato vulnere sentient.
"Quid dente obunco non vetustas
" Rodere amat cariosa? quid non
"Annosa turpat tristibus aevitas
"Referta mendis? Macte vicaria
Virtute, doctrinaeque multae
Congerie, o vitium resector.
Ut falce ramos demit inutiles,
Feracioresque inserit annuus
Frundator, et segnes recidit
Sirpicula reseces colonus:
Sic tu frequentum sphalmata codicum
Truncare, et errorem innumerum stylo
Auferre correctore tendens,
Aequius ac melius reponis.
Robigo per te rancida tollitur,
Quae paginam exest: per te itidem rudis
Squales, scabresque inculta limam
Asperitate abeunte sentit.
Duris salebris induitur nova
Cultura, ruri mundities decens.
Hunc tute campum litterarum
Assidue irpicibus fatigas.
Per te novali iam neque cardui
Surgunt, neque horrens ruscus, et hispidi
Vepres; neque hirsutis rubetis
Pullulat aegra seges per hortos.
Tu copiosae per dociles agros
Frugis repertor, non sterilem sinis
Regnare lappam caricemve,
Non filicem, aut paliuron hirtum;
Ac si qua porro de genere hoc lues
Arva occupavit Romula. Fallor, an
Te pestis Averruncum iniquae
SCALIGER indigetabit, ille
Europae ocellus SCALIGER, incluti [Orig: incliti]
Propago IulI Caesaris, ortum habens
Ab urbe Verona indirempto
Ordine, principibusque claris?
"O me beatum ter quater, huius in
"Aetatis aurum qui satus incidi,
" Cernoque florentes ubique
" Gentium Apollineos alumnos!
Quos inter augens tu tibi maximam
Iam comparasti laudis adoream,
Insignis EUMOLPI, tuumque
Nomen in Aonidum perenni
Templo sacrasti. Iam Genius viget
Perpes, laborum laetus erilium,
Spernaxque livoris. Quid ultra,
Dii Genio dare habent fruendum?
"NON in divitiis uberioribus
"Vita hominum, fluxis aut opibus, sita est
" HOMAGI; sed in modesta
" Quae deceant ratione agendi.
"Virtuti pretium prae reliquis magis
"Nobile debetur. Ne tibi sit Midam
" Aliquem beatiorem, aut
" Ducere Croesum opulentiorem,
"Ut sumunt operam lucrificabilem,
"Millia ni centum possidet aureum,
" Vel eo amplius. Quid ergo,
" Cui minor est modicis facultas
"Aut fortuna bonis, se petulantius
"Praetumido Pluto iactitet ebrium?
" Sapere illud est, honesta
" Posse modum mediocritate
"Servare, atque sua sorte per omnia
"Vivere contentum, nec nihili auream
" Facere eruditionem,
" Innumeros superantem acervos
"Gazarum Arabiae, et divitis Indiae.
"Ne, locupletatum se sciat oppido,
" Et opime inauguratum,
" Cui pretiosa adeo supellex
"Ubertim nitidarum affluit artium,
"Ipsaque divinae quem sapientiae
" Opulentat amplior dos,
" Ante alias prior expetenda.
"Hinc (ut nostra tulit semper opinio,
"Conveniens rectis sensibus) admodum
" Facili gradu venitur
" Ad nova amicitiae parandae
"Inter consimiles foedera mutuo
"Percutiendum, unamque ex geminis domum
" Faciundum, amore sancto
" Legitimis coeunte tedis.
"Natas nobilium nobilis ambiat,
"Patriciam ducat civis honestior:
" Legat institricem avarus
" Institor, et famulam minister.
Tu doctis, HOMAGI, cura sororibus;
Cui pater ipsis-met carus et antea
Fuit, audivitque praetor
Delicianus, amans honesti:
Thomam FABRICIUM, non sine prosperis
Auspiciis, nactus consocerum es modo,
Qui et ipse litteratus
Ecce cluet, patriaeque consul,
Nec non (ingenuum quod teres arguit)
Musicus haud contemnendus: ut interim
Mihi temperem Pelasgae
Prodere notitiam loquellae.
Huius rara viri filia dum tuo
CHRISTOPHORO nubit, numine sic Dei
Statuente, cuius aequa
Lance hominum stata ponderantur
Fata, et consilio subiacet unius
Coniugem amborum: non tibi gratuler
Soceroque filioque?
Atque adeo niveae REBECCAE,
Affinique manu, quantulacumque erit,
Vel tenui sortis praedita munere?
Equidem haud puto invidebunt
Tigna superba potentiorum
Hanc vobis gracili carmine gloriam,
Laude lacessitam nominis incluti [Orig: incliti] ,
Etiam omne (livor absit)
Post mihi perpetuandam in aevum.
"Non solum procerum florida verticem
"Cingere amat laurus: verum etiam boni
" Popularium bonorum
" Quondam hederas meruere nati.
"DIVERSA vitae negotia inter
"Et studia et mores, queis capimur, MODI,
" Haec grata cura est, posse doctis
" Naviter invigilare Musis,
"Rerumque causas originemque
"Elicere abstrusam; et nunc penitrare se
" In caelum, et astrorum meatus
" Mente animi; modo subter undas
"Terraeque centrum, modo extima ultra
"Caelicolum altorum templa reducere
" Sensus profundos, praesciaeque
" Fatidica ratione Sortis
"Arcana rimari; et intimarum
"Notitiam rerum prorsus apiscier.
Tu quid laboratae Minervae
Ingenio, aut operosiore
Molire conamine? In sacrati
Vertice Parnassi non puto somnias
FRANCISCE, nec condormientem
Endymiona sopore lento
In Latmii montis aemularis
Culminibus: Lynceis verum oculis pigri
Sollers veterni vela et umbras
Discutis, et nebulas volantes
Circum occupati labore magno
Palladii tectum numinis entheum.
Sic atra nubium notharum
Sol radiis fugat actuosis.
Tu lumen auctoribus vetustis
Ecce recens praefers, ac veteri novam
Splendoris allucere tendis
Rite facem Latiae loquellae:
Quali tibi anteisse claret acer
LIPSIUS, arguti praeditus ingenI
Acumine, orae (quantacumque est)
Belgiacae geniale sidus.
"Atqui quiete otioque abundas;
"Corda serenari queis liquido autumem,
" Rixae forensis litiumque
" Et strepitus vidua insolentis.
"ULLA si parabili
" Mortalibus cor afficit voluptas
" Gaudio, et Libentias
" Omnes fruisci Gratiasque donat:
"Veris hocce proprium est,
" Apriciori flore pullulantis.
' Vere nil amoenius
' Naturae comptrix elegantiusve
'Protulisse creditur,
' Opes tot inter divitesque cultus.
' Arbores regerminant;
' Herbae virescunt; pampinosque gemmae
'Hinc et inde trusitant,
' Ridente Baccho: spem dat amplioris
' Messis altior Ceres.
' Gaudent Napaeae parturire prata,
'Verna prata, et hortulos
' Extra urbem et intra. Personans Aedon
' Voce rumpit aera,
' Nullo dierum feriata, nulla
'Feriata noctium.
' Alauda gyro se rotans in aethra
' Crispulas amabili
' Melo vibrissat cantitationes:
'Scitulasque Acanthidos
' Minurrientis ore flexilingui
' Senticeta fistulas
' Mirantur ipsa. Solis ardor, ardor
Solis ille pristinus
Amore Daphnes inclutae [Orig: inclitae] puellae
Rursus integrascere
Visus. Calorem pulcher entheatum
Sentit ipse Phosphorus;
Tam mane, sudo mane, quam sereno
Vespere, ignea flagrans
Cupidinum vi. Taure tu micantem
(Ut solet) protervius
Ocellum in Europae obvios ocellos
Flecte, flecte quo libet:
SUSANNA sannae ne tibi esto, molli
Delicatior rosa, et
Coma tenella candidi ligustri.
Nescin hancce virginem
Desponsam in ulnas GOTFRIDI mariti
Alite haud mala dari?
Sic cana virtus optimi parentis
Matre cum piissima,
Soteropegae quos tenent renatae,
Suasit: idque numine
Dextro approbatum sancta matrimonI
Ius Fides habet ratum.
Quin ipse fauste lucidas pudicus
Ventilat faces Hymen:
Aspirat aura lenior FavonI.
Huc adeste, quos sacra
Vox copulavit. Praeviam Dionen
Planiore semita
Sequi memento sponsa: tuque Amori
Tam bono comes duci
Morem gere ultro GOTFRIDE, eque casto
Carpe flosculos sinu.
Tibi, tibi ver hoc novum auspicata
Luce siderum nitet,
Tuaeque nuptae. Si bene ominatur
Grex iugalium oscinum;
Felice teda coniugem peribis.
Ergo age Herculis modo
Virile sexus LIMMERUM propaga:
Macte; nec caduciter
Succumbe, cum [Orig: quum] te primulas ciebit
Sustinere gymnadas
Amans Cytheris mutui duelli.
Ut pater senex, anus
Ut mater hilari parvulos nepotes
Lumine intuebitur,
Nutrice mamma pendulos, racemorum
Instar, e domestica
Exhuberantum vite! Sola restat
Finis haec parentibus
Aevo solutis, haec quies senectae.
SCHECCI, retrusis in Sophiae viis
Versate multum, atque in penitralium
Secreta naturae Minerva
Et comite et duce, non inerti
Deducte cura: tune etiam mei
Felicitatem (sic HELICONIUS
Non erubescit praedicare)
Et Genii ingeniique laudas
Amasque, nullo promeriti licet
Pellectus oestro? tune reconditas
In mentis hoc artes recessu
Plus aliis, o acute, sentis?
Amo vicissim iudicii tui
Sinceritatem. sed nimium, cave,
Nobis (quod ultro praemonemus)
Attribuas. Mora nostra quamquam
In elegantum pegmate carminum
Usque occupata est; namque potissimas
Verbis struices ac geramus:
At vereor tamen, ut vetustas
Res aemulari sim sat idoneus,
Novisque fulgorem addere debitum;
Tam luculente et tam polite
Cum [Orig: Quum] niteat vetus illa vatum
"Structura.verum quo minus arduum
"Quid moliaris, pondere virium
" Probe ante consulto; quis ausum
" Iure aliquo prohibere possit?
Regum est, ad astra educere grandium
Molem laborum vasta palatia,
Arcesque non unis minantes
Caelitibus. mediocris instar
Ego architecti, non sine Daedalo,
Parvi sacelli condere fornices
Aggressus; ad quos, consecrata
Perpetuis IACOBE saeclis,
Suspensa amicorum incluta [Orig: inclita] nomina
Post fata vivavnt ultima: nil magis
Pol allaboro, quam quod aequum
AedificI specimen quadratis
Adorno pilis, illud ut arcuum
Clausis superne vel cuneum angulis
Ne lapset, incumbis solutis
Parietibusve; sed usque firmo
Duret coagmento, et laterum bases
Stent irretortae: nec tholus insuper
Nutet, nec adnixu gementes
Robora deficiant Atlantas.
Illud quotannis Phoebus, et agminis
Chorus noveni, non sine Pallade,
Precor frequentet; laureisque
Frundibus aureolisque sertis
Innexus ordo timpora Musicus
Paeana cantet. Tu simul hic [Orig: heic] tuum
Audire nomen ni recusas,
Baccare cinge virente frontem.
LYTTICHI, fratrum grege doctiorum
Macte, et artorum [Orig: arctorum] in numerum recepte
Pridem amicorum: quid habebo vestris
Scribere dignum
Auribus? quodnam rogo delicatis
Nobilis FUCHSI specimen Camenis
Venditem? cuius tua cura quondam
Pignora cultis
Litteris instruxit, et optimarum
Artium fontes liquidos recludens,
Cereae aetati documenta primis
Tradidit orsis.
Tu quidem mansura putas in annos
Nostra longinquos. utinam manerent
Plusculum saecli, neque tam perirent
Labe senectae,
Quam faba extrema sata agelli in ora:
Perpetes ausim tibi polliceri
Carminis luces, inibique carae
Nomina nuptae
Insimul comprensa, futuro ab aevo
Saepe lectum iri. Tua dulcis ANNA,
ANNA, quaestori face nuptiali
Perbreve tempus
Antea quae Roeschelio iugata
Vixit, et iam nunc thalamum secundo
Tecum init; priscos sibi Reiseleutros
Sanguine iunctos
Proximo numquam poterit negare.
SUABACUS verax, ditioque tota
SUABACO vicina genus peraeque
Laudat avitum.
Te sed in primis IOACHIMA VALLIS,
Et tuos fratres patrios alumnos
Iactat, argenti solidique dives
Vena metalli.
Quaque MONS ANNAEUS in astra celsum
Verticem tollit, Dryadum recessus;
Conscios sane indigenas adepti
Constat honoris
De perhumana sibi gratulari
Stirpe: quod non solum animum geratis
Candidum, verique adeo tenacem,
Sed quoque Musas
Atque Musaei studii colatis
Numen in tantum; prope nemo vatum
Ut Deas, pulchrumque ducem Dearum
Aut amet aeque,
Aut colat maiore fide. Quid ultra?
Non tuos mirer digitos GEORGI?
Organi docto quoties pererrans
Pollice nervos,
Excitas suaves modulos; vel ipsis
Qui Deis caeli dape gratiores
Accidant multo, et roseo beati
Nectaris haustu:
Ne novum terris Linon arbitramur
Tum revixisse, aut Thamyrae melodi
Spiritum, aut Amphionium canorem,
Timotheive
Mobilem audiri strepitum canentis.
Unica hac si tu celeber clueres
Dote, nec virtute alia Minervae
Praeditus esses;
Maxima pol laude fores ferendus,
Ac merereris modulatam ob artem
Inseri celso, pare cum venusta,
Clarus Olympo.
"QUOS Hippocrenes sitis bibendae
"Urit, ad hanc omni, qua pote, conciti
" Feruntur oestro. nil palato
" Prae Claria sapit Hippocrene.
Hac ipse (nam sentio) parumper
Ebrius, ad cantus nescio quos lyrae
Aspiro, et ingens ore quiddam
Hiscere posse humili, mihi ipse
Persuadeo, credulus Thaliae.
Tute animi fidens, haud timide MODI
Maiora conaris, nec uno
Plena satur lavis ora fonte.
Iam te latebrosa Nympha MAENI,
Liber et adiuncto cum Lare POSTHII
Miratur, haud potum, sed usque
Sobrium, et assiduae lucernae
Affixum: item te Dryas prope antra
COCCIA miratur, non sine Oreadum
Choro decenti, qua superbas
STYRMERIUS tenet usquequaque
Apollo sedes, et elegantem
Congeriem doctorum in pluteis locat
Mille et trecentorum librorum
Amplius. Hic [Orig: Heic] benefacta Franci
Laudas ERASMI, illiusque cantas
Laetus iter priscorum arva per Ausonum,
Et regna Celtarum; suosque
Incolumem reditum ad Penates.
Natalis horam annuam diei
Carmine festivo dum celebrare amas;
Tibique et illi se favore
Insinuat Genius benigno.
Haec inter oblitus haud es ipsum
FRANCIADOS culto dicere principem
Versu, peroptatum Camenis
Praesidiumque decusque, nullo
Tacendum ab aevo: neque es merentes
Immemor ECHTEROS sidereis poli
Aequare flammis. Pan quid autem,
Maenala Franciacis viretis
Mutasse dictus? quid ipse Daphnis?
Quid Beroe, nullo tacta Cupidine?
Neaera quorsus? Luciaeque
Effigies quid, Amorque sanctus?
Haec cuncta vivent, MODI poeta,
Tuque in eis vives, ut mea, qua flagro,
PALLANTIA aeternum libellis
Nomen habebit inauguratis.
Matura enim scripta vestra, quae non
Insubide luci dat stylus, oppido
Concinnus, aetatem necesse est
Ipsa ferant diuturniorem.
Macte esto virtute! iam coronam
Ipse tibi spondet Phoebus idoneam
Vivacis ex decore lauri,
Sive oleae, viridisve myrti.
Ex te (quod o utile et bonum sit)
Maxima quamvis est urbs alias, tamen
Grandescere hinc porro paternae
Occipient, tua vita, BRYGAE.
TILIA novum maritum
Philyreiae Camenae
Cingite. nam tilias virentes,
Tiliaeque florem
Quo nihil fragrantius,
Ut amavit ille semper;
Ita dignus hac capillos
Nectier, ante alios Diones
Et Adoniorum
Flosculos Cupidinum.
Tibi LIPSIS invidere
Tiliaceam corollam
Oderit, ad riguas Elystri
Sita iugis undas;
LIPSIS illa Misniae
Pretiosior smaragdus,
Et ocellus oppidorum,
Quotquot Atlantiaden benignum
Charitumque blandam
Gratiam experimini.
Tibi nemo iuniorum
SALMUTHE mensis huius
Delicias, et honesta festi
Ioca, nuptiali
Delibuta nectare,
Temerare; nemo temptet
Aliquid toro sinistri
Inserere, aut male nominatis
Onerata verbis
Fascinare limina.
Hera quin vocata nuptae
Zygia exhibere honorem
Talem amet, ut niveis rotundum
Manibus per orbem
Spargat alba Lilia,
Tumidissimis (ut aiunt)
Generata de mamillis,
Lacte mero per humum profuso;
Ubi destinata
Parvuli Herculis labra
Sator aetheris solique
Admosset entheatis
Coniugis uberibus, perennes
Bibitura succos,
Queis liquet Deos geni.
CATHARINA ades pudica, et
Prece caelites adora:
Qui tibi (quid dubitas?) in urbem
Patriam reductum,
Matre adhuc superstite,
Caput hocce sospitarunt,
Et ab ingruente quondam
Naufragio, rapidaque venti
Rabie furentis,
Per Ligusticum mare,
Per et alta dorsa Tusci
Pelagi, metum inter ac spem,
Incolumem Latio stiterunt.
Ut opimiores
Posset ille ab utili
Studio referre fructus;
Sibi monte Pessulano
Digrediundum, et in Italorum
Medicum Lycea
Maxime celebria
Statuit pedem inferendum:
Tulit unde non minorem,
Quam nitida e regione Gallum,
Titulum ac decorem,
Laudis incitabulum.
Age nunc adepte quidquid
Et erat super domandum
Viribus ingenii capacis,
Vigilique cura,
Quidquid et propagini
Modo deerat educandae;
Ita te geras, GEORGI
Maenigenis oriunde Francis,
Ut ab omnium uno
Ore rarus audias:
Neque enim maligna saecli
Patiere te (quod omen
Scaevum in aquas abeat profundas)
Sibi mancipatum
Vindicet protervitas.
"Bene res habet. Modestus
"Animus, decensque candor
"Non nisi quae merito probentur
" Agit: et decorum est,
" Hac senere gloria.
O IANE, ni te plus oculis meis
Amem, atque in ipso pectore gestitem;
Non Phoebum et illustres Camenas
Amplius experiar benignas.
Mite et verecundum ingenium tibi est,
Suavisque sermo, qualis Apollinis
Decere cultores; fidesque
Rara animi, placidique mores.
Thalia culti carminis addidit
Usum, et venustas Zeuxis imaginum
In te profectus, sive Apelles,
Pingere posse dedit figuras.
Ne quasque faustae commemorem indolis
Dotes; vel ipsa EMBLEMATA sint satis
Opinor exemplo futura,
Artificis monumenta dextrae
Perenne in aevum, nec minus ingenI
Sollertioris signa, per entheos
Deducta naturae recessus,
Et Sophiae locupletis artes.
Haec ipsa pulchris si LEPIDI tui
Poesis ornat versibus, o bonum
Factum! sed ambarum sororum
NICOLEAE mihi LOIDISque
Intexta si sint nomina, id optimo
Quin sit secundatum auspice, quis neget?
"Laurum meretur teste Phoebo
" Clarum opus, Aoniusque vates.
Tu proinde Musis care, et Apollini
Dilecte, posthac percelebrem, Comes
Quem do Palatinus, POETAE
O titulum gere LAUREATI.
QUID me Poetarum istiusce temporis
Et Musicorum principem
Vocare sumis? istiusce temporis,
Quo cuncta sic vigescere
Cernuntur, in tantumque honorem litterae
Passim bonae efflorescere;
Ut quotquot usquequaque perdocti viri
Germaniae illustrant scholas,
Quot inclutarum [Orig: inclitarum] vividum exornant chorum
Musarum, et artes vindicant:
Tot nominare MELCHIOR Reges queas,
Tot nominare Caesares.
Ad me quod attinere visum est; sic habe
Priscos quidem aemularier
Tentare me, sed assequi vix tantulum
Potesse. Pone me tamen
O LEUCORINE, pone me inter Barbaros,
At non ut omnem Barbarum:
Fortasse, caecos inter ut luscus, tibi
Rex eminere censear.
An principatum, praeter hunc, mihi arroges
Alieno ab arrogantia?
"LIBERTATIS amans, ac fidei tenax
"Semper IUSTE fui. quae duo si mihi
" Quisquam demere certet;
" Certet non modo sanguinem,
"In quo vita sita est, verum etiam Iovis
"Incrementum animam demere. Me quidem
" (Stat sententia) ad usque
" Extremum iuvet halitum
"Nil mutare; bonas sive malas ferat
"Sortes ambiguae lubrica frons Deae,
" Dispensantis iniquis
" Caecas arbitriis vices.
Tali me siquidem pectore praeditum
Cognosti, melicam dum chelyn increpans
Te sermone morarer
Apto, grandeque Principis
Laudarem facinus, pro patriae focis
Ultro Teutonicum proque fide caput
Obiectantis acutis
Circumquaque periculis.
Gaudebam (neque adhuc in tacito sinu
Tempestiva redux occulo gaudia)
Heroa esse repertum,
Qui se sponte tyrannidi
Opponens, famulum belligera manu
Nostris excuteret servitii iugum
A cervicibus. Ipsum
Bifrontem, arctaque cardinum, et
Postes cum supero limine et infero
Testes laudo, adeoque ipsa Penatium
Inculpata tuorum
O frater penitralia;
Adversus patriam non nisi quod pium est
Sensisse hunc animum, nec nisi idoneum
Recto voce profatas
Has fauces. Age si sciens
Fallo, dispeream; aut me Xenius gravi
Mactet supplicio Iuppiter, et malam
In rem saevus adaxit.
Verum istoc precor hostibus
Nostris sit potius, fas violantibus,
Quod sanctum esse iubet pensior aequitas.
Contra, numen amicum
Tu mecum experiare, qui
Musas hospitio munifico meas
Accepsti, et residem plus nimio moram
Aequa mente tulisti.
Idcirco Clariae Deae,
Quoad vivam, meriti haud immemores, mihi
REUBERUM celebri nomine concinent,
Aeternoque rependent
Dignas munere gratias.
"SIC constitutum est inter homunculos,
"Qui lucis usum carpimus irritae,
" Speremus ut RIBISCE rebus
" Cottidie meliora lapsis:
"Nec vota remur vana. sed in dies
"Peiora certant deterioribus,
" Ateque et infelix Enyo
" Congeriem duplicat malorum.
"Confusionem respice temporum,
"Et obligatas religionibus
" Mentes, et obscurata passim
" Fana superstitionis umbra.
"Quam discrepamus moribus invicem!
"Crudele quantum pectora sanguinem
" Haurire fervent! In quibus vis
" Regnat atrox domibus tyrannis.
"Quid multiformem perfidiam loquar?
"Quid fraudis astus et varios dolos?
" Quid monstra? quid saevum Gradivum,
" Aut furias memorem Gradivi?
"Parum relictum caedis erat truci
"Gallorum in ora, et limite Belgico:
" Diris amicum est Rhenum ad amnem
" Finitima regione tristes
"Produxe motus. Ut bene victitat,
"Tranquilla quem pax orbis in angulo
" Latere tuto, nec latronum
" Insidias sinit experiri
"Periculosas; nec nece territat
"Horrendus ensis, non minus imbibens
" Fusum innocentis quamde sontis
" (Grande nefas) animae cruorem!
"Horae sed instant fata novissimae,
"Summumque nobis accelerant diem:
" Mirumne, si diro furori
" Eumenides fera frena laxant?
O MODI, non est Genius locorum
Unus atque idem. sed idem Poetas
Numen ad certos agit incitata
Mente furores.
Impetum nemo potis est ruentum
Frangere, aut strictis rapidum alligare
Vinculis, postquam calet entheato
Pectore fervor.
Nascimur vates, alimurque vivis
Siderum flammis. Inhibere currus
Solis auratos temere ecquis ausit?
Ecquis Eoo
Tentet iniectare moram, aut Phlegonti?
Mittar ut Moschum rigidas in oras,
Aut iter carpam glacialis ultra
Aequoris undas,
Ultimae vel me vada falsa Thules
Hospitem acceptent: tamen orta mecum
Usque naturae propriae necesse est
Semina secter.
Hanc lyram, has artes (memini) decoras
Prorsus abiecturus eram, Themistos
Legibus iurique operam forensi
Pollicitatus.
Iamque me plenis mare per profundum
Ire plorabat Galatea velis,
Circii flatu. sed ubi relinqui
Seque Deasque
Praesides quondam studii sacrati
Cerneret Phoebus: quid inepte coeptas?
Inquit. invitane nihil Minerva
Non facere audes?
Sicne te primis docuere ab annis
Iussa suasoris veneranda Flacci?
Non vides, quanto pelagus periclo
Fluctibus undans
Nare ames? ne Scylla tibi et Charybdis
Otium turbent, rabidaeque Syrtes.
Noster es, nostrumque dehinc futurum
Spondeo Musis.
Sic ait, tangitque oculos. Ab illo
Tempore ardentem magis has in artes
Causa naturae, ratioque fati
Provida fecit.
Tu quoque invisos scopulos perosus
Barbarum, FRANCISCE, quietiores
Provocans Musas, tetricis valere ex
Tempore iussis,
Ludis; et seu te PABEPERGA amoeno
Detinet clivo, viridesque PYRGI,
Sive COMBERGI trifido frequentas
Calle recessus;
Nunc opus vivax Elegos recentans,
Nunc Maronaeum genus aut LucretI
Aemulans, horarum obitus perenni
Carmine fallis.
Nympha Rhegnessis tibi praebet aurem:
Proximant Maeni superi inferique
Accolae, nec non sinuosus arto [Orig: arcto]
Gurgite Cocchar.
Quippe tres amnes sibi promereri
Unius STYRMERIADAE favorem
Gestiunt, digno tua prosequentis
Carmina dono.
Me Palaecome putat esse quiddam,
Suspicit Noris, peramica fautrix
Omnibus, quotquot Clarias laborant
Scandere in arces.
Nil tamen magni cano: sed cicada
Quale paupertina sibi fritinnit,
Aethera et Solem medium fatigans;
Tale minutim
Carmen exili modulamur ore,
Et Poetastris similes putamur.
"Ast in hoc spretus placeo mihi ipse,
" Grande quod ultro
"Sorte contentus modica potentum
"Limen evito. Satis est, ubi olim
"Me trium mirata legat nepotum
" Serior aetas.
'NUSQUAM locorum vivere dulcius
'Fore aio, CRUSI, quam vel Achaiae
' In urbium ex cultis viretis,
' Vel maris Ionii per actam:
'Tutis liceret si modo in exteras
'Contendere oras hospitibus. Sed heu
' Sed hostis atrox Christiani
' Nominis, e Stygii lacunis
'Excitus Orci, vi superum, loca
'Longe atque late (proh dolor!) Hellados
' Impune grassans occupavit:
' Nec modo in ulteriora regna
'Sceptrum Otthomannum intrusit, et obvias
'Quascumque gentes depopulatus est,
' Deditque ferro pessum et igni;
' Verum etiam magis ac magis iam
'Nunc praedo nostrae Teutoniae imminet.
'Sic vultur uncis impiger unguibus,
' Rostroque inexpleto prehensum
' Lancinat alituum minorum
'Gregem, aut inertum quadrupedum genus
'Imbelle raptat, dilaniare amans
' Modo has, modo illas. sic cruentans
' Caulam ovium lupus immerentum
'Grassator audax, nil veritus canum
'Custodiam, adverso irruit impetu,
' Faucesque praemorsit misellis
Dente fero, horribilique rictu
'Evisceravit vellera. Queis age
'Queis nunc Athenis, qua Lacedaemone
' Aut qua Corintho, queisve Thebis
' Parca dabit mihi commorari,
'Ne culta priscae nomina Graeciae
'Mandasse dignis non memorer cedris,
' Gestasque res et clara facta
' Historiamque locis in ipsis
'Notasse veram, non sine testibus?
'Ne quicquam aventes talia fortibus
' Inquirere ausis, atque coram
' Oppida cum populo intueri,
'Deterret eheu triste periculum:
'Thracum Tyrannus nec patitur ferox,
' Humaniores ut per artes
' Tigrides Odrysiae imbuantur,
'Assuetae in armis quaerere gloriam, et
"Cruore tinctis aclidibus. Domi
" Sedetur ergo, totque tractus
" Cum fluviis, Asiaeque pictae
"Errore tuto per varium ambitum
"Lustrantur: et seu tempe Heliconia
" Imaginamur, sive Pindi
" Culmina, vel minitantem acuto
"Parnassum Olympo stare biverticem;
"Seu nunc Ilissi Cecropias aquas,
" Nunc Hippocrenen somniamus,
" Castaliive liquoris undas:
"Felicis aevi tempora laudibus
"Tollam necesse est, quo viguit fides
" Sincera, maiestasque honosque
" Constitit imperio Eoo;
"Nec non et almarum entheus artium
"Splendor refulsit, iam penitus (nefas)
" Fuscatus obscuris tenebris,
" Cimmeriisque sepultus umbris.
"Quid? absque libris esset idoneis,
"Ex queis vetustae fax Sapientiae
" Elucet: o quanta Camenis
" Utilitate foret carendum!
Exstincta linguae lumina Ionicae,
Caliginosis obruta noctibus,
Tu reddis aurae, clare CRUSI;
Reliquiasque atavum Pelasgum
Scituque digna abscondita Teutonum
Refers in orbem. Quae licet omnia
Iucunda lectu Christianis
Sint minime, quod ad hostem amarum
Resque occupatas pertinet; attamen
Ob posterorum saecula, cognitu
Insuave ne speres futurum,
Quidquid in historiae maniplos
Multa aggregavit laude vigil labor,
Messoris instar, torrida mergitum
Recolligentis, frugibusque
Horrea triticeis replentis.
Non his in athlis lumina pascitet
Germana pubes cum senioribus?
Non mentem abunde his institutis
Exsaturetur, Apitiasque
Pergraecitantum pontificum dapes
Reiectet his prae deliciis meris?
Sic nempe vivamus nepotes,
Ingluvie licita gulosi:
Vivamus, inquam, et quisque tuos libros
More heluonis luxuriosius
Voremus. Ecquaenam appetitum
Esca animi potior satullet?
DIONYSIAM puellam
Thalamo tuo iugandum
SITTARTE cantatura Musa,
Cui nomen est amabile,
Et amoribus iuventae
Peridoneum canendis;
Non Atticarum Achaidumve,
Nec Romularum virginum
Modulamina et sonores
Sibi poscit emulandos:
Sed Belgicarum, Sequanaeque
Nympharum amoena cantica,
Variabilesque voces;
Quibus ad choros vicissim
Festiva ducendos caterva
Sub Hesperi aspectum utitur,
Ubi sicca ridet aestas,
Rutilantiusque noctes
Splendent, sereno lapsae Olympo,
Stellaeque flammantes micant.
Memini, ac quidem libenter
Memini, recens in oris
Cum forte vestris hospes essem,
Quali voluptatis favo
Animum mihi irrigatum
Satiaverint Napaeae,
Quali medulla suavitatis
Aures mihi repleverint.
Ades huc canora turba,
Ades; et novo marito
Novaeque nuptae cantitato
Novum ad novi fulcrum tori
Hymenaeon. Inde cunctas
Veneres, Cupidinesque
Salesque cum iocis venustis,
Omnesque Gratias simul
Memora; Deosque cunctos,
Quibus ignis iste cordi;
Deasque cunctas, queis iugalis
Probatur in primis fides.
Nihil hic [Orig: heic] inauspicatum,
Nihil hic [Orig: heic] sit ominosum;
Postquam CAVELLATAE pudicae
Iam matrimonium est ratum.
Amet hic suam maritam,
Amet haec suum maritum:
Gignantque lecti pignera ex se
Fraterculos, sororculas.
Habeant bene ac beate,
Videantque se renasci,
In filiabus ipsa mater,
In filiis ipsis pater.
"STANTI in superno vertice montium, et
"Rerum intuenti lumine flammeo
" Subiecta, nativasque formas,
" Obvia cuncta velut patescunt,
"Quae copiosus Daedalea manu
"Mundi architectus condidit in bonum
" Commune: sic per templa mentis
" Enthea dispatianti in arvis
"Campisque latis Historiae novae
"Priscaeve, nil non fit manifestius,
" Quod scire fas est liberalis
" Indolis ingeniique pectus.
"Haec nempe testis provida temporum est,
"Lux veritatis, nuntia praepetis
" Aevi, recordandique facti
" Tamquam anima, atque magistra vitae.
"Exempla nos ex hoc speculo undique
"Desumpta miris erudiunt modis,
" Et ad capessendum laborem
" Ex stimulant animos, amore
"Virtutis: unde et quid fugias habes,
"Et quid sequaris. Te vigili assitum,
Dilecte REINECCI, lucernae
Hoc studium sibi mancipavit
Totum, Cleanthis more. Quid uspiam est,
Latere quod te possit? In abdita
Momenta rerum temporumque
Sic penitras, ut et illa in auras
Et publicum usum promere, muneris
Tui esse ducas. Iamque, operae tuae
Conamen, in lucem recentem
It CHRONICON Solymaeon; in quo
Se comprehensos (aspice) gestiunt
Manes Guelphi: principe quo genus
Claros Atestinum nepotes
Saxonicae in regionis oras
Cum laude summa transtulit, et ducum
Porro propagem sevit, ab incluta [Orig: inclita]
Brunonis urbe, et urbe Lunae
Nomina cum titulis gerentem.
Quid praedicem, quae tu bonus aurea
Vulgaris auctor scripta prius; quibus
Applausit exsultans Lyceum
Marchiacum, Viaderque flavus?
Aut quos dehinc te post Academia
Libros videbit IULIA publicis
Mandare prelis; non modo uni,
Sed (quod aves) mage profuturos
Saeclis trecentis? Macte animi bonis,
REINERE. Iam nunc se tibi Principum
Commendat ortus ceterorum,
Et subolis genitalis annus,
Classes in aptas distribuendus, ac
Concinniori, quam prius, ordini
Reddendus, argutos refulgens
Per numeros, memoresque fastos.
"O si meae quis tam cuperet lyrae,
"Nec concinendis laudibus impari,
" Nec forsan imbelli, tetrarcha
" Rexve potens, celeberque Achilles:
"Sudore quanto qualia quantaque
"Abstrusa rerum emergere niterer,
" Molemque suscepti laboris
" Non humeris tolerare iniquis!
"Sed rarus isto-c tempore fautor est
"Musarum, et artarum [Orig: arctarum] "ingenia premit
" Opum supellex. hinc dynastis
" Fama minor, minor et Poetis.
"FELICITATIS pars, CRATO, maxima est,
"Stratis quietis in patria mori,
" Partasque fortunas adulto
" Linquere post sua fata nato.
Iam fine laeta te superum manet
Conclave: iam te regia caelitum
Stellata praestolatur. Hic [Orig: Heic] tu
Seu maneas, abeasve civis
Supremo Olympi debitus ordini,
Seu more prisco pectora candidum
Mutatus in cycnum, beati
Flumina pura colas Phisonis,
Aut entheatos lacteolae viae
Petas liquores: te patrii Lares
Honore mactabunt; Viadrus
Suspiciet, referetque BRESLA.
Aulae potentum nec modo Caesarum
Regumque, florens quos tulit Austria,
Te sempiternis praedicabunt
Muneribus; sed et inclutarum [Orig: inclitarum]
Cortina Phoebi praesidis artium
Responsa quondam de meritis tuis
Dabit roganti vera, teque
Persimilem veterum, paremque
Sophis vetustis indigetabit, et
Extollet inter caelicolum choros
Supra beatas eminentem
Elysiis animas in hortis.
Nos (si quid istaec carmina polleant)
Cum fecerimus te similem Deo
Vates, et immortale nomen
Aeoniis titulosque templis
Inscripserimus: thure litabitur
Umbris Sabaeo. Filius audiet
Patri superstes consecrantum
Vota, animumque pium probabit,
Vocesque dignas, tuque adeo e poli
Tuos amicos vertice fulgido
Grandaevus aspectabis, atque
Participes fieri bonorum
Optabis aeterni ad solium Iovis,
Splendens smaragdo partim et iaspide,
Partim pyropo sardioque,
Nobilibusque aliis lapillis.
Atqui profecto iam videor tuos
Videre vultus, o CRATO, post quater
Senos senatores sedentes,
Aureolis nitidos coronis:
Qua flamma septem spirituum faces
Efflat flagrantes; quaque animalia
Bis bina TER-SANCTUM vocando
Ingeminant sine fine plausum.
Signatus o frontem inveniar typo
Sancti ministri, teque sequar stola
Candente velatum, et fideli
Palmea dona manu gerentem!
IULILLE mi Caesarcule,
Puelle matris scitulae
Primum Silesii poli
Sub axe in auras edite
Ad fluenta Viadri:
O cresce cresce parvule,
Patris voluptas et lepor,
Vigens tenella aetatula,
Praebensque signa acuminis
Non sine indole rara.
Ut pulcher horti flosculus
Colore candidissimo
Propinquiores herbulas
Pudore suffundit, pari
Haud honore nitentes;
Aut qualis aura Phosphori
Cum [Orig: Quum] mane se exserit novo,
Viciniores stellulas
Praestinguit ardentissimis
Solis aemula flammis:
Sic tu coaevorum gregem
Candore fidi pectoris
IULILLE vinces; et viris
Virtute claris splendida
Eminentior ibis.
Flos urbium Silesiae
Te Presla demirabitur:
Te diliget Constantia
Ocellus Acronii lacus,
Caelum ubi pater hausit;
Pater Camenis deditus;
Ipsisque amatus Gratiis:
Astraea quem leges sacras
Et iura docuit, et bonis
Evidentibus auxit:
Cui praeter Atticae sonum
Linguae, Latina trita ita est,
Primos ut aequet Ausonas,
Queis purus eloquentiae
Rivus imbuit ora.
Ad haec Iberum et Gallicum
Sermonem, et Italum, teres
Sic et rotundus exprimit,
Illis ut in regionibus
Natus esse putetur.
Quid, quod sonoris cantibus
Cum [Orig: QUUM] perstrepit symphonia,
Pars audit ille eius chori,
Melosque vibrans tinnula
Voce dulce fritinnit?
Quapropter exemplo patris
Incumbe in haec adultior
Studia, et laborum grandium
"Assuesce. Nil mortalibus
" Arduum est, modo tentes.
Te CAESAR ille Iulius
Dictator ad laudem excitet;
Vel nomine aequo SCALIGER:
Hic dulcium tuba artium,
Ille bucina Martis.
Fortuna te felicitet;
Genius secundet; sospitet
Salus, pusille IANIPOR.
Sic perge. iam te fama, iam
Te manet nova laurus.
"OBLIVIONI qui veteres dare
"Amat sodales, illum ego lividam
" Bibisse Lethen, et cicutas
" Cum blitea dape miscuisse
"Rea-pse tester. Quae tibi me dedit
Primum videndum culta Bononia,
Quae deinde grato iunxit usu
Urbs PatavI BADEHORNE utrumque;
Nos vindicabunt a fatuae Deae
Stupore, famam notaque pectora
Oblitterantis, candidaeque
Tesseram amicitiae receptam
Stulte abnegantis. Vin tibi, quas loquor,
Vocum ratarum iam velut arbitrum
Fratrem SIGISMUNDUM reponam,
Lipsiaci synedrI dicasten?
Atqui involutam nominis in tui
Errore telam haud texet araneus;
Nec taetra robigo, metalli
Pernicies alioqui inertis,
Arrodet icti foederis auream
Lamnam; aut honoris purpureum decus
Obater obscurabit umquam
Nube nigra tenebrisve amictus.
Tu comis ore, et moribus integer,
Rebusque constans; tu gener audies
Amorque PEIFERI, Poetas
Et studia ista favore magno
Ut prosequentis, sic celeberrima
AUGUSTI in aula Saxonis omnibus
Iuvantis, ut par est, modisque et
Viribus. O liceat recoctum
Tantisper aevum ducere, ut illius
Laudes, et altum nomen in ultimi
Late patentes orbis oras,
Pegaseis speciosus alis
Eques, decoro carmine porrigam:
Tu victus albae remigiis avis,
Quae sacra Phoebo est, oscitantes
Antipodes BADEHORNE reddes.
QUA viridis flavas radens Pegnessus arenas,
Subintrat urbis angulosa Noridos
Moenia, et aggeribus per brachia bina diremptus
Amoeniorem utrimque lambit insulam:
Quattuor aestates properis transegimus horis,
Latente ELISA desides in otio
Pieridum; gratisque animos sic pavimus escis
Amiculorum, ut impotentius ferant
Heu desiderium causamque abeuntis in oras,
Iubente rege caelitum, remotius
Distantes patriae a telluris limite amato.
Valete candidissima o sodalium
Turba; valete, pari concordia foedera mente.
Bono profectus ut viator omine
Gallica rura peto, memori vos pectore servans,
Colensque amansque semper approba fide:
Omine sic eodem bene vivite, meque canendo
Dedisse singulare Noricis decus,
Eximiumque urbis merito celebrasse senatum,
Dehinc futura ne silete nesciant
Tempora. Quin etiam studium reverenter amicum,
Et hospitale praedicate civium et
Patricii meritum generis: quibus ut mea primum
Placere Musa coepit, antea minus
Cognita; complaudens ea liberioribus alis
In altiora se elevare gestivit,
Ausa graves aditus Perrhaeba cacumina Pindi,
Deique sospitalis alma tangere
Munera, divinis numquam abscedentia mystis.
Propinquior fit en mihi Lutetia:
Ardua praemonstrant celsae fastigia turres,
Acuta pinna se exserit palatii.
Hic [Orig: Heic] ego notitiam veterem (nisi desita vita est)
Novabo cum eruditioribus viris,
Perpetuae quorum clarissima nomina famae
Apollo consecravit auspicatior.
Hinc mihi post annum, si numina dextra favebunt,
Cupido certa navigare in Angliam
Dippano ex portu: teque o pulcherrima rerum
Videre virgo, cui potens Britannia,
Londinumque caput regni, cui paret Hyberne,
Marisque lata vastioris aequora
Cum grege Nereidum, et cum Teutonico Neptuno,
Citas libenter ad statuta gurgitis
Litora provolvente rates. Ast advena postquam
In Albionis appulisse marginem
Conspiciar tutam, nitidasque intravero portas,
Tuaque in aula ELISA fixero pedes,
SYDNEIS comitatus, et egregiis RUSSELLIS:
Quid est, tuis quod offeram Penatibus,
Emodulata nisi Schediae syntagmata chartae,
Recente cusa diligentius typo?
Optima tu cum sis, Regina, et maxima, nec non
Suprema feminarum, in orbe quotquot hoc
Auram hodie carpunt; habeant patieris apud te
Locum minuta, et ima, et haud nimis bona.
"QUAM saepe nobis nec meditantibus
"Usu venire, o maxime BUSBEQUI,
" Videmus; ut quos hac in orbis
" Parte aliquando manens vel illa
"Nutu Minervae conciliaveris
"Benigne amicos, post alia in plaga
" Mundi det indulgens repertos
" Sors tibi, non renuente fato.
Tu primum ad Istri litora fluminis
Mi visus es, qua turrigerum caput
VIENNA apertas fert in auras,
Austriadum procerum Vienna
Natalis ortus; tunc ubi Thraciis
Byzantiorum a moenibus, inclutam [Orig: inclitam]
In FERDINANDI laetus aulam
Caesaris incolumi fuisses
Statu reversus. iunxi ego dexteram
Tecum, et paratis accubui toris
Mensisque, TANNERO cupitae
Notitiae reserante portam.
Longe remotam deinde in Iberiam
Cursus tulit te proximus, indeque
Salvum reduxit sospitemque:
Post aliae atque aliae viarum
Tritae, peractis rite negotiis
Pro rege Francorum et domina tua,
Iussisque MAXIMILIANI
Principis, ac iuvenis RUDOLPHI;
Cui nunc labascens imperii status,
Et summa rerum in Teutoniae solo
Commissa, vix aegre cavere
Sustinet horribilem ruinam.
"At me labore exercuit improbo
"Saturnus atrox, florem hilarissimi
" Depastus aevi, Marsque torvus,
" Praedo rapax viridis iuventae.
Vis tanta, tantum nec tamen affuit
His robur, ut mi visere Galliam
Truces negarint, Ausonumque
Oppida cum populo Latino.
Quin ecce rursus remige SEQUANAM
Veloce sulco: rursus in exteras
Profectus oras (quod bonum sit)
Moribus haud patriis vicissim
Assuesco paulatim; atque iterum tua
(Quis credidisset?) lumina conspicor,
Illustris AUGERI, tuosque
Sex ab Olympiadum meatu
Lares saluto. Vix, puto, vix mei
Potes recordari: interea tamen
Monebar in mentem prioris
Acta tibi revocare vitae,
Suadente Musa: quam placida rogo
(Ut dia suesti numina Hyantidum)
Cum fronte, cum vultu sereno
Suscipias, veterique vatem
Favore dignere, immeritum licet,
Nulloque censum nomine. Quidquid est
In rebus immortale nostris,
Omne adeo hoc tibi pollicemur.
"QUANTUM est in orbis tractibus amnium,
"Observa quoquo lumina flexeris,
" Cursus in aequor devolutos
" Exonerant agitante fluctu.
"Sic quotquot annos ducere contigit
"Vivis, ad unum praecipite impetu
" Tendunt barathrum. Quam minuto
" Verlificamus iter phaselo,
"Mergendi in undis occidui maris!
"Turbarum abunde est: nullibi nec quies,
" Nec portus. Instant hac procellae,
" Et Boreaeque Notique flatus;
"Illac tremendis effera rictibus
"Monstra, atque vasto corpore beluae,
" Ac quidquid adversum est ituris
" Horrida per pelagi sonora.
Hos inter aestus occubuit tuus
LAURINE frater, Pieridum decus,
Alterque Maecenas, virisque
Praesidium Latiare doctis:
Paulloque post, qui traxit originem
Ab urbe nostra, GOLZIUS occidit,
Heri benigni pectore aequo
Interitum haud tolerare fortis.
Lugentur ambo Belgide in intima,
Romaque in ipsa praecipue. Tamen
Exstant, et exstabunt in aevum
Omne libris memorata claris
Antiqua priscorum aera nomismatum, et
Inscriptiones omne genus, fere
Totam per Europam fideli
Et digito studioque, et acri
Labore quaesitae undique et erutae,
Typisque mandatae auxiliaribus.
Fastosne porro Consulares
Enumerem tibi, Caesaresque
Duos priores, atque sequentium
Decem repostas ordine imagines?
Referre coner Graeciamve
Sicaniamve, aliosve libros
Industriores, haud modica stipe
Parvisque in auras sumptibus editos?
Quod restat, o LAURINE,
Parce simul sepelire MARCI
Cum fratris umbra; sed sine libere
Missum evagari: qualis ab alveis
Tepore verno liber, inter
Floriferos spatiatur hortos,
Suave hinc et illinc grex apium imbibens
Nectar Napaearum. Hinc opibus tuis,
Sollerte cura tamque longo
Tempore sollicitaque dextra
In unum acervum compositis, iuvans
Rem litterarum provehe publicam:
ARCHAEA princeps sueta vestris
Ut Laribus, comes aevitatis,
Dicatur hic [Orig: heic] non hospitium vetus
Mutasse, sed tantum, ut liquet, hospitem;
Et tu ipse venturis coronam
Perpetuam mereare saeclis.
Sic, cum probanda exordia feceris,
Opus secundatum auspiciis bonis
Succedat, inceptis et absint
(Quin capis omen?) aves Inebrae.
AEMERI, priscis nova quem poetis
Aequat heroo tuba clara cantu,
Digna praeclari suboles THUANI;
Quid rogo causae est,
Debitis nullo mihi quod favore
Praevenis nostrum meritis amorem?
Quodque Germanum tibi Gallus ipse
Conciliare
Tendis inceptis Pyladen secundis?
Si valet tantum STEPHANI diserti
Lingua, si tantum valet aestuantis
Pectoris ardor:
Quei vices reddam taciturnus aequas?
Quei pari flamma referam calorem?
Ne, peregrinos quod amare vultus
Hospitis audes,
Ante non visos tibi cognitosve;
Candidum ostendis sine labe pectus,
Atque sinceri manifesta prodis
Signa sodalis.
Fraudis expertem tibi contra habete
Cum manu mentem, fidei sigillum,
Quod tibi cunctos maneat per annos
Inviolatum:
Ac, nisi exile est nimis aut minutum,
Pro dato grandi melos hoc vicissim
Sumito. Nullas foret indecorum
Reddere grates.
QUIS credidisset, mi STEPHANE, tria
Post lustra, et annorum orbiculos duum
Fore, ut relictis heu paternis
Sedibus, ingenuisque amicis,
Celtarum in oras longam iterum viam
Molirer hospes, nec regionibus
Contentus unis? Credo sane,
Me mea fata trahunt, trahantque
Dehinc necesse est. Pegasus aliger,
Natalis horae praecipuus comes,
Ultro peregrinos vagantem
Quaerere sollicitat recessus.
Frustra sodales o animae integrae,
Frustra Napaearum agmina Noridum
Tentastis arguta loquela
Me retinere penes Penates
Hortosque vestros. Ipsa LUTETIA,
Qua nulla magno clarior urbs viget
In orbe (vestra pace dictum
Sit Veneti, veniaque Romae)
Illa ipsa, doctorum hospitium virum,
Suo-pte nutu plus potuit trahax,
Quam verba promissis referta
Grandibus, illiciumve Pluti,
"Rerum potentis. Fallor, an insitam
"Natura vim per se facile exserit,
" Et pectore innatos in ipso
" Haud patitur sine fine certo
"Latere motus? Scilicet incitant
"Ad hos vel illos astra virum impetus,
" Et sponte agentem sponte ducunt.
Ut volupe est mihi tecum amicos
HENRICE, purgatae o decus Hellados,
Tuaeque fulgens gloria Galliae,
Miscere sermones, loquique
De Latiae studiis Minervae!
Ut laetor, ingens Noctibus Atticis
Ex CARRIONIS lampade, et ex tua
Accesse lumen, vividaque
Tot tenebras face dispulisse!
Sic plena quondam cornua Cynthiae
Caligine atra mersa, gravissimo
Telluris obiectu, receptant
Sole avidam irradiante lucem.
Macte esto GELLI, macte age-dum novo
Splendore. Nox quod Noctibus en tuis
Dempta est; lucernae CARRIONIS
Pervigili STEPHANOque debes.
SIC fortuito cesserit, an Deus
Cui lucis almae principium, et sacrum
Genus poetarum, BAIFI,
Semina debet originemque;
Monstravit istanc ceu digito viam,
Redux ut in claram ecce LUTETIAM
Hortos suburbanae Napaeae
Incolerem, tibi Gratiisque
Vicinus? Atqui sic animo prius
Mecum ipse Musarum assecla volvere:
Si cura me vestri, Camenae,
Umquam aliqua aut tenuit tenetve,
Aut post tenebit; perficit, ut dehinc,
Quando relictis Teutoniae plagis
Gallorum in oras sum profectus;
Talem habitare locum Laremque
Contingat, ipsae quem mihi maxime
Unaque vobis nostis idoneum,
Aptumque Phoebo commodumque,
Aere nempe salubriori.
Novem corollas cottidie novas
Dicabo vestris verticibus, Deae,
Ex pullulanti frunde lauri,
Aut hedera, viridive myrto,
Sertisve numquam non metuentium
Marcere florum. Talia supplice
Vixdum rogantem mente, voti
Participem cito reddiderunt.
Gratare vati. Vatibus hic locus
Iure est sacratus. hoc viridarium
RONSARDUS implevit sonore,
Grandiloquis numeris canorus.
AURATUS hic [Orig: heic] , vatum emeritus pater,
Magnum sonaturam increpuit lyram,
Et numine afflatis benigno
Praebuit ingenium poetis.
Ne quid, BAIFI, cultibus abforet,
Hortorum amator tu manibus tuis
Umbrosa tempe densiori
Tegmine disposuisse gaudes.
"Amoenitatem Teutones appetunt.
"Demas voluptatem hanc oculis meis,
" Demas decorem: me renidens
" Continuo Genius relinquet.
ORPHEUS si Rhodopes robora frigidae;
Amphion potuit saxa sequacia,
Et delphinus Arion
Mulcere Aonia chely;
Si vates alii sistere flumina, et
Devincire feras obsequio tigres:
An mi difficile esset,
Unam carmine Ianuam
In praesens aperire? et faciles heri
Sic in vota mea atque arbitrium manus
Aptis cogere nervis,
Ut tardantia postmodum
Ultro prendere amet brachia convenae
PORTAEUS celeber carmine Gallico?
Ne, nullo obice clausae,
Per se nempe fores patent
Musarum et Charitum. Sponte sua tui
Me excepere Lares; sponte sua tui
Me duxere Penates
Convivam in penitralia,
Mundo ornata suo, nec modicis recens
Instaurata tibi sumptibus. At foci
Qua se margo PHILIPPE
Tollit recta per ambitum,
"Inscriptum legitur marmore:GRANDE TOT
"INTER RES HOMINUM NIL, ANIMUS NISI
" RERUM GRANDIA TEMNENS.
Quid sententia vult sibi
Tam scita et sapiens? Pol mediocritas,
Quam Flaccus merito nuncupat auream,
Ut magnum, tibi cordi est;
Et melli est tibi Thesei
Unius solida atque alterius fides.
Quin concors animis turba gregalium
PORTAEANA frequentans
Dextro limina poplite,
Tantum pectoribus diligitur tuis,
Quantus vix nec amor Castore cum pio
Pollux exstitit olim,
Nec fratres Siculi duo,
Atridaeve graves, nec socium in suum
Vis ardens Pyladis, mutuave invicem
Nisique Euryalique
Cura in morte probatior.
O digna ingenuis corda sodalibus!
Tecum quisquis agit, pectore candidus
Et verax sit oportet,
Nec barros crepet Indicos.
CUI iam parabam condere epos grave,
Et FUGGERORUM nobilium genus
Illustre, REUBERO monente,
Perpetuis celebrare chartis:
Cui tot librorum congeriem, suis
Quosque ordinatos in pluteis locans,
Et distributos classe certa
Compositurus eram, virilis
Instar tribuni, fortia in ordinem
Ad proeliandum pectora militum
Cogentis, armataeque aperto
Marte aciei seriem instruentis:
Quei saeva Clotho tam propere tibi
HULDRICHE, fatis haud renuentibus,
Vitale rupit stamen, atque
Iura sub imperiosa mortis
"Misit cadentem?Proh subitas vices!
Hoc nempe casu spes mea concidit
Fere omnis. hoc casu Camenis
Pernicies data quanta sacris!
Legante quamquam te Dionysias
Ubertim ad aedes tot redeunt bona, ut
Hae rursus instaurentur, inque
Pieridum potiora alumnos
Aera erogentur: qua Nicer aureus
Undis susurrans lenibus alluit
Arcem Palatinam, ac superba
Turrigerae iuga Myrtileti.
Frustra obstrepentem nunc ego Sequanam
Large profusis irrigo lacrimus,
Frustra propinquis luctuosas
Collibus ingemino querellas.
Vicina ab antro flebilibus modis
Responsat Echo maestior, et venit
Communis in partem doloris
Aura bibens querulum eiulatum.
Iaces, iaces ah optime FUGGERE, et
Tecum sepultum est, quidquid amaveram
Virtutis antiquae, ipsiusque
Iustitiae, et pietatis almae.
At (quae reposta est gratia Manibus)
Heroas inter praecipuos cubas
Domus Palatinae, piosque
Ipse cinis cineres humatus
Exoscularis; nec pote pristino ab
Amore quidquam deminui, inclutos [Orig: inclitos]
Quo prosequebaris tetrarchas
Vivus; amicitiam fidemque
Testatus umbris infragilem, ac supra
Quam possit umquam dicier, integram
Firmamque et illaesam, per aevum
Omne, adeoque dehinc futurae
Aeternitatis saecla perennia.
Mi proinde, qui te non minus, atque tu
Illos, et observare semper
Et colere studui; mihi inquam,
Quem carum habebas semper, ave ac vale;
Ave ac vale, mi FUGGERE. Tangat haec
Extrema voti pars propinquos,
Temporibus peritura nullis.
SAMMARTHANE novem cura sororibus,
Aureolae quaestor splendide FRANCIAE;
Quanto ardore flagrantem
Pertentasse mihi iecur
Censes laetitiam, cernere ubi tuos
Contigerat vultus nuper, apud Lares
Festivosque Penates
PORTAEI lepidissimi?
Cum primum unanimes Bibliotheca nos
Doctior excepit: dein Saliaribus,
Irritamine mensae
Grato, ditis heri coquus Replevit dapibus viscera, et algidum
Cella merum, succendente sitim Cane,
Sicco praebuit ori,
Gratis non sine risibus?
"Quid iucundius aut dulcius uspiam
"Ingenuis credas esse sodalibus?
" Nam seu seria forsan,
" Seu ludicra loquentium
"Sermones hilari pectore condiant,
"Sive verecundo scommate per iocum
" Tentet lingua remissos,
" Cessantesque redincitet
"Fari: legitimo quaeque fluunt modo
"Nec serie trudunt illicita sales
" Mendace oblita fuco
" Dicta. at nec stomachum movet
"Nec bilem Pyladi liberior sonus,
"Ex animo citra morsum ab amiculo
" Accumbente profectus.
" Verum ante omnia, quae iuvant,
" Quantinam esse putas, SCAEVOLA, mutuis
"De studiis conferre, inque sacris pedem
" Confirmare Minervae
" Castris, atque Heliconidum
"Divinis adytis haud removerier?
"O nimium felix, cui licet ingredi
" Templa arcana Deorum,
" Nullo obstante, et Olympiae
"Scrutari Sophiae sensa recondita!
"Illa reor demum est vita, ubi Persicas
" Tuto spernere gazas
" Ausis, Mygdoniasque opes.
"Regum nobilium splendor inutilis
"I procul. En, longe est magnificentius
" Fidos inter amicos
" Musaeum terere otium.
FERO moleste, nos hodie invicem
Sic separatos, quamquam itere brevi;
Ut non nisi eheu difficulter
Alter ad alterius Penates
Venire possit. quoque molestius
Fero negatae dissidium viae,
Hoc aegriorem me subinde
Ipsa cupido tui videndi
O GULIELMI reddit. Inanibus
Ardesco votis: forsan et ipsemet
Aequo cor affectu, parique
Credo geres animum calore.
Non hercle Orestes sic Pyladem suum
Exemplum amoris; non ita Thesea
Ixione ortus expetivit
Euryalive cupido Nisum:
Ut ipse lenta IANE tui flagrans
Absentia angor. Quando erit, ut tuam
Spectare frontem, candidamque
Nosse fidemque manumque detur?
"Verum intueri quid iuvat obvios
"Vultus amici, nos eadem nisi
" Urbs inquilinos advenasve
" Cernat, et hospitio fruentes
"Coniunctim eodem? Non ego plurimis
Doctis refertam muto LUTETIAM
Istacce tempestate: vix te
Vix etiam Biturix avarus
Dimittet ab se longius. Interim
Tuo remotus non nisi commodo,
Ab ore CUIACI diserto
Qua libeat liceatve pende
Auditor, et iustam ad trutinam exige
Legum tenorem, non sine provido
Prudentis Astraeae ac Minervae
Consilio, facilique ductu.
LAURE, Laure virentibus
Usque florida ramulis,
Quae boni sata dextera
Prosperante BAIFI,
Solis ad iubar aureum
Gestiens quasi, Punici
Proxime fruticis nemus
Crispulasque cupressos,
Aemulum caput exseris;
Cresce, et Aonio gregi
Serta suffice frundea,
Plexilesque corollas.
Te quidem vocitat meam
Silvulam ipse BAIFIUS,
Grande Pieridum decus,
Teque postmodo laudi
Pollicetur, amans mei,
Hisce timporibus fore:
At mea tibi gratia
Ne sit, optima Daphne,
Pulchra perdere brachia, et
Admodum iuvenes comas,
Ut senentia vincias
Frunde virgine templa
Verticis. Meminit (scio)
Flosculum pater aureus
Lustra iam sibi quattuor
Transiisse volutim,
Imperator ut inclutus [Orig: inclitus]
FERDINANDUS in hoc caput
Dona laurea contulit;
Non sine illice Diva,
Liberalia praesidem
Quam vocant studia artium:
Unde perpetuum sibi
Comparavit honorem
Coetus entheus, ebria
Rore Castalio gerens
Corda. Cui quia tu comes
Aggregare BAIFI,
Gallicae fidicen lyrae,
Romulos et Achaicos
Docte praereliquis sonos:
Impedire quis ausit,
Quo minus tibi propriam
Hancce carpere lauream
Debeas, manibus tuis
Consitam, velut ipsos
Separatim etiam hortulos,
Areas, seriem arborum,
Vitiumque propaginem,
Liberi patris augmen?
"Quippe dignior est herus
"Perfrui placitis bonis:
"Extero satis, unicam
" Posse tangere baccam.
MEMOR-NE Franci vatis adhuc manes,
Oblitus anne es suavis amiculi
MURETE, longinquis remotum
Ambitibus peragrantis orbem?
En (quod, nisi erro, tu nihilominus
Mirere) caram visere GALLIAM
Post quattuor me singularis
Rursus Olympiadas coegit,
Gentem in cupitam mens pia quo flagrat,
Amoris ardor. iamque LUTETIAM
Frequento magnam, Sequanaeque
Mente recentem oculisque pontem
Contemplor, HENRICHI auspicio bono
Pridem incohatum regis, et ultimis
Desiderantem tot laborum
Rite manus opere exigendo.
Iam cum eruditis de variis loquor
Rebus, vetustatum oribus aemulis
Addictus, antiquumque servans
Obtineo, meritumque honorem.
"Sed praeter omnes me iuvat angulos"
Locus saluber, pulchraque amoenitas
Hortos suburbanos venustans,
Et patulis viridem comantum
Umbram ministrans frundibus arborum:
Sub queis sedenti, lentaque ad ulmeos
Subnixa truncos terga habenti,
Nescio quae mihi dictat augur
Apollo nugas carmina publicas,
Impune Romanum ad Capitolium
Itura, tenui petulanter aures
Vibice laesura, et (quod abominor)
Pro laude ludum, proque nota proba
Latura probrum. Quidquid huius
Acciderit, male num ferendum
Male occinenti tam bene idoneis
Et delicatis auribus? Attamen
Ut docta cantandi magistra,
Impatiens siluisse silvas
Sub nocte sola, aut Cecropium nemus,
Vernans Aedon nec levem acanthida,
Dulcemque frigillam, neque ipsam
Mane novo mihi vesperive
Alaudam ovantem gutture tinnulo
Fastidit umquam: sic mediocribus,
Sublime MURETO sonante,
Nulla repulsa venit Poetis.
IAM copiosae frugibus annuis
Messes replerunt horrea quinquies,
Ceresque de plenis agrorum
Flava tulit toties aristis
Sertas corollas, votaque rusticis
Soluta miti sensit adorea:
Florentiam ex quo, PETRE, vestrum
Nempe solum genitale liqui,
Splendentem ocellum dulcis Etruriae;
Arnique Nymphis exhibui ferens
Extremum honorem, qualis a me
Cumque in eas potuit canendo
Manare eburno pectine. Vidi ego
Contra tuos in me placidissimos
Vultus, perhumanae integraeque
Indicium geniale mentis;
Expertus omnem non modo gratiam,
Verum omne praesens officii genus,
Sed absque fuco, aut arte ficta;
"Vulgus uti solet improborum,
"Numquam ore sincero intima proferens,
"Qui verba dulci nectare condiunt,
"Merumque mel lingua loquuntur
"Suavidica: sed amariora
"Heu felle amaro scrinia pectoris
"Plerumque gestant. Candor inest tuo
Sermone, VICTORI, fidesque
Ceu decet intemerata, nulli
Obnoxia astu. quo merito optimus
Audis virorum, quotquot in Italis
Versantur oris: atque talem
Eripiet tibi nemo famam,
Nemo invidebit hanc tibi gloriam
Mortalium. laus haec memorabilis
Cluebit. En umquamne rursus
Cernere te potero his ocellis?
Tuaeque dextrae iungere dexteram?
Tecum et prius, quam te supero inferat
Astraea caelo, mutitatas
Conserere, o PETRE clare, voces?
Vivas precamur saeculum in alterum,
Vivas: et annorum ad seriem, quibus
Grandescis, addat aeviternus
Iuppiter innumeram aevitatem.
AURATE, canos cum sene partiens
VICTORIO aequos, aequaque tempora,
Linguae professor utriusque, et
Nobilium coryphaee vatum:
An erudito degis in otio
Suavem senectam, et mulsea candidae
Per verba sentiscis THYMILLAE
Primigenos nitidae renasci
Aetatis annos, inque aquilae modum
Fallentis aevum te iuvenescere;
Interque donatos suprema
Iam rude, et emeritos labores
Tibi omne punctum cedere? Quisnam age est
Gallorum in acri gente, Poeticis
Pellectus inventis, et illis,
Quarum hodie illecebras et ipsi
Sectamur, ultro deditus artibus;
Qui se cathedrae discipulum tuae
Non erubescat non fateri?
Aut duce te solidas in arces
Scandisse Musarum infitias eat?
En tot tiaras, tot celeberrimos
Iuris sacerdotes, chorosque
Aspice Pieriis sacratum
Crinem impeditos frundibus. Aspice
Per litteratam multa LUTETIAM
Lycea, doctis destinata,
Nomine plena tuo, tuaeque
Honore laudis: nescia nec tuae est
Europa famae. Suspicere Italis,
Amare Gallis atque Britannis,
Et mansuefacto pectore Sarmatis.
Unum est, quod abs te, si pateris, peto
AURATE, ne, quantum tuorum
Est operumque poematumque,
Tam longo in arcis tempore supprimas;
Sed tandem in aurae lumina publicae
Prodire, te vivo ac vidente,
Nosque sinas veterum aemulantes
Tantis fruisci (quaeso) laboribus.
Numne est, quod intra scrinia tam diu
Servare, ceu minus polita,
Tot Genii monumenta cures?
Nil non venustum, nilque nisi aureum,
Planeque perfectum, ac numeris facis
(Ut debet) omnino absolutum,
Tam Latio pede quam Pelasgo.
Quo me per altas usque tenes moras
Suspensum, et ingenium ipsius heu tuum
Tamquam refrenas, Palladique
Lactea difficili lupato
Constringis ora? Ah desine, desine
Cunctationum, non dubiam tuis
Spondens amicis spem fidemque,
Nempe brevi fore, quo fruamur
In luce aperta fetibus integris.
Post fata si quis forte recenseat
Volumine uno comprehensos;
Ne labor arte vacet, timendum est.
O PASSERATI, censor exactissime
Priscorum, item recentium;
Quotquot Poetas Roma florens aureo
Produxit olim saeculo,
Et quot per Europaea passim compita
Nunc gignit aevi ferrei
Propago: sicne cuncta quae dicis, legis,
Scribis professor regius,
Ad normam amussimque, atque libellae fidem
Refers, coaequas, pensitas?
Non est, quod inculces id ipsum crebrius
In eruditis pulpitis
Discentium audientiumve pectori,
Sollerter ad doctas sato
Pridem Camenas. Unaquaequae carminum
Lexis tuorum et exteris
Ostendit accuratioris ingenI
Satis superque industrium
Studium et laborem, et collocatam in litteris
Cum laude summa daedalae
Mentem Minervae. sed tamen curam improbam
Nimiamque diligentiam
Modum requirere arbitraris, optimum
Probe coercendi styli
Magistrum, et artis multiformi segmine
Limatioris indicem.
Nostram libenter te secuturam ducem
Proclinis aio Pallada,
Tuoque subscripturam amice calculo;
Ut quae fluenti, ceu dedit
Natura, venae promptius morem gerat,
Quam lege constrictam artius [Orig: arctius]
Cohibere vinculisque tentet. Aspicis,
Fontis scatebras uberes
Ex matris antro sponte laetioribus
Manare suesse rivulis:
Quos, ne evagentur laxius, certis viis
Deduxit aquilex. En pari
Modo hic canalis temperari per vices
Amat, liquoris prodigus.
At tu, bibendum sitne lympham extraneam
Musarum alumnis, iudica.
Sapiat palato: hac pol ligurritor putet
Nil carius, nil pensius.
ASTRIS secundis atque ave dextera
Suscepta, et argute in tredecim libros
Divisa, laeto iamne fini
Splendidum opus SYRIAS propinquat.
Opus, quod altas vel Colophonii
Vires Homeri debilitaret, aut
Succumbere exhaustum labore
Cogeret ingenium Maronis.
Macte esto, vates o sacer ANGELI:
Macte esto parta laude. Prioribus
Famae sat ex scriptis Poetae
Contigerat: cumulare famam
Honore maiore impetus aestuat,
Succensus acri in pectore? Qualibus
Videmus athletam lacertis,
Et gladio sociorum in armis
Vincente robur, quaerere gloriam
Decusque et applausum ingenuae manus,
Rebusque quaesitis potiri:
Haud aliter calamo Cycneo, et
Nullis secundo pollice maximam
BARGAEE summae laudis adoream,
Et nomen es nactus perenne,
Semideisque pares honores.
Usque ad Britannum litora qui diu
Luctatam in undis aequoreis ratem
Compage salva, merciumque
Pondere, et innumeris paratis
Communem ad usum frugibus, appulit,
Gaudens triumphat: sic pelagi velut
Elapsus immensi procellis,
Dum Solymum PETRE
Bollionem
Vocans ab umbris, alterum Iasona, et
Res Marte gestas orsus, ad ultimos
Duxti laborans umbilicos,
Gratum opus Aoniae catervae;
Tu laetus exsultim, ac merito quidem,
Gestis: et ipsi, queis operarier
Sacris Camenarum est voluptas,
Ex animo tibi gratulamur;
Cui sancta praesto Numinis affuit
Aura, et beatorum ubere fontium
Rigare rivo labra dives
Musa dedit, veteremque Romam
Auctare dono SYRIADOS novae.
Quae vivat, opto; vivat, et annuo
Cum Solis ac Lunae meatu
Perpetuas agat ipsa luces.
NUMQUAM-NE de te, sive labor diem,
Seu cura noctem continuam trahat,
Possum SIGONI cogitare;
Quin tua Bibliothecae, doctis
Referta libris, mi veniat simul
In mentem, et ipsos ante oculos quasi
(Monstrata ut exstabat videnti)
Conspiciatur adhuc eorum
Redacta certum classis in ordinem?
Nimirum id effectum est monitis tuis,
Dulcique lingua, quae iubebat,
Ne, quoties meminisse amico
Tui liberet [Orig: luberet] , qua mihi cumque humo
Foret manendum, gaza libraria
Oblivioni traderetur.
Quinque recordor abisse messes,
Ex quo supremum pulchra Bononia
Nobis relicta est: quae tibi commodum
Multos per annos prompta sedem
Praebet, et eximias per artes
Erecta, nomen nosse celebrius
Totam per Europam ingeniosa te
Scriptore gestit luculento,
Historias melioris aevi
Mersas tenebris, veraque tempora
Prodente in auras; non sine Romulae
Splendore linguae, propriique
Vindice laude adeo nitoris.
O te beatum terque quaterque, cui
Semper domi inter tanta voluminum
Consortia, et chartis repletos
Esse licet pluteos quieto!
Ut defatiges usque avidum manum,
Aeterna condens; mentis acumini
Quid aegra noctis, quid diei
Forte queat rogo derogare
Molestia, illis iuncta negotiis,
A queis honestum Palladis otium
" Nequaquam abhorret? Me nec aetas
" Heu stata iam niveo nigellos
"Conspersa crines vellere, nec viae
"Longinquioris grande periculum,
" Nec vota amicorum precesque
" Assiduae, genitalem in oram
"Ut mox revertar, sollicito valent
"Movere suasu. Sic mihi perditus
" Vernans amatae flos iuventae;
" Sic abiit prope, dum vagantes
"Eheu peregrino atterimur solo,
"Decor virilis: nec licet aggredi,
" Quod a nepotum aevo legatur,
" Dignum opus ingenio, vel arte,
"Vel Marte nostro. Tempus inutili
"Fugax Poetarum in studio perit:
" Merces, SIGONI, tot laborum
" Carmina pauca aliis supersunt.
ULLA si nostri tibi cura restat,
Aut manet mens illa hodieque, ut olim
Ad Palatini vada torta Nicri
Dulcis AVERLI:
Mutuas tecum sociare dextras,
Tecum et alternas iterare voces
Quaero, Celtarum vagus erro magnae
Redditus urbi;
Quam saburratis sinuosus undis
Sequana stringit mediam, in novoque
Vasta miratur lapidum obstupescens
Pondera ponte.
"Quid? satur nondum es gravium viarum?
"Inquies: nec-dum requies modusque
"Lubricum erranti varias per oras
" Parcere canis
"Suadet, ac tandem patrios reverti
"Ad Lares, bellamque aliquando Nympham
"Ducere, et tranquilla sequi beatae
" Commoda vitae?
"Nunc erat, iusti pretium laboris
"Cerneres, et te toties cupita
"Somniis pulchra faceret ROSINA
Prole parentem.
"Auguras vero ex animo, GEORGI:
"Atque idem certe mihi Noricorum
"Consulunt patrum pia corda. verum
" Usque morantem
"Fata me fata impediunt, et astra;
"Astra fortunam venientis aevi
"Tempus in longum seniumque protra-
" hentia retro.
"An repugnando superos lacessam
"More Titanum, et caput in Tonantis
"Moliar magnum superaggerare
" Pelion Ossae?
"Ne mihi poenae sit idem experiri.
"Ordinem natura Deusque certum
"Servet, arcanaeque neant tributa
" Stamina Parcae.
QUA vorticosas Danubius pater
Celsis Viennae moenibus Austriae
Allidit undas, explicatque
Brachia tergeminis fluentis:
Tui videndi copia, VULCOBI,
Mi facta primum est. Ilicet advenam
Complexus excepsti benignis
In Laribus, placidisque verbis
Affatus, ut mos est tuus, ad dapes
Admotum opimas, non modo ferculis
Praesente LANGUETO satullas;
Verum etiam potiore gemmis
Regumque gazis colloquio satis
Superque contentum, uberioribus
Subinde inescans provocatum
Illiciis alis appetitum.
Iam post aristas octo iterum tuos
Spectare vultus contigit, et frui
Sermone grato mutuoque;
Hic [Orig: Heic] ubi Francigenum nepotes
Potant amoeni flumina Sequanae.
"Non sic Hymetti saltibus, aut Atho,
" Dulcive delectantur Hybla
" Mellificarum apium catervae,
"Cum [Orig: Quum] vere aprico lene Favonius
"Spirans, odorae flore flagrantiae
" Implevit auras: Ipse quanta
" Laetitia afficior, bonorum
"Cernens amicorum ingenuam fidem,
"Pectusque apertum, et consona pectori
" Verba. unde purus candor, unde
" Suaviter harmonia educata
"Concinnitatis vivum animat sonum;
"Vivum sonum, inquam, candide VULCOBI,
" Qui pascat aures, pascat ipsa
" Corda libens [Orig: lubens] , animique mentem.
Talis vicissim ex carminibus meis
Concentus ad te si redit, an rogo
Non me putabis Orpheoque
Esse Linoque beatiorem?
"CAUCI, quantum age quantum abest,
"Ut credas parili coniugium fide
" Fatale esse, Deique
" Solius astu conciliarier?
Vix olim hospes adiveras
Gentes Holsatii limitis incolas,
Ignarusque loquellae
Eras in aedes Christophori AUCUPIS
Ductus: cum tibi parvulae
Infantis facies, quam genitrix erat
Primo enixa dolore,
Spectanda in ulnis lacte tumentulae
Nutricis datur. Ilicet
Exsultim tacito cor tibi gaudio
Pertentasse Hymenaeum
Non absque salsis credibile est iocis.
Haec virguncula creverit,
Uxorem dabimus postmodo, sedecim
Exspectare volenti
Messes. peractum est tempus; et omina
Eventus bona comprobat,
"Finem nacta suum.Non iocus abnegat
" Semper, quod dare firmat;
" Nec semper absunt seria ludicris.
En te sponsa manet decens,
O digna HOLSATIAE gloria principum,
Spectatissime CAUCI.
Nam quod petisti, RANZOVII probe
Confectum est opera: senis
Inquam Ranzovii, cui dominatibus
Dani nomine Regis
Haec ipsa dudum terra vicariis
Regnari meruit. Favet
Doctis ille viris, doctus et ipse-met;
Musarumque fideles
Amore magno diligit asseclas.
Tu magnas age gratias
De te sic merito: Ranzoviumque fer
Alta ad sidera munus,
Quo nemo nomen splendidius gerit,
Nemo nobilioribus
Iam claret titulis. Cetera se tuis
Quam prosperrima votis
Simulque nostris sic precor offerant,
Ut de matre puerpera
Post annum videas CAUCIOLUM pater
Caris ludere in ulnis,
Lenique morsu saepe papillulas
Tentare, et teneris patrem
Ridendo propius nosse labellulis.
O quam rite fereris
CAUCI potitus Aucupio bono!
MNEME perveterum gnara ab origine
Rerum, cui varias datum
Milleformis aevi
Indagare vices; si tibi non grave est,
Enarra mihi, amabo te,
Unde PHAEDROCRENE,
Laetos BUSBEQUII colliculos rigans,
Prima exordia sumpserit.
Pande, pande causam
Eventumque rei. Sic ego; sic dea
Contra. Quas modo vineas
Pampinis amictas
Hoc in monte vides, qua sacra verticem
Tollunt aeriam in plagam
Templa Clodoaldi;
Saltus umbriferos apta cubilia
Scito montivagis feris
Frunduisse quondam,
Longe (nam recolo sensibus) ante quam
VARMUNDUS vada Sequanae,
Galliaeque regnum
Tentasset, Saliis rex dominans agris,
Francorum addere viribus.
Acris hic [Orig: heic] solebat
Venatrix nemorum lustra per avia,
Fidis non sine vertagum
Naribus, vagari,
Phaedrorum suboles: cui medio die
Fessae cum sitis aridas
Aestuosa fauces
Torreret nimium, seque profusius
Nymphe Sequanis calens
Proliusset undis;
Distento heu gelidis ventre miserrima
Exspirans animam occidit
In iugi sinistri
Clivo. Quid fit? Eam non Dryades modo
Fleverunt, et Oreades;
Verum et ipse amator,
GISLENI ingenuo stemmate nobilis,
Tantis cum lacrimis dies
Flevit atque noctes,
Hinc ut perspicuis fons subitaneus
Emanarit aquis, fluens
Limpido liquore,
Compescensque sitim sub calidissimo
Rubri sidere Carcini,
Siriaeque flammae.
Haec Mneme (memini si bene) rettulit
Tu GISLENIA ter quater
Lympha PHAEDROCRENE
Salve, et perpetuas BUSBEQUIO seni
Numquam deficientibus
Suffice scatebras
Venis: unde bibens laetitia sibi
Totum sentiat imbui
Gaudioque pectus.
INVICTA priscae regna Britanniae
DOUSAM petentem nave reciproca,
Quonam ore, LIPSI docte, quonam
Omine, quave celebritate
Es prosecutus? queis comites viae
Votis potenti Nereidum patri
Impune mandasti, et profundis
Fluctibus Oceani tumentis?
De rebus illum non minimae notae
Consultum ELISAE sceptra viraginis,
Ob publicae augmentum salutis,
Patria fida subire iussit
"Legationem.Quaenam age gloria
"Seu laus Gradivo, nil rabido nisi
" Furore agenti? nil aperta
" Fronte, sed arte mala patranti,
"Technisque opertis? Occidit, occidit
Heu grande fulcrum Belgiaci status,
Totius et commune causae
Praesidium, columenque rerum.
Tantumne Fati saeva necessitas,
Tantum latronis sacrilega manus,
Tantumne Fors atroce casu
" Evaluit? Male agat necesse est,
"Cui mente dirum propositum est nefas.
Divi Penates, vosque sacri Lares,
Tutela quorum servitutem
Letiferam capiti Batavo
Defendit, artumque [Orig: arctumque] Hesperiae iugum;
Adeste, et obnixe omnia tam pedum
Virtute constanti rebelles,
Quam manuum facitote nervis;
Quo demum anhelis indigenis frui
Donetur alma pace, et in otio
Dehinc, post tot exhaustos labores,
Degere posse redintegratam
"Quiete vitam. Nulla etenim salus
"Belloque et armis. His utinam bonus
Vertumnus obstet; quanta merces,
Quanta foret populis voluptas!
CLUSI, pars animae tui SECUNDI,
Petri LOTICHII illius Secundi,
Cui tumulum consecravimus
Ad Nicri liquidas perstrepentis aquas:
Quid rerum geris? ut vales? valetne
Tecum AICHOLZIUS urbe in Austriana?
Quo duce quondam alta Caecii
Montis attigimus Styriique iuga
Verticis, nive semper obvoluti,
Et dura glacie obsiti, sub ipsum
Solstitium. namque Apollinis
Deditus studiis, nosse Paeonias
Quaerebat iuvenilis ardor herbas,
Et terrae vario educata fetu
Germina. Quae cura vos adhuc
Detinet, studioso obvias animo
Stirpesque et frutices, novasque plantas
Indagare per arva, perque silvas
Et nemora; aut in cacumine
Montium lapidosisve litoribus
Succrescentia caulium vireta,
Et quidquid medicos ferax in usus
" Gignit humus, persequi. Sua
" Quemque nempe voluptas trahit, facili
"Natura ingeniatum ad haec amanda.
Nil non CAROLE tu perambulasti
Et pede tristi reciproco,
Si quid aut patriis, aut in externius
Sitis forte locis fuit repertu
Dignum. non modo enim patente tractu
Quid ferat Europa, seminum
Fertilissima mater; sed ipsa etiam
Quid florens Asia Africaeque tellus,
Promis: atque adeo novi quid orbis
In sinubusve insulisve sit
Rarum et eximium, scripta per varia
Ostendis Latio virisque doctis.
Unde perpetuum decus parasti
Iam tibi, clarique nominis
Gloriam. Tua depraedicat merita
Frugum terra parens, et ipse pontus:
Certatimque tuis vient corollas
Crinibus, aeterna munera,
Naidesque Napaeaeque Hamadryadesque,
Et quantum est genitalium Dearum
Cum Nymphis et Oreadum caterva.
Te quoque Fauni senes volunt
Regna per viridantes tenere toros.
GRATIIS amice DOUSA, coetuique Musico,
Anne Teutonum fretum
Diis faventibus marinis
Et remensus, ad Penatium illices redux focos
Ultima ex Britannia?
Sospitisne membra et artus
LIPSII datum est videre? non ob illius caput
Cura nos edit minor,
Quam tui ipsius. Profecto
Intimis mihi sedetis in fibris amiculo.
Vos amo medullitus;
Utque vos amem necesse est,
Queis Remive Cecropisve
Olim in urbe, pulpita inter ac voluminum strues
Laeta ducere otia
Contigit, potente Croeso et
Aureo Midae nitore pol beatioribus.
Proprium sit hoc tibi
Care DOUSA, propriumque
LIPSIO; mihique, si nec absonum a fide integra,
Nec piaculi reum
Culpa publicarit ulla.
Recta mens, tuique amore plena, nesciens doli,
Quin tibi probanda sit,
Ambigamne? quin probanda
Sint utrique aperta cordis, haesitem? Prius polo
Cynthium, atque Cynthii
Dimovere tu sororem
Sis potis, gemellulique fratris aequa sidera;
Quam-de separarier
His meis feram medullis
Igneas faces amoris. Uror, uror admodum,
Aestuoque praenimis,
Teda sulpurata qualis
Ardet, aut picata nocte lampas, alta flatibus
Mutuis Etesium.
Tu velim, sodalis, haec ne
Sopiatur ipsa flamma, fomitem entheum super
Ingeras, perennibus
Vividum usque et usque flammis.
BRUGAS ocellum visere Flandriae,
Laresque amatos COLVIUS integer
Aevi, Camenarumque sacris
A teneris operatus annis,
Dum cogitaret, certus iter die
Sibi institutum carpere crastino:
Tu Iane LERNUTI poeta,
Tuque adeo GISELINE Victor,
Mihi ex medullis (haud iocor) intimis
Globatim, et ipsis ex oculis, quasi
Facto resultastis sodales
Impete. Dulcis imago DOUSAE, et
Imago Iusti candida LIPSII
Simul subibat. Cur nimium breve
Me tempus artat [Orig: arctat] ? cur minutis
Insolitum spatiis iniquae
Concludit horae terminus? Ut citis
Longe evagari cursibus, ut iuvat
Laxis per immensos habenis,
Non sine laureola decenti,
Errare campos, instar equi dato
Signo soluti carcere, praemium
Parta reportantis corona, et
Quadrupedum superantis agmen!
Sed me per angustam ire iubet viam
Amicus, immo hic [Orig: heic] sistere poplitem,
Excurrere in praesens aventem
Aonii per aperta prati.
Certare vobiscum est animus pari
Candore; si Francum esse putabitis
Dignum, vetustae quem novaeque
Vester honos pugilem palaestrae
Admittat aequis passibus. Ast erit,
Ut, quando Taurus cornibus aureis,
Sub veris adventum benigni,
Purpureum reserarit annum, et
Me lene reflans aura Favonii
Viso Britannorum orbe reduxerit
Cis Teutonum aequor, sospitemque
Litoribus stiterit Batavis;
Tum non, uti nunc, pauca, sed admodum
Prolixa fundam verba; neque eminus
Bellem, sed (en dextram fidemque!)
Mutua congrediar per arma
Coram repugnax. Interea hunc locum
Tempusque vestri ne vacuum soni
Praestate; verum LIPSIOque
Significate meoque DOUSAE,
Ut doctiorum copia me virum
In regna rursus Celtica traxerit,
Urbemque Musis destinatam,
Quam liquidus mediam gemellis
Stringens fluentis Sequana dividit,
Bibens meorum seria carminum
Haud aure laeva. vos canentis
Verba itidem bibite aure dextra.
UTENHOVI, totam studiis amatis
Lucem, totaque opaca
Noctis fatigans: quisnam age te locus
Iam nunc, quod tenet oppidum;
Quandoquidem Mars sanguinolentus atro
Passim cuncta cruore
Conspersit, et Rheni irriguas aquas
Infecit sanie horrida?
Tutus agas, quocumque loco moreris
Securusque pericli;
Nec sint rapinae quae bona possides
Heres ingenui patris.
Ecquid agunt fratres, patrueliumque
Indivisa propago?
Satisne recte vestra valet domus,
Et vestra quibus in domo
Vivere privatim datur? Alemannis
Nos discessimus oris,
Rursusque Celtarum innocuo hospitam
Tellurem premimus pede;
Qua placidus sese indigenarum aquarum
Infert Sequana rector
Glauco per antiquam amne Lutetiam,
Septa exceptus ab insula.
Ast ubi post brumam redeunte vere
(Assit fors bona coeptis)
Almi secundans aura Favonii
Impellet cava lintea;
Oceanus grata vice temperatus
Me conspexerit uncta
Celoce formosam ire Britanniam,
REGINAE celeberrimae
Proximius visurum oculos, et ora
Tot callentia linguas;
Queis comparari nulla reor queant,
Quam late patet Africa,
Aut Asiae terra, aut novus orbis ille.
Namque Europa silescit,
Atque audit ultro muta. Libet, libet
Talem HEROIDA cernere,
Delicias mundi: libet eius aulam
Perlustrare decoram;
Mitemque dextram, si licet, osculo
Porrectaque simul manu
"Tangere. Confecto hoc, via nulla posthac,
" Dum possim meus esse,
" Me longiores ducet in ambitus,
" Erroresque volubiles.
MAERORE magno conficior dolens
Tuo ex relatu, qui GULIELMIUM
Febri laborantem maligna
Audiveris, Alemannidumque
MERCERE plures, quos Biturix sua
In urbe cernit degere, nobiles.
Vix hercule exspectare possum,
Quin, simul ac fueris reversus
Illas in oras, certior ilico
Fiam, quid illi fiat Hyantidum
Pullo sororum. Vae Camenis,
Vae Charisin, male si poetae est,
Anacreontis qua libet [Orig: lubet] aemulo.
I quaeso velox, i propero gradu
Visum quid aegro rerum agatur.
O utinam meliuscule ipsum
Domi valentem tunc reperire sit,
Museon eius cum referabitur
Apertum amicis, verum opertum
Queis violare fidem haud pudori est.
I quaeso velox, i propero gradu
MERCERE noster; nec GULIELMII
Languentis aversare morbum,
Quo graviter cruciamur ipsi.
Te contuenti mox reducem precor
Reddatur ultro pristina sanitas,
Aut iam (quod impense praeoptat
Spes bona) convaluisse, pestis
"Expertem acerbae, conspicias. Mala
"Cito veredo praecipitare amant
" Cursum, sed abscessum immorando
" Tardigrado pede moliuntur.
ALLATUS amne est nuntius ad tuas
Nunc nuper aures extima ab Austria,
Errice MEMMI, desiisse
Vivere Pannonium tuum illum
SAMBUCUM: et Istri funere flebili
Turbasse Nymphas, ipsaque Caecii
Iugosa luctu concitasse
Culmina, semideosque Faunos?
Magno redemptum Caesar eum velit
RUDOLPHUS, ut prima historiae ordia,
Felice iamdudum et Minerva
Et Genio simul incohata,
Pertexerentur. Nunc iacet ille humi,
Scriptis supremae praesidio manus
Sic destitutis: inque mentem
Mi revocatur, uti (fereque
Fluxere abhinc iam sex trieterides)
Scriptas amice me per epistulas
Tibique LAMBINOque commen-
daverit, eximioque RAMO;
Tunc cum quietam visere Galliam
Urgeret ardor corda flagrantior,
Mihique doctorum virorum
Conciliaret amor favorem.
Ut multa ab illo tempore (proh dolor)
Mutata! quantis casibus obrutos
Celtas Aquitanosque fortes,
Et creperos genus acre Belgas
Nec hercle siccis vidimus heu genis!
Haec missa faxo. Quin GULIELMIUM
Plorare defunctum necesse est,
Quo iuvenem magis eruditum
Non educarat Teutona terra; nec
Lubeca dives. Fata SIGONIUS
Et ipse naturae subivit
Iam senior, Mutinensis ille,
Nimis libello qui tribuit notho,
Vafre diserti Tulliola super
Ex arte conficto technisque
Rhetoris, assimilique forma.
"Sic usque, MEMMI, perdimus inclutos [Orig: inclitos]
"Virtute, doctrina, eloquio viros;
" Illis et orbamur perinde
" Ac patulae viduantur orni
"Comis caducis, vis quoties Noti
"Furens sub Autumnum ingruit humidum,
" Silvasque tempestas virentes
" Frundifero spoliat honore.
"O si, resarctae ceu folia arbori,
"Renasceretur flos iuvenum integer;
" Quam non iniquo cerneremur
" Ferre animo data damna Musis!
MANES PALMERII carmine flebili
Musis fidelem vix GULIELMIUM
Eluxise putarim,
Tam multas quia naenias
Dictavit citharae Leucadius potens,
Queis sempiternae, ceu merita expetunt,
Famae nomen amici
Laude ascriberet inclutum [Orig: inclitum] .
Mutatis modo iam nominibus pari
Sonent eaedem funere naeniae
DELBENI Petre, fatis
Exstincto GULIELMIO;
Quo tellus iuvenem Teutona nuspiam
Nec doctiorem nec magis integrum
Eduxisse feretur,
Scriptis seu Latiis opus
Concertare foret, sive opus Atticis;
Candore mentis rebus in omnibus
Praelucente, sodales
Erga et Pierium gregem.
O rarum caput, o dimidium mei,
Sic derepente heu te Biturix rapit?
Sic te funere acerbo
Vis letalior obruit?
Ah quantum immeritis morte tua datum est
Damni Camenis! quantum Academiis!
Quanta inflicta recenti
Clade heu vulnera Tullio,
Quem sanare manus praesidio tuae
Iam destinaras! O utinam plagas
Numquam externus in istas
Venisses: obitu tuo
Nostris nec lacrimis Sequana cresceret,
Francous amnis, nec graviter dolens
Te DELBENIUS imis
Suspiratibus e cavo
Exciret tumuli, nec querimoniis
LUBECA alumnum maesta frequentibus
Fleret lumine cassum.
Qualis Hercynio in iugo
Enascens abies coniferum caput
Celsas in auras tollit, et invida
Suppernata securi
Procumbit moriens humi:
Talis laurigero vertice sidera
Parnasso ab alto tangere sueverat,
Succrescens venientis
Flos aevi GULIELMIUS.
Trux non Parca tulit, non tulit hoc atrox
Mors, falcem aduncam in nobile moliens
Collum, non sine magno hor-
rore ipsius Apollinis.
Casum tam subitum docta Lutetia
Tremiscit. ac multo aere animam illius
Vellent posse redemptam
Haec in membra revertier
Praestantes meritis eximiis viri,
BRISSONIUSque et MEMMIUS, aurei
Fulgens gloria saecli:
Tum PIMPONTIUS, arbiter
Musarum, et Themidos tu PUTEANE amor,
Et cum THUANO Nicoleus FABER,
Et PITHOEUS uterque.
Vellent ac cuperent idem
Nostri praecipue lumina temporis
CVIACIUSque et SCALIGERO patre
Natus, DOUSAque, et ipsi
Douzae LIPSIUS intimis
Haerens pectoribus. quin aliis idem
Velle est, ad aures quorum iit ultima
Vitae pausa gelatae.
Sed frustra. Quid amiculo
DELBENI superest, quam gemitu queri
Luctus amaros, et cinerem alloqui?
Aeternum mihi salve,
Aeternumque cinis vale.
QUAE TE quieti sub vada Sequanae
Fortuna Francis finibus appulit?
Quae te per adversos labores
Incolumem, o mihi care AVERLI,
Huc misit aequo sidere Faustitas?
Ut te libenter cernimus! ut tuas
Ardenter haurimus loquellas!
Ut veterem renovamus ultro
Dextris prehensis notitiam, Nicrum
Firmatam ad amnem! cuius in arduo
Substructa clivo MYRTILETUS
Caeruleis ferit astra pinnis.
Nos interim, dum te peregrina gens
Versavit huc illuc, nive frigidas
Alpes et Apenninon altum
Traiicere, et remeare iuvit,
Periculosas per Latium vias
Emetiendo. iamque iterum, ut vides,
Tellure natali relicta,
Francigenas populos, et illam
Urbem petivi, in qua viget omnium
Sensim renascens nobilium artium
Et disciplinarum facultas,
Omnigenumque decus docentum:
Quales Athenis vix rear Atticis
Vixisse, clara nec Lacedaemone,
In flore cum summo haec, at illae
Numine Palladio vigerent.
"Ut mente numen cuique suum sedet,
"Sic hoc vel illo pellicitur modo
" Instinctus ad quendam laborem
" Sponte sua, ut libuit, ferendum.
"Me fama doctorum excivit en virum,
"Plagas lacessens hospitem in exteras,
" Domi solutus cum manere,
" Ac solitos habitare quissem
"Focos Penatum. quippe trahentia
"Sequar necesse est fata. Ubicumque sim,
" Merebo sub castris Minervae, et
" Aonidum in studiis senescam.
NE TU caducas ad GULIELMIUM
CANTERE posthac mittere litteras
Curato. respondere amicus
Haud potis est, nisi vocem ab imis
Erumpat umbris. Elysias domos
Petivit, ustus continua febri.
Maligna febris, cur ocellum
Pieridum, patriaeque lumen,
Cito abstulisti? vim rigidissimam
Feros in hostes mitis Apollinis
Decebat exercere, non in
Aonidum genialem alumnum.
Heu casum acerbum! Quam spatio brevi
Clausit iuventam! non modo quattuor
Septennia exegisse vitae
Non poterat numero referre,
Sed examussim ne proprios quidem
Nobis recensere ante obitum libros,
Quorum prope affectos labores
Assiduis studiis habebat.
Aetatis in vere occidit aureae
Flos ille Musarum et Charitum tener:
Sic herba Teucri, sic repente
Lysimachi cadit herba florens,
Contacta aratri dente male invido.
Dic ergo DOUSAE, dic age LIPSIO
CANTERE; tam doctum, elegantem,
Candidulum iuvenem supremo
Uterque honestet munere naeniae,
Poscente fletum funere. Dic item
LERNUTIOque et GISELINO,
Ne solita pietate parcant
Morti invidendas fundere lacrimas.
Namque eius, ultro qui voluit litans
PALMERIANOS flere Manes,
Manibus est itidem litandum.
QUIS (malum) volaticus
Rumor, alitis sinister haud bonae famul, meas
Verberat frequenter aures,
Insolente LIPSIUM (at
Quem virum?) obsitum dolore, multo habere pessime?
Noxioque membra morbo
Corripi gravissime?
O decens salubritatis administra Sanitas
Quid rei est, quod edomari
Vis ab improba lue,
Corporumque atroce peste? Sitne proh valentior
Te potentiorque; et artus
In merentis, ut velit,
Ut tyrannum agat, furente vexet impetu, modum
Nescius tenere languor?
Usquequaque sed caput,
Sed iecur, sed ilia ipsa, viriumque pertinax
Robur acre frangere? immo
Sic homunculos humi
Sternere anxios, ut inde nesciant resurgere,
Pristinasve opes apisci?
Nuper ut malignius
GULIELMIUM cremare febris illa querquera
Gratiarum adorta pullum,
Haud quidem ante destitit,
Quam neci daret misellum, et inferis Proserpinae
Victimam immolaret aris.
O et artium puer
Mille, et integrarum amator integer viraginum,
Templa lucida incolentum
Thespii cacuminis;
Tam repente te rapitque mors, humatque Biturix
Sic SECUNDUS Hagiensis
Vix poeta viderat
Pauculae peracta messis annua, ut diem suum
Heu coactus est obire,
Ditis ingenI bona
Dans fabre absoluta, qualia ipse GULIELMIUS,
Primulo vigentis aevi
Flore: qualia ipse-met
LIPSIUS quoque aemulator Attici dedit favi
Romulaeque puritatis;
Post item daturus est,
Dispari licet profecta Marte. nam pedestribus
Hic amat loqui, sed illi
Syllabas ligantibus
Lege metrica styloque discolore vocibus.
Ergo LIPSIUS valeto
Vivitoque longius;
Quem cave cave (monemus) infidelis Atropos
Praecipem sub Orcum adaxis.
IN URBE Roma te praeeuntibus
Musis Latinis, praecipue tuo
Ducente MURETO, salutans
Alloquiis ego versibusque
Aggressus olim sum cito conditis,
Expertus in me non variabilem
Tui favoris, CASTANAEE,
Et studii potioris auram.
Nunc intimae intra viscera Galliae
Hospes secundo, quaero itidem ducem;
Quo (nam verecundans mihi est frons)
Praegrediente, tuos Penates
Anteambulonis munere sentiam
Faventiores. Ite humilis lyrae
Modi strepentes, ite plectra
Garrula, deliciae canentum;
Et CASTANAEO carmina vesperi
Sonate ad aurem tinnula dexteram,
Meque in propinquo nuntiate
Vivere. Mane virum cavete
Turbetis, aut sub postve meridiem.
Impendiosis aula negotiis
Francoa districtum per horas
Detinet implicitumque crebras,
Regis saluti consiliantium
Totique regno non serie ultimum,
Unum sed ex primis dynastis,
Ordinis immo equitem utriusque,
Novi atque prisci. SCALIGER interim,
Clarissimarum sidus Hyantidum,
Quem plane adoro, quemque mecum
Deveneratur, amat, colitque
GERMANIA ingens; huc feret obvios
(Ut spero) gressus. hocce parario
Te visam amicum. Sors negarit,
Haud alium peto proxenetam.
AN QUOD susurrat Fama domestica,
Brevi futurum est, hospes ut hospitis
Desideratos ipse vultus
SCALIGERI videam, reversi
Ad glauca iugis flumina Sequanae;
Qua grandia ingens culmina turrium
LUTETIA ostentat, polique
Vertice cardinibus minatur?
Coramne praesentem alloquar? et manum
Exosculabor, cui monumenta tot
Aeternitati consecrata
Condere praesidio Minervae
Datum est? manum inquam, tam solida fide
Praestantem, et ausis grandibus inclutam [Orig: inclitam] ?
O sive coeptum molieris
Vasconicis iter hoc ab agris,
Sive abdicato limite Pictonum,
Seu forte notis ab regionibus,
Rupes ubi illae CASTANAEO
Praediaque illa coluntur ampla:
Te cura Divum, SCALIGER, advenam
Celtarum in oris incolumi pede
Sistat precamur, sospitemque
Moenia ad alta Parisiorum
Ovante gestu ducat, itemque post
Quo vis reducat, quove cupis. Viae
Longinqua sint contractiora:
Si qua tibi veniet salebra,
Plano atque molli par ea tramiti
Residat: et cum ventus inhorruit
Adversus, aut imber lutosam
Reddidit heu seriem orbitarum;
Te penna rapidis candida Pegasi
Provectet alis, nullius obsitum
Madore nimbi, nulliusque
Turbinis implicitum procellis.
Quemcumque cursu pertigeris locum,
Istic sodales invenias probos
Fidosque: qualis CHRISTIANUS
Ille tuus, tuus ille qualis
CVIACIUSque est et PUTEANUS, et
Vobis amicis quem nota lectior
Ceu Thesea adiunxit, THUANUS.
Ast ubi iam fueris receptus
Urbis quieto SCALIGER in sinu,
Tot eruditis hospitio viris;
Europa cui se civitatem
Vix similemve paremve nosse
Affirmat usquam: ne rogo ne cito
Digressum adorna; verum aliquantulum
Morare nobiscum, tuaque
Luce frui sine litterarum
Bonarum amantes. vultus enim tuus
Clari renidet sideris in modum:
Viso hoc, serenum praedicarim
Ver media nituisse bruma.
RUMOR-NE vera aut falsa renuntiat;
Te velle caram linquere Galliam
Consulte CVIACI, plagaeque
Ausoniae salebras adire,
Illuc vocatum a nescio quo ducum,
Magno aut dynasta? Siccine tu bonos
Fidosque amicos, et catervam
Desereres studiosiorem,
Ab ore pendentem assidue tuo,
Sacrasque leges iuraque civica
Discentem, et aequatas ad unguem
Sidereae sibi pollicentem
Divae bilances? Siccine patriae
Te ipsum negares; et meritum decus
Nomenque iam partum tibique
Invidus abstraheres et illi?
Vix credo tantis totque potentibus
Te posse donis in loca pellici
Externa; promissisve magnis
(Quod nimis esse frequens videmus
Aetate nostra) sollicitarier,
Ut anteponas Italiae solum
Solo paterno. Non profecto
Rex sinat hoc, proceresque regni;
Non hoc senatus, non Academicus
Permittat ordo; nec Biturix ferat;
Nec fors repugnax orbitarum
Millia tot patiatur uxor
Dimetiendo limite confici.
"Magnum est, vocari principe ab extero:
" Sed maius, assueto vacare
" Finibus in patriis labori.
ALGIDUM Sol Aegocerum coruscis
Calfacit lustrator equis, et Arcto
Proximos tractus violentiori
Frigore torret.
Bruma contractas breviore luces
Artat [Orig: Arctat] includens spatio, vaporque
Densus obtendit nebulosa operto
Pallia caelo.
Tu focum praeses cole luculentum
Magne GISLENI, Croniisque sacris
Lentus ad mites operare flammas
Mense Decembri.
Vesta tutelam sibi vindicavit
Ignis, excluso patre claudicante;
Qui tamen supplex calida ad verendae
Limina custos
Assidet Divae, tremulo ore largam
Expetens regnantis opem, bacillo
Dexteram nixus, caput obvolutus
Bardocucullo.
Nam senem canum temere expulerunt
Lemnides gens pulchra nurus avitis
Insulae ex antris, et ad officinae
Munia fabrae
Sponte legerunt nitidos ephebos,
Prima lanugo quibus ora vestit,
Et lacertosi bene roborarunt
Brachia nervi.
Fabulam narro. Salibus iocosis
Gaudet hic mensis. Rigidus facessat
Aut Cato aut Timon, aliquisve morum
Fronte severa
Censor. In partem veniant cachinni
Iure concessi patrio, et serenum
Rideant. natalis enim mihi ista in
Tempora faustis
Ingruit stellis. Parit ova tuto
Litore Alcedo: maris ira ponit.
Tu meum AUGERI, quasi dona Satur-
nalia, carmen
Accipe; et post huius euntia anni
Fila, fac Iani toties calendas
Incohes, aetas ut in absoluto
Stet tua saeclo.
RURSUS ecce terminos
Ad suos properat lubricus admodum
Fugacis anni pes; et aetas
Nostra labitur repens,
Ut celer rapido Sequana vortice,
Ligerve lymphis inquietis.
Te BAIFI candide
Intuor quoties, mi videor cycnum
Album intueri: tale canas
Vellus induit genas,
Timporumque sinus inveterantium.
Aevo decorem si senectus
Addit; aevi nos quoque
Florida nive, nec non specie comae
Superbiemus, albicantis
Ceu ligustra, vel color
Ille lacteolae splendidior rosae.
"Prosit, iuventam exercuisse
"Liberalium hactenus
"Artium in studiis, et numerarier
" Partem eruditae nos catervae.
"Sic fluant porro dies,
"Sic fluant Genio mella poetica,
Phoebo ministrante Hippocrenen.
"Hac licet senescere
"Mente; et Aonidum praestat inemori
" Amore, quam curis avaris.
"Sacra quos auri fames
"Usque vexat, opum ditia congerant:
" Vatem satullat bacca Lauri.
O ERUDITI lumina saeculi,
Parisiensis flos Academiae,
Honor Camenarum et Minervae,
Gloriaque intemerata Phoebi:
Si digna canto Pieriis choris,
Linguae Latinae si decus aemulor,
Virosque doctos et Poetas
Suspicio venerorque amoque;
Permittite, inter vos ego uti legar
Vates modestus, sobrius, integer.
Me quippe censurae bonorum,
Iudicioque per omne punctum
Exactiori subiicio libens [Orig: lubens] .
Sententiam de carminibus meis
Feretis aequam. stabo vestris
Nutibus, elogioque claro.
Quis ambigat, quin calculus omnium
Vestrum futurus sit generaliter
Unusque et idem iudicando?
Quae liquido semel approbarit
AURATUS ore, et SCALIGER optimus
Censor, locuplesque AEMERII fides,
PIMPONTIUMque acumen; et quae
MEMMIA lanx bene ponderarit,
Et PASSERATI regula certior
Examinarit, iustaque LIPSII
Amussis, et DOUSANUS unguis;
Denique quae ratio AUDEBERTI
Et CHRISTIANI florida veritas
Digna aestimarit publicitus legi:
Vos hercule ipsi non potestis
Illa eadem reor improbare.
Quapropter haec si quem sinitis locum
Mele tenere, et quae dabo praeter haec;
Praebebit ansam vestra nobis
Gratia, non iuvenile carmen
Plectris minutis, sed gravius dehinc
Quiddam sonandi: si neque me liquor
Musaeus, aut Pallas, nec almae
Destituent mea corda vires.
ELISABETHAE ANGLORUM REGINAE MELISSUS S.D. [Abbr.: SALUTEM DICIT] QUEM in priore SCHEDIASMATUM meorum parte, ELISABETHA Regina clarissima, ordinem servavi atque modum, eundem non hac secunda modo et tertia, verum etiam aliis subsequentibus in partibus omnino mihi servandum constitui: nimirum ut, quandoquidem NUMINI tuo semel et mea omnia dedicavi consecravique, et me ipsum, nulli plane mortalium alias obnoxium, mea sponte quasi mancupio dedi, praeter operis totius exordium, et uniuscuiusque sectionis initium, singulorum etiam libellorum frontispicia, quae vocant, NOMEN tuum prae se ferrent, toto terrarum orbe celeberrimum. Quemadmodum enim unam atque unicam virtutem, non tam spe laureolae alicuius adipiscundae, quam per se ipsam, mihi naviter aemulandam consectandamque a prima usque adolescentia proposui: ita quidem sane ad hanc unam postea metam, perinde ut ad scopum aliquem certum collineantes sagittarii, cursum direxi studiorum meorum, ut Maiestati in primis tuae, si possem, laudem eiusmodi scribendo
attribuerem, quae quantum ipsa lucis atque fulgoris ex splendore tuo sibi clam mutuaretur, tantumdem rursus tibi palam fenerati videri posset. Conatus equidem sum nonnihil, atque in hoc ipsum cottidie incubui, ut si non per omnia, quod prorsus adunaton est, at saltem nonnulla ex parte meritis satisfacerem tuis. Interim hoc me cepisse consilii, facile omnes, qui mea legent, animadvertent, uti videlicet haud mediocrem hoc pacto a te gratiam inire voluisse, publice testarer. Cuius utique gratiae particula quadam si tu me, HEROINA excellentissima, dignum aestimaveris, maius ego mehercule beneficium abs te accepisse arbitrabor, quam si ad unum omnes Dii Deaeque, quotquot ab artis Poeticae cultoribus celebrantur, me sive amplexibus dignati, sive osculis mutuis, cum in familiariorem consuetudinem, tum in interiora sanctissimorum adytorum penitralia admisissent. Utcumque res cadat, eo me tamen feliciorem beatioremque ducam, quo tu melius accuratiusque, utpote eruditissima, linguarumque multarum peritissima, de Latino sermone potes, et de hisce studiis iudicare. Vale, et quam diutissime nobis vive ac flore. LUTETIAE Parisiorum, anno CHRISTI supra millesimum quingentesimum quincto et octogesimo, mense AUGUSTO.
SI PIETAS superumque metus, virtusque fidesque
Et constans animi robur, formidinis expers,
Seu laevas adversa vices, seu dextra secundas
Fors tulerit, laudes clarumque merentur honorem;
Si quis in historia scribendus fortis, eritque
Magnanimi gestare viri memorabile nomen
Dignus, ut ad seros volet incluta [Orig: inclita] fama nepotes:
Hunc quoque Posteritas heroa celebribus ausis
Conspicuum, meritisque gravem, te iudice ELISA,
Qua Reginarum nemo sapientior exstat,
Nemo bonis animi praestantior, unde Britanni
Te dominam merito venerantur amantque coluntque,
Carmine nos vario superis aequavimus ipsis:
Hunc quoque Posteritas, inquam, dignabitur olim
Heroa illorum in numero ponique legique,
Queis immortali laus nomine parta, decusque
Nullius adversis periturum casibus aevi.
Ibit in exemplum virtus interrita bello,
Virtutemque eius discent repetentque minores.
Scilicet in primis mirentur, ut obvia cunctis
Solus, amans fidei, colla obiectare periclis
Ausus, in integrum violato foedere pacem
Restituens, validis patriam defenderit armis.
Interea non mille doli totidemque venena,
Mille neque haesuri iugulo crudeliter enses
Abstulerint animam. Mirentur, ab omnibus unum
Nec vinctum potuisse dari, nec denique victum,
Plura licet decuplo modicis tum signa maniplis
Illius inferrent hostes, pugnamque cierent:
"Usque adeo bona causa animos iuvat, iraque dextras:
Donec in extremo fatalis turbine Martis,
Vulnere equus saevo transfixos saucius armos
Procidit, ac dominum invitis excussit habenis.
Ingemuit tellus, crepitum arma sonora dedere.
Nequiquam ille feri tentat conscendere terga
Rursus, ab hostilis circumdatus agmine turmae.
Qualis Hyperborea commistus grandine nimbus
Ventoque pluviaque ruens violenter ab alto
Praecipitat; non ipse aliter fortissimus heros
Incursantum equitum armisona subito obruitur vi.
Quem super his captum tamen abductumque phalanges
Innumerae vixdum valuissent sternere leto,
Multa reluctantem, et contra arma inimica ruentem;
Corporis atque animi pollebat robore tanto:
Persidia nisi praepollens, virtuteque nulla
Certans, a tergo Fraus circumvenerit illum,
Acceptaque dataque fide nil tale verentem,
Per caput eiaculans funestae pondera glandis.
Concidit ille, et humum conspersit et arma cruore,
Singultantem animam probroso in pulvere linquens.
Sic in Piniferi frundente cacumine montis
Stipite robusto quercus, seu durior ilex
Conflictata diu cum Sarmatico Aquilone,
Vimque Euri Caurorumque abspernata furentum,
Cum secura mali, longis emersa periclis
Perstat; ad extremum vitam exscindente securi
Trunca labat, magnoque in praeceps impete fertur.
Antra propinqua sono vallesque boante resultant.
Illius occasu Fauni Satyrique bicornes,
Numina silvarum, Dryadumque caterva, capessunt
Inde fugam, gelido perculsi corda timore.
Ah dilecte Deo princeps, invise Megaeris,
Haeccine te finis tulit? exitus hicne manebat
Forte adeo caput, et tam commendabile pectus?
O mihi si Musae tantas in carmine vires
Annuerent, quantis ad sidera tollere par est
Praestantesque viros et Diis genitos heroas:
Splendida virtutum memorans quam facta tuarum,
Bella per et paces exantlatumque laborem
Sublimi insererem thyrso! Sed Scotica quo se
Terra, Caledoniis late notissima silvis,
Vate (nec immerito) iactat, BUCHANANUS, abunde
Qui latices plenos bibit Aoniae Aganippes,
Hoc melius faciet. Facies hoc docte ROGERSI,
Cuius primitias sibi vindicat Anglia, quemque
Fausta Albi montis genitura agnoscit alumnum.
Hoc et idem Batavus Rheni flaventis ad undas
Sponte sua facturus (ut est studia ad sacra natus)
Non sine felici Musarum DOUSA calore
Aggredietur opus, priscique imitabitur aevi
Nomina, perpetua semper dignissima vita.
Tuque adeo FLORENS, Graiis Latiisque Camenis
Cognite, divinis Ligerinum sistere flumen
Carminibus sollers, Phoebumque lacessere cantu,
Atque alii, largo qui guttura fonte rigati
Pieridum, cinctique hedera victrice capillos,
Carmina longaevis inciditis aurea cedris.
TIMOLEUMne umquam indictum sineretis abire?
Paucula nos gracili testudine, funeris ergo,
Sit satis haec lacrimis suffusos lumina maestis
Supremum cecinisse: ingens ubi vasta Melannus
Stagna, fluentisono Rhodanum evolventia cursu,
Frenans imperio premit. At non vos, pia vates
Turba, ac res quorum est annalibus addere gestas,
Dedecuit multo plura adiecisse relictis
In medio, coetuque hominem sociasse Deorum:
Namque immensa viri patet istius area laudum,
Area Pindaricis vix attingenda quadrigis.
Haec age ELISA eadem Cumaea intexere charta,
Venturos longum mansura, memento, per annos,
TIMOLEUMque polo transcribe superstite fama:
Illius hoc pietas meruit, meruere labores.
QUI galeam armigerae spectas et Palladis hastam,
Aegidaque in saxum natam mutare tuentes,
Terrifico vultu praetorvam atque ore Medusae,
Horrendis frontem implexae crinesque colubris;
Anne Palatinae gentis FRIDERICE propago
Contremis, heu metuens animosae virginis armos
Aerato indutos thorace, et atrocia pugnis
Brachia, Bellonae non inferiora lacertis,
Armaque non ipsi cedentia robore Marti?
Scilicet haec Diva est, quae Barbara pectora victrix
Edomat, ingenioque feros superare Cyclopas
Centaurosque valet, rudiumque ignobile vulgus
Andabatum, Musas spernentum et Apollinis artes.
Huic comes est oculis vigilax cur Noctua glaucis,
Impatiens somni, custodia fida tenebris?
Nempe reses non stertit, uti solet ebria passim
Turba; sed intento studio, quam rebus agendis
Attribuas, curam recte impendisse laborat.
Quam bene Erechthea sibi Graius in arce senatus
Quondam hanc tutricem legitur statuisse patronam,
Esset ut ante oculos armis Sapientia cincta
Legitimis, rabiem contra dirumque furorem,
Et caecos animi motus, aestusque feroces
Pectoris, insanas pelagique Eurique procellas
Turbata immodice ratione imitantis; et ira
Bileque ferventi, rapidaeque libidinis oestro,
Praecipitem in casum barathrique profunda ruentis:
Cernimus ut plerosque hodie temeraria ad arma
Crudelesque neces et acerba pericula ferri.
O mallent potius, queis rerum credita summa,
Primatesque megistanesque aequissimus ordo
Mopsopios proceres, et corda valentia sano
Iudicio, rerumque usu, factisque referre
Incluta [Orig: Inclita] praeclaris; quam turbine mentis oborto
Nunc hac nunc illac transversa per obvia fraudum
Quolibet a vento vanis raptarier ausis.
Palladia in primis opus est prudentia praesto
Sit, virtusque sequax, et amor virtutis, honosque
Debitus ingenuae fidei, fideique columnis
Foedera constanti servantibus icta tenore;
Pactaque de legum norma, iurisque verendi
Praesidio munita, per omne tuentibus aevum
Inviolata; etiam damno custodibus aequi,
Vindicibusque boni. Nisi enim respublica tali
Formetur regnumve modo; quei quaeso potentes
Consilio reges sapiente regantur et urbes?
Quei reges tuti, tutae serventur et urbes?
TANTA-NE, pro superi, scelera haec patiamur inulti?
Hoc-cine patrari facinus, crimenque nefandum?
Talia flagitia abnormi committier ausu?
Impia gens, oblita homines, oblita Tonantem;
Gens, aris invisa piis, sanctisque bonorum
Conciliis, raptas quascumque libidine foeda
Matronasque nurusque illibatasque puellas
Ipsis in plateis, prope conscia fana, prope aras
Religione sacras, per vim nudo ense coactas
Constuprat, et mentes scelerosis actibus explet.
Ah infelices imbellia pectora Nymphae,
Hoc quibus invitis, et contra iusque piumque,
Ipsorum ante oculos, ipsorum ante ora parentum
Hoc infame, horrendum, atrox, et morte piandum
Dedecus illatum est, casto indignante Pudore.
Ah nimis infelix, miserae tam turpia natae
Quae genetrix (indignum) oculis spectacla tueri
Cogere, nec licet heu vultus avertere saltem,
Quin se conscelerent aspectu lumina diro.
Ah longe magis infelix, tristissime coniux,
Uxorem cui nudatam (miserabile visu)
Nequiquam flentem, atque maritum voce vocantem
Mutua per stupri rapuit commercia praedo
Barbarus. O mores! O tempora! ius ubi nunc est?
Teutona lex ubi nunc? ubi mos antiquus avorum?
Audeat externus Germanis miles in oris
Tam dirum tentare nefas immanibus ausis,
Sacratamque impune fidem sanctumque pudorem
Polluere infandis Alemana per oppida probris,
Et Genios terrae, ac miseros violare Penates?
"An potes haec genitor, caeli qui sidera torques,
"Aequa mente pati, et non excandescere in iram
"Fervidus; aut meritas scelerato e sanguine poenas
"Exigere, et capita ista trisulci fulminis ictu
"Sub Stygias iusta detrudere bile lacunas?
Quid facis Ucalegon ter maxime? numquid ad aures
Pervenisse tuas tantarum nuntia rerum
Fama nequit? Solis num forte profectus ad ortum,
Ister ubi immenso pelago se turbidus infert,
Milite prolatas regnum, aut (si Diis placet) acer
Vasta quatis duro Byzantia moenia bello?
Quidnam agitis vicina manus, quos non sine questu
Et peiore loco properata pericula tangunt,
Auxilii non immemores, sed mentis egenos?
Quid reliqui faciunt age, quos Iove constat ab ipso
Dictos esse Deos ad terras tite regendas,
Qui sontes punire, bonos defendere debent,
" [transcriber: the quotation marks are hardly recognizable and it might be that the actual quote is longer than the one marked in the transcription]Nempe magistratus, lectique ex ordine patres?
"Qui si iustitiam, rectique aequique tenacem,
"Certas ad legum normas veramque ad amussim
"Dirigere abnuerint; etenim lex regula morum est:
"Insurgant aliqui de plebe Palaemones ima,
"Vindicibusque armis, odio impietatis iniquae,
"Sese defendant ulciscanturque necesse est.
"O Astraea, sacrae Themidos iustissima nata,
"Ense armata manum dextram, trutinaque sinistram;
"Stringe age, caelestum iussu illaetabilis ultrix,
"Stringe ensem, rigidaque truces feritate latrones
"Confode, supplicioque nefandos affice sontes.
"Si nolis, gladium huc cedo: iussa severa Deorum
"Ipse-met, accensus mentem integritatis amore,
"Exsequar, atque istis nebulonibus intima ferro
"Viscera traiiciam, et capita a cervice revulsa
"Volturibus milvisque et ovanti gutture corvis
"Dilanianda dabo; dabo corpora trunca probrosae
"Suffigenda cruci, aut dissecta in frusta quaterna
"Putida membra, putresque artus, infamia furcae
"Tigna in quadriviis teneant spectabile faxo
"Exemplum: tabulaeque inscribam pensile carmen:
"OB SCELUS ILLATI STUPRI RHA-
MNUSIA VINDEX.
"SCRIBERE, quae multis placeant, doctissime LIPSI,
"Multa adeo multi conantur Apolline nullo;
"Ut paucis quos augur amat, sagaeque sorores
"Auguris, in numero vatum (proh dispudet) esse
"Detur honoratis, punctumve tulisse secundis
"Arbitriis; quo donari solet, utile quisquis
"Dulci miscuerit, divina Palladis arte.
Ipse equidem, criticum si fas adpingier albo
Francum hominem, nullas ut quaero per otia laudes,
Nullumque ob nugas pretium; sed enim obvia multis
Laurea nostra odio est: ita contra, vulgus ineptum
Quam sentit, studeo paucis modulata probare
Carmina, ab exiguo venae manantia rivo;
Pura tamen, nulliusque obsita labe soloeci,
Ut reor, indigne laturus si quid hiulcum,
Aut inconveniens absurdumve, aut alienum
Obsideat temere ingestis mea carmina naevis.
Quae veterum scriptis utinam (ceu nupera nobis
Obiecit priscos Latiae rudis arbitra linguae,
Ex faece et triviis argutans verba petendum)
O utinam scriptis veterum, saecloque Latino
Aemula, vel paria ex aliqua, vel proxima saltem
Parte forent: merito sane pro cive Quiritium
Me possem gerere, ac titulum nomenque decorum
Dignis tutari rationibus. id quod abunde
Testatum facerem, si usus foret, ipseque pronos
Carminis in cursus Aganippidos Hippocrenes
Uberior quondam flueret liquor. At neque Famae
Tanta mihi incessit potiundae (crede) cupido,
Nec tanto laudis percussum pectora thyrso
Exstimulat spes, aut gravium fiducia rerum;
Quantum praecipue rumpor ringorque recenti
Barbarie, sensim (nullo advertente) nefandis
Gymnasium aggressa corrumpere fraudibus artes
Ingenuas, lexesque aptas, normamque loquendi
Puriter, et verba Ausoniis consueta propritim;
Atque ita perspicuae nebulas offundere luci,
Cimmeriisque umbris praestinguere lumina linguae,
Splendoremque atris Latium infuscare tenebris:
Qualibus, obscura faciem ferrugine tectus,
Corpore tam spisso Lunae subeunte, laborat
Sol, oculus mundi; mediaque in luce fatiscit
Languidus, aureolum mutans atrore colorem.
Tristior hinc tam mane novo quam vespere sero
Fos Clytiae, vergens ad amati lampada Solis,
Maeret, et afflictae suspectat imaginis ora
Flebilior solito, sociis lacrimantibus herbis:
Maior et Heliadum natu gemit, imbre madenti
Virgineas suffusa genas oculosque, Litava
Pallidior cera, et Prussiaco electro.
Quin etiam horrendum chaos ingruere ipsa diesque
Et rerum natura animum perculsa veretur,
Praesagum Stygiae chaos illaetabile noctis.
Haud alia est Musae facies cernenda Latinae,
Barbara progenies picea fuligine postquam
Ausa est immeritae faciem violare serenam.
Nigrior ipsa licet vapidi sit fauce camini,
Purpurei tamen asciscit simulamina vultus.
Huic comes it Stribligo; novis sed Chalcographorum
Exornata typis, mendacique oblita fuco:
Cetera nil frugi; sed iners, turpisque videri;
Balbae naris, hebes sensu, male prodiga fandi.
"Scilicet haec regum magnorum gesta ducumque,
"Actaque summatum scriptis illustria reddet?
"Scilicet haec scabies doctorum clara virorum
"Nomina victuris chartis transmittet in aevum,
"Seque una tricasque suas vehet ardua ad astra?
Dii melius. vix impune est. Ne sit tibi LIPSI,
Ne tibi sit tales bucconum audire cicutas,
Non nisi probrosum natas disperdere carmen
Stridenti crepitu, et turbantibus aethera bombis.
Si bene te novi, laudatae sanguine gentis
Prognatum, et teneris cum formareris ab annis
Musarum in gremio eductum, Charitumque beato
Munere donatum: facies pol, ut aestimo, pluris
Limpiduli rivum fontis, quam flumina plenas
Agmine torrentum tumido excedentia ripas.
Utque tibi dotes, quibus excellenter abundas,
Naturae ingeniique auctas dedit Attica virgo,
Altior et celso regnans in pectore Virtus
Ad rerum mage te excivit sublimia: sic non
Turgida pomparum, non ampullantia quaeris
Verborum, neque amas grandi innotescere plausu,
Qualem amat inflato Thraso cruda superbia fastu;
Sed mecum facis, et sapiens mediocria suades.
Ac quo maiorem Themis assignavit honorem
Fulgida conspicuo capiti, potioraque summae
(Idque tuo merito) tribuit praeconia laudis:
Hoc te nempe geris submissius. atque apud omnes
Tanto affabilior, tantoque humanior audis,
Uberior quanto tecum experientia crevit,
Et locupletatae doctrina exauxit acumen
Indolis. usque adeo tibi pulchra modestia cordi [transcriber: only the first three letters 'cor' can be read] est;
Et servare modum, et nullas transcendere metas
Provida, nec quemquam mordace lacessere dicto:
Contra, quam verbis factisque feros Centauros,
Rhonchicreposque Cyclopas, et immanes Polyphemos
Consuevisse palam est, hodierni incommoda saecli.
Hos ego nunc missos faciam rude vulgus oportet,
Ignarumque artis Phoebeae, sicut et illos
Versificatorum de furfure, qui sibi docti
Ante alios, vetuloque usu praeclara videntur
Emeruisse magisteria, crebroque cathedram
Attrivisse pede, et scabrae raucedine faucis:
"Queis nihil arridet, nisi quod (si Diis placet) ipsi
"Iudicio exacto, ut credunt, acrique probarint,
"Non modo in antiquos ausi de more Poetas
"Ferre, sed in nostrae aetatis quoque pectora rara
Censuram; propria qui nempe libidine ducti
In messem suerunt alienam mittere falces,
Cornicumque oculos obelo configere plumbeo.
O vitia! o mores! tamquam ipsi scilicet essent
Sanguis Aristarchi reliquus, pullive Catonum,
Quos penes arbitrium foret, ac genuina facultas
Sermonis, Romaeque decor, fandique character.
Ast ego num patiar, cum [Orig: quum] sim praefractior, horum
Subdier imperio, Latiam corrumpere linguam
Pergentum, et quaevis rectissima depravantum?
Ut qui virgineae violat sacraria Vestae,
Incestatque adyta impurus, niveamque recingens
Turpiter illicitis heu ceston adulterat ausis?
Num patiar, Laelaps ut dira arthritide fractus,
Pacis turbator Laelaps ille, haud ita pridem
Myrtilletana, prout aequum est, pulsus ab urbe;
Rursus apud Franci subsellia nota senatus
Ob quosdam me elegos, Cereris de munere, sed non
Illius ad gustum stomachosi, ex tempore factos,
Cautelaque pia contra rabiem munitos,
Incusare paret, falsisque incessere dictis?
Aut veteratoris coniurem in verba Pyrussi
Ficosi senis, et podagroso poplite tardi;
Attamen immeritos celeris deferre sinistre
Urbis ad Heptarchas, et sugillare probrosis
Carmina criminibus non intellecta legendo,
Dum litem malus eduri de fragmine glessi,
Deque pedum strepitu crepidisque recentibus ortam
In cassum movet, aspectumque sui vetat excors,
Suspectos et habet, qui fronte tuentur aperta?
Aut studeam turpi Scarabaeo velle placere,
De Latio multum blateranti, et multa vomenti
Nequiquam, sputoque mero suggesta replenti
Frigida; gymnasii dum iura modumque recentis,
Atque professorum munus, doctamque Minervam
Ad Cephales idioma suae cerebrosaque sensa,
Corrigit, et tortos ructans blatit asper elenchos?
Aut temere in chartam, multo madefacta Lyaeo
Turba velut persaepe solet fanatica, et ipse
Coniiciam quodcumque in buccam venit inepti,
Atque apinis gravidans obtundam elumbibus aures?
" [transcriber: the quotation marks can hardly be seen and it is not quite clear how much of the passage belongs to the quotation] Crede mihi, nimium sum religiosus ad istaec
"Praepropere facienda, nimis quoque tardus inersque
"Ludibrium ac risum mihi conciliare per artes
"Aonias. nave quibus invigilare, decorum
"Ut duxi ducamque dehinc; ita sobrius illas
"Ut tractem, semper studeo. Perversa facessant
"Hinc procul, et iustas contra facientia leges.
"Munda placent, sermoque decens, selectaque verba,
"Et teretum structura pedum, rectissimus ordo,
"Quaeque alia efficiunt iucundum et amabile carmen.
Abfuerint haec a nostris si forte; quid obstat,
Quo minus illa gravi censor figas obelisco,
Aut penitus, vulgo ne fiam fabula, tollas?
QUI tibi per sese est ita commendatus Iopas,
Gentis Eleutheriae decus, interpresque Sibyllae,
Illius ut causa nil non cupiasque velisque,
Quod cadere in verum pote, si res poscat, amicum;
Idque adeo tu confitearis, ut omne movendum
Esse putes saxum, tota nervorum et opum vi,
Caucaseae licet astrictum torpedine cautis;
Ne, quod aves ultro effectum dare, praepediatur,
Neu via qua septis intercludatur acernis
Idaliae Veneri, vel Acidalio Hymenaeo:
Ille tibi Geniumque loci fatumque dierum,
Rem geminam aeterni pensatam lance Tonantis,
Lance tua simul HAENZELIDE trutinarier optat,
Consiliumque dari petit; unde sibique suisque
Postmodo quae grato utilitas emerserit aevo,
Illa tibi soli, ceu fas, accepta feratur.
Solus enim secretarum tu conscia rerum
Corda geris secum: tu solus et oris operti
Firma sera es. testis LYCUS, et vernantia prata;
Prata, Lyco variis cum floribus intertextas
Ungue Napaearum nitido gavisa corollas
Indulgere, chorisque amnem mulcere Suevis.
Sensi ego, caeruleos placido cum [Orig: quum] lumine vultus
Tolleret, arrectus mentum, barbamque fluentem
Demulsus pater, ut quondam (semestre tenebat
Scilicet AUGUSTA me tempus in urbe morantem,
Caesaris addictum imperio rebusque gerendis)
Is mihi nescio quae, viridantis roscida ripae
Gramina oberranti, et curas sub pectore agenti
Multiplices, ibi fatidico praedixerit ore
Mysticus, arcano tunc obfirmata sigillo.
Nempe ut eram Thracas, meditabar, iturus in hostes,
Hunniacisque plagis aestum passurus et algum:
Tum senior linguam mox haec in verba resolvit.
O iuvenes, iuvenes; quae vos audacia cepit
In bellum ruere, et vitam obiectare periclis
Immeritam? sciretis, ohe, discrimina quanta
Quotve neces subeundae essent; non pectore caeco
Disciplinam artisque decus pacemque perosus
In furias ageret freni vos lubricus error,
Liberiore via campos sectatus apertos:
Qualiter indomitus, validis robustus ab annis,
Pondera dura gravis detrectat taurus aratri,
Impositique iugi ruptis iam libera vinclis
Subtrahit impatiens colla: hinc urgente solutus
Mole ferox errat, cornuque minatur adunco,
Nec se ultra astrictum patitur, velut ante, domari.
Aut ubi flexibiles in gyros ire coactus,
Spumea praeduris constrictior ora lupatis
Succussator equus, rabie stimulatus et ira,
Ex improviso laxe genua ipsa tenentem
Sessorem deiecit humi, et chalybem ore momordit
Praefracto; volat ecce levi pernicior Euro,
Exsultimque fremens ventorum hinnitibus alas
Increpat, et cursu glomerata fatigat inani
Crura; ferire auras, vacuumque lacessere crebris
Calcibus, et flavas dispergere fortis arenas.
At vobis iuvenes praedulce insania ferri,
Suave labor Martis. Gerat arma cruentus Achilles;
Tu sapienter ama. Tibi iam tibi, culte Poeta,
Flos roseus licet ignotis adolescit in hortis;
Hunc carpes, et erit tibi flos hic carptus honori.
Sic ait, et viridi glaucum caput abdidit alveo.
Tum nemore in tacito iugi Philomela sonore
Gutturis arguti concentus omine plenos
Orsa, serenatas inter placidi aetheris auras
Mille modos, vario mille integrat ore canores.
Stant Nymphae, gratasque bibunt avida aure querellas:
Atque una ex illis, Cane, ait, cane dulcis Aedon
Omina non umquam linguae temeranda sinistrae.
Sed redeo ad vestri causam haud vulgaris amici;
Quam si patriciae tribui, notisque propinquis,
Patricius sanguis tute, Augustusque senator
Ornandam merito duxti ducesve; fac aequas
Concilies, sociis non adversantibus, aures:
Praesertim quia ius privum tibi, et omne propritim
Credidit arbitrium. Probus est homo, purus ab omni
Crimine: quem nulla ebrietas, nulla orbita traxit
Enormem, aut recti avulso temone ruentem
Antra per amfractusque et inexplicitos labyrinthos:
Non Syrtas, non Scylla rapax, non torta Charybdis
In scopulos egere suos, caecumve barathrum;
Quo demersa natant quam plurima corpora saepe.
Non illum Sybaris, non Lesbos perdita luxu
Taetris imbuerunt vitiis: nec turpiter illi
Vita libidinibus marcet polluta nefandis;
Sed mentem sanam tenet usque in corpore sano,
Morborum immunis, nullique obnoxius aegro:
Sed bene composito vernat sub corpore sanguis
Integer. utque boni bonus ille parentibus audit
Cretus, ita egregium semper virtutis honestae
Consectatus iter, titulos sibi nuper adeptos
Masculum in heredem non inferiora secutum
Transmisisse memor, teneram (quaecumque futura est)
Nobiliore loco Nympham maioreque ponet.
Aurea tum laudemque novam nomenque paternum
In subolem longos extendet fama per annos;
Fama ultra Europae iam late didita gentes.
Praeterea sibi nupturae, pro more vetusto
Antiquae legis Salicae, novus ipse maritus
Quidquid iam vel habet vel habebit, mancipat uni;
Pignera seu generet, seu nullis gaudeat exsors.
Adde quod Augustae totum se devovet urbi,
Qua sibi conspectum iurat nil pulchrius usquam;
Seu libeat plateas hortosque domosque nitentes,
Seu placidos mores hominumque industria corda
Conferre, et cultus habiles; seu munera Suadae
Melle saporatas et dio nectare linguas.
Denique se memorem ac gratum fore pollicitatur,
Praecipue tibi; quem penitis fert inque medullis,
Inque oculis, ut ego ipse etiam, tibi deditus uni.
Quod si vel quotacumque meo persuasio mentem
Carmine pervadens tibi, vel fiducia recti
Evicisse valet, Genius quod fataque monstrant,
Aut certe, nisi mens fallit, monstrare videntur:
Non dubium est, o HAENZELIAE nova gloria gentis
HAENRICE, Aonidumque decus geniale sororum;
Quin te mutuiter sis exhibiturus Iopae,
Qui tibi permultis apprime est cognitus annis,
Et facilem et placidum: curanda scilicet in re
Non modo legitima, verum quoque plurimum honesta,
Atque adeo sancta. Cui non exsolvere curae
Sit, quod honestandis votis facit, atque petitis,
Quae pia concernunt divinae consona legi
Munera? Quapropter supplex, ut gratificeris
Ambobus, rogo. Sic coniux tibi, sic tibi sospes
Filia nascentis maneat sors unica fratris:
Sic mox possideas concepta in vota colonos,
Saltusque scatebrasque et erilia iura Petruni.
AN mihi sunt salva, crescuntque tepentibus auris,
Quas cultor verno consevi tempore vites,
Post veteres positas umbracula grata Penates?
Id mihi tam volupe est resciscere, tamque profusa
RAUENBUSCHE tuae sum de sermone papyri
Laetitia affectus; quam si mihi littera sospes
Missa foret, quae de fausta me sorte ROSINAE
(Sicubi fors istic habitet mea cura, salutem
Cui precor, aut alia sperata moretur in urbe)
Edocuisse sibi partes sumpsisset amicas.
Crescite pampineae mea gaudia crescite vites,
Dulciaque innumeros mihi munera ferte racemos.
Tuque adeo formosa, meis celebrata libellis,
Virgo, ferax olim fruticem aequatura Lyaeum,
Cresce age, et ardentem non leni fomite flammam
Dilue rore tuo, reoseique aspergine succi.
Fallor, an haec eadem, nostri pertaese laboris,
Saepius aut iteras, aut saltem iterare putaris,
Fundimus anxiferis quae RAUENBUSCHE querellis
Vota, aliqua aeternos ex parte moventia Divos;
Divos, cum fato; quod conglomerata sororum
Fila trium involvunt horas tardantibus astris?
Nempe salus curae est tibi nostra, meaeque ROSINAE:
Nec potis ex animo cupere aut bene velle Melisso
Nullus amicorum. Spem credula pectore vanam
Concepit fortasse fides, et opinio mentem
Praecipitat mera, dum lentum diducta per aevum
Sollicitudo aegros occulta fovet Hymenaeos;
Et modo nescio quam Spinas genitam inter opacas
Fingit Acidaliam, modo suavi munere Morphei
Oblatam nobis formam sub nocte profunda
Ruminat, impatiens remorae, eventusque futuri.
Ast haec ingenium fictos modulantis amores
Daedala materies acuit, vivoque calore
Inflammat generosa iecur. nae sentio robur,
Sentio divinas animato in carmine vires,
Seu mihi dilectae potiunda recurrit imago,
Lustranti caelum, caelique volubilis orbes;
Seu matutino quod numine cornea portant
Somnia, frustra animum non ludit inanibus umbris.
Quid, quod ubi vero se lumina pascere vultu
Concessis potuere viis (nam plurima passim
Aspicienda oculis Nymphe se nubilis offert)
Talis et ipsa, aio, gressu mea Nympha futura est:
Sic habitum, sic membra feret. sic ora rubebunt,
Quale rubent medio delecta corallia ponto,
Aut rosa candidulis Nabathaea immista ligustris.
Sed nugor, Suevis prope factus praeda puellis;
Cum quibus et cantare licet, blandisque iocari
Vocibus, et septis spatiari vespere in hortis;
Qua Lycus albenti sinuosus volvitur unda,
Crispantes vario miratus gutture flexus,
Et digitos agiles feriendis verbere chordis.
Talibus o utinam flavae sulcator arenae
Articulis Pegnessus adhuc, et vocibus assis
Personet, aut mistis fidibus socia excitet ora
Naiadum: quo se iactaret, non pol haberet
Vindelicorum Augusta, Deas exercita contra
Noridas. una harum partem sibi quaeque propritim
Divideret laudis; qualem tenuisse feruntur
Patriciaeque nurus, et ovanti voce puellae,
Nobilium decus indigenum: dum viveret olim
CELTIS, in Almanos doctas Helicone recluso
Qui primus deduxit agros mea numina Musas;
Qui Pegnessiacam non falsis laudibus urbem
Extulit, et seros scripta admonitura nepotes
Deprompsit, studiis florens ignobilis otI.
Haec quondam fuerant usu, quae candida virtus
Purpureusque decor, atque ipsa probavit honestas
Unanimi assensu. nunc dedecus esse probrumque
Iudicat infamis perversi verticis Ocnus,
Si qua puella fides gemina percurrere palma
Norit, et arguto voces inflectere cantu,
Aut Latia Graiave sonos sciat edere lingua.
Artes aetheriae, tuque exhilarabile donum
Musica, mortales largita decenter in usus,
Dulcis ut harmoniis symphonia mulceat aequis
Pectora, et efficiat ad res magis apta gerendas;
Tam vili sitis pretio, nulloque in honore?
Ah pereat, quisquis vos insectatur et odit.
At mihi si centum natos natasve ROSINA
(More loquor patrio) fecundi pignera lecti
Partubus ediderit laetis; ea pignera Musis
Spondeo flexibili sonitu, plectrisque canoris,
Mitibus et studiis linguarum, non sine plausu,
Erudienda: sacrae poscunt ut Apollinis artes,
Donaque Pieridum non distribuenda profanis.
En, oculos tango. votum re numina firment,
Aspiretque favens coeptis Fortuna secundis.
ASSIDUA rerum et curarum mole gravatus,
Quas ego partim ultro susceptas perfero constans,
Partim aliena opera attractas exantlo frequenter,
Cum requiem alternam quaerendam rerer, et aegram
Esse relaxandam sperata in gaudia mentem:
Nuper iter faciens, socio comitatus ab uno,
Dispatiansque animi causa per Norida silvam,
Castalidum sedes Altorphia tecta petebam;
Sed frustra, et vanis (nequaquam quod fore rebar)
Auguriis. Ibi te, Comes OSTROROGANE, tuosque
Praesentes reperire domi festinus avebam:
Verum alias vectos raptarant esseda in oras,
Esseda vicini properos facientia iussus
HALLERII; cui pulchra situ, nemorumque frutetis,
Angelicae vallis confinia praefecturam
Continuant. sic lux alias tibi sacra quotannis,
Natalis referens niveo flata festa iugali,
Incelebris sine laude abiit, cantuque sonoro.
Laetum namque tuo quod eram modulatus honori
Carmen, in octonas concinna voce coactum
Harmonias, studio LECHNERI; scilicet illud
Par erat ingenuas ut cantaremus ad aures
Ipsi-met, geminoque ori vis maior inesset,
Prompta tuas laudes in celsum attollere Olympum,
Uranienque ipsam per vocem animare canoram.
Quod meritum quamquam fuit hactenus intermissum
Sive inopinato reditu, seu simplice culpa,
Sive errore; tamen mentem spectare decebit
Officiosam animi, quae se noctesque diesque
Ad vestrum obsequium nutumque fideliter offert
Sponte sua. Talem ni dedignare (quid autem
Dedignareris?) Comes o generose, perennes
Dehinc tibi pollicear victurum nomen in annos.
"Quippe sati caelo, genus immortale, Poetae
"Quos celebrant numeris, aeterna in saecula vivunt.
CUI varios peregrinanti cognoscere mores,
Et diversa hominum studia evariantia mentes
Usurpare oculis animoque haud fata negarunt
Invida: cui longos cupide anquisita per annos
Multiplici instructum dedit experientia pectus
Consilio rerumque usu; et locuplete Sophorum
Doctrina, solidaeque opibus virtutis onustum:
Ille sagax inita secum ratione, modoque
Ante explorato, cursum sapienter et absque
Offensu recte urgendi (nam saepe iuventa est
Lubrica) et omnino veram per dura sequendi
Non sine sudore ac multo conamine metam;
Ut valeas alti contingere culmen honoris,
Qualis ad Elei sudans certamina campi
Munera fert, equiti non exspectanda supino:
Ille, inquam, multum refferre fatebitur ultro,
Quo quis sit dias in luminis editus auras,
Eductusve loco. Quae me sententia, IULI,
Astipulatorem vero certissima iungit.
Multum adeo est, patriam primaeva ab origine lucis
Sortiri celebrem, et laudato nomine claram:
Plus autem, tali pueros adolescere cultu,
Qui sit caelitibus quam proximus, inter honestae
Morum exercitia, et iuvenum pietatis amantum
Semina, doctrinaeque adeo genus omne bibentum
Aure haud difficili, nec turpiter ad mala pronam
Vertentum mentem consortia; sint licet instar
Cerae, compresso patientis pollice flecti.
Proloquar, an sileam, quae dictitat augur Apollo?
Nemo salutari mihi sidere natus adaeque
Creditur, Almanis quam quem produxit in oris
Urbs aliqua, Imperii sacris gaudensque fruensque
Legibus: ipsa sibi dominans, aliisque recusans
Parere. ipsa sibi subiecta; at subdita nulli,
Qui libertatem violare et Teutona iura
Cogitet insanus, fidei fraudator et aequi.
Hic [Orig: Heic] certe veteres iustissima pectora coram
Minoas possis redivivos cernere, et ipsum
Ex imis iterum Rhadamanthon et Aeacon umbris
Evasisse, homines ut publica iura docerent.
Moribus antiquis stat res Germana, virisque
Antiquos mores retinentibus. Aspicis urbem,
In qua natus es, o exoptatissime IULI
Civibus, externisque, et nobilibus vicinis?
Aspicis et supra tot propugnacula et infra,
Insulam et in media protentam longius urbe,
Advena dividuis quam circumlabitur undis
Pegnessus, fulvae stagnans sulcator arenae?
Scilicet haec illa urbs, in qua cui contigit auram
Captare aetheriam, merito se dicere civem
Fortunatum ausit. Respublica Norica princeps
Audit, et in Francis caput altius exserit, usque
Libertatis amans, et servantissima prisci
Moris, et antiquae linguae, cultusque vetusti,
Caesaribus vel cum damno fidissima semper;
Unde et adhuc, arcana quibus signata relucent,
Virgineos Aquilae vultus insignia gestat,
Constantis fidei indicium, dextraeque probatae.
Quid, quod honestatas studiis reverentius artes
Nulla usquam coluit sociarum? nullaque doctis
Plus umquam tribuisse choris memoratur honoris?
Doctrina in summo pretio est. quod si secus esset;
Haud schola in urbe frequens foret, haud Academia faustis
Exorta auspiciis ad se tot amanter alumnos
Alliceret, clarosque viros studiosa vocaret.
Haec illa urbs, gremio in cuius felicibus orsis
Prima rudimenta hausisti puer, haustaque deinceps
Ulteriore vigil studio magis ac magis auxti,
Donec ad altarum scandisti culmina rerum.
Sic nova surgit humo domus a fundamine iacto,
Celsaque sublimes effert fastigia ad auras.
Adde, quod exacti tunc maturique magistros
Iudicii es nactus; quorum tibi cura fidelis
Calles ignotos ignotaque sacra praeivit,
Et digitum intendit quaesiti ad limpida fontis
Flumina. quae simul atque admoto primitus ore
Gustasti sitiens; ea non quasi vile quid abs te
Sprevisti procul, aut alias neglecta profanis
Excepsti manibus; hodie ut plerumque pigrorum
Turba nefasta solet, stolido correpta veterno:
Verum illa uberius laticum melligine tincta
Proluere usque iuvat labra, conceptamque calore
Hisce levare sitim, faucesque immergere lymphis.
Nimirum doctae vetus assuetudinis usus,
Ipsaque prudentum consortia tecta virorum;
Queiscum versari primo tibi contigit aevo,
Non tantum patrio in tractu Germanidos orae,
Ad Nicri Rhenique amnes, loca dedita Musis,
Et qua Tyrigetum colles Sala praenatat altos;
Verum etiam externis, quas admiramur, in oris
Ausonios apud et Celtas, Rhodanoque propinquos:
Moribus imbutum sanctis tibi pectus ad omnes
Res aptum et causas bene formavere gerendas.
In primis tibi cura fuit pleno ore tonantem
Iuris consultum (memini) auscultare DONELLUM,
Et facilem argutis HOTOMANI vocibus aurem
Praebere, atque avide CVIACIA sensa, sonosque
Imbibere appositos. Te non minus ipsa frequentem
Vidit AMERBACHI schola. sed nec VECCIUS abs te
Astraeae splendor, quo culta Bononia fulget,
Nec PAPIUS celeber neglecti. sed neque acuti
Posthabita est tibi, certanti comprendere verum,
Dexteritas MENOCHI; quem nos, quem Zopyrus ille
Noster, amicorum suavissimus, eloquioque
Nulli Italum aut Gallum cessurus, Acronia proles,
Flos patriae, TullIque decus, Suadaeque medulla;
Germanique alii, Patavina Lycea colentes,
Publicitus solitis horis audivimus ipsi
Egregie dissertantem, et praescripta Catonum
Atque Lycurgorum, venerandorumque Solonum,
Viva voce (eadem collegis unica cura est
Subtili CEPHALO, et Iasonio DECIANO)
Inculcantem animis; simul et griphos scruposque,
Vinclaque, nodosasque plicas, perplexaque legum
Solventem ac facili reddentem aenigmata sensu.
Talis (opinor) erat Romae auditoribus olim
Ipse Coruncanus, civilia iura professus:
Tales, Sulpicius teretique Trebatius ore,
Consultatores, magni Ciceronis amici.
Etsi sponte tua conatus es ardua quaevis
Efficere in studiis, heres virtutis avitae
Patritaeque: tamen sociis hortantibus (acris
Instar equi, per se celeres currentis Agonas,
Digna relaturi certatae praemia palmae)
Addier ut stimulos sensisti et calcar honestum;
Fortius et properanter itum est magis, illice Diva
Palladiae sertum procul ostentante coronae.
Quam simul es nactus, post infinita laborum
Taedia, nec modici post temporis intervallum;
Ecquid te porro facere aequum est? Tu mihi leges
Caesareas, et iura fori, consultaque patrum,
Quaeque adeo ornandae spectant ad publica pacis
Commoda, tranquillamque urbis populique quietem,
Sic tractes, ut nil nisi iudicioque fideque
Summa dicaris fecisse, et ad omnia sanum
Consilium, et trutinas aequo cum pondere iustas,
Ceu decet, in quavis re suppeditasse locoque;
Patris avique modo, quorum multumque diuque
Usa libens [Orig: lubens] opera est sancti pia cura senatus,
Quo nil integrius, quo nil in Francide tota
Aequius ac melius. Per se hoc res ipsa loquetur:
Sive in patricios partitus totius urbis
Ordo spectetur ritusque; aut munia cuique
Propria, distincteque tributa, per omne gradatim
Praesidis officium, et queis singula cumque ad amussim
MunicipIve tribusve in censibus explorentur:
Utile seu procerum integritas postponat honesto,
Atque inopum ratio sit habenda, rudisve popelli,
Aut peregrinorum: seu rerum simplice forma
Stetur agendarum; iustumque tribunal ad unguem
Exigat insontum causas, poenasque nocentum,
Neutris addictum: seu denique pacis amantum
Conditio quiddam privo decedere iuri
Gratandi studio potius (vicinia tanti est)
Linquat rixosis. Salve o firmissima cultrix
"Iustitiae, fideique almae, legumque sacrarum,
"Urbs decus Imperii, patria mihi carior ipsa,
"Natalique solo; doctarum mitis alumna
"Thespiadum, fautrixque mihi suavissima, et illis
"Qui nitidum Clarias caput erexere per artes.
Praecipue Patrum mihi septenarius ordo
Salve, et quod longos regimen tutatus es annos
Continua serie, felix in saecula mille
Numine firmatum praesente nepotibus aucta;
Atque ita conservans cives, arcemque domosque
Moeniaque e solido circum validissima saxo,
Atque rotundatas portae munimina turres,
Adversus rigida tormenta hostilia Martis,
Et structas ex compacto insidiasque dolosque,
Pervigili incumbens curae tuta omnia praesta:
Cultor ut assiduus (parvis componere magna
Si non absurdum est) crescentia fertilis horti
Semina, surgentesque herbas, virgultaque rara,
Arboreumque genus studio servare perenni
Curat, et extrorsum viva circumdare sepe,
Vim contra brutasque feras, et robur aprugnum.
Tuque adeo, praeclare FABI, memorabile gentis
IULIACAE columen, legum et tutela bonarum,
Consilii princeps patrii, Themidisque sacerdos,
Salve; susceptique operis ne exordia texta
Desere, neu taciti in cordis penitralia conde
Gaudia, laetitiis sed inardescentibus exple
Ante alios iuvenantem animum. Tibi filius ecce
Quantum suppeditat, senio obrepente, vigorem!
Quantum olli contra tu das venerande decoris!
Ille tua a puero vestigia rite secutus,
Tot disciplinas pietati iunxit et artes,
Quarum praecipue in vita est optabilis usus;
Totque sibi usurpanda foris exempla domique
Sumpsit; ut his fretus, grandaevi facta parentis
Si superare minus, tamen aequiparare potis sit,
Et solidam alternis virtutem imitarier ausis.
Atqui sic memorant Nervas duo, sic duo Celsos
Tempestate illa celebres, Fabiosque Sabinos
Inter se coiisse pares, clarosque peraeque
Ingenio patrum natos viguisse sequaces:
Non secus ac de vite solo commissus aprico
Palmes in aetherias surgit Mareoticus auras,
Dona racemiferae exaequans felicia matris;
Ipse dehinc alios laetae propaginis arcus,
Spem laticis Bromii, humanum laturus in usum.
Qualiter ad plenum ANDREAS, tua sola voluptas,
Lenimenque mali, quo non excultior alter
Ad Pegnessiaci sabulosas fluminis undas,
Famamque stirpemque domus, et prisca propagat
Stemmata, non ullis intercasura diebus.
Iamque (quod o felix faustumque sit) auspice Diva,
Cui thalamus curae, cui teda placens Hymenaei;
Fit progressus ad id, quod iamdudum omine dextro
Fama, et Chaonidum praesagia mira volucrum,
Nec vano augurio, sunt vaticinata futurum;
Post iter ut varium, et vitae discrimina mille,
Postque laboriferae momenta exacta iuventae,
In patriam nato, non laeva sorte, reverso
Pulchra tori consors, Fatis oblata secundis,
Aspera dilueret curarum, et, uti mala Sors fert,
Siquid amaritiem sapuit, tum si quid acerbum
Aut durum fuit, Hyblaei dulcedine mellis
Condiret, mollique fovens leniret amore,
Compensans grave onus requiete, placentibus aegra.
Huc ades o magnum magni patris ornamentum,
Maius avi; neque honos urbi minor ipse tibique
CHRISTOPHORE Andrea. Viden ut tibi lumine blando
Sollemnem introitum decorans arrideat uxor,
Muphliadum de stirpe sata, florentibus annis?
Omnia Terpsichorae similis, frontemque genasque,
Et flavos crines, et suave rubentia labra.
Te, te unum desiderio suspirat; in uno
Te defixa haeret, in te uno sola moratur:
Iamque tui intuitu certissima gaudia prolem
Mentis imaginibus sibi praeconcepit habendam.
Tollite maturam, Genio duce, tollite prolem.
Non ego nunc veteris scitatum oracula Phoebi,
Non ego nunc consultum ibo Dodonida quercum;
Non ab haruspicibus, neque ab augure vera petitum,
Multa super fibris rogitans, super oscine multa.
En, velut in speculo aut pellucidula crystallo,
Cernere iam videor (Dea dextrum sternuit omen)
Progeniem natosque tuos, natumque nepotes,
Aemula nobilium referentes vulta parentum,
Rem patriae augmentumque urbis defendere promptos.
Tollite maturam, Genio duce, tollite prolem.
Ecce! quis ille animi generosus, et ore diserto
Praeditus, est iuvenis? toto auscultante senatu
Qui medius cata verba facit, patresque verendos
Ad votum arbitriumque suum rapit impete vocis
Flexanimae, nutu celer elicuisse volentum
Consensus, animumque ultra promosse tenacem
Propositi, laxasque bonis concedere habenas
Consiliis: fluvii torrentis more modoque,
Assiduas volventis aquas, cursumque tenentis,
Atque retrorsus agi sperantis ab obice nullo.
Tollite maturam, Genio duce, tollite prolem.
Fallor, an effigies heredis in ordine quarti
Legitime successuri verissima praesto est,
Ac specimen de se praebet gravitatis avitae?
Ille ipse est, sanguis tuus, illibata Penatum
Gloria, magnorum puer haud indignus avorum:
Quem tibi non multis post mensibus uxor amata
Spondebit parituram, et teque tuumque parentem
Plausibus exsultim tantis aetate senecta
Exhilaraturam; quantis solet, omnis in una
Cui spes prole sita est, hilarari: sicubi fetum
Incolumem Lucina, pia prece terque quaterque
Sollicitata dedit, nec stamina pollice furvo
Intempestivae Clothus rupere sorores.
Tollite maturam, Genio duce, tollite prolem.
Quaecumque aspectant oculi per summa, per ima,
Omnia flore nitent vario; dulcisque renidet
Gratia cum Nymphis, geminaque sorore: Iocusque
Dapsilis, et frater Salium Lepor ilia risu
Titillat, sociumque fodit latus illice palma:
Tum formicantes in toto corpore fibras
Omnibus articulis animosa Libentia [Orig: Lubentia] tentat.
Tollite maturam, Genio duce, tollite prolem.
Praeterea quidquid iucundum, quidquid amoenum,
Aut redolet gratae Panchaia munera messis,
Cinnamaque stactenque udam, Syriumque liquorem,
Pastillos, casiamque, et amomi suavis odores,
Olfactu quorum teneri recreantur amantes;
Largiter hic [Orig: heic] captare licet, caulasque replere
Naris Orontei puro suffimine turis.
Tollite maturam, Genio duce, tollite prolem.
O factum bene! Festivus festiva Cupido
Pectora coniunxit. lecti micat aurea lampas
Ad latus. inducunt rorantia sidera somnos,
Donec ad exortum Aurorae flagrantia libet
Oscula dilecto coniunx pudibunda marito,
Nullis sincero cedens in amore columbis,
Turturibusve altos gemitu testantibus ignes.
Non se quisquam hominum tali contendere amori
Iactitet, aut tantis uri sub pectore flammis.
Tollite maturam, Genio duce, tollite prolem.
Quis tua, suavis Amor, dulcissima mella medullis
Indidit, et gratis demulsit pectora succis?
Pabula pellectae quis iucundissima menti
Subiecit, riguoque dedit saturarier imbri?
Empyrio vis illa sequax demanat Olympo,
Ignibus aeterni penitus succensa caloris:
Diluit ambrosio flammas Venus aurea rore,
In thalamos nectarque ferens et amabile mulsum.
Tales delicias, quoties libet, optime gustas
IULIADE: tales gustat tua candida MUPHLIS,
MUPHLIS Acidalio pectus perfusa liquore.
Faxit Hymen, vobis sint propria talia dona.
QUA patet a Nemetum secessu Vestria tellus,
Trans montes silvasque et caute rigentia tesqua
Mille pedum passus a Lautridos urbe remensum,
Ac totidem a culto (nam aequum est iter) Otterburgo,
Belgica quo pulsi deducta colonia civis;
Me comitas visum tam vastae molis Aratrum,
Vomere praegrandi sulcos ducente reclives,
Vallibus et planis montes aequante iugosos.
Tale quis umquam antehac oculis conspexit Aratrum
FLURHEMI? quod vix immenso pondere tardum
Quattuor et centum possint traxisse iugales,
Vixque decem curvam Polyphemi inflectere burim:
Ut taceam innumeros quatientes flagra colonos,
Acria flagra, armi quibus instigantur equorum.
Collis erat medius, longos protractus in agros,
Quem resupinatae stipabant undique valles:
Alveus hac flectendus iter captabat iniquum
Praecoce consilio, dederas quod IANE GEORGI,
Nate Palatino de sanguine, nempe ut adirent
Stagna tua errantes aeterno flumine lymphae,
Piscis et irrigua gauderet fluminis unda.
Haec coepti ratio, haec series: animusque ferebat
Non modo detortum lacubus committere Lautrum,
Verum etiam e lacubus detortum emittere Lautrum.
Heu! quo non penitrat labor arduus! Ilicet amnis
Lauter inhorruerat, metuens convertere cursum
Per iuga clivosi montis, perque invia regna.
Tum sic alloquitur, Nympharum astante corona,
Vicinam sulcator humum. Quid fecimus eheu,
Indigena o Tellus, nostri domus humida regni,
Sede quod antiqua specubusque expellor avitis;
Quos tenui proprios, nullis inhibentibus, ante
Et post diluviem, cursu cum prona natarent
Flumina quaeque suo, vallesque et prata rigarent?
Nunc ego naturam mutare, et scandere cogar
Ardua clivorum? Tu vulnere saucia duro,
Internosne sinus et viscera nuda recludes,
Totus et absorptus quo sim, mihi tota dehisces?
Dii melius. contra, quantum licet, obluctando
Obicibus ruptis adversa repagula frangam.
Dixerat, obtutuque irquos gyrabat aquosos,
Nympharumque chorus lacrimis rorabat obortis.
Cui Tellus. Equidem doleo, tot inaniter istos
Moliri specua et fossas, pereunte laborum
Conatu, frustraque omni sudante lacerto.
Ossa mea et lapides sollerter arantibus obstant,
Quo minus inceptos pergant deducere sulcos
Agricolae, non haec natum genus ad mea arandum
Ossa; neque, ut vellent, ossa haec diffindere possent.
Sic ait; obiectuque indurat saxea membra,
Excutiensque cavernosos humus ipsa-met orsus,
Vulneris impatiens seculae adversatur acutae,
Perfindique negat ferro. mora nulla: videres
Impetibus crebris, et equum vehemente resultu
Loraque fracta, rudesque et funes interruptos.
Tum demum coepto desistitur. hinc vetus alveo
Durat honos, fluviumque recens haud fossa fatigat;
Et mutum pisces genus intra viscera plaudunt,
Flumine sub patrio sibi propria regna tenentes,
Securi nassae, securi retis alumni.
Frustratur spem saepe labor. tamen ardua quisquis
Concipit, eluso non decipiendus honore est.
SOBRIA Nympha sacras primum me duxit ad undas,
Qua fluit uber aquis fons Heliconiadum:
Unde semel ductis qui tinxerit haustibus ora,
Non pote non tenerae carmen amare lyrae.
A puero talem biberam REGINA liquorem,
Tota madens Clariis guttura fluminibus:
Nec mora, iucundos ut coepit fundere versus
Impariter iunctis vena sonora modis,
Tantus amor tactum rapuit mihi pectus, ut oestro
Concitus in Musas, concitus in Charitas
Ferrer, et Aoniae mihi prae dulcedine lymphae
Nectareos superum despicerem latices.
Sive diem nitidum Solis quadriga corusci,
Seu noctem pullis Luna reduxet equis;
Exstimulans mihi corda adeo succensa cupido
Impulit ad Latio verba liganda pede,
Prorsus ut oblitus potusque cibique viderer,
Immemor et somni saepe meique forem:
Dum totas vires, totosque intendere nervos
Imperor, hoc uno strenuus in studio.
Non ita, victricis meriturus praemia palmae
Cursor ad oppositam tendit anhelus equus
Pulveris Elei metam, sociosque iugales
Praerepto velox antevolat spatio:
Praecelerans quanto conamine tum [transcriber: first letter of 'tum' is hard to decipher]meus ardor
Scandere Pierii culmina sacra iugi,
Ante alios iuvenum certamina ludicra cursus
Contendit rapidis passibus ire viam.
Quisquis enim viridem cupit obtinuisse coronam,
Non piger ad stadium, nec sit oportet iners.
Ac memini, quoties caeli revolubilis orbes,
Ortaque natali sidera clara meo
VOLFIUS astrorum scrutator, et ipse ROBELLUS
Excuterent iustis per rata monstra notis;
Eventus mihi felices praedicere utrumque,
Fatidicae inspectis Sortis originibus.
Pegasus, aiebant, et Olor faustissima signa
Lucis ab Eoae sic regione volant;
Consona diversis tibi sic Lyra Thracia chordis
In medio fulget France Melisse polo:
Ut similis cuicumque (fides certissima signis)
Aut par nascenti contigit harmonia,
Non queat ille idem non, Parca nisi invida frustret,
Esse Poeta bonus, Musicus esse bonus.
" [transcriber: the question marks are hardly recognizable]Fato nascuntur, non fiunt arte Poetae:
" Ingenii tantum vis genuina potest!
"Haec illi. nae, si quidquam mihi credis ELISA,
" Sentio divino numine pectus agi.
"Ignibus aetheriis moveor, praecordiaque ima
" Inflammant vivae Sole animante faces.
"Enthea MELPOMENE, mea si nascentis in ortu
" Contuita es placidis lumina luminibus;
Non me clarabit pugilem labor Isthmius acrem,
Caestu nec titulum laudis apiscar ovans,
Victorem quadrupes curru nec ducet Achaeo,
Nec celebrem reddet gloria pancratio;
Nec, quasi magnanimos per bella ferocia reges
Contuderim, regum contuderimque minas,
Martia fama ducem Capitolia ad alta sequetur,
Ornatum meritas Delide frunde comas:
Pura sed Alphipolim quae Straeonis alluit unda,
Undaque de patriis prosiliens scatebris;
Tum nemora et saltus, herbisque fragrantibus horti
Non uno fingent carmine conspicuum.
Roma potens orbis dignatur, ut arbitra, vatum
Inter Apollineos me numerare choros;
Ipsaque dat plausum mihi docta LUTETIA talem,
Ut iam dente minus mordear Invidiae.
O varium aureolae strepitum testudinis aequa
Temperie dulcis quae moderare Dea;
O, si collibeat, mutis quoque piscibus ultro
Donatura cycni Dauliadisve sonum:
Muneris hocce tui totum est. Quod inaudio passim
Romanae fidicen Teutonicaeque lyrae,
Quod digito monstror per vicos urbis euntum,
Quod spiro et placeo, si placeo; omne tuum est.
INCLUTE [Orig: INCLITE] Francorum veteri Mons nomine regum,
Ardua qui celsum tollis in astra caput,
Desuper et Bacchi silvas et flumina Maeni
Libera navigeris prospicis altus aquis:
Mille mihi vicibus salve. non his pudet ortos
Pampineis atavos collibus esse meos.
Gestio laetitia, simul et (quem numina servent)
Si licet, ob talem glorior ipse locum:
Glorior; HASPERGAE sed cedat gloria genti,
Hospita quae Musis profuit aequa meis.
Tene ego sic potero cara cum coniuge solum
CRISTOPHORE haud madidis linquere luminibus?
Tene ego formosasque tuas HIERONYME natas
Deserere accincto, numina nostra, pede?
Separor a vobis, o non ignobile fratrum
Par, nimis invitus separor, aeque domo.
O nemora et colles, Faunis pergrata voluptas!
O iuga silvicolis lectus Hamadryasin!
Vestra urbs tota fragrat redolentis flore Lyaei,
Purpureis nitidi veris amoena bonis.
Tale meae Zephyri precor aspirate ROSINAE
Flamen, odoriferis gratius Assyriis;
Mellificas ubi curat apes, apiumque quasillos:
Integrat harmonicum dum Philomela melos;
Delicium Philomela meum, suavisque voluptas:
Dulcius hac avium guttura nulla sonant.
Fallimur? an sicut regalia vina, palato
Iudice, Rhenano sunt potiora mero,
Baccharicam Bromio quod praelibatur ad aram;
(Absit, ut huic, aliis par, decus esse negem:)
Sic quoque naturae tractus huiusce patentis
Nobilius, superum munere, numen inest?
Indicio es, referens Hyacinthum flore comanti,
Quae nihil hic [Orig: heic] Scythicum, dia Glycea, sapis,
Lentisco folium similis; vescaeque rubentes [Orig: rubenteis]
Hinc siliquas instar lentis et inde geris;
In quibus inclusus pilularum more modoque,
Quas platani generant, fructus apricus hiat.
Indigena o salve radix, dulcissima radix;
Cantica tu succis imbue nostra tuis.
Hoc quoque sub caelo, qui Regia nomina gestat,
Insignem felix protulit ora virum.
Aetheris ille orbes, motuque orientia certo
Distinxit fixis sidera temporibus;
Addidit et leges primamque ab origine causam,
Singula discernens ordine rite suo.
Nota Mathematicis, industrius arte magistra
Quae monumenta alti liquerit ingenii:
Te neque Roma latent. diri sed larga veneni
Haud poterat doctum Fraus tolerare caput:
Quod Nepa se supra circli in regione locatum
Testatur partem sideris esse sui.
Vive anima irradians; vive, et popularis amorem
Ignibus ardentem saepius ure tuis:
Virus item vati defende, Latina petenti
Arva, sacros Tiberis qua lavit unda pedes.
Annue, si fas est. namque et tibi Cynthia paret,
Nec sine te celeres Solis aguntur equi.
At tibi Mons, in quo per cornea somnia visa est
Virgo futura meis praeda Cupidinibus;
In quo fatidicis oracula digna Sibyllis
Sunt mihi non vana certa relata fide:
Quid tibi nunc abiens precer, optime? Plurima cultis
Vitea perpetuo germinet uva iugis.
Vestiat arva Ceres. hortos Pomona venustet,
Prata Pales. udam ros riget uber humum.
Ne rapidos nimium Titan superingerat aestus,
Neu noceant hiemis frigora, neve nives.
Tum loca pax vicina, tuam pax incolat urbem;
Civibus et dominum sit metuisse Deum:
Moenibus inque tuis tranquilla per otia vitae
Floreat HASPERGAE clara propago domus.
Ac quod praecipuum est; opto, tibi pura sereni
Vox Evangelii semper in aure sonet.
EN EGO per varii discrimina plena laboris,
Quae sine fine meos multa premunt humeros,
Marchica post bella, atque crematos igne Penates,
Atque alia innumeris damna secuta malis;
Ut sacra Pegasidum Clariosque revisere saltus,
Et possem studiis invigilare bonis,
Austriacae petii regalia tecta Viennae,
Quam tumidus rapidis verberat Ister aquis.
Posthabito patrii tu Straeonis amne, Salanas
Tyrigetum sequeris non sine laude Deas;
STIGELIUMque audis animosa voce docentem,
Et si quos alios docta Minerva probat.
An memor es nostri, fidoque in pectore servas
Theseam, nostrum qua stet uterque, fidem?
An tibi succurrit coamicus XELLA Camenis,
Et non fucati pectoris EXTROPHIUS;
Extrophius TENNERque, tibi notissima corda,
Quos Charites donis expoliere suis?
Quam cuperem, mecum nunc his in finibus esses,
MERGILLETE animae viva medulla meae!
Solus hic anxiferis consumor pectora curis,
Arrodensque exest aegror anhelum animum.
Heu sursum deorsumque vago iactatus ab aestu
Fluctuo, ceu moto quassa carina mari.
Portus abest, ad quem speratam appellere navem
Omnibus laetis advena mente tuli.
Parte una Scythico miseri infestamur ab hoste,
Dira per Hungaricas bella movente plagas.
Marte furit, fremituque ruens in proelia fertur,
Omnia devastans more ferocis apri.
It comes ipse Satan, atroxque Megaera, phalanxque
Ditis, et inferno Lerna refusa chao.
Iuxta opicum malesuada Fames deperdita ventrem,
Immittens avidam gentibus esuriem.
Parte alia Pestis grassatur lurida, et atro
Cocyti mergit corpora mille lacu.
Horrida Mors, dentes heu sesquipedalibus uncos
Ossibus exacuens, obvia quaeque vorat.
Grallatoris edax fera passibus usa, prehensis
Falce nocens miseris colla recisa metit.
Tutus agit nemo. pereunt et virgo puerque,
Et validi iuvenes, invalidique senes.
Ah tibi quid prodest, quod Mors ingloria cunctos
Sternis, et edomitis iniicis atra manus?
Haec tibi non aliquam pariet victoria laudem;
Nec, licet infligas vulnera, palma tua est.
Pestis abi, Scythicosque tuum diffunde per agros
Virus, et in nocuos sparge venena Getas.
Ut grassare, gelu ter constitit Ister acuto,
Concrevit gelidis terque Vienna vadis.
Parce Deus miseris, miseris Deus optime parce;
Nec precibus querulis pondus inesse veta.
Cur adeo saevis? iustum compesce furorem.
Aspicis, ut supplex obsecret ara Deum?
Ara piorum hominum prece fumida, fumida voto
Caesaris, atque meis fumida suppliciis.
O averte luem factus pacatior atram,
Spiret ab aetheriis aura serena plagis.
Sit mihi vita precor, te concedente, superstes;
Atropos et fusis stamina longa neat.
Ipse memor grato celebrans tua pectore dona,
Perpetuus vitae debitor huius ero:
Teque iubente gravi curaque metuque solutus
Cantabo laudes tempus in omne tuas.
Dulce mori patriis in finibus. euge paterno
Mortua contectus caespite membra cubem.
Sed quodcumque tibi placet, o Deus arbiter, esto:
Unica iactato meta salutis eris.
Sponte mori statui, quando me cumque vocabis;
Ne tamen ah subita, flagito, morte necer.
Me prius invisant et consolentur amici,
Quos mihi concordi iunxit amore fides:
Tester et incolumi prius ore novissima verba,
Nec sileat dubio lingua retenta metu;
Vividus in liquidas abeat quam spiritus auras,
Immineantve ori fata suprema meo.
Summa sit haec. Paucos tibi MERGILLETE relinquam
A me compositos, pignera nostra, libros;
Paucula item non aversis mihi cantica Musis
Suaviter harmonicis commodulata sonis.
Lugeat ALPHIPOLIS; natum maerento parentes:
Defleat et vatem FRANCIA maesta suum.
Consortes patriae studiique valetae poetae:
Tu soror, et frater, tuque ROSINA vale.
Et tu mi cognate meos salvere iubeto
Manes, curandis sedulus exsequiis.
Tum mihi Thespiades funebria carmina ponant
In tumuli levibus marmore caesa notis.
HIC [Orig: HEIC] SITUS EST MELICUS, VIRIDI SUBLATUS IN AEVO;
CUI COGNOMENTUM DULCE MELISSA DEDIT.
QUID mihi vobiscum est informia monstra Cyclopes?
Quid mihi vobiscum est ebria turba Pholi?
Hostis sum, cuicumque madent labra putida vino,
Tentantique alios deposuisse mero:
Hostis et emoriar. Sit turpiter ebrius aut rex
Aut Caesar: nec rex, nec mihi Caesar erit.
Titan vos madidos, madidos vos Delia cernit:
In vestram requiem nulla lucerna vacat.
Maxima cura avidis totas consumere noctes
Potando, et totos continuare dies.
Durat in integros haec pergraecatio menses,
Nec finem exacto mense culullus habet.
Sunt, quibus in toto semel haud illuxerit anno
Aureola radians sobria Diva coma:
Diva, novo qua mane rubent laquearia caeli,
Quae roseum Phoebo praevia monstrat iter.
Iam pudet effrontem toties audire tabernam
Quos puduit numquam vos ululare sonos.
Ite Lares, sedesque Larum, mox ite sub hastam:
I domus heredi per-quam onerosa tuo.
Ite lacessitae praeconis gutture silvae,
Et fundi, et patrio praedia culta solo.
Ingluviem ventrisque cavum repleamus oportet:
Non facit ad vacuum rivus aqualiculum.
Quid prosit vineta rudi versare bidente?
Quidve pigros validis findere bobus agros?
Quid iuvet in seros tot opes transferre nepotes?
Scilicet ipsi-met remque domumque parent.
Nil sub humum nec nos genus heu mortale, nec ipsi
Post aequa fati conditione ferent.
Divitiae nobis fuerint Crassive Midaeve,
Incola quasque novi colligit orbis opes,
Milleque penduntur quae vectigalia Rheno,
Et Venetum census Fuggeridumque bona;
Denique fortunae, quas possidet Hesperiae rex,
Accedant nostris innumerae cumulis:
Quanta ea cumque, bonis ea gaza gregalibus esto;
Regnum Bacchus in hanc imperiumque gerat.
Iucundum est bibulis impendere fratribus horas,
Taediaque invisae fallere lenta morae.
Vivite lurcones. potior quam templa popina est.
Hic [Orig: Heic] chorus innumeros scit fabricare Deos.
Stat pro suggestu par turba severa Catonum,
Censuram in mores impietatis agens,
Seu grave Pontificum, levius seu dogma Lutheri,
Seu Calvine tuos rite secuta libros.
Multa quidem narrant verbis ferientibus aures,
Claraque iussa Dei voce minante sonant,
Non Genio, non esse mero nimis indulgendum:
Ius et idem lata lege Lycurgus habet.
Mos alius nobis, alia est indictio legum,
Quos statuit potis Bacchica religio.
Qui sumus assueti multumque diuque bibendi,
Nescimus longam pertolerare sitim.
Difficile est fraudare gulam Geniumve rebellem:
Nec facile est labris dura lupata pati.
Ecquis enim loro vetulum astrinxisse laboret,
Ire via solitum liberiore, canem?
Sint aliis aliae vitiis provinciae onustae,
Et scelere scateant criminibusque suis:
Plena sit haec regio meretricibus, illa cinaedis:
Gaudeat haec furtis, ista latrociniis.
Pars violare fidem, pars rumpere foedera tentet;
In magnos iaciat pars probra magna Deos.
Degenerare atavis numquam potoribus ausit,
Quisquis constanter vult bonus esse nepos:
Nec ritum antiquet Alemana, nec abroget haustus,
Sed teneat morem natio sueta suum.
Cottidie plenas haec cantio verberat aures,
Latrantum insanis dissona murmuribus.
Macte age magnanimo grex pectore, et arte bibendi!
Macte age grex amplis macte capedinibus!
Hectoris auditis suboles, et fortis Achillei:
In vestris Aiax vivit uterque cadis.
Vivit Alexander Macedo; nec Curtius acer
Mortuus, aut Poeni spiritus Hannibalis.
Vos penes est unos, ne quid res publica damni
Accipiat, propriis destituenda bonis.
Heu caecos animi, nimiumque in fata ruendo
Praecipites, omnis fax et origo mali!
siccine vos ipsi pravis ductoribus usos
Funditus Orcinum mergitis in barathrum?
At ruite, et vos-met rebus pessumdate lapsis:
Perdito in orbe Salus non habet ulla locum.
Invitos qui servat, idem facit ille necanti.
Commodius cuique est sponte perire sua.
SI quis ad haec venies pede non properante viator
Lugubribus visum marmora picta notis,
Lustratumque oculis SUNTHAEMIA templa serenis,
Nobile Francorum gentis equestris opus;
Gentis opus tectis sublimibus HUTTENORUM,
Templa sepulturae rite dicata suae:
VERRA paludoso qua flumine, subter Iacchi
Collibus apricis, herbida prata secat,
Exiguae muros et praeterlabitur urbis,
Aesalo cum saxis cui tribuere notam:
Heroas tumulis ubi fixus et heroinas
Legeris, haec de me paucula fante legas.
Sic tibi, quae vitae dispensant fata, sorores
Deducant plena stamina longa colu;
Sic et honorato post ultima iusta sepulcro
Mysticus invergat annua vina calix.
Hic [Orig: Heic] ego quae Nymphe, nuper vitalibus auris
Cassa, sub herbosi colle quiesco soli;
MAGDALENA, viri decus immortale, GeorgI
ZENDERI quondam casta marita fui.
Dicere si generis fas incunabula aviti,
Naturae dotes sique referre licet;
Certe equidem non est obscurum stemma parentum.
Splendida me genuit STELBAGIANA domus,
Qua fluit artatas [Orig: arctatas] per valles TUBAR amoenus,
Rasaque ab illisu saxa fragosa sonant.
Hic [Orig: Heic] ubi turrito ROTEBURGIA moenia surgunt
Culmine, vitiferis undique cincta iugis:
Moenia, quae similem (si vero credere dignum est)
Ad Solymae perhibent aedificata modum.
Prospera natali fulgebant sidera nostro:
Aethra bonis Genium vultibus intuita est.
Cultius ingenium dederat mihi Pleiade natus,
Miteque cor Phoebe, lumina blanda Venus.
Praeterea mores aderant sine labe modesti,
Iunctaque cum casta forma pudicitia.
Imbiberam tenero mysteria sacra sub aevo,
Qua Deus exigeret mente fideque coli.
Venerat ut tempus, plenis iam nubilis annis
Quo fueram vinclo sponsa liganda tori,
Postquam legitimos pacti fueramus amores,
Sanctaque connubio iunxerat arrha duos;
Libabas nostrae tu virginitatis honorem,
A Decimis nomen qui vir amate trahis.
Quam tibi nupta diu, regeret dum spiritus artus,
(Nempe duos annos et tria lustra) fui;
Non secus ac castus socia cum compare turtur
Concordes aevi tempora amica terunt,
Viximus unanimes; petulantis amaraque linguae
Proelia cum rixis non habuere locum.
Ut tecum placide consumpsi tempora vitae!
Ut fuit amborum fertile coniugium!
Ut te fecunda dotavi prole parentem!
O superet Pylios nostra propago dies:
Praecipue tu nate, patris vestigia eodem
Nomine qui debes intemerata sequi,
Et ROSENECCEAE patrui memorabile famae
Virtutisque amplae tollere ad astra decus.
Quid vero laudem te, mi carissime coniux?
Te tua commendant satque superque bona.
Te quaevis aetas, te dives Croesus, egensque
Irus ob haec effert laudibus eximiis.
Tu defendisti patriam a furialibus armis,
Marchio cum Francas depopularet opes.
Te viguit praetore manens urbecula felix;
Iure bono semper, legibus usa bonis.
Clauditur angusti quae quamquam ambagine muri,
Montis ad acclivum pendula fixa latus,
Me tamen aetatis spatium decurrere iuvit
Hic [Orig: Heic] ubi adhuc degens arva marite colis:
Arva paterna colis, nulli probitate secundus,
Harmonicaeque foves Musica plectra lyrae;
Quae tibi nunc haud dulce sonant, sed triste: dolorque
Supremas peragit funeris exsequias.
At ne te lateat, quo mense dieque vel anno
Mortua sim, paucis ista viator habe.
Virginis a nixu ter quinque volubilis aevi
Saecula transierant, summaque dimidii.
In cursu bis senus erat funestior annus,
Progrediens Iani tristibus auspiciis.
Et iam squamigeros per signa novissima Pisces
Fessus anhelantes Phoebus agebat equos.
Februa ferales lux quippe reduxerat idus [Orig: eidus] ,
Rupit ut aetatis stamina Parca meae.
Ante sed aerias quam spiritus iret in auras,
A partu quintae nox stetit hebdomadis.
Omnibus in rebus, dum vivere fata sinebant,
Constitui finem principiumque Deum.
Is mihi thesaurus, vitae scopus, atque beatae
Certa mihi semper meta salutis erat.
Hunc solum firmo mea mens dilexit amore,
Spes et in hoc numquam non rata vota tulit.
Ac licet illa dies, quae nil nisi corporis huius
Ius habuit, vitam clauserit atra meam;
Ipse animus tamen aetheria viviscit in arce,
Et meliore sui parte superstes agit.
Ergo fac luctu nimis indulgere remittas,
Manantesque genis o cohibe lacrimas.
Iamque marite vale, nati nataeque valete;
Tuque propinqua mihi sanguine turba vale.
Vos etiam Nymphae, riguas quae fluminis undas
Accolitis, memores usque valete mei:
Donec tam vivos, quam functos munere lucis,
Ductilis excierit vox inopina tubae.
Interea tenero obducat ver caespite terram,
Ipsaque flexipedes terra ferat hederas.
Hic tumulus violis et purpureo Hyacintho
Floreat, et caltha, puniceisque rosis.
Heliochryse novos et tu Libanotis odores
Sparge, novas et olens Narde resume comas.
Tuque meos recrea genialis Amarace Manes,
Et qui de Maio floscule nomen habes.
Quique soles carptus vivax Amarante renasci,
O mihi perpetuum flore comante vige.
Crescite vos herbae per amoena vireta salubres;
Unde nepos umbrae mollia serta ferat.
Tuque adeo, qui verna petes viridaria lustrans,
Carpe quid, et sano corpore sospes abi.
NOCTE super media rutili stellantia caeli
Templa per innumeras effigiata faces,
Dum lustrans miror, diversaque monstra per ortus
Occasusque suos orbe rotata noto:
Corpore in aetherium videor quasi raptus Olympum,
Divinaque ipsum tangere mente Deum,
Auctorem mundi, gyro revolubilis aureo,
Dante ratas amnis per stata signa vices.
Dumque ita sub variis contemplor, ELISA, figuris
Obvia distinctis sidera cardinibus;
Me iuvat in primis positus cognoscere fixos,
Natalisque horae momina cum radiis:
Tunc ubi me patrii vitreas ad Straeonis undas
In lucem genetrix ederet OTILIA.
Qualiter exortu Pisces humentia signa,
Tuque salutari vertice prone Draco;
Bellerophontei tum praepetis ungula iuxta
Luxerit, et nivei lactea pluma Cycni.
Per mediam Chiron equitarit ut altior arcem,
Austrinam decorat qua diadema plagam:
Utque apto Lyra posta loco mihi consona vatis
Ismarii dulces annuerit modulos.
Sol et amicorum scrutor quid possit in aede,
Cum Venere et tosti lampade Mercurii:
Dein subiens Taurum Phoebe statione secunda,
Quale mihi donet prospera coniugium:
Saturnusque tenens Lancem, Erigonenque Gradivus,
Qua vi septenae obstet uterque domo.
Iuppiter et sexta regione retrogradus abdat
Cur lentas, Cancro vectus, honoris opes.
Tum quantum valeat scapula Orionis, in ima
Parte latebrosi Forsque locata poli.
Haec contemplanti, stellasque errante tuenti
Lumine, picturas mille docente globo;
Se mihi nunc offert Astraea, Iovis decus, alma
Spicum illustre gerens virgo pudica manu.
Proxima dependet aequali pondere Libra,
In qua sunt Fati condita sensa mei.
Nunc et Cassiopae sella residentis eburna,
Cuius in articulis palmea virga viret,
Conspicitur facies. Utri te tumque Dearum
Assimilem, utramvis DIVA Britanna refers;
Ut plane credam gemini virtutibus astri
Conflatam esse tuam per superos animam.
Indeque in has terras superum te numine lapsam
Iura verenda solo ponere, iura mari.
Sic ego dum spectris nocturnus inhaero miris,
Et stupeo liquidis mentis imaginibus,
Teque reor Regina (quod o tardissima faxis)
Has gavisuram rursus adire plagas:
URANIE nuper visa apparere, coronam
Purpureo gestans vertice Maenaliam.
Fallor, an in dextra sphaeram, laevaque dioptram
Cum circlis, habitu non inhonora, tulit?
Aetheris o studiose puer, qui pervigil, inquit,
Rimaris veteris mystica fata poli;
Pauca tibi narrabo lubens arcana Tonantis:
Tu memores ima mente repone sonos.
Andromedaene vides matrem, soliumque refulgens?
Exoriturum aio sidus in hocce novum.
Sidus in hocce novum exortum mirabere quondam:
Clarius igne Iovis, clarius et Veneris.
Non non (crede mihi) nisi sola decennia restant,
Prodet ubi certam res manifesta fidem.
Haec tibi venturum portendet, grandibus ausis
Praestantem et meritis, stella corusca ducem;
Qui referens patrem Salomonis, et incluta [Orig: inclita] facta
Israelitarum vindicis Ezechiae,
Divinum Iovae cordatus in integra cultum,
Iuraque cum pactis publica restituet.
Culmen ad Imperii, devictis hostibus, altum
Evectus, populis otia grata dabit,
Unigenaeque Deo sanctum stabilibit honorem,
Notus ad Euxinum, notus ad Oceanum.
Candida Pax iterum tunc arva reviset et urbes;
Pax olea nitidas cincta virente comas.
Alma Fides prisci releget vestigia callis,
Numquam diruptis pallida foederibus.
Aurea Libertas aderit, dulcissima rerum,
Laeta gerens turpi colla soluta iugo.
Quin etiam Eunomiam rectique bonique tenacem
Affore quis dubitet, fatidicamque Themin?
Ante omnes Pietas, casto spectabilis ore,
Praecipuum in templis quaeret habere locum.
Hic ille est Heros, quo saecula rege redibunt
Aurea, caelicolae dignus amore Dei.
Hic ille est, magnis metus et formido tyrannis:
Quem colet Eous, quem colet Hesperius.
Hic ille est, cuius diuturna in pace nepotes
Gaudebunt longam condere chiliada.
Non illo melior quisquam: non, si quis ad illum
Contulerit veteres, contuleritque novos,
Maximitate satos regali quos prior aetas
Aut tulit, aut praesens fert, veniensve feret.
Plurima legatos ad illum natio mittit,
Suppliciterque illum non sua quaeret humus;
Rostrataeque aquilae formidandique leones
Illius imperio sponte subesse volent.
Cetera te rerum consulta docebit ad unguem
Attestaturae pagina Deiphobes.
Sic ait, et speculum pellucidula crystallo
Protulit e niveo Musa polita sinu;
In quo, ceu vivis expressam vultibus, ipsam
Principis IGNOTI vidimus effigiem.
Vidimus et cultus, habiles belloque lacertos,
Fultaque caelesti robore corda viri.
Illius in nitida fulgebat cassida fronte,
Praeradians stellae lumine conspicuae.
Aeneus armabat firme praecordia thorax,
Mucro latus, humerum balteus, hasta manum.
His visis, mihi rore levi Dea tinxit ocellos,
Quem de lacteolae sumpserat amne viae.
Nulla mora est. nictantis agens in lumina Morpheus
Somniferis graviter vincta papaveribus,
Induxit placidum per languida membra soporem,
Dum rosea aureolum duceret Aura diem.
ESSE quid hoc dicam, quod tantus in urbe rotarum
Stridor? quod tantus clamor et astra ferit?
Aenea per cunctas passim tormenta plateas
Innumeris tento fune trahuntur equis.
Strata gemunt vasto sub pondere dura viarum,
Fissaque canthorum robore terra tremit.
Insuper et crebro repetitis pulsibus ictu
Bombiferos reddunt tympana rauca sonos.
Accingunt sese pueri iuvenesque senesque,
Et capiunt agili quilibet arma manu;
Iam quasi, ferventis moto certamine pugnae,
Sint aggressuri funebre Martis opus.
Hostis an externus rabido correptus ab oestro
Sanguineas ardet conseruisse manus?
Anne truces iterum (verbis tamen omen abesto)
Infestare parant moenia nostra Getae?
Ardua murorum cur propugnacula servat
Ignivomos iaciens machina multa globos?
Sic ego, sic Rumor: Non sunt haec omina belli,
Non sunt haec cladis tristia signa; refert.
Optimus Austriacas MAXAEMYLIANUS in oras
Sidere laetifico iam rediturus adest;
Hungara quem regio diademate timpora cinctum,
Quem dominum et patrem terra Bohema vocat:
Quique coronatus Rex est, Caesarque futurus
Romani Imperii sceptra gerenda reget.
Atque ideo tanto fremitu, tantisque laborum
Molibus assidue perstrepit omne latus.
Anne triumphales ex ordine surgere portas
Picturis variis carminibusque vides,
Molitrix rerum quas clara Vienna novarum
Constituit nato mater amica suo?
Anne decorandas abiegna frunde plateas
Cernis, ovante solum qua teret altus equo?
Omnia florebunt, ramosaque brachia vicis
Inducent umbras Sole micante novas.
Hoc aliquis rerum mirabitur inscius harum,
Longinqui veniens ab regione soli.
Hesperidum vestram nemus immigravit in urbem,
Inquiet, et proprio desiit esse loco.
Ibit in occursum pubes fulgentibus armis,
Exceptura sui pectora fida Ducis.
Stabit in excelso Stephanaeae culmine turris
Signifer, aetheriae dans vaga membra viae,
Inde Iovis praepes, delapsa per aera apertum,
Ter venerabundo plauserit ore Duci.
Ilico de validis tormenta fragosa tonabunt
Moenibus, accensos igne vomente globos.
Tum vero pueris arx expugnabitur ingens,
Bellica virtutem queis simulacra cient.
Singula quae fient in tanti Regis honorem,
Quo nil splendidius maximus orbis habet.
Tantus hic in terris, alto Sol quantos Olympo:
Subditus huic ultro vesper et ortus erit.
Hactenus. Ergo diem cives orate serenum,
Ut tristi cedant turbida flabra polo:
Utque, nigras removens suppresso turbine nubes,
Abstineat pluvias humidus Auster aquas.
Aeole ventorum tempestatumque furentum
Rex, gelido CaecI vertice tolle caput:
Tolle caput, cohibeque vagos in carcere flatus.
Ut sileant Istri murmura rauca, iube.
Tuque adeo Titan, caeli nitidissima lampas,
Abscondi radios ne patiare tuos:
Sed iubar auricomum sollemnibus exsere pompis,
Austriacae praebens lumina clara plagae.
Sic facile AEMYLIO, quo non moderatior alter,
Decurrens placido flumine puppis erit:
Sic suboles generosa simul, sic Regia coniux
Tranquillo poterit leniter amne vehi.
Tu quoque picta ratis, qua praestantissima findunt
Corpora Danubii mite fluentis aquas;
Labere felici cursu fluvioque secundo,
Donec in optato stes religata sinu.
Sic dures semper, vitianda teredine nulla:
Nulla tibi caries, nullaque noxit hiems.
Quid moror? argutum iam dat tuba bellica signum,
Qua vinis onerat Boia turba rates.
En venit. apparent Aquilae. tricoloribus Istro
Vexillis alnus multa videnda natat.
Grandia proh quanto strepitu crepitacula, crebris
Inque vicem numeris congeminata, boant!
Fit fragor, ac densus caligine fumus opaca
Sulfureo clarum fuscat odore polum:
Non secus, ut subito lapsu praerupta per altos
Turmatim scopulos horrida saxa ruunt,
Seque recollidunt ingenti impulsa ruina;
Pulvere mixta rudi rudera se glomerant.
Argus Aristorides utinam (nunc dixerit unus)
Qui decies habuit lumina dena, forem;
Visibus observans lustrator singula certis
Dividerem in plures lumina plura locos.
Quale catum Regimen, prisca redeuntis ab urbe
Francidos, excipiat Principis ora sui;
Quomodo vel prudens celebri cum plebe Senatus
Persolvat meritae debita iura fide.
Tum quibus hi votis flectant, Regemque salutent,
Et patriae curam gentis habere petant.
Praeterea Pietas, oculos demissa pudentes,
Quos supplex querulo funditet ore sonos:
Non minus ipsa etiam quid Daedala, poplite flexo
Illius ante pedes lapsa, Minerva roget;
Quas et, quae gladium dextra, lancemque sinistra
Sustinet, adiiciat iusta Virago preces.
O Fernandiade, magni patris incluta [Orig: inclita] proles,
Note sub Eois Hesperiisque plagis;
Ingredere, et felix velut ante, dehinc quoque magnas
Res gere divinis fortiter auspiciis.
Plaudite Pegasides, et gaudia promite vultu:
Caesaris in laudes plectra canora sonent.
Venit io, venit Romani nominis heres:
Iamque sacri templi fulgida tecta subit.
O fortunatam nimis hoc te Rege Viennam!
Austria dic grates officiosa Deo.
Nam patris et patrui proavique atavique secures
Anteit, cura bonis maxima caelitibus.
Plaudite Pegasides, et gaudia promite vultu:
Caesaris in laudes plectra canora sonent.
Mala quod abietibus dependent aurea crispis,
Conigerae pinus quod rubra poma ferunt;
Quod liquidum stillat de Chaonis arbore nectar,
Duraque praesudat dulcia mella larix;
Quodque meri latices albique rubrique fluentes
Fontibus irriguae cernimus instar aquae:
Principis adventus nostri facit. ille Camenis
Dona dat, et doctis praemia digna viris.
Plaudite Pegasides, et gaudia promite vultu:
Caesaris in laudes plectra canora sonent.
OPTAT ut absentis peregre blandissima nati
Lumina luminibus cernere fida parens;
Pectore quem toto flagrans suspirat in unum,
Assidue pro quo vota precesque facit,
Dilecto capiti ne sors quid acerba subornet,
Neve is ab adversis tristia damna ferat;
Dulcia sed, trifidi peragratis finibus orbis,
Nativi redeat sospes ad arva soli.
Non secus ipsa tuos exspectans anxia vultus,
Cottidie pro te vota Vienna dedi;
Saepius et genetrix tua suspiratibus haustis
Sum desiderio languida facta tui.
O quoties cives, tibi prospera cuncta precati,
Turea sacratis grana tulere focis!
En es Maenicola modo salvus ab urbe reversus,
Quae de Francorum nomen adepta vado est,
Designandus eras ubi Caesar: teque creato
Rege, sacrum vinxit digna corona caput.
Austriaci salve laus incluta [Orig: inclita] sanguinis, heros
MAXIME, de proavi nomine dicte tui:
Salve, meque tuo dignare favore, tibique
Commendatam urbem nostraque semper habe.
Plaudite vicinae, mea gaudia, plaudite silvae,
Laetantesque nova tollite frunde comas.
Vos nemora et tempe, montesque nigrantibus apti
Arboribus, plausu ludicra signa date.
Vosque racemifero vestiti palmite colles
Exsultate: choros tu quoque Liber age.
Acclamant valles, resonansque admurmuret Echo:
Blanda repercussis constrepat aura sonis.
Voce resultanti circumfluus intonet aer,
Annuat et Regi laetus uterque polus.
Nectarea liquidi scateant melligine fontes,
Amnis et ambrosiis currat amoenus aquis.
Omnia laetentur, rerum Natura creatrix
Quae movet, et vegetus quae vigor intus alit.
Fallor, an ulvosum gelidis caput extulit undis
Ister, Nympharum Naiadumque pater?
Extulit ille caput, reverenter amica sereni
Principis excipiens ritibus ora novis.
Plausibus excipimus reducem concorditer aequis,
Cui plaga non Regem protulit ulla parem.
Ergo tui fasces divinae robore dextrae
Sint fulti, nullis subiaceantque malis:
Atque tui placida degant in pace nepotes,
Quos tulit aut posthac AUSTRIA clara feret:
Praecipue in patria crescat virtute RUDOLPHUS,
Qui post te quondam sceptra Alemanna geret.
Vive diu Pylios MAXAEMYLIANE per annos:
Ut maneam florens Urbs tua, vive diu.
QUALIA discessu maestae suspiria matri
Natus, aperta sequens unicus arma, movet;
Tales ipse meae gemitus cura unica menti,
Digressu secum corda trahente, creas.
Utque gemit maerens, abitumque ardentior Aetna
Deflet amatoris casta puella sui:
Haud mea Musa aliter te longum abeunte, sodalis,
Pectore tristitiam congeminante, dolet;
Singultuque iecur trepido perculsa, futurum
Anxia conqueritur te sine dulce nihil.
Dulce nihil sine te queritur fore Delia turba,
Pars coniurati prima sodalitii.
Ergo relicturus veteres procul ibis amicos,
Hinc ubi sublimi turre Vienna sita est?
Protinus et patriae dulces remeabis in oras,
Qua valles riguis Misa pererrat aquis?
Te sine languentes hederae sine honore iacebunt;
Frundibus amissis arida laurus erit.
Te sine pallebit, violataque frigore myrtus
Concidet, ardoris conscia sola mei.
Dum longinquus abis, abiere iocique salesque,
Mensa quibus concors saepe refecta fuit.
Dumque aberis trifido longe submotus ab Istro,
Altrici locuples incola factus humo;
Resque tuis suffulta (vocat te curia patrum)
Utilibus stabit publica consiliis;
Inter honoratos et te numerabit alumnos,
Quos tulit insignes Pelsina, quosque feret:
Nos desiderium, tibi fido pectore iunctos,
Torserit aspectus nocte dieque tui.
O quoties suavis consortia mutua vitae
In mentem venient insatiata mihi!
Nimirum teneris consortia coepta sub annis,
Moenia qua rapidus Molda Cycnea lavit.
O quoties, cari quando reminiscar amici,
Cur modo CROPACIUS, dixero, noster abest?
Cur diuturnus abest animae pars altera nostrae
CROPACIUS, cordis dimidiumque mei?
At scio, nec gemitus nostros frustraberis absens,
Nec poteris Pyladi non bene velle tuo.
Dilectos memori servabis imagine vultus,
Scilicet extremum mortis ad usque diem.
Insuper et veniens a te mihi grata legetur
Missa Bohemiacis littera saepe iugis.
Hinc parili (quocumque ferar) ratione vicissim
Dicar amicitiae non temerasse fidem.
Blanda susurrantis seu me fovet aura FavonI,
Sive animans afflat spiritus Eure tuus;
Sive petam crebro terras Aquilone nivales,
Sive Noto madidas cogar inire vias,
Semper inoblita repetam te mente sodalem,
Cunctaque me tellus audiet esse tuum.
Ne properes adeo. Viden ut durata rigescat
Terra pruinosa candida facta nive?
Danubiusque pater, glaciem indignatus adactam,
Cornua brumali quasset operta gelu?
Tu tamen ire paras? nec te suavissima flectunt
Colloquia, et studiis turba dicata bonis?
LEICHTIUS in primis Suevus, blandique POLANUS
Oris, et illicibus vox CHAROPAEA sonis:
Quique mihi adiutor contra agmina densa latronum
Praestitit optatam nocte MYLAURUS opem.
Vade igitur, quocumque pedes duceris equesve,
Et patriae sospes limina tange domus.
Vade, meique tenens aequabile pignus amoris,
Pelsinei Genium devenerare Laris.
Tempus erit, cum [Orig: quum] carminibus vestrisque meisque
Defendat nocuos arbiter ille rogos.
Contigerit quoque, post aliquot peregrinus aristas
Illius hospitio ne veter ipse frui.
Dic, quibus excipies antiqui pectus amici,
Tecta subintrantis Cropaciana, modis?
Dic, fodes. O me miseri, carissime, fati,
Si tua tunc menti est mens aliena meae!
Quid loquor, hei? mihi Lar ignosce domestice, quaeso,
Mutatur nullo tempore verus amor.
Ut viret, et matrem non fallit termes olivae,
Seu veteri crescat stipite, sive novo:
Sic quoque verus amor coeptus iuvenilibus annis
Non fraudat seram foedere canitiem.
QUIS novus hic [Orig: heic] strepitus? quaenam reboantia surgunt
Iubila? quo plausum candida pompa ciet?
Classica quae laetum pertentant gaudia pectus,
Concentu lepidos eliciente sonos?
Hic [Orig: Heic] ubi gymnasii pictis incincta tapetis
Attalico splendens Aula decore patet?
Sic ego, sic Erato. Iuveni formosa pudenti
Nupta sacro thalami foedere virgo datur,
Quae tenero faciem suffusa rubore venustam,
Ceu rosa puniceo verna colore, nitet.
Non alio regina poli Latonia vultu,
Cornua cum [Orig: quum] plene iam coiere, micat.
Praevia Phoebeae coniux Tithonia lucis
Non aliter rutilis aurea fulget equis.
Nomen habet CATHARINA. alias amat ante puellas
Hanc vir, et ante alios hunc amat ipsa viros.
Ardua qua lenem se Styria pandit in Austrum,
Styria montanis vix adeunda iugis;
Illic exegit, patrii sub dulcibus arvi
Collibus, aetatis tempora prima suae.
Quis vero iuvenis? Fidicen bonus, Austride Nympha
AMBROSIOque satus patre. Camena refert.
LAZARUS ille, cito percurrere pollice chordas
Doctus, et Aonias exhilarare Deas.
Psallerit ad numeros, mirantur et Istrides undae
Et stupet arrectis silva propinqua comis.
Sic ego crinitum iussu Didonis Iopam
Crediderim aurata personuisse lyra:
Cretea sic aptasse suis modulamina nervis,
Qui comes et Musis semper amicus erat.
Vix erat haec Erato gratanti voce profata;
Flamen adest. animis femina virque favent.
Tu latus ad dextrum sponse, et tu sponsa sinistrum
Compositos patrio sistite more gradus.
Iam vos unanimi constrictos foedere nodis
Irresolubilibus vincula nexa ligant.
Dicite laetantes Hymeneia carmina Musae;
Et Venus accensas ventilet ipsa faces.
Sol obit: aureolo sed roscidus ore coruscum
Hesperus occiduo spargit ab axe iubar.
Fungamur dapibus laute (vocat hora) paratis;
Sumere et impleto vina iuvet calice:
Vina Pinoela aliis, aliisque Vibachia terris
Nata, abacisque ducum Raetica sana decus.
Laetemur, dum fata sinunt, hic [Orig: heic] quotquot amici
Assumus. ex aequo quemque coronet Hymen.
Dicat io, quisquis praesto est conviva vocatus;
Cui thalami curae gaudia, dicat io:
Neu pigeat viridi circumdare timpora serto,
Neu faciles hilari ducere mente choros.
Prima chorea tua est, HILARI. tibi ducitur uxor,
Optatam toties quam tibi iungit Amor.
Nam (memini) quando socialia sacra parares,
Virginis ardenti raptus amore tuae;
O quoties imo de pectore suspirasti,
Ingeminans; utinam nuberet ista mihi!
Nuberet ista utinam mihi virgo, beatior essem
Sardiaco Croeso, Mygdonioque Mida.
Insuper, accensus quando penitralia flammis
Corda fatereris grandibus usta coqui;
Si modo si, dixti, cuius male carpor ab aestu,
Illa futura meo est nupta, Melisse, toro;
Mecum veste nova tu stabis amictus ad aras,
Persolvens domino munera vota Deo:
Pollicitisque fides accessit mutua dextrae.
Contigit haec uxor iam tibi. Vestis ubi est?
Vestis ubi est, promissa mihi CHAROPOque? Sed istam
Quid moror? en properae tempora noctis eunt.
Alma quies pressam redimita papavere frontem
Subrepit: tacitas stat sopor ante fores.
Ferte faces pueri, tedas o ferte puellae;
Amborum facilis lumina somnus alat.
Quid CATHARINA diu, causas commenta, moraris?
Chaoniae Veneris te comitantur aves;
Iamque tui cordis pars LAZARUS altera molli
Languida pulvino colla ferenda dedit.
I, conscende torum. iam noctis amicior umbra est:
Inque viri amplexus serpe venusta tui;
Atque columbatim luctantia fige labellis
Oscula, blanditiis non caritura suis.
I; Cytherea tibi frundenti baccare lectum
Stravit, Acidalias inseruitque rosas;
Ne pestis linguae vos fascinet atra nocentis:
Sed cedat salvo noxa repulsa toro.
Sic agite unanimes lecto requiescite, donec
Lucifer Eoo portet ab axe diem:
Vester et in seros, nullis prohibentibus, annos
Duret, et aeterna sorte perennet amor.
At quibus in sponsi nunc pernoctare negatur
Aedibus, ad vestros quisque redite Lares;
Pectora ne moti turbent sopita tumultus,
Aut resono thyrsi concitus aere furor.
Ite domum (satis est) redituri mane sodales;
Tuque vigil clausas ianitor obde fores.
DISTINCTAS cauti Cerealia munera fruges
Incernunt cribro segrege ruricolae,
Ut lolium paleamque levem pestesque relegent,
Commoda quaeque minus grana pusilla satu;
At meliora (prout tellus vel pinguior haec est,
Macrior illa) solo fertiliore serant.
Ingeniorum eadem ratio est, naturaque prorsus
Par. studiis apta haec acribus, illa minus.
Pars nihil omnino valet: at pars cetera frugi
Promovet innatae semina materiae.
Regia proinde olim gestantes sceptra Quiritum
Secretos hominum constituere gradus;
Ne, quibus ingenium dives natura dedisset
Nobilius, vulgi pars rudis una forent,
Digna suo virtus neu fraudaretur honore;
Sed foret in pretio splendidiore decus.
Hinc, qui praevalido Mavortia castra secuti
Pectore crudeles non timuere minas,
Fortiter aut patriae qui libertate redempta
Hostibus armatas opposuere manus;
Ingenuae claros vel nobilitatis honores
Inclutus [Orig: Inclitus] his tribuit Caesar habere viris;
Auratos equites vel ob imperterrita corda,
Militiaeque acris strenua facta, creat.
Ergo si tantis miramur honoribus auctos,
Extollit rigidi quos grave Martis opus;
Cur non et, doctae qui Pallados arma capessunt,
Praemia sollerti digna labore ferant?
Num vagus Eoos mercator curret ad Indos,
Multa ferens terra taedia, multa freto;
Si non lucrosi spes ulla refulserit auri,
Praestiteritve aliquid commoditatis iter?
Sic quoque curriculi, tendentis ad ardua Pindi
Culmina, nequiquam meta locata venit;
Sint nisi, propositi signato limite cursus,
Quae pensent duram praemia certa viam,
Unde aliquem possis gravium sperare laborum,
Ingenio titulis laudis ovante, modum.
Iuste igitur prisca sapiens aetate vetustas
In studiis certos sanciit esse gradus.
Atque ideo quisquis Moseis incubat aris,
Rimatus sacros nocte dieque libros;
Aut memori callet leges et iura cerebro,
Integra iura, quibus personat omne forum;
Aut medicis apti novit praescripta Galeni,
Sive senis Coi dogmata: Doctor erit.
Tum quos astrorum positu natura canendis
Destinat, instinctos numine, carminibus;
Laurigeri insignes ibunt anademate vatis,
Praecincti nitidas frunde virente comas.
Denique quos studio iam florescentibus annis
Doctrinae Sophia copis alumna fovet,
Quique caput septem sublime tulere per artes,
Cura quibus linguas est didicisse duas:
Praedicat hos ipsos aetas hodierna Magistros.
Pars utinam melius norit Aristotelem;
Pars cata divini satius praecepta Platonis,
Atque Arpinatis scripta diserta legat.
Cuique suus scopus ante oculos, et meta laborum;
Et suus ex merito quemque decebit honos.
At tu BRANDESIDE, celebris quo gaudet alumno
Praga, Bohemiaci prima caputque soli;
Nunc age iucunda nova praecipe gaudia mente,
Purpureum mitrae fronte gerente decus.
Quod tuus immensum campis emissus apertis
Acer equus properis cursibus ursit iter,
Aestivosque ferens rapido sub Sole calores
Saepe quod huc illuc pulverulentus iit,
Et glaciale tulit brumali sidere frigus,
Nescius adversis cedere fortis equus:
Propterea summum tibi iam gravitate senili
Conspicuus confert LAZIUS ipse gradum;
LAZIUS historiae princeps, et in arte medendi
Clarus, Apollinei fama decusque chori.
Scilicet a tanto cumulatum insignibus olim
Esse viro titulis, pars tibi laudis erit.
Quid, nisi virtutis meritum tibi grater honores,
Restat? ut aequatis praemia rebus eant,
Et cum CIMMERIO, primaque in classe NEANDRO,
Quos tibi consortes laureolae dat honos,
Exercere queas faustis medicatibus artes,
Sentiat et validam languidus aeger opem.
Non tamen hae possunt contagia noxia morbi
Tollere, nec subito pellitur atra lues;
Ni Deus (ut quam vim crescentibus indidit herbis,
Hanc illae servent) annuat auxilium.
Nil quidquam medicina, Dei sine munere, prodest:
Hoc absente, nihil pharmaca mista valent:
Non, si Phillyrides patriisve Epidaurius oris
Lecta ferat docta gramina sana manu.
Haec tibi lex semper reliquisque medentibus esto:
In Iova est, remedI quo relevetur inops.
CINGERE funereis humeros Pimplaea lacernis,
Facque comas circum maesta cupressus eat.
Murice Sidonio ne te vaccinia velent:
Purpureus luctum non decet ille color.
Sume nigras vestes, habitu circumdare pullo:
Nigra venit tristi palla gerenda die.
Causa doloris adest, fatis urgentibus, ingens,
Quanta vel hoc eheu tempore nulla fuit.
Dum rapidis fervet morbosa caloribus aestas,
Et gravis arentes Sirius urit agros;
FERDINANDUS avis atavisque potentibus ortus,
Regia qui forti sceptra tulere manu,
Aetherias Caesar vitam exhalavit in auras,
Luminis exstinctis purpurei radiis.
Sic ego lucentes vidi vivescere lychnos,
Palladeque absumptos deficiente mori.
Lucifer abde caput; roseos Sol occule vultus:
Totaque iam tenebris fusca nigrescat humus.
Austria plange; dole Germania; pallida luge
Hesperiae tellus; Ausonis ora geme.
Venit summa dies, et inevitabile fatum,
Quod rigida nevit Parca severa colu.
Danubius fletuque suo lacrimisque suorum
Crescit, et augetur fletibus ipse meis.
Nymphae maestitia questus ad sidera iactant
Istrides, et nemorum triste queruntur aves:
Triste sonant arbusta. Sacer, sacer ille Monarcha
Gaudia turbavit funere nostra suo.
Fallor, an et valles celsoque cacumine montes
Orbis sublato tangit honore dolor?
Publicus est luctus. nihil hic [Orig: heic] nisi tristia et atra:
Omnium habet mentes praegrave cordolium.
Aspicis ut Phoebus, coetu lacrimante sororum,
Vix interruptos maestus hiet numeros?
Iam nec amant laurum Daphneam timpora: iam nec
Cordi sunt teneris carmina Pierisin:
Nec citharae cantusque vigent. Lituique tubaeque,
Est quibus usa prius Caesaris aula, silent.
Heu qualem terris heroa virumque regundis,
O proceres, quantum perdidimusque ducem!
Hoc erat ah (memini) nuper quod nocte derena
Flammea terrificae fulsit imago trabis.
Ignea trabs rapide caeli per inane volabat,
Fulgur ut eliso nubibus igne solet.
Caecius est testis, testis celsissima rupes
Et glacie et gelida semper operta nive.
Quis, nisi contemptor superum, neget aetheris orbes
Prodere portentis saepe futura suis?
Credibili maiora ferunt agitabilis aer,
Et iaculans russas ore cometa faces.
Si quoque ferales tectae pallentibus umbris
Infelix omen praecinuistis aves:
Heu miserum mortale genus, cui laeva minatur
Aether, et curtas praescia saga vices:
Garrula tam longos cornix superexit in annos,
Multaque quae numeret saecula cervus habet.
Creditur his corvus longe diuturnius aevum
Degere. cur nobis tam breve vita bonum est?
Anguibus induitur renovata pelle iuventus,
Decrepitisque Aquilis integrat ora vigor:
Seque suis Pharius (res mira) reseminat ales
Exuviis: cineres suscitat ipse calor.
At simul ut dubii mortalibus occidit aevi
Flos brevis, et vita corpus inane iacet;
In superas revocare gradum labor irritus auras.
Occlusae duro stant Adamante viae,
Tu tamen, o patriae pater, haud sine numine Iovae
Ad veteres migras, funere raptus, avos:
Sic etenim voluit, rude quo donatus adires
Emeritus superum regna quieta senex.
Alta nec Imperii rectore vacantia linquis
Frena, nec irato naufraga texta mari:
Sed velut ipse tui fratris, sic natus habenis
Succedit Caesar MAXIMUS ille tuis.
Maximus AEMYLIUS, quo vix industrior alter
Germanorum inter stemmata prisca ducum;
Sive quis hostiles propius consideret oras,
Et fera quo soleant fulmine bella geri:
Sive quod Hungaridum sceptro, gentique Bohemae,
Et Moravum populis imperet Austra domus.
Adde tot heroo dias in pectore dotes,
Et tot linguarum nosse referre sonos.
Haud fratres stimulat dominandi saeva cupido;
Nulla patet motis area dissidiis.
Mutua quin sancti concordia regnat amoris,
Tutaque sincerae mentis alumna fides.
O felix genitor, talis cui munere Divum
Filius extremum contigit ante diem,
Sanguine legitimus patrii qui culminis heres
Exstinctum regni non sinet esse decus.
Ergo tibi vitam fragilem mutasse perenni
Iucundum est. caelum, mansio grata bonis.
Tandem ibi post varios casus vitaeque labores
Viribus exhaustis est tibi parta quies.
Iam tibi avusque paterque, tibi se CAROLUS offert
Frater, et in supera porrigit aede manum;
Maioresque tui dextram contingere gaudent,
Laeta tuos circum turba voluta pedes.
Quid loquar, ANNA tibi quondam carissima coniux
Ut riget ambrosio come liquore caput;
Dulcis et occurrens LUDOVICI regis imago
Suavia comprensis oscula det genibus,
Unanimisque chorus Geniorum applaudat ovantum
Inter amicorum numina Semideum?
Siderea quamvis igitur regione fruaris,
Inque nova vitam sede beatus agas;
Manibus extremum tamen hunc praestamus honorem,
Deflentes querula funera maesta lyra.
Et merito: tua cum [Orig: quum] pietas graviore fidesque
Et virtus numero digna sit usque cani.
Ante Bohemiacae numeravero messis aristas,
Et quot prata virent Pannona graminibus,
Quotque per extentos colles Neoburga racemos
Educat, et quot alit silva propinqua comas:
Quam, tentans aequare altae praeconia famae,
Sufficiam laudes tot memorare tuas.
Me tamen immemorem non ulla redarguet aetas,
Ceu minus aequa tuis corda geram meritis.
Laurea dum nostris inducis serta capillis,
Me levat ex humili nomen equestre loco.
Per te victurae monumenta recentia Musae,
Quaeque dehinc pangam carmina docta, vigent.
Tu das ingenium, tu das in carmine robur:
Caesaris immensum praemia calcar habent.
Ergo quod Aonia frundent mihi timpora lauru,
Scutaque nobilium splendida more gero,
Muneris omne tui est. nec me dixisse pudebit,
Livoris rabido carpar ab ore licet.
Hactenus. adveniens aetas maiora reservat.
Sit lenis cineri paxque quiesque tuo;
Corpora de tumulis donec rediviva resurgent,
Sistenturque oculos iudicis ante Dei.
ALTA petant alii sublimes grandibus ausis,
Et cumulent magno fenera multa lucro,
Quos levis ambitio, vel amor gravis urget habendi,
Aut quibus inflato pectore fastus inest.
Me mea simplicitas vitae traducat honestae,
Dum mihi molle favens aura secundet iter;
Tuque meas REGINA libens amplexa Camenas,
Inter honoratos des mihi Diva locum:
Parca nec anticipet, sed grato lucis amatae
Munere, si mereor, me sinat usque frui.
Ipse canam lenes suavi dulcedine cantus
Musicus, et facili carmina vincta pede.
Nam quodcumque mihi carmen novus excitat ardor,
Sacratum in laudes personat omne Dei;
Et veneror, culti seu vatis amabile donum,
Sive quis a Musis nomen amicus habet.
Nate Dei, semper tibi dedita serviat aetas
Quaelibet, a templis non aliena tuis;
Sollemnesque sacrum munus ponatur ad aras,
Terreat ah sontes ne Patris ira reos.
Sic tibi mortali quondam, nunc morte carenti
Caelestes animi munera grata ferunt.
Nunc illos citharae faciles percurrere chordas,
Carmina nunc resona pangere voce iuvat.
Te solum celebrant, merito cui Musicus ordo
Supplicat: o felix et bonus esto tuis.
Iam nequeo superos imitari carmine coetus,
Nec par aligero protinus esse choro:
Sed tenues orsus viridi formare sub umbra,
Fluminis ad liquidas praetereuntis aquas.
Nec tamen harmonicas pudeat tentasse figuras,
Aut Clariam digitis increpuisse lyram.
Non pigeat Graiove sono, dulcesve Latino
Concentus lepidis elicuisse modis.
At vos exiguae critici momique Camenae
Parcite: nullius criminis ipsa rea est.
Hac ego caelicolam Patrem placabo quotannis,
Unigenamque, sacro plenus Amore, Deum.
Ante rudes homines iusta sine lege canebant,
Mensurae ratio nulla, nec artis erat:
Sed male iunctarum dispar confusio vocum
Absurdis feriit pectora murmuribus;
Pugnabant gravibus sed acuta, et mollia duris,
Saepeque discordes vox dabat icta sonos.
MELPOMENE iussit certis inflectere voces
Legibus, atque novum fingere prima melos.
Haec docuit numeros apte servare decentes;
Melpomene sancti casta magistra chori.
Haec eadem Musis caste praecepta canendi
Tradidit, et sanctos iussit amare modos.
Obscenos vetuit turpesque per omnia cantus:
Usque adeo puras convenit esse Deas.
Ah pereat, quicumque sacram contaminat aedem,
Foedaque lascivis polluit ora sonis.
Quam potius laude est dignus, qui digna canendo
Caelitibus, teneris auribus illa probat!
Hunc Charites Veneresque colunt; huic cantor Apollo
Dulcia subiiciens carmina, dexter adest.
Cernimus, ut sacri quondam sua carmina vates
Congrua maluerint usibus esse bonis.
Terribiles Orpheus tigres, rapidosque leones
Et saevas placida leniit arte feras:
Scilicet agrestes animos, hominesque feroces
Molliit, et domitis mitia corda dedit.
Amphion blandae potuit testudinis olim
Dura penetranti saxa movere sono:
Unde (fide maius) Thebani concita muri
Sponte sua inter se membra coisse ferunt.
Quos non aspiceres lucos silvasque sequentes
Insuetos culta ponere sede pedes?
Quid loquar Isaiden? quoties a Saule vocatus
Flexanima tetigit fila canora fide,
ilico, qui regem furiis incesserat atris,
Vi citharae Daemon cedere iussus abit.
Musica quidquid habet, quidquid divina Poesis,
Acceptum fas est omne referre Deo.
Quam iuvat Aonios coetus audire canentes,
Pieridumque choris implicuisse manus;
Ac, teneras cum terra parit fecundior herbas,
Tranquillum flores vere tepente sequi!
Quam iuvat in silvis avium discrimina mille
Imbibere, et vocum discere mille modos:
Denique maturis letum properantibus annis
Concentus inter nabliaque ipsa mori!
Haec mihi contingant. sit avarus, et alta requirat
Nomina, cui lucri mente cupido sedet.
Quid moro? audiri Musas non taedeat ipsas:
Incipite, et molli solvite verba sono.
Cantemus bona verba, pius quae comprobat usus,
Harmonia numeris conveniente suis.
Ne strepitu quis turbet. amant taciturna Camenae.
Quisquis ades, lingua virque puerque fave.
QUAM tibi maluerim praesens, IOACHIME, salutem
In penitrale domus advena ferre tuae,
Hibernum gelidae sub brumae tempus eandem
Nuntiat absentis charta notata manu;
Hic [Orig: Heic] ubi Leucoream, Nymphis latitantibus, urbem
Frigidus Arctoa praeterit Albis aqua.
Liquimus Austriacae sublimia tecta Viennae,
Augustum magni Caesaris hospitium;
Perque situs Moravum pulchraeque Bohemidos oras
Venimus in Mysi rura beata soli.
Hinc, venerande, tuos Philyres in moenibus altis
Magna mihi vultus cura videre fuit.
Scilicet ingenio praestans SAMBUCUS et arte,
LOTICHIO veteri iunctus amicitia,
Quique to historiae latebras scrutatus opertas
LAZIUS Austriadum facta genusque refert;
Quae nunc transmitto cerae commissa fideli
Ad postes dederant verba ferenda tuos.
Sed fera tempestas, Aquiloque domesticus Arcto
Obstitit, et votis sors inimica meis:
Namque ego cum socio geminas (scit navita) noctes
Haesimus undantes fluctibus inter aquas.
tres [Orig: Treis] animas, certas necis, incertasque salutis
Iactat in Albinis ira Borea vadis:
Nec lintrem tactis poterant appellere ripis
Lassa viri fracto brachia remigio;
Donec in hanc nobis delatos alnus arenam
Tuta locat firma sub statione pedes.
Nec tantum mihi cura tui fuit illa videndi,
O sacra Phoebeae lux IOACHIME facis;
Sed magis optabam, dextris per mutua nexis,
Praeceptisque tuis colloquiisque frui,
Ex animoque tuum mihi conciliare favorem.
Dii faciant, cordis sint rata vota mei.
Quae sit enim, scimus, Graiae facundia linguae,
Threiciam plectris te moderante lyram:
Novimus et Latiis cum [Orig: quum] vocibus ora resolvis,
Quam fluat eloquii vena diserta tui.
"Iamque recurrenti duodena per astra meatu
" Purpureos decies Sol vagus egit equos,
"Cum tener Aonias puer erudiendus in artes
" Traditus ESROMI sub documenta fui.
"Flavus ubi liquido Cycneos flumine campos
" Irrigat, et plenis Molda susurrat aquis.
"Quartus ab aetatis decimo processerat annus,
" Ut didici rudibus carmen hiare modis,
"Vertere fabellas Aesopi iussus, et illud
" In pueris minimum quod stylus urget opus.
"Cum [Orig: Quum] semel atque iterum (memini) tu gratior hospes
" Illuc vectus equo non remorante fores,
"Et generum, natamque tuam, neptesque tenellas
" Comibus affari conspicerere sonis:
"Ipse aderam, vultusque tuos venerabar amicos.
" Et placida Phoebi mitius arte caput.
"Protinus hic [Orig: heic] nomen patriaeque meumque roganti
" Paucula subiecto nomine verba dedi.
"ALPHIPOLIS patria est, ad amoeni Straeonis amnem:
" Hanc MELRICHSTATUM turba colona vocat.
"POLICHIO est eadem natalis: et ipse Lycei
" Primus Leucorea Rector in urbe fuit.
"Talia tu contra, gratans mihi, dicere quin et
" Hos ultro monitus prompta loquella dedit.
"Perge sacras, o mi popularis, amare Camenas,
" Dum tibi flos tenero vernus in ore viget;
"Nec minus Aonidum puris de fontibus haustis
" Dulcibus ora riga, nos imitatus, aquis.
"Tempus erit, cum iam tibi pubescente iuventa
" Laurus honoratas cinget odora comas.
"Sic ais; et spatium decurrere grande parato
" Nil dubitas urgens addere calcar equo.
"Quisquis enim dictis non absterrentibus usus
" Impiger ut facias, quae facis ante, monet;
"Ille simul laudat, simul incitat ille monendo,
" Et probat hortatu naviter acta suo.
"Vidi ego, qui Musas viridi sequerentur in aevo;
" Queis citharae cordi, queis geniale melos:
"Hi tamen, austeris rigidi monitoris adacti
" Vocibus, argutas deseruere Deas.
"Crudeles animos faciles odere Camenae:
" Blanda Charis quorum pectore regnat, amant.
Sed quid ego his teneo mites ambagibus aures,
Aetatis repetens tempora prima meae?
Tu potius, vir clare, tibi quae clausa libello
Misit Cecropiae cultor uterque Deae,
"Perlege; et in numero me quaeso repone tuorum,
" Quos tibi verus amor iunxit et alma fides.
Et mea crescentis non duro sucipe vultu
Carmina, censurae ius subitura tuae.
Non ego Maeoniis celebrem me spero futurum
Versibus: ingenii divitis illud opus.
Impare si saltem decurrant lenia versu
Verba, nec illepido carmina vincta pede;
Hoc satis. Imbelles elegos cantare videmus,
Huius qui certant temporis esse decus.
Cum gravibus numeris sublimia verba valete:
Omnis in alternis iam mora nostra modis.
FRIGIDUS hibernas iam vertit Aquarius urnas,
Et densas gelido spargit ab axe nives.
Aspera saevit hiems, Borea stridente, procellis;
Assiduo torpet terra perusta gelu:
Occultisque pater muscosum cornibus Albis
Tristior astricto condidit amne caput;
Quaque prius liquidos sulcavit navita fluctus,
Desita concretis pinus inhaeret aquis.
Nullus honor silvis, maerentque silentque volucres:
Scita nec argutis vernat Alauda sonis.
Iam philyra frundes negat, hortus iniquior herbas;
Iam neque flos pratis mollibus ullus hiat.
Utque semel dicam: stat frigus, quale per annos
Asperius centum nemo senum meminit.
Tu tamen, Aonidum studiis exculte LECHELLI,
Saxonicis procul hinc finibus ire paras?
Natalemque locum, dulcesque revisere terras,
Caerula MAENUS ubi flumine regna tenet?
Maenus ab Aurora vitreis qui volvitur undis,
Nempe tuis ortus, Pinifer alte, iugis.
Omine vade bono, Musis comitatus amicis,
Quo te cumque vocant principis ora tui.
Nec votis adversa tuis Fortuna repugnet,
Squalida nec ceptis cursibus obstet hiems.
Tempus ad hoc aequo plures tibi fida sodales
Foedere sors iunxit dulcis amicitiae,
Hic [Orig: Heic] ubi nata Iovis primo te Pallas ab aevo
Praeclarum multa reddidit arte virum.
Sed tibi quis nimbos una passurus et Austros,
Taedia longinquae leniet alta viae?
Aut quis amicorum dabit exsuperare malignos
Tyrigetum saltus, Hercyniasque nives?
Certe ego, si Genius sineret meus, ardua tecum
Ingrederer durum per iuga cinctus iter,
Perque aspros montes, perque horrida lustra ferarum,
Haererem lateri fidus ubique tuo.
Una fides nobis, mens una, eademque voluntas,
Quam nec Eris posset laedere dira, foret.
Essent LOTICHII suaves, mea cura, libelli
Nobiscum, longae sarcina grata viae;
Vel quodcumque bonum est, veterumque simillima chartis
Verba sonat, priscum verba imitata decus.
Atque ita Maenalio digressus ab axe, redires
Laetior in patriae, me comitante, solum.
"His pia tantisper nunc me consistere terris,
" Quas volui toties visere, fata iubent;
"Dum redeant niveae meliori sidere luces,
" Veris et adventu bruma recedat iners.
"Tunc, puto, caelestum si fert ita certa voluntas,
" Tempus in Italiam tendere forsan erit.
"Non ego fessa dabor mulcenti coprora somno,
" Intempesta licet nox vigilare vetet:
"Nec vero, siquidem violentius obruar ipso,
" Molli pulvino timpora fultus ero,
"Sed Iove sub nudo cernar recubare, LECHELLI,
" Subnixus rigida cote recline caput:
"Dummodo (quod votis ardentibus opto) feraces
" Sit mihi fas Latii cernere posse plagas,
"Et dominae quondam mundi Capitolia Romae,
" Campanoque sitam litore Parthenopen.
Ante tamen Viadri lustrare binominis urbes,
Balthica quasque premit fluctibus unda, iuvat.
Hinc Lanum Nicrumque petam, Rhenique bicornis
Flumen, et Acronii stagna profunda lacus:
Inde Lyci campos, Augustaque Suevidos urbis
Moenia, et Austraei denique regna soli:
Danubiique sequar ripas, ubi Caecius ingens
Murice praerupto nubila celsa ferit.
Istic vos iterum, lectissima turba, sodales
Alloquar, enumerans acre sub axe gelu:
Te CHAROPE, et forti THRASYBULUM pectore Suevum,
Festivis lepidum teque MYLAURE iocis,
Et te montanis oriunde FYGERE Variscis,
Qui condiscipulus Cycnide noster eras;
Atque alios, quorum nec pectora candida fallunt,
Dira nec occulta mente venena tegunt.
Vos modo, si mereor, parili communia mente
Pro reditu unanimes solvite vota meo:
Namque libellorum retrahit me cara supellex.
Deliciasne meas quaeso perire sinam?
Dii precor o melius; nostros servate labores:
Hostes Pieridum talia damna ferant.
Multa mihi terris superanda pericula restant,
Multa mari. curae cetera liber agam.
"Est aliquid salva trans aequora currere navi,
" Postque aliquot tandem lustra redire domum.
"Spes mihi sit patriae, metuam nihil horrida Syrtis
" Murmura, nil furias saeva Malea tuas.
Iamque peregrinis hospes dum versor in oris,
Eheu! me graviter dena fatigat hiems.
"Quando erit, ut, primas mihi quae dedit hospita cunas,
"Fruge meroque habilem transferar ALPHIPOLIM?
"Quando erit, ut videam gelidis ubi limpidus exit
"Rupibus, irrigua fons Achelous aqua?
At tu, cui patriae iam nunc spes certa videndae,
I felix, animo non aliene meo.
Iam tibi palma data est, post exhaustosque labores
Parta manent operas praemia digna tuas.
Sive igitur virides colis uda cubilia ripas,
Quas gravido laetas palmite Maenus amat;
Sive sedens liquidam Iaxti prope fluminis undam
Cogis in alternos verba ligata pedes:
"Defluat ex animo numquam tibi cura Melissi.
" Sim maneamque tuus, sis maneasque meus.
"Sic facie praestans et dotibus aucta Minervae
Innubat thalamis Franca puella tuis.
Haec ego. tu Musas vestri salvere iubebis
MEILANDI, totam Pieriamque domum.
"Musicus et vates Musasque bonosque Poetas
" Diligo, et illorum carmina semper amo.
CERNERE quam toties votis optavimus urbem,
En facta est oculis illa propinqua meis.
Ardua iam multas ostentant culmina turres:
Iam video, gelidus qua secet arva Lycus.
"Hic [Orig: Heic] locus ille cruentus, ubi cecidere tot Hunni,
" Oppida vastantes ruraque Vindelicum.
Salve praestantum genetrix AUGUSTA virorum,
Consiliis quorum Caesaris aula viget.
Este salutati, qui me bene nostis, amici,
Quos locus hic tuto continet in gremio.
Te quoque cum doctis iubeo salvere Camenis,
A studiis VOLFI non aliene meis.
Audivi quam saepe tuum clarissime nomen,
Et mores Suevae gentis, et urbis opes;
"Dii faciant huius, dixi, non laeva videndae
" Se mihi sors niveis offerat alitibus.
"Hanc propter tolerabo nives, tolerabo labores,
" Frigus et hiberni sideris acre feram.
Primus erit, sancto cui foedere iunxero dextram,
VOLFIUS et Graiis notus et Ausoniis.
Accedet favor HAENZELII proconsulis, et me
Foverit hospitio FABRICIANUS amor.
Vota Deos tetigere. novus (quis crederet?) hospes
Accipior tectis urbs operosa tuis,
Scilicet Austriacis proficisci iussus ab oris,
Huc ubi conventum MAXIME Caesar ages.
Haec aliquis nuper si nuntia forte tulisset,
Cum linquenda mihi FRANCIA terra foret;
Vix ubi visa tibi fuerint excelsa Viennae
Moenia, Vindelicos rursus adibis agros:
Non ego crediderim; non, si praesaga futuri
Numina praedixent auguris Actiaci.
"Non bene longinquum rigidae sub tempore brumae,
" At melius carpit vere viator iter;
"Vere, vel autumno. mensi sua gratia utrique:
" Aestas praecalida est, est nimis acris hiems.
At tu, quandoquidem convenimus, optime VOLFI,
Votaque successu non caruere suo:
Candida si Franci melli est tibi Musa Melissi,
Fac solida iuncti simus uterque fide.
"Dulcius in terris nihil est, quam fidus amicus;
" Non nisi qui recte, quod facit, omne facit.
Sic det Hygia tibi nullos sentire dolores,
Omnia sic abeant pectoris aegra tui.
NON ita laetanti Periander Ariona ab undis
Incolumem excepit pectore in Acropoli;
Nec gavisa adeo est civis Methymna salute,
Lesbiacam rediit cum citharoedus humum;
Telemacho nec tanta fuit spectare voluptas,
Patrem Ithacis salvum vivere litoribus:
Quanta ego te viso percepi gaudia nuper,
Quanta ego colloquiis gaudia LASSE tuis;
Hic [Orig: Heic] ubi Vindelicos bifidus Lycus irrigat agros,
Et vetus Augusti moenia nomen habent.
Nam quoties (memini) sparso rumore cruentam
Dictus es immerita caede tulisse necem;
Certe equidem dolui vehementer, et ultima maestos
In cineres salsis iusta dedi lacrimis.
"Sed bene habet; superas.tenues abiere per auras
" Irrita, quae propter cor mihi triste fuit.
"Dii faciant longae decurras tempora vitae,
"Impediant cursus fata nec ulla tuos.
Ante alios vates ut sunt mihi dulcia cordi
Carmina LOTICHII, nectare tincta, mei;
Sic tua prae reliquis penetrant mihi cantica pectus,
Cantica nata homines, nata movere Deum.
Nil tamen idcirco, quicumque es, detraho cuiquam,
Musice sive tibi, sive Poeta tibi.
"Quae bona sunt, laudo. non est tenor omnibus idem:
" Ars sua pro merito quemque decere potest.
Primus inexpertam scrutatus es impiger artem;
Te duce LASSE novum Musica tentat iter:
Artis et ad summum divina peritia venit,
Suaviter harmonicos te modulante sonos.
Es gravis, et plenis aures concentibus imples,
Maiestasque tuis cantibus omnis inest.
Scis bene, quae faciat laetas symphonia mentes,
Flebilibusque modis scis bene qua sit opus.
Nunc tardas lento voces procedere tractu,
Nunc celeres numeros currere rite facis;
Et modo sublimis, modo pressior, aptus ad odas
Quaslibet, arguta pectora voce feris,
Mollia seu duris, gravibus vel acuta necesse est
Miscere, et resonos elicere inde modos.
O te felicem, cui munera tanta Camenae
Ubertim larga contribuere manu!
O te felicem, dextro cui sidere nasci,
Numine nec laevo vivere contigerit!
Quam iuvat et melli est, eius meminisse beati
Temporis; o niveum candide LASSE diem,
Quo dextras, fidei testes, et mutua primum
Foedera non vanis iunximus auspiciis:
Tunc cum praelustres aulas sequeremur uterque,
Tu ducis Alberti, Caesaris ipse mei.
Hinc quoties mala lingua, tuo minus aequa labori,
Proscidit indignis carmina sancta modis;
Fortiter ipse tuas ausus defendere Musas
Saepius asserui teque tuamque fidem.
Idque libens [Orig: lubens] feci, nec post fecisse pigebit:
Me penes in tanto est Phoebus honore tuus.
"Nescio quo fato cunctos, quibus arte magistra
"Mystica Pieridum sacra coluntur, amem.
"Scilicet huic studio teneris ego semper ab annis
" Iucunda volui deditus esse mora.
"Hic amor, hoc veterum lenimen dulce laborum est;
" Hoc mala fortunae solor acerba meae.
"Pectora carminibus, mulcentur cantibus aures:
" Fontibus aetheriis utraque vena fluit.
Quod superest, porro firmum et durabile semper
Sit precor inter nos foedus amicitiae.
Questubus haec nullis umquam temeranda manebit
Suavis ad extremos funeris usque dies;
Mutatique leves cum iam fuerimus in umbras,
Illa perennis erit, nescia LASSE mori.
"DUM vagus externis hospes regionibus erro,
" Fixus et in nullis heu requiesco locis;
"Depereunt anni, viridis mihi carpitur aetas,
" Ingenii fiunt dona minora mei.
"Ipse meae studium languescit ad omne iuventae
" Flosculus, et dempto paene vigore cadit;
"Non secus ut cultis marcescit amaracus hortis,
" Ponens languidulas, victa calore, comas.
"Felix qui potuit, patrii prope fluminis undam
" Maeonidum recolens sacra, manere domi.
"Non illi Boreas, non horrifer Eurus, et Auster
" Turbidus, invadunt flatibus ora suis:
"Non illum vis ulla domat, nec saeviter illi
" Turpibus e latebris obstrepit hostis atrox:
"Sed parvo bene contentus sibi vivit, et ultra
" Nil mage, quam dederit sorsve Deusve, cupit.
"O patrii fontes! o Maeni flumen amoenum!
" Quando erit ut vestras cernere detur aquas?
"Quando redux, Sali flave, tuis mihi semper amatis
" Incolumi sistar corpore limitibus?
"Me mea fata trahunt retrahuntque, sequamur oportet:
" Hei mihi, meta procul, quam peto cursor, abest.
"Ah quoties cura vigilatas ducere noctes
" Cogor, et insomnes absque quiete vices!
"Spiritus ah quoties mihi pectore languidus aegro
" Surgit, et invitos saepe traho gemitus;
"Singula dum miserae repetens incommoda vitae
" Anxia maeroris carmina plena cano.
"Non animum placidi levat indulgentia caeli,
" Aura nec afflatu mulcet amica suo;
"Iam neque purpureis, velut ante, meridior hortis,
" Formosi nemoris nec levis umbra iuvat.
"Scilicet immeritos Fortuna tenaciter urges,
" Innocuisque soles vatibus esse gravis?
"Parce precor sacro (si qua est tua gratia) vati,
" Parce; nec indigne quem premis, usque preme.
"Quid tenera prodest incingere timpora lauro,
" Et canere argutis carmen utrumque modis?
"Quid iuvat, heu, magni sectari Caesaris aulam;
" Denique principibus quid placuisse viris?
"Num minus idcirco me sors adversa flagellat?
" Num minus invisas incutit illa minas?
Sed merui forsan: patienter at omnia, quamvis
Ipsa morte cadant asperiora, feram.
Non tamen est animus tantis minor (ecce) periclis:
Eluctor, nec mens fracta labore iacet.
"Nunc quoque non dubitem pro signis stare tuendis,
" Thracibus et fortes conseruisse manus.
"Me fera bella vocant, vocat acer ad arma Gradivus,
" Caesare pro patriis arma gerente focis.
"Haud metuam dulcem per vulnera ponere vitam,
" Si ponenda aliquo vulnere vita mihi est.
"Ob patriam laus est in aperto occumbere campo;
" Mors nec honesta magis, quae venit, ulla venit.
At tibi, mi CLEMENS, summos cui laudis honores
Attribuit studiis gloria parta tuis,
Gratulor ex animo. Felicia faustaque sunto
Perfungenda novae munera militiae.
Dignus es ante alios multisque beatior unus,
Quem decoret celebri pulchra corona loco.
Hanc meruit doctrina, tui meruere labores:
"Est aliquid, studii praemia ferre sui.
Ergo tibi volo cuncta fluant in honore secunda:
Me dolor et quamvis cura fatiget edax.
"Crede mihi, non, si male nunc, fortassis et olim
" Sic erit. o mihi lux illa beata veni.
"Memnonis hanc caelo genetrix invecta sereno
"Quamprimum roseis aurea portet equis.
HUC ades Uranie. sic te veneretur Olympus,
Sic tibi Sol niveis luceat albus equis.
Mitis ades, clarumque decus Ferraridos urbis
Incolumem reddas finibus Ausoniae
ALPHONSUM; cui PIGNA latus venerabile claudit,
Pigna Medusaei gloria rara chori.
Illius hoc meruit virtus, meruere labores:
Caesaris auspicio fortiter arma tulit.
Danubius testis, testis Voga, Pannonus amnis;
Quemque bibi, patriis Arrhabo liber aquis.
Iamque reversurus patrias remeabit ad arces,
Qua Padus immenso gurgite radit humum.
Ne qua per aerias incommoda sentiat Alpes,
Sis age longinquae duxque comesque viae.
Tu Dea nascentem placidis amplexa lacertis
Dignata es magnis fingere nominibus;
Aetheriasque illi donasti Palladis artes,
Multaque praeterea principe digna viro.
Quod fuit Alcides ingens sublimibus ausis,
Hoc fuit ipse tuus, Dux animose, parens.
Qualis erat quantusve olim Germanicus armis,
Eloquio praestans, ingenioque sagax:
Talis es et tantus, belloque togaque decorus,
Heros magnanimis edite maior avis,
Maior avis atavisque. tuos quoque clara nepotes
Semper honorata gloria laude vehet.
Scilicet emicuit dextrum tibi sidus in ortu,
Fulsit et aureolis stella diurna comis.
Dulcia Pieridum sacra, divinosque Poetas
Et colis et Musis semper amicus amas.
Miraris veteres, prisci non inscius aevi,
Inque novum revocas acta vetusta decus.
Nec satis hoc. motus etiam rutilantis Olympi,
Artificisque iuvat nosse potentis opus;
Naturaeque vias rimari, arcanaque rerum,
Quidquid et abstrusi totus hic orbis habet.
"O quam magnus honor, quanta haec in principe laus est!
Nomen ab aeterna posteritate feres.
"Quod decuit reges, ALPHONSE, ducesque vetustos,
" Esse quid eximium, teque decere putas:
"Rentur idem heroes vestra de stirpe creati,
" Brunosuiganae lumina magna domus.
Et merito. sed tempus erit, tua facta tuasque
Carmine cum laudes uberiore canam.
Dii tibi dent longosque dies, mollemque senectam,
Prosperet et cursus aura secunda tuos.
"Post varios casus, bellique viaeque labores,
" In patriis tandem dulce quiesse locis.
CANDIDUS illuxit nigri qui turbinis expers,
Sidere laetus eat prosperiore dies:
Laetus eat, CHAROPUMque meum florente corona
Cingat, et Assyrii spargat odoris aqua.
Ille canit pulchras viridante sub arboris umbra
Flumine quas vitreo Naiadas Ister habet.
Dumque canit Nymphas, Nymphae gratantur, et ille
Carmine pro dulci suavia dona ferunt;
Dona, quibus gemmae cedunt ac munera regum:
Scilicet alternis oscula rapta genis.
O fortunatum, tenerae cui lumine blando
Istrides arrident, Castalidumque chorus!
Atque utinam liquidae, positis Aquilonibus, aurae
Optatis faveant Paule MYLAURE meis;
Ah ego quam vellem resonantes pangere cantus,
Versibus et nostram saepe vocare RHODEN.
Aemulus Alcmani vel Lesbiaco Terpandro,
Hunc modulis, illum versibus exprimerem:
Quales vix Alemanna prius fortasse canores
Audiverit, melicae gens studiosa fidis.
Non esset Clarios inter mea numina vates
Aeoliae fidicen cultior arte lyrae;
Praeque meae, toties quam carmine laudo, puellae
Nominibus, nusquam clarior ulla foret.
Sed me nunc vestris longissima dividet oris
Linea, prolixis dissita tramitibus.
"Post exanclatos aevi bellique labores,
" Qua vagus Istrinas Arrhabo ditat aquas,
"Et Thracum fines a duris separat Hunnis
" Arx vicinorum Martia Pannonidum:
"Fert animus Celtas lustrare, celebria regna,
" Pervetus a Francis nomen adepta meis.
"Commendo superis caput hoc, auraeque ferenti:
" Sed tamen est Belgas visere cura prior.
"Fallimur, an postquam populosa Lutetia nobis
" Coeperit intuitu taedia ferre suo,
"Exspectat nostras Aurelia pulchra Camenas,
" Et Liger Aonium sentit adesse Deum?
"Inde per Ausonias iter emetibimur urbes
" Trans Apennini culmina celsa iugi.
Nam quoque sese illuc CHAROPUS, volventibus annis,
Non immaturo conferet ingenio:
Linquet et Austriacae iucunda Lycea Viennae,
Culta, pari studio mentis, utrique diu.
Nobiscum interea laetare MYLAURE, diemque
Hunc dape iucundum sume, bonoque mero.
I puer, et lepidum velox arcesse FYGERUM,
Quo sine vix poterit integer esse chorus:
SVANSERIUMque oculis compressis paeta tuentem,
Quo longe nec abest hinc SALICETUS, adi.
Sufficit harmonicae paria ad modulamina Musae
Ter mihi lingua duplex, sive bis ordo triplex.
Hanc cape tu citharam, resonasque MYLAURE pererra
(Nam testudo sonat iam CHAROPINA) fides.
Cras una faciamus idem. valedicere vobis
" Hora iubet.Salve terque quaterque Geni,
"Et tu natalis salve; fidoque sodali
" Candidior semper prosperiorque redi:
"Donec in Hesperia cursu cum laude peracto
" Ipse mea Nympha perfruar, ille sua.
NON hoc de nihilo est, POSTHI, neque vanus ad auras
Hac toties sparsus rumor in urbe fuit,
Seditione graves orta restare tumultus,
Saevaque civili bella gerenda manu.
Praecessere mali fera signa, ostentaque visu
Mira Dei, miris prodigiosa modis;
Latratusque canum diri sub nocte profunda,
Iraque et alternae trux laniena cutis.
Caelo visae acies signis concurrere apertis,
Et miscere alacri proelia saeva manu.
Adde etiam, non fallaci temeraria lusu,
Visa prius nostris somnia luminibus.
Nox erat, et tenebris latitabat Cynthia densis;
"Mollibus in stratis me premit alta quies.
At vigil, eventusque memor, cum Pallade viva
Constitit ad lecti clara lucerna pedes.
En trepido vacuas tormenta fragore per umbras,
Maestaque terribiles aera dedere sonos;
Aera sub aereis tigno pendentia celso
Turribus. horrendos incutit umbra metus.
Excitus e somno, vestesque indutus et arma,
Opperior quae sit rebus habenda fides.
Vix respriraram, fremitu cum [Orig: quum] fervere magno
Omnia per cunctas visa repente vias.
Exoritur clamorque hominum, ceadesque cadentum,
Pugnaque per plateas aspera, perque domos.
Qualis ubi tenebris confisus equisque citatis,
Improvisus adest finibus Hungaricis
Thrax ferus, et captos abigitque necatque colonos,
Nudatosque cremat rustica tecta Lares:
Aut ubi flamma furens diversis partibus urbis,
Saeviter insam flatibus aucta Noti
Invaluit, rapideque volans violentior ignis
Arripuit iuvenes, arripuitque senes.
Tum pavidae circum matres, timidaeque puellae
Funesta plangunt pectora nuda manu;
Dilaniantque comas, lacrimisque per ora profusis
Caelum luctisonis vocibus omne replent.
Non alia hic [Orig: heic] rerum, POSTHI, fortuna secuta est:
Hic status, haec Troiae forma ruentis erat.
Talis erat facies bello Carthaginis altae;
Talis item priscae sors miseranda Tyri.
Audivit ista Liger, Nymphae audivere sorores;
Intremuit quassa territa vallis humo.
Audivit, ac viridi muscosus ut extulit antro,
Sicut erant cano tegmina glauca, caput:
Me miserum! nam quos, inquit, sperabimus hostes?
Quae scelerent ripas castra inimica meas?
Aspiciamne iterum spumante cruore fluentes,
Sacrilegi tinctas sanguine Martis, aquas?
Flecte meos retro cursus pater optime Nereu,
Aut mihi sub terris sicca dehiscat aqua.
"Quis furor est, bellum placidae praeferre quieti,
" Proelia nec pacis posthabuisse bonis?
Nec satis est, totis in propria viribus iri
Viscera; nec, civem civis amare necem.
Forsan et externus peregrinis miles ab oris
Conseret hostiles in mea damna manus:
Impacatus Hiber, sumptisque animosior armis
Qui ruit a rigidis Alpibus Helvetiae.
Heu, quot scuta virum galeasve, quot insuper hastas
Invitus cernam volvier amne vago!
Aut mihi sub terris aqua, Nereu, sicca dehiscat,
Aut pater hos cursus optime flecte retro.
siccine fata volunt? sic Dii statuistis? ab omni
Undique concurrunt agmina densa loco.
Saltem si qua brevi de te sperata venirent
Auxilia indigenis, gens Alemana, meis:
Nam (meministis enim Nymphae) obsidione soluta
Haec prius optatam gens tulit acris opem.
Aequius interea clades casusque meorum,
Mitius et ferrem tristia quaeque mala.
Hactenus: et plenos lacrimarum turbidus amnes
Fudit. ei flentes aggemuere Deae.
SI vacat, intentas aures adverte querellis,
Aemulus humani quas loquar oris equus:
Sic tibi sint salvi, laetoque abdomine pingues
Quadrupedes niteant, bellica cura, tui.
Ille tuae fidei genus obsequiosus ad omne
Servitii, o princeps, quod tibi cumque placet;
Ille tui iussu patris hac novus urbe Melissus
Incola, ab Allobrogum iam regione redux:
Quem prius, Helvetium superatis montibus altis,
Ad Rhodanum Nicro salvus ab amne tuli;
Inde per algentis metuenda cacumina Iurae
Tergore gestavi non leve sospes onus:
Quique dehinc usus me non vectore maligno
Per pluvias, glaciem, saxa, fluenta, nives;
Donec Sequanicum Dubim penetrarit et undas
Rhene tuas, Nicri contigeritque vadum.
Ille tuus vates, inquam, tuus ille Melissus
Post iter, et meriti tot benefacta mei,
Me venum statuit: sed avena, sed et quia fenum
Carius hoc venit tempore, nullus emit.
Nullus emit; quamvis iuvenem. quinquennia novi
Sola. color Mauri est, cetera Teutonicus.
Inspicias alvum, brevis est, velut et caput ipsum:
Colla reor longas nigra decere iubas.
Prolixa est mihi coda; suas nec perdidit aures,
Ut solet in terra Gallide, noster honos.
Contemplere pedes, solido ferit ungula cornu
Firma solum, rectos conglomeroque gradus.
Luminis ast acies utriusque coruscat, ut ignis;
Vitreus in tenebris nec mihi visus hebet.
Hic mihi pes numquam silices offendit ad hirtos,
Nec mea lunato poplite crura labant.
Fossa iter impediat, saltu feror. arduus ausit
Nemo mihi tritas anticipare vias.
Si fluvius pluviis torrens excreverit undis,
Torrentem fluvium praepete trano pede.
Stultius ista loquor. sat erit, quod quamlibet ater
Sessoris memorer Pegasus esse mei.
Quod si ego cum Frisiis nolim certare caballis,
Haud ideo culper non equus esse bonus.
Sumptibus at vestris si me commune fovebit
Hospitium (supplex hoc meus orat erus)
Cur ego non potius pars in praesepibus imis
Stem postrema, tui qua stabulantur equi?
Aegra mihi macies alioqui contrahet artus:
Subtrahit infidus pabula iusta famul;
Tempore nec iusto sitientem ducit aquatum,
Et strigili parcit, stramineoque toro:
Cum [Orig: Quum] tamen interea crescente pecunia sumptu
Plurima cottidie connumeranda venit.
Ut taceam, citharae ne possit tendere nervos,
Sarcina sim domino curaque quanta meo.
Ista senex genitor, quo munificentior alter
Vix fuit, in praesens hauriat aure sua:
Hauriat. actutum te dixerit indice credo,
Haec fuerant dudum significanda mihi.
Si renuis, princeps, ut (donec vendar obesus)
Constituar vestros ultimus inter equos;
Fac mihi praeberi saltem, quodcumque necesse est:
Alterius satbuli commodus hospes ero.
Hoc quoque si renuis, neque vos tam seria tangunt
Vota; suo meus haec iure minatur erus,
Me tibi donatum (licet haud te principe dignus
Sim sonipes) iri, mancipiove datum.
Sic quem sponte tua paullum nutrire negaris,
Ipse tibi invito semper alendus ero.
SAEPE meam subiit (fateor) miratio mentem,
Nec semel haec animo nosse cupido fuit:
Unde forent HERMANNE tui, vel mille, profectae
Corporis et dotes ingeniique bona;
Pars animi in primis fidi meminisse vel ultro
Lecta, vel attentis auribus hausta prius.
Quippe tibi certans est indole victus Hiberus:
Victori palmam conscia Roma dedit.
Totque dehinc, facunde, loqui (vernacula praeter
Verba) peregrinis tam bene posse modis.
Tu Solymas calles, Graecas, vocesque Latinas,
Quosque sonos Italus, Celta, Britannus habent.
Quam nec laude gentes peragrasse remotas,
Tam remeare domum non sine laude datum est.
Adde tot eximias iunctis virtutibus artes,
Pectoribus sedem quae posuere tuis.
Gnarus equum domitor, studioque peritus equestri,
Teutoniae pessum non sinis ire decus.
Acer ad haec pugiles scis exercere palaestras,
Ritus Olympiaco pulvere qualis erat.
Se neque contulerit tibi Castor, se neque Pollux:
Quod duo dividue, scilicet unus habes.
"Scis bene quid bello, melius quid pace gerendum;
" Nec tibi pax odio est, Martis ut arma colas.
Quin et Abydeno longe felicior, altas
Cogis in obsequium summe natator aquas.
Te quoque pictorem finxit natura politum:
Exprimis artifici vivida signa manu.
Pingere quaeque manus sollers, haec ipsa canendo
Est testudineum fingere docta melos.
Audiat haec vel Demodocus, vel cernat Apelles;
Vivtus uterque suis cesserit arbitriis.
Ipsa geometricis radiis descripsit et orbem,
Quam sit terra suis lataque et alta plagis:
Insuper et caeli dimensa volubilis axem,
Sidera non frustra est passa micare polo.
"Aptus es ad quidvis, omnesque paratus in horas,
" Seria consulto, sive iocosa velis.
Quid referam, quantum semper, qui castra sequuntur
Musica, tu multo plus adamandus, ames?
Denique quam comis, quam sis affabilis; et te
Non nisi Pieriis moribus esse iuvet?
Cumque gubernandi seniore virentibus annis
A Duce sit iuveni credita cura Ducis;
CHRISTOPHORI Ducis, in patrias quem crescere laudet
Opto, Palatinae spemque decusque domus:
Dicundi simul est provincia tradita iuris.
Nam leges memori pectore quasque tenes.
Idem te, procerum quo non sapientior alter,
Consiliis merito gaudet adesse suis.
Talia miranti (nec enim iam persequar istaec
Cuncta, quibus famae est gloria clara tuae)
Uranie quaesita mihi multiscia causam,
Ilico respondit talibus Uranie.
"Non illum Daemon, magici non spectra cylindri,
" Nec cata Thessalicis saga veneficiis;
"Nec quantum mortale genus finxere Deastrum,
" Numina quaeve colit vana superstitio,
"Munere donavere suo: sed originis expers
" Ille Deus, sancti quem coluere patres;
"Patres aetheriis imbuti pectora donis,
" Cura quibus summum nosse erat una Deum.
"Hunc quia Pastorem teneris sibi legit ab annis,
" Isaidae qualem regia Musa canit:
"Amne sacrae Charitos caelesti lotus abunde est;
" Amne tot ex illo dona perenne fluunt.
Macte tuis HERMANNE igitur virtutibus esto,
Utitor et tantis perfruitorque bonis.
Nempe tui semper scatebrae Pastoris inundant,
Fontis aqua latices perpetuante suos.
Hactenus utque fuit Domini bona gratia, sic est
Sitque precor vitae duxque comesque tuae.
ESSE vides geminas hiemem brumamque sorores;
Altera de glacie, de nive nata prior:
Quae veluti generant aliis algumque geluque,
Frigore sic ipsae nocte dieque rigent.
Utraque Volcani calido tamen ardet amore:
Cui ne displiceant, semper alantque faces;
Arboreos viduis (spolii o grave crimen!) amictus
Prorsus Hamadryadum diripiunt humeris.
Faunos et Satyros imploravere puellae;
At neque fert Satyrus, fert neque Faunus opem.
Pana vocaverunt; sed adiverat Arcadas. orant
Nysigenam, tardo sed pede vector erat.
Auxilium Dryadas poscunt et Oreadas; at se
Territa turba artis [Orig: arctis] saltibus abdiderat.
Pierides fuerant peregre Charitesque profectae:
Dicta Napaearum nulla fuisse domi.
Nec potis exustas soror utraque reddere vestes,
Quas niger absumpsit Mulciber igne fero.
Naiadas orassent tales exstinguere flammas;
Talibus in flammis non habet unda locum.
Ac ut habere locum potuisset, ubique gelatus
Concreto Nigri stabat in amne rigor.
Supplice restabat solum prece flectere Phoebum;
Sed procul illarum vertice Phoebus erat:
Solstitialis enim Capricorni tergore vectus,
Indeclinatos lentus agebat equos.
Denique confugere focos ad egentis egenae;
At mea (confiteor) non nimis ara calet.
"Si nequeo miseris quamquam succurrere pronus,
" Non tamen ignarus nuncuper esse mali.
"Tu quoque si nosti, consulte, quid exigat usus,
" Commoda nudatis ne rogo vela neges;
"Arida vel saltem primum sarmenta procures:
" Iuppiter hospitibus propria iura dedit.
"Quod nisi consilium properes reperire, timendum est
" Ne necet algentes frigus Hamadryadas.
"Pauca recusaris vivis; dein plurima frustra
" Funereo dederis ligna cremanda rogo.
"Sic, ut hiems et bruma fuit primaria causa,
" Altera tu miserae causa ferere necis.
"QUAERERE delicias atque oblectamina vatum est,
" Iucundumque aurae liberioris iter.
"Silva nemusque virens, et flore fragrantior hortus
" Afficiunt miris pectora perlecebris.
"Nunc iuvat in fluvii ripis aut margine fontis
" Ad strepitum liquidae pangere carmen aquae,
"Nunc altas valles aut montis acumina celsi
" Dispariter iunctis exhilarare modis.
"Scribentem pulcher delectat ELISA recessus,
" Antraque muscosis obsita caespitibus,
"Sub medio quae Sole beatae sibilus aurae
" Percurrit tacitis instrepitans foliis.
"Garrula fraxineae sidens sub tegmine frundis
" Integrat arguto luscinia ore sonos.
"Ergo vernat ovans dulci frigilla canore,
" Provocat et claro gutture turdus aves.
"Parte alia queritur sociae nigra fata palumbes,
" Ingeminans maestae flebile vovis opus.
"Voce carens propria planctum resonabilis Echo
" Consimilem, et similes aemula dat gemitus.
"Terra solens fundo commota remugit ab imo;
" Commistosque sonos antra nemusque bibunt.
"O quoties tales Dryadum me turba faventum
" Vidit secessus vere tepente sequi!
O quoties REGINA tuum nomenque ROSINAE
Clamavi solis abditus in latebris!
De te deque mea sperata saepe canendo
Mille dedi numeros, carmina mille dedi;
Quorum sensa leves Satyri Faunique bicornes
Trita per alternas edidicere vices.
Rusticulam quoties coepere inflare cicutam,
Rustica prolicuit suave cicuta melos.
Ad numerum choreas pede plausit Oreas utroque,
Tibia dum Phrygios edit acuta modos.
Aerias vidi motasse cacumina pinus;
Cum piceis orni sustuleruntque caput.
Usque adeo rupes ipsas nodosaque flectit
Robora praesensae spiritus harmoniae!
Iura mihi testis locuples, saltusque Thyringi,
Aeolus et densa creber in Alpe sonans:
"Pinifer ipse etiam, fluviorum oculata quadriga,
" Testis, et Hercynii scabra crepido iugi.
"Pinifer o salve, nubes qui vertice tangens,
" Bis binis praebes ordia fluminibus.
"Solis ad occasum Maenus fluit, Oegrus ad ortum:
" Ipse petit Boream Sala, Notumque Nabis.
"Salve o monticolis pater agnoscende Variscis,
" Et fontes lymphis egere perpetuis.
Quod mea si placuit cupressigero Silvano
Phyllis, item Pani Thestylis indigenae;
Nostra fac arbutea crebro cantata sub umbra
Incidas teneris carmina corticibus.
Efficiasque sonent venerabile nomen ELISAE,
Quotquot habet patrios silva comata Deos:
Naiades in primis fortunataeque Napaeae,
Quas prope radicem caespes opacus alit;
Unus et alter ubi Maeni fons exit amoeni
Limpidus, irriguis congeminatus aquis.
Indeque Francorum per agros tempeque volutus,
Et celerans multis amnibus auctus iter,
Oppida multa lavit, tandemque rapacis in undas
Rheni praetumidis influit agminibus.
"At tu sceptrorum rectrix longaeva potentum,
" Triplice Pindaricae digna canore tubae,
"Ne rogo ne gracilis modulamina despice cannae,
" Quae mihi simplicibus stridet inepta sonis.
"Naturae sequimur, non artis idonea iussa:
" Tu cedo nativis sponte locum calamis.
"Non semper lituus delectat grandior aures:
" Saepe meret ingens Musa pusilla decus.
"Nec semper magnis spectatur gloria factis:
" Magna etiam parvis gratia rebus inest.
"SI QUID in humano genere est, proclivius ad se
" Mentes blanditis quod trahat illiciis,
"Vimque suam instillet totis Geniumque medullis,
" Iugeque inescato pectore nectar alat:
"Certe Amor est, HAGI; cui fronte Modestia recta
" It comes, et niveo corde pudica Venus.
"Purior hunc Aether olim generavit, et intra
" Succensas iussit regna tenere fibras.
"Numquam illi defit Cythereae fomes honestae;
" Numquam, laetitiae causa caputque, faces.
"Primus Amor sexum discrevit, et omnibus unam
" Ex Nymphis legit consociare viro.
"Primus Amor prolem dedit, et connubia sanxit
" Postera legitimis usque tenenda modis.
"Idem complexus docuit genitaliter aptos,
" Basiaque alternis pangere pressa labris.
"Primus Amor paci studuit, laetaeque quieti;
" Bellonamque trucem misit in exsilium.
"Illius inventum est ludos aperire docentum,
" Excultaque animos arte polire rudes.
"Ille idem populos magnas obstrinxit et urbes;
" Desertosque vetet rure et in urbe Lares.
"Ille Amor aequales vinclis conglutinat artis [Orig: arctis] ,
" Constanti iungens mutua corda fide.
"Non ita de ferro ductos infibulat orbes
" Inter se nexu firma catena pari;
"Nec tam compacta coalescit in arbore ramus,
" Auctaque nativa robora frunde capit:
"Quam potis est animos Concordia sancta tenaces
" Non dissolvendis nectere foederibus.
"Fortius in terris nihil est, quam numen Amoris,
" quaeque itidem vero flamma ab Amore calet.
"Nimirum veteresque Sophi, doctique Poetae,
" Abdita queis rerum noscere cura fuit,
"Quanta forent penitae, sensere, incendia flammae,
" Quamque flagrans avidis Aetna Cupidinibus:
"Ut nequeant nec aquis, nec terrae mole revulsae
" Obruta, nec diro fulminis igne teri;
"Non, si grande Iovis tonitru labefactet Olympum,
" Aut Nereus toto saeviat Oceano.
"Nec certe, si nube nigra latus obsita densum,
" Cimmeriam offundat Iuno potens nebulam,
"Abscondi patiantur. habent alimenta calores
" Vivida, sidereis fota perenne focis.
"Phosphorus innatos virtute resuscitat ignes,
" Mollior afflatu quos fovet Aura suo.
"Sol radiis instincta movet praecordia vatum;
" Stella bonas artes dat cata Mercurii:
"Dant alias aliae. sic propagare laborat
" Indita naturae semina quisque suae.
Tune igitur rerum prudens miraberis, HAGI,
Vatibus a priscis ignea tela cani?
Tela, quibus victor quandoque vel Hectoras urget,
Sauciaque efflictim corda perire facit.
Multa quidem pro more satis lusere licenter;
Lascivitque animi luxuriantis opus:
Excipias obscena; pudens nihil auris habebit
Offensam quo se possit anile queri.
Finge ea, quae paullo tibi liberiora videntur,
Dicier in castis ingenuisque toris:
Ecquid in his vitii est? quasi vero nulla Pudori,
Nulla verecundis sit data causa Iocis.
Turpius interdum dictu factuque maritis
Quiddam usu, veteres quam meminere, venit.
At vero non id vulgandum. Quid, quod et illi
Verbis ficta nothis et simulata canunt?
Scilicet ut prosint, ut delectentque legendo.
Sis bonus interpres, nil erit inde mali.
Obvia sunt veterum, sunt obvia multa recentum:
Mentem adhibe castam, crimine lingua vacat.
Fallimur, an teneris anima est Amor ipse Camenis,
Vivacisque illex proditor ingenii?
Nonne dedit vires ardenti pulchra Catullo
Lesbia? Nasoni bella Corinna suo?
Virgilio iuveni memores Amaryllidis ignes
Primum bucolicos elicuere modos.
Delia ab interitu gracilem Nemesisque Tibullum
Vindicat; Ausonium Cynthia Callimachum.
Ingenium fama est acuisse Lycorida Gallo,
Et Cinnam Veneris mella animasse suae.
Quinctiliam Calvo rape, Leucadiam Varroni;
Languida vis Calvi, languida Varro tua est.
Quid memorem reliquas? oculos exempla fatigant.
Instar multarum suppleat una vicem.
Visa semel Tusco Narbonia LAURA Petrarchae
Non tam animum rapuit, quam cor alacre dedit.
Virginis in laudes ut carmina multa supersunt,
Quae vatem prohibent cum tenero igne mori!
LOTICHIUM taceam, quo nobile vate fluentum
Cynthis it, et puras egerit Acis aquas:
Acis Acidaliae solitus restinguere Divae
Nympharumque hausto saepe liquore sitim?
LOTICHIO libuit priscorum imitarier umbras,
Nec canere imparibus carmen inane sonis.
Mollia quo melius fluerent in carmina venae,
Naturaeque opulens ars adhiberet opem;
Auribus et doctis possent tot scripta probari,
Gratiaque argutis maior inesse modis:
Purpuream faculis Erato iucunda puellam
Obiecit, dignam vatis amore sacri.
Quem simul Aonidum liquida circumluit unda,
Imposuitque nigris myrtea serta comis;
Mox ait: O sidus nostrum, feliciter arde,
Et gere sub casto regna pudica sinu.
Dumque licet, faciles sectare per otia Musas,
Et fruere aetatis flore, tuisque bonis.
Tempus erit, gelidum cum [Orig: quum] liqueris Albidos amnem,
Et quaecumque animo grata fuere tuo;
Nam frustra retinere volet vestigia euntis
CLAUDIA, profusis ora madens lacrimis:
In Celtis dabitur TUNICATA, vel orbis Hiberi
Finibus, arguto lumine CALLIRHOE;
Quae facie referens Saxonidos ora puellae,
Caucaseo similem te faciet lapidi.
Illius at niveis compones carmen in ulnis,
Solamen veteris, quam novet illa, facis.
Postmodo Felsinei, quod ames, dabit Apennini,
Inter laeta ovium pascua, dulce iugum:
Qua Scultenna ruens (Panarum nunc rustica pubes
Indigetat) liquido praeterit arva pede.
Denique Teutonicas redies cum sospes in oras,
Te capiet blandis PHYLLIS amans oculis:
Phyllis ad herbiferi sata flumen amabile Nicri,
Ultima fervori cura SECUNDE tuo.
Hactenus. Evenere Deae praesagia sensim,
Irrita nec celeres verba tulere Noti.
Lenior hinc Elego pede Musa cucurrit, et omnes
Omnibus et Veneres clepsit et Aglaias.
Accessit Lycidas, Sarnis, Viburnus; et umbra
Daphnidis, atrato tergore vecta Capri:
Praeterea Nicer, et desponsa parans Hymenaeus
Festa Palatini laetus in arce ducis.
Plurima item, Lachesis pollex quibus ille protervae
Abnegat extremam vatis adesse manum.
Hei mihi, vix decimae impleras trieteridis aevum,
O decus et numen Petre SECUNDE meum,
Cum tibi proiecto fati metuenda potestas
Obrueret clarum nocte nigrante caput,
POSTHIUS et fractos animam exhalantis ocellos
Clauderet humecta flensque gemensque manu.
Ah utinam denos saltem protraxet in annos
Parca rapax vitae stamina pulla tuae;
Ducere protelo quantum licuisset agellum
Ingenii! quantas fenus adauxet opes!
Docta quot in lucem nobis monumenta dedisses,
Quae nunc in tenebris cuncta sepulta iacent!
"Magna Poetarum seges est et larga malorum,
" Quos aliquid vulgus, ceu solet, esse putat:
"Contra, supremo tandem nisi funere mersis,
" Gloria nulla bonis, nullus habetur honos.
"Incolumis virtus odio est: sublata repente
" Ex oculis, frustra quaeritur Invidiae.
Nos quoque (si numero vatum non eximor, HAGI,
Si qua meis vis est ingeniosa libris)
Speratam numeris fictis cantare ROSINAM,
Per bis terna fere lustra peracta, iuvat.
Illam ego nec visam, nec posthac forte videndam
Depereo, miserum tostus amore iecur.
Illam ego per sentes aspros, et inhospita tesqua,
Exterus ignotis advena quaero locis.
Nullus ad arbitrium versus mihi, nulla sine illa,
Tunc quoque cum meditor seria, Musa venit.
Sive diem caelo Matuta revelet aperto,
Seu fuscus gelidam Vesper obumbret humum;
Illius optatos suspiro cernere vultus,
Quos Morpheus oculis subdidit ante meis:
Iucundisque inhians simulacra retecta figuris,
Materiae ductum, corpus ut umbra, sequor.
Non mihi propositum est lascivo fallere lusu
Tempus, et impuro deterere ora sale.
Odi ego Lampsacios, puerorum incommoda, versus:
Casta verecundae carmina mentis amo.
Attamen innocuae mellita reperta Camenae,
Quaeque Amor insomni nocte iterare iubet,
Cur tendam sepelire prius, quam nata videntur,
Aut Genio fraudes arte parare vafra?
Quin potius documenta suae scitissima formae
Promere sub lucem daedala Pallas amet.
Haec suscepta mei sunt argumenta laboris;
His vagus erro diu ludor imaginibus:
Forsan et his alii ludentur; vera putantes,
Quae speciem veri decipientis habent.
Credula res, nugae. sic oblectamine salso
Ludicra vulgavit carmina Veselius;
Candida cui stimulum virtutis ad optima quaeque,
Applausum Phoebo non renuente, dedit.
Verum inventa tamen labra, mendacissima labra,
Tam celebris famae detrahere ausa viro.
Nempe sibi gaudent alienum arrodere nomen
Nequam homines, digni dente perire suo:
Deliciasque putant insonti posse nocere;
Heu male turba sui conscia flagitii.
Pessimus ut quisque est, ita pessima fingere suevit
Crimina de iustis et sine labe viris.
Trita via est, culpare bonos: sed honesta bonarum
Conari rerum munia, rara via est.
Stultorum nemo sapit, ecquid carminis artem,
Aut ipsos deceat carminis artifices.
Quod superest, HAGI; nos (en dextramque fidemque!)
Turba Poetarum qui studiosa sumus,
LOTICHII famam sincera tuebimur ultro
Posteritas, linguae contra aconita malae:
Illius et Manes numquam patiemur inultos,
Carmine pro patriis excubitore focis.
Me quoque, si merui, defendet SCALIGER ipse,
Scaliger Aonii duxque comesque chori:
Nec sinet aeterna victuram laude ROSINAM
Fortis egere suo DOUSA patrocinio.
Re praestabit idem culti LERNUTIUS oris,
Aptaque pro Musis induet arma meis.
Denique non deerit referire EUMOLPIA virtus,
Hostica missilibus corda petens iaculis.
Nam quia gustarunt semel intemerata mearum
Munera, quae succo roris aluntur, apum:
Nescio qua genialis Amor melligine vates
Lactat, et oblitos non sinit esse favi.
EN mea sunt acri transfixa Cupidinis arcu,
Et nimis hei caecum pectora vulnus alunt:
Vulnus alunt herbis sane medicabile nullis.
Morbum nec curant verba nec herba meum.
Sola ROSINA meo poteris medicare dolori;
Sola mihi curas demere corde graves.
Unica consumptis potes artubus addere vires,
Unica languenti ferre salubris opem.
Urit amor mentem meditanti nomina solum:
Quoque magis meditor, saevius urit amor.
Ac subit in primis laetissima lucis imago,
Obvia qua primum lumine visa mihi es.
Festa dies erat: hacce novo nova nupta marito
Vincla sacrae cesti dissoluenda dedit.
Suavibus in septis horti pudibunda legebas
Pallentes violas, Elysiasque rosas.
Hic [Orig: Heic] ardens in te cum [Orig: quum] lumina fixa tenerem,
Vultibus haerebas tu quoque fixa meis.
Ingemui; trepidaeque micant in pectore fibrae;
Et sensi totas pallidus esse genas.
Spectantis nitido mistum candore ruborem
Nescia conticuit lingua pudore loqui.
Protinus accendit mihi subdita flamma medullas,
Inque meo regnans pectore crevit amor.
Tum quae sis rogito; neque enim mihi nota fuisti
Ante, peregrina dum moro obses humo.
Hinc flammas hausi, rapidosque sub ossibus ignes
Concepi, formae raptus amore tuae.
Vix ita floridulo speciosa Semiramis ore,
Vix Helene talis, pulchrave Nais erat.
Inferior longe est forma pulcherrima Iuno:
Flava tibi cedit Pallas, et alma Venus.
Ceu niveo suffusa nitet rubra purpura lacti,
Albave puniceis lilia iuncta rosis;
Sic faciem roseo pinxit natura colore,
Sic color in niveis purpurat iste genis.
Sidera Tyndaridum radiis tua lumina vincunt;
Praecipua flammae causaque faxque meae.
Non frontem mirer sine rusticitate pudentem?
Labraque Erythraeis aemula coralliis;
Labra adeo facunda loqui, linguamque disertam,
Verbaque Cecropii nectare tincta salis?
Ut crines flavent! ut candet eburnea cervix!
Ut nivea incingit colla monile teres!
Ubera vel malis sunt assimilanda rotundis
Candida, consepto non reseranda sinu.
Qui decor incessu! quam splendidus arte paratus!
Quae levitas manuum, strenuitasque pedum!
Singula quid referam? praestanti corpore tota es;
Tota es praesignis, tota decore nites:
Moribus et castis es praedita. propter eosdem
Te quoque plus, quam quis credere possit, amo.
Carpor amore nimis, casto tamen. O pare flamma
Et simili telo saucia corda geras!
Sentio nunc demum, nec longo edoctus ab usu,
Quid sit, dum rapida me face torret, amor.
Oro sed ignoscas ignes animumque fatenti:
Verus amor (cernis) nescit habere modum.
Te mihi prae reliquis, quas urbs habet ista, puellis
Eligo, cui dicam: Tu mihi sola places.
O liceat tecum traducere mollia vitae
Quamvis desertis tempora litoribus!
Sit mihi, seminium stirpis, qui filius olim
Te caram matrem, me genitore, vocet.
Annue quaeso meis ardentibus annue votis,
Aure meas surda nec bibe dura preces.
Hoc animo sedeat, quod crimine purus amarim:
Nullus in hoc umquam pectore fucus erat.
Proinde meum speremne tuo, carissima, tandem
Coniungi lateri posse ROSINA laetus?
Vive, memor nostri, Pylios longaeva per annos;
Haecque tuam mentem tangere vota sine.
Sim maneamque tuus per saxa, per arma, per undas,
Perque ignes; gravius siquid et esse potest.
His mea vita vale, vale o mea summa voluptas:
Utque diu vivam, lux mea vive diu.
NUNC erat, ut mentem mutares prona supinam,
Intempestivas nec sequerere vias.
Nunc erat, ut sociata meos paterere lacertos
Amplexum circa serpere rite tuum;
Ex quo CHRYSOGONE magno deperdita amore
Nostra tuis cepsti lumina luminibus.
Nunc quoque tempus erat festas celebrare calendas,
Horreaque et plenas messe replere domos.
Aspice, pampineis latet hic [Orig: heic] quam multa sub umbris
Uva! coronata fronte Lyaeus adest.
Frunde Lyaeus adest viridi cava timpora cinctus,
Grataturque tibi spicea serta Ceres.
Regius hic [Orig: heic] mons est; frundent iuga consita Baccho:
Regia submotis vina bibuntur aquis.
Illa negat regio vites, non educat uvas,
Quam petis: horrendis tota referta rubis.
Vix ibi proveniunt silvestribus arbuta cornis;
Vix teres hirsuti baccula iuniperi.
Pro lauris natos piceae de stipite conos,
Pro myrto et nardo dura filicta leges.
Postmodo non umquam fuerit tibi copia nostri:
Tunc tibi non vinum, cocta bibetur aqua.
Delicias ruris nostri dehinc saepe requires,
Naviger et varias quas vehit amnis opes:
Sed frustra neglecta redit occasio numquam,
Nec sors praeteritas reddit inulta vices.
Crede mihi; neque enim mentem praesagia fallunt;
Vilibus optares mecum habitare casis.
Rustica penderent fixis conopea cervis;
Tibicen fultus vite virente foret.
Ah utinam, dices, non huic sim iuncta Dromoni,
Per fas perque nefas qui vafer auget opes.
Hei, cur non potius placuit mihi pauper AMYNTAS,
Cui dedit Euterpe carmen, Apollo lyram?
Quam cuperes mecum hibernas requiescere noctes,
Et mecum aestivos rure manere dies!
Mecum cantares; cita pollice fila Philander
Pangeret, aut Cratyli dextra rotunda mei.
Ac fidium scitus neque MERGILLETUS abesset,
XELLA nec ornatis EXTROPHIUSque comis.
Parvulus ad numerum tenera saltaret in herba
Myrtilus, et fratris Susia parva soror.
Maternos premerent oleagina serta capillos,
Vinciretque patris myrtus odora caput.
Atque aliquis faustos ibi contemplatus amores,
Fertilis admirans gaudia coniugii;
Quam mentes horum coniunxit prospera Iuno!
Quam fuit his thalamis, diceret, aequus Hymen!
Eheu, nequiquam tibi persuadere laboro:
Vana mihi stulto gutture verba cadunt.
Non vicisse meum est, supplex tibi mille licebit
Mitia protentis vota feram manibus.
Qui mihi Sol luxit, latet heu ferrugine tectus:
Luce solet pulsa nubilus ire dies.
Quam mihi nupturam speravi, praeripit alter.
O Venus, indignum tanto in honore locas?
SOLUS ut haec nemora et silvas montesque pererrem,
Subque altae iaceam tegmine castaneae;
Phoebe vides, ocule o mundi clarissime; et idem
Quae mala pertolerem taedia, Phoebe vides.
Hei mihi, quot creber suspiria quantaque fundo!
Hei, quantos gemitus pectore quotque traho!
Vix totidem tantosque imis pulmonibus haustos
Cuiquam hominum fundi posse trahique rear:
Vix toties tantoque ardens inhiator amore
Prensasti Daphnes candida colla tuae.
Mi domus angusta est nimis artique [Orig: arctique] ; nec potis aer
Trans interclusas sponte meare fibras.
Non mihi sufficiunt valles, non aequora campi;
Ardua dant aurae sed loca sola satis:
Usque adeo, ventorum agileis onerosius alas
Ponderis ut multi sarcina magna gravet.
Me venatorem silvativa turba luparum
Increpat, et sannis excipit omnivolis.
Lascivi pueri me inclamant saepe Phaliscum;
Custodes pecorum scommate saepe petunt:
Lascivaeque canunt inter vineta puellae;
PAUPERIS HIC [Orig: HEIC] DOMINAE FILIUS ECCE VENIT.
Aggemite o nemora, o silvae. vos surgite montes
Altius: exscendam celsius ipse miser.
Exscendam, gemituque et suspiratibus auctis
Faunis aerumnas exonerabo meas.
Forsan Hamadryadum solis latitabit in antris
Una, silente meos aure bibens gemitus;
Quae causam miserata meam solantia dicet
Verba, quiritanti non aliena sono.
Sicut anhelando calidos suspirat ob aestus
Hinnulus irriguas, dum sitis urget, aquas;
Sic animus rapido mihi torridus aret ab igni,
Ardoris cupiens iuge refrigerium.
Huc ades o Zephyre, a Rheni me tractibus affla
Leniter, exustae temperies animae:
Aut potius caram mihi redde o redde ROSINAM,
Quam tenet occiduis urbs Monodora plagis.
Redde precor; flatuque levi mea dirige vela:
Sic cessent fratrum turbida flabra trium,
Flabra trium cessent, Euri Boreaeque Notique:
Queis mittam pennis verba notata meis.
SUPPLICIS HAEC ZEPHYRUS CERTISSIMA VOTA MELISSI
IRRITA NEC VENTIS, IRRITA NEC DAT AQUIS.
QUANDO igitur nulla dulcedine patria ducit,
Nullave te tangit cura, nec eius amor;
Carior esse tuis tibi quae debebat ocellis,
In qua tot Nymphis vivere dulce fuit:
Nec tibi sunt Charites cordi, neque Phoebus Apollo;
Nec tibi Pierides numina nostra placent:
Nec te quae cecini suavissima carmina flectunt,
Teque iuvat nullo Musica blanda sono:
I, scopulos pete dura aspros, et inhospita tesqua
Montis, inoffenso vix adeunda pede.
Scilicet excordes inter reserere Pityscas,
Stant queis strumosis tubera gutturibus.
Quid me spe longum lactasti tempus inani?
Quid mihi per famulam missa subinde salus?
Quid mihi flagrantem quae testaretur amorem,
Non semel heu vincto scripta tabella pede?
siccine me spernis? mihi sic illudis amanti?
Non tua verba Notos irrita ferre putem?
Tu levior foliis, rapidaque incertior unda;
Instabilisque tuum cor male versat amor.
Ipsa subornaras nuper, vanissima, quendam
(Vix mihi fraus primum credita vestra fuit)
Semina veratri calamo qui immissa cavato
Naribus inflaret pulverulenta meis;
Tunc cum sub patulae recubantem tegmine mali
Presserat in viridi gramine verna quies.
Tu fugis ad socias, et earum innexa lacertis
Non poteras risu dissimulare dolum:
Si nescis, in te recte torquebitur istud:
Sicui forma potens, haec levis esse solet.
Lubrica CHRYSOGONE, nimium ne crede colori:
Virtus sola manet, forma superba perit.
Heu, gaudesne adeo peregrina vivere in ora,
Dulcia nec patriae linquere rura grave est?
Per iuga, per valles illum, per saxa, per ignes,
Per freta, per pluvias, perque sequare nives;
Quem servilis amas, quod maxima possidet auri
Pondera, quod lanae vellera mille rudis:
Quem delegisti tibi sordida, saepe quod illi
Aere gravis soleat dextra redire domum;
Quamvis ille brevis, quamvis ego longior essem.
O tua plus nimio dedita corda lucro!
Barbarus en capta praeda potietur: at ipse
Nil sum venatus, praeter amare, miser.
Sed tamen excepi multesima ab ore superbae
Rapta (sinebat enim) basia Chrysogones.
Chrysogone perversa, nihil mea carmina curas,
Purpureus quae me scribere iussit amor?
Sunt mihi Pegasidum dotes, sunt dona Minervae:
Ausones et Galli carmina nostra legunt.
Ille odio dignus Musarum numina temnit,
Palladiae vacuum pectus et artis habet,
Quicum [Orig: Queicum] victura es, quicum [Orig: queicum] te cernet euntem
Pagus, cui sterili saxa dedere notam.
A salebris nomen saxisque ignobile traxit.
Mirum, ibi ni fias tu quoque, dura, lapis:
In qualem versum corpus Sipyleidos olim,
Et Cypriae memorant corpus Anaxaretes.
Interea molli condens ego carmina versu,
Triplice fortunae spe melioris alar.
Ipsa inhies opibus cumulandis: at mihi pectus
Artibus erudiat Pallas amica suis.
Sint tibi divitiae cordi: mea Cynthius ora
Dulcibus Aonii fontis inundet aquis.
MYRTILA Castaliae decus immortale catervae,
Dignior ante alias vate puella viro,
Lacteola niveae quae vincis imagine formae
Candida purpureis lilia mista rosis:
Dic, tibi pro vero quod pignus amore reponam?
Quod pretium fidei suave merentis erit?
Qua ratione, quibusve modis, manifesta rependam
Signa voluntatis tantaque totque tuae?
Visere longinquas gentes nisi fata iuberent,
Scilicet et Celtas Hesperiamque sequi,
Meque nisi in mediis fervente caloribus aestu
Ante fatigatum dura gravaret hiems:
Non aliam cuperem Nympham prae mille Deabus:
Vera loquor; non, si me Venus ipsa petat.
Laudibus insignes inter, me vate, puellas
Carminibus posses nomen habere meis.
Hoc facit in primis pietas, moresque venusti,
Et decor, et probitas, ingenuusque pudor.
Hoc blandi faciunt oculi, vultusque decentes,
Candidulaeque manus, candidulique pedes.
Hoc faciunt mollesque genae, pectusque pudicum.
Adde quod es docto nata puella patre:
Cuius tantum alios superat sapientiae, quantum
Stellis prae reliquis Hespere clare micas.
Qui me non aliter, quam vere si suus essem
Filius, ex animo nec simulanter amat:
Quemque, velut patrem, solida pietate vicissim
(Illius hoc meruit gratia summa) colo.
Quin etiam talis tibi contigit optima mater,
Optaret qualem quilibet esse suam.
At sperare grave est, timor omnis amantibus obstat:
Res tacitae plena est anxietatis amor.
Si qua tamen, mea vita, tui spes restat habendae,
Si pater et mater non aliena movent;
Accipe daque fidem. nil te mihi carius una:
Uxor es ingenio clara futura meo.
Lesbia docta volet meritam tibi cedere palmam,
Delia nec potior laudibus esse tuis.
Se tibi praeferri formosa Corinna negabit,
Pulchraque Romani Cynthia Callimachi.
Ipse ego frundenti redimitus timpora lauro,
Deducam teneris carmina blanda modis.
Tuque sedens patulae viridante sub arboris umbra,
Florida qua densam vitis opacat humum,
Cantabis mecum resonabile carmen in auras,
Haerebuntque tuis myrtea serta comis.
Cuncta mihi tecum, tibi erunt communia mecum;
Mutuus ipse tuus, tu meus ardor eris.
Nunc licet hinc abiens te tristem forte relinquam,
Gaudebis reditu laetior ipsa meo.
Per duo Penelopen (mora longa) decennia castam
In viduo perhibent secubuisse toro,
Saepius absentem dum suspiraret Ulyssem,
Falleret et dubios tela retexta procos.
Non ego ut exspectes duo flagitio lustra vel unum;
Dimidii saltem copia facta, sat est.
Da breve quaeso meis tempus spatiumque Camenis,
Ne cogar coeptas destituisse vias.
Firmior ambobus sic olim creverit aetas,
Et venient sero gaudia plura toro.
Aequa peto; facies quodcumque videbitur aequum,
Quidquid et hic [Orig: heic] stauet mitis uterque parens.
Quos ego carorum dilecta per ossa parentum
Obsecro: sic tumulo molliter illa cubent:
Perque tuas, mea vita, faces, nostrosque calores,
Perque tuos oculos, sidera nostra, rogo,
Te mihi, meque tibi, sociali foedere iungant;
Si mereor, si non sum tibi vilis ego.
Pollicita es certe, consensu nempe tuorum,
Et tuus hanc nuper spem mihi fecit amor.
Ne metue incensi profiteri pectoris aestus
Neu quae contulimus dissimulare velis.
Haud vereor tali temerarius arguar ausu;
Omnia sunt nobis praemeditata diu.
Exitus in superis: superis parere necesse est,
Seu fuerint aliquid quae peto, sive nihil.
Sis alii quamvis teda socianda iugali,
Spes sit ut heu voti vana futura mei;
Haud mea mens longum subito deponet amorem,
Qui non immemorem me sinit esse tui.
At cito fac mea lux (quid enim dilatio prodest?)
Responsis possim certior esse patris.
Sequana me dudum, Rhodanique celerrimus amnis,
Ausoniique manet fertilis ora Padi.
Ut res cumque cadent, lacrimis super ora profusis
MYRTILA digressum flebis anhela meum:
Flebis, et alternis HELENUM complexa lacertis
Voce levi dices: Fac rediturus eas.
Ibimus, an sic re cogente manebimus ultra?
Mens maneam suadet, fata sed ire monent.
Ibimus ergo, tui memores; quascumque per oras
Sidere me laeto sorsve Deusve trahet.
Dum tamen externis, mea lux, regionibus absum,
Nil est quod dubites de probitate mea.
Iuro tibi sancte, nec me malus auferet error,
Me servaturum teque sacramque fidem.
Interea mea vita vale, lux unica salve:
Faxit Hymen, coniux sim tibi, tuque mihi.
BIS quater (heu toto spatium diuturnius anno)
Cynthius Hesperio gurgite lavit equos:
Ex quo cuncta suae tibi sensa recondita mentis,
Arcanumque animi credidit omne sui
LYGDAMUS ille tuus, longoque domesticus usu,
Ille tuum venerans, cane, fidele caput.
Ille tuae casto neptis succensus amore;
Cuius amore etiam non minus illa flagrat.
Quae mihi nunc misero responsa dabuntur amanti?
Aut quam spem dubio verba relata ferent?
Ah quoties curis vigilatam insumere noctem
Cogor, et abruptas in requiete vices!
Ah quoties tristis mihi surgit anhelitus arto [Orig: arcto]
Pectore, et evictae saepe fluunt lacrimae;
Eventura meae timeo dum saeva repulsae
Damna, procelloso laeva minante Noto.
Non animum verni recreat clementia caeli,
Aura nec appulsu lenit amoena suo.
Ac neque purpurei nunc arva perambulo ruris,
Frundosi nemoris grata nec umbra iuvat.
Amplius et pulchris iam non spatiamur in hortis:
Ipsa mihi Lalage sordet, et ipsa Chloe.
Solus at occultis latitans secretus in antris,
Carmina vae maesti plena doloris hio.
Dumque aliquid meditor, crebris suspiria duco
Motibus, haud ullis dissimulanda modis.
Forsitan et causam tandem sentitis amici,
Quod miser heu toties et sine fine gemo.
Sic Cephalus periit Aurorae captus ocellis;
Sic Lunae forma Latmius Endymion.
Difficile est animi rapidos abscondere motus,
Nec facile affectu temperat acer amor.
Estur ab igne iecur, mens aegra fatiscit, et usque
Cor micat, ancipiti speque metuque tremens,
Hinc solitae me destituunt in corpore vires,
Et color infecto luridus ore sedet.
Quin et flos nostrae flaccescis aprice iuventae,
Totus et exhausto paene vigore peris;
Non secus arenti marcescit ut ocimon horto,
Languidulum ponens Solis ad ora caput.
Quid querar? En cantus, laeti felicia nuper
Argumenta animi, non velut ante sonant.
Ipsa etiam pulla frontem velata cupresso
Luctibus indulget pallida Melpomene.
Quis poterit, quaeso, nostros auferre dolores,
Nulla sit in Phoebo cum [Orig: quum] medicina meo?
THYMBRIA sola potes. mihi tu potes una mederi,
Tu requies curis Thymbria???? sola meis.
Ipsa aviae (memini) reserasti prima Penates,
Ignotam tetigi cum [Orig: quum] novus hospes humum.
Thymbria te propter, sancti mihi numinis instar,
Assueta lentam duximus urbe moram.
Si quae fecisti mihi vulnera, vulnera sanes;
Tu quoque me sospes sospite semper eris.
Atque utinam voti potiar te coniuge compos,
Vel mihi non umquam visa puella fores.
Credula res amor est. quid non speramus amantes?
Sed caret effectu spes bona saepe suo.
Haec mihi sola rapit sensus animumque, quod omnes
Teutonici Nymphae non valuere soli.
Huius, quidquid agam, mihi semper oberrat imago,
Absens luminibus saepe videnda meis.
Huic ego me proprium totumque dicabo, parentum
Sint modo corda meis mollia pectoribus.
Hanc quisquam dubitet praeponere mille puellis,
Quamlibet antiqua nobilitate satis?
Hac fruar, hac potiar, thalami hac consorte senescam;
Cedet ab hac numquam, quam dabo, nostra fides.
Annue Iuno favens; tibi vincla iugalia curae:
Successus habeat quod voluere duo.
At tu, sic quoniam superos statuisse putandum est,
Praesidium vitae fide CAMILLE meae,
Parce, precor supplex, animae suspendere nostrae
Vota: morae cogunt sensim in amore mori.
Vidi ego formosa iuvenem caluisse THYELLA,
Quam cuperet sociam dulcis habere tori.
Dum pater invisus seras procrastinat horas,
Hei mihi, quanta graves damna tulere morae!
Ille amens, rabie correptus et efferus ira,
Huc illuc fertur more furentis apri.
Vidi etiam simili fato succumbere Nympham,
Cui desiderium causa perire fuit.
Aspicis o quantis urantur pectora flammis?
Ventilet ut saevas Cypris utrimque faces?
Tu quoque enim tales sensisti forte calores
Impatiens, GLYCERE cum tuus ignis erat.
Te penes arbitrium est, et ius, neptisque potestas,
Ipsa licet dederit spemque fidemque prius.
Sat consultatum est, sententia lata sequatur;
Seu placitura mihi, sive dolenda ferat.
Da breve, da simplex, et ab omni ambage remotum,
Quod mihi responsum saucia corda levet.
Quodcumque accipiam (nam mens ad utrumque parata est,
Seu dare promittas, quod peto, sive neges)
Hoc contentus ero; patienter et omnia, quamvis
Durior est ipsa morte repulsa, feram.
Ne precor ulterius rem tardas lentus in horas
Differ. habent minimae maxima damna morae.
O MIHI quanta animum fiducia, et o mihi qualis
Laetitia exhilarat corque iecurque, Geni!
Conscia mens recti gestit. patefacta Decembri
Non frustra est oculis ista fenestra meis.
Quam dicam, nosti, nec opus, me dicere cuiquam
Mortali. tacito gaudia servo sinu.
Quid folia e platano necdum lapsura virenti,
Insolitus brumae dum prope finis adest?
Me prius acris hiems mediis rigefecit aristis;
Nunc aestas medio calfacit orta gelu:
Virgineis Phoebe sub spicis incohat annum,
Ut voluit spicis claudere Virgineis.
Quin geminas ardere faces, et quod fuit una,
Natalis vidi nuper honore mei:
Ac toties legit iam mensa secunda racemos,
Nominibus numero conveniente suis.
O mina das alia ex aliis; das plurima visu
Signa voluntati non aliena meae.
Lacrimo prae rerum felici sorte. Tot astra
Cogis in obsequium fulgere clara meum?
Tempora me propter (nec vanum est credere) mutas?
Me propter coeptum texere pergis opus?
Texe opus et pertexe Geni. Te serta piabunt
Florea, te dulcis cymbia plena meri.
Hinc platanos posuisse novas, umbratile regnum,
Non tibi ero frustra vere tepente memor.
En tango frontem. Sedes in frontis aperto
Est tibi, quam laetam semper amare soles.
Accidat adversi quid, corrugata severum
Praetorvis caperat illa superciliis.
Tu facies, mea sit porrectior omnibus una,
Laetior ut Divis omnibus unus ades.
siccine te video coram, doctissima fandi,
Deliciae nostri virgo futura tori?
siccine conspicio tua labra, corallina labra;
Flammeolosque oculos, sidera bina, tuos?
siccine contemplor procera fronte ROSINAM,
Suffusam nitidas flore rubente genas?
Francica summissi reverentia poplitis haec est;
Hic color, hic habitus, quem mihi finxit Hymen.
Hic locus, haec aulaea, fores hae sponte patentes,
Indiciis dudum signa fuere meis:
Signa, Deus per quae puero monstraverat olim
Decretum fati prodigiale sui.
Fallor, an et similem caelestia visa figuram
Ostendere animo, casta ROSINA, tuo?
Annue liligero, et consuesce Melissa vocari.
Si te fata trahunt, te quoque vota trahant.
Nata domo magna, magnis decorato minorem:
Maior eris per me, per te ego maior ero.
At vos, de sancto quos compellare necesse est
Indelibati foedere coniugii,
Affines mihi site aequi facilesque bonique:
Sic bonus et facilis, sic amor aequus eat.
Ne mihi ne quaeso gladium fabricate: repulsae
Proelia vobiscum stent mihi nulla volo.
Dignus ut hac non sim, tamen haec me digna puella est;
Vos digni, merito quos ego iure colam.
Pugnatisne? parum refert. certatio gliscet
Frustra, ubi par armis subtrahet una manum.
Non mihi pugnatis, sed fato. certat amore
Lux mea, et indignum me negat esse sui.
Quos aether coniunxit, humus disiungere tentet?
Fit, fieri quod vult, nec mora poena morae est.
Differtur, non aufertur, quod destinat ille.
Consilium humanum vertere fata nequit.
CAELIBE dum vita fruor, et cunctamine Fati
Possideo sterilis frigida regna tori;
Idalias nutrire domi mihi cura volucres,
Menti quae vacuae taedia lenta levent.
Sunt aliae nobis, quae praeter Aedona cantent,
Dentque serenati gutturis harmonias.
Praecipue Frigilla canore fritinit amoeno,
Et matutinas excit Acanthis aves.
Sed mihi nil tanti est, quam vos spectare fideles,
O volucres, Cypriae gens adamata Deae.
Quam mihi laudati Turtur, fidissima Turtur,
Exemplum praebes nobile coniugii!
Quam vos unanimes concordi pectore iunctos
Mutuus alterni mulcet amoris amor!
Proxima transversum tu non avelleris unguem
Dilecti socio comparis a latere.
Tu simul is cubitum, cubitu simul excita surgis.
Cum [Orig: Quum] comedit, comedis; cum [Orig: quum] bibit ille, bibis.
Alter ab alterius spatio seiunctior absit,
Gutture seiunctum crebra gemente vocat.
Vos gemitu sequor, absentem dum clamo ROSINAM:
Sit praesens, vestro more secuta torum.
Atque columbatim mecum precor exigat aevum;
Et simili ritu iusque fidemque colat:
Immo tuum superet castissima Turtur amorem,
Quo nihil in terris iunctius esse potest.
Quid facere est homines aequum tot sensibus auctos,
Coniugium Paphiae si venerantur aves?
TANDEM ego post varios aevi bellique labores,
Postque tot aerumnae dura pericla meae,
Te potior coniux. iam fluctus, iamque procellae,
Et maris adverso turbine naufragia
Suave rudimentum. iam sidere ducta secundo
Leniter in portu salva carina natat.
In statione sumus. Vertumno natus iniquo
Censear? o mihi mens illa facesse procul!
Mitescunt victi placidis aspectibus aurae
Falcifer ille senex, Marsque feroxque draco.
Iam Veneri lito, Mercurium Solemque saluto:
Luna mihi decimo pignora mense ferat.
Euge ROSINA, meum mel amabile, amabile mulsum!
Te dominam cordis nuncupo iure mei;
Corporis immo etiam totius, et omnium in isto
Vertice qui sensus, pectore quique vigent.
Tot vixi caelebs, unam te propter, in annos;
Te propter, lento facta mora est thalamo.
Unam te propter tot perlustravimus oras:
Te propter, patriae dulce relinquo solum.
Nunc age me niveis amplectere vita lacertis,
Et preme consertis pectora pectoribus.
Nunc mihi (namque licet) suavissima basia liba:
Velle columbinis morsibus ora mea;
Ora mea, et linguam titubantius ore bisulco
Luctantem vivae sugere florem animae.
O labra, quanta fluit vobis cum melle voluptas,
Labra Damascenis floridiora rosis!
Ambrosiis o lingua recens imbuta salivis,
Quale tua nectar prolicitur scatebra!
O quam, mollicule vibratis verbere fibris,
Dulcis anhelando spiritus imbibitur!
Spiritus artato [Orig: arctato] se ipsum par vincere nisu,
Inque imum subida vi penitrare iecur.
Iam nihil est totum quod scripsimus ante, ROSINA,
Quasque ementitas finximus illecebras.
Haec tua dulcedo potior venit omnium amantum
Nectare, et omnigeni munere delicii.
Ne quis turbassit nobis haec gaudia Dipsas,
O ab Atlantiade nobile Moly pete,
Moly veneficiis Hecatesque resistere natum
Fraudibus, et magicis Vasconidum ligulis.
Cetera securi vivamus. Quid mihi porro est,
Quo tua blanditus pectora demerear,
Quam munes praebere manus? quodque audio clarus,
Acceptum meritis omne referre tuis?
Cuncta tibi debebo: mihi cor lux mea debe;
Duret ut aeternum mutua debitio.
POSTERA serorum dum cogito saecla nepotum,
Certaque mutandae rumino fata vicis,
Fortunaeque pedes variabilis orbe rotundo
Experior nullis stare perenne locis:
Pectore mi fixum est, fore, decrescentis ut aetas
Mundi, tam miseris exagitata modis,
Miretur nostri felicia tempora saecli,
Quo tibi regnanti vivere contigerit;
Felicesque vocet, tua qui lustrare beatis
O Virgo quierint ora decusque oculis:
Nec tantum in speciem lustrare, sed insuper aurea,
Qua potitur concors insula, pace frui.
Otia nam praebes genti secura Britannae,
Tranquillosque facis leniter ire dies;
Qualibus usa olim Saturno rege vetustas,
Cum foret in pretio non temerata fides.
Quin stabilis artes pacis, sapientior illis,
Qui toties stulte bella nefanda movent.
O infelices populos, quibus horrida somnum
Obturbant crebra tympana pulsa manu!
Perfide Mars, animi demens insania caeci,
Quo furor usque animos praecipitanter agit?
Quorsum acies gladii? quorsum rabiosa cupido
Militis, et fusus per tria lustra cruor?
Proh scelera infandis commissa ferociter ausis!
Proh gravia abruptis crimina foederibus!
Quo ruitis vesana cohors? Pugnatis Olympo,
Et contra iustum sumitis arma Iovem;
Nubigenae ut quondam vastissima monstra bimembres,
Viribus aggressi grandius illud opus,
Cui ne perfectum possent imponere finem,
Senserunt rigidi tela trisulca Iovis.
Heu quot iam caesi ferro cecidere, cadentque
Posthac magnanimi per fera bella duces!
Fraus struet insidias simulato pignore dextrae,
Regnorumque petet sceptra caduca dolus.
Celticus e medio furtim tolletur Iason:
Praecludent animae toxica dira viam.
Occidet immiti traiectus viscera plumbo,
Quo duce colla iugo Belga soluta gerit.
Livor Aquitanum dubiis tentabit in armis
Despoliare novi fascibus imperii.
Atque aliis itidem metuenda pericula restant,
Quos locat excelso Fors male fida loco.
Tu tibi Nympha cave, quantum potes. haud tibi paucus
Intentat saevam praedo latroque necem.
Nunc ego nunc optem mutato posse repente
Corpore Caucaseos vertier in scopulos,
Cautibus aut duris obducier Apennini;
Ne videam tantum taleque in orbe nefas.
Ah licet in silices praeruptaque saxa rigerem
Versus, uti Phineus, utque animosus Eryx;
Quei neque polluerem manantes fletibus irquos,
Non et in undantes diffluerem lacrimas?
O native Geni, niveo praelustris amictu,
Defensor vitae praesidiumque meae;
Hanc animam potius tutelae subtrahe suetae,
Hocque meum custos fide relinque latus:
Tutior ut per te reddatur ELISA salutis,
Divinaeque manus sentiat auxilium.
Cui tutor praesto est bonus Angelus; huic neque ferrum,
Nec virus, neque vis ulla nocere potest.
Sint mihi vel centum Genii, totidemque Minervae,
Militia humanis addita servitiis;
Aligerum manus haec uni tibi serviet omnis,
Omnis ad obsequium rite parata tuum.
Cur tibi enim quantumcumque est Regina negarem,
Pro te qui cuperem, si paterere, mori?
Noveris ipsa dehinc, mea destituisse phalangas
Pectora sublato nuda ministerio;
Quid facies? facies, ut sub te principe salva
Res mea sit tuto salva patrocinio:
Ipseque, si mereor, protectus ab aegide forti,
Quod tibi gestamen Pallas habere dedit;
Te venerer, te Diva colam, tibi debita praestem
Munia, et ex animo te manifestus amem.
Tum merito, Sola est mea magna potentia, dicam;
Sola est in terris numen ELISA meum.
QUAE me funerei planctus exordia poscunt?
Aut lamentandi quae mihi finis erit?
Unde novo gemebunda traham suspiria questu?
Unde exstillantes eliciam lacrimas?
SCALIGER o cordis solatia mutua nostri,
Devorat in medio verba dolore dolor.
At nec corde dolor cedit, nec pectore luctus;
Nec lenit curas noxve diesve meas.
Contemplere meos vultus; effleta videbis
Lumina, nimbosis humidiora Notis.
Aure bibas gemitus; iecur esse fateberis aegrum
Sole gravi tostis aridius foliis.
Nunc ego nunc Boream ingentes, pulmonibus imis
Spirantem, gemitus exonerare velim.
Nunc Argus fieri centeni luminis optem,
Totus ut irriguis fletibus immadeam.
Ille ego, ceu frundens abies, qui flore vigebam,
Altave in aerio fraxinus Hercynio,
Sic iaceam deiectus humi? fragilisve myricae
More, soloque velut strata genista, terar?
Erige me, rerum columen sublime mearum
SCALIGER, et fulcrum casibus esto meis.
Qui stat, et audaci temnit pede lubrica, firmam
Prolapso dextram tendere rite potest.
Heu dilecta parens, quanto me deiicis ictu!
Quanta cicatricis plaga patentis hiat!
O qualem et quantam tua tristia (proh dolor!) orbo
Attulerunt nato funera maestitiam!
Dicite Maeniades funebria carmina Nymphae:
Occidit antiqua femina rara fide.
Ah utinam tractus crebro indagata per omnes,
Et quos Sol oriens occiduusque videt,
Illa foret praesto, subitae fultura ruinae
Lenimenque meis fida ROSINA malis:
Non posset non ipsa meae miserescere sortis,
Fractumque alloquio firma levare suo;
Nec minus et morbi causas auferre necantis,
Oblinere et Paphiis vulnera nostra rosis:
Non ea, quae missis in saucia corda sagittis
Asper et ignotus maxima fecit Amor;
Quamvis haec vellem medicando forte salubri
Tollere si posset, tolleret ipsa manu:
Sed mage quae telis OTEILIA mater acerbis,
Telorum Mortis vulnere fixa prius,
Huic capiti infligis, capitique inflicta relinquis:
Immedicabilibus vulnera cruda modis.
Morte tua patrem, rapido quasi fulmine tactum,
Exanimem ferme sub cava busta trahis;
Patrem, cui bifrons adiecit ducere caelum
Ultra bis septem Ianus Olympiadas:
Qui tamen aspectu venientis ad ora revixit,
Suffusus madidas imbre fluente genas.
Dicite Maeniades funebria carmina Nymphae:
Occidit antiqua femina rara fide.
Quid me tarde Nicer, quid me tardissime Cocchar
Tam lentum ad vestras detinuistis aquas?
Cur absens oculos properata in morte natantes
Emeritae matri claudere posse vetor?
Cur nequeo extremas audire et reddere voces,
Spemque poli certa consolidare fide?
Quod si praescissem, mater, carissima mater,
Supremum vitae tempus adesse tuae;
Ocius in Francos per tesqua rigentis Odenae
Ungula me celeris rapta tulisset equi,
Qualis Glauciaden caeli per inania vectum
Memnonius sonipes Bellerophonta tulit:
Fixissetque pedes ad flumina Maenidos undae,
Qua viridis Pyrgi surgit in astra caput.
Nunc, nobis absente, animam simul exspirasti,
Caespite Petrino contumulata iaces.
Illibatam eadem contexit arena sororem,
Unica quae fratri delicium omne fuit.
MAENE dole mecum, et fac amabo, sepulta quiescant
Molliter ad ripam membra utriusque tuam.
Dicite Maeniades funebria carmina Nymphae:
Occidit antiqua femina rara fide.
Hic [Orig: Heic] cubat illa, novi qua praeco triumphi
Est satus in laudes FRANCIA clara tuas.
Hic [Orig: Heic] cubat illa, gravi quae me cum [Orig: quum] ferret in alvo,
Communi visa est abstinuisse dape.
Ipsa quater coeunt reparatae cornua Lunae,
Dum ne mica quidem panis ad ora venit.
Vescitur arboreis tantummodo fetibus hornis,
Aestas quos tulerat torrida; lacque bibit.
Illa eadem praegnas Salii vada circumit amnis,
Qua structa est plana Curia regis humo.
Vidit ibi in somnis tenerae crescentia lauri
Brachia de ventris surgere mole sui;
Carpserit unde manu baccas utraque novellas,
Et nuribus castis virginibusque cibum.
Editus hinc ego sum, partus matura secundi
Sarcina: coniugio septima fluxit hiems.
Atque (fide maius) vagitus immemor infans
Muti instar nullos credor habere sonos:
Credor; et hoc mirum, genetrix, tibi non modo visum est,
Verum et Straeoniis res peregrina Deis.
Quin etiam puero (CyllenI est dicere causam)
Tardius occepit lingua retenta loqui:
Donec post actae primum septennia vitae
Ora volubilibus se explicuere sonis.
Traditus Aeonias tunc erudiendus in artes,
Aequales vici dotibus ingenii;
Arboris in morem tenerae, vi praecoce suetae
Vincere cognatas fructibus ingenitis.
Vis eadem innatusque vigor quoque mansit ephebo:
Gratus eram Musis, gratus eram Charisin.
Trivimus in studiis primae lanuginis aevum,
Trivimus aetatis pone sequentis iter.
Praemia doctrinae et virtutis, laurea Caesar
Ut tribuit nostris serta ferenda comis;
Ex animo gavisa, meo grataris honori,
Pectore laetitiam praecipiente novam:
Nempe fore ut paullo post, non sine numine Divum,
Ornaret thalamos Franca puella meos.
Ast ego ducendae (verearne edicere?) gessi
Prorsus ab uxoris mente alienum animum.
Maluit externas dispendia longa per oras
Noster equus, fato non renuente, sequi.
Quid memorem expertus quas sim fraudesque dolosque;
Et quas vitarim providus insidias?
Quid peregrinando longe lateque viarum
Dura? quid Hungaricae noxia militiae?
Quidve propinatum referam mihi in Austride terra
Virus, et incautis pota venena labris?
Mirata es reducis maciem rugasque seniles,
Et calvescenti timpora cana pilo.
At tibi quem fructum laurus mea carpere opimum
(Somnia ni fuerint irrita) sera dedit?
Cui mea serta bono? cui frundet inutilis arbos?
Hei mihi, quam tristi marcet iners senio!
Iam venit in mentem, quanam ratione modoque,
Postremum a Maeno cum meditabar iter;
Aspersos nivibus tu contemplata capillos,
Optaris nullas crinibus esse nives.
Quos ubi digressu de luctifera cyparisso
Velat materna plexa corolla manu;
Ultima sunt, inquis, quae do tibi munera, fili:
Numquam ego te posthac intuar his oculis.
Omine terrebar, nostrae ratus ultima tramae
Pollice lanifico fila secanda legi.
Sed fati monuisse tui praesaga volebas
Mater, et instantem funeris esse diem:
Nam sexagenos et quinque senex Autumnos
Aetatis poteras enumerare tuae:
Et quater undenas hiemes, quas cum patre vixti
In bene pacati foedere coniugii.
Sic abii infaustus, dicta acceptaque salute;
Nec capiti (fateor) grata cupressus erat.
Tu tamen, I felix nate, o nate optime, dixti;
I felix animi cura suprema mei.
Caelestis Genius quoquo comitetur euntem,
Incutiantque tibi nulla pericla metum.
Tempus erit, tandem optata potiare ROSINA,
Si modo iusta pios numina respiciunt.
Me miserum atque inopem, rerumque fere omnium egenum!
Qua spe verba istaec vera futura putem?
Cui Nymphae quosnam subcanus server in usus,
Foturae generis pignera tarda mei?
Si tamen est aliquid, mihi promisere quod astra,
Nec mater dictis spondet inaniloquis;
Docta sit illa velim cantus, linguaeque Latinae,
Seque meis celebrem noverit ante libris.
Illa mihi vetulos reor argutabit amores,
Ut solet in pratis rauca cicada queri.
Illa tuens paetis ridebit, SCALIGER, irquis,
Quod tam multus aret sulculus hasce genas.
Ibo tamen rursum vestigia lenta puellae
Quaerere, quo vitam cumque aget illa loco:
Sive per intonsum ducar vagus Apenninum,
Vel colles Bromio fete Veseve tuos;
Seu trans Orbeli iuga Tarbellaeve Pyrenes
Provehar, aut sistar litore Santonico;
Sive Caledoniis me per placida aequora vectum
Saltibus accipiant lustra Britanna suis.
Inventam dederis mihi te ROSA nobilis illa,
Semidea arguto facta canore ROSA;
Laetitia (sed quando?) nova mutavero planctum,
Rursus et Attalica veste superbus eam.
Sic pius Abramides genetricem luxit ademptam,
Perculsus querulo triste dolore iecur:
Post animi requies teda sociata iugali,
Gaudia maerenti mille Rebecca tulit;
Sicut ubi pulsis tristi cum nube procellis
Tempestas puro Sole serena redit.
Numine contingat superum mihi talis, adoro;
Ne mihi sit lecto caelibe poena mori.
Venerit ad Manes tibi nuntius, o pia mater,
Rerum successu laeta erit umbra tua;
Umbra tua, in solis lecto observata tenebris,
Spectandam placida se mihi dans facie.
Interea mihi (vox iterat quod et anxia patris)
Perpetuum salve, perpetuumque vale.
NATUS an in lacrimas tantum, luctusque perennes,
Sic efflebo genas? sic cor anhelus edam?
Quam peracerba diu fibris absinthia amaris
Vescar, et admisto pocula felle bibam?
Quo gravis usque mihi lacerabit pectora vultur,
Et caput imposita pondera mole prement?
Vertar ut in fratrem rigida cervice Promethei,
Gestantem scapulis totius axis onus;
Liquar et in lymphas merus, Heliadumque liquorem
Ex oculis manet plurima gutta meis:
Non tamen huic fletu, nec moli commodus isti
Sufficiam. tantis urgeor ecce malis.
Quin et Aristaeus succum melliginis omnem
Huc ferat; et dulces munera dia favos;
Haud potis est aloen ulla dulcedine, et atram
Tinguere virosi fellis amaritiem.
Ecquid enim durum magis, ecquid acerbius umquam
Accidere humano, vae mihi, more queat;
Quam nihil in vita quo carius ipse tenebam,
Nil et amabilius, perdere DOUSA cito?
Privarique animae et vitae (miserabile) parte,
Parte animae et vitae, quam gemo, dimidia;
Plus etiam quam dimidia? Mors effera atroxque,
Tristibus heu tenebris mors adoperta caput;
Grassari licuitne tibi saevissima tantum,
Ut raperes subita gaudia nostra nece?
Praedane sit taetris tam pectus amabile echidnis?
Sit tam dulce caput vermibus esca opicis?
Depascenda iacet tumuli sub inutilis antro
Virgo decens, atavis edita nobilibus:
Virgo, mei spes coniugii; cui mutuus ardor,
Iungendoque toro cura fidelis eram.
Cur me non pariter, quando immaturius illam
Tolleret atra dies, abstulit atra dies?
Non ego tot misere quassatus casibus essem,
Nec iecur absumpset pergrave cordolium.
Mecum DOUSA precor, mecum suavissime DOUSA
Carmen hia querulis flebile arundinibus.
Maeste Nicer, veteris qui moenia Myrtilleti
Candida pullatis alluis ater aquis;
Si tua Pieridum decus immortale MICYLLUM
Non sine LOTICHIO ripa sinistra tegit;
Si VICTORINI manes itidemque XYLANDRI
Sanctior eiusdem marginis ora tenet:
Cur ego Musarum genialis alumnus ibidem
Qua CHARITUSA cubat, non simul orbus humor?
Nempe hoc docta sita est et OLYMPIA Fulvia templo,
Fulvia GRYNTHLERO non inhonora suo.
Quid morer in terris? onerem quid inanibus auras
Lamentis? quid inops haec loca sola teram?
Mecum DOUSA precor, mecum suavissime DOUSA
Carmen hia querulis flebile arundinibus.
Castaneae virides, umbracula grata locorum;
Castaneae, iacui sub quibus aeger amans,
Testes vos eritis, quam caste semper amarim
Numquam contactae corda pudica Deae.
Vos eritis testes, ut suspiratibus haustis
Afflarim vestris saepe Notum foliis.
Saepe meos gemitus Fauni Satyrique bicornes
Nec divulgandas edidicere notas:
Aggemuisse meis et Oreadas aio querellis;
Silvicolisque fui planctus Hamadryasin.
Mecum DOUSA precor, mecum suavissime DOUSA
Carmen hia querulis flebile arundinibus.
Quos penes arbitrium est, o Dii, coniungite amantes,
Votique efficite spes utriusque ratas.
Casta Venus Venerisque fave puer obsecro, dixi;
Ipsa mei consors sit CHARITUSA tori.
Consors sit Charitusa tori; remeabilis Echus
Vox iterata novem dat sine mente sonos.
Diis aliter visum est, queis pacta iugalia curae.
Attamen hancce meam sum ratus esse RHODEN.
Quid non tentavi? quid non (sed inaniter) egi,
Res ut successus posset habere suos?
Nequiquam roseos sumens Hymenaeus amictus,
Elusit pulla gaudia nostra face.
Pro thalamo tumulum stravit Libitina recentem:
Tibia funestae cessit amoena tubae.
Mecum DOUSA precor, mecum suavissime DOUSA
Carmen hia querulis flebile arundinibus.
E vivis miseram simul excessisse referret
Orsa quiritantes HELIODORA sonos;
Iuppiter, ut stupui! subito sic fulminis ictu
Attonitis gelidus pectora teror habet.
Faux hiat, et vox haeret. abit color ore calorque;
Protinus et stantes obriguere comae.
Capsa erat ad dextram; retro quae firma labantis
Sustinet opposito terga supina pede.
Serpere in hos artus tabem, sensique moriri,
Abreptus longi sphalmate deliquii:
Quale oculus mundi patitur Sol, corpore Lunae
Recta fraternis supposito radiis;
Aut quali defectu olim Luna ipsa laborat,
Umbrifero tenebras obiiciente solo.
Prodigii simile est: una candescere nocte
Hoc coepit tinctu versicolore caput.
Unde nives capitis? quaerebant mane sodales.
Ipse ego vix noram me, puditumque mei est.
Mecum DOUSA precor, mecum suavissime DOUSA
Carmen hia querulis flebile arundinibus.
Interim adornantur, faciunt quae non ad honorem
Quem volui, sed quae funus inane decent.
Non ego funestis, aula praeeunte feretrum,
Visus ob aegrorem coetibus ire comes:
Non ego lugubrem sumpsi de more lacernam:
Ast homines fugi, delituique domi;
Asperiore Euri ceu tempestate coorta
Dum glaciem accretam depluit ira Iovis,
Torquatus metuens lapidosa grana palumbes
Conditur exesae corticibus platani;
Aut quasi terreni rimas ruspata cubilis
Interiore latet cochlea clausa domo.
Ter volui demens mihi-met consciscere mortem,
Inque undas praeceps insiluisse Nicri:
Ter Genius mihi, seu quisquis fuit ille Deorum,
Et cohibere manus, et revocare pedes.
Mecum DOUSA precor, mecum suavissime DOUSA
Carmen hia querulis flebile arundinibus.
Infelix virgo, procus infelicior, eheu,
Cui tua non cupida est zona recincta manu!
Non erat in fatis, ut quam CHARITUSA petisti
Lux desideriis fulgeret alba tuis?
Non erat in fatis, ut quem praeceperat ardor
Ille meus, finem consequeretur Hymen?
Ut mora plus nimio nexa est utriusque petitis,
Nescio quo tedae pactum inhibente sacrae;
Tu vitae pertaesa, mori prius eligis ultro,
Aestibus immodicis quam sine fine coqui.
Fortius accendit febris ardentissima flammam,
Mutua quae flagrans ussit utrique iecur.
Quaerebam ex medicis: Quo morbo nostra laborat?
Quo tu: responsum Tmesius ille dabat.
O amor, o ignis, clamasti, siccine perdor?
Te necat illa febris, causaque febris amor.
Me vespillones vita sepelite carentem;
Inter enim vivos mortuus ecquid agam?
Ah utinam praesto genetrix tibi cara fuisset,
Aut soror; auxilii quid manus alma daret.
Mille ferant herbas succosve Machaones aegris:
Pharmaca maternae sunt potiora manus.
At modo nec lessum fecit tibi funeris ergo
Aut soror aut genetrix, tamque remota domus.
Me miserum! finem speravi ego: finis (at o quae?)
Est data. tu lucem: nox data lucis egens.
Me vespillones vita sepelite carentem:
Inter enim vivos mortuus ecquid agam?
Hoc erat ah, densas spectri quod imago per umbras
Me compellavit tristibus alloquiis.
Voce quiritanti mediis sub nocte plateis
Audita est misere Strix gemebunda queri;
Idque priore anno. Vox illa ex aedibus, in queis
Mortua es, at quas tum nemo habitare hominum,
Venit; et inclamans ter nomen inane Melissi
Eiulat: inque locis eiulat illa tribus.
Sisto gradum, nequiique haec praeter dicere quidquam:
EX HAC DUCENTUR FUNERA NOSTRA DOMO.
Me vespillones vita sepelite carentem:
Inter enim vivos mortuus ecquid agam?
Ut gemere amissa non cessat compare turtur,
Sed tristi viduos integrat ore dies;
Haud secus ipse tuos obitus CHARITUSA dolebo,
Perpetuoque gemens funera maesta querar.
Me vespillones vita sepelite carentem:
Inter enim vivos mortuus ecquid agam?
O fatum! meruitne ex me periisse virago,
Pro qua debuerant mille perire proci?
Proh dolor! hoc lucri tandem sperare iubebar
Credulus, ut vitam perderet illa suam?
Spes bona si fallit; metuam bona, quo mala vitem.
Aut sperabo malum, ne bona mi noceant.
Me vespillones vita sepelite carentem:
Inter enim vivos mortuus ecquid agam?
Fors o Fors anceps, si vertere cuncta libido est,
Verte graves casus in leviora precor.
Terminus iste malis. Infelix, cui sua semper
Res agitur retro, propositoque caret.
Me vespillones vita sepelite carentem:
Inter enim vivos mortuus ecquid agam?
At vos o Manes, et amati corporis umbrae,
Quarum saepe meos ludit imago oculos;
Salvete Elysio nemore, aeternumque valete
Incolumes, animis non sine perpetibus:
Queis rogo, si libeat, castum claretis amorem.
Noster et Elysiis sit volo notus amor.
HEI mihi! non sat erat, supremum vatis asylum
Fata Palatinum praeripuisse ducem?
Non sat erat multa clarum pietate GALENUM,
Qui prope divini principis instar erat;
Non matrem caram mihi, non obiisse sororem,
Unica quae Charitas vincere mille potis;
Non et spem thalami CHARITUSAM; cui mea secum
Omnia sub tumuli gaudia rapta cavum:
Ni quoque (ut hos omnes intra spatium unius anni)
Terrae mandasses heu Libitina patrem?
Patrem, qui trabium restans fultura labantum,
Aegre me longam misit in Ausoniam.
Nunc iacet absentisque atro mea funere mersit
Lumina, tam vastis obruta ruderibus.
Vertice praerupto mihi Latmius incubuit mons.
Quantula pro animae portio restat adhuc!
Ignoti nemo sortem miseratur acerbam:
Raro hominum mentes mors aliena movet.
Te tamen in partem maeroris, idonee LIPSI,
Ut potero, querulis forte traham numeris;
Ut cum SCALIGERO et DOUSA, quibus anxia nuper
Corda modis fecit naenia flebilibus,
Dividuum facias. Grave onus levius fit, amico
Obtendente manus, commoditante humeros.
Mens quoque lenimen sentit, relevata subinde
Consolatorum dulcibus alloquiis.
Ah utinam in reditum saltem dilata fuisset,
Care parens, obitus hora propinqua tui:
Aequius abreptum tolerarim; dummodo nati
Patria sensissent lumina clausa manum.
Non febri poterat herbas adhibere salubres
Ipse Machaonia POSTHIUS arte potens?
Cetera qui valuit, non idem in morte valebat
Protrahere extento fata suprema die!
At prius, o genitor, quam te resciverit aegrum,
Crediderant gelidae lugubre corpus humo.
Haec mihi cum luctus asperrima nuntia venit,
Commodus in PatavI moenibus hospes eram:
Nam lue purgata, Venetas inviserat arces
Euganeumque iterum laetior aura nemus.
Sperabamque uno trieteridos orbe peracto,
Postque peragratis urbibus Oenotriae,
Confore, Francoam remeare daretur in oram,
MAENUS ubi liquidas volvit amoenus aquas;
Confectique aetate, nives imitante, parentis
Comibus usuris suaviter usque frui;
Mellitosque ROSAE genitos in flore nepotes
Lusuros ad avi posse videre pedes.
At Fors humanis antistita lubrica rebus,
Cui varias mutet caeca libido vices;
Provida consilii torsit vestigia coepti,
Nutare ancipiti poplite iussa, retro.
Hinc cata quae ratio trutina pensaverat aequa
In laevum creperae lancis iere latus.
Quam mihi nunc rerum sollers astutia mentem
Vindicis ex Sophiae suggeret ingenio?
Quas mihi praescribes metas, iustissime LIPSI?
Cuiae me prudens iuveris artis ope?
Turbida nox eheu media sub luce coorta est:
Aestibus in mediis aspera saevit hiems.
Fluctuat ut ratis Hadriaco deprensa profundo,
Turbine commotam circumagente Thetin;
Remige cum [Orig: quum] nudum est latus, et male saucia mali
Carbasa; et antemnae transtraque quassa gemunt.
Sic dubio titubat animi mens anxia fluctu,
Iam prope sub rapidis mersa voraginibus.
Turgida cum tumidis sex infortunia ventis
Certant, obque meum stant animosa caput;
Nec potis est ullus, qui membra labantia servet,
Aut vigor aut vires exseruisse labor:
Artubus usque adeo fractis, nervisque solutis,
Liquitur artatae [Orig: arctatae] languida vis animae.
Da portum reperire bonum per saxa, per aestus,
O Zephyre optatis non inimice meis:
Si tua purpureo laudans spiramina vere,
Nil anima, dixi, gratius esse tua;
Esse tuis alis nil pulchrius; ut libet Irim
Quae referant, nitidas pavo coloret opes:
Si matutino nemore inspatiatus, ad auram
Mille tuam cecini carmina, mille sonos;
Auroraeque tuas rediturae vespere in ulnas
Puniceis sparsi suave cubile rosis.
Mitior en fit hiems, sudumque Favonius afflat:
Cedere visa die nox tenebrosa locum.
Fas mihi sit Manes iam compellare beatos,
Innocuisque Elegis damna paterna queri.
Sic me care pater solum, sic deseris orbum,
Inque peregrinis, te sine, litoribus?
Siccine destituor? vix lamentabile carmen
Incoho prae gemitu, finio prae lacrimis.
Care pater; vitaeque satur plenusque dierum
Liquisti humanae praegrave molis onus.
Ut multum; decies septem transgressus es annos,
Nec tamen omnino timpora canus eras.
Haud mihi tot spinae, tam multave cura peredit
Pectus; et infecta frons riget alba coma.
Quae te exercuerint, dum cogito plurima mecum
Monstra, nimis nostrae perniciosa domo;
Longa equidem miror segnes subtemina Parcas
Non citius vitae praesecuisse tuae.
Excepere tuos humeros genus omne pericli;
Mille tuo capiti est Fraus operata dolos.
Mordaces curas aerumnososque labores
Fortiter assueras nocte dieque pati;
Pro Laribusque domi te colluctante, forisque
Pro patria; multis non sine dissidiis.
Queis tua queis caruit vexata iuventa procellis?
Quo vacua flictu cana senecta fuit?
Tempore quo crebris ardebant Francica flammis
Oppida, et invisos Mars populabat agros;
ALBERTUS stricta religatum brachia reste
Marchio per silvam protrahit Hercyniam,
Extorquere ratus secreta recondita, quorum
Vix magus aut aliquis notitiam augur habet:
Imperitansque aurum suspendia dira minatur;
Pulsaque ter plexo verbere terga quatit.
Mox spoliatum habitu, nec non opis omnis inanem
Vinciri ad trunci robora dura iubet.
Non alia a saevo speranda erat hoste facultas,
Si torquet cives civicus ordo suos.
Quid faciat vel praedo lupus vel atrocior ursus,
Si glubit proprias pastor avarus oves?
Quo non argento, quo non emunctus es auro;
Marte diu Salicas diripiente plagas?
Saepe redemistis depenso incendia censu,
Saepe manus nulla non aluistis ope;
Num minus exutos re lixa aut calo reliquit,
Immunesve ignis sivit abire Lares?
Vos negitem quidvis perferre fuisse coactos,
Nullius obsidibus civis ob aera datis?
Quos ferus obsessis SVINFORTI in moenibus idem
Detinuit vinctos Marchio compedibus.
Ut MELRICHSTATUM superarit acerba ferendo,
Nomine quam Graio dixeris Alphipolim;
Plus tamen huic nocuisse frequens exactio clamat
Praesulis, assiduis sollicitata minis:
MAURICII et pedites graviora equitesque colono
Cum Brunsuiganis damna dedisse liquet;
Quam signis hostes manifesto in Marte professos.
Vel socio armorum nulla rapina sat est.
Scilicet hoc bellum est, nullo discrimine quosvis
Praedari, subitoque igne cremare caesas.
Hostis, amicus, idem est. eadem fax ustulat ambos.
Diripit huic, illi, miles uterque Lares.
Non tamen aequale est, seu Mars crudelia patret,
Seu pax hostili saeviat ipsa metu.
Quae Bellona rapit, patientius illa dolemus:
Sed quod pax aufert, aegrius illud obest.
Quid loquar, ut privamque domum reliquosque Penates
Tristior in cinerem viderit ire quies?
Tunc quoque te paries illapsus habebat opertum,
Seminecique imam turba aperibat humu.
Singultantem animam tum protinus exhalasses,
Ante obitum invita contumulatus humo;
Ni caelestis eri numquam violabile fatum
In seros vellet te superesse dies:
Longius ut cum matre pia pro meque meaque
Sollicitas faceres prosperitate preces.
Te post instaurante novas feliciter aedes,
Qua genitale lavit Straeonis unda solum;
En Phthonus immanes Furias Acherontis ab imo
Evocat, accensus bile tumente iecur.
Quae simul atque animis inspiravere nefastis
Colchica Cerbereis hausta venena labris;
Faex hominum varias, excita furoribus atris,
Intentare tibi turpiter insidias.
Quod facit invidiae, livor nil linquit inausum;
Linquit inexpertum nil male sana cohors.
Quo labefactarent surrecti culmina tecti,
Impete pars dominum, pars et adorta domum.
Mox obstare meis et Erinnyes incrementis,
Turbaque nescio quas tendere iniqua plagas.
Ne quid dissimulem; non hoc furiale, neque illud
Franci progenies sanguinis agmen erat;
Verum colluvies Zigarum de gente nefanda.
Rectius indigenae pectus habere solent.
Stas contra, virtusque una (vir fortis ad omnem
Stare Notum firmo pectore nempe solet)
Donec, ut infremuit longis patientia victrix
Acta odiis, alio remque domumque migras.
Iucundum est alibi quoque tutae accumbere mensae,
Non tantum e patria sumere lance cibos.
Adde quod interdum mutatis vivitur oris
Lautius. ignotis et bona causa favet.
Interea pro se spondere Syringus et Aeson
Incauto suadent. huc faciliusque venis,
Obstringisque fidem. sic in divortia nassae
Squamea pellaci smilace turba ruit,
Unde exire nequit. Ita postquam re male sarcta,
Ceu fit, uterque suas dilapidasset opes;
Sponsio mactatum praestando perdidit aere:
Sponsio prudenti numquam ineunda viro.
Heu heu, quam multos eadem alea saepe fefellit!
Praes fias; Croesus sis licet, Irus???? eris.
Glutiit Albini patrimonia saeva Charybdis;
Scyllaeo nat adhuc Sturmius in barathro.
Quid mihi nunc prodest, Fili, carissime fili,
Cernis ut ingenua sim, repetisse, fide?
Quoad vives, Aesona cave, cave Paule Syringum.
Sic ais, ascito facte perite malo.
Felix, quem reddunt aliena pericla sagacem.
Edoctus propriis stultius ille sapit.
Tutius integrae tempestas creditur alno,
Quam rude si tentet perdita naufragium.
Ast ubi nunc vineta, suis bene consita sulcis?
Ast ubi nunc fundi, pomiferumque nemus?
O ubi Turpilio frustra vaenumdata sedes?
O ubi cuncta, animo quae meminisse grave est?
Singula ne memorem, mihi tempero; ne quasi demens
Exprobrasse tuis Manibus ista puter:
Quidquid enim factum est abs te, pater optime, factum est
Non ut in accitum coniicerere malum,
Verum aliis ut prodesses. ut saepe sibi ipse,
Qui prodest aliis, plurimum obesse solet!
Nil prisca rebare prius virtute fideque;
Est et Non verbis reque probare memor.
At (quod pace tua liceat mihi dicere) nullum
In facinus poteras consuluisse nefas;
Quod satus in taetrae neque eras contagia labis,
Oblita nec fuco verba loquentis erant:
Nec tuus insuerat mos umquam fallere quemquam,
Circumventum astus calliditate vafri.
Mendaces odio linguas, cane peius, habebas;
Angueque letifero duplicis ora viri.
Elatis infensus, item gradientibus alte,
Tollere nescibas grande supercilium:
Unde queri nullis iniuria facta silescit;
Nec de te sparsim fama sinistra volat.
Legitimam praeter tibi nulla, nec ante, nec intra,
Nec post coniugium, cognita forma fuit.
Non nisi agi rectum debere, subinde monebas,
Nec sibi cuiusquam pertimuisse minas.
O quoties in aperta senum tibi fervere bilem
Vidi ego patratis crimina adulteriis!
Te quoties foedos memini exsecrarier hircos,
Stupraque, et infames semina dira lupas!
Iurgando vehemens, in flagitiosa potentum
Ausa ferebaris liber et absque metu.
Denique fixum animo tibi erat nil praeter honestum,
Quaeque decent homines munia, quaeque Deum.
Quod similesque tui iustosque probosque putaris,
Cum quibus interdum causa gerenda fuit;
Plus nimio bonus, et Francae probitatis amator
Arguere. haec noxae res quoque saepe mihi est.
Saepe mihi est damno, quod non feror esse malignus.
Sedatum placidi pectoris esse iuvat.
Testis CORRASIO LANGUETUS idoneus auctor,
Notaque sincero POSTHIA corde fides.
Sed tamen ut praestat, falli bonitate; licebit
Vix hodierna vacet crimine simplicitas!
Res olim vulgaris erat, bene vivere posse:
Commune est hodie, vivere posse male.
Aurea Saturni quod si te saecla tulissent,
In pretio pietas cum [Orig: quum] vetus illa foret:
Crede mihi, non talis honor, non tanta senectae
Puriter exactae fama superstes erat;
Quanta tibi nunc fama, tuae nunc qualis in aevi
Postera virtuti crescere certat honos.
De probitate tua mihi glorier ipse necesse est,
Sincerusque boni filius esse patris.
Ergo te rari nostris scribamus in annis
Fas erit exempli, sancte, fuisse virum.
Scribe age idem, iustusque fer o suffragia censor
Aonio LIPSI non reticenda choro.
Audiat haec vatum manus omnis, et approbet: at nec
Improbet hosce meos FRANCIS Eoa modos,
Quos magna in Roma flavum prope Thybridis amnem
Tegmine cupressi sub nigricante cano.
Optime mi genitor, Manes si carmina tangunt
Tam procul ad Maeni lene fluentis aquam;
Tranquillo requiesce loco, dum candida cernas
Marmora candori rite locata tuo.
[Gap desc: toc]
OMNIBUS meis libellis, ELISABETHA Regina praestantissima, idem est animus, idem ardor. Ad te nempe ire volunt: immo iam ierunt Oceano superato, Maiestate tua nihil deterriti. Utinam et mihi istuc ire brevi liceat, vultumque tuum desideratissimum tandem aliquando coram intueri: illud mehercule in summa parte felicitatis ponendum existimarem. Oculorum siquidem tuorum radii splendidissimi, in hos oculos placide immissi, ita mentem Minervamque meam illustrarent, ut plane renatus quasi, aliusque a me ipso apparerem. Deinde linguae tuae supra quam dici possit mirabilis facundia etiam me Mercuriumque meum redderet aliquanto facundiorem. Praeterea ex ornatu mundoque tuo Regio politius quiddam atque ornatius Musis meis accederet, quo ille cultiores acceptioresque evaderent. Gratiae denique tuae melliussimae et favoris suavissimi aperta significatio instingueret novas Apollini meo ad carmina pangenda vires. quorum
carminum iucunditas nonnulla optarem sane aures tuas longe delicatissimas ita demulceret, ut tu proinde ea non tam aliorum modulaminibus exercitiis-ve aequanda, vel saltem ab iis, quibus dulcissima inest aliqua delectatio, minime separanda duceres, quam ego me non paenitenda pigendaque scripsisse cognoscere liquido possem. Etsi autem haec mea qualiacumque non usque adeo quibusvis profutura scio, tamen nemini ea obfutura certum est. Uni tibi, REGINA, tibi uni, inquam, rem ego gratam facere volui dedicatione libellorum meorum: qui si tibi placuerint, est quod gaudeam; sin autem, vehementer doleo, molestiam tibi a me imprudenter creatam. Nihilominus fore confido, ut quidquid huiusce est lucubratiunculae, animo accipias legasque sereno atque placido. Vale, et in Musis meis vive perpetuo. LUTETIAE Parisiorum, mense Augusto, anno Christi quinto et octogesimo supra millesimum quingentesimum.
[Gap desc: toc]
CLEIO virtutem laudo, praeclaraque gesta:
Laurea militiae, pacis oliva comes.
ARMA per Eoas sub Thrace frementia terras,
Caesare pro patriis belligerante focis,
Melituos strepitusque interfecere Poetam
(Si quis adhuc prisci nominis exstat honos)
Qualemcumque quidem releges imbelle canentem
Imparibus carmen, dia VIRAGO, modis.
Ut paces rediere bonae, furor ille recurrit;
Ille furor, clariis largiter haustus aquis:
Osque glycyrrhizae succo mihi Francita tinxit
Nympha, remollitos eliciente sonos.
Sic pare temperie, Musis et Apolline dextro,
Mars canit apta sago, Pax canit apta togae.
PROXIMA Reginae sequeris quod syrma Britannae,
Gnaviter ad niveas officiosa manus;
Id monitis clius facis, imperioque sororum,
Progenies clarii pulchra ROSINA chori.
Num tua detrecter famulantia iura Virago,
Dispernat-ve procul dulce ministerium?
Absit ab ingenua proficiscitur omnis honestas
Virgine, et eximius cum probitate pudor.
Stemma tuum taceo. Scit Apollo,Diana, Iovisque;
Scis quoque tu, doctae Palladis esse soror.
Nomina discutias, o formosissima rerum,
Nomine quid reperis pulchrius esse tuo?
Principibus mos est infantis ab unius ortu
Treis susceptorum conciliasse manus.
At pia susceptrix (fortuna obstante noverca)
Hisce novem natis nulla reperta meis.
Sunt inopes. Regina tamen Britanna puellas
Has aliquo poterat dives habere loco.
Si moriar, tutoris egent patre maestiter orbae:
Quis curatoris possit obire vices?
Vivus eas vobis pariter commendo. Noveni
Dux ROBERTE chori, sisque PHILIPPE comes.
Mite gynaeceum non ingrediantur, adeptae
Munificum comitem, munificumque ducem?
INCLITA quae fama clares ambagine mundi,
Quam longe celeres Solis aguntur equi;
Et laudem, Regina, tuam et praeconia honoris
Infantem potius me reticere decet,
Dicere quam paucis. Si fluminis instar, inundans
Pluribus ellogiis, ille vel illa foret;
Copia materiae linguam superare nequiret,
Nec calamum rapidae frangeret uber aquae.
Sed quia virtutum (Dea, non homo) grandis abyssus
Flucti vago similes efficit Oceano;
Mergerer immenso pelago. Nam litoris expers
Est tua laus, expers marginis altus honor.
Sic gerat aeternum tua gens Mavortia nomen;
Sic tibi de Franco vate triumphus eat:
Huc ades aegisonae forma clipeata Minervae;
Cassida sumpta comas armet, et hasta manum.
Nunc certamen eris Diva atque ego grande. Lacessam
Te nudus? Vinces, sat scio. Victus ero.
Non tamen hic animus pugnae succumbet. Honesto
Praelier et licito veles amore tui.
Anne dolis ut te capiam? Capiarve ego? Neutrum.
Non amat ingenuus vincula serva pudor.
Cur igitur tecum certo? Genialis ut ambos
Libera Mars norit nos fore mancupia.
CAESARIBUS magnis quondam clarisque dynastis
Tantus legitimo est iure tributus honos,
Ut PATRIAE PATRES audirent; idque togati
Ob merita in populi sacra piosque focos.
HEROINA, tuae quis laudis facta recensens
Adiciet meritis nomina digna tuis?
Tu patriam, quae te talem tantamque creavit,
Nunc recreas, gentis cura salusque tuae.
Nonne decente magis melioreque iure Britannum
Te PATRIAE MATREM dicere quisque potest?
AFRICA te metuit, metuitque Europa. timendus
Asidi eras armis CAROLE Quincte tuis.
Multa salo praeclara, solo praeclaraque multa
Gesta parem faciunt te similemque Deis:
Sed duce Mauricio, noctu metus et fuga, quod non
Exueris hominem, testis uterque probat.
Lubrica Fortuna est, quam non Deus ipse gubernet.
Saepius excelsos deicit illa viros.
PACATISSIME FERDINANDE Caesar:
Vides, oppida quanta, quotque pagos,
Villas, praedia, et insulas et arces
Intestina tumultuum simultas
Dissentanea per rebellionis
Facta abstraxerit Hungarum coronae;
Illaque omnia Thracio tyranno
Praedam adiecerit? Heu pudor nefasque!
Idem dissidium manet Polonos,
Acri postmodo vulturi vorandos.
Res concordia parvulas adauget;
Sed discordia maximas profundit.
QUID tot in orbe Deae numerantur, quum tamen ullam
Nemo umquam in toto viderit orbe Deam?
Aut nulla est, aut vix una est Dea. Si tamen una est,
Nulla pol illa, nisi sola BRITANNA Dea est.
SI quantum gravitate valent, Fortuna iuvaret
Consortes belli, militiaeque duces;
Rebus et hoc ipsum praestaret et acribus ausis
Quisque, quod ingenti praedicat ore ferox:
Iam pridem nostro spumesceret Hellespontus
Remige, et Euxini poneret ira maris;
Cornua quique diu gemuit sibi fracta, vicissim
Laetior elatis curreret Ister aquis.
Grande decus meruit laudemque SERINIUS heros,
Sospite quo sospes vestra Sigethus erat:
Fortiter ob patriam pugnans quia vulnere diro
Maluit, adverso caesus ab hoste, mori;
Quam (licet hoc poterat) captus servire tyranno.
O simul et bello forte togaque caput!
Mars faciat, tales tantosque, ter optime Caesar,
Complures habeas ad fera bella duces.
QUID Musis rigido cum Marte vel acribus armis?
Scilicet aiebas nuper, amice CRATO.
Dic age, cur pharetra telisque decorus et arcus
Pieriae fidicen fulget Apollo lyrae?
Cur iaculum vibrat, cur concutit aegida Pallas,
Quae Dea nobilibus praesidet ingeniis?
Ennius aut quare, doctique Camena Maronis,
Horrida terribili classica voce canit?
Non opus est referam Flaccum, memoremve Tibullum,
Quique Macer thyrso laudis in arma ruit.
Si priscis cordi fuit illa aetate poetis
Arduus et belli militiae.que labor;
Quis vetet, illorum lego qui vestigia vates,
Quo minus invicti Caesaris arma sequar?
DANUVIUS fertur tumidarum rector aquarum
Questus ad aequoreos multa fuisse Deos;
Praeponi Rhenum sibi, fluviorumque vocari
Regem. Cui Nereus; desine plura queri.
Si fluvii captive tui reparaveris Ister
Cornua, Threicia cornua fracta manu;
Nympharumque simul rigida sub lege tyranni
Solveris implexo colla revincta iugo:
Sponte sua Rhenus cupiet tibi cedere palmam;
Sceptrifer interea rex mihi Rhenus erit.
Annuit Oceanus; movit pater ipse tridentem:
Danuvius maestis turbidus ibat aquis.
DUM tuus exsultim sonipes ferit aetheris auras
Arduus, et celeri calce fatigat humum;
Cernere tum videor, gestarit Persea quondam
Pegasus Aurorae qualiter ales equus.
Pegason at quantum sonipes, scis vincere tantum
Ulteriusve aliquo Persea, CHRISTOPHORE.
Dicere sane alias auderem; Tu mihi Perseus,
Ille tuus quadrupes Pegasus alter erit.
MILES uterque sumus, domino servimus et uni,
Mentibus unanimes consilioque pares;
Sed tamen abiunctos acie locus ipse diremit:
Alter ab alterius didimur intuitu.
Quam cuperem, simul essemus THRASYBULE! Ferirent
Laeta meas aures classica, laeta tuas.
Nodus hic in scirpi discrimine separat ambos:
Tu pedes es Suevus, verum ego Francus eques.
IMMORTALE sua tibi nomen ab aegide Pallas
Armipotens belli praeses habere dedit.
Sis animo forti, mediosque ruamus in hostes:
Praesentem posito sperne timore necem.
Confisos bonitate Dei Fors ipsa iuvabit,
Mars etiam a nostra parte secundus erit.
Si cadimus, cecidisse iuvat. Sed stragis acervos
Haec manus innumeros, quam cadat, ante dabit.
Sic non indecores animam fudisse feremur:
Pro patria laus est et pietate mori.
ACER ut adversus fera bruta animosior ire,
Nec solet ullius vim metuisse leo:
Sic contra, LEONARTE, feros audentior hostes
Vade age, et illorum cornua fracta doma.
Ipsa tibi pulchram pariet victoria laudem:
Vincitur haud ullis mens generosa malis.
CAROLE forte rogas, bello quid agatur in isto,
Dum contra Turcas Teutones arma gerunt?
Pugna cadis tanta est, tanta est certatio poclis,
Quis sit, ut ignores, inferiore loco;
Cominus inter se tam fervida proelia miscent.
Quisque nisi laesum non caput inde refert.
Maxima pars Bacchi letalibus occidit armis
Saucia: pars aegri morbida membra trahunt.
Desidia reliqui torpent segnique veterno.
Castra tamen Thracum tam metus acer habet,
Eminus ut cyathis saltem si iretur in hostes,
Illico terga fugae Thracia turba daret.
QUID sumus, o socii? Qua spe consistere firmum
Rebus in humanis posse putamus opus?
Nil stabile est, nil perpetuum; celerique rotatas
Turbine sors hominum versat acerba vices.
Quam cito IAURINUM rapidos consedit in ignes,
Pannoniasque furens Mulciber hausit opes!
Ah miseri, miseri, quibus uno temporis ictu
(Qualiscumque fuit) resque domusque perit.
Sensimus hoc ipsi, patriam cum flamma cremaret
Alphipolim, nostris saeva nocere libris.
Quid querar heu libros? Aedes (hoc ploro) paternae
In cineres horis tunc abiere tribus.
Sola tamen tantos Patientia totque dolores;
Quae prior hos didicit ferre, tulisse docet.
Haec certe, spe nixa bona, mala plurima lenit.
Damna quoque et passos haec graviora levat.
HECTORA me noster, te Aiacem LAZARE dixit
Tulechovus, iuncta proximiore manu:
Scilicet intuitus procera tuique meique
Corporis aequali stantia membra pede.
At mage felices sumus ambo faventibus astris,
Quam vel Priamides vel Telamoniades.
Do tibi nullum ensem, mihi baltea nulla redonas:
Sunt neutra alterutri munera causa necis.
OTIA Pieridum CORMAEE forinsecus optas,
Et gaudes requie, pace, salute frui.
Non sinet hoc Daemon, non arma duellica Martis,
Pannonas aut terrens Thrace sub hoste metus;
Nec saevi deerunt alibi insanire tyranni,
Tinguereque effuso triste cruore solum.
Quaerendum est aliud, dum lubricus incola mundi
Conspicis instabiles turbinis ire vices;
Scilicet interior mentis pax. Haec ubi defit,
Nulla foris requies est tibi, nulla salus.
PACE quid utilius, quid Marte nocentius orbi?
Hic perdit reges, illa perire vetat.
Stultitia exoptat bellum, sapientia pacem:
Imperium nutu statque caditque Dei.
Marte suas gentes et vertere regna laborant
Sanguinea queis faux ardet anhela siti.
Pace tuos stabili populos FRIDERICE gubernas:
Inde beata suo DANIA flore viget.
Quam te regnantur sapienter principe terrae,
Cui sofia in corde est, cui sophia ad latus est!
FORTIS erat bello vir et acribus inclitus armis,
Cui volucris nomen monsque perenne dabat.
Iusserat huic Quinctus caput a cervice recidi,
Caede fora Augustae nunc quoque tincta rubent.
Ille sibi cernens ensemque necemque paratam,
Carnifici intrepida talia voce refert:
En morior; moriarque, iubet quia Caesaris ira:
Quod precor, hoc votis parce negare meis.
Truncus ubi gelida fuero tellure sepultus,
In tumulo ferum consere rite nucis.
Nux ea, si merui poenas, arescet: at insons
Si plector, crescet; grandis et arbor erit.
Vota valent. Arbos succrevit, et alta sub auras
Explicuit patulis bracchia densa comis.
ARTE sagittandi si quis vocitare magistrum
Te velit, haud dubie nomina vera dabit:
Nec decet, o Princeps, aliorum is pace loquatur,
Quos colit artifices Teutonis ora suos.
Quam pater et fratres illis excellere norunt,
Tam tu praecellis fratribus atque patri.
Indicio est tactus certis scopus ipse sagittis:
Iustus ut est oculus, sic quoque iusta manus,
Usque adeo, iussos ut non nisi tangere clavi
Ipsa volans apices recta sagitta velit.
Quid credam? Vel te Chiron hac imbuit arte,
Usurpanda tibi vel sua tela dedit.
SI licet inter se iusta componere lance
Nostra per antiquis saecula temporibus;
In pretio nunc est maioreque flore Latinus
Sermo, tuo quam sub patre, gemelle Remi:
Plus nisi quod sapiant Martem, sitiantque cruorem
Quos tulit haec reges, quos genitura duces.
Attigit en summum Romae decor, altaque Cleio
Tam recinit Francum quam Latiale melos.
Alter Virgilius MASURI sis, alter Homerus,
Ardua docte gravi bella sonare tuba.
Nec quisquam invideat famae. Borbonias exstet
Par opus Aeneidi, par opus Iliadi.
CAROLE, tune etiam Phoebo studiisque Dearum
Posthabitis, animi caecus in arma rues?
Dulce rudi Mars est, expertus abhorret ab illo:
Ah nescis, quantum bella laboris habent.
Me quoque nescio qua nuper dulcedine ductum
Ad fera vesanus traxerat arma furor.
Tutius est mansisse domi, coluisse Minervam:
Bella foris alii, tu gere bella domi.
Quanta manus Fabii memoratur sanguinis, olim
Romulidum celebri nobilis historia:
Tot pluresve queunt hac tempestate referri
SEITLICIAE gentis nobilitate sati.
Magnus honos sane, virtutis et augmen avitae,
Multorum superat stemmata magna ducum.
Maius at hoc longe est, CASPAR, quod divite possis
Doctrina cunctos vincere Seitlicidas.
Primitus acer eras, indicebasque duellum:
Bellica mox humeros cingor in arma meos.
Cumque diu tacitus me spe lactaris inani,
Segnior et pigrior factus inerte mora es.
Symbolon ast hodie tandem non pisa, nec ervum,
Nec cicer aut lentem das, sed ENOCE fabas.
Tene rear Fabium praestes ut lente, vel unum
Panthoidae muto de grege forte senis?
Hoc tibi concedam (quamvis faba protinus istaec
In cute cudetur Pythagoraee tua)
Sed non illud item. Cunctator quilibet esse,
Verum non Fabius quilibet esse potest.
EFFIGIEM mortis quare mihi mittis ACHILLE?
Scilicet ad mortem fortis ut Hector eam?
SI quis apud Graios olim veteresque Latinos
Sive foris bello, seu quoque pace domi,
Aut patriam servarat, item superaverat hostem,
Strenuus aut dignum laude patrarat opus;
Ille suae pretium virtutis ab urbe coronam,
Vel celebri meruit signa locanda foro.
Nunc quia Barbariae tot plurave tempore nostro
Monstra subegistis tu genitorque tuus,
Quam vel magnanimus victrice cohercita quondam
Scribitur Alcides per domuisse manu:
Quae tibi, quaeve tuo debentur praemia patri?
Quae statui vobis marmora digna queunt?
Sint data, quae Latii, quaecumque dedistis Achivi,
Digna tamen STEPHANIS haud potuere dari.
HUNC TIBI MARS GLADIUM PRO MUNERE CONSECRO VITAE,
SI GLADIUS VITAE MUNUS HABERE POTEST.
FLUCTIVAGI Turcas Veneti stravere duello:
Nonis Octobris lux quia dextra favet.
VICTOR aquis Henetus perstat, ferus occubuit Thrax:
Ut lux Octobris septima laeta venit!
DUM Capitolina MURETUS in arce columnam
Laudibus eximiis tollit ad astra ducem,
Ambiguum fecit Victoria, docte MANUTI,
Aonia lauro dignior esset uter:
Illene res gestas memorare disertus, an istic
Quem tam facunde res memorata decet.
Ut bene rem dirimit Latia cum plebe senatus,
Muretum civem qui iubet esse suum!
Nam sua Mureto cessit, sua palma columnae:
Vincit hic invictos Rhetoras, ille Getas.
SCILICET obsequium (ceu comicus inquit) amicos,
Sed veritas odium parit.
Circumstent te mille odia et te mille pericla,
Non diffitenda est veritas.
Discipulum tali praeceptor voce monebas:
Reapse nunc probas idem.
Ne treme, ne tituba RUDIGER; sed cuncta fer istaec
Adversa Franco pectore.
Pectore dum Franco momenta brevissima perfers,
Fortissimum praestas virum.
Forte merum, fortis mulier, rex fortis; at ipsa
His veritas est fortior.
FONTEM, perpetuis quem duxit ad aethera lymphis
Plurimus ingenii, Rex FRIDERICE, labos,
Nymphae cumMusis, Dryades facilesqueNapaeae
Unanimi celebrem voce meloque canunt.
Aspice Neptunum; capita aspice laetus equina:
Aspice, Delphines quanta fluenta vomant!
Sirenum fundunt liquidissima mulctra mamillae:
Hic Venus, hic Pallas, Iunoque regna gerit.
Eiaculatur aquas populorum Martia turba;
Teuto, Thrax; Gallus, Sarmata; Moscus, Iber.
Omnia discutias; omnis simul undique et usque
Constrepit in laudes unda susurra tuas.
QUI tuus est hostis, fuit hostis avoque patrique.
Fortior o utinam sis patre, sis et avo.
Reliquias patriae noris ut ab hoste tueri,
Utile cum Iova caelite foedus ini.
Non aliter poteris capitales vincere Thracas,
Non aliter regni ius stabilire tui.
Est opus auxilio tibi consilioque, RUDOLPHE.
Consilium hic solus, solus hic auxilium est.
PRISCA sacros Musis quaerat Boeotia fontes,
Et matutinas Pegasus acer aquas.
Nos laticesque novos sancti gustabimus antri,
Ortaque sub mundi vespere sera bona:
Sera bona; at nullis non aequiparanda vetustis,
Immo etiam cunctis anteferenda bonis.
Nam venas FRIDERICE aperis diffusius; unde
Lympha SALUTARI FONTE perennis eat.
Ungula fodit equi PallantidosHippocrenen:
Has scatebras magni principis alta manus.
Tanto igitur pluris fiant hae principis undae,
Quanto est inferior pes potiore manu.
NATALES tibi FRIDERICE Nonae
Apriles; eadem scholae recenti
Lux natalis, ad aureum SALUTIS
FONTEM quam generosus inchoasti,
Firmum praesidium artium bonarum,
FRANCO aeque decus perenne gentis.
Nimirum ecce videbimus quotannis
In te flore novo scholam hanc oriri,
Teque semper in hac schola renasci.
O dextram ominis auspicationem!
QUOD manet aeternus Musas honor, altaque Phoebu
Gloria; nec Pallas nescia laudis agit:
Laudibus egregiis en hoc DONEIUS heros
Inclitus, eximia dexteritate facit.
Quod scatet Aonius fons, quod scatet Hippocrene
Jugiter; assiduas ille ministrat aquas.
Quod Pindi vertex, Helicon, Parnassia rupes
Stant fundamentis non ruitura suis;
His idem fulcrum est immobile. sustinet idem
Principe pro nostro grande laboris onus.
Denique quod salva est res publica; efficit unus
Ille Palatini firmus AtlantisAtlas.
SENSEMIUM, o Musae, similem cui dixero, nomen
Qui celebre a Latia rettulit historia?
Cosso mente alacri, Marcello fortibus ausis,
Scipiadae pugnis, ictibus Attilio.
O parcam laudem! Nam pluris hic inclitus heros
Cosso, Marcello, Scipiade, Attilio.
CERNIMUS ut plures labyrintho immerserit error;
Altior his oculos CYSSA veternus habet.
Caecultant aliqui: deperdita regna ruinis,
Frustra aliis residem mentem animumque movent.
Sunt et, cum possint antas fulcire labantes,
Unguem qui digiti vix adhibere velint.
Tu facis obnixe manibus pedibusque viriles
Pro lege effectus regeque, proque grege:
Nec dormire quidem poscente sopore, licebit
Nox media adnictet, seu iubeare, queas.
Usque adeo pax atque salus tibi patria curae.
O vigilem athletam par tibi, CYSSA, quis est?
En tua dexteritas acieque laboreque vicit
Argum centoculum, centimanumque Gygen.
BOISSARDE quereris, nemini quod amplius
Exulcerato hoc saeculo fides siet
Adhibenda, deque raritate plurima
Virum bonorum multa verba funditas.
Nescin' quid aetas ista monstri nutriat?
Aut quomodo discrimen internoscier
Queat? Caballine emptor introspexerit
Frustra ora, linguamque integram cum dentibus?
Faciundum idem esse suaserim mortalibus:
Bonis viris nascuntur in lingua pili.
FLAMMAS cum valido, regionum incommoda, ferro
Istius ex regni limite sustuleris:
Exseret in cives animus se regius ille;
Regius ille animus, foedera pacis amans.
Sic ego nequicquam sperare. Videlicet hanc spem,
Tempora uti nunc sunt, ventus et unda rapit.
Crudeles armat furor; ac quo saevius ardet,
Hoc citius demens in sua fata ruit.
BelgisCeltarum communia damna luuntur,
Et tamen, o MOLITOR, tot mala fine carent.
Sarcta et tecta sibi quis habet bona, ut omnia passim
Obvia sunt Marti, pervia Mulciberi?
TANTUM de sese felix Aeneidos auctor
Famam excitarat, ANGELI,
Caesar ut Augustus saltem vel hypographa prima,
Vel quodlibet colon sibi
Posceret inspiciendum oculis. Fors carmen Homeri
Et Smyrna tanti fecerit.
Non tua tam finem Syrias, quam exordia tanti
Operis videre ego gestio.
Tu si Maeonidae nil quidquam, nilque Maronis
Concedis ingenti tubae,
Et Bolio tuus Aenea Graecisque volabit
Virum per ora clarior:
Caesaris quantum et Smyrnae vehementior ardor
Ardore superatur meo!
LECTA Palatini cultis ex principis hortis
Mitto Palatinus haec tibi serta comes;
Laurea serta, tuos IANE evinctura capillos,
Musae et virtutis praemia certa tuae.
Haec tibi enim duplici debentur nomine DOUSA,
Cum sis bellator, sisque poeta bonus.
Fallor, an excipiens hilari te LIPSIUS ore;
Machte tui, dicet, Martis et artis here!
Post doctum Huttenum cuiusquam si coma lauru
Digna fuit, DOUSAE pol coma digna fuit.
Et merito. Quis enim invideat tibi, si cluet acer
Mars armis, alacrisque ars cluet ingenio?
CLARUS avis opibusque potens virtuteque praestans
Est tuus, et celeber Martis honore, pater.
Praenitet insigni stirps inclita quattuor inter
Stemmata Burgundae nobilitate domus.
AonidumFRANCISCE novum decus adde vetustis;
Haec erit antiqua gloria laude prior.
FRANCORUM reges, veterisque exordia gentis
Usque per innumeros ducta potenter avos
Dehinc LEORINE canes. Non haec tibi Musa pudori,
Non erit haec numeris res aliena tuis.
Spreveris ah Manes pronas tibi tendere palmas,
Suppliciterque Elegos saepe vocare tuos?
O te durum et inhumanum, si corda refutas
Tot regum precibus mollia, totque ducum!
FRANCIA te duplex simul obtestatur, ut illis
Ne desis. Duplex fama parata tibi est.
Gratia promeritis et siqua fruenda refertur;
Bis felix, gemina cui datur inde frui.
EST aliquid, claris debere parentibus ortum,
Priscorumque recens reddere nomen avum:
Nec minimum est, cultas animum formasse per artes;
Et Ciceronaeo purius ore loqui.
Tu decus exornas HUTTENAE gentis, et amplis
Doctrinae cumulas munera divitiis:
Nam tuus agnatus per te LUDOVICE revixit,
Doctaque tam celebris tot monumenta viri.
Quo non it virtus, quae non nisi cogitat usque
Optima, promittit maxima, summa facit?
QUALIS erat XenophonCyro cum principe quondam,
Qualis Alexandro fidus Onesicritus;
Talis tu Uranio cum principe. Namque PHILIPPE
Ut bonus es miles, sic bonus historicus.
Felices Belgas! MARNIXIUS iste Philippus
Alter adest Xenophon, alter Onesicritus.
TERRIBILEM vicit, monstrum furiale, Chimaeram
Pegaseo insidens alite Bellerophon.
POSTHIUS invectus Galiardi tergore fortis,
Contudit informi gutture Barbariem.
Durus uterque labos, utriusque ut durior HAGI
Portenti rabies exitiosa fuit.
Sed quo deterior Lycia peiorque Chimaera
Barbaries Musis plurima damna dedit;
Posthius hoc noster melior (nam commoda Phoebus
Sentit) et integrior Bellerophonte venit.
Glaucia si proles aeternum hinc cepit honorem;
Posthius aeterni plus quid honoris habet.
SI labor et virtus trutina pensentur eadem,
Pondus utrique decet par ratione dari.
Virtuti comes invidia est, fortuna labori:
Quam labor et virtus impare lance iacent!
CUR longum dormire iubes me strata petentem,
Nocte brevis somni quem iuvat arcta quies?
Num prosit, torpere gravi mea membra veterno?
Num piger exitio deside mente vacem?
Me longum vigilare iube, gnavissime POSTHI;
Sitque meis oculis fac procul usque sopor.
Te sequar in celsos Haemi contendere clivos,
Quo tibi praemonstrat molle veredus iter.
Si puer Aonidum peragravi castra pedester,
Lumina nec gessi vincta papaveribus;
Vir modo somniferis ausim indulgere tenebris,
Pegaseo velox alite vectus eques?
CERNERE discupio, FUCHSI, clarissime Fuchsi,
Ora tua, et tecum mutua verba loqui.
Fallor, an exoptabis idem, quo cernere possis
Ora mea, et propior vocibus esse meis?
Ipse equidem tanti non sum. Tu pluris habendus,
Quam quod divini numinis instar erit.
Idcirco tacita colui quem mente fideque
Hactenus, Ausoniis advena limitibus;
Nunc animo et vultu praesens venerabor aperto,
Fluminis ad Franci litora nota redux.
Ac merito. Quia enim xenius mihi Iuppiter es tu,
Cur veter hei xenio posse litare Iovi?
O VARIAS emense plagas remeabilis orbis
CHRISTOPHORE, et vasti bracchia longa maris;
Quid iuvenem tantos iuvat exhausisse labores?
Quid iuvat externos tot peragrasse sinus?
Sederat hoc animo rerum cognoscere causas,
Otia nec frustra deside mente sequi:
Pigritiae siquidem gnava experientia probro est,
Et pudor ignaros arguit ipse senes.
Multa reportasti, quibus erudiisse nepotes
Scibis; FYRERIAE non inhonora domo.
Ecquid enim sumptus facimus, nisi fenora censum
Auctent? Usuram hanc qui capit, ille sapit.
SPES modo se laetis ostendit ab aethere pennis:
Sors modo; Despera, nil tibi restat: ait.
Utri plus tribuam? Spes vana est saepe; fugaxque
Instabiles variat sors IOACHIME vices.
Nimirum spem spe superavero, sorteque sortem.
Victor nemo exstat, cor nisi forte gerat.
EXSUL ab ArgolicisLatias cum viseret oras,
Et locum non inveniret
Diu morandi commodum;
Trans Alpes rigidas sese Dea contulit Atthis,
Eruditione clara
Petens Lycea Almanidos.
Pro Telamone aderat par Diis Camerarius olli;
Wolfiusque cum Xylandro,
Linguae Pelasgae vindices.
O quem te referam CRUSI memorabilem Atlantem,
Unus omnem qui intulisti
Nunc Graeciam in Germaniam!
QUI canis heroas, LEORINE, heroicus ore;
Carmine et heroo munere dignus eris.
IN duo dividitur vitae discordia,POSTHI:
Aut pax aut Mavors subdita quaeque domat.
Si velit hic, fiam miles: velit illa, colonus.
Aptus utrique, geram gesa, novale seram.
Ast ubi praedominans populus sine vertice magnum
Eliget ad belli munia clara ducem,
Et medio mugire foro Nereidos urbis
Ad mulctram iunix coeperit Helvetica;
Qui valesve erimus? Statuum mutatio grandis
Imminet. In tuto degere suave loco.
Principis ignoti Rhenus venerabitur ora,
Seu placidam pacem, seu fera bella gerat.
O miraclum ingens! Nisi enim redit aurea virtus
Illo aevo, virtus aurea nulla redit.
NOMINIS haec elementa tui, CISNERE, disertim
Transposuit Natura sagax. Studione vel arte
Fecerit occultans, artem studiumque Minervae
Expertura meae? Sincerus es atque fidelis,
Theseaque fide non te sincerior alter;
Theseas immo inter tu sincerissimus omnes:
An non te Musae inscribant Amarantide cera?
CLEIO, prima soror meae cohortiS,
In I mane locare calce lIbrI
SustineS mihi tam fidele NomeN?
Nix quo caNdida, Candidumque quo laC
Esse vix potE luce puriorE.
Re veRbisque apeRitur ipse candoR.
VirtUs pectore nata, aperta VultV,
Summis hunc similem facit MetelliS.
EUTERPE delecto animum, mentemque sereno:
Exsulet a laetis turba severa iocis.
NEMO meum fontem (moneo) Regina, nec Istro
Aequet, nec vasto comparet Oceano.
Ister turbidior; nimio plus Doris amara est.
Sit mihi pura volo, sit volo dulcis aqua:
Neve cataractas Nili, fluctusve Sicanos
Plangor inundantis grandior amnis agat.
Flumina vix umquam sitiuntur magna; nec ingens
Profuit arenti nimbus aquosus agro.
Rivulus emanat placidis hoc fonte susurris,
Proritans alacrem liquiditate sitim.
Hoc iuvat, hoc melli est. Tu puram, tu bibe dulcem:
Communi vulgo publica vena placet.
EXULIBUS Musis, Phoebo, doctaeque Minervae
Vestra domus gratum praebuit hospitium.
His postliminio redeuntibus ad sua demum
Tecta, tibi est obses blanda relicta Charis:
At ne sola foret, sociam Venus addidit ultro
Se Chariti. Castae est iuncta pudica Venus.
Mireturne aliquis, sapiat si lingua ROSINAE
Dulciloquam Venerem, suavidicamque charin?
QUIDQUID habent Charites festivi, quidquid amoeni
Nymphae, et doctrinae Palladi quidquid inest:
Casti quidquid adest Veneri, Musisque decori;
Quidquid honestatis candida Vesta gerit:
Denique laudatur quidquid, seu quidquid amatur;
Non nisi in Euphrosyna quaere Melisse tua.
Haec habet atque gerit sola omne, quod inclita Virtus:
Huic et adest et inest, quidquid ubique boni est.
Omnis in hac gaza est sita. Dixeris omnia, si vel
Nomine tu solum dixeris Euphrosynen.
RINGERIS, et palma ruspante poemata versas
Lector: an hinc magnae prodeat artis opus?
Nil tibi polliceor, praeter Schediasmata. Nonne
Promissis steterim, si Schediasma legis?
RELIQUIAS Schediae disquiris amice Minervae,
Restare grande quid ratus?
Mirum, si invenias aliquid. Nempe ipsemet auctor
Pro derelictis has habet.
MECUM saepe manere noluisti,
Seu cenam volui, seu dare prandium:
Ast ultro ipse velim manere tecum,
Si nec prandiculum des, neque cenulam.
Quid causae est? Tua delicata numquid
Blandinella meam forte ROSUNCULAM
Fastidit, roseis genis nitentem
Aeque, purpureis atque labellulis?
Vivamus precor atque amemus una,
POSTHI care, animi dimidium mei:
Una simus, edamus et bibamus
Una. Scisne dehinc alter an alterum
Porro conspiciat? Vicissitudo
Immutat varia res vice lubricas.
CONGERRO SALICETE raucitatum,
Assa voce canore tibiaque,
Pulsator crotalique cymbalique:
Hae quorsum tibi nundinationes,
Aut istae mihi fabulationes
Prosunt; quum nihil hinc spei refulget,
Illinc nulla venit petenda merces?
Quare si sapis, o in universum
Tolle istas mihi fabulationes,
Has tollam tibi nundinationes.
Cur? Neutri quod obest, utrumque perdit.
NON amo, qui rixas blatit et lacrimabile bellum,
Plena sedens inter pocula vinibibax:
Sed qui MusarumVenerisque nitentia miscens
Dona, merae memorat gaudia laetitiae.
PAMPINEAS numquam Saxo qui viderat uvas,
Traiciens amnem BacchiceRhene tuum;
Haeccine, quaerit, aqua est, e qua Rhenana coquuntur
Vina? Genus Zythi par ratus esse merum.
Annuit, et monstrans remex vineta, Videsne
Heic, ait, et lupulum qui simul incoquitur?
TE poterant oris promosse petorrita Francis,
Vel sonipes, patriae vel celer amnis aquae:
Cur pedes adventas? Vegetum Thrasybule poetam
Numquam destituunt per iuga sacra pedes.
FUMUM alii vendunt, tu gratis das mihi fumum:
Thurini an fumum? Non; sed aromaticum.
Venditor in fumos quondam tuus: ille GEMELLE
In ventos abiit fumus, odorque manet.
Gratius hoc nares nullum suffimen ad imas
Venit. Dic, quanti veneat. Ipsus emam;
Sed gratis. Gratis propola ubi vendere nolit,
Fumum pro fumo reddere nonne licet?
EDENDUM solet inter et bibendum,
Quem nosti bene GREGORINE, Phlasco
Non linguae modo saepe, sed suimet
Obliviscier ipsius loquendo:
Velut mentio forte disputando
Heri vespere facta quum fuisset
Apum; casus apes apisne rectus
Esset. ille negans utrumque, cunctis
Reclamavit, apesque singulari
(Quem vocant) numero carere dixit.
Si vel tunc apis una singulari
Tantum cuspidis impetisset ictu
Labra Phlasconis, admonens ut oris
Memor dehinc foret; ille opinionem
Hesternam reor, haud coactus, ultro
Retractasset, apemque credo sane
Plurali numero carere dixet.
AMPLA tua est navis; spatiosa per aequora tendit,
Quum validi perstent carbasa tenta Noti.
Uterer haud alia, mare transcursurus in altum:
Principe namque Dea, principe digna Deo est.
Sed quia vicini parvam lego litoris oram,
Non adeo magnum carpere promptus iter;
Cymba sat est, lembusve brevis, vel curta faselus.
Contrahe vela tuae, mi PHILIBERTE, ratis.
Qui volet, Oceani plena ampulletur in unda:
Nauta colam modicis regna minora vadis.
AUREOLUM dominae tuae libellum,
Lacteolae dominae sacrum libellum,
Candidulae tunica nitente chartae
Ecce remitto decenter involutum;
Borboniae tot agens tibique grates,
Carmina grata sacris quot ipse, Phoebo
Non renuente, canis modis, AUERLI,
Quotque loquens hera Gratiis abundat;
Denique quot domino Deo Jehovae
Corde pias agit apprecante grates
Ipsamet, aureolum legens libellum.
DONAVI tibi sedecim poetas
Nec integros nec absolutos:
Redonas mihi simplicem poetam,
Sed integrum, sed absolutum.
Altero minus, alterove maius
Utrum sit, ede quaeso, donum.
Quid mussas, age? Sedecimne pluris
An unicum facis? Melissus
Aestimat numerum quater quaternum
Minoris unitate simpla;
Tanto Iane minoris hercle, quanto
Bis octo plura sunt eo uno.
At versa vice mutuo rependit
Valore commodata: namque
Condonans tibi simplicem poetam
Nec integrum, nec absolutum,
Plus donat tibi sedecim poetis
Et integris et absolutis.
HOC vere tibi confirmo, vexillifer HAGI
Inter amicorum classica LOTICHII,
De grege Teutoniae vatum mihi nullius umquam
Impariter iunctos tam placuisse modos,
Quamquos nec Musis lusit nec Apolline laevo
Lotichius Clariae flumine lotus aquae.
Dousa mihi testis, Dousa inclitus arte canendi,
Quo nemo Batavum clarior ingenio.
At cur non placeant dulcissima carmina nobis,
Cur non sit melli Lotichiana chelys:
Quando Lotichius dulcedo est ipsa, novoque
Musae ardent dici nomine Lotichides?
NON externa sed interiora quaerit
BOISSARDUS meus ille, suos libellos
Eunuchos faciens, faciens spadones.
Cultellos amat immodice secantes;
Castrat Pontifices male Caesaresque.
CLEMENS, dic age dic nimium severo,
Ut clementius immeritos libellos
Tractet. Quam metuo (metuisne et ipse?)
Si perrexerit, ut libet, expatrando,
Ne PhoebumCharitesque sacrasque Musas,
Ne cunctas VeneresqueCupidinesque,
Ne castret quoque virgineam Minervam.
PARTEM dimidiam tibi diei
Nuper surripui deambulando
Hac illac, pariterque colloquendo:
Id BOISSARDE doles adhuc, opinor.
Cur et ipse dieculam Melisso
Non furare, vicesque reddis aequas?
Damni quidquid erit resarcietur.
Si nolis; age, quantulum priore,
Tantumdem tibi clepsero futura
Cras ex luce: quibus duabus una
Iunctis partibus, integer redibit
Ad te nempe dies et absolutus,
Ut de dimidio nihil queraris.
Par BOISSARDE pari referre fas est.
QUID est Melisse, quod minus iam nunc velis
Magisve nolis, quam vel iri perditum
Plenos favore et Gratiarum numine
Versus, ligato quos facit PORTUS pede,
Musis DeoquePORTUS acceptissimus,
Vel quae soluto puriter filo senex
Epistolarum texit idem stamina?
Seu more Graio, seu Latinis ritibus,
Utraque doctus personare barbito,
Vel has vel illos exaret: ne quid queat
Horum perire, numquid est Melisse, quod
Minusve nolis iam, magisve quod velis?
SI me flere voles una ridereve tecum,
Seria fac norim sintne iocosa, PETRE.
Seria plorabo; ridebo iocosa. Poetis
Excutiam risus, excutiam lacrimas.
Si potius cupies rideri seria, fleri
Ludicra; et his morem moribus ipse geram.
Me ridente Oetus ridebit, flente Gelous
Flebit; ad utrumvis promptus uterque modum,
Dulce vel immiscens inulis aconiton amaris,
Tristia vel laeta gaudia maestitia.
Sic quocumque oculos, quocumque os mobile vertes;
Mistio ridentis, mistio flentis erit.
QUADRIIUGES rexit temere Clymeneia proles;
Tu tribus auriga es praeficiendus equis.
Alter eris Phaethon, recte nisi lora capessas,
Et quo dextra iubet, quoque sinistra manus.
Non equidem timeo vectoribus aetheris ignes,
In Rheni sed ne praecipitentur aquas.
SOLE satus Phaethon incendia miscuit orbi,
Orbita quum rapidis excuteretur equis.
Tu cave diluvium, Terra sate, cardine verso
Inducas mersis flumine verticibus.
BARBA nigella tibi est maxillae parte sinistra;
At mento dextro candida barba tibi est.
Unde bipertiti species externa coloris?
Fare age; nunc albus, nunc niger esse soles?
Ah minime. Tactura tuum face Cypria pectus,
Mutua quo vati cura Creusa foret;
Ex improviso tetigit male sedula barbam.
Tam cito non potuit flamma cremare pilos,
Quin Venus ipsa manu laevos absterserit ignes,
Sparserit et dextram lacte Creusa genam.
Nupta obiit; sed durat amor. duo signa supersunt
Uviduli lactis torridulaeque facis.
QUID tibi de varo vis scribi metra caballo,
Excipiens ipsum me sale teque simul?
Cruribus intortis velut ille est claudus, EHEMI;
Sic versus mutilis duriter it pedibus.
ME convivator lentisci cuspide donas:
Arguor hac lentae ceu Dromo pigritiae.
Sum piger et lentus conviva vocantis, AUERLI:
Mandere lentiscum nec scio, nec didici.
Qui satur est cursu, nil dentiscalpia curat:
Displicet Appietas, Lentulitasque placet.
SERICA tergimini filis cirrata coloris,
Queis [Reg: Quis] teres anelli bractea vincta fuit;
Anelli, mihi quem dono memorande dedisti:
Mire in se quiddam convenientes habent.
Gratia per violam, per amor rubra, candor in albis
Sese aperit; morum, pectoris, atque animi.
Gratia, candor, amor tibi propria, care CIROPACI:
Propria mi quoque sint gratia, candor, amor.
Fallor, an exclamat tua Pelsina, carmine lecto?
O teres indicium! O nobile iudicium!
NULLIUS et pretii qui sum, nullius et artis;
Uncia cui fructus nulla merentis inest;
Expetar HENZELI tibi? Fallit opinio multos.
Ars, pretium, fructus, commoditate carent.
Pondera si qua tamen subsint laudabilis artis;
Vix oboli fiunt unius, atque pili.
Pectore me gestes? Levior tibi fio ferendo.
Sic quae sperabas emolumenta capis.
Es catus, et molis fugitans. Nec fallor. Amicum
HAENZELIUS nec vult nec scit amare gravem.
IN pretio est apud HAENZELIUM, quod nec facit assis
Vulgus, nec nauci, quam pretiosus homo est!
CUR adeo faveam, quaeris Charilae, tibique tuisque:
Ut mihi tu faveas itidem, confaveantque tui.
REGIA praelibas mihi pocula, sobrie VOLFI,
Hinc ut Caesarei vena soporis eat.
Usque adeone tibi reputer vigil, ut mea nullos
Somniet urbanos cornea fibra cados?
Quin et eburna merum, quin cymbia dapsilis uvae
Obicit, agresti rite litanda Pali.
Rusticus est, tecum qui garrit. Id autumno sentis,
Si quoque per somnum regia vina bibo.
Inde per et cerebrum per et artus diditur humor,
Caesare proliciens regeque digna mele.
Sic ego cantillans vigiloque et dormio. Sed nec
Has Caesar, nec rex audit ineptiolas.
Quid mirum? Nec habere potest, nec sumit in aulis
Grandibus argutum parva cicada locum.
ZOPYRE, formarum non sum mirator inanis,
Nec sine iudicio mens inopina ruit,
Inter mille fere quod formosissima Nymphas
Sola meis placuit LAELIA luminibus.
Os roseum, nisusque decens, malaeque rubentes,
Flava coma, et lato timpore frontis honos;
Candidior cervix niveo devincta monili,
Pectoraque ingenua non nisi tacta manu,
Quique oculi invidiam possint movisse vel astris,
Ceteraque appositis membra decora locis:
Non faciant, ut opum naturae mirer, et illam
Versibus ad caelos ellogioque feram?
Cedite Franciades matronae, cedite Suevae.
Nescio quid Nympha pulchrius Euganea est.
VIDI ego nec perii. nec me malus ardor adussit,
Ut visa est oculis LAELIA bella meis.
Pulchrior in terris facies possit ne morari,
Laelia constanti quam Patavina fide?
Vertice procera est, et succi corpore pleno;
Spartanas gressu scita referre Deas.
Quid loquar, ut NymphenAmethystina vestis adornet?
Qui color ante alios lumina nostra capit.
Cetera praetereo decora alta. Quis illius omnes
Exigat ornatus unius ungue pedes?
Summa vel huic insunt cuncta. Ah! odiumne meretur
Si quis eam summe non inhonestus amet?
NEC scio, nec possum prudensque volensque sodali
Mentiri, o veri ZOPYRE semper amans.
Formosas inter si mille et mille Dianas
Conspecta est oculis ulla puella meis,
Quae mage mi potuit placuisse, virentibus annis
Integra, quam bella haec LAELIA; dispeream.
Laelia formosis induxerit omnibus umbram:
Vicerit EoasLaeliaVergilias.
Non ea mortalis, sed plusquam ZOPYRE Diva,
Nec nisi de caelo Laelia dia sata est.
Mirane res, haec si spectantum incensa flagranter
Extra se penitus corda animosque rapit?
SI bene te novi, non falso ZOPYRE velles
Laelia quam lepida est, tam mea tota foret.
Si bene me nosti, non falso ego pectore vellem
Laelia quam lepida est, tam tua tota foret.
Sed nec iam tua, sed nec iam mea Laelia possit
Esse, per alternas mutua cura vices:
Quin nec dividuam possimus scindere, partim
Ut mea sit, partim scilicet ut tua sit.
Ut neutri nostrum sperandum est tangere Solem;
Sic neuter tanto speret honore frui.
Figat in alterutrum (ut radios Sol) Laelia vultus;
Pars quotacumque mea est, pars quotacumque; tua est.
BRACHIOLO tetigit me Laelia, Laelia bella:
Praestiterat tangi ZOPYRE basiolo.
BLANDA Camilla, chelyn docto quae pollice pulsat,
Mille canit fraudes, mille Camilla dolos.
Pamphile si nescis, haec ex Sirenibus una est.
HadriaSirenas, non Achelous habet.
Ni caveas (nam te parat inretire canendo)
Mille dehinc fraudes, mille querere dolos.
USQUE adeo pulchra est quod Laelia, pulchrior ut non
Esse queat; non, si se superare velit:
Desine mirari mi ZOPYRE.Laelia non est,
Sed Venus e capta Marte fugata Cypro.
Induit humanam faciem Dea: dumque latere
Vult, oculo et vultu proditur ipsa suo.
QUAM bene laudisti VOLFI celeberrime fontem,
Multifidas caelo qui iaculatur aquas;
Heic ubi vicino se Landespergia colli
Applicat, et planus subsecat arva Lechis:
Tam male mi cessit potus. Nam Iuppiter aio,
Vix tales scatebras ora novena bibunt.
Vix Hippocrene tanti est, vix pulcher Ilissus.
Ex hoc me Clariae destituere Deae;
Nullus et Alpini salebrosa per avia tractus,
Dictavit solitis carmen Apollo modis.
Discite, qui sapitis,Musarum pace profari.
Nullus fons similis fontibus Aonidum.
TAM mihi difficiles iuga trans Alpina Camenas
Paullum irritato numine reddideram;
Quamvis Pegasei veherer gestamine dorsi,
Verterunt nullos in mea vota pedes.
Pace, Deae, vestra posthac loquar, ilicet inquam:
Fontem quem celebro carmine, vester erit.
Nonnihil iratas etiamnum sentio, VOLFI.
Intercede precor, si quota culpa tua est:
Namque tuo ductu fontem laudantis amoenum
Derivatus in hoc est caput iste furor.
A teneris faciles Musas expertus es annis,
Quei possent aliquid iure negare seni?
SI mihi te propter merita, Fons, laude superbum
Succenset Clarii turba novena chori;
Are, nec posthac salientibus aera limsis
Allice, neu siccis guttur inane riga.
Immo arere nega. Divas licet usque severas
Experiar, scatebris tu flue perpetuis.
Nec meus in partem culpae (crudele) trahatur
VOLFIUS, Aonia praeses in arce vetus.
Nam scio, nec nescis, Alpina sub antra profectas
Et Musas latices saepe bibisse tuos.
Laudarunt etiam. Demens heu, quisquis inepte
Improbat, Aonidum quod chorus ipse probat.
DIVA tibi scripta est, formosior omnibus una
LAELIA. Sed furti cur facis ipse ream?
Restituat Veneri veneres, duplumque rependat
ZOPYRE pro spolio Laelia nuda tua est.
SI fuit in fatis, ut sic formosa virago
Debuerit nasci roribus Hadriacis;
Arguitur falso pulcherrima Laelia furti,
Ut Veneri cunctas abstulerit veneres.
Exoritura Venus potius (nam credere dignum est)
Sumpsit ab hac pulchri corporis effigiem.
Quam praestant igitur nativa corallia fictis,
Tam Venere est bella Laelia bella magis.
LAELIA succenset tibi, succensetque Diones
Filia. Inussisti saevus utrique notam.
LAELIA nec spolii nec furti conscia clamat,
Imploratque hominum laesa Deumque fidem.
Cypria nec formam nec dona fatetur adempta:
Id testes homines convocat, idque Deos.
Intentata tibi Phrygio lis iudice magna est,
ZOPYRE vel nullo iure peracte reus.
Quo pretio culpam exsolves, quo munere poenam
Lenibis? Facilis sunt puto turba Deae.
Exores veniam; placabitur unica solo
Cypria complexu, Laelia sua violo.
VERSIBUS Alcides scribendis ante videbar,
Quum caderent clava monstra tot icta mea.
Nunc mecum certant Vaccherus et ipse Rhedinger.
Unus Achillis opes, Hectoris alter habet.
Quin et me superant defectum robore. Palma
Nil facit ad palmas Herculis una duas.
CORASI; meus et tuus Redinger
Me verbo tenus efficit Monarcham:
Praestas re fieri integra Nomarcham.
MEAM vocasti ZOPYRE
Iam ter quaterque Laeliam,
Meamque Laeliam vocans
Subinde laudas Zopyre,
Mei coloris vestibus
(Ut cernis) indutam. Mea
Quei [Reg: Qui] possit esse Laelia,
Quam sponsus evicit suam?
BELLIS strata viis pulchra est Oenotria; sed non
Pulchra eadem bellis cernitur hospitiis.
Pone toro lassos artus, defessaque membra;
Lassos nempe artus membraque fessa levas.
Caucaseas silices tomenta rigentia vincunt.
Leuconium capiti non mage molle datur.
Plumam experturum vel Roma rebar in ipsa;
Evigilo, fractum visus habere caput.
Si Venus et Veneris puer hac regnatis in urbe,
Nec nisi uterque tori mollia amare potest:
Dicite, quo dormituri sub nocte grabato
Consuestis tenerum composuisse latus?
ECQUID agis? Vin' me parvis includere septis,
Magne Rhedingerio sanguine centurio?
Magnus et ipse ego sum, si nescis. Sed tamen ipsum
Nec locus angustus nec bene vastus habet.
Quippe loco qui non ullo est, quei possit in arcto
Ille vel augusto, vel sub utroque capi?
SICNE sine hospitio versaris, et exsul et errans
ZOPYRE, Neptuni tot cumulate bonis?
Si verum est, quod ais; doleo tua damna. Sed ecce
Non dolet ex animo, qui sine teste dolet.
Quem miser adsciscam, mecum tua fata querentem?
At falsum est, quod ais. non tua damna fleo.
Navigat Hadriacum spatiando ZOPYRUS aequor,
Ludit et aequoreas remige tutus aquas.
Sic nimirum errans, sic exsul inhospita vexas
Dorsa maris, velis fretus equisque Dei.
Felix, qui nulla cum tempestate vagando
Riserit exsul humum, spreverit erro salum!
PLUSIUS ille petax et avarus munera poscit
Quemque: Midam magnas namque agit inter opes.
SCALIGER hunc culpabis? Inops et pauper et exspes
Aetolus quum sit, Dorica verba facit.
DOCTUM Scaligerum, meumque Dousam
Lipsiumque triumviros vocabam
Bonarum GULIELME litterarum;
Cum mi Phoebus ait: Bene eruditos
Cunctis artibus omnibusque linguis,
DousamScaligerumqueLipsiumque,
Ut recte indigites; Deos memento
Bonarum vocitare litterarum.
Cretica donarem: sed tu me, PALMA, putares
Haeresin in venis velle movere tuis.
Raetica convenient mage. Vinum tale bibendo
Tu tamen esse puta, quod damus, haereticum.
DUM meus incidit venam sub sidere Tauri
PALMA, Lares visum me vocat ille suos.
Titthia vesca cibos ponit suavissima coniux:
Pars elixa fuit; pars fuit assa foco.
Virgineas inter ridendum forte mamillas
An calidas malim, quaeris, an algidulas.
Elegi calidas. Praesensit Palma, meosque
Festivo nutu comprobat ipse iocos.
Risit casta sales Helene; Susannaque risit
Virgo, meo propior virgo sedens lateri.
STOEBERLINE rogas iterum? Mihi calda reservo.
Frigidus est, cui non titthia calda placent.
NORICA quod degit in urbe, oportet
Ferreum genus sit aheneumque:
Vilis heic [Reg: hic] aurum pretii est. Popellus
Nil amat aurum.
Nullus heic avaritiae locus, nec
Euclio magnas ad opes anhelat.
Auream o urbem! Redeunt tibi Saturnia
regna.
LAUTITIEM tractas, pulmentaque grata culinae:
Quid prohibet Patinam dicere, non Platinam?
QUI BIBIT HINC, MUSAS AMET, ET REDAMETUR AB ILLIS:
SI MUSIS CAREANT POCULA, NULLUS AMOR.
IUNGE MERO CHARITESMUSASQUE, FIDESQUE CANORAS.
IUNXERIS IN TERRIS QUIDQUID HONESTAT AMOR.
GUSTA. DULCE MERUM EST. SIMUL ATQUE EXHAUSERIS; OMNES
IMBIBERIS MUSAS, IMBIBERIS CHARITES.
POEMERIDAE fieri Ioachimo haec iussimus arma;
Curia queis [Reg: quis] scripti credidit omne genus.
Utimur ecce manu, sed dextra. Pes quia defit
Huic vitro; dextram, qui bibis, adde manum.
VIDI ego per nares qui cerneret obvia rerum:
Vidit Erastus idem, atque alii, rem mehercule miram.
Non mage mirandum est, hodie quod vidimus ambo,
Ambo quod, HAENZELIDE, ceu sacra, audivimus ipsi
Nasum nasutis naso nasuta loquentem?
VULCANO capitalis hostis atro,
Scis, ut non hypocausta ferre possim,
Caput quae vapido calore turbent.
Persuasus tamen ipse, te vocante,
Haud fore intolerabilem calorem,
Accessi lepidissimos sodales.
Quid factum est? Penitus fere perustus
Sum (quis credat?) ab ignibus protervis.
At tu nos hypocausta ad ista vestra
Non times iterum vocare, vafro
Nempe consilio, vafrisque technis.
Me elixum, MOLITOR, heri dedisti:
Frixum aut tostum hodie dare institisti.
HYLSIUS est lepidus mihi, captatorque leporum,
Qui peregrinanti dat patrium leporem:
Scilicet ut vescens pulpa, mollique medulla,
Septenos videar pulchrior esse dies;
Atque ita perlepido lepidissima munera versu
Non vacuus, pleno sed satur ore, canam.
Cuncta precor Diana tibi leporaria pandat,
HYLSI, proque uno mille ferat lepores.
At cave vulpina credar tibi verrere cauda
Pectus, et admissos velle inhibere canes.
Quae ioca, quosve sales alioqui, quosve cachinnos
Det lepus Acacii, detque lepos Schedii?
FRANCO poetae laureatis crinibus
Nunc commoranti in urbis antro Noricae
Lentumque hianti carmen ad Laurentii,
Studione misistis decem Laurentios,
An forte fortuna? Quid obsecro ferar
Meruisse, quod mihi cremando innoxio
Tot apparastis invicem craticulas?
Sim dignus, HAENZELI, tot ignibus coqui?
Amore compensari amorem fas erat,
Bonique consulere igneos Cupidines,
Flagrantia ad fratrum ire iussos limina.
Nunc reddar huic oportet auro obnoxius,
Magisque vobis, qui coruscanti Indico
Praestatis auro, et si quid auro est carius.
Sed iuro, vos iurare posse liquido,
Mi lauream voluisse reddere auream.
TOTAM istanc hiemem (quis autumasset?)
Ceu latens cochlea in trahace testa,
Domi delitui; nihil studendo
Praeter egregios catosque libros,
Diae queis sapientiam Minervae
Arbitrantur inesse doctiores.
Priscos his vigil addidi poetas,
Quos pridem institui mihi aemulandos,
Simul reliquiis fori vetusti,
Linguae deliciis meris Latinae.
Et tu FRAXINEE unus insciorum es,
Qui mirantur in ore lucubrantum
Pallorem tetricum helvolae lucernae?
QUAS mihi perdices mittis, cur perdere, quamde
Servare mavis, POEMERI?
Quid meruit vates? Aut quid meruere misellae?
Illumpse ut hisce mactites?
Non tamen hae pereunt. Misisti nempe necatas:
Vivas remitto carmine.
NICOLEAM pulchram cum Loide, teque Marilla
Stirpe Viennaea, numina trina, satas
Ecquis conspiciet velatas tempora myrto,
Nec dicet? Ternas en video Charitas!
QUAERAM, quale poema PETRE texas,
Aut quales modulere cantiones?
Auditu caream pol atque visu,
Aut sim mentis inops, egensque sensus.
Te certe lepidissimum poetam
Iucundissima metra cantitantem
Vel pater Lepor ipse procreavit,
Vel quae tot genuit parens Lepores,
Illa te genuit patrem Leporum.
EXOSCULATUS sum, Viennides Deae,
Vestra illa candidissima
Ad immerentem missitata munera.
Toties ea ipsa scilicet
Exosculatus sum, quot Aonidum chorus
Habet papillas candidas;
Quot Gratiis sunt labra candidissimis,
Rubro corallio aemula.
Vestram papyrum non minus quam munera
Sum suaviatus saepius.
Absentibus quin basio vobis manus,
Quae tam beata munera
Pretiosa fecerunt, et immortalibus
Causam dederunt versibus.
Ut hice vivent, sic et illa dona, sic
Et vos in ipsis versibus
Donisque. Quin ut ipse, sic et vos duae
Vivetis hisce in osculis.
Quid hisce donis, his metris, his osculis,
Vobisque meque beatius?
DUAE puellae candidae,
Domo Vienniaea satae,
Misere muneri mihi
Strophiola bina candida.
Strophium sed unum una strophe,
Antistrophe strophium alterum
Compenso: pulvillum sequens
Sub finem Epodos vindicat.
Quid fecero, BOISSARDE, si
Non a)nti/dwron mutuum
Respondet operae mutuae?
PRISCI CARRIO restitutor aevi,
Ni te GelliusAtticisLatinus
Prorsum noctibus obrutum tenebit
Domi, Macrobiusve somniantem
Tibi Scipiaden ob ora vertet
Dormitantia: fac vigil Penates
Nostros cras adeas, dapes merique
Celticum laticem esuritor acer
Sititorque avidissimo palato
Sumpturus. Tibi prandium paratum est.
Quod gustaris ubi, et gulae lacunas
Saburraveris: Heus Melisse, dices;
Ecce qui fueram vetustioris
Franco interprete restitutor aevi,
Novo sum modo restitutus aevo.
EX Gellio dum factus est Agellius,
Qui luce noctes candefecit Atticas,
Capitique prisco dum novum adfixum est caput:
A' kephalos auctor ipse nunc obambulat.
O Aule Gelli, si Latini vindicis
Merere nomen, vindica nomen tuum.
QUOD hilariores Liber ipse pampinos,
Ceresque aristas pleniores exserit;
Hortos Napaea quod venustat, prataque
Florum corollis ornat arridentia;
Et quod comantum stipat arborum Dryas
Crescente fetu bracchia, atque collium
Oreas altiora fert cacumina:
Quod Pan, supremus ille rex agrestium
FaunumqueSatyrorumque, vastioribus
Late superbit cornibus: quod vallium
Declive radit puriore Sequana
Iter fluento: quodque Sol radiosius
Diem serenat, Luna noctem, et ceterae
Faces Olympi liquidioribus micant
Per sudum ocellis: quam putas, o BUSBEQUI,
Causam esse vultus laetioris? Dii Deaeque
Omnes, amoeni CLODOALDI numina,
Ex PHAEDROCRENES lucidissimis aquis,
Tuae sub antro vineae manantibus,
Bibere. Laetos inde non oculos ferant?
LIBAVI novies novem Camenis,
Libavi ter aquam tribus Deabus,
Quas Graii Charitas vocant, Latini
Gratias. Ab avunculi tui, inquam,
Scatebris IAQUELYNNA rorulentis
Libavi ter aquam tribus Deabus,
Libavi novies novem Camenis.
Miranti mihi laeta Phaedrocrenes
Manantis liquidissimis fluenta
Lymphis, Pallas ait, modesta Pallas.
Nae flos virginei decens pudoris
Ocellos IAQUELYNNA in huncce fontem
Immisit, nitidissimos ocellos;
Vultuque intuita hunc sereniore est:
Non hinc laetius hae fluant scatebrae?
Non nitentius hi fluant liquores?
ESSE duos fontes Phrygias prope dico Celaenas;
Huic Claeon, illi nomen herile Gelon.
Risum hinc Democritus, fletum hinc bibit Heraclitus;
Scilicet excessu largus uterque suo.
GISLENI Phaedrocrenen bibat unus et alter,
Temperies animi vim moderata reget.
Tristior haec aliquis Gislenia flumina gustet,
Inde noves hilari concipit ore sales.
CARRIO naturam (quid enim tentare nocebit?)
Muta, personaeque indue vulta nothae:
Hinc biberis, Phaedrocrenen te posse negabis
Ex Heraclito reddere Democritum?
BASIOLUM Francina mihi suavissima fixit,
Suavius ambrosio nectare basiolum;
Hac lege, ut facerem mellitum Epigramma BAIFI,
Dulcius Hyblaeo dulce Epigramma favo.
Quam cuperem! Verum illa meam dulcedine Musam
Privavit, suaves surripuitque favos.
Mentior. Illa meam suavi promulside linguam
Imbuit, hisque labris mellea verba dedit.
Ast ubi sunt ea? Quod dixi, revocare necesse est.
Omne adeo suave et dulce apud illam habitat.
Quod si pars aliqua est vel in hoc Epigrammate, ab ipse
Dulcorem adscivit nectare basioli.
CUR tantum AVERLI procreares filias,
Saepe mecum cogitavi.
Sed te (subest nam ratio magna) postmodum
Haud quieturum arbitrabar,
Quin iam Camenis, quin et ipso Apolline
Ad senectutem reductis,
Iuvenes Camenas gigneres, novas sacris
Vatibus Deas futuras.
Iamque medium ultra pervenis numerum, pater
O beate. Sed sororum
Ne frater absit a novem choro, novum
Aureo ore gigne Phoebum.
INTER trecentorum querebar auream
Epigrammatum farraginem,
BOISSARDE, abesse nominis mei notam:
Cum bina, gremio serici
Inscripta sacculi, relata sunt mihi
Abs te recens Epigrammata,
Quae Martialis multa vincunt millia.
O te datorem callidum!
Ut redeat ad te strena conversa vice,
Donas Melisso xenium.
VOCE salutasti resupina Petre Melissum:
Nolo sed a tergo; quin volo fronte tenus.
Paulo Petre, VALE, pagano carmine dixti:
Rettulit urbano carmine Paulis, HAVE.
SI quaero silvas hortosque THALIA virentes,
Nomine res haec est non aliena meo.
LIBER, herus vini est; est alma Ceres hera frugum,
Haec tantum spicam postulat, ille botryn.
Herba Palem placat, flos Chlorin, laurea Phoebum;
Lactis item sparso guttula farre Larem.
Pensilis est tabulae contentus munere Nereus;
Hospita sat xenio pectora vota Iovi.
Aemula caelestum REGINA serena Deorum,
Dulce mel e nostris tu cape dona favis;
Mel geniale, parum cui Gratia miscet acoris.
Quod tibi libandum quum sine felle lito,
Haud vereor Momos: quia multave magnave non do,
Sed dare quae potui munera cuncta dedi.
QUO tua per cultos vestigia principis hortos
Vere novo spatians, casta ROSINA, feres;
Lilia succrescant precor alba, rosaeque rubentes:
Stillet ab Aurorae rore perenne solum.
Cur precor hoc? Mihi quo tua lilia virgo rosaeque
Lilia prolongent curta, breveisque rosas:
Quique tuo manat, mellita, saturrimus ore
Lauros ambrosius ros riget ille meas.
Infinita licet folia aut hinc carpsero frundes,
Queis texam capiti serta novella tuo:
Haec infinite tamen aeternosque per annos
Cum lauris vigeant lilia cumque rosis.
PARVUS eram, Phoebumque puer Phoebique sorores
Gaudebam, Charitum captus amore, sequi.
Tunc ego maternis quum tempore Veris in hortis
Deligerem tenera mollia serta manu,
Purpureosque simul flores mirarer, et herbas
Sive Meliphylli, seu Melilote tuas;
Alveolos apium tacite rimabar opertos:
Libandi mellis tanta cupido fuit!
Protinus erumpens adytis grex omnis in unum
Me ruit, et circum crebra susurrat apis.
Quo fugerem? Pungor. Limis Dea risit ocellis,
Et meus haec, inquit, spicula sensit Amor,
Mellea furtivis dum gustat liba labellis.
I nunc, et flavos quaere Melisse favos.
Vidit ut hoc Phoebus, folia e Parnasside lauru
Conterit, et succis illinit ora datis.
Parva mora est, Phoebo tumor ille medente resedit,
Quem mordax levium fecerat ictus apum.
Chloris at hortorum decus, argutissima Chloris,
Quae Venus ipsa dedit nomina, dixit, habe.
Dixit; et hinc nomen tribuit mihi dulce Melisso,
Ut mea florilegas mens imitetur apes.
ELEGANS, qualis fuit illa DaphnE,
Mutata in viridem puella laurUM
Ecce me Praefert tibi, docte PhoebE;
Laudat OrpHea, laudat AttHidos meL.
Invides paRtae Radiose laudI?
Solam pol faciO parem DeabuS;
Sola quit caStas Superare DivaS.
Ullo non HYacinthe et Hybla cultU
Sic Nites; ut purpureus vireNtiS
Ex pulchro nitet ore flos puellaE.
QUANDO ego te demum potiar, carissima? Quando
Innubes thalamis bella ROSINA meis?
Omnia nunc florent: ego marceo. Ver mihi nullum,
Cuncta licet nitidi tempora veris agant.
Adspice, quam pulchris et amoenis vestiit hortos
Flora rosis, et quot gramina liliolis!
Inter mille rosas et lilia mille, nec unum
Eheu liliolum, nec mihi nata rosa est.
O sortem miseram! Florem carpunt Corydones:
Mirosa nulla apto ridet hians calyce.
Culpa tua est, o Flora. Aliis tu prodiga mater:
Non querar, heu, si tam parca noverca mihi es?
ALLOQUERIS Veneri Loton quid PETRE sacratam,
Succis ut imbuat suis
Versus tuos suavissimos?
Quin tua sunt dulci mage dulcia carmina Loto:
Nemo negaverit, nisi
Gustata cui non Lotos est.
HANC laurum, virides prope quae maris innuba rores
Surgit, odoriferis dignior arboribus,
Quam tenero abscissam sacrae de corpore matris
Consevi puro, purus et ipse, die:
Hanc ego virgineam laurum cui dedico Divum?
Hanc laurum Daphnae consecro, Phoebe, tuae.
Crescat age, et nomen formosae inscripta puellae,
Incisas aevum servet in omne notas.
Nec calor hanc nimius, nimium nec frigus adurat:
Lenis at huic aestus, mite sit (opto) gelu.
Quam dum purpureis Aurelia dulcis in hortis
Baccifera laetam frunde virere vides;
Hanc mihi plus longe credas volo semper amari,
Quam potuit Daphnen Phoebus amare suam.
LILIA noster alit lactentia, sed tuus hortus
Sanguineas nutrit, blanda ROSINA, rosas.
Clausa facit sepes, ut quam minus ipse potiri
Flore tuo, possis tam minus ipsa meo.
Unanimis menti concordia par sit utrimque,
Protinus e geminis hortulus unus erit.
Rumpere fas sepem; iuvenilia lilia fas est
Iungere virgineis, casta ROSINA, rosis.
Floribus his nisi mella fluant, tamen inde renasci
Spero Melissaeas, pignera mellis, apes.
MAGNA dari magnis mos est. Tibi farris arista
Pauperis ex humili iugere parva datur:
Non ita parva tamen, quin consita tempore veris
Frugiferum grandi fenore reddat agrum.
Ver geniale tuae flos est, NEMORAEE, iuventae:
Ast ager, ingenii culta Minerva tui.
Excolit hunc sacris operatus ab arte Camenis
Pegasus Aurorae, factus arator, equus.
Iugiter affusis dotale liquoribus arvum
Fontibus e clariis turba novena rigat.
Quanta tibi messis sperabitur, aut mihi qualis:
Si tantae est segetis causa, minuta seges?
POMIFER Auctumnus multas velut ubere fructu
Et varias cornu divite fundit opes;
Sic tua multiplices Musis dat, OPORINE, libros
Egregiis scriptos gnava taberna typis.
Dant aliorum operae quoque multa volumina. Sed tu
Non spectas magni fenora magna lucri.
Ut doctis prosis, doctas vulgesque papyros;
Ditatum ante alios te satis esse putas.
Ast hodie multas argenti condere libras,
Quam multos auro praestat habere libros.
QUAE mihi Daphnea transmittis ab arbore, Princeps,
Nexa recens manibus florida serta tuis;
Non ea grata minus, quam munere Caesaris olim
Laurea quae nobis cinxit odora caput.
Pro quibus officiis, quantum persolvere vix est,
Debeo. Quid vero quid tibi quaeso precer?
Laurus ut aeternos gerit immortales honores,
Et semper viridi frundet amicta coma;
Sic vigeas in flore tuo; sic laude perennet
Clara, Palatinae stirps generosa domus.
CYSSA, quid acris hiems tam serum traxit in annum
Frigora? Cur Zephyri [(transcriber); sic: Zphyri] tardius aura redit?
Anne comis silvas, culmis sata, palmite vites,
Gramine prata dehinc orba futura putem?
Fallor. In has donec RAMUM ver duceret oras,
Gallia floridius quo nihil omnis habet;
Neve interstitio cessarent tempora: veris
Interea gessit bruma nivosa vices.
EN tibi nunc tantum chartacea munera mitto,
In queis sunt operae carmina clausa meae.
Sic tamen accipies reor, o suavissime DOUSA,
Tanquam sint palmis munera digna tuis.
Non hinc laurus abest, a Caesare praestita laurus:
Illo me dignum Caesar honore tulit.
Per te victricem tulerint mea carmina palmam;
Crede mihi, plus quam tu mihi Caesar eris.
GALLI vetusti quaslibet bonas artes
Scriptas habebant patrio
Sermone: sed nigra reconditarum Dis
Sub nocte gazarum Deus
Veros tenebat artium sub Orcaeis
Usus sepultos vallibus.
Ut posset igitur intimum penetrari,
Illaeque rursus erutae
Reducerentur Gallicus in auras; hunc
RAMUM, aureum hunc Ramum, fuit
Nobis necesse habere, denuo saecli
Per eas inaurantem decus.
VERTIMUS e florum Graecis epigrammata libris,
Censuram STEPHANI iussa subire mei.
Si mentem, si verba minus, quam mente ferebam,
Expressi dextre, mens mihi verba dedit:
Adde quod insolitis haec curritur area mannis:
Errato venia est danda benigna meo.
Tangitur haud semper certa scopus ipse sagitta,
Frustrat et Eleos meta curulis equos.
ARRA Maronaeo modici colo vomere campi,
Meque inopem quamvis uber agellus alit.
Isocratem donas, ut me, quem dispudet aulae,
Iam fora non pudeat verba diserta loqui.
Recte habet. Adicias [(transcriber); sic: Adjicias] Volfi Demosthenis amplas,
Reddere facundos voce valentis, opes.
Interea mea rura colam; sim dives arator:
Orator pauper res onerosa nimis.
CONTIGUIS arci vestrae spatiatus in hortis,
Cuia sit haec laurus, dux FRIDERICE rogas.
Est mea. Nonne vides, ut (eam dum ventilat aura)
Perstrepat in laudes frunde susurra tuas?
Quippe Palatinos proceres agnoscit, et illis
Debita Phoebeo munere grata refert.
Rara et adhuc tenera est. Quum fiet adultior arbos,
Frundibus et foliis densius aucta suis;
Hoc maiore tibi stridebit laude susurrans,
Quo magis aut Boreas aut strepet ipse Notus.
QUOS mihi caseolos mittis FRANCISCE Bryenos,
An redolent ripae pascua Matroniae?
Rere Melissaeas his oblectare Camenas;
Ut simul hinc succos Attica libet apis.
Conditi sapidae nisi sint ab odoribus herbae,
Quales Helveticis Glarea condit agris;
Mellilegas volucres aut Musas mellis amantes
Hinc aliquos speres sugere posse favos?
At scio; tu lepus es, tu pulpamenta requiris.
Quam tua prae cunctis Gallia lacte fluit,
Tam mea melle fluit quoque Francia. Lactea donas
Munera, quo gratis mellea dona feras.
ECQUID Aristaeae turbae, FRANCISCE, negoti
Cum grege lanigero; qui meat, illa volat?
Alter an alterius flores aut praeripit herbas,
Queis lac conficitur, conficiturque favus?
Utraque pars carpit sibi convenientia pratis;
Ulla nec inter oves rixa, nec inter apes.
Usibus humanis communia commoda praebent:
Quam bene communes praebet amicus opes!
Tu mihi das pressi solidata coagula lactis;
Nos tibi sub ceris mella liquata damus.
Gratia, quod fruimur donis, debetur utrinque
Lacteolis ovibus, melleolis apibus.
RUSTICA Musa mea est: agrestia donat amicus
Casea, ruricolae rite dicanda Pali.
Ut mecum rures, partem tibi dono vicissim,
Qua bene campestrem devenerere Deam.
Eia age rusticulum quiddam confingito, CLEMENS.
Ni facies, dicam; Rustica Musa tua est.
CAERULEI degens ad stagna beata Melanni,
Optime dux, atavis edite Caesaribus;
Nexa Palatinis manibus, gestanda poetae
Ultro donasti laurea serta comis.
Aurea nunc gesto prope Nicri musicus amnem
Serta, Palatinae pollice nexa Deae.
Quam bene dividitis, frater dum carmina lauro
Munerat, atque auro cantica nostra soror?
NATALIS, BOISSARDE, quater mihi qui na Decebris:
Hortis bruma decus iam nemorique negat.
Nocte priore tamen circum vernare racemos
Pampineis vidi convena palmitibus.
Postera nox stantem plenas me dulciter uvas
Colligere inviridi finxit amoena iugo.
Somnia sunt, inquis. Sed, somnia si qua vel unquam
Pondus habent, certe haec (auguro) pondus habent.
Decipiar vigil? At volupe est meminisse figurae:
Delectant animum ludicra visa meum.
Vite sacra nihil est prius. Hanc et vivus amavi,
Inpositam tumulo mortuus hanc et amem.
AUREA, vere novo, vere tibi saecula florent,
Dum tibi, care puer, flos tener ore viget.
Artibus imbuitor, moresque docetor honestos:
A patre propterea discere missus abis.
In generis laudes, in honores cresce paternos.
Usque Palatino sic adamere duci;
Cumque senilis hiems et ahenea venerit aetas,
Saecla tibi vernent aurea flore novo.
QUAE tibi credidimus veterum mysteria vatum,
Pythagoraeorum more tacenda velim.
Teutonas haec latuere, latent quoque Gallida terram;
Et vatum genitrix nescia Roma sui est.
Si te FABRICIUS priscae renovator aristae,
Quem colo, quem veneror, quemque libenter amo,
Talia non docuit, tamen addocuisse putato,
Fabricii ni nos instar habere neges.
Aemulus ergo mei spicas tibi demete longas;
Messe breves stipulas vulgus inane legat.
Haud ego vere secus facio. Quaqua sit eundum,
Spinas linquo aliis, sed mihi carpo rosas.
CONTULIT Austriacus quondam tria Lilia Caesar,
Quae generare mihi Lilia mille solent;
Vel media in bruma. Sed quam mihi conferet unam
Vestriacus Nestor seu Numa, IUSTE, Rosam,
Illa Rosas gratas pariet mihi mille, sub ipsum
Tempus Hyperborei solstitiale Capri.
Lilia amo: sed mi tanto Rosa carior istis,
Quanto una pluris Lilia mille Rosa.
TE praesente, mihi visa est ver bruma novellum:
Ver visum absente est ceu glacialis hiems.
Huc ubi cum Glaphyra rediisti sospes; aprico
Chloris purpuream flore coronat humum.
Iure igitur tibi primigena haec mellitus amator
Lilia, primigenas dedicat hasce rosas.
Grata habeas quaecumque sacro tibi: namque ROSINA
Flos florum, et verni sola es honoris honos.
AMPHITRYONIADES ex Aegles suavibus hortis
Aurea devicto mala Dracone tulit.
Vinea, cui positus custos Leo, clausa ROSINAE
(Unde uvas carpam) mi capienda venit.
Ardua res aliquid, FRANCISCE, reflagitat ultra
Herculeas vires Simsoniasve manus.
Ille Leo mulcendus erit, plausuque domandus:
Tum Rosa, tum cedet vinea clausa mihi.
Tunc mecum florebis ibi: florebit in alto
Praeter naturam purpurea uva iugo.
Illa novo imperio pomi vertetur in aurei
Formam, et in illustri crescet aprica manu.
O saeclum aureolum! FACIE regnato PUDICUS:
Mutabunt rerum fata suprema vices.
FLORILEGIS apibus PETRE propria tecta parasti:
Mella tibi stipant, cerea dona ferunt.
Dulcibus imbuitur succis Musaea caterva,
Sua via dum tincto carmina rore canit.
Lampada succendit de cera Vesta perennem:
Lucet in aeternos fax radiosa dies.
Quid vis ulterius? Grates memor ecce quotannis
Bombilat in laudes turba susurra tuas.
NYMPHA SALIT, CHLORIS RIDET, LAETATUR IACCHUS.
QUID LABYRINTHEAS IS CATO MAESTE VIAS?
LILIOLUM primum, primo sub vere notatum
His oculis, digito carpere primus amas.
Sed mihi das illud, tanquam spe floris, EHEMI:
Ut mea laetetur flore iuventa suo.
Ast ego nulla animo sentiscere gaudia possum,
Ni quoque det primam verna ROSINA rosam.
Langueo. Dimidio vix corpore constat homillus
Dimidiove animo, cui vigor omnis abest.
Si perfectus odor de duplice flore remanet;
Liliolo hinc recreer, recreer inde rosa.
ECCE duas silvas Maiis frundere calendis
Vestibulum nostrae conspicis ante domus.
Stipitibus rectis in honorem, casta ROSILLA,
Una tibi posita est, altera silva mihi.
In nemore steterant, Dryadum decus. Inde recisas
Sacravit Veneri festa platea comas.
Ante avibus variis tribuere cubilia rami:
Nunc praebent solis propria Turturibus;
Quos circum volitant faustaeque piaeque volucres,
Guttureque innocuo fata futura canunt.
Nempe velut myrtus florebit bella ROSINA;
Et florens lauri more Melissus erit:
Nascentesque dehinc quam plurima bacca beabit
Laurea filiolos, myrtea filiolas.
CORTICULISNE rear citreis, FRANCISCE, medendi
Vis ut praesenti tam potis insit ope?
Mala venenoso medicari Medica viro,
Si medicis nolim credere, credo tibi.
Exteriora aliis satis est cognoscere rerum:
Ipsam in naturam tu penitrare soles.
TERTIA nunc aevi labentis Olympias acta est,
O ZOBELLE equitum Franciadosque decus;
Laurus ut Aonio mea fonte rigata perennes
Hasce tibi baccas, munera prima, tulit.
Hos itidem ramis haerentes candide fetus,
Et folia et frundes, altera dona, cape:
Dignus enim es fructum capere ex Heliconide lauru,
Quam tua consolidet sensemiique manus.
Perpetuo floret; pariter florebis et ipse:
Nec vestro quidquam sit volo flore prius.
Laureolae quisquis Schediae decus addit, et illi
Fas erit adiciat [(transcriber); sic: adjiciat] laurea nostra decus.
INTER aprica tui viridaria ruris, amoenum
Hoc quoque, circa aedes stagna videre, fuit:
Stagna ambita horto, quae nantur oloribus albis;
Dignis quos docta Posthius arte canat,
Quosque Rudingerus celebret. Par carmen utrique
Convenit; ambobus par in honore decor.
Hi duo, VOITE, tuos collaudent carmine cygnos:
Ast ego te, cygnos qui bonus hospes alis;
Et reverenter habes, purissima corda, poetas:
Nam vere niveo pectore et ore vires;
Atque adeo reliquis candore excellis avito,
Quam superant puri vellera munda cycni.
AEDIFICAS Musis sub amoeni margine Maeni
Incustoditam, VOITE RINECCE, domum;
Arboribusque novi quincuncis conseris hortum,
Qui tutrice manu praesidioque caret.
Num soror hunc illamque colet tua? Vix reor. Horti
Alterius domina est, alteriusque domus.
Elige custodem Franca de gente Napaeam,
Quae deceat thalamum Castalidasque tuas:
Nam solus curare nequis, licet impiger, hortum.
Et melius servat mutua cura domum.
Sic tibi, sic Musis, sic cultae VOITE Napaeae
Gratior ipsa domus, gratior hortus erit.
UT volupe est notas haurire sonareque voces,
DINNERE o veteris cultor amicitiae!
Ut volupe est Helenamque tuam et te cernere salvum!
Ut decorant Spartam splendida regna tuam!
Nonne magis felix geminis memoreris Atridis,
Pergama cui restant nulla domanda foris?
Degis in electis cum prole domoque Viretis:
Hospes in externis finibus ipse vagor.
Quaero, quod inventu facile est, nisi Marte vetarer:
Pax tibi perpetuo vere perennat opes.
Ver tibi, ver aliis quum sit; quam dispare sorte est,
Algida quem mediis aestibus urit hiems!
QUID petis urbano tinctum sale carmen agrestem,
THOMA iucundi plene lepore ioci?
Delicias urbs quaeque suas transfudit in agros:
Illecebris quaeque est villa refercta novis.
Has illasque licet poscas imitamine nostri.
Rustica nunc solum, vere tepente, iuvant.
Nil hilari superest, ut opinor, in urbibus usquam.
Tantum laetitiae rus geniale replet.
Ride POPPELI mecum. Namque (adspice) totas
Centum urbes unus ridet amoenus ager.
QUALE per Aemoniae multa nemus arbore densum
Penei liquido volvitur unda pede;
Tale, decor Nymphis, Rhenus Basileia tempe
Limpidus illimi praenatat uber aqua.
Totius an tractus uno ROSBACHE voluptas
Carmine describi, quam patet ampla, queat?
Qua Nicer et Maenum flumen, qua dia Mosella
Intrat; ibi Dryadum reberis esse domos.
Quaecumque adspicies, iucunda et amoena videbis
Omnia. Cum Baccho Flora Ceresque vigent.
Si qui Teutoniae est paradisus, quid nisi Rheni
Horti, plus etiam quam paradisus, erunt?
QUID rerum geris o PAXI? Quid candide THYRI?
Satne domi vestrae sanus uterque valet?
Heic ego sub lauru satur aut sub vite quiescens
Et Phoebo et Bromio carmina laeta cano.
Ut Daphneus odor, sic alma fragrantia Bacchi
Flore suo cerebri regna animata petit:
Unde salutari vegetatur spiritus aura,
Spiritus Earinis qui viget usque meis.
Addite quod tenero coma reflorescit amictu.
Sit precor et vestris verna iuventa pilis.
Induat hic Phoebum, laevem induat ille Lyaeum;
Sobriaque extenta vita salute fluat.
O mecum florete animi sine felle. Vigescat
PAXIUS in Daphne, THYRIUS in Semele.
ILLE Gromis, Gromis ille, sacri cui numina montis
Semper tam iuveni quam placuere seni;
Bacciferam laurum posuit prope claustra fenestrae,
Sedula quam Clariis Musa rigavit aquis.
Hanc quoties oculo vigili FRANCISCE tuetur,
Immortale decus cogitat Aonidum.
Viderat hanc Phoebus ramis et flore virentem,
Brachia pol Daphnes credidit esse suae.
O dignum errorem! Sed enim dedit, huic ut in aevum
Perpetuae maneat virginitatis honos;
Illi perpetuum nomen. Sic florida laurus
In Gromide, et lauru floret in hacce Gromis.
LENTUS apricaris medio dormitor in aestu,
Et premis herbosam semisepultus humum;
Curarumque simul praeacerba sopore remulcens,
Austerae sepelis sortis amaritiem.
Ipse vigil MORI tarde frundentis in umbra
Ruminor aetatis tempora verna meae:
Non quod perdiderim stertendo pigriter horas,
Aut, cuius pudeat, restet ob ora nefas;
Sed quia cognorim sortem plerumque novercam.
O ANOMOEE, parens quando futura mihi est?
Ut sero sapimus! Vigilans et rebus agundis
Plurimus haud raro fallitur Endymion.
LAURUS ut aeternos gerit immortalis honores,
Nullius et telo fulminis icta cadit;
Sic tibi quae velat iam laurea serta capillos,
Nullius offensu floreat usque mali.
Machte vigore tuo FRANCISCE, et plaude. Poetis
Caesaribusque sacris una corona datur.
SECESSUS tuus ille nihil non praebet amoenum,
Seu valles spectem, seu iuga, sive nemus.
Non desunt horti, riguis non gramina pratis;
Non apis, et pleni pisce natante lacus:
Non scatebrae fontis; Gottum dixere coloni:
Unde bibens iugi digna liquore cano.
Solibus aestivis texunt umbracula vites;
Fecundo laeta est iugere flava Ceres.
Turriculis, IOACHIME, sua est quoque gratia; quarum
Altera prospectu culmina rubra notat.
At tu plus caperis saltu venatibus apto,
Rupit adhaerentes qua fera multa plagas.
Quis neget heic celerem suadente sopore Dianam
Venatu lassum ponere saepe latus?
SPICAS legentem viderat Pales
MELLERUM, et ipsa viderat frugum Dea,
Ab Apollinis vestigiis:
Nam pastor Admetaeus exsulem
Messorem agebat; cum Ceres sic excipit:
Legere o maniplos parcite
Dehinc, coloni; quippe mergites
Palmeriani tota replent horrea.
Satis hocce non adoreae est?
FLORIDA purpureum cum ver mihi pingeret ora,
Quanti vis pretii carmen et auctor erat:
Gratia nec iuvenem cupidum sperata fefellit,
Inter Musaeis agmina iuncta choris.
Vix mihi septeno claudenti limina lustro
Canities nigras inquinat alba comas:
Vilesco nostris. Externi carmen adorant
Nobile, et auctori palmea serta ferunt.
Num quoque tu veterem scrutis mandabis amicum,
LAURENTI cedrinis scripte voluminibus?
Ah minime. Cur Cheimerina spernantur, ab ipsis
Quando voluptatem ceperis Earinis?
CUI dono virides duas corollas
Daphnes e foliis Apollinaris,
Nexas virginea manu corollas?
MERGILETE tibi, tibique POPPI.
Vos Lauram canitis Salimque Francum,
Et Laurae teneras Salisque Nymphas.
Utriusque fluunt aquae perennes:
Laurus sic utriusque sit perennis.
CARE puer, studio Musarum tincte recenti,
NYZELIAE stirpis grande future decus:
Haec tibi mnemosynon dico paucula carmina, PAULE,
Ut tuus in Musas plurimus exstet amor.
In patris et patrui virtutes cresce, tuaque
Fac claram superes indole progeniem.
Difficile est virtutis iter; sed postmodo tritum
Omnigenis ditat pectora gnava bonis.
Quid melius sperare queas, si tanta bonorum
Copia ab ingenio pendet habenda tuo?
VERE novo dum Taure cales a lampade Phoebi,
Et sua turgescens arva relaxat humus,
Iamque renascentes gemmas agit uvida vitis:
Fundere cur lacrimas sustinet ipsa meras?
Non illi falx est damno, non vincla dolori:
Experta est facilem rite putata manum.
Praescia nempe, boni fore qui male dona liquoris
Usurpent, multis ebria turba cadis;
Hinc fletu indulget, hominumque informia plorat
Corpora in atroces divarianda feras.
Rident turpe Pholi genus, et Potabimus aiunt,
Quo fluat ex udis plurima gutta oculis.
Bestia, venter iners, nescis heu quot tibi quondam
Aut quantis stabunt hae lacrimae lacrimis?
AONIIS HOMAGI sertis dignissime, tuque
LEI Pieriis annumerate choris,
Arrigitote caput. Lauri frundentis honorem
In vos Caesareus confero iure comes.
Vos decus Ausoniae memores defendere linguae,
Vatibus antiquis diligite esse pares.
Macti site novis titulus. Tua gloria LEI,
Et tua laus HOMAGI celsa per astra volat.
Momenti speciem magni (nisi fallor) habebit,
Laurea me vestris serta plicasse comis.
Hoc olim fuerit. Praesentia non ita tangunt
Mentes: maior honos post nigra fata venit.
HAEC quoque lux anno rediens, tibi sacra GEORGI,
Apportat fausti nominis auspicium.
Nunc ver est, pueros quo primum cura docendos
Transferre in ludos officiosa solet.
Discere iam primum non incipis ipse, sed orsus
Iamdudum Latiis instruis ora sonis.
Perge Deo Musisque puer dilecte; nec unquam
Haec studia, aut teneras desere veris opes.
Ut generis decus antiquum est; ita faxit Apollo,
Auctitet ut patrium laus operosa decus.
Quam radiat viridis rutilante Smaragdus in auro,
Virtutem priscam tam novus ornat honos.
CUM facias versus Musis et Apolline dignos,
Certamen doctis prodigiale viris;
An tibi non cingam lauru Daphneide frontem,
O Pallantiaca nata puella domo?
Iura Palatini Comitis ne sperne, neque ipsum
Civis Romani despice iudicium.
Nobilis ante clues antiqui stemmatis ortu,
Deque tua partum Pallade nomen habes:
Iam nunc quid prohibet, me tute Poetria fias,
Nominis aucta novo lemmate, nobilior?
EDERE cura tibi est monumenta perennia famae,
Dum tenero vernum floret in ore decus.
Machte tuo fervore, MODI. Vigor utilis annis
Spem facit, in cassum non fore tanta bona.
Laurus ut exculto crescit genialis in horto,
Et semper viridi frundet amicta coma;
Sic tibi succrescent famae potioris honores,
Gloria cum Genii fiet adulta tui.
Quid non praestabis, quia tanta est messis in herba,
Si maturuerit fertilis uber agri?
ADSPICE naturae decus, almi veris honores,
Lilia Iunonis lacte creata Deae.
Candidulis foliis discrimina sena nitorem
Quantum addunt, quantam floribus almitiem!
Malleolorum intra portenditur aureus ordo:
Pistillum eminuli forma trinode refert.
At magis adspectu pulchrum est, quod stipite ab uno
Surgunt alterno Lilia plura gradu.
Quem non delectet color albus, purus, amoenus?
Ecce tua est talis candida virginitas!
Tales ecce tui nivei PALLANTIA mores!
Pulchrius his, illa purius ecquid erit?
LAETA Palatinis surgit quae laurus in hortis,
Et doctas viridi cingit honore comas;
FRENZELII frontem geniali frunde coronat,
Ut posthac Phoebo carmina digna canat.
Muneris hoc HARTMANNE tui est. Accepta ferentur,
Dum vives, meritis laurea serta tuis.
Audin' ut Aonides (titulo quid clarius isto est?)
Te vatum iubeant indigetare patrem?
HORTULUM areolae domo in propinqua,
Vastatum aedificatione nostra,
Convestire aliis paro frutetis,
Novis stirpibus, herbulisque odoris.
Cuius in medio patentem ad auram
Exsurgens Abies velim virescat.
Quare te volo POEMERI rogatum,
Tantillum modo te sinis rogari;
E silva mihi Norica eruendam
Stirpem funditus impetres tenellam,
Cum radice suaque humo vigentem.
Quanto celsius illa crescet olim,
Tanto fama tua altius volabit.
VITES novellae, et vos novellae arbusculae,
Parvo explicantes hortulo
Comas virentes; consitoris an manum
Desideratis strenuam?
Vigete, quotquot estis, ac succrescite
In spem feracem posterum.
Vos educavi primus. Ipsas nunc decet
Fetus referre plurimos.
Quod si negatis ferre, quorsum (quaeso) vos
Felice percolui manu?
DOCTRINA et virtute nihil praestantius unquam
Esse, fuisse, fore
Credideris generose puer. Hoc inclita firmes
Pectora iudicio:
Dumque tibi flos aetatis, roseoque virescens
Vernat in ore decus,
Artibus imbuitor claris. Illustrius hinc si
Stemma genusque cluet,
An dubites, ultro tibi sollertissima virtus
Quin sit itura comes?
DUCERIS instinctu naturae pangere versus,
Et canere imparibus verba ligata modis.
Ne maiora tuis HIERONYME viribus aude,
Neu graviora onera labra tenella tuba.
Nondum inopes aetas tibi firmat adultior annos.
Speratae laudi nec facit aura fidem.
Creber in auctorum sis adsiduusque legendis
Carminibus, Latiae quos genuere Deae;
Donec in Aonidum sensim perveneris arces,
Puriter edoctus verba Latina loqui.
Scribere multa, oneri est: sed scribere paucula, honori.
Praestat mille malis unum Epigramma bonum.
SEMPER Laure vires. o si vigeat mea semper
Laurea, ab hac carpet florida serta nepos.
CUR Hedera o lauri foliis velut uxor adhaeres?
Ut Daphnae et Baccho iunctior adsit Amor.
HALITUM odorati videor sentire Timoli,
Cum Philyrae florem naris aprica trahit.
VERTICE sum viridi, sed pareo tristis et atra:
Mirum, si Pluto gaudet amore mei?
ARBORIBUS reliquis Morus prudentior exstat,
Nec nisi sublato frigore germen hiat.
SPINULA ni digitos didicissem laedere punctim,
Eradicato dudum ego caule forem.
SUCCI plena boni es, Rosa; at ex te fugit Arachne
Nil nisi virus, Apis mel liquidosque favos.
QUALIS candor inest tibi flos Iunonie, talis
Candor in ingenuo pectore regna tenet.
NON ego me matrem generosi iacto liquoris:
Flore meo dixi suavius esse nihil.
CUR studio addicti, cur et palletis amantes,
Ni vobis tinxi lutea gluma genas?
FLORE meo numquam frueretur mellis amatrix,
Ni pavissem olim melle MELISSA Iovem.
SI quis tam redolente minus capiatur odore,
Dignus sit munctae naris habere nihil.
LIBAT apis florem, et mel conficit. Ipse rosarum
Aemulus et mellis, vindico nomen apis.
MELPOMENE liquidi modulamine gaudeo cantus:
Incito corda sonis, mollio corda sonis.
TE Venerem, te Iunonem, te Pallada quisquis
Dixerit; haud abs re dixerit ille puto.
Quin idem Charin et Musam te dixerit. Immo
Musa es Musarum tu, Charitumque Charis.
Ignoscas REGINA, minus quam par sit et aequum
Dicenti. Laudis copia quanta tuae est!
Divitiis Iuno, forma Venus, indole Pallas,
Dote Charis, cedit nomine Musa tibi.
Iunones, Veneres, Charitas Musasque Minervasque
Omnes una simul tu superare potis.
Cui culper, si te Divis ex omnibus unam
Natam PANTHEIAN, virgo Britanna, loquar?
EXORIENS qualis radiati Solis imago
Candidulo velo circumamicta micat;
Vespere te talem facie mihi saepe corusca
Vestibus in niveis dia ROSINA refers.
Byssina [(transcriber); sic: Byßina] tam decorant tibi corpus, et aurea malas
Purpura; quam flores alba ligustra rubros.
Sic induta coronato spatiaris in horto,
Et mea labra canens in tua labra trahis;
Immo rapis mihi me docta fide. Tumque moriri
Sentio; sed rosea lux mihi luce redit:
Voce tua et vocem reddis, Dea. Sic mihi vivo
Mors, et defuncto mutua vita mihi es.
QUID creta albidius? Lac. Lacte? Olor. Ecquid olore?
Nix. Nive quid? Niveae lucida gemma RHODES.
LACTE quid albidius? Nix. Quid nive? Olor. Quid olore?
Lux. Quid luce? Meae candida gemma ROSAE.
NON procul a Maeno dum me iuga regia servant,
Dives ubi pinguem ramus opacat humum;
Quae totam nobis hiemem cantarat aedon,
Conticuit verno muta repente die.
Ille dies supremus erat, quo nulla Melanthon
In terris genero postmodo verba dedit.
Nuntia [(transcriber); sic: Nuncia] deinde mihi quum fama veniret ab Albi,
Luscinia extremum clausit et ipsa diem.
Nonne putas miram PEUCERE fuisse; futurum
Quae simulis cecinit nominis omen avis?
Fata sibi praesagit olor: philomela Melissi [(transcriber); sic: Melißi]
Praesensit soceri funera maesta tui.
LASSE, poetarum BUCHANANUM tempore nostro
Qui scripsit esse principem;
Illius ingenii divinas norat is artes,
Nervosque vimque carminis.
Ast ego censurae iudex nihil ambigo regem
Te musicorum dicere:
Scilicet harmonico sese modulamine victos
Cuncti fatentur musici.
Forsan ut heic aliquis crassa [(transcriber); sic: craßa] pinguique Minerva
Reclamet auritus Midas;
Testibus ille tribus convincitur, Hesperiaeque
Et Galliae et Germaniae.
BRUTA Orpheus, saxa Amphion, delphinas Arion
Traxit; at ORLANDUS post se terramque fretumque,
Post se traxit item molem totius Olympi.
Quanto igitur maior, quantoque potentior unus
ORLANDUS tribus his, Amphione, Arione et Orpheo!
TE quia praecipue vocum symphonia concors
Delectat melicis quincuplicata sonis;
Sume libens, animo quem pango libente, canorem,
O ROSA Nympharum floscule Franciadum:
Neu tam me, neve artis opus, quam teque tuique
Ingenii Genium, qui probat illud, ama.
Nam quod dulce tuus quod amabile canto Melissus,
Id dulcoris amor prolicit omne tui;
Eque tui fontis scatebris mea vena remanat.
Fons tuus Aoniis semper abundat aquis.
Limpha precor mihi, Phoebe, fluat quoque postmodo iugis;
Limpha meae Nymphae ducta canaliculis;
Ut quoties versus et cantica fundo, ROSINAE
Sint grati versus, cantica grata meae.
CANTATUM mihi voce Gallicana
Nostrae primitias melos Camenae
Iudex accipe carminum meorum
CYSSA candide; cuius audiendo
Tu censor numeros modosque verbis
Aptos; fallor, an alterum putabis
Iam nunc Orphea Thraciis ab oris
Revertisse, simulque vel rogabis,
Vel posthac resonas lyrae canorae
Chordas saepius increpem monebis?
CASTALIDES castae, Charites sunt numina casta;
Duxque puellaris casta Minerva chori.
Castus Apollineos grex est imitatus olores,
Seu quis adest cantor, sive poeta bonus.
Hos inter prima numeras dum fronte Melissum,
CHRISTOPHORE, eximio nos in honore locas.
Quam sibi propterea, coetu praesente tuorum,
Hoc caput impositam non sine laude gerit;
Nullius aut digitis, aut debuit ista profecto
Virginea texi pulchra corona manu.
Quod si virginea; quae texeret Heroina
Dignior hercle tua nulla sorore fuit.
NON oculi, gemina astra; rubris non labra corallis
Aemula, non mentum, purpureaeve genae;
At nec marmoreum pectus, nec eburnea cervix,
Latave flaventi frons ob amicta coma;
Non digiti raris gemmis auroque nitentes,
Candida non obiens colla monile teres;
Nec duo lacteolae referentes poma mamillae,
Insita virgineo poma rotunda sinu;
Nec qua velaris croceo violacea limbo
Purpura, tam Phrygia picta decenter acu:
Lingua ROSINA tua est; quae me lacit, angit, inescat:
Lactea verba sonas, mellea verba canis;
Surpite me voci cantantis, sive loquentis;
Tam dulci lingua si, quasi peste, necor.
TE petulans aliquis VOLFI culpasset amyson,
Aonii fieret numinis ille reus.
Vah! Quo supplicio digne mactandus es, ipsum
Te quoniam oanton scribis amysotazon?
SI quis amysos erit vocitandus ab artibus illis,
Quas et Apollo probat Thespiadumque chorus:
Si quis amysos erit, Graiae Latiaeque Camenae
Quem disciplinis excoluere suis:
Si quis amysos erit, Sophiae cui dia reperta
Ingenio sollers nosse Minerva dedit:
Certe equidem VOLFI, qui doctior artibus ipsis
Pallada cum Phoebo Pieridesque doces.
Indice chirographo (quis enim tua verba refellat?)
Dicier es merito dignus amysotatos.
RERUM daedala quod parens et auctor
Haud Natura crearit, Ars id ipsum
Non absolvere posse disputatur;
Quamvis hac aliqua iuvetur illa.
At HARTMANNE, pater disertioris
Facunde eloquii, domus tua ipsi
Naturae pote praevalere et Arti;
Doctos haec etenim creat poetas.
Ignoscant mihi, Ferdinande Caesar,
Cuius munere laureatus adsto,
Magna numina Manium tuorum:
Heic optem fieri novus poeta;
Heic opem facere et novos poetas.
Domo numen inest in hacce maius.
DIVERSOS multi varie elicuere sonores,
Aptando Latiae plectra Syrissa lyrae.
Barbiton hic citharaeque fides, chelyn increpat alter;
Et suus ex merito quemque secutus honos.
Quod BUCHANANE canis, modulamina cetera vincit,
Ceu reliquas liquidae Daulia vocis aves.
Et quisquam dubitet plenis edicere buccis?
Haec superat cunctas bucina clara tubas.
AUDESNE quaeso, CYSSA candidissime,
Tuos libellos carminum,
Cultos libellos et novos, ineptias
Vocare? Tantum, tantum abest,
Ineptiarum nomen illis competat,
Ut prorsus iisdem (tam placent)
Quidquam vel esse argutius vel tersius
Negem, vel elegantius.
Uni neganti detrahis fidem? Fidem
Cunctis habe adfirmantibus.
SI meus aethereas LASSUS migrasset in oras,
Coetibus aligeri pars socianda chori;
Illum crediderim sibi te (symphonia par est)
Heredem melicis instituisse modis.
Hac sed humo quia vivit adhuc, vivatque precamur,
Atque suis fruitur non sine laude bonis:
Quid rear, unde tibi tales, MEILANDE, vel illi
Contigerint artes donaque Pieridum:
Aoniis quum pectus aquis perfusus abunde
Ille madet totus, totus et ipse mades?
Ambo vel ex uno Musarum fonte bibistis,
Dividui vel pars cessit utrique sua.
QUEM genitrix peperit, Galateae albentibus ulnis
Candidior, niveis Leucotheaeque genis:
Lac Charitum, lac Musarum qui flore sub aevi
Suxit, virgineo labra madens latice:
Ingenii succos cui naturaeque medullas
Instillasse omnes Pallada nemo negat:
Cui dotes Pandora suas superaddidit; et cui
Regnat in aureolo pectore prisca fides:
Mulsea quo manant dictante fluenta papyris,
Lactea cui puro carmine vena salit:
Denique Germani cuius rapiuntur amore,
Gallia quemque colit, quem colit Italia.
Si quis erit sane, Momo vel iudice, talis;
SCALIGER, ah damner, tu nisi talis eris.
QUOS video niveos in translucente colores
Pectore? Quisve tuo candor in ore nitet?
Lac geris, o IOSEPHE sacer, divinius illo,
Pavit Amaltheae quo pia cura Iovem.
Lac geris, ipso illo mage dulce, quod astra serenans
Lucinae riguis fluxit ab uberibus.
Lac geris, Ausonium naevis medicabile vatum,
Quodque cicatrices atraque menda levat.
Lac geris, agricolae humectans vetera arva Latini,
Aruerant hirto quae vepre senta diu.
Lac geris, infectis maculas pote tergere, et album
Atthidas in noctes insinuare diem.
Da mihi lac, dedero tibi mella: rigabis abunde
Cor mii lacte tuo, cor tibi melle meo.
NINGUIT, et hibernum cumulato molis acervo
Opplevere solum vellera densa nivis.
Invidia terris obstructa latet via, quamvis
Sis nive candidior, candidiorque cycnis.
Attamen ire paras: et habet bene. Namque Camenas
Cura tibi puero ceu coluisse fuit,
Monstarvitque aliis ad fontis amoena sororum
Flumina securam tunc tua Musa viam:
Sic tibi nunc HERMANNE seni, quod terra negavit,
Grata Nicri tutum Nympha ministrat iter.
PRINCEPS optime, cor tui poetae:
Si me vertere posse credidisti
Corda in Teutona corda Gallicana
Auribus, manibus, labris, ocellis:
Auribus, manibus, labris, ocellis
Fac me credere posse, versionem
Hanc meam tibi velle tam probari,
Quam me vertere posse credidisti
Corda in Teutona corda Gallicana;
Princeps optime, cor tui poetae.
SYMBOLA quae rhythmis cecini modulisque sonoris,
Grata Duci spero, grata futura tibi.
Certe equidem fecisse satis (nisi fallor) utrique
Et reor, et studui non placuisse minus.
Si quid inest, HERMANNE, tuae quod displicet auri
Vel Ducis, incudi reddere promptus ero;
Aut ut adornetur paullo concinnius, aut ut
Hoc magis affabre lima polita terat.
Principis ut tota est mea, qualiscumque Camena est,
Serviet obsequio sic ea tota tuo.
QUAE tibi causa fuit Lycidum contemptor aquarum,
Ut peteres undas fontis Acidalii?
An quod aves, VOLFI, pubescere flore iuventae:
An quia secretas quaeris in amne faces?
Utraque nempe Lycus valuit praestare. Sed heus tu
Cur sine me, poteram qui tuus esse comes?
Fontis Acidalii lavisti in flumine solus,
Solus ut hinc Charitum surriperes spolia.
CREDIDERANT et uterque parens veteresque sodales
Me dudum properae succubuisse neci;
Sive propinatis, biberam quae forte, venenis,
Seu per Aquitanas Marte furente plagas:
Sunt quoque qui dederint fato, BERNHARTE, supremo
Tristeis defunctis Manibus inferias.
Vivus adhuc spiro. Rhenus Maenusque canentem
Audit in adsuetis carmina sacra iugis:
Quorum aliquot modulos, sepostis aure profanis,
Dat tibi sancta Iovis filia Melpomene.
Fallor, an ut quondam mea ludicra, sic tibi iam nunc
Seria, quae canto, sunt placitura magis?
LITTERA, Penelope lento quam misit Ulyssi,
Utenhovi docta facta Pelasga manu;
Tam similis Latiae est, ut eam videatur ab Argis
In Latios Naso transposuisse modos.
Fallor, an hac dices, MORELLA, subinde relecta?
O proprio quantum est Argolin ore loqui!
NECTARE caelesti satur es, divine poeta,
Atque immortali vesceris ambrosia;
Scilicet in tantum satur, ut fundentis abunde
Plurimus ad Musas manet ab ore latex:
Ceu liquor Herculeis, Iunonis ob ubera, labris
Stillasse inque polum dicitur, inque solum.
Cur igitur poscis terrestria mella Melissum,
Mortalis cupidus liba comesse favi?
Quo tellus humilis magis alto distat Olympo,
Hoc melius melle est nectar et ambrosia.
SIVE Palatina de stirpe, IOHANNA, creata es,
Seu tibi Pallantis nomen origo dedit;
Seu mage te sacro Pallantias edidit ortu:
Indolis est vere dia Minerva tuae.
Hanc ut amo venerorque libens et adoro Minervam,
Non nisi quae Musis digna colenda venit:
Sic de te mihi fas sit dicere: Tu mihi Pallas
Altera, vel, plus quam tu mihi Pallas eris.
TANTA tibi est Francae, RONSARDE, peritia linguae,
Tam tibi fecundo gratia fonte fluit;
Floribus et gemmis nitidis tot ubique coruscas;
Tam bene, tam scite quod canis, omne canis:
Unus ut omnigenos exhauseris arte poetas,
Olim quosLatium, Graecia quosve tulit.
Mirane res ergo est, PETRE; si tua Musa feratur
Vincere Maeoniden, vincere Virgilium?
SI quam grata mihi est, aliis tua Musa peraeque
Grata venit, quorum nomina laude sonas;
Noris, amicorum pars CAROLE magna meorum,
Fetibus haud quidquam gratius esse tuis.
Ius vitaeque necisque mihi concedis in omnes:
Ne tibi sit tantum velle iubere nefas!
Per mihi quodcumque est carum rogor insuper, atque
Vir desiderii nominor ipse tui.
Candidus es nimium; nimius tamen iste probatur
Candor, in aequali qui mihi corde sedet.
Ast ego per quidquid tibi carum est oro, tuorum
Ut bona sim vitae, non mala causa necis.
NON haec Castaliae madore lymphae
Externis regionibus petito
Musae carmina vatis imbuere:
Sed Nymphae, sua cura, Gallicanae
Fontis indigenae liquore dulci
Conspersere. Quid ergo tot lepores
Et tantus decor unde, tamque pulchris
Ornatissima flosculis venustas,
Et dotes Charitum nitentiores
Sint in versibus his, rogabis? Una
Cunctis Francia Gratiis abundat.
SI pariter gaudere potes, pariterque dolere;
Et sorbere simul, flare simulque potes.
Miscueris lacrimas cum risu: dulcia amaris,
Duraque confundes mollibus, alba nigris.
Funera defunctis sua sint, sua gaudia vivis:
Expetit hoc nostra Musicus aede chorus.
Linque domi luctus, hilarem mihi sumito frontem.
Ni facias; ah te taedia mille manent.
Namque tibi de re suavi tam carmen acerbum,
Tam de re tristi carmina laeta canam;
Ut, simul audieris, aures SCHEFFERE vel ambas
Perdere, vel surdis auribus esse voles.
MUSICUS in qua rex cecinit vatesque Iehovae
Lactis abundabat, melle fluebat humus.
Fonteis inde sacros cum dulci Besa Maroto
Gallica per venas duxit in arva novas.
Quos ubi gustasti, tua gutture Musa canoro
Est adeo suaves, GOUDIMEL, orsa modos:
Vatibus ut quanto sacer ille poeta profanis
Exstiterit citharae maior ab arte suae;
Tantum Melpomene tua vincat Arionas omnes,
Tempore qui nostro carmina sacra canunt.
ILLE ego qui liquidae vigui modulamine vocis,
Gutture cantores aequiparante cycnos;
Vix stipulae refero strepitum, querulasve cicadas,
Nedum rausiconis par ferar anseribus:
Utpote correptus tussi rigidoque catarrho,
Dum lego de Rami crimina Quirna nece.
Corde quis ex imo mihi tussim exspectoret aegram?
Ex capite egelidum rheuma quis excerebret?
SCALIGERI quod habes mihi redde poema DONELLE:
Ille, sonos cycni qui mihi reddat, erit.
SCALIGER ille pater vatum est. Namque omnis in una
SCALIGERI lingua lingua cycnorum habitat.
QUALIA frigentes inter discrimina brumas
Quantaque, purpurei veris et inter opes;
Non aliter veterum differt chorus atque recentum,
Harmoniis Musas qui cecinere suis.
En mihi deme novos cantus, nihil antiquai
Iuppiter aetatis cantica prisca morer.
Quam sunt Orlandi longe meliora vetustis,
Tam LUDOVICE magis sunt ea digna cani.
QUOD fueris melicos dignatus viscere coetus,
Mitibus a Musis non aliene Comes;
Non animum potui non admirarier altum,
Quod velles humilem sponte subire casam.
Nimirum tua summa facit discretio, laudi
Ut ducas, vitio quae leve vulgus habet.
Hac fretus, capio tenues offerre libellos,
Ut, quanti faciam teque tuosque, probem.
Post genitis ter centenos testabor in annos,
Et si quae post hos saecla futura fluent;
Obvius in Musas fuerit tibi semper amicas
Pectore quantus amor, munere quantus honor.
SOLLICITIS adeo verbis MEILANDE quid urges?
An me, quo nequeam, posse venire putas?
Me vocet ad thalami festum fraterve sororve,
Multa quibus debet sanguine iunctus amor,
Gaudia nec sine me iurent fore plena; profecto
Nulla feret frater gaudia, nulla soror.
Ipsa quidem tua grata venit praesentia semper,
Ut nihil hac quidquam gratius esse queat,
Percupioque satis fecisse tibique tuisque:
Haec sed acerba tibi si foret orta dies,
Et quam voce vales bene, tam male fauce valeres;
Abnueres haustus, abnueresque cibos.
Quidquid erit, breve erit speres, ut et ipse. Quod hora
Matutina negat, vespera nempe dabit.
QUANTA sit Hebraeae maiestas illa loquellae,
Quantave Davidicae vis gravitasque lyrae;
Edere Cecropii potis est vis nulla cothurni,
Nullaque Pindaricis barbitos usa modis,
Et quisquam gracili plebeii ruris avena
Suadeat altisonas increpuisse fides?
Hoc mihi religio facere est, ut cui bene notum,
Condier exili non sacra posse pede.
Nervos tendam omnes, cunctas expromere vires
Impiger, et totas pandere mentis opes.
Ardua si numeris adhibentur verba profanis,
Nec levitas socci, dux FRIDERICE, placet:
Numquis ob invidiam prohibessit idoneus auctor,
Quo minus in sacro carmine summa sequar?
REGIA Davidicae recines quae carmina Musae,
Harmonicam, CLEMENS, voce sequente lyram;
Pindaricis tantum fidibus differre memento,
Quam distant rebus verba profana sacris.
Si tamen in pretio Thebanus habetur, ob altas
Ingenii dotes, grandisonamque chelyn:
Quanto maiori Solymaeus dignus honore
Et rex et vates inclitus ille venit!
Non nisi terrestres animas Argiva reperta;
Aetheriae gnatum mentis Hebraea sonant.
Illa (vides) fragilis calamus perscripsit homilli;
Haec Adamantaeus sed stylus ipse Dei.
FINIO Iessaeae divina poemata Musae,
Teutona sublimi facta, IACOBE, lyra.
Musa mihi haec eadem nomen sine fine propaget
Optas. Haud vani nominis augur eris.
Audivere chelyn Byzantia moenia nostram,
Et Narbonaeae litora Massiliae:
Nobile Londinum, mixtaeque Cracovia linguae,
Attenta Psalmos aure bibere meos.
Dat mihi victricem vivo Germania palmam,
Transcribens alto nomina nostra polo.
Nonne ego sum felix, operis ope Numinis addens
Perfectum finem, qui sine fine manet?
MAGNANIMOS Comites, prisco qui stemmate nati
Zolleria clarum nomen ab arce gerunt;
Te decet in primis EITELFRIDERICE canamus,
Dein Carolum fratrem, dein quoque Christophorum.
Vestra per Europam cum sit notissima fama,
Fama per aeternos continuanda dies;
Non vobis addat cumulatum Phoebus honorem
Et decus? Ex Musis gloria digna venit.
NON Helicon, non Parnassus, non ipse Cithaeron
Numine complevit cantica nostra suo.
Non aqua Permessis Cyrrhaeave, non Aganippe
Proluit his Musis ora tenella meis.
Tres montes nimis excelsi, fontesque profundi,
Tam pede contingi quam metuere manu:
Haec sua nam dominos norant possessa tenere
Scaligerum natum, Scaligerumque patrem.
Utendam mihi da scalam IOSEPHE parentis,
Vel saltem situlam porrige quaeso tuam:
Unum mane petam montem, unum vespere fontem.
Sat mihi conspectus, sat mihi gustus erit.
Vestris muneribus treis gratus in ante sacrabo
Aureolas scalas, aureolas situlas.
CORVUS olorque simul certent modulamine vocis;
Victus erit corvus, victor honorus olor.
Marsya cum Phoebo numquam contendere sumat:
Tentet Apollineas Panos arundo fides?
Simus et in tantum stolidi, ut quae iudice Tmolo
Sunt rata, iudicio stent variata Midae?
Heic mihi nullus adest Mida, Marsya, Panve Coraxve
Nulla tibi, REDIGER, taedia nemo feret.
Phoebos esse reor, cycnos reor esse poetas,
Nomen amicitiae quot tribuere meae.
Cessero luminibus Phoeben, vocique cycnorum:
Candor at hic neutris cedere velle potest.
TIMOTHEUS norat Milesius ille canoro
Fortis Alexandri corda ciere sono.
Haud mihi vim tantam, qua permovearis ad iram,
Posco, vel ardescas ad grave Martis opus.
Sponte tua summas scandis virtutis in arces;
Conceptusque alacreis mens generosa fovet.
Mitis es interea, nec te mansuetior alter:
Ut mihi mitescas, hoc ego posco magis.
At nihil heroa tibi mente recedet, Achille,
Carmine dum fies lenior ipse meo.
Si trahit Amphion lapides testudine molli,
Et silvas Orpheus Threiciasque feras;
Sis leo, sis tigris; sis cautes, marmor et Ossa:
Mulcendo victum te mea Musa dabit.
COGNITOR HESPERGI rerum causaeque formsis,
Heic ubi ius ensis, ius toga Franca gerit:
Tanta tibi in doctos reverentia pectore sedit,
Illos ut tanquam numina dia colas.
Omnibus indiciis patefit delata Camenis
Gloria, delatus vatibus altus honor.
Vatibus et Musis coram doctisque rogatus
Ipse ego, quantinam tu faciendus eris;
Quae responsa dabo, praeter, divinius in te
Quiddam, et te Phoebo numinis esse loco?
Si tanti Phoebo es; mortales supplice par est
Immortale tuum nomen honore colant.
NON ego sum vates, neque compar vatibus, olim
Ausonia dignos qui cecinere modos.
Unde sonant igitur tam dulcia carmina? Quaeres
Frater, amans et liquidi mellis, amansque mei.
Floribus Hyblaeis pastarum bombus ad aures
Iste tuas primo vere susurrat apum.
Haec mihi si demas examina; carmina demes,
Cereaque in vigiles munera nata favos.
Vivite semper apes, ac melle et murmure grato
Haenzeliis et nunc postque placete meis:
Tuque favens HENRICE mihi complaudito. Fucus
Non gerit in nostris subdola regna favis.
INTER Hamadryadum coetus, gracilesque Napaeas
Cultrices vigilum natus et altus apum,
Mellificam vidi naturae indagine turbam
Colligere e vernis floribus ore favos.
Hanc imitatus ego studiosus, optima gustu
Gramina dum cupidis libo gulosa labris;
Infecere meum tam largo rore palatum,
Ut genialis adhuc profluat inde latex.
Gignere si nequeunt dulces absinthia succos,
Nec laetis aloe crescit amara fibris;
Quei precor, HAENZELI, mea mellea vena referret
Tristem ranciduli fellis amaritiem?
IAM venit ad summum divinae plenior artis
Cognitio, nomen cui sua Musa dedit.
Hanc quia tu vocum lepidis concentibus ornas,
Verbaque dant aptos sensibus apta modos;
Ipse etiam tanges apicem LECHNERE supremum,
Harmonicos inter connumerande choros.
Discipula est modo Pythagorae mea muta Camena,
Harpocratemque annos egit agetque novem:
Post iter Ausonium mea Teuto, Celta, Latinus,
Italus et Graius carmina lecta canet.
Interea cantus et tu quoque cantibus auge:
Ars dives nunquam pauperat artificem.
SAEPIUS est mecum contentio magna quibusdam,
Queis nova prae veterum, ceu nihil, harmonia est.
Anteferunt priscas, LECHNERE, recentibus odas,
Phonasci rudibus quas cecinere modis.
Fare; quotus quisque est, fuerit cui syllaba curae
Longa brevisque, pari consocianda notae?
Ut nihil adfectum movet! Ut nihil absona mulcet!
Ut male respondet textus ad ipsa mele!
His puer imbutus, peccavi invitus et ipse;
Cui nil, Clementem praeter, in ore fuit.
Sentio nunc aliter. Nisi verba melodia servet
Apta sonis, nulla est si bona; nulla bona est.
PUBLICA si nostros Aphorismos viderit aura,
Queis praecepta novae mystica trado technae;
Utilius concors animi censura patebit,
Iudicii melius stabit imago mei.
Testatum LECHNERE palam tum fecero, quid vel
Laudem, vel culpem: quae bona, quae mala sint.
Absurdum veto, concinnum probo. Quaero decorum;
Quo sine concentus gratia cuncta perit.
Haec ubi deest; quamvis reboet, mihi inesse videtur
Nullus in ore sonus, nullus in aure tonus.
MELLIFLUUM quod me dicis FRANCISCE poetam;
Provenit a lingua melle fluente lita.
Mellifluum quod me scribis FRANCISCE poetam;
Profluit a calamis melle liquente litis.
Sed tibi lingua, tibi calami tam mellis abundant,
Quam mihi lingua, mihi melle vacant calami.
Optarem fieri vel Athos, vel Hymettus et Hybla;
Quidquid et apricas floribus ornat apes:
Tum quodcumque favi stiparet mellea turba,
In laudes flueret, dulcis amice, tuas.
Si non aequarem vestros dulcedine rores,
Saltem aliis gustus suavior ille foret.
TANTA tui bonitas vini est CISNERE, bibenti
Ut malus haud ulli versus ab ore fluat:
Sed qui tale bibunt, fieri iuvat hosce disertos.
Ipsum namque merum proditur esse loquax.
Piscem me fingas mutum. Tua pocula gustem,
Audiar ex muto pisce sonorus olor.
Divinus liquor hic si terra onascitur, unde
Succum indeptus habet nectaris aetherei?
Imbue mi venam liquor optime, ut optima fundam
Carmina, Cisneri gratior hospitio.
O gratum linguae meritum! Mihi guttura reddit
Plena canore liquor, plena liquore canor.
QUAM laetor salvos recipi MATTHAEE labores,
Deliciae o Charitum Pieridumque lepos:
Tam doleo, nimium longis tua corpora morbis
Tentari, miseris languida facta modis.
Ah quanam tandem meruisti improvide culpa,
Ut minus his curae sis aliisque Deis?
Si sacra Divarum violasses; satque luisses
Et super admissi criminis ipse nefas.
Sed mihi, sed Musis tua te Venerique propinquis
Restituet pietas integriorque fides.
Parne foret, sanctae fidei et pietatis alumnum
Turpibus a morbis impia tanta pati?
QUAS Deus humanis rerum sator impluit artes
Mentibus, aetherio non nisi fonte fluunt.
Has inter ZARLINE venit fecundior ulla,
Praeter quae laetum Musica nomen habet?
Quum rivus tuus hac exuberet, omnibus omnes
Te cumulatim ornant Dique Deaeque bonis.
Vulgari non iste tibi ruit impetus unda,
Est aliquid fluviis grandius Hesperiis.
Vix Hadriae mare par. Exhausti, quidquid ubique est
Fontanae: scatebris iam sua lympha silet.
Parvula quid musset vena, ut caput artibus ingens
Harmoniae immenso personat Oceano?
SI potuit fidicen rarus geniale quid umquam
Regibus et magnis psallere Caesaribus,
Ne GREVIUS potuit: cithara stupuere canentis
Ausones insolitos ipsaque Musa modos.
Dextra Demodocum, laeva referebat Iopam.
Huic vetus est chordis pluribus aucta chelys.
Nunc Antennoreos Manes ne suscitet, illum
Crediderim resonas vix cohibere manus.
Quam rere hunc vivos tarxisse, in morte repostis
Quo pulsante fides vis animata redit?
AMPHION, ORPHEUS ET ARION PSALLERE DOCTI
CREDENTUR MERITO TE GENUISSE GREVI;
AUT ILLOS POTIUS DOCILI TESTUDINE QUONDAM
EFFINXIT GENII DIA MINERVA TUI.
QUID REAR? IN TE UNO PLUSQUAM GENIALIS ARION,
ORPHEUS, AMPHION NEMPE VIDENDUS ERAT.
OB. MDLXXVI. IDIB. [Abbr.: IDIBUS] AUGUSTI.
GALLIA me fari docuit, docet ora silere
Itala: digna bonis utraque terra suis.
Hinc modo qui fueram cantu vocalis. Arion,
Carmine sum tacito redditus Harpocrates:
Nam satis haud oris mihi, na satis haud mihi linguae est,
Ausonas Ismario velle ciere sono.
Absona quae cecini, si consona (ceu fit) habentur,
Et mala quae modulor reberis esse bona:
Reberis infantem nimium SCHILLINGE disertum,
Laevaque iudicii dexterioris erunt.
Ecquid obest famae, Latiis ut mutus Arion
Nuncuper, et Celtis garrulus Harpocrates?
SINT Amphictyones tanti, sint moenia tanti
Nescio quae pulchris proxima Thermopylis,
Ut tibi, posthabitis Patavinae sedibus urbis
Atque viris tantis, verba priora cadant?
Ut verum fatear, totum subacerba per annum
Tempora prae vestra sunt mihi visa mora.
Ardeo nam senas misere. Philus ambit easdem,
Suspirans verno sidere Parthenopen.
Ah iter acceleres, mi CONSTANTINE, tuumque
Saepius acciri ne patiare caput.
Deliro, an sapio? Te quaero, te tamen ecce
In corde inque oculis Thesea gesto meis.
MERCURIA de gente venis Hieronyme nostram
Sponte tua (sic, sic astra tulere) domum.
Inclamor. Praesto sum. Visa ibi cuncta repente
Numine plena sacro, plena decore novo.
Ut tetigi dextram; simul aurea virga, perita
Exanimes vitae sistere, tacta mihi est.
Quae meruit virtus, humiles ut adire Penates
Indigetis tanti sumpserit altus amor?
Maius id, alloquio quod me compellat amico
Roribus Hyblaei lingua rigata favi.
Museum o felix! Tibi adhuc (ut semper) inhaeret
Mercurialis honos, Mercuriale decus.
VIDI ego Mercurii talaria, vidi ego virgam
Aureolam, atque ipsum vivi ego Mercurium.
Obstupui insolitum, quid in hosce veniret Olympo
Interpres superum voce sonante Lares.
Fallor, an hunc Phoebus vel Iuppiter ipse tacenti
Aetherium iussit deproperare decus?
Non ego sum tanti, quem vox HIERONYME laudet
Dia, vel attingat numinis umbra tui:
Me tamen ambrosia suffundis luce, tuisque
Plusquam divinis obruis ecce sonis.
Parce tuae luci, comparce o prodige laudem:
Nil facit obscuro splendida fama viro.
ROMA parum est, REINHOLDE. Petis iuvenilibus annis
Inclita Cumanae moenia Parthenopes.
Si verum est, quo sacrorum sita corpora vatum,
Et Genium et vivum numen inesse loco;
Tu, ne Virgilii manes incaute lacessas,
Neu Sannazarii busta quieta, cave.
Moveris? Irruerint in te cum turbine multus
Numinis et Genii, quem fovet umbra, furor.
At potius moveas, ut magno digna Marone,
Ut Sannazario carmina digna canas.
Nam si defuerit vati furor incitus oestro,
Et Genio et vivo numine metra carent.
MELLITOS oculos Hyellae
Abs te compositos, Hyellae
LERNUTI Charitumque ocelle,
Vidi in Italia atque legi.
Quamquam parvulus est libellus,
Scutatis tamen hunc duobus
Emi; scilicet ut videre
Semper, semper habere possem
Mellitos oculos Hyellae.
HAS cantiones Lassias Sebaldino
Das muneri collegio,
Patrone BAUMGARTNERE; quantus in dulces
Amor Camenas sit tuus,
Et qui futurus sit dehinc, ut ostendas
Apertiore pectore.
Nae, nemo cantaturus hos erit cantus,
Quin nomen aeterno tuum.
Illustret aevo; teque non minus libris
In hisce dicat vivere,
Quam Musicorum facile principem Orlandum
Suis in ipsius libris.
O collocatam mutuam optime dotem
Beneficio reciproco!
QUO primum peramica die consortia vestra
Miscuit harmonicus Musa canora sonis,
Orta polo fuerat prosperrima flamma sereno,
Quae reor Orpheae fulserat ante lyrae.
Non igitur mirum est, etiamnum sidere dextro
Si viget ac durat suave sodalitium.
Euge cohors iucunda, sacris redimita corollis.
In longos morem perpetuate dies;
Sitis ut exemplo post fata nepotibus ipsis,
Quam fuerit melli dulcis amicitia.
Res ut honesta magis nulla est, ita non nisi cives
Vestri persimiles, patriciosque decet.
NATALIS tuus est HIERONYME. quare melodos,
Et symphoniaci pectora laeta gregis.
Vivamus, cantemus io. Tibi Musica melli:
Tu scis organicos arte ciere modos.
Nos Genium, felix haec lux tibi saepe recurrat,
Poscimus, harmonico turba dicata choro.
Fidus es, et caris merito iucundus amicis:
SCHYRSTABII taceant organa muta fidem?
PAR honor et virtus nostris et fama poetis
Si foret, antiquo tempore qualis erat:
In pretio nunc Musa foret, vatique darentur
Praemia, qui reges conderet atque duces.
Ast ubi sunt tales? Si quid me Principe dignum,
Seu fide seu numeris, scribere posse putas,
Quid mihi praemioli, quae merces iusta laborum
Restat, ut ad libram norma sit aequa parem?
Te potius GEUDERE canam, tibi Musica cordi
Nostra; tibi melli est, quod mea libat apis.
Muneribus parcos minime pudet esse monarchas,
Carminibus parcum me minus esse pudet.
COLLIGIS exornasque tui suavissima Lassi
Cantica, sinceris emaculata notis.
Vidimus excusi specimen geniale laboris:
O reliquis itidem da rogo luce frui!
Hinc Musae LECHNERE tibi debere fatentur
Plus, quam vel Lasso solvit. Apollo suus:
Aut certe Lassus tantum tibi debet, ut inter
Se Musasque adsit mutua debitio.
QUID graculi, quid noctuae,
Quid milvii, quid voltures
Inconditis clamoribus
Obstrepitis Philomelae?
Cantandi Philomela perita
Vos graculos et noctuas,
Vos milvios et voltures
Suavissimis concentibus
Hactenus ut superavit,
Sic et post mihi vos superabit.
Hoc Cygnus oscen auguror,
Ales Melissi candidus,
Idemque Phoebi proprius.
Si nigra pectora Phoebus
Odit, an haec amet ipse Melissus?
SERTUM, vel arcto colligata vinculo
Iam debuere serica
Mitti CORONAE foederato Musicae,
Paulo meo Dulnerio,
Ut postulat lux haec. Sed ipsa carmina
Serti atque vinculi loco
Ducit, CORONAE foederatus Musicae,
Paulus meus Dulnerius.
Apollo faxit, aureum lucis iubar
Cursu reducens annuo,
Ut haec quotannis carmina ligent saepius
Paulum meum Dulnerium:
Ligent, et usquequaque servent memoriam
Pauli mei Dulnerii.
Hoc sempiternum est. Quid perennius tibi
Mi Paule Dulneri precer?
SPONTE quod ignotum verbis adfaris amicis,
Mynsteriae gentis dulce SEBALDE decus;
Et vultus offers placidos, ultroque patentem
Arcessis visum, quam patet ampla, domum:
Pectoris agnosco sinceri candida signa.
Doctus enim Musas, numina docta, colis.
Hinc etiam ante alias nostram ausus es eligere oden,
Quae, Vae vae Babylon, voce gemente canit,
Aonides te mutuo ament, niveique rependant
Munera candoris munere candidulo.
Faxo equidem, ne te et carissima pignora natos
Unquam paeniteat suavis amicitiae.
Nempe immortales fiunt, animamque perennant,
Quos et amant Musae, quos et amant Charites.
ECCE Leonardum revehit lux sexta Novembris,
Teque iubet memorem nominis esse tui.
Nos sumus ante quidem memores; ideoque ligatum
Teutonico ritu te dat amica manus:
Sic tamen, ut solvi possis; modo pendere cordi
Sit tibi, quod pendi Musica turba cupit.
Iuris es ipse tui: nil cogeris. Accipit ultro,
Quod das sponte tua, iuris et illa sui.
Quid Lechnere moram trahis? Actum est namque sodalis
Arbitrium nostro subiacet arbitrio.
QUI Gabrielis habes caelestia nomina, cuique
Angelicos tribuit Musa canora modos;
Haec rogo concinnes suavissima carmina quinis
Aut senis resonae vocibus harmoniae.
Dum floret Rosa, dumque Rosam canis; ipsa venustas
Conferet in modulos Cypria Diva Rosas:
Quin etiam Roseis cinget tibi timpora sertis,
Aonidum claro Musice digne choro.
Respuis haec tanquam marcentia? Laurea Phoebus,
Myrtea det capiti serta Amor ipse tuo.
Qui canit aeternum melos, huic aeternaque Myrtus
Et nunquam marcens Laurea munus eat.
IAM prope triginta totos tibi vindicat annos
Ordinis harmonici dulce sodalitium,
Coniunctos Musis ex quo tu visere coetus
Mynsteriae stirpis fama SEBALDE soles.
Tu senior primusque audis: tibi Musica cordi,
Quisquis et Aonias ornat amatque Deas.
Dii faciant, longum praesis; videasque perenni
Florere eximium semper honore gregem.
O nunquam laudata satis res, quae bene coepit,
Progressumque nota de meliore facit!
QUAE legis in laudem divinae condita quondam
Artis, cui nomen Musa canora dedit;
Fac SITZINGERI referas accepta Minervae,
Aula Palatini quo fuit usa ducis.
Optimus ut censor fuit ille, ita non nisi de illo
Optima iudicio dexteriore refer;
Exemplumque cape, o suboles, laudabile morum,
Quaque ipsum deceat mente sonare DEUM.
Musica res sancta est. Obscenum et turpe facessat:
Non habet in sacris lingua profana locum.
NIL hodie fabor tibi, nil ex pectore promam,
Unde animo noris quid IOACHIME velim.
Tu tamen, ut catus es, vix hoc Epigrammate lecto,
Natali, dices, obligor ecce meo.
O testem veri locupletem! Qualis Apollo es,
Sensa animi ex muto qui vafer ore legis?
CARE SEBALDE novem Musis, almaeque Dionae,
Nobisque cunctis; non tibi
Gratuler, enixam feliciter esse maritam,
Favore Lucinae bonae?
Sed cur filiolae, Sophiam quam rite vocasti,
Notam addidisti Barbaram?
Omen abesto malum. Sapiens sit, barbariemque
Haec spernat a sese procul:
Induat humanos mores; adfabilis erga
Ipsos parentes audiat.
Scilicet eveniet. Vestro de sanguine quisquam
Immitis haud unquam exstitit.
PRIMA tuos hodie suavissima Musa Penates
Intrat, ut harmonico praecinat ore melos.
Excipe festivo resonantia nablia plausu,
Addat et alternam vox genialis opem.
SCHEUFELIO dignum Paeana canemus. An inter
Hosce choros aliquis non geminaret io?
IAM rursus auctus filia es,
SEBALDE Welserum decus.
Hanc ipse, ut aequum est, et tibi
Patri, tuaeque coniugi
Felicitatem gratulor.
Tuum est, SEBALDE, in posterum
Praestare, ne quum tertio
Pepererit uxor, filium
Desideres natae loco,
Heredem aviti nominis.
O quale tum nato melos
Musaeque et ipsae Gratiae
Primis ab incunabulis
Pegnessum ad amnem concinent?
QUANTUS apud Macedum reges Milesius ille
Timotheus melicae claruit arte lyrae;
Tantus apud Bavarum magnos illustria corda
LASSE duces clares dulcibus harmoniis.
Inde celebratas tua Fama volavit in aulas,
Regibus exhilarans Caesaribusque animum.
Non tamen hi solum placita mulcedine gaudent:
Transiit ad cives consonus iste canor.
Concentu vario mentes auresque fruuntur,
Quas rapit ad Musas melle referctus amor.
Vis quanta artificis, proceres apud ordinem et imum
Auctor ubi in pretio est, est in honore melos!
REGES Francigenum sacros, EDINTON,
HENRICUM placidissimo secundum
Mulsti carmine, CAROLUMque nonum;
Apud quos pretiosus exstitisti
Artifex fide suaviter canendi.
HENRICUM quoque tertium peraeque,
Cum testudineas fides pererrans
Elicis modulos fritinientes,
Demulces hodie. Quis audit unquam
Aut spectat modulaminis peritum,
Et non tot Genios Apollinesve
Tuis in digitis inesse retur,
Quot moves digitos chelyn sonantes?
ATTHIDE qui lingua teneris imbutus ab annis,
Trivisti Graios nocte dieque libros
Praescripto Fabii: fieri potuitne, BAIFI,
Primum ter denas ut mihi post hiemes
Ausonios cantare modos, linguaque Latina
Inciperes doctis notior esse viris?
Nimirum philomela tibi est imitata poetae,
Non nisi quae studio praemodulata canit.
Iudicio potius voluisti tendere certo
Ad sacra Musarum culmina Pieridum.
Et dubitem, tanto tua culta mage esse BAIFI
Carmina, quo coepsti serius ipse loqui?
DULCE loquella mihi tua: suave adfectus amoris:
Iucundum mensae nectar et ambrosia.
His tribus ut chordas sociasti voce canoras,
Aptior ad numeros iret ut harmonia;
Non ego apud Lepidum sum visus, non ego apud te
ROUTAEE, aetherios sed prope adesse choros.
Ille et adhuc plenas haeret mihi cantus ad aures,
Quo bene conditus sermo, amor, esca, merum.
In fastis signabo meis hanc indice lucem;
Qua pepigi primae foedus amicitiae.
Nam cur, iucundum mihi suave et dulce penes te
Quod fuit, ignoret candida Posteritas?
TAM suaves, tam iucundas cum mane, BAIFI,
Haurirem patulis auribus harmonias;
Descendisse polo symphonia credita nobis,
Qualis ab aligeri personat ore gregis.
Pectoris indicium laeti, laetique diei
Aedibus in vestris Musica talis erit.
Mi quoque sopitos excivit pectore cantus,
Iussit et arguta carmen hiare chely.
Inclusae caveis sic alta silentia rumpunt,
Audito melicae verbere vocis, aves.
Fallor, an aetheriae melos hoc sonuere catervae,
Aut id ab aethereis hi didicere choris?
SI candore nivem supero, si dulcia canto;
Cur mihi praeferri vult niger iste Corax?
MILLE mele Philomela cano, cano mille sonores.
Quid cecinisse iuvat millia mille? Necor.
SUM tristi sine felle. meas imitabitur uxor
Dotes, quae dulci gaudet amore viri.
NUNCIA sum veris. Videar cur nulla, rogatis,
Sub brumam? Haud didici frigora dura pati.
CONIUGII exemplum statuor, curaeque parentum.
Storge hinc Teutonicis Atthide voce vocor.
PICA loquax culpor. Sed nostra loquacior hercle est,
Quae me tam docuit conscia multa loqui.
TERPSICHORE fatuas aversor amoena choreas:
Reddite germanae mi decus harmoniae.
NON mihi sunt arces, non pagi, praedia, silvae;
Nec mihi centeno iugere sudat equus:
Commoda Semideum sunt haec possessa virorum,
Francia queis partas utraque servat opes.
Parnassi mihi templa sacer patefecit Apollo,
Perfruor et Charitum Pieridumque choris.
Dant latices Nymphae, Dryas Hyblam, serta Napaeae:
Quae licet heic apibus pervolitare meis;
Unde mel Ausoniis libant, mel amabile Gallis:
Alveolis tegimen tu modo lene dato.
Gratia si tua se praebebit ELISA Patronam,
En tibi gratus apum rex erit usque Cliens.
CORDIS amor, mentisque lepos, animique voluptas
Versibus, o virgo, dum vocitare meis:
Cor, mens, atque animus consensu triplice iuncta
Discordant unis, sint licet aequa, modis.
Offerat auditus mihi te, seu visus ocellis;
Sive ego te dicam, sive ROSINA canam:
Unumquodque horum reliquis concedere primas
Prae desiderio denegat ecce tui.
Verba animus fundit, mens audit, cor videt intus:
Lingua, aures, oculi, vix sua munia agunt.
Omnia te exspectant, cuncta urgent, singula quaerunt:
Usque adeo caram te meus ardor habet!
Mirumne est, si te audita vel praestite visa
Cor micat, exsultat mens, animusque salit?
DESINITE in terris alibi disquirere, vates,
Palladaque et Charitas Pieriumque chorum.
Unius en regnat REGINAE in corde Britannae
Pallas, item Charites Pieriusque chorus.
NOMINOR ignotus tibi, lux mea. Te bene novi,
Teque probe; nosti me bene, meque probe.
Quam vere dicis! Quam vere scribis! Et ipse
Propterea ignotam te mihi saepe voco.
Quam vere dico! Quam vere scribo, ROSINA!
Omnibus ignota es, sed tibi nota satis.
Omnibus ignotus sum, sat mihi notus, et illi,
De me notitiae est cui manifesta fides.
Ignotorum ignota parens regumque ducumque
Si qua feretur, erit notior ipsa Deo.
Notior ignotis, hoc orbe, et me simul et te
Nemo est, nemo fuit, nemoque forsan erit.
Cetera sunt mundo huic incognita, cognita nescit.
O scitum ignarae notitiae arbitrium!
RHETORA me vocitas; sed ubi facundia nostra est?
Legatum; sed (dic) aurea torquis ubi est?
Vatem nominitas; sed ubi prognostica nostra,
Quae tibi LOBBETI facta futura canant?
Hinc Regem; sed ubi regina, aut nobile regnum?
Inde Deum in terris; ast ubi nostra Dea est?
Rhetor, legatus, vates, rex, et Deus esse
Quei poterit, quem res deficit arcta domi;
Cuique foris nihil est? O si mage divite censu
Vinitor, o mage si nuncuper agricola!
Sorte mea bene contentum me dicere possis.
Nil facit ad vacuos nomen inane Lares.
CARMINA quod raro pangis MAILLARDE, Minervae
Torpor iners odio segnitiesque tua est.
Si tibi Castaliae fodiendae longius undae,
Aut huc ducendae longa per antra forent;
Haud lueres culpam. Verum Libethrius humor
Nobis ante fores nocte dieque fluit.
Adspice tot pulchras et mane et vespere Nymphas,
Quaerentes nitidam fontis euntis aquam.
Has ubi vel tantum spectes, nec pocula gustes;
Nonne vel invito carmina proliciant?
Aut bibe virgineas limphas, aut dilige Nymphas.
Virgineos dictat potus amorque modos.
TERRA mihi est genitrix, pater ignis, patruus aer,
Fons avus. Hinc et aquas gestito, gestor aquis.
Non mihi terra nocet, non unda, nec ignis et aer:
Vim facias; atomis par ero Democriti.
DUM glacie creber ruit exundantibus undis
Rhenus in expertes ignis aquaeque casas;
Incendit gelido Spirana suburbia fluctu,
Horreaque ardescens unda vapora cremat.
Quum flammae nihil insit aquis, succendere flamma
(Profer) aquae Rheni quei potuere domum?
IUSTI nomen habes, teneris edoctus ab annis
Ius, aequique fidem, iustitiamque sacram.
Nomine cur igitur spolias REUBERE sodalem,
Ausus pro Paulo substituisse Petrum?
Tune quoque incipies pervertere fasque piumque,
Ut confundentes plurima iura coqui?
Nomina si mutare nefas, iniurius hercle
Et merito iniustus, IUSTE, vocandus eris.
SEU stylo vel acu decente pingat
Vividas animantium figuras;
Sive carmina doctiora fingat
BOISSARDUS cedrinis inuncta succis;
Seu quaecumque sagace mente gignat
Priscis lemmata comparanda saeclis:
Pictores simul et simul poetas
In sui rapit incitos amorem.
Sic magnes trahit obvium metallum;
Sic fax Palladios bibit liquores.
Naturam intuitus, putabis artem
Non artem: sed ubi intueris artem,
Naturam superarier putabis.
PASCHARI, mihi tolle in universum
Phoebum Pieridesve Gratiasve:
BOISSARDUS subito novos regignet
Phoebum Pieridesque Gratiasque.
QUA simul aestati, simul et praepostera brumae
Frigus et aestus euns quit, neget esse loca?
Testes hi loculi, bene queis instructus, utroque
Aurivorum feci tempore dives iter.
Frigore prae nimio, potuerunt nulla reclusi
Aestibus in mediis aera tenere sinus:
At media in bruma, fervente calore moneta est
Omnis ut ardenti collique facta foco.
Sic mihi cuncta viae luxata pecunia nervus,
Ceu vigor exsucca febre virilis abit.
Flaccida nunc tantum, Princeps, marsupia restant:
O gelidos aestus! O calidas hiemes!
AUDIRE sistra tinnientis Isidis
Per somnium repulsa visus es prius
Aurora noctem quam fugarat humidam;
Ratus futurum masculis et feminis
Sacrum, Fefellit, Nicolae, te sonus
Clangentis aeris: balneum Cutiscabus
Calfecit, aptans aeneas cucurbitas.
Non sacrificabis, sed scarificabis cutem.
SEMPER es impatiens, animos compesce feroces:
Emigret e cerebro Cerberus ille tuo,
Qui fremit ingratis muscarum more susurris,
Quaeve ciet fucus vespaque murmuribus.
Irreduces volitant voces et inania saepe
Verba, quibus minimum prodes, obesque nimis.
Doctus apum monitis ira moderatius uti
Disce, nec expromptam despice temperiem.
Illas saeva quidem rapit indignatio; verum
Plus, quam thymon, amat mellea turba thymon.
Non aliter suavi dulcedine mellis, acerba
Suadeo tinguatur fellis amarities.
Epigramma cupisti
Albine videre saltem
A vate Melisso
Unicum:
En habes
A vate Melisso
Quod ipse videre saltem
Epigramma cupisti,
Sed non unicum.
IN Musico me dixerat convivio
Philonius koinwniko\n.
Auceps acutus ille verborum venit
Postridie ad me Cotilus,
Interrogando saepe me exsurdans fere,
GERARTE, me fere enecans;
An sim kanoniko\s. Mussitabam primitus;
At deinde, Rem quid hanc tibi
Curatio est? Inquam. Locutus est heri
(Ait ille) de te quispiam;
Hoc scire cupio, mi Melisse; amabo, dic.
Etiam, inquio: sum Canonicus.
Sub qua dioecesi? Ille contra. Romula,
Inquam. Bene est: quanam rogo
In urbe? Roma. In aede quanam? Apollinis.
In monte fortassis aliquo?
Ita; in Palatino. Minervaene est ibi
Templum quoque? Est sane. Ast in hoc
Quid? Num Canonici? Non quidem, sed Canonicae.
Quales? Latinae. Ludis. Haud
Ludo. Poetas invenis illic meros,
At heic poetrias meras.
Inter acoluthos diaconosque presbyter
Haud sum, sacerdos attamen.
His me relinquit: pax! Vale poetice.
Et tu (inquio) Boeotice.
ANNUA quum vati numerat stippendia quaestor,
Multa levi turget charta referta cupro.
Aurea si nostrae perhibentur carmina Musae,
Cur minus ex auro fulva moneta datur;
Aut gravis aequivalens argenti portio saltem,
Quae referat vultus candida signa tui?
Crede mihi Princeps, ni post mutatio fiet,
Pro cupreis numis cuprea metra canam.
PROMPTIUS e silicis venis expressero lymphas,
Aut liquidum e dura mulsero lacte petra;
Debita quam molli prece discutiantur ab aula
Aera, catenatis PETRE ligata seris.
Vulneribus iacco confossus mille. Tot ictus
Axenus heu monitor, quot mihi dicta dedit.
Vix ubi iam primum concreverit una cicatrix,
Refricat ecce recens ulcera prisca dolor.
Quod nisi mature mihi pacta pecunia cedet
(Nam sumptum proprii fecimus aeris ope)
Mutua Judaeos adeam sumpturus oportet,
Axenus aut dictis me dabit iste neci.
SPLENDIDA magnificis paupertas regnat in aulis.
Ista domi nostrae subditur; aula vale.
RES ubi defuerit, nil splendida nomina prosunt:
Res ampla est? Quodvis tum bene nomen habet.
Rex aliquando fui, sed mensas inter opimas;
Stipabat laevum Regia virgo latus.
Deinde poetarum regem me PORTE vocasti,
Nescio quo Musae ductus amore meae.
Tertia cantorum tu regna iocose propinas,
Pars SCHEFFERE novi prima satellitii.
Non mea maiestas et munificentia sese
Largam divitiis praebeat usa suis?
Pauperie eximia quivis donatus abibit,
Fortunae socius si volet esse meae.
Confluat huc ieiuna cohors: satur exiet aula
Quilibet, esurie nempe sitique satur.
Cetera quae deerunt locuples penuria rerum
Nec prius auditas suppeditabit opes.
Ditior hinc aliquis factus Croesoque Midaque,
Ne spernas Iri regna minora, cave.
NEMO potest alicui multum donare parumve,
Quae vel non sua sunt, vel quibus ipse caret.
At quo te dono GLAUBURGI muneror, hoc tam
Ipse equidem careo, quam nequit esse meum.
Publica praetulimus privatis. Iam quod amico
Dem, licet exiguum, munus oportet emam.
Haud Mida sum. Sed tot gaza quum paupere ditem,
Paupere de gaza tu quoque dives eris.
REGNA petiturus cum Gallica tempore veris
Uxorem gravidam linqueret Hirso domi;
Oscula et amplexus inter lacrumasque cadentes
Pressando dextram coniugis usque manum,
O mihi iam linquenda vale vale optima, dixit;
Votaque in absentem concipe iusta virum.
Dii faciant, iterum possim te cernere sospes,
Qualem sub patrio te Lare linquo domi.
Voti compos abit. Rediens post tempora brumae
Uxorem gravidam repperit Hirso domi.
OB perpetratum nescio
Quod scelus aut facinus,
Excuriatum dixeram senatorem.
Mataeus ille Tonsor (ut
Rebus ubique novi
Studet) renarrans dicta non probe excepta
Lippo Philippo cuipiam;
Excoriatus, ait,
Senator est in oppido Paludensi,
Atrox ob admissum nefas.
SCALIGER, hoccine erit
Latina glubere, an Latina tondere?
SI QUA mihi, a caro quae littera fertur amico,
Grata venit, certe nunc tua grata venit:
Ipsaque quam longa est, tam multi plena leporis,
Candore et niveo tota refercta nites.
Dulce favus labris: tua suavis epistola melle est
Dulcior, aut si quid dulcius esse potest.
Nectar et ambrosiam praebe vescenda Melisso,
Respuerim, VOLFI, nectar et ambrosiam;
Quamvis hic potus, quamvis cibus ille Deorum est:
Usque meros adeo fundis ab ore sales.
Es reor ipse lepos, aut filius ipse leporum,
Aut fons, qui saliens usque lepore fluit.
EUPHROSYNE Charitum soror, Aonidumque sodalis;
EUPHROSYNE multis una petenda procis;
Ecquid in annales teneri perscripta Melissi
Corda tuos memori cognita mente tenes?
Parvula vix oram poteras contingere mensae,
Docta citis versus mille referre sonis;
Instar fonticuli iam tum mellita fluebat
E scatebris linguae pura loquella tuae.
Qualia nunc fuerint, tibi quum sit adultior aetas,
Quantave sermonis flumina nectarei?
Qui bibet haec, dicet libator: Certe ego nectar
Non mortale bibo, sed mera mulsa Deae.
SATURNALITIO festo Ianive Calendis
Missa putes, Februa quae tibi luce damus.
Huc tua si citius venisset epistola tarda,
Tardius haud Lycios nostra petisset agros.
Fenore sed multo mora compensatur; et aucta
Temporis usura est ubere sera lucro.
Rem facis HAENZELI. Vafer ulcisceris amicum?
Lucri iacturam fenore redde parem.
ECQUID te precor o Lucerna factum,
Tam diu quod abesse permoraris,
MAILLARDO comes addita ad Penatum
Nocturnas latebras? Placet, Lucerna,
Te, tardissima, Poenicam vocari
Aut claudam? Nisi forte distineris
Duro carcere clausa Claudiano
Hoc verum est? Sed in Atticam profectam
Esse te potius, novas Brodaei
Allatum puto lucubrationes,
Graecorumque Epigrammatum libellos.
O Laterna redi, redi precamur
Tandem ex Hellade. Quin mihi videris
Venisse in Latium: diu proinde
Laterna in Latio latere noli.
NON nisi divitibus nunc munera dantur; et auri
Flos aurum, gemmam quaerere gemma solet.
Aureus HAENZELIUS meus est, et gemmeus. Ast huic
Aerea cur tantum, vitrea curve dedi?
Illius ut tactis gemmisque pudenter et auro
Splendidius referant aesque vitrumque decus.
SCILICET in tota sunt nulli Francide montes;
Nulla RUDINGERI culmina trita pede:
Huc venit, ut frundes inter iuga celsa pererret,
Radices vitrei queis lavit unda Nicri.
Idque facit podager. Medico debetur ERASTO
Gratia, cui podagrae cura benigna malae est.
Confirma poplites robustius; atque dolores
Turgentis chiragrae, vistor aprice, doma:
Callet enim sollers, Epidaurius alter, ERASTUS
Arte polire manus, arte polire pedes.
EDITA Pieridum sacris ex carmina fanis
Tune profana vocas?
Ne vanus dicare cave, tua quando profanas
Teque sacrasque Deas.
Patrasti laesae pol crimina maiestatis,
Terque quaterque reus.
Damnas proinde esto Chytraee aut pendere mulctam,
Aut revocare nefas:
Nam capitis vatem parcunt anquirere et ipse
Phoebus, et ipse chorus.
Unius ob vocis, crudele, piacula totum
Plectere velle caput.
NUBERE nolle mihi, nisi saltem, Pamphila iuras:
Pamphila quod saltas, ducere nolo ego te.
NON nisi saltanti si nubere Pamphila iuras;
Pamphila iura etiam nubere nolle mihi.
SI, nisi quam choreis lucrabor Pamphila ductis,
Nulla puella mea est; nulla puella mea est; nulla puella mea est.
SI multum potasse merum, facit esse poetam,
Milleque in una hora fundere versiculos;
Potor aquae nec idem potis est praestare, sed alget
Totus, et algentes incinit ore modos:
Sobria Pieridum cur numina saepe vocantur,
Quae de Castalio non nisi fonte bibunt?
Dux et earundem cur sobrius audit Apollo,
Poplite qui nullos fert titubante pedes?
VOLFI quid censes? Humentes siccus Iaccho
Grex odit, siccos ut nihil udus amat.
Quei mihi concilias contraria? Sic nec Apollo
Vates, nec vates ulla Camena foret.
PHOEBUS ut absque novem numero comitante sororum
Tendere me calidam vidit in Ausoniam;
Aerius exseruit radios ardore coruscos,
Instinctos rabidi saeviter igne Canis.
Quin Notus ignitas succendit alacrius auras,
Terraque fervores halat in ora mea.
In Niobes saxum nisi versus in Alpibus essem,
Tota mihi exsangui membra cremata forent.
Diffluxisse tamen videor mihi corpore toto,
Ut solet admoto cera soluta foco.
ANCANTHERE, boni quid fructus quaeris in illo
Qui modo diriguit, qui modo delicuit?
SUNT duo, quae propter cedentem Alemannide terra
Me vatum sociae deseruere Deae:
Nam teneris iusto fuit, ANCANTHERE, pavori
Saevior Alpis hiems Euganeus calor.
Illa gelu nimio venam rigefecit inertem;
Post mihi siccatam torruit iste nimis.
Quos igitur versus me poscere velle videris?
An prorsus gelidos, an penitus calidos?
Haud medium est. Immo omnino nihil. Ecquis in usum
A glacie ambrosiam, nectar ab igne petat?
QUID tibi vis cantem? Gravis algor in Alpe Tyrolla
Me duriorem reddidit
Crystallo: calor Hadriacus carbone perusto
Arentiorem. Proin (vides)
Frigidior glacie sum, caldior igne. Sed illam
Neque hic, neque illa hunc temperat.
Extorquere mihi quae mellea carmina, CLAUDI,
Quos lacteos versus pares?
An fieri possit, crystallus ut humida mella
Sudet, nigerve carbo lac?
SIC mihi membra gelu strinxit, sic ussit ab aestu
Iuppiter Alpinas, Erigonesque canis;
Ut plus quam glacies, ut plus quam flamma videri
Possim; queis Balthis congelat, Aetna flagrat.
Praeter naturam si non hoc esse negabis,
ANCANTHERE mei cognitor ingenii;
Praeter naturae seriem esse fatetor, ut aurum
Balthis, gemmatos eggerat Aetna globos.
UT semel videas meam ROSINAM,
Tot delubra recentium Deorum
Dearumque petis; tot angiportus,
Et tot quadrivii teris recessus,
Et tot compita curva pervagaris.
Frustra quaerere, nuspiam quod exstat,
Hem cuiae est operae? Sed inveniri
Posse si tamen ullibi ROSINAM
Autumnas; age quaere, quaere quantum
Potes ZOPYRE. Nae (Iovis cerebrum
Testem laudo) reperta si sit usquam
Illa nostra ROSINA, fax amoris;
Illam non alibi, nisi in sacello
Depictam invenies meae Minervae.
VENERAT Hadriacam Cypro Venus exsul in urbem,
Aurea frenato murice vecta Venus.
Illic tot Divas inter Nymphasque marinas,
Queis aeque pulchras nulla habet unda Deas,
Ut frustra reperire aliquam pertenderat, in quam
Sic transformaret se speciemque suam;
Euganeos petiit colles; seque in tua miris,
LAELIA, transmutans induit ora modis.
Ante ferebaris Venus ob praeconia formae;
Duplice nunc gemina es munere facta Venus.
O fortunatis Patavina palatia tectis,
Quae gravis incessus caelitis ornat haerae!
DEBUERAS hesterna libens invisere noctu
Festa, Palatino concelebrata Lari.
Plus aderant centum praestanti corpore Nymphae:
Texerat his castos instita longa pedes;
LAELIA quas inter procero vertice supra
Vestibus in Tyriis bella videnda fuit:
Lumina cui roseis dubitasses plusne micarent
Vultibus, an rutilo mille colore faces.
Illius adspectu laesos hebetabar ocellos,
Tanquam acies radiis Solis ibi icta foret.
Tolle mihi e mundo cum Luna ZOPYRE Solem;
Luna erit haec noctu Laelia, Solque diu.
MANE ego te vidi, te vidi egoo vespere; vidi
Noctibus, et medio LAELIA bella die.
Nativus color est tibi; qualis ab aethere puro
In matutinam purpura lucet aquam.
Non alia atque alia es. Fucum pigmentaque nescis;
Et Porphyriacis oesypa mista lutis:
Et tamen Hesperiis, uncto quae polline tinguunt
Labra genasque, tui stat prior oris honos.
Sic ipsa tu re, quod saepe ego dicere suevi,
Natura est potior qualibet arte, probas.
NOBILIS Hadriaci prope litora LAELIA roris
Edita, formosis omnibus una decus;
Quum mihi cantaris rara bellissima forma
Euganeas inter Nympha videnda nurus:
Numne ego laudatos mores excludo pudici
Pectoris, aut dotes ingeniosa tuas?
DI prohibete nefas. Ipsis formosior Horis
LAELIA es, et casta castior Andromache.
Qui pulchram dicit, bellissima dicit inesse
Quaeque. Nihil pulchrum est absque pudicitia.
DUM properamus iter, serimurque per aera cursu
Praepete, Picenis Aemiliisque viis;
Fundere tam celeres numeros iubet ipse RHEDINGER,
Quam rapida antecapit calce veredus humum.
Interclusa fere est animae via. Nec meus est pes
Nec manus; alterius qui modo gestor ope.
Carmina proveniunt tranquillo nostra tenore
Ducta, nec adsultu praecipitantis eunt.
Vos facitote (potestis enim) pro tempore raptos.
O alacri iuvenis praedite corde, modos.
Alipedes ut me fugiuntque fugantque vicissim,
Sic numeris fugior, sic numerisque fugor.
VIDENDAS heri, perparce, dedisti
Nasonis imagines
Tantum; mihi nam dare habendam
Saltem unam, novitas scilicet impediit.
Legendas tibi solas hodie si
Nostrorum ego carminum
(Nam sunt nova) praestem ideas, nec
Utendas; avido nonne satisfaciam:
Ut olim satur nidore culinae
Persolverat hospiti
Clangore nomismatis? I nunc,
Et me par dubita reddere posse pari.
DEBITOR tuus Angelius est:
Una ait novem sororum.
Creditor tuus Angelius est:
Inquit una Gratiarum.
Neutra verum ais, inquio ego. Nam
Creditorve debitorve
Si foret mihi, tum facere sa-
tis deceret alterutrum
Sive utrumque. Sat accipio, tu
Dicis ANGELI: satisdo;
Aio contra ego. Creditor ita es,
Ipse debitor. Satisdas
Hinc vicissim, ego sat capio. Sic
Mutuas vices uterque
Praestat. Utra Dearum igitur absurda protulit? Petendum
Sane erit veniam. Euge precor ig-
noscitote, tu Camena,
Tuque Gratia. Verum utraque ait.
Quid rei est? Nihilne credis
PETRE? Credita eo tibi minus
Debet abnegata Paulus.
Si meaque tuaque ibi parum
Interest; nihilne debes
PETRE? Debita eo facilius
Persoluta crede Paulo.
QUI meus est chresei kai ktesei, Ianua, nobis
Attulit et nummos, attulit et numeros.
Certior ipsa prius facta es de munere tanto,
Quo sine in Italia vivere nemo potest.
Quam fuerat bene charta loquax! A nomoios hetairo
Grammata, kai pisais chremata chersi ferei.
Ianua dic grates Anomoeo. Dehinc quoque dic ut
Adferat et numos, adferat et numeros.
Audis o Anomoee? Tibi persolvere grates
Ianua ait, querulis non sine cardinibus.
Ecce susurrat adhuc. Meriti huius quam bene mansit
Charta memor, maneat tam bene cardo memor.
NEC viliores nec potentiores sunt
Ullo lacessendi modo.
Monere toties audiisti id ipsum me,
Arbitrioque libero
Sententiae recens, amice, subscripsti.
Fefellit incautum avius
Excessus. Inritare velle crabrones,
Aut excitare scorpium, aut
Somno leonem vellicare sopitum,
Impune nemo umquam tulit.
MUSARUM pater atque Gratiarum,
Mi dulcissime Iane DOUSA; si me
Musas visere Gratiasque vestras
Lugdunum lacis advenam Batavum,
Et mi prandia lautiora ponis,
Et Rhenana salubriora fundis,
Ut mos est tuus iste Lipsiique:
Unum abs te peto Lipsioque; Iusto
Lipsio, nitidissimo virorum
Atticos adamantium lepores.
Unum inquam peto, ne foci magistra
Aut magister Apiciae culinae
Sardoum ARTOCREAS gulae ministret:
Sardoum male risero cachinnum.
Immo DOUSA, minister aut ministra
Sardoum ARTOCREAS mihi propinet;
Sardoum bene risero cachinnum.
LUDICRA quae scripsi Schediasmata Apolline nullo,
Sic in deliciis Delicianus habet;
Delicias ut eos versus floremque leporemque
Et Phoebi et Charitum Pieridumque vocet.
Seria cum graviter, GISELINE, Melismata pangam;
O quanti haec faciet Deliciana chelys!
SEXTILES redeunt mihi calendae,
Augusti sibi nomen adrogantes,
Augustissima lux tibi tuisque
HENZELI, o mihi fratre plus amate,
Et dehinc quoque fratre plus amande.
Cur non vel semel hae prius calendae
Augusta rediere in urbe nobis,
Augustissime dignitatum haruspex?
Quid augustius esset his calendis?
Eheu, quod toties reapse nullae
Augustae veniunt mihi calendae!
Nam quastumque ego nescius futuri
Praestolor Latii fori calendas;
Graecas esse mihi reor calendas.
Quid invisius his putes calendis?
SOSPES reversus Italis ab oris,
Pallantiam Othoniamque doctam
Saluto amanter. Ni illa et haec recepsit
Missam salutem (quidni eae recepsint?)
Tibi salutem CAROLE hanc habeto
Tantisper, alium dum migrem salutem.
Sed ante quam rursum tibi salutem
Pallantiaeve mittam Othoniaeve;
Tua et tuorum et utriusque Nymphae
Impertiaris me velim salute.
Nam mutuam ni missites salutem,
Reciprocare quei sinam salutem?
TAM lautis epulis bonisque libis,
Tam bolis sapidis gulaeque gratis,
Ut his cedat Apiciae culinae
Nidor, cedat opima cena regum,
Crebrum non sine triplici Falerno
Convivam excipis: et tamen modeste haec
Dapes fercula rusticas vocare
Audes. Qualia erunt, amabo te, mi
POEMERI, urbica cum dabis Melisso?
PAULE, dies genialis adest, tibi nominis auctor;
Debita fac redimas nominis orsa tui.
Sic ego Nyzeliae gentis IOACHIME propago,
Dicebam nato verba iocosa tuo.
Ille manu prensante genu complexus utrumque:
Tu quoque te redimes; lux tibi fulget; ait.
Carmine me exsolvens, illi sua vincla remitto;
Ad Musas illi dum celeretur iter.
Carmine tunc sese redimet, promissaque solvet
Praeditus ingenua dexteritate puer.
Hactenus obstricti, reor, aere manebimus ambo;
Creditor ipse illi, debitor ille mihi.
DOROTHEAM lux ista tuam monet esse ligandam:
Teutonico ritu capta marita tua est.
Quo pretio solves MOLITOR socialia vincla?
Pignore quo redimes teque tuamque domum?
Ni rerum sat ages, vah, quanta pericula restant!
Amittes, cari quidquid in aede tibi est:
Et merito, nam iamdudum, prout invidus audis,
Et Philomela mihi Dorcadiumque placet.
Dorcadium et Philomela decens, nisi solveris aere,
Cedent promeritis debita digna meis.
O quae laetitia adficiet mihi vere ROSINAM,
Si Philomela canit, Dorcadiumque salit!
QUOSCUMQUE legit classicos
Rufinus auctores, in his
Inesse tot commentus est
Tropos, figuras, schemata;
Quot astra fulgent aethere, et
Aves volant in aere,
Piscesque nant in fluminum
Fundis, marisve gurgite.
Ne DOUSA mirum hoc aestima;
Constabat ille totus ex
Tropis, figuris, schematis.
Mox coepit ut gravissimis
Tumoribus distendior;
Ignarus aegritudinis
Novae Machaon unus et
Alter, simulque tertius
Nihil remediorum invenit.
Quid fit? Miser leto perit.
Exenteratur. Causa tum
Mortis patescit. Cernier
In ventre toto nil nisi
Tropi, figurae, schemata;
Quae ruperant vivo ilia.
FAUTORUM Coryphaee candidorum
PALMA, et suavidici pater leporis;
Hesternum leporem comesse mecum
Si voles hodiernus, euge cenae
Adesto. Tamen hac adesto lege,
Ut si vis leporem comesse mecum,
Tot tecum mihi deferas lepores,
Saltus quot lepores alit propinquus.
Nam pol absque tuo lepore multo,
Sustinet lepore hocce nemo vesci.
SI quaeris quibus oblecter salibusve iocisve
CAROLE, cui nomen Curia fecit; habe.
Illis praecipue capior, quos mente serena
Suavidicae Charites Pieridesque serunt.
Stultitias alii tricasque, et inania nugas
Verba, quibus rerum pondera nulla, vocant.
Lusibus his crines tamen incanescere nostros
Cernis, et adsuetis fallere lustra modis.
Saepius et blando miscentur seria lusu,
Materia numeris conveniente suis.
Quorsus utrumque? Operas ut in aevum proroget auctor,
Inque operas aevum conserat omne decus.
O LEPIDINA, tuae quanta est praestantia formae!
O LEPIDINA, tui quantus hic oris honos!
Nae, tua qui propius pulcherrima viderit ora,
Vertitur in lapidem, ni siet ante lapis.
VITE apprima vide, ne vite aut reste ligeris,
Dum Viti inviti lux male fida venit.
Elige, utrum malis. Testem pro reste requires,
Aut pro vite fidem, nec sine lite, petes?
Victima pro vita nihil est, vitulam nisi vites,
Qua longos Soles nudus arare soles.
Luce igitur Viti vitulum dato VITE, vel heic te
Destituet testis, destituetque fides.
DESPONDESNE animum LISTRI, dubiusque vereris
Longinqua ignoti tecta subire Laris?
Quo Deus atque oscen monitor vocat, i pede fausto:
I, pete praeclari limina Dudithii.
Dudithio fueris certe gratissimus hospes,
Teque colet nitidus tradita cura puer.
Utibiles studiis dabit instructissima, rebus
De variis scriptos, Bibliotheca libros.
Adde, quod ornatam venies regionibus urbem,
Ante alias Viadrus quam lavere amnis amat.
Suppeditet Viadrus pulchro tibi lumine Nympham;
Quam socors es, eo ni cito tendis iter!
REUSNERE, quid manum meam,
Quid poscis unum atque alterum
A me exaratum verbulum,
Tua in papyro candida?
Papyrus ista candida?
Peribit, et manus haec mea, et
Istaec peribunt ludicra.
Fidem colamus integram,
Et mutua illa foedera,
Quae vinclum amicitiae ligat.
Haec ipsa, germanum tuum
Si Nicolaum consules
REUSNERE, praestat maxime
Infixa habere in pectore,
Inscripta ferre in dextera.
QUAM praedicare suestis adeo Naida,
Vere puellam CANDIDAM;
Quam Potamus ille, quamque Fortis deperit,
Spectare avebam, mi TITE,
Nocturnus ad parata cenae fercula,
Ad quae vocaras nos heri.
Sed imber, a tonante demissus Iove,
Haerere me iussit domi.
Nam pol verebar, ne puella CANDIDA
Nais, metu vepallida
Sese abdidisset forsan in specu, ut solent
Nymphae fragore territae;
Suosque vultus mi negaret, aut eos
Si non negaret, tristior
Tamen videretur. Sed accipe haec ioco.
Siccum mane, cum sudum erit.
Madidus venire nolui istuc: sed domum
Madidus redire malui.
PARS hodie, STROMERE, tui praenominis offert
Sese; pars dudum pone relicta fuit.
Tu prius Augustae celebraveris ultima iura:
Nunc patrio cupiunt in Lare prima coli.
Vindicat Auctumno primas, aestate secundus
Lux sibi, diversis utraque nota notis.
Hanc tu sive aliam vis exspectare sodales,
Significa. Manibus lora parata tuis.
Fallimur, an dices? Quisquis cito debita solvit,
Obstrictus fidei desinit esse cito.
PER litteras iocare, qua lubitum tibi est;
Iocare quantum amabis, et ride tuum
Palam sodalem clamve. Quod si illum dehinc,
Quem nostra mens, quem vestra mens intelligit,
Redeunte in aurum priscum anili saeculo,
Fortuna Regem, aut ipsamet virtus creet,
Numenve potius, omne cui Fatum subest;
Foretne mirum? Mira plurima accidunt
Subinde. Rex hodie novus Polonia,
Novusque dux potitus est Brabantia:
Idem esset, ubi quis occuparet Persiam
Novus tetrarcha. Fiat hoc, et iustior
Darius aliquis hocce regnet tempore,
Habeatque fidos usque consiliarios:
Constantem an illi te invidebis Zopyrum?
:
CUM vacuus fueris, te dimittente senatu,
Quem tibi cumque diem, mi IOACHIME, leges;
Et tua se tulerint vestigia proxima nostris
Aedibus: introitum ne mihi quaeso nega.
Est, tibi quod monstrem: non germina fertilis horti,
Non fruticum positos in statione situs:
Sed loca iucundis peramanter habenda Camenis,
Utrinque adspectu non inamoena suo.
Sol oriens cameram ferit, occiduus hypocaustum:
Roscida per medios traviat aura Lares.
Quid dixi imprudens? Nequeo monstrare, quod aio.
Nondum in constructo est. Ergo maneto domi.
Si tamen in vanum vis pascere lumina, adesto:
Saepe etiam inculto est gratia rara loco.
HELICONII quis audit,
Legit aut videt poema
Nitidum, elegans, venustum:
Neque ad eius incitatur
Vel fronte prima amandum
Geniale nomen, aptum
Heliconidum catervae,
Heliconidumque alumnis?
Nisi te novena turba
Proprio in sinu educasset,
Facilesque Gratiae plus
Oculis suis amassent;
Nisi Phoebus Hippocrenes
Liquidissimo liquore
Tua proluisset ora:
Tibi cur perenne nomen
Heliconio dedissent?
ME salvere iubent, auspicio secundo
Anni huiusce novi, vota, HOMAGI, duarum
Nympharum. Una colit pulchra fluenta Maeni,
Ripas subriguas altera Nympha Rhesi:
Nuptae legitimo iure meis amicis,
Dinnero niveo candiduloque Leio.
Tam mi grata salus haec inopina venit,
Quam transmissa mihi si foret a duabus
Reginis. Ita me Iuno amet atque Cypris,
Regnorum illa potens, haec tenerorum amorum;
Ut nil hercle salute hac pretiosiusque
Duco et carius! Ast utraque Nympha quamquam
Haud regina cluet; tu tamen hanc et illam
Festivis, HOMAGI, versibus ipse mecum
Reginam esse putes, o, faciasque magni
Dinnerique Helenen, Esterienque Leii.
QUEM tibi felici partu gravis edidit uxor,
Sit felix dextro numine filiolus:
Nec patris ingenio crescat nec moribus impar,
Scheureliae durans spesque decusque domus.
Machte novo GABRIEL herede! Quod abstulit annis
Praeteritis, iterum iam memor hora dedit.
PROMISSUM tibi carmen ante sesquiannum
Aut duos (nisi fallor) annos
Nunc exsolvere tempus est. Habe ergo nostras
Nugas carmine triplicato.
Partim seria, DUDITHI, iocosa partim
Et ludicra vides. Sed haec tu
Loco fenoris aestima, nucis putamen
Nucleumve oleae licebit
Vix aequent. Tamen ut fidem meam penes te
Captam hoc nomine liberarem,
Hoc satisfieri tibi haud nequire pacto
Meum induxi animum solutus.
Nae praestat dare verba, quam manere chartas
Aetatem tibi debitrices.
INCURVICERVICUM genus
Varicarum ancillularum
Tanquam rhedas trahentium,
Vultibusque fixa pronis
Torve intuentium sola,
Quomodo erigi queantur,
Ne prava sic protuberent
Dorsa, ceu gibbi camelum:
PRAETORIANE astutia
Curiosiore quaeris.
Huc adferendos censeo
Milleformes cesticillos,
Rheni usitatos litore:
Queis superpostis, ut est mos
Capiti, grave adsuescant onus
Ferre non tergo, sed ipso
Iam baiulatum vertice.
Ceteroquin hac in urbe
Incurvicervicum genus
Durat usque Varicarum.
NON esse mulam in urbe grandiorem,
Qua Lyppo inequitet, fama publica heic est.
Hoc GULIELMI credo; credo et istud;
Lyppone sessore hoc deambulante
Non esse mulum in urbe grandiorem,
Neque esse asellum in urbe grandiorem.
MAGNUM aliquid, supraque, Deum mihi numina dixti,
Inter Apollinei ludicra colloquii.
Illane me regem faceret, cui mancipor uni,
Uni cui totum meque meosque dico?
Posset, si vellet: nollet, si posset, opinor.
Verum, si nescis, rex clueo ante domi.
Nemo mihi Caesar, nemo rex, nemo dynastes:
Ipse unus mihi rex impero, regno, rego;
Non aliis itidem. Si et me regem illa creabit;
An non, ANTONI, iure cluebo Birex?
QUEM toties huc usque onero, iucunde SUBURBI,
Ultro mittendis et citro Epistoliis;
Ne fuge, quidquid id est, mihi quantum impendis, opellae.
SCALIGERO dederis, quod mihi cumque dabis.
Noster amor vivit conclusus in hisce papyris:
Spirat in alterno carmine noster amor.
Has si rettuleris vel ad illum, IANE, vel ad me;
Ut reor, ista tibi parva molestiola est.
At grave si partim fuerit, partimque molestum;
Tam tibi cedit honos, quam tibi cedit onus.
INGENUOS ERATO fibris inspiro calores:
I procul, illicito quisquis amore flagras
INSULA te dominam BRITANNA libenter adorat,
Hibernique colunt Dique Deaeque sali:
Caelibe quid REGINA toro sine compare vivis,
Tamque diu viduae tempora more trahis?
Lux et vita mea, o coniux, mea summa voluptas;
Cur, tibi qui placeat, nemo maritus ait?
Mystica res fatum. Tibi num reperire negatum est
Regibus in tantis Caesaribusque parem?
Utque parem invenias; virtus tua praeterit omnes,
Ut Sol cuncta suis sidera luminibus.
Aut igitur nubas ipsi tibi casta necesse est,
Aut fias Genii sponsa pudica tui.
Sic, ut te sola digna es tu sola, iugalem
Solus erit Genius dignus inire torum.
ROSINA bella et elegans et aurea est,
Amatque me. Non illam amem, et versus ei
Scribam ipse bellos, elegantes, aureos?
MEL ROSINA merum, merumque mulsuM;
AmA ns torreor impotente flAmmA:
Roribus Roseis mihi irRiga coR,
Gustu et salGama Gratiora verGe.
Ah quam suaviter Attica salivA
Roratum recReatuR hocce guttuR!
In ipso vIdeor favo lIquentI
ToTus nare; tuisque lingua sen TiT;
Amne undante labris scatere mellA.
REGINAM Veneres ut amant, Eratoque ROSINAM;
En ego sic Erato contra amo, sic Veneres.
Oderit hoc Regina Rosinave; quantus hic in me est,
Ipsam ad Reginam totus abibit amor.
AMARE honeste, amare caste et integre,
Nemini nec ulla lex, nec
Mos ullus interdixit unquam. Quis vetet,
Quo minus meam ROSINAM
Ex corde et animo sic amem, sic ardeam,
Plus ut ampliusque nemo
Quisquam potis sit? Dii prohibeant, prohibeat
Ex luto mortale fictum
Genus: supra quam progredi vires sinant,
Progredi pergam; atque semper
Amabo honeste, amabo caste et integre
Aureum pectus ROSINAE.
Quae vita melior? Quaeve mors optatior?
Hic amor post fata durat.
AUT amat aut odit mulier, nec tertia res est;
Quam male tunc odium, tam bene cedit amor.
Sic prope dicendum de Musis esse putarim,
Crimina seu laudes occinuisse velint.
Gloria laudatis, culpatis dedecus haeret:
Utraque clarescit tibia post genitis.
Qui sapit, hostilem vitabit habere poetam:
Id docet Hipponax, id docet Archilochus.
Tu caras et habes Regina colisque Camenas;
Ipsae te redamant, te meritoque colunt.
Ut bene cessit amor talis vatique tibique:
O Genium! O doctae principis ingenium!
SI quid dulce meis inest Camenis,
Si quid suave latet sub hisce chartis,
Iucundumve aliquid; medulla mellis
O ROSINA, tuum est: tuumque mulsum
Est, quodcumque Erato mihi propinat:
Tuum est, quidquid Amor mihi ministrat.
Tu das ingenium, facis Minervam.
Absque te siet, ah tuo MELISSO
Nullum est ingenium, Minerva nulla est.
ANTE tuos vultus quae stant tres, CYSSA, puellae
Virgineas cinctae flore nitente comas,
Sancta quibus suasit thalamis innubere castis
Et Venus, et sancti frater Amoris Hymen:
Non homines natae, sed dia propago Dearum est.
Des illis Charitum nomen, erunt Charites.
QUANTUM amem, CRATO, diligamque Cyssam,
Adfectu nequit exprimi latente:
Sed verbis tamen exprimi potestur.
Me plus hisce oculis meis, et ipsis
Si quid carius est magisque amandum,
Meum diligere atque amare Cyssam.
UT geminas aures binosque aptavit ocellos,
Adsimilesque manus, consimilesque pedes;
Sic cor et ipsam animam vestrum Natura duorum
Iunxit. Utrinque fides par in amore pari.
Alter ab alterius dependet nutibus aequis,
Sensibus et mentes convenienter eunt.
Neutrius alterutrum dissuadet velle voluntas:
Tantaque vos inter, talis amicitia est,
Ut dubium sit, utri primae cedantve secundae:
Tene prius GAULI, te vel ENOCE locem.
Fallor, an ornandam quum Spartam sitis adepti,
Unus erit Pollux, Castor et alter erit?
GRATIA blanditias mihi suppeditare rogata est,
Illecebrasque Erato, deliciasque Venus;
Qualibus Hesperii et Galli Belgaeque fruuntur,
Exhilaraturis gaudia festa tori:
Gratia blanditiis caruit, caruitque iocosis
Illecebris Erato, deliciisque Venus.
Abstulerat prorsum tribus una puella Deabus
Francica seu dotes seu geniale decus.
Quei lepide tua festa canam, suavissime POSTHI;
Si caream Genio, si sale, sique iocis?
Aut igitur Blandina mihi sua dona ministret,
Aut ablata Deis munera restituat;
Aut potius sponso tibi blandimenta reservet,
Cumque pudore iocos, cum Genioque sales:
Tutemet ut recinas nullis recinenda poetis.
Cantor Blandinae blandior ecquis erit?
Carmine quippe tuo POSTHI (quis nescit?) et ipsa
Gratia, et ipsa Erato spirat, et ipsa Venus.
MANE diem portans, rutilis invecta quadrigis,
Laomedontei Memnonis illa parens,
Admonitrix operum Nabathaeo prodit ab ortu;
Purpureum pandens Sole sequente decus.
Surgis ab occasu Pallantias altera, virgo,
Praepete Pegaseo vecta Melissophile;
Vespere fers requiem, collustras lampade noctem;
Luna tibi roseum stipat, et astra, latus.
Imbuit illa suis herbas Aurora pruinis:
Roribus aurescens tu mea corda rigas.
Vatibus illa sacris adflat Matuta calorem:
Inspirare etiam te mihi cerno faces.
Par decor ambabus; sed in hoc discretio mira est,
Tu quod amas iuvenem, quodque amat illa senem.
A. Charon, Charon. C. quis pervicax sic clamitat?
A. Amans fidelis, indigens uls traici.
C. Proh sortem acerbam! Quis manum tibi intulit?
Caedis quis auctor? A. saevus, o Charon, amor.
B. Aliorsum abito, amasios non transveho.
A. Tranabo quaesitam (velis, nolis) viam,
Tranabo certe. Nam tot insunt in meo
Adhuc sagittae corde, guttae populis,
Ut hinc scapham remumque, et hinc faciam lacum.
NIL amor est aliud, si nescis, quam sine vita
Vivere, nil aliud quam sine morte mori.
FACTUS amans ego sum veluti scopus ille sagittis,
Nix Soli, flammae cera, vaporque Noto.
Implorantis opem mea vox irraucuit, eheu!
At tibi, LAURA, mei quantula cura super?
Letifer ex oculis in me tibi transmeat ictus,
Cui remedi confert hora locusve nihil.
De te procedunt sola (queis mutor, ut hic sim)
Sol, ignis, ventus: reris at ista iocum.
Tela, graves curae: facies tua, Sol meus alter:
Est desiderium flamma corusca tui.
His me pungit Amor, consumit, dissipat armis,
Contra quae misero nil mihi restat opis.
Verba tua et cantus, et suavior halitus oris,
Sunt Auster, coram quo mea vita fugit.
INDIGNATUS Amor telis petiisse ROSINAM,
Queis durae nusquam saucia corda forent;
Liquerat appensam nemoris sub frunde pharetram,
Fetus in hac esset dum generatus apum.
Ictibus egressum iam libertatis amatrix
Fecerat e thecae mellea turba sinu,
Ornabantque fugam; quum plena examina fundens
E pharetra, Nymphae vertit in ora puer.
Protinus exsiluit risu, bene se ratus ulctum,
Laedere quam nunquam noverat arcus mers.
Aetheris at natae non solum, pungere lentae,
Non figunt roseis spicula iussa labris;
Basia sed libant, et ab apricante ROSINAE
Ore legunt flores, eliciuntque favos.
PALLADIS e cerebro sata virgo, Tonantis ut illa;
Aonidum castis virgo sacrata choris:
Laurigeri spectans oculos atque ora Melissi,
Liliolum teneat cur sua dextra, rogas?
Alba rosa in Franco Iunonia pectore mentem,
Nix qua candidior nulla, latere notat.
Tecta quidem est aliis, tibi mens adaperta videtur:
Ingenii clauso vis sita corde patet.
Ac velut externis oculis externa; cor istud
Sic oculo cordis cernier intus amat.
AUT vera est aut ficta tui Clementia amores,
Incita flexanimis, blande poeta, modis.
Illa (refers) obiit. Quis credat? Obisse negatur,
Cuius apud Genium mens rediviva manet.
Ergo tuis vitam moriendo versibus addit,
Morti subtrahitur nec tamen ipsa minus.
Fallor? an inquires CLEMENS placidissime Clemens,
Quei rear hanc Divam corde vigere tuo?
Haud fuit, haud alia est, nec erit Clementia; quam quae
Gratia mansuetis spirat amica sonis.
Mitis ut est lenisque tuae clementia mentis,
Idea sic ficta est, sic ea vera Dea est.
PECTORE gestandum mihi dum niveam crystallum
Das mea lux, sculptam cordis ad effigiem:
Indicium candoris, ais, memorabile nostri
Haec sit, pro casto pignus amore datum.
Laetus opinabar glaciem, mea vita, futuram
Aestibus hancce meis lene refrigerium:
Illa sed heu iecori tantos ignita calores
Sufficit, ut triplo flamma sit aucta magis.
Credere si nolis, chalybi collidito. Vivas
En hinc scintillas exsiluisse vides!
FRIGORE crystallos gigni glacieque, vetusti
Auctores memorant, Armenioque freto.
Quae mihi donata est, vincens albore ligustrum
Atque recens lapsas candida gemma nives,
Hanc nec hiems genuit, nec Caspia litora talem,
Fervida sed prunis torruit Aetna suis.
Illius usque adeo sum coctus et ustus ab igne,
Ut cor adhuc rapidas sentiat igne faces.
Si non mentiris Dionysi, si neque Plini:
Vis lapidis neutri cognita vera fuit.
TE mihi crystallum donasse ROSINA putasti:
Falleris, est gemmis res pretiosa magis.
Nam neque crystallus, nam nec crystallina cordis
Forma, sed est ipsum cor, mea vita, tuum.
Cur niveum? Venus igne suo decoxit, ut album
Lacteolis quod alis sanguen in uberibus.
Cur adamanteo silice est compactius? Arcte
Et solide iunctus sit socialis amor.
Nativusque licet variet color, esseque cesset
Molle; tamen proprius durat amore calor.
Flagrat, et ardentes etiamnum duplicat aestus,
Servet inexstinctas ut mihi corde faces.
Ergo ego corde carens, inquis, non vivere possem.
Haud nego. Nam certe est cor tua vita meum.
LIMPIDUS exhaustis cum fontibus ante Lemannus
Undisona Rhodani destituetur aqua:
Dulce prius tristis mulsum dicetur amaror,
Orta nec exstabit vere nitente rosa:
Verbaque (sint utinam nullo sine pondere) quae nunc
Ipsa legis, vera sunt caritura fide:
Corde tuum nostro quam possit cedere nomen,
Aut tua de facie migret imago mea.
SIVE domi lateas, seu captes aera apertum,
Qui te cumque locus, qua patet orbis, habet;
Non nisi verba facis de frigore. Dumque caletur,
Usque tibi quereris membra rigere gelu.
Nuper amatorum si pars ita magna fuisti,
Nullane flamma tuo restat ab igne, miser?
Aut cunctum reor excoxit tibi flamma vigorem,
Aut tuus extreme frigidus ignis erat.
Quid facies? Nil ver tibi, nil tibi proderit aestas.
Ut caleas, iterum (sed sapienter) ames.
NUBILIS Androphile, Cythereide pulchrior ipsa,
Rubra genas, oculos caesia, nuda sinum:
Exierat calidis ut mundatissima limphis,
In tergum sparsas tota soluta comas,
Demulcensque vola teretes palpante mamillas,
Consultrix speculi viva sequentis, ait:
Nonne duo egregia haec sunt pulpita, iure peritus
Queis super innixum CORPUS habere velit?
AUREA serta meae donum salvete ROSINAE,
Virginis o nivea serta ligata manu:
Quam mihi iucundos fragrantia suavis odores
Adflat, et halanti quam coma flore nitet!
Rosmaris Arabiae redolet bene olentia tura,
Tura maris rorem: par in utrisque decor.
Quis tantas, Libanoti, potest tibi subdere vires?
Quo plus ecce fragas, hoc mage flagrat amor.
Florete aeternum mea serta. Sit unus et idem
Vobis perpetuo, nec sine honore, vigor.
Sic meus et dominae, caste quibus urimur, ignes
Amborum vivi pectore semper erunt.
UNDE tibit toties, mea lux, suspiria surgunt,
Quove abeunt, crebro quae repetita trahis?
Talia quaerenti respondit: an obsecro nescis,
Ducta meo ex corde haec in cor abire tuum?
VIX mihi laevis onyx insculpta Cupidine parvo
Unguiculum minimi contigit articuli:
Saucius en videor telis cor ad usque profundum;
Acriter ignoto mi calet igne iecur.
Fallor, an hunc lapidem caeci quia Amoris imago
Velat, et hic fiam caecus amore lapis?
Indita vis auro, gemmae, natoque Cytheres
Hei nequit assuetas occuluisse faces.
Aut oculi mihi caligant, aut quam tua gemmam
Lux gessit, CLEMENS, et mea vita geret.
Omen inest rebus. Quod si, se praeter, in orbe
Omnia vincit amor, vincet et omen amor.
TREIS mulsi, Charitum tibi nomine, virgo, camellas
Consecro, natalis luce nitente mei.
Aglaiam Thaliamque roges precor Euphrosynenque,
Ut proprius sit odor, perpetuusque sapor.
Hoc ubi confieri sperem, libabo Camenis
UTENHOVI nonum nectaris urceolum:
Attamen ut votis Phoebo prius ipsa litando
Cymbia pro nostra terna salute bibas.
Namque propinavi totidem devotus amoris
Pocula. Si mereor, redde puella vicem.
Redde vicem. Quo fine, rogas? Aeternet ut inter
Musas et Charitas melle referctus amor.
POSSE tui toties me commeminisse negabis,
Adfirmas quoties te meminisse mei?
Ah tam saepe tibi mea vix occurret imago,
Quin tua mi multo saepius. Anne probem?
Temporis exigui momenta brevissima confer,
Aut si quid puncto temporis est brevius:
Non ullum invenies, quo non decies tibi centum
Millia votorum nocte dieque feram.
Proinde mei toties memorem te iure negabo,
Ipse tui quoties sum, mea vita, memor.
CORBULA PARVA QUIDEM EST, SED NON ITA PARVULA, TOTUM
QUIN COR IN HAC CLAUSUM, QUOD TIBI DONO, FERAS.
Me face torret Amor, Phoebus cremat, ustulat Eurus:
Mirum, si facies atra, ROSINA, mihi est?
QUID mirare nigrum vultus, mea vita, colorem?
Eurus me torret; Sol cremat, urit Amor.
SI quibus ambrosio pastis nutrimine mannae
Dulcis inescato pectore sedit Amor;
Suavior his illex animi Venus alma necesse est
Philtra propinarit nectare tincta Iovis:
Mulsea queis Philotes Charitum libamine sacro
Fuderit Hyblaeis pocula mista favis.
Corda per alternas Erato sed mutua nobis
Perpete quae succo pascit amicitias;
Succo, caelitibus niveum manante fluentis,
Cuius utrique meris roribus ora madent:
Tam potis est Charitas, Venerem, Venerisque puellum
Sinceris, MASURI, vincere deliciis;
Quam tibi non nequeunt tenerum oblectare palatum
Manna, favus, mulsum, nectar, et ambrosia.
UNITAS, orsus numeri inchoati,
Unitas medio sine dispare,
Unitas semper sine fine durans,
Uno perpetuo similis sui,
Aequa progressus faciens per orbis
Orbitas, spatiosius it, redit
Quam quis extentam sibi imaginetur:
Ast in se tamen usque recurrere
Visa, terminos sibi quaerit aevi.
Sic Amicitiae irresolubile
Mutuae filum, digitis quod Horae
Tres nerunt, Eratusque sacrae manus
Quod deaurarunt Diuturnitatis
Obryzo; super astra, super quod his
Altius, tendit, metuens secari
Stricta forfice lanificae Deae.
Staminis tramaeque oriens, AVERLI,
A TE PRINCIPIUM, TIBI DESINET.
SI QUA tibi nubet, TURNERE, sit una voluntas,
Unaque mens, optas, nec minus unus amor.
Ast ego cor solum peto. Nil concordius usquam
Unanimi corde est, quod duo corda ligat.
Sicut amas igitur dominari visque cupisque;
Sic amet et cupiat uxor, idemque velit.
AH, ah, quam graviter mea pectora perculsisti,
Tristem obitum miserae commemorans animae!
Vere obitum, CLEMENS: hanc nam quis vivere dicat.
Cui parit assiduam luctus amaritiem?
Certe equidem rigido stantes horrore capillos
Sentio in obstipo concutier capite.
Palpitat heu iecur, et tremit anxifero singultu
Halitus, ob socii praegrave cordolium.
O utinam pennis vel turturis ipse, vel illa
Praedita remigiis esset hirundineis;
Eriperes animam stricto de carcere leti,
Aut tua vita illinc se cito proriperet.
Si moreris luctu (quod abominor) aut tua vita;
Prorsus et e vivis, imprecor, ipse migrem.
Nam mea sic tecum est mens iuncta, ut amoris ob aestum
Nec sine te vivam, nec sine te moriar.
ESSE quid hoc dicam? Sola mihi noctis in umbra
Nec dormire grave est, et vigilare leve est.
An iaceam dulci, mea vita, sopore solutus,
Insomnesve trahant lumina lassa vices,
Nescio. Te clausis oculis, te cernit apertis
Mens mea, seu vigilem, sive quiete fruar.
Tum simul amplector, simul osculor. Ipsa vicissim
Me complexa, meo basia ab ore rapis.
Nunc quoque delicias facere o formosa videris,
Nunc mihi nescio quas dicere blanditias.
Mane ubi languidulis sopor udus abivit ocellis,
Gaudia deceptus vana fuisse queror.
O amor, o curae, o inania somnia noctis,
Pectora quam variis luditis aegra modis!
QUAS ego fatali succensus amore ROSINAE
Vulgavi teneras, VOITE, sine igne faces;
Sum rudis illarum plane. Mea vita vel unum
Visa mihi nunquam figere suaviolum.
Posthius expertus Blandinae coniugis ignes;
Casta Rudingeri flamma Creusa fuit.
Felices ambo. Felix ego (sicut amicam
Hic habet, ille habuit) mox et habebo meam.
Id superi faxint. Tum ceu compacta sodales
Unanimi gerimus pectora trina fide;
Iunctae ibunt una Blandina, Rosina, Creusa
Per triplices mundi, non sine laude, situs.
Fallor, an ut veteres miratur Roma, novorum
Mirator vatum sic novus orbis erit?
SI, quoties nimium telis instructus et arcu
Saeva Dioneus vulnera fecit Amor,
Illa eadem fide mox curarentur ab ipso;
Vulnera (crede mihi) vulnera nulla forent.
Nulla forent etiam, si tacto corde cicatrix
Alternae fidam mutua ferret opem.
O possis, ARCU SANOR Francisce FIDELI
Dicere; et o possim dicere sanus idem:
Quam iucunda forent haec spicula, quamque saluber
Arcus! At (heu miseros!) vulnus inane patet.
Quisque suos patimur, nullis auctoribus, ictus;
Sauciat et proprium propria plaga iecur.
STANS super impletam lympha lucente patellam,
Cernis adumbratam corporis effigiem.
Nec mora; dans crebros iterati verberis ictus,
Rivalem rostro, Turtur anhele, petis.
Falleris, an te Zelotypum vesania coepit
Ardentem casto comparis igne tuae?
Absit, ut aut unda fallare, aut aemula fellis
Te coquat ira. At cur non potes hocce pati?
Non umbrae speciem modo, sed multo minus ipsam
Umbram Zelotypi mens pia ferre nequit.
AMETHYSTINI colores
Perhibentur esse amantium:
Amethystinis amicti,
Perhibemur ambo amantes.
Adamato me ROSINA,
Adamabo te vicissim:
Et ut hic amor sit aequus;
Et in aequitate firmus,
Sibi mutuusque parque;
Amethystinum lapillum
Tereti annulo eminentem
Tibi dono gestitandum.
Violaceum colorem
Violare nulla possit
Macula; aureusque cyclus
Chalybis perennitatem
Adamantinique vincli
Solido tenore praestet.
Quid enim tibi placere
Magis aestimem, ROSINA,
Nisi coniugalis index
Amethystus est amoris?
MUTUUS ignotos inter per saepe vel uno
Intuitu saltem conciliatur amor.
Sic duce natura bonitas tua, care GALENI,
Sponte sua rapitur pectus amare meum.
Nil simulans, nil dissimulans, profiteris aperte
Quam tibi sim cordi, quam tibi sim carus ego.
Semper et exoptas (toleret modo resve locusve)
Adspectuque meo colloquioque frui.
Ah! taceamne animum talem; tam pectus amicum?
Hoc, faxo, norint postera saecla caput.
Quum me, ceu natum, tanto amplectaris amore;
Dispeream, nisi te iam vice patris amem.
APRILES ubi luxerint calendae,
Invectae Veneri sacris columbis;
Quem nosti bene, quem probe experiris,
Arcanos Eratus suae sodalis
Tandem vult aperire cogitatus.
Audies tibi vera confitentem:
Tu rem consiliumque subministra
Consultissime praeses aequitatis,
Et iustissime IUSTE, iustiorum
Astraeae ataeve Themistyos sacerdos.
Haec confessio clam palamve in aurem
Nuntiabitur, arbitris remotis:
At quae non eget absolutione
Ceu quoddam ob scelus impie patratum:
Sed tantum indiget inchoatione
Ob quoddam facinus pie patrandum.
SOBRIUS ebriolo, quem somnus habebat, Amori
Arcumque et pharetram telaque surpueram.
Qua super innixus funda puer ille cubabat,
Arreptam GEMMA munit Acidalia.
Hanc tereti iactu rotat in mea pectora torquens:
Per medium penitras iacte Pyrope iecur.
Eximere hanc GEMMAM chirurgus corde laboras,
Sed nova mi laeso vulnera corde facis.
Ferre cicatricem malim, quam vulnera, POSTHI:
Commoda nescio quae grata Pyropus habet.
Si puer in tantum ferit ebrius atque soporus:
Proh, quantum feriet sobrius atque vigil!
AH quid, amicitiae vacuum referaris in album,
Tanto cum studio tot precibusque rogas?
Scripta forent inibi tua nomina; fallor, an istinc
Raderet inscriptas vestra litura notas?
Utile nempe procum vulgus nunc ambit. Honesto
Arrogat extremum prima repulsa locum.
Notitiam pete summatum. Nihil infimus ordo,
Qualis hic est noster, commoditatis habet.
Erras HAENZELI, si quid nisi inane potiri
Et dignum cera Cerite munus aves.
An iuvat hic error, ubi amici plenior heres
Occupet in vacuis summaque et ima locis?
Haud niger es. Nomen potes huic dare candidus albo.
Damnat carbones candida creta nigros.
CONSILIUM petis in ducenda coniuge nostrum:
Eutyche Fortunam consule rite tuam.
Quod tibi desponsum cupies, sapienter oportet
Deligere in primis, postmodo diligere.
Frustra amor est omnis, quem non ratio aequa gubernet.
Frustra ambis, Veneris ni bene sidus eat.
TOTAS perdere negligenter horas,
Totas somnia cogitare luces,
Totas frivola somniare noctes,
Totas vana inhiare septimanas,
Totos circumagi furore menses,
Totos angier impotenter annos,
Totum transigere oscitanter aevum
Cunctis temporibus solent amantes,
Pudice licet ambiant pudicas.
Hora amissa recusat huc reverti:
Lux noctem fore ait benigniorem,
Nox lucem fore liberaliorem:
Septimana lucri nihil reportat,
Mensis congeminat meros calores,
Annus multiplicat graves dolores:
Aevum frangitur et dolore et aestu.
Quit tandem fit, amice? Vah! Amanti
Omnis spes dubia est, metusque certus.
OSTOLIDUM, o fatuum, quisquis pernoscere tentat
Ex aliqueis, quae sit nostra ROSINA, notis!
Illam ego vix novi. Sopor hanc obiecit ocellis
Effigie pictam. Quam prope corpus abest,
Quamve procul? Ficti simulacri cultor ab illo
Exstitit hic animus tempore, et exstat adhuc.
Quid, nisi praegnantis conceptu mentis inani
Gignitur umbra mei? Nil parit inde sui.
Stultitia sapiente fruor, sub imagine; quanquam
Nullius amenti mens in amore sapit.
Atque hoc est, LAUTERBACHI, quo redditur excors
Vulgus, ut hanc speciem nonnihil esse putet.
Credis, an addubitas? O quam mentita ROSINAE
Ex variis atomis eidea facta meae est!
NESCIO quid sit amor. nec amo, nec amor, nec amavi,
Sum nec amatus ego; sed nec amandus ero.
Cogar amare tamen? Quid amem, nisi amanda ROSINAE
Lumina, flammiferis aemula sideribus?
Ast ubi sunt ea, PETRE? Nitent ubi lumina? Nusqua;
Ipsamet ut nusquam est, nullaque forsan erit.
Ingenii specimen finxi, quod amoena figurat
Eidea: nam cerebro nata ROSINA meo est.
Vivat in aeternum Schediis inserta libellis,
Nomen et a memori posteritate ferat.
Quis mihi par opifex; qui quum discentis amare
Pectora condoceam, nescio quid sit amor?
CASTA, pudica, proba es, similisque per omnia Vesta,
Flos cui perpetua virginitate viget.
Induis hinc aequos matronae pronuba mores,
Nostra vice est carae dum tibi Musa nurus.
Ut genitrix natum blandis amplectitur ulnis,
Amplexu fruitur sic Cycnus hicce tuo.
Me colis ut, patrem; nec amas non coniugis instar:
Diligis ut fratrem. Tam studiosa mi es!
Magnus amor meritis. Mihi non vocitere ROSINA
Diva, socrus, mater, filia, nupta, soror?
POLLIO, prudenter qui res ordiris honestas,
Consilio coeptas et sapiente geris:
Iam tres stultitiae, quaesito fine carentes,
Mentis frustrarunt orsa animosa tuae.
Desperesne ideo, spes inconcessa procantis
Amenti fuerit fomes amore licet?
Dura negat tibi (nec mirum) Lithodendra dicari
Propria; et hoc aliis illa negavit idem.
Arbor in astra ferens caput, haud cadit ictibus unis:
Altera, si fracta est una, bipennis eat;
Tertia item. Cos dura hebeti est adhibenda puellae:
Hanc acue, e dura redditae inollis erit.
INDITA naturae servant res semina rerum,
Vimque sibi propriam quaeque creata tenent:
Sic tamen, ut succis ne destutuantur opimis,
Neve alimenta rei quis genuina neget.
Fons sine venarum scatebris cito torridus aret,
Et sine fomento languida flamma perit.
Unde meae flammae vigor? Unde fletibus humor?
Tristis ocellorum pupula delicuit,
Tot lacrimis effleta meis: et pulveris instar
Annis exustum quinque decemque cor est.
Perpetuo tamen (ah! quei fit; ROSA candida?) manant
Ex corde hoc ignes, ex oculis lacrimae.
CLARA per Europae claras viget ac volat urbes
Carmine ficticio dicta ROSINA mihi.
Hanc ego nec novi, nec vidi. Quae tamen illa
Sit, multi quaerunt; me vocitantque procum.
Sum procus hebdomadas totas. Nox festa propinquet,
Dormio non geminus, nuptaque nulla mihi est.
Fabricat idolum sibi mens, et numen inane:
Et simulat speciem picta figura sui.
Sic ludo Veneres, et amantis imaginor umbras.
Umbras et Veneres lector Etruscus amat.
Crassius ingenium quibus est, vera omnia credunt,
Credenda auctoris quae negat ipsa fides.
MERGILLETE, nihil sum ego, nilque ROSINA. Sed omnes
Fallo meo nihilo, fallit ut ipsa suo.
ONIL iucundum, nil dulce et suave ROSINA,
Sidera contingens iam per inane volas.
Ex te feci aliquid, solam feci omnia; feci
Te quidquid potui lux mea, nullus ego.
Mortua me leto obiceres, nisi mortuus essem
Ante. Sed est letum nunc mea vita tuum.
Saepius o utinam moriare, nihilque moreris
Hanc vitam, morti (proh) nihil absimilem.
Versibus occidi te, vita, et carmine multo:
Versibus et multo carmine vive tamen,
Vive ROSINA tamen, quae nil es, et omnia sola es;
Et nihilo cunctos unica falle tuo.
NEC similis nec par aliorum noster amorum
Est amor, in castam qui flagrat usque RHODEN.
Caldior est quanto stellis Titania lampas,
Tam reliquo differt ignis ab igne meus.
Quei sic? Caecus amans olim vel amat, vel amavit,
Quod videt aut vidit, quod datur estve datum
Nosse. Ego nec vidi, nec novi cumque ROSINAM;
Quippe nec audivi, sitne quid, id quod amo.
Talis amor cordi est mihi, CONSTANTINE; licebit
Arguar imprudens aut furibundus homo.
O sanum caput et sollers, ubi regna capessit
Stultitia haec sapiens, innocuusque furor!
SI tu, sicut ego, flagras amore;
Si tui memor est Venus meique;
Si tibi est amor hic mihique cordi;
Si te signa docent trahuntque, ceu me;
Si te spero frui, ipsa me potiri:
Ah cur non, mea tu, petitionem
Mutuam, sine qua perimus, imples?
Nam me aves frui, et ipse te potiri;
Nam me signa trahunt docentque, ceu te;
Nam mihi est amor hic tibique cordi;
Nam mei Venus est memor tuique;
Namque ego, velut ipsa, amore flagro.
Kreiaton d' esi samesai e pyruthai.
TOTA anima, totoque animo dum menteque tota,
Vi tota, et totis denique pectoribus
Ardeo amoque meam, ceu par est lege, ROSINAM':
Langueo, et in Mortis limine destituor.
Sed plusquam totis cum mentis viribus imae,
Toto animo, toto pectore, tota anima
Ardeo amoque meum, cui nil praepono, IEHOVAM:
Firmor, et in vitae cardine constituor.
Quam mira est vitae et mortis coniunctio, DOUSA!
Quantum amor inque homines discrepat inque Deum!
Si facio, quod nec possum, quod nec scio; vivo:
Sin ago, quod novi, quodve queo; morior.
QUID tibi discedens, nisi cor, cor amabile, donem?
Accipe servitiis debita dona tuis.
Ni capias; nunquam certe nulla altera (ocellos
Iuro tuos) cui pars tantula cedat, erit.
Iam micat exsultim, nostro de pectore migrans;
Sentio enim: vitae nec timet ecce meae.
Ut tibi se dedat, pellectum ait esse, ROSINA,
Tam radiante hilaris luminis orbe tui.
Si procul arcueris, redeat veto pectus in istud;
Ut cui plane odio est, quidquid amare nequis.
Frustra mi referet acceptam triste repulsam;
Frustra mi referet conscia damna sua.
Namque meum quanquam est, meum erit non amplius. In me
Nolo videre hilum, quod tibi displiceat.
VIVEBAM. Morior. Membrorum corque meorum
Quondam rex, aliis partibus hospes agit.
Cor mihi redde precor, si vis me vivere porro,
Vita; eiusve loco cor mihi redde tuum.
Sic mihi me reddes, sic te tibi. Sic et amanti
Qui soli atque uni vincula nectit amor,
Nectet utrique. Alias geminum rigor iste creabit
Damnum. Nam perdes me, fera, teque simul.
Me, nimis ardentem; te, quae nullius amoris
Igne tepens, odio tete habuisse voles.
At sua si posthac culpa exprobretur utrique;
Mi, qui amo te nimium; dein tibi, quae nimium
Odisti me: pol tanto tibi grandius istoc
Crimen erit, quanto est peius amore odium.
RESTINCTURUS aquis ingentes pectoris aestus,
Aut animam pelago mergere pronus eram;
Aut sedaturus decumanos pectore fluctus,
In flammas Aetnae me dare praecipitem.
Sed potis haud pelagus curare, nec Aetna, quod opto:
Absorpti curis illud et illa forent.
Oceano maior decuplo cor verberat unda,
Ignis et aetherio grandior igne flagrat.
Neutrius alterutram vis vim compescere vi quit:
Trux Aquilo tantum robur utrisque dedit.
Aestuo, nec possum comburier aestibus hisce;
Fluctuo, nec mergi fluctibus hisce queo.
O ignes, ipsi has flammas exstinguite flammis!
O undae, hos fluctus fluctibus obruite!
PROPOSITAE mortes geminae obversantur amanti:
Mortis in electu, ZOPYRE, parva mora est.
Aut metus in saxum rigidum me vertat oportet,
Aut tacita approperent gaudia deliquium.
Mitius hoc illo est, dies, hoc durius illud.
Ne vivam, nisi res sit dubiosa, mori.
Laetitia tamen id differre metuque, probarim:
Non in utroque etenim mortis idem genus est.
Praefero laetitia solvi: metus accidat hosti.
Fusius haec letat, strictius ille necat.
EN ego sum talis PHILOMUSE, en talis et ipse es,
Talis ut inter nos crescere possit amor,
Qualem ego nuquam habui, qualem et tu candide nunquam.
Tu tamen ipse fores maior, ego ipse minor.
Ac quanto minus obstringas tu te mihi, tanto
Nunc magis obstrictis obliger ipse tibi.
Irresolubilibus vinclis implexus utrinque
Firmior haerebit nodus amicitiae.
Ast abeo. Sed quo me longius Itala vestris
Corpore semoto dividit ora plagis,
Hoc propior mens est tibi. Mens bene credita amicis
Nunquam deposito fallitur ipsa suo.
SIC, ubi mutata veterum regione Penatum
Incola forte novis sacra facit Laribus,
Haud celer antiquos sit permutare sodales;
Quamquam multa recens turba fidelis adest.
De me quid statues, quem tu (nisi fallor) amicum
Nec poteris veterem nec vocitare novum?
Sim novus? Esse velim vetus, o GELZERE. Vetustus
Rebus in eximiis plus gravitatis habet.
MUTUUS a puero qui coepit in urbe Cycnea,
Noster amor iam sex durat olympiadas.
Huic neque res adversa vices mutata priores
Obfuit, aut variis sors vaga turbinibus;
Perfida nec Martis ludibria, longave nostris
(Ut procul a patria!) regna dirempta locis.
Nunc artes Venetas, et celsa moenia Romae,
Et pulchram properans visere Parthenopen;
Pectore te gesto mecum, iucunde CROPACI;
Ut fallas Italae taedia dura viae.
Taedia cur dixi? Pol, nil non per mihi gratum est,
Sola vel occurset nominis umbra tui.
Sarcina onusque iter est grave. Sarcina dulcis, onusque
Suave meus Theseus, qui leve reddit iter.
REM praestare magis quam compromittere verbis,
Pectoris o nivei cura fidelis, aves.
O si posset idem meus in te candidus ardor,
Quot vellem et quantis te cumulare bonis!
Paucis nunc animum restantia signa relinquo,
Signa per aeternos haud violanda dies.
Sauliadae mentem Iesseo qualis alumno
Plusquam fraterno foedere iunxit amor;
HAENZELIO me talis amor coniunget in aevum.
Quisquis et hoc norit, dixerit ille quater:
Suavius in terris nihil est, quam fidus amicus,
Alter ubi alterius viva anima est animae.
SALVE PORTE. Sonumne tui sentiscis amici,
Dilectaeque notas dextera signa manus?
Annuus Euganeis hospes dum versor in oris,
Interdumque Aponi lustro calentis aquas;
Signa tuae o utinam liceat mihi cernere dextrae,
Atque haurire tui mellea verba labri:
Quid fore censuerim mihi vel iucundius usquam,
Vel magis acceptum, vel quid amabilius?
Basio nunc absens absentem; deque Melanno
Heu toties frustra plurima dicta cadunt.
Perpetuum est quod amo. Quod ames, te semper amabit;
Mutuus alternis nec minuetur amor.
Vivam in amore tui moriarque. Ab amore profecta
Duplice non fallunt oscula. PORTE vale.
QUOS amor et pietas, et honesti sancta cupido,
Et similis morum vult tenor usque coli;
Exiguus magnos liber hic obsignat amicos,
Pectus eorundem pectore gesto meo.
Ius in amicitiae violarit foedere ruptor,
Nec mihi sit Theseus, nec mihi Pirithous.
Sed nec verus amor temerari impune veretur,
Vincula nec solvit religiosa fides.
Iunctius in regno fideique et amoris honesto
An norint aliud saecula coniugium?
PARTHENOPE genitrix Sirenum dum tibi longam
Imperitat, Romae me latitante, moram;
Hei mihi, quod tota nil quo iuver adsit in urbe,
Roma fere et Romae clamet habere nihil!
Ah totum quod adest, nihil est. Quod abest, mihi totum est.
Si pereo ob totum, nil mihi praestet opem?
Tu mihi CONSTANTINE venis Capitolium, et ingens
Roma; absens, praesens sis, ubicumque velis.
Cerne animo hunc animum. Romae te comparo celsae,
Noris ut hic quanto celsior exstet amor.
QUAM mihi fraterne fueris ALRAMERE praesto,
Cum peterem titulis nomina digna meis;
Post genitis non testatum cum laude relinquam,
Ne meriti lateat fama sepulta tui?
Par ut amicorum meruit memorabile laudem,
Quos referunt Graiae scripta diserta manus;
Pectora sic geminae fato concordia mentis
Tempus in aeternum charta loquetur anus.
Ergo lubens Xenii vice binos accipe fratres;
Accipe, et hos pretii non levis esse puta.
O quanto contenta sapit mens, quando sit una
Pars animi Theseus, altera Peirithous!
LUSTRA quattuor unicamque messem
Amasti ingenue PETRARCHA LAURAM;
Sed quam cernere sat superque quisti.
Lustra quattuor ampliusque iam nunc
Amavit Schedius suam ROSINAM;
Sed quae cernier impetrata nunquam.
Utri mitior adfuit Dione?
Utri fortius imperat Cupido?
VIXIMUS unanimes tectis RANDULPHE sub iisdem,
Excepitque eadem mensa sine arte duos;
Miscuimusque simul iucundos saepe lepores,
Mellitosque sales, nectareosque iocos.
Quae reminiscendo Patavinae in moenibus urbis
Non possum gentem non adamare tuam.
PENNIUS et TURNERUS idem quit dicere de me,
Qua Thamesis liquido regius amne fluit:
Ipsa nec illustris SYDNEI muta voluntas
Arguerit linguae dona sepulta suae.
Sit porro maneatque eadem mens. Mentibus uni
Thesei confirmant Pirithooque fidem.
COMPARIS ut BAPTISTA tuae nigra lumina vidi,
Lumina formosis cincta superciliis;
Et faciem pulchram, minio quae certet Eoo;
In qua fucati nil manus uncta linit:
Vere equidem Venerem me cernere sum ratus ipsam.
Ac Venus haec certe est, aut mage quam Venus est.
Ut neget ipsa, neges et tu: tamen illa marito
Est Venus, inque oculis mille gerit Veneres.
UNDE fit, oris honos ut formaque pulchra Mari
Tam similis formae sit FRIDERICE tuae?
Tam similes estis, quam si (res mira!) vel illi
Ipse fores frater, vel soror illa tibi.
Non pomum pomo, non ovum iuppiter ovo
Tam simile, aut stellae stella, rosaeque rosa:
Nec referunt virides ita grata sisymbria mentae,
Candidus aut anser candida terga cycni.
O par coniugium! Mores in utroque et amores
Cernit uterque suos, ardet uterque suos.
EN albescentes circum sua tempora [(transcriber); sic: timpora] canos
Vir tuus ex sicca rettulit Italia.
Viximus adflicti curis vitaeque periclis,
Viximus in summo casta ROSINA metu;
Non scelere aut noxa, nec quod sibi conscia iniqui,
Mens oblita sui palluit ausa nefas;
Namque pudicitiam et castae servavimus usque
Indelibatas integritatis opes:
Sed mala proditio, sed dira calumnia tutos
Illic Germanis non sinit ire dies.
Tu tamen o ne sperne tuum pudibunda maritum:
Sparsit hiems crines; ver mihi flore viget.
Id facis exemplo. Tithonum Aurora senentem
Et Venus Anchisen candida amare solet.
QUI latet interno amborum sub pectore, verax
Quando amor externas poscit habere notas;
Accipe, Poemeriae o columen spectabile gentis,
Autographum Schediae, mi IOACHIME, manus.
Illa mei precor admoneat non te modo, verum
Et natum, et nato si qua propago super;
Deinde etiam reliquos, ad quos Schediasmata nostra
Post longas venient Noridum olympiadas.
Germen amicitiae dulce est; sed dulcior ipse
Fructus. Ter felix, quem satur usus alit.
QUOD cum mente tui patris intercedit honestae
Suave mihi in primis foedus amicitiae,
Illud ego aeternos studeo transmittere in annos;
Res herede suo ne pretiosa vacet.
BARNABA promeritis heres succede paternis,
Et virtute tuum nomen ad astra vehe.
Ecquid enim est natis antiquius, atque parentum
Cernere possessi iura relicta boni?
ANNUA lux hodie laeto remeavit Eoo,
Tempestiva ferens nominis orsa tui.
Te BILIBALDE ligant Charitum tria vincula, itemque
Nodus amicitiae te BILIBALDE ligat.
Huic nodo, his vinclis veri adstringuntur amici;
Quorum pars Sophiam, pars colit Aonidas.
Si Sophiam colis aut Musas; monstrabis amicis,
Quantus honos Charitum, quantus amicitiae.
QUAE tibi debuimus, divina poemata CYSSAE
Accipe, et his lectis pasce MYLOTHRE animum.
Pasce animum atque oculos, iucunde Mylothre; tuoque
Dic nato haec magna sedulitate legat.
Rectius hic nuus sentit, melioraque fatur,
Quam gens futilium tota Mataeologum.
Oderit hunc vatem livor malus, oderit Ate:
Noster in hunc nunquam deminuetur amor.
Nam qui me fratrem, nam qui me appellat amicum;
Non cum illo ut frater, non ut amicus agam?
POEMERIAE IOACHIME decus memorabile gentis,
Quem Pallas doctis artibus erudiit;
Cognatus fac nostra tuus, cum legeris ipse,
(Huius enim laudi est laus tua iuncta) legat:
Meque, quod ante facis, sic complectare favore,
Ut nihil inceptam solvat amicitiam.
Sic tibi, dilecta cum coniuge, filia sospes
Sit, flos virginei pulchra MARILLA chori.
Ecquid enim est animis simili coniunctius arte?
Ecquid inhumani mens generosa parit?
Quos Charites Musaeque pari dignantur amore,
Nullius hos livor separat invidiae.
IS hinc, anne manes? Fieri pote tam cito, pactam
Ut Nympham solam destituisse velis?
Tam cito conspectu privabitur illa cupito,
Lucis egens? Is hinc, anne SEBALDE manes?
Certum est ire, tui qui nominis advehit ortum,
Vix exspectato, dum nitet aura, die.
Constrictum vinclis teneo tamen, atque tenebo,
Dum lucis redimas annua iura tuae.
Corpore abis, animumque tuae devote relinquis
Sponsae. Quid reliquum est, me penes, euge tui?
MAGDALIS integro potietur. Mi satis umbrae
Particula est, initae testis amicitiae.
Si Pyladi dare plura voles, age divide mentem.
Firmius in gemino pectore mens habitat.
QUAE NICOLAE lux tibi sollemnior,
Emensa tempus annuum,
Redit per orbem; fausta sit precor tuae
Sorti, tuaeque prospera
Felixque consorti. Ligaris scilicet
Vinctis Iambi nexibus.
Oblitus, o amice, sis mei cave,
Cum pignere hos redemeris.
Quos dico, nosti. Ceteroquin mutui
Solves amoris vincula.
Sed ante quam contingat istud, imprimam
Tuo sigillum pectori,
Ipsaque re firmabo foederis fidem;
Quam nulla vis, nullus dies
Infringat unquam. Quid perennius sacram
Amoris aeternet fidem?
IN te ipso defunctus eras, et lumine cassus,
Dum Venus heredem distulit aegra marem.
Ex quo sana tibi prolem dedit, ecce revixti:
Iamque novae vesci munere lucis amas.
Parvulus o quanto tibi natus ERASMUS amori.
Quanta tuum exhilarant gaudia nata iecur!
Fallimur, an, iam nunc ego sum mihi Paule renatus,
Dices? Nunc demum vivere disco senex.
Hercle quidem, POSTHI propria haec tibi sit precor usque
Vita, tuoque idem propria filiolo.
Ecquid habes unquam melius sperare, superstes
Si pater in nato, si in patre natus erit?
IAM prope finito conventu terminus instat,
E Sueva redies cum regione domum.
Quos tibi complexus dabit, et quae basia coniux,
Orba diu vultu FRECHTE animose tuo!
Me quoque detinuit longis ambagibus actum
Aula resolvendis illico rebus iners.
Nemo revertenti quisquam mihi Norica ad arva
Gratos complexus, oscula grata feret.
Si qua tamen nostros illic suspiret amores,
Illa sit ingenio digna puella meo.
Triste mora est. Tamen haec si compensetur amore,
Tardanti pretium dulce in amore mora est.
ADSPICE sectantem placide vestigia cervam,
Dum petimus fossas urbis, et amnis aquam.
En latere a nostro nusquam se dimovet illa,
Rectam continuans ire redire viam.
Ominis hoc dextri indicium, Charilae. ROSINAE
Inter vadendum mentio facta meae est.
An non auricomam (quaecumque erit illa) Rosinam
Sponte sequuturam mutua vota putas?
ERRO per Europam viginti quattuor annos
Quaesivi faciem bella ROSINA tuam:
Sicubi anhelanti ferres vestigia cursu
Obvia per tritas conspicienda vias.
Frustra operam sumpsi, frustri maris aequor aravi;
Frustra adii Eoas Hesperias plagas.
Et tamen ingenti iecur estur amore, nec unquam
Urere me rapido languit igne puer.
Depereo ignotam. Quid si mihi nota fuisses
Ante, vel ipsa mihi visa ROSINA semel?
Heu duram sortem! Nihil est, quod amastis amantes.
Qui nec visam amet, an par mihi amator erit?
CUM vigil in studiis adolesceret illa IOHANNA,
De Pallanteae sanguine nata domus;
Non potui talem non vere adamare puellam,
Declarans animum carmine saepe meum.
Illi defunctae succesti nobilis ANNA,
Mutas efficiens versibus Aonidas.
In te translatum si derivamus amorem,
Et desiderio ducimur usque tui:
Simne odio, qui te, tantas admiror et artes,
Ingenio sedem quae posuere tuo?
Dii meliora. Favor, conditus melle placenti,
Nullam odii ingratam sentit amaritiem.
VIRGO es casta, decens, niveoque simillima flori,
Esque novem castis dedita virginibus.
Te Phoebus, te Pallas amat, te Gratia triplex,
Te Nymphae reliquae, Castaliusque chorus.
Iidem me quoque amant: nam vitam puriter egi,
Et cavi incestis moribus esse nocens.
Tu quoque tu nostrum non fastidibis amorem,
O Pallantiadum regia progenies.
Virgineae cum se Musae patiantur amari;
Virgineus cur a me procul absit amor?
AONIDUM Charitumque sacrae, cui vincor, alumnae,
Numina quam Latios edocuere modos,
Nilne Melisse tua depromis ab arte legendum,
Ausonios aequet quod Schediasma sonos?
Pallas ait. Contra dubius sic ora resolvi:
An quid erit, quod ei posse placere putem?
Ludicra sunt, quae scribo; nihil facientia prorsus
Ad tam facundae labra diserta Deae.
Ne tamen hanc tenuem PALLANTIA docta Minervam
Temne; sed extremo prima repone loco.
Ingenio vates tibi cedimus. Una vel omnes
Anteis Aonides, exsuperas Charites.
NIL ego suspicio, PALLANTIA, et aestimo magni,
Quod non divinam vim speciemque refert.
Tanto igitur pluris mihi fis, doctissima, quanto
Maius divini est pectoris indicium.
Magnus honestarum rerum sum semper amator:
Nonne idem ipse tui magnus amator ero?
AMO te, et dehinc amabo,
Nisi me vetes amare.
Nisi te sinas amari,
Amor hicce quantum amari
Pariet meis medullis,
Animoque quantum acerbi!
Licet ergo des medullis
Animoque acerba, amara,
Neque te sinas amari:
Tamen haud puto vetabis,
Ita quin, amica, dicam;
Amo te, et dehinc amabo.
TU licet ex te ipso dudum sis dignus amari,
Stemmate Leucoreae MELCHIOR orte domus,
Lotichii tamen illa vetus, vetus illaque Posthi,
Ambobus quae te iunxit, amicitia
Non faciat, canos ut devenerentur honoros,
Florida queis vatis Musa utriusque placet?
Mi certe in pretio sunt. at pretiosius hoc est,
Quod tuus a me se non alienat amor.
Nempe loco datur hoc, in quo olim vixit uterque.
Aeternis modulans carmina digna cedris.
Quid mirum est, vatum non aversatus honorem
Si Genius Genio iunctior esse cupit?
ME primum ut blandis adspexit ERASMUS ocellis,
Vix anni spatium filiolus superans;
Ridet, et ignotum adfari titubante labello
Gestit, et e cunis posse salire cupit.
Discedentem idem manibus totoque secutus
Corde, voluntatis dat bona signa suae.
Quo me prosequeris, POSTHI carissime frater,
Iam vivax suboli est ingeneratus amor.
Quanta ea naturae vis est, cum et mutus et infans
Appetat aeternam vatis amicitiam?
RARE puelle, mei proles certissima POSTHI,
Iam mores imitans comis ERASME patris;
Quis tibi me Genius manifesto prodidit ore,
Gestibus abscessus ut sequerere meos?
Indolis admirer generosae arcana necesse est,
Quae sibi me tacito rapserit aucupio.
Vive puelle diu, cordis furuncule vive;
Et Charitum donis suavibus usque vige.
O quantum natura potest! Adoleris ERASME,
Quam sancte fidei foedera avita coles!
VIDERAT ipsa Erato, nec solum viderat ipsa
Argutias poematum GULIELMII,
Verum etiam adsidue perlegerat; utpote priscis
Locutione aequabili certantia,
Praeter Phoenissas, e Graeco Epigrammata versa,
Lusus Amoris, atque Anacreontica
Rore favisque apium mage dulcia, sacchareque ipso.
Mox obstupescens infit illa talibus:
Aut anima Eumolpi rediit, aut (credite Musae)
Eumolpus ipse, aut unus ex Eumolpidis.
RETTULIT ad nostras, GULIELMI culte, sorores
Aonio coetu non ultima cura Melissus,
Quem caperes deinceps grati cognominis usum.
Ultro re citroque inter nos pensiculata,
Pulchrae lata Eratus placuit sententia cunctis,
Arbitrio acceptanda tuo, firmandaque docto
Carmine. Nam quoniam es Latii non inscius oris,
Et Graium adsensu dehinc porro EUMOLPIUS esto.
EUMOLPI, decus Attici leporis,
Atque idem Latiae medulla Suadae,
Nec vulgaris amor tui Melissi:
Adsuescisne novae allocutioni,
Calculosque ratos habes Dearum?
Ipsae nunc quoque gestiunt amantque
De te Eumolpides Attice vocari,
Grato nomine et auribus Latinis.
O quantum est, Clariis placere Musis!
SUAVITER has aedes habitanti cum mihi tecum
RAVENBUSCHE vetus ius foret hospitii;
Cura vigil Baumgartneri nova limina priscis
Addidit, et Genium iussit adesse novum.
Carmine non signem postes, ut candida semper
Posteritas istanc norit amicitiam?
IGNOSCE LIPSI, ignosce DOUSA audaculo,
Medius quod inter ambos
Dextram hancce panxi. Wiltius poposcerat,
Themidis bonus sacerdos,
Manus amicae symbolum. Dedi lubens,
Tamen absque separatu
Amoris utriusque. Nam vos sic amo,
Oculissimos ocellos
Novem Dearum, ut alterum vos tangere
Propiore sede nolim.
Livoris hoc ut dixeritis invidi,
Nec amoris esse signum:
Nihil moramur. Wiltius respondeat
Merito anne iure factum.
Pro me cor ipsum edicito sententiam
Sine teste: nam cor hocce,
Cor hocce nostrum est mille testium loco,
Didicitque vera fari.
Porrone quisquam dubitet, esse ipsummet hoc
Philio Iovi sacratum?
SANCTUS honos, et amicitiae venerabile pignus
Debetur doctis, non sine teste, viris:
Illis praecipue, quibus adsuetudine iuncti
Aut sumus, aut fuimus scilicet, aut erimus.
Testem ego constituam Germanae CARRIO mentis,
Nunquam quae veniat contemeranda, Fidem.
Lipsion et Dousan sponsores qua licet addam,
Nomina magna, immo numina Teutoniae.
En arrham Famae! Quid honore celebrius, aut quid
Sanctius in terris exstet amicitia?
CELTIDOS in Nymphae quei possim ardenter amorem
Percelli, visu quum generetur amor?
Nusquam ego pervenio, Laris observantior arcti.
Ac quamvis extra limina forsan eam,
Larvis indutae personataeque per urbem
Vestrae procedunt invida turba nurus.
Haud istis capior. Picturam cernere pulchram
Malim, quam facie tristia vela nothae.
Scilicet arridet mihi gratia frontis apertae,
Aurea FRANCINAE quae decet ora tuae.
Hanc liceat mihi mirari, et si siris, amare;
Deque illa teneros tecum iterare modos.
Cernis, amator uti nulla sim labe, BAIFI,
Qui soleam in tacito gratiam amare sinu?
ANTE, poliretur quam pulchra haec gemma Pyropi,
Occulta informis massula luce fuit.
Nunc inclusa auro, donum immortale ROBERTI
Heviadae, digito splendet honora meo,
Qualis ocellorum geminati Castoris alter,
Aut matutinae stella nitens Veneris.
Scilicet ardentem quae testaretur amorem,
Gemma mihi nequiit gratior ulla dari.
Flagrat amore mei ceu cor tibi nobilis HEVI;
Sic mihi cor pariter flagrat amore tui.
Hanc flammam absconderis taceam licet, ecce fatentis
Ex gemmae vivis fax micat igniculis!
IANE DOUSA, nate Iani,
Nobilis viri et Poetae;
Pauculis ego ex tuis
Versibus cito exaratis
Deprehendo quod patrissas.
Admodum facis bene.
Perge amabo amare Phoebum;
Perge, perge amare Musas
Gratiasque amabiles.
Nae, quem Apollo, quem Camenae
Gratiaeque amant; amatur
Unus hic ab omnibus.
AMICI sumus et boni sodales,
Amicique erimus dehinc, bonique
Sodales, PETRE. Quippe notus alter
Alteri est; et in inclita poesi
Consentimus, amoeniore capti
Minerva, studiisque delicatis.
Quare dum licet, erudite BOSCHI,
Ignotam sociare ab arte porro
Fas amicitiam et sodalitatem.
Amicam volo CYNTHIAE ROSINAM,
Sodalem volo CYNTHIAM ROSINAE.
UT, mea vita, vales? Ut habes, mea sola voluptas?
Sic ego, complectens candida colla manu.
Sic mea lux contra: Mecastor nescio, frater.
Erubuit totis hinc pudibunda genis,
Et simul ingemuit. Foliis labra visa rosarum
Rubra mage, et tunica punicei fruticis.
Molliter adductis capiebar basia labris
Iungere, et humidulae sugere florem animae.
Non praecisa dedit; sed basia longa, sed uda.
Gustavit linguae lingua vibrata favos.
Fracta sopore quasi tum lumina paeta videri.
O quam suave fragrans halitus oris erat!
Iuppiter, ambrosiaque et nectare vescere solus,
Succum ego quo carpam solus ab ore RHODES.
QUAE mihi roranti dederis luctantia lingua
Suavia, dum recolo, quotve quibusve modis.
Spiritus interno pulmone fatiscit. Ut illas
Nectareas aveo sugere delicias!
Nam licet et fas est; siquidem sponsalia facta.
Anulus en firmat dexter utrinque fidem!
Vivere si mea lux nostris in versibus optas;
Vitam mi inspira dulcibus ipsa labris.
Nulla datur nam vita libris, nisi basia libes.
Basia si libes, vita perennis erit.
Basia languidulos animant in corpore sensus;
Basia carminibus dant alimenta meis.
Ergo trecenta mihi dato basia; fama trecentas
Ut tua (et ulterius) duret Olympiadas.
QUID mulso praestat? Ros caeli. Rore quid? Hyblae
Mel. Melle hoc? Nectar. Nectare? Suaviolum.
QUID mage dulce mero est? Mulsum. Mulso quid? Olympi
Ros. Rore hoc quid? Mel. Melle? Saliva RHODES.
QUID mage dulce favo est? Ros aetheris. Hoc quid? Hymetti
Succus. Quid succo hoc? Roscida basiola.
SACCHARA quid superat? Libum. Quid liba? Favorum
Gustus. At hunc gustum? Basia roscidula.
QUID mage suave quiete? Sopor. Quidnam hocce? Lepores.
His quid? Deliciae. Deliciis quid? Hymen.
PRAENIMIS o thalami quid sere poeta moraris?
Dulcis ini tandem foedera coniugii.
Sic me saepe aliquis monuit. Sed cui rogo demum
Nuncuper adfinis, cui Charilae gener?
Evocor Augustam, Laribusque invitat amicis
Me socium, doctis additus Euno viris.
Si mihi de natis unam, sponsore senatu,
Urbs vetus, a Druso dicta Nerone, daret:
Fallimur, an socerum possem vocitare senatum,
Vestratemque urbem nominitare socrum?
UT semper fuit ante, et adhuc est; mens ita porro
Libertatis amans haec mihi semper erit.
Namque ita commodius, longum quod duret in aevum,
Texere Calliope, nec sine laude, queat.
At si me patiar, captiva tenentibus arcte
Pectora, constringi per rata verba iugis;
Quid censes fore, patriciae celeberrima gentis
Gloria, et Aonii laus Charideme chori?
Des pulchram mihi, des opulentam, des mihi castam,
Des aptam domui: non puto servus ero.
Si tamen in re, quae placeat, sim servus oportet;
Quid tum? Liberius nullibi servitium est.
MOLIOR aeterno iamdudum scribere versu
Praesignem clara nobilitate virum,
Qui mihi se facilem in causa praebebit honesta,
Mollis ut ad nutum concilietur Hymen.
Quod si te potior Charis et facundia Suadae
Ad tam laudatum legit Amoris opus;
Certe ego Pasiphilum, si quid mea carmina possunt,
Faxo perpetuum fama loquatur anus.
Uni praeterea si rem communicet alter,
Cuius prudenti stet rata consilio;
Hoc melius. Prodest tutae gemina anchora navi,
Utilius postes et duo fulcra tenent.
MULTA tuli et vidi peregrinis sospes in oris
Damna molesta animo, damna molesta oculis.
Illa (nefas) inter, Menalippe, molestius unum est,
Vivere quod nobis non licet in patria.
Sed tamen ulvosa praecinctus arundine ripas
Vati Pegnessus lene dat hospitium.
Hospitium dat lene, mihique susurrat in aurem
Nescio quae votis non aliena meis:
Adfore nimirum tempus, quod penset iniquos,
Perduraturum spe meliore, dies.
Id dabit optatae niveis requiescere in ulnis
Posse, et amica RHODES carpere basiola.
Auspice te felix si maturabitur hora,
Ut cito primitias gustet amoris Hymen;
Quis, licet invidiae plenus, mihi dempserit unquam
Commoda grata animo, commoda grata oculis?
QUA fixam regione mihi caelestia sedem
Fata moraturo, queis dederintve locis;
Incertum est, Thaliarche. Tamen quaecumque manebit
Me plaga, clara meo est illa futura pede:
Praecipue, ex animo quos sum veneratus, amici
Victurum toto nomen in orbe gerent.
Hos inter quo te numerove locove reponam,
Qui tua teque lubens dedis ad obsequium?
Scilicet ut vestra mantem diuturnus in urbe,
Haud cessas opera perficere ipse tua.
Effectum dederis, gremioque fovebor amandae
Coniugis; o quanto surget honore decus!
Quidquid ages, bona Fors comitetur. Ut alea fallat,
Fallere Fortunae me tamen ala nequit.
SI tibi verbosa nimium Charilae loquella
Obstrepo, quod mihi tot dicta sine arte cadunt;
Ignoscas rogo. Nae tua me prolixa voluntas
Facundum ex muto propatulumque facit.
Nam quei possem aliter tibi sensa recludere mentis,
Scita nisi malim Pythagorea sequi?
Fortassis tacuisse iuvet; licet ora resolvi
Hac similique in re postulet ipsa Venus.
Sed mea ne referant taciturna silentia Amyclas,
Meque ipso damnet iure puella mea;
Mens adaperta tibi est. Occasio commoda prensu
Neglectus vetita debet egere nota.
OTIA fecerunt et amoena vireta recessu,
Quae doctis olim sic placuere viris;
Ut nobis hodie liceat tot scripta perenni
Palladiis meritis evoluisse manu.
Si mihi contigerit Fortuna simillima priscis,
Inque meos ierit pars opulenta toros;
Praediaque et virides numerosis fetibus horti
Audierint citharam suave canentis heri:
Haud deero Famae, modo sit mihi vita superstes.
Tu praemonstratas dispice quaeso vias.
Nam mecum quodcumque paro, Theodore; paratur
Consilioque Dei, consilioque tuo.
Officiis pretium monumenta perennia ponam;
Postque Deum, si vis, tu deus alter eris.
Alter eris, si vis deus. Ut deus esse recuses,
Stat tamen alternum te coluisse deum.
AUT vidua aut virgo, quae dotatissima venit,
Docto conveniens illa marita viro est;
Illi nimirum, scriptis illustria claris
Reddere qui pollet temporis acta sui.
Si vidua est, primi careat volo prole mariti:
Sin virgo, curam norit habere domus.
Utramcumque mihi sors annuat, ambigo: quanquam
Ex genere illustri non dubitabo satam.
Nam cur adiungar vili? Plebeia facessant.
Alcime, quisquis amat vilia, vilis homo est.
QUISQUAM animo reputet, quantu pulcherrima reru
Libertas homini sit Philomuse bonum;
Et non malit eam gemmis praeferre vel auro,
Omnibus et Pluti denique divitiis?
Claudus in adventu Dis, alatusque recessu
Esse solet, caecus iudicioque carens.
Lubrica res itidem versari in principis aula,
In medioque igni frigora dura pati.
Me mea Nympha domi tutis complexa lacertis
Rideat, et dulci misceat ore iocos.
Acciderit: dubitemne recens iubar esse mihi ortum,
Aureaque extremo saecla redisse chao?
MILITIAM, grave Martis opus, rigidosque labores,
Quos expugnandis urbibus arma ferunt;
Nostra tempestate sequi, prope ludicra res est:
Omnia sic diro turbine quassa ruunt.
Tu tamen indemni tranquillam pace quietem
Coniugii suades praeposuisse tubis.
Annuo, Thestoride. Tua nam prudentia tanti est,
Consilia ut rear hinc non nisi sana peti.
Quam dabis ergo mihi sociam, quae turturis instar
Pacata mecum vivat in Albunea?
Mentior, an vero? Certe tu Iuppiter auspex,
Et tua Pasithea pronuba Iuno mihi est.
OBRUO te nugis, patrii o pars magna senatus
Callimache, et vatis maxima cura tui.
Des oro veniam, si forsitan interpellem
Non tempestivis seria vestra sonis.
Qui tuus est candor, fecisti spem mihi primus:
Primus item scisti mentis operta meae.
Fas igitur posthac tibi quaeque arcana revelem,
Inque tuum fundam viscera nostra sinum.
Quippe voluntati commisi cuncta Iehovae;
Dein fidei, rebus quae patet aequa, tuae.
Quod fato pactum est, id fiat oportet. Amorem
Sanctum conciliat non nisi sanctus amor.
EST aliquid, dignum studiorum quaerere finem;
Nec minimum est, operae praemia ferre suae.
Si datur opportuna loci Nymphaeque cupitae
Commoditas; quem non Nympha locusque beet?
Uxor rem curat; vir adauget. Prospera cedunt
Cuncta vel in somnis, auxiliante Deo.
Hinc vires natura capit, solideque vigescunt
Artes: in lucem dat monumenta labor.
Sed proh quam durum est alieno vivere nutu,
Invitumque aspro subdier imperio.
Praestat habere domi, quo sustentere, nec ullis
Summatum vitam degere subsidiis.
Talia cui superi tribuunt, Menelae, quid obstat,
Quin sit vel Croeso ditior, atque Mida?
MULTUM momenti positum est in rebus agendis;
Prensantem frustret ne levis ansa manum.
Quam prius incipias, consulto; deinde ubi cepsis,
Mature facto, qua sinit hora, opus est:
Nam pensanda diu multumque bilance fideli,
Thestoride, venient quae statuenda semel.
E quorum genere est unum plerisque molestum,
Cum thalami in foedus vir mulierque coit.
Ipse ego non propero; nisi tecum rem bene, remque
Cum Iunone tua gloreque contuleris.
Qui nimium properat, se fallit: tardior autem
Bolum decepto sentit ab ore rapi.
SATQUE superque reor longinquis vixit in oris,
Hos tibi qui faciles Alcime dat numeros.
Si potes adscitum ceris adscribere vestris,
Se non indigna quo potiatur hera;
Haud sese indecorem recipit fore. Nam neque multos
Forsan ei similes heic reperire licet,
Nec non perpaucos alibi. Simplice rhythmo
Teutonicam instruxit Saxo poeta lyram,
Et laudem meruit; vestra cur absit ab urbe
Pindaricos imitans Musa Latina sonos?
SI tua vis in me ignotum benefacta redundent,
Ipse mihi Nympham fac Thaliarche legas.
Filius ut terrae vocer; hercle erit arbitror una
In terris, dici quae mea discupiat;
Praesertim testes cum vitae puriter actae,
Legitimique habeam cope diploma tori.
Adde, quod insigni laetor decoratus honore
Regibus a magnis, Caesareaque domo.
Transit in heredem titulus meus ille, decusque
Nobile, Romani civis et altus honos.
Cetera sanus ago et vegetus. Quid alacrius usquam
Sanis, aut vegetis acrius esse potest?
NON ego divinas iactator Apollinis artes
Effero, non Musae dona beata meae:
Ob quae, si saperent, Charitum debebat alumnos
Amplecti gemina quaeque puella manu.
Moribus ingenioque parem Philomuse requiro,
Et quae festivos norit ametque sales:
Fastu non elata, brevis quae temperet aevi
Tempora cum longae munere laetitiae.
Foedere concordi talem portenderit aether,
Ominibusque bonis ut paranymphus eas.
An non mentis inops habear, si suave refutem
Aetheris arbitrium, et praestitis auspicium?
HACTENUS impediit detentae vincula linguae
Ille verecundo qui sedet ore pudor;
Quo minus interni profiterer pectoris aestus,
Subiciens animi fervida vota mei.
Spes, hominum firmat quae pectora, Fortiter aude,
Inquit, et adfectu detrahe vela tuo.
Obsequor hortanti: nam re quid honestius illa est?
Vota ea consilio tu fac, amice, iuves.
Te duce (quippe aliis hanc rem non credere tutum)
Spes vincet; victus concidet ille pudor.
NOMINE me sponsi tenerae vocitare puellae
Proclines, cupiunt esse voluntque suum.
Atque pater, si vis, dum maturescat ab annis,
Exspectare RHODEN. Scilicet haec tua erit;
Saepe mihi dixit. Facile excusabitur aetas,
Cui nondum plene nubilis annus adest.
Tempestiva viro soror est tua: quam nisi toto
Pectore amem, toto pectore desipiam.
Non tamen hanc ambire ausim: metuenda repulsa est.
Durior heu rigida morte repulsa venit.
Sponte tua dabis? Accepto. Quid Erasme, quid haeres?
Si vis ipse, mea est; si volet ipsa, mea est.
CORDE reclusa meo quae sentio, dixit aperte
Lingua patrocinii freta favore tui.
Corde reclusa tuo quae sentis, dicat aperte
Lingua; clientelae non aliena meae.
Si non indignus vobis adfinis habebor;
Responsum certa des rogo mite die.
Sed, nisi fallor, habes in promptu. Nam tibi, Theseu,
Credibile est curam saepe fuisse mei.
Coniugium, res fatalis. Quae destinat auctor
Coniugii, ex fatulege secunda fluunt.
SI mihi te facilem dederis, mitissime Theseu,
Et coniux animo faverit aequa meo;
Ipsa nec abnuerit germana Melissa vocari,
Foedere legitimi consocianda tori:
Aeternum vobis ausim promittere nomen,
Grataque devoti pectoris officia.
Euge petitorem ne despice. Fiat oportet,
Consilia aeterni quod statuere DEI.
CALLIODORE, diu sensi, quam pectore fido
In caput hoc, quantaque integritate fores.
O utinam adfinem tete indigitare valerem;
Iunctior in terris non foret ullus amor.
Si me (nam iuras) ceu propria lumina amasti,
Hoc mihi fac tribuas pro pietate mea.
Casta Venus niveo tibi supplicat ore: libellum
Offert purpurei frater Amoris Hymen.
Gratia cum Musis, geminaque sorore volutae
Ad genua ingeminant ore animoque preces.
Cum sint tam blandae, multoque lepore refertae;
Num facere heu poscis, ut mea vota neges?
SI quid religio, virtus, doctrinaque possunt;
Si quis honestati, si fideique locus:
Si quid laudis habet, quae casta et sobria nullis
Polluta est peregre vita libidinibus;
Si quid habet decorus mens sana in corpore sano,
Famaque Musaeis iam mihi parta libris:
Istaec efficient, serves ut amice clientem.
Sed quid ego haec refero? Gloria nulla mea est.
Vis in amicitiae perfecto foedere tanta est,
Tam bene ut haud ulli quam mihi Daphni velis.
Fas igitur (grates meritis debentur) ut esse
Obstrictus nulli quam tibi Daphni velim.
Tu mihi concilias, quod amem. Sic tota recepto
Laus in amore tua est, gloria tota tua est.
ABDITA nulli hominum patefeci scrinia cordis,
Nulli ego secreti credidi amoris opus,
Quam tibi Mopse, mei fidissima cura peculi,
O et praesidium Mopse decusque meum.
Et poteram tamen hoc aliis concredere. Verum
Te niti solo spes mea discupiit;
Dicere quo possem: Palmam meus ille patronus
Solus promeruit; solus et obtinuit.
MAXIME maiorum, meliorumque optime iudex,
Qui mihi post summum fis deus ipse Deum;
Ah, immortalis (quaeso) quei redderis a me,
Cui neque lux lucet, cui neque vita viget?
Hactenus obscurus, licet inter habendus equestres,
Vixi, dum patria dividor urbe procul.
Immo ego me vixisse nego; quem saepius in me
Quottidie, inque RHODE (proh dolor!) aio mori.
Mortuus omnino iam sum. Sed tu dare lucem,
Sed dare tu vitam mi, Thaliarche, potes.
Utque alii possint itidem; tamen unica per te
Danda unum cordi vitaque luxque meo,
Omnibus est potior. Nisi des hanc; quid rogo restat,
Quam miser ut Myrti colle sepultus humer?
RUMOR ait, Schedium ludicras scribere nugas,
Quum Schedius tecum seria prorsus agat.
Crede mihi, tam seria agit procus; ut tibi nulla
Audita, aut fuerint seria visa magis.
Riden'? utrum credis? Modo sit mihi iuncta ROSINA;
Pace tua vulgus ludicra cuncta putet.
Rumorem Charilae parum moror. Haec tamen ecce
Carmine quam celebro, sola ROSINA mea est.
INTER Hamadryadas caedebat ligna bipenne
Nobilium iuvenum deliciosa cohors.
Ipse securiculam librans simul, impete ab uno
Molibar magnam sternere Castaneam.
Riserunt Satyri et Fauni, silvatica turba;
Sileni risit os iuvenile senis.
Stulte quid insanis? Ait unus. Caede frequenter:
Ictibus haud unis arbor opaca cadit.
DISSUADES abitum Britanna ad litora, meque
In vestrate dehinc urbe manere iubes;
Quum me non solum cives totusque senatus,
Sed quoque doctorum grex scholaque omnis amet.
Promittisque fore, uxorem mihi dotis opimae
Nunquam rumpendo foedere iungat Hymen.
Frustra me frustra, Charideme, tenetis amici.
Cur operam pro me luditis atque oleum?
Vos penes ipsa RHODE nisi sit, mihi debita fatis;
Ducere quei possim sorte favente RHODEN?
POLLEO mente memor, multaque POLYMNIA fama:
Nuncupor hinc doctis propria Musa viris.
AUDITO, Regina, tuae multum illice famae
Nomine, vix mentis credere compos eram.
Experior maiora fide, divina Britannae
Maiestas coram dum mihi fulget herae.
Excutias mundi historiam, virtutibus aequas
Invenies nullas consimilesve tibi.
Nec se contulerit tibi, quae Salomonida quondam
Devenit sapiens virgo Sabaea domum.
Intuitu obmutesco tui: stupet ad tua, Diva,
Lumina mens. Scribit vix manus hocce tremens.
Quae, qualis, quanta est, regio cui nulla sub orbe
Non habuit, nec habet, non habitura parem est?
PICTOR ut a speculo proprios imitatur ocellos,
Fingitur et vultus vivida signa sui:
Sic a te meipsum depingo colore ROSINA;
Sic a me teipsam pingo colore ROSA.
O utinam, velut ipsa meis habitas in ocellis,
Sic habitare tuis me sineres oculis!
Quid peto? Nonne sinis? Radium simul ipsa meorum
Es speculum, simul es mentis imago meae.
FRANCIA, si nullis aliis celeberrima rebus,
Queis surrecta polo tolleris ipsa, fores;
FAUSTUS hic en cunctis te cum popularibus unus
Redderet insignes arte typographica:
FAUSTUS in eximia, Maeni quae nomen adepta est,
Egregios cudens primitus urbe libros.
Faustus erat certe, nec eo felicior alter;
Francide nec regio faustior ulla fuit.
Nosce tuas artes, tua nosce reperta; Deoque
Ob donum grates patria semper age.
Cedite Romani, veteres concedite Graii:
Francus homo cunctos praestitit artifices.
ADMIROR et Graios et Ausonas vates,
Qui floruere saeculis
Olim vetustis, et Poesin excelsum
Honoris ad fastigium
Digne extulere. Te sed, o retrusarum
Divine rerum SCALIGER,
Plus non ego admiror modo ipse, verum omnes,
Qui recta mecum sentiunt,
Te plane adorant. Nam profecto in uno te,
O IULI, in uno te omnium,
Quot sunt fueruntve aut erunt, Poetarum
Potenter insunt spiritus:
Quei ceteroquin tanta ab his tuis scriptis
Spiraverit vivacitas?
FABULA nescio quem fabricasse poetica Phoebum
Creditur, Aonii dux sit ut ille gregis:
Cui montes tribuere suos, tribuere sacella,
Et cum Pegaseo fonte salubre nemus.
Ah valeant conficta. Sacris Academia Musis
Heic viget, ad Nicri lene fluentis aquas.
Verus hic est Helicon, haec est Parnassia rupes:
Adspice et hos fontes, lauricomumque nemus!
Heic Capitolinis aequanda palatia saxis,
Inque Palatino patria templa iugo.
Quis nisi tu noster, Dux illustrissime, Phoebus
Irradians iubaris lumine quaeque tui?
NATURA magnis te beavit dotibus;
Fortuna multis auctitavit oppidis
Opumque acervis: Fama te celsis vehit
Ad summa pennis, o ADOLPHE, Caroli
Amice magne et fautor Utenhovii,
Idemque noster. Caelites te prosperent
In posterum; quis ambigat, quin ampliter
Natura donis te beet maioribus,
Fortuna divitiis adauctet pluribus,
Vehatque pennis Fama celsioribus?
REGIUS assurgit qua mons, et Curia regis
Qua vada Francoi conspicit orta Salae;
Inde suos derivat avos Schediaea propago,
Nobilius patriae mox paritura decus.
Collibus his ingens, his vallibus imperat olim
CAROLUS Isaidos cultor amansque lyrae;
Saepius in templis supremo psallere visus,
Cantandique pios instituisse modos.
Ergo tibi merito (siquidem, doctissime Princeps,
Tu modo nunc Salicis praedominaris aquis)
Davidis harmonias sacrat Polhymnia. Francum
Quod decuit regem, dedeceatne ducem?
INTEGRA quae poterat vivis monumenta Ducumque
Et Regum numeris condere CROPACIUS,
Interrupta Leo, defuncti morte, Bohemus
Luget, et amissum Pelsina prisca decus.
Hinc partim superant; partim bis mortua, Caesar,
Pectora Letheos heu subiere lacus.
Vixeris insigni celeber multusque triumpho,
Patribus et virtus haud sit avisque minor:
Ni tamen historiis nomen mandetur honorum;
Quid laudis tacito postuma fama feret?
Haec demum vita est, in Principe dum sibi vates,
Inque suo Princeps vate superstes agit.
TE Fortuna potens, alis comitata secundis,
Famaque Bavaricis debita principibus,
Duxit in has oras, o FERDINANDE. Camenae
Excipiunt vultus voce sonante tuos.
Euge sacris blandire choris. Siet absque Camenis;
Fama duci praesto, Fors simul esse negat.
ET PIETAS Bonitasque, Deae, quibus haud mage quisquam
Vel pia vel melior conspicienda venit;
Ingenuum miratae animum, similemque Deorum
Mentem, et tam nivei pectora dia viri;
Contendere. Suum sibi vindicat utraque, dicens
De Pietate bonum, de Bonitate pium.
Iustitia, ah meus est Aloisius, et simul aequa
Pendens virtutum pondera lance, refert:
En si quis iustus mortales inter habendus,
Iustior hic aliis omnibus unus erit.
O raros mores! Nonne istaec uniter apta
Efficiant sanctum dona beata virum?
NE videar cornix alienis corpora plumis
Ornare, aut vetito sciscere iura foro:
Si placet, accipies privae modulamina Musae,
Quae dedit excusis altera opella typis:
Accipies; non ut relegas, sed lumine solum
Percurras obiter dive RUDOLPHE tuo.
Haud insint condigna tuis, meritisve tuorum,
Austria quos Reges, quos dedit alta Duces;
At prosunt tamen, aut animum dulcedine pascunt;
Moribus aut priscis uniter apta docent.
Grata Camena tuo mea venit avoque patrique;
Cur fastidires filius atque nepos?
TU quoque si Schediam sumes ERNESTE poesin
Fronte serenata, candidulaque manu;
Est, quod in Austriacis laudes heroibus altas
Commendet miris fama secunda modis.
Vos comes placidosque sagax natura creavit,
Praeque aliis generi mitius ingenium
Indidit. Haud igitur mirum est, si munera vatum
Consuestis summo semper habere loco.
Non aliunde venit, nisi mentis ab indole celsae,
Virtus haec magnis invidiosa Dies.
O stirpem diam! Non te super astra vehamus,
Quae ferme vates efficis esse Deos?
SCALIGER, illustri sate gente, domoque vetusta,
Cui Verona potens stirpis origo cluet:
Taedia iucundo nonnunquam fallere versu
Si cupis, et laetis mentem hilarare modis;
Haec lege persolvens Latiae Schediasmata Musae,
Indicia ingenii qualiacumque mei.
IOSEPHI invenies et in his laudabile quiddam.
Carmine divino, quod canit, omne canit.
Diversos diversa iuvant. Sic auribus apta
Non solita est una ludere Musa chely.
Hac si te pateris celebrari, o quanta per artes,
Qualis ab ingenii surget honore tui!
SCALIGERO donum tenues itisne libelli?
Magna decent magnum munera missa virum.
Estis parva nimis. Quid tum? Cum scribere coepit
Virgilius; crescens Ecloga carmen erat.
Addidit arvorum cultus: Aeneida demum
Insonuit magna magnus et ipse iuba.
Quis scit, an ipse dehinc paullo maiora sonando
Non etiam ingentis moliar artis opus?
Certe ego magnanimos heroas origine ab alta
SCALIGERAE canerem, numina nostra, domus.
Digna cani si qua est; moriar, nisi gens tua, clare
SCALIGER, aeterno est carmine digna cani.
QUANDOCUMQUE recens quis est apud nos
Per suffragia Teutoni senatus
Prisco more creatus Imperator;
Germani proceres ducesque regni
Regulique fidem perenne iurant
Electo capiti. Statim ille Caesar
Confirmat sacra iura, pacta avita, et
Privilegia. Iamque tot Monarchae
Et manu propria et suis sigillis
Genti SCALIGERAE domos vetustas
Iussere esse ratas avitum ad amnem:
Non dico attegias casasque parvas,
Sed magna oppida, maximas et arces.
SILVI splendide, tuque ocelle vatum
MI IOSEPHE; animum resumitote
Mastinumque Canumque grandiorem
Ausis grandibus. Ecquis improbaret,
Quae potens habuit rata Imperator?
BIS dat, qui cito dat. Quod serus dono libellum,
Protraxit tardas bibliopola moras;
Nec tamen ornatus adiecit Caesare dignos.
Caesaris ornari res nequit ulla satis.
HISTORIAS fastosque tuos et prisca dierum
Tempora, quasque recens condis ephemeridas,
Quando erit ut videam BEUTHERE? Satisque superque
Quid tua senserunt lima polita queat.
Ni sat erat fetus nonum pressisse per annum,
Annos sufficiat congeminasse novem.
Nec mordax livor, nec edace vetusta senectus
Rodere tentabunt dente, quod edis opus.
Ausit ut id livor, prius arrodatur oportet;
Nil oberunt operi saecla futura tuo.
Illa sed interient citius cum tempore, quam vel
Historiae et fasti, quam vel ephemerides.
IN nova quisnam animas negitet migrare renatas
Corpora, ceu Samius prodidit ore senex:
Si modo perpendat RONSARDI in pectore rursum
Vivere Maeoniden, vivere Virgilium?
Qui sibi consimiles, integrum non nisi quiddam
Ex tribus umiugum constituisse queunt.
Ternio nempe omnis numeri perfectio tota est;
Et trias in monades uniter apta venit.
Ergo quo perfecta foret divina poesis,
Tertius his geminis adiciendus erat,
Francide qui numerum supplens, AURATE, loquella
Aequiparat Graios, aequiparat Latios.
LAOMEDONTEAE post diruta moenia Troiae
Celtica dum Phrygium mittis in arva ducem;
Non minus hoc laudi ponit sibi Francia tellus,
Quam decus hinc captat Gallia docta suum.
Ut bene Gallorum fratres sincera vetustas
Germanos iunctis dixit amicitiis!
Ut bene posteritas regum firmavit easdem,
Unius imperii quom duo regna forent!
Machte age, Francorum meritas deducere laudes
Strenue, Vindocini gloria PETRE soli.
Francia (tam polles vi carminis) utraque surgit
Maior in Eois, maior in Hesperiis.
PRODIIT in lucem quae nuper FRANCIAS illa
Gallica, RONSARDI nobile vatis opus,
Mi cordi legere est. Fac ea potiamur, AVERLI:
Nam reor exemplar te penes esse recens.
Si nescis, quanti faciam tam docta poetae
Carmina, cui regio vix alit ulla parem;
Dicere sufficiat: plus huic debere poesin,
Solvere quam Musae, quam vel Apollo queat.
Uno aliquo veteres norunt excellere vates;
Sed mihi cunctorum solus hic instar erit.
QUISQUIS imaginibus vivis effingere Phoebum
Et Charitum formas Aonidumque volet,
Aetheriosque patris vatum MURETE furores,
Quos solet ingenuis indere pectoribus;
Denique veram oculis repraesentare Poesin,
Depictam veluti Zeuxidis archetypo:
Non aliunde modum petat. Omnibus omne poetis
RONSARDI specimen Francias una dabit.
URBS Atticorum olim velut
Hellas vocata est Helladis;
Orbisque Roma totius
Quoddam quasi compendium:
Formosa ceu Neapolis,
HENRICE, iampridem tibi
Italia dicta est Italiae:
Ut Galliae nunc Gallia
Dici potest Lutetia:
Non Francofortum nundinas
Propter frequentes nominem
Germaniam Germaniae?
TAM bene, tam scite pestis causasque genusque,
Corporeaeque doces lurida signa luis;
Quoque cavenda modo curandaque singula, monstras
Paeonia facilem providus arte viam:
Ut si (credo equidem) Podalirius atque Machaon
Talia cognossent ad Simoentis aquas,
Te sibi praetulerint, palmam SARACENE ferendo;
Tu iuvenis quamvis, esset uterque senex.
Quin (restor Manes amborum, animasque Pelasgas,
Funere quas illic mersit acerba lues)
Te nisi tunc Graiis iratus Apollo negasset,
Millia tot vita non spoliata forent.
MITTE leves nugas, mihi dixerat Heluo quidam;
Ecqua dat hoc studium commoda, quaeve bona?
Communis patriae tractanda negotia rerum:
His subito ingentes accumulantur opes.
Ast ego, ludibrio quanquam est divina poesis,
Indita naturae semina malo sequi.
Iudicio vulgi stet, qui contraria sentit:
Divitiis cunctis est prior artis honos.
Id quoque tu linguas tot docte fateris et arteis
FLORENS, Aonii fama decusque chori.
Quis tibi non credat? Tibi; cuius pectore Phoebus,
Gutture Mercurius, vertice Pallas inest.
SUASERAT Herculeos Stephanum pensare labores
Phoebus, Apollineo non renuente choro:
Lis oritur Graias inter Musasque Latinas;
Natus utrum palma dignior, anne parens!
His Pallas: Tantum debetis utrique, Camenae,
Quam multum nato Graecia, Roma patri.
SCALIGERI versans divina poemata vatis,
Attonitae stupeo mentis imaginibus.
Ingenione capace potest MELVINE prehendi,
Illius in summo quod viget ingenio?
Credibile est, capite ipsummet rimarier alto
Vix potuisse sui vim penitam cerebri.
Quantula nugarum myrmecia quaeso mearum?
Hae tibi (nam tales esse videntur) erunt
Sive quadriga, suis quam musca supertegat alis;
Seu navis, pinnis quam minor abdat apis.
Ast omnes Genii unus et idem SCALIGER, aut est
Omnibus ex Geniis natus Homoeogenes.
DESISTE vitae stamen o VOLFI tuae
Desiste quaeso texere:
Recisa nunquam fila de fati colu
Severa rumpet Atropos.
Aeternitati consecrasti, scilicet
Perennis ipse, plurima
Laudes tuas quae non sinent intermori,
Europa quam late patet.
Quod si regeniti principes facundiae
Partu Minervae iam tuae
Demosthenes Isocratesque (ceteros
Omitto) vivent perpetim:
Quanto magis tu (livor absit) qui pater
Es eloquentiae patrum?
SIVE gradum Franci celerans ad magna dynastae
Atria, sublimis culmina montis adit;
Sive per insignes, gressu properante, plateas
Urbis inoffensos fert LEORINE pedes;
Seu quocumque viam secat, obvia nubila tranans,
Et portans medicae dona saluber opis:
Mercurio similis facit omnia POSTHIUS, ore
Promptus, iudicio providus, arte sagax.
Nulla tamen plantis volucer talaria nectit,
Nec vafro dociles instruit angue manus.
Forma aliqua est tantum, qua pollet Atlantius. In se
POSTHIUS omne genus dexteritatis habet.
ALTER ego omnimode POSTHI, fraterrime Posthi,
Incolumem me vis? Ah revalesce tibi.
Mutuus ecce dolor febrisque reciprocus ustae
Consensu invito est algida membra calor;
Meque fere exedit. Viden' ut pallore macrescam
Alter tu? Viden' ut mors nigra vela trahat?
Non te morbus habet, sed me; quanquam ipse febrire
Cogeris. Ut dicas; ah revalesce mihi.
Quid deliro? Sumusne duo? Non. Sed sumus unus;
Una anima ex geminis, ex gemino unus homo.
Utri igitur bene, utri male sit, ne sentiat alter?
O individuo pectore sympathiam!
AN sthenos aut stenion Sthenio dabit (ambigo) nomen?
O STENI totus sth/nion et sthenos es.
SI mea tam maneant longaevo carmina saeclo,
Ludimus imparibus quae variata modis;
Quam duraturos certum est, quos, clare GALENI,
Colligis heic ductos doctior ipse libros:
Pluribus et verbis et versibus inclita cantans
Aeternem meriti tot monumenta tui.
Sed mihi quum desint versus, quum verbaque desint,
Queis digne possint munera tanta cani;
Post genitis res ipsa tuum proclamet honorem,
Cultaque det tales Bibliotheca sonos:
NOMINE PERPETUO MUSAS BEAT
IPSE GALENUS;
IPSUM PERPETUO NOMINE MUSA BEET.
TREIS mihi proposui celebrandos, si modo vivam,
Carmine, quod nunquam deleat ulla dies.
Unus erit Princeps, erit Heroina secunda,
Tertia amans Nymphe, quam mihi iunget Hymen.
At nusquam invenio, quos laudum fama suarum
Excitet, aut Musae gloria digna meae.
Tanquam caeca acie, tanquam surda aure, pigrantur
Cernere et audire. En, hinc lyra muta mea est!
Audiar? Adspiciar? Loquar. Ex mortalibus hercle
Semideos, Divos fecero, plusque Deis.
Feliceis animas, quibus hoc obtingat, AVERLI!
Me quoque felicem, quem trias illa beet!
QUI mihi te doctam LAVINIA, qui mihi pulchram
Rettulit, et castae moribus esse Liae;
Fecit, ut interni miratus pectoris artes
Naturaeque hilaras exterioris opes,
Carmine te docto cuperem, te carmine pulchro, et
Carmine te casto concelebrare, CATA.
Sed tua, quod casti et docti pulchrique moratur
In terris, superat Iuno, Minerva, Venus.
Doctrinae Pallas, formae Venus, Hera pudoris
Custodes gaudent ad latus ire tuum.
Tres dotes tibi cura, trium tu cura Dearum.
Quid pote tres dotes vincere, tresve Deas?
QUISQUIS ductus amore veritatis
Illustrem sapientiam requires,
Sermonisve sonum disertioris,
Non sine ingenio sagace et alto,
Quale inest Italis; nec absque mira
Pulchritudine: REGNA diligenter
Perlustrare SIGONII labora,
Scriptoris sapientis ac diserti,
Acutique simul venustulique.
Imbutus, mihi crede, suavitatis
Ac dulcedinis huius illecebris,
Hoc est, deliciis meris Latinis;
Proh! Sedes habitationis, aies,
Quattuor posuere Divi in uno
Tam sollerte SIGONII cerebro;
Phoebus, Mercurius, Minerva, Pitho.
SI posses aliquid magno Polyhymnia dignum
Scribere DUDITHIO versibus eximiis;
Vivere digna fores sero diuturnior aevo,
Nomen et a memori ferre perenne nota.
At potes. Ipse autem quid possum? Nil, nisi doctum
Indocili versu concelebrare virum.
Qualescumque tamen mihi vivida parturit aura,
Immortale gerent per tria saecla decus.
Si quibus includi summa cum laude iuvabit
Dudithium; numeros terminet ille meos,
Ut simul his moriar. Vatum post funera claris
Principium vitae surgit in orbe viris.
IAM tria lustra suos cursu rediere per orbes,
Ut tua mi primum cernere labra datum est;
Rhetore DUDITHIO labra non indigna; Viennam
Qua rapidus flavis alluit Ister aquis.
Non ego tunc ausus te adfari carmine, nec quum
Caesarei numerus post gregis ipse forem.
Nunc ubi depuditum est, Italis te Francus ab oris
Alloquor, eloquii ductus amore tui.
Paucula nimirum faciant volo, ne mihi tecum
Posse loqui vester pluscula sermo neget.
Saepe fit, alterne vocalis ut exstet Arion,
Qui prius haud quidquam mutiit Harpocrates.
NEC Romanus eras, nec Veronensis, ut urbem
Abstulit et patriae ius fera Barbaries:
Nam praeter linguam tibi pessima bestia Quincte
Turparatque caput, conscideratque pedes.
Verona candor, Roma nitor abfuit ille,
Tecum ah Barbaricum missus in exsilium.
Nunc postliminio sortem miseratus acerbam
SCALIGER, adsertor civis in urbe sui,
Pristina iura tibi lacerosque redintegrat artus,
Restituens patriam, restituens Latium.
Tempus in omne dehinc Latio patriaeque vigebis,
Patriaque et Latium tempus in omne tibi.
GRATIA, fama, decus, studio quaesita perenni
Praemia sub Latiae mercibus historiae,
Te similem faciunt Divis, praeclare SIGONI;
Celsaque trascendit sidera tantus honos.
Respuis at laudes nimias, et temnis honorem
Vir prudens: adeo vita modesta tua est.
Pace tua liceat tamen, ignorante vel ipso
Te, laudum cumulos nominaque alta loqui:
Pace tua liceat vivis insculpere cedris
Effigiem Genii laureolamque tui.
Stetque foro titulus: PLUSQUAM DIVINA
SIGONI
HANC MERUIT SPARTAM GRATIA, FAMA, DECUS.
PONDERA mensuras numeros, levat exigit implet
Natura ars ratio, lancibus ungue notis.
Naturam ingenium, rationem mens, opus artem
Ordine lege usu temperat auget alit.
Ingenio dux, menti rex, operi comes ultro
Obviat exstat adest Pallas Apollo Venus.
Praeit cingit sequitur regem comitemque ducemque
Dis vivax perpes gloria fama decus.
Natura gravis, arte decens, ratione modestus,
Cui mens ingenio fertile promit opus,
Ad lances unguemque notasque SIGONIUS usu
Censa, et lege emensa, ordine pensa refert:
Nonne igitur merito, te ZOPYRE iudice, punctum
Mensurae numeri ponderis omne ferat?
TREIS animas si quis te dicat habere MANUTI,
Nil equidem absurdi dixerit ille reor.
Patris avique duae, tuaque uno spirat ab ore.
Nec tibi tam similis, quam patris ipse et avi es.
Ergo quid prohibet, vel te indigitare MANUTI
Tergeminum patrem, tergeminum vel avum?
INTUEOR siquando viros aetate senili
Degere tranquillos et sine nube dies;
Ut mihi cum Musis Genioque senescere laeto
Detur, amans Phoebi clamque palamque precor.
Te licet implicitum graviora negotia pressent,
Impositaque ingens mole laboret onus:
Libera pacatae non desunt otia menti,
Nec tua FERRERI vita quiete caret.
Quippe homines doctos et amas, et amarier ultro
Haud dubia doctis ipse merere fide.
Qui te cognoscet propius; FERRERIUS aevi
Nostri alter, dicet, Laelius esse potest.
SI veteres Genii caelum, MURETE, locumque
In Latiis nondum deseruere plagis;
Ausonia remanere suos quoque credimus urbe,
Quae caput imperii, quae caput orbis erat.
Haec bene promerito quum te iam cive triumphet,
Vindice Romanae, non sine laude, togae;
Credibile est omnes uni inservire tribuno,
Nec procul a nutu luminis esse tui.
Fallor, an et priscis Geniorum oriundus Athenis
Ordo tibi famulas porrigit ipse manus?
O quem te memorem doctrinae MARCE monarcham,
Cui Latium paret, Graecia cuncta subest?
QUEM sacer Aonia dignatur Apollo corona,
Aureus ille mihi est; una Camena refert.
Eloquio reliquos Hermes cui vincere donat,
Gemmeus ille mihi est; altera Musa refert.
Ex auro et gemmis si totus es ipse SIGONI,
Quali exornaris splendidus ellogio;
An quisquam dubitet, quin omnia sint tua plane
Aurea, quae scribis; gemmea, quae loqueris?
TUNE etiam in Thracum PORSI crudelibus oris
Cantas imparibus carmina facta modis?
Suntne Deae comites vestigia longa secutae,
Ismariamque tibi donat Apollo lyram?
An tibi non metuunt, ne, qualiter Orphea Bacchae,
Discerpat rabidi te fera turba loci?
Omen abesto malum. Superes, et salvus ad Hebrum
Regna tuis flectas Barbara carminibus.
Quippe canens istic ut es unus et unicus Orpheus,
Unica sic uni debita fama tibi est.
BARBARA Nasonem iactabat terra Getarum
In Scythicis omnem se tumulasse locis.
Arguitur falsi mendax. Quod corpus habebant
Solum, mandarunt scilicet illud humo:
Namque auram vitae Romam transmiserat ipse
Vivus adhuc, Genios ad genitale solum.
Occulti Genii latuere, latebat et aura;
Sic ut imago tamen stridula utrisque foret.
Tu praeter caput inventum, reparare laboras
Corporis integras HERCULE reliquias;
Ut qui concinne et Genios et iunxeris auram.
Totum hinc Sulmo, omnem ceu sibi Roma tenet.
O mirum artificem! Numquid tibi maius inesse
Quam magno Phidiae Praxitelique negem?
QUAM cupide adspexi Peligni labra Poetae,
Quem tibi communis patria Sulmo tulit;
Tam sum gavisus feliciter esse repertum,
Cui tanti curae carmina tanta viri.
Talibus auspiciis o perge CIOFANE, perge;
Nec sepeli Genii dona beata tui.
Quum vates, lucem te dante, revixerit; o quam
Grande nefas, iterum si paterere mori!
QUO mage dilexi Nasonis amabile carmen,
Quam prius induerer crine rigente genas;
Hoc mage suspicio frontem nasumque Poetae,
Et cum prolixa laurea serta coma.
At tuor eiusdem nunc picta lubentius ora,
Peligni quod sunt HERCULIS illa typo.
Adspicis, ut numeros videantur hiante labello
Iam quoque queis olim pangere velle modis?
O ingens meritum! Laudare CIOFANE. Nam quod
Unius urbis erat, totius orbis erit.
NON modo Nasonis das scripta CIOFANE luci
Pura, tot e priscis eruta codicibus;
Marmoris a Parii sed imagine vatis ocellos
In nitido sculptos subicis aere tui.
Ut gaudet claras te cive reductus in auras!
Ut Tiberim laeto luminis orbe videt!
Roma nova agnoscit faciem illius. Ille sed urbis
Antiquam faciem nosse nequire dolet.
BARBARIES, Ovidi Peligne, invaserat audax
Urbem Romanam, teque tuosque libros:
Quam clava domitat tuus ille CIOFANUS. An non
Pelignum hunc scribes Amphitryoniaden?
GAMBARA Musarum puer ulnis fotus amicis,
Haud Musis carus desinit esse senex:
Quasque aetas coluit studio florentibus annis,
Iisdem nil operae cana senecta negat.
Fallor, an ut Musis vigor integrascit ab unda,
Sic lotus Claria tu iuvenescis aqua?
Utque ferunt aquilam renovari flore iuventae,
In tua purpureum sic redit ora decus.
Quid? Redeatne decus, quod te non liquerit unquam,
Perpetuo quum sis par similisque tui?
Natus in Aonios cantus, o GAMBARA, nunquam
Naturae vires exuit albus olor.
NON modo Latoi gemina memorabilis arte
Praecellens in te virtus ANOMOEE relucet;
Sed neque Phillyrides tam clarum fecit Achillem,
Splendor in illustres quantum tuus exstat alumnos.
Tam bene dividere es prudens horasque diesque,
Unus ut alterius labor haud frustretur opellam.
Ecquis te melius norit impendere tempus;
Utilitas aliis, honor unde redundet agenti?
Aegrorum curam, qua nulla potentior ars est,
Musarum haud minuit studium geniale: neque istuc
Detrahit officio quidquam, neque cura, probato.
Ergo labor positus non frustra, seminis instar
Frugiferam iacti in terram, bene nempe merenti
Dat mentem claram, cor laetum, nomen in aevum.
VIRTUTES et doctrinae genus omne secutus,
Maturum Sophiae tramite carpis iter.
Ut sapis o HILLERE! Tuum est, quod avunculus heres
Occupat, eloquium qui Ciceronis habet.
Illius ad specimen tu te componere sollers
Non in postremis annumerandus eris.
Macte tuis hodierne bonis, et crastine macte:
Sic ZYNDELLINO dignus amere nepos.
ZOPYRUS ille mihi est. Nemo prudentior illo:
Nam non ad vulgi trita palata sapit.
Hic vere sapiens, qui non, quod is usque amat, odit;
Et qui non, idem quod merito odit, amat.
SOLLICITIS urges verbis intrare potentum
Limina, quem raro limina tanta iuvant.
Vivo mihi, et quantum possum praelustria vito:
Inter inaequales vix stetit altus amor.
Ut cupiam gessisse tibi cultissime morem;
Incutiunt sicco pocula multa metum.
Adde quod ignotos ignotus adire pavesco,
Res nisi cum celebri sit peragenda viro.
Tutandae legitur mihi cura potissima vitae:
Dispereat, quisquis trux homicida sui est.
Haec mens, hic animus mihi: sic ago sobrius aevum.
Aequiparat magnos sobria vita Deos.
ADDUCTURUS erat tenuem me nuperus umbram
Occo sub illustris limina celsa domus.
Umbra latere domi satius fore rebar in umbra,
Ne tuus obscuro splendor obesset, Here.
Cum tamen urgeret gravis Occo senilibus annis,
Ne mea Musa inter kopha prosopa foret;
Haec tibi Musarum volui donare patrono;
O animi magnis aucte IACOBE bonis:
Quippe sacras olim sumpto sine munere nemo
Aras audebat tangere caelicolum.
Si bonus adfulges; obscurior haec mea, ab aura
Illustrata tui luminis, umbra nitet.
Hoc nitet haec umbras inter mage, quo magis inter
Semideos praeses splendidus ipse micas.
NI scirem, fore grata tibi chartacea vatis
Munera, quae xenii iam tibi dono vice,
Non equidem tenues auderem forte papyros
Porrexisse, meus qui solet esse pudor.
Sed tamen accipies, ut cetera, fronte serena,
BAUMGARTNERE atavis edite nobilibus.
Si non Austriaco sunt displicitura RUDULPHO,
Imperii summum qui diadema gerit,
Te penes an credam vilescere carmina nostra,
Qui dignum aeterno carmine nomen habes?
O SENUM princeps Iuli GEUDERE virorum,
Norica quos patribus curia connumerat;
Tune etiam, praeter modulati carminis orsum,
Propria aves dextrae signa tenere meae?
Grammata num tanti facies manuaria censor,
Praes ut ob haec exstem perpes in aere tuo?
Signa dabo, nullis intercasura diebus;
Cynthius Eoo dum vehet orbe diem:
Praecipuosque inter scribam tua nomina IULI,
Quos immortali versus honore beat.
Nam cur non sacrem teque et tua nomina, quando
Alpha senatorum patriciumque clues?
ANTE manu scriptas non dedignatus es odas:
Iam lege chalcographis omnia cusa typis.
Forsitan invenies, quod te iuvet. Ut nihil adsit,
Quod iuvet; heicce tamen nonnihil esse puta.
Quod si non prosum; tamen aut delecto legentes,
Aut iucunda apibus grataque dico meis.
Quidquid id est; te participem GEUDERE libelli
Quin facerem, potui sequius haud facere.
Non tu censor, Aristarchus, criticusve poetae es:
Nomina sunt titulis haec leviora tuis.
Et maius graviusque aliquid deberier, aio.
Quid? Nae pecco, meum te nisi pono Iovem.
QUOD faciunt alii, sed raro, mente senili;
Tu, licet imberbis, docte SEBALDE facis.
Audin' ut Aegidii plutei tua dona loquantur?
Aere tuo structa est Bibliotheca recens.
Creverit haec numero, simul illa tu quoque cresces,
O nova Welseriae famaque lausque domus:
Mox et, patricius sanguis de gente vetusta,
Inclitus ex patriae more senator eris.
Aeternant meritum Charites Musaeque benignae,
Quas debitrices muneris huius habes.
Nam tibi cur non hoc pensent bona numina, quum tu
Sis facie iuvenis, mente animoque senex?
QUAM tua consiliis sapiens prudentia IULI
Utilis, ac dubiis commoda rebus iit;
Norica si taceant monumenta, loquetur abunde
Fama, per Almanas non tacitura plagas.
Indefessus eras quamvis aetate senecta:
Usque tibi curae iusque bonumque fuit.
Nil urbis studio potius rebaris, ut esset
Integra Marte foris, integra pace domi.
Te si fas, ut erit fas, aequiparare vetustis
Illis, quos Latium protulit acre, viris;
Quis dubitet, quin te possimus iure renatum
Dicere Sulpicium, Semproniumve Sophum?
TU patris exemplum docti per cuncta secutus,
Docte FABI, similes scandis in alta gradus.
Scaevola Germanis alterque Trebatius audis;
Omnia nam memori pectore iura tenes.
Floruit auspiciis Res publica Norica dextris,
Usa tuo suasu, ductibus usa tuis.
Usque adeo pulchrum est vestigia nota priorum
Et legere, et summa cum ratione sequi.
Nec minus ingenuum est, patriae virtutis honores
(Qua pote) constitui nobiliore loco.
Ut bene res geritur, quando et consultior aequi
Ipseque consultor mutua iura colunt!
MITTERIS in patrita nepos et avita Pylaeae
Legilius ANDREA dedite Romuleis:
Cui Themis obstricta est, iuris veneranda magistra;
Quaeque alii ignorant, cernere mente dedit.
Vincere tu studio Labeones, vincere Nervas,
Duxisti summum, nec sine laude, decus.
Plus igitur fidei tribuat cum patria alumno,
Sive ob avi meritum, seu benefacta patris;
Ecquis erit, quem livor agens praeposterus urat?
Dignus es ingenii praemia ferre tui.
Nam si promeritis succesti tertius heres,
Cur te non triplex concomitetur honos?
FRIGORE dum medio comites proficiscimur una,
Emensi Franca tot regione vias:
Vere sinceram nobis HUTTENE probasti
Mentem, candoris maxima signa tui.
Adspice, quo niteat nix haec albore; cycnique,
Purior in patrio quos alit unda lacu!
Tu tamen es multo LUDOVICE (nec auribus hoc dem)
Candidior nivibus, candidiorque cycnis.
Non igitur Fortuna favens respondeat optem
Par animoque tuo, par meritisque tuis?
QUI tibi perpetuam vitam nomenque parasti,
OCCO Paeonii cura paterna Dei:
Nominis e fama, partaeque e limite vitae
Exire invito numine pergis iter?
Haud ita fas. Properes ut fata subire, vetabit
Phoebus, et Aonii turba novena chori.
Militat in castris sacrae qui tiro Minervae,
Atque senens inibi dux veteranus agit;
Non nisi Palladii decus immortale meretur
Vindicis, et palmae praemia nactus habet.
Mors agit in vitam; sed mortem vincere laudi est:
Nam virtus omnes effugit una rogos.
CONTIGIT aeternis cui vita et fama tropaeis,
Praeparat ad mortis se vetus OCCO viam.
Frustra eris OCCO. Mihi et tibi vives. Nam quoque quisquis
Par tibi se gessit, non potis ille mori.
QUANDO sub incudem revocantis opuscula nostrae
Venerit in lucem cura secunda manus;
Proximus inter eos PALMA adnumerabere, quorum
Sacrum est aeternae nomen amicitiae.
Cur tibi non istud tribuam; qui fidus amasti
Me prior, ac nondum cum tibi visus eram?
O sanctum merito et cunctis venerabile pectus!
Dignum, cui summo posta sit ara loco.
Viderit hanc aliquis; Divini, fabitur, haec est
Pectoris ara decens, carminis arrha placens.
PRAESTANTES olim felicia in urbe Quiritum
Iurisconsultos saecla tulisse palam est.
Tot quibus hoc aevo confer STRASBURGE Solones;
Haud nostri titulos laude minore gerent.
Hos inter celebris caput ipse TOMINGIUS altum
Extulit, hydrarum victor ut Argolidum.
Horrifica ille potens armis contundere monstra;
Hic valida griphos dissicere arte vafer.
Exanclavit agens immensos ille labores;
Non minus hic forti pectore dura tulit.
Fas ergo ut socero (nam debita praemia doctis)
Lemniscata ferat palma perenne decus.
SI quid iucundi est priscis impendere curam
Rebus, et Ausonii ius iterare fori;
Aeque iucundum mihi suscepisse laborem
Crederis, ac dignum posteritatis opus.
Utile non desit. Quin et tibi parta ROSINE
Fama per aeternos haud abolenda dies.
Urbis honos, tuus est: per te namque illa revixit
Cum Genio, Genii quaeque fuere prius.
Roma tibi grates aget, et benefacta Quirites
Agnoscent; Tiberim quae meminisse volo.
Non patres aeterna tibi monumenta sacrarent,
Urbi qui Latiae tot monumenta sacras?
IAM tandem sperata capis STRASBURGE laborum
Praemia, iamque novo laetus honore cluis.
Contius haud frustra dignam, et Cuiacius acer,
Haud frustra in studiis fert Hotomanus opem.
Laus sua Fornerio, sua debita laus Campano;
Cuique Bonae-fidei munera fama dedit.
Nec minor Ausoniis Gallisque reclusit opertum
Dissertabundi lingua Vesenbecii.
Felicem aetatem, quae praecursoribus usa
Talibus, ad summos scandit anhela gradus!
Ecquis eos sancte non curet ametve, doceri
A quibus adsidue non Themis ipsa negat?
IURIS et ingenuae doctrinae dotibus auctum,
Et morum insigni lumine conspicuum
Collocat in summa te nunc BADEHORNE cathedra,
Qui, studiis merces, obtigit altus honor.
Non frustra Italiam iuvenis, non Gallica regna,
Nec frustra es magnos ausus adire viros.
Sobria temperies animi, quocumque venires,
Tutum a damnosis praestitit illecebris;
Incautos quae saepe solent pervertere, cum mens
Turpibus indignum cessit honesta locum.
Assecla quae tibi laus aderit, vestigia posthac
Si meritis clari nate sequare patris?
ORBA erat uno oculo Res publica Norica; fratre
Nempe tuo, patriae quo stetit urbis honos:
Urbis honos, gentisque decus, reburque Senatus,
Aoniique salus intemerata gregis.
Ordo Senatorum luscam ne cerneret urbem;
Te numero adscivit, sorte favente, patrum;
Restituitque oculum sibi. Quis GEUDERE negaret,
Plusquam Lynceos patribus esse oculos?
EDITA quod proles dias in luminis oras
Salva est, cum salva cernere matre iuvat.
Gaudeo Lucinam gravido favisse dolori:
Te fulcro illaesum stat IOACHIME genus.
Nyzelidum generosa novis florescere ramis
Stirps amat, et fetus multiplicare suos.
Sanguinis auctores quinis pernobile saeclis
(Ut multum) vestros stemma recenset avos.
Ulterius posset; patriae nisi moenia quinctus
Henrix vertisset funditus exscidio,
Contra fas bello cum persequeretur iniquo,
Imperii sceptris exueretque patrem.
Pressa olim surgunt, vincuntque evicta. Tyrannis
Exstinctis superest priscus in urbe vigor.
SUEVIDOS Augustam iubar ingrediente Rudolpho,
Interfuturo comitiis;
Fulcrifer HAENZELIUS de sex Atlantibus unus
Stellata visus dignior
Caesarem inumbrantis velamina ferre cadurci.
Cuncti senatores erant:
Sed tanta inter eos virtute excelluit ille,
Quanto imperator principes
Ante venis splendore; et equus tuus, ille equus albus
Candore vincit Pegasum.
Vera loquor, non ficta. Ideo magis hunc volo credi
Praestare ceteris viris.
FINGERE quid Musas Charitesque ipsasque Napaeas
Suestis Pierio turba dicata choro?
Quidve Deas illas, quarum pulcherrima formae
Munera dos pomi iudicat aureoli?
Quisquis es, observa Genium Pallantidos ANNAE,
Et tantae numen devenerare Deae.
Omnis in hac una virtus, doctrina decusque,
Gratiaque et splendor, formaque rara latet.
Et quid non? Latet? Immo ubivis spectantur aperte
Enthea divini pectoris indicia.
Ni verem, moriar. Mihi pluris es ANNA, et eris, qua
Musa, Napaea, Charis, Iuno, Minerva, Venus.
STEMMATIS antiqui viridem qui signa paterna
Psittacon, et clipeo Lilia pulchra geret,
Filiolo, generis spe certa, rursus es auctus
BAUMGARTNERE; domus ne sine prole cadat.
Sospitet alma Salus puerum. Maioribus ortus
Tam claris, fas est clarus et ipse fuat.
RUMPE moras HAGI, scriptamque fideliter abs te
Ulterius VITAM ne preme LOTICHII.
Illius hoc orant Manes, oramus amici:
Praecipue ante alios Neusteter orat eques.
Quantam apud Almannos meruit Cameraria laudem
Penna, Melanchthonium fida referre decus;
Lotichii ex obitu tantam ipse mereberis olim,
Narrator verae sedulus historiae.
Quam bene dispertita opera est, tibi sic dare vitam
Funera, tu vitam das uti funeribus!
CUI potius, luctum gentilis habentia vestri,
Inscribam melicae carmina maesta lyrae;
Quam vobis, o RIETERUM de gente vetusta
Progenies, nullo mi reticenda die?
Quottidie exsolvo promissum. Namque recepi,
Nulla unquam Soli pervia signa fore,
Quin aliquot proceres in Noridos urbe quotannis
Musa mea a mortis legibus eximeret.
Dignius ecquid enim est, quam morte carentia, Fratres,
Carmina laudatis pangere digna viris?
MERSAE in tenebris cum suo olim Gellio
Noctes iacebant Atticae.
In lucem apricam litterarum commodo
Ut prodiere; vix pote est
Dici, ut repletas plurima caligine,
Ut noctis offertissimas
Conspexerimus: donec abstersis tua
Operaque et oleo, CARRIO,
Maculis et umbris, queis scatebat admodum
Tam luculentus auctor, et
Tam scrupulosus, lucis usuram novae, et
Splendorem adeptae sint novum.
Non te hinc feramus alterum Solem, et tuum
Lychnum diei vindicem?
TE licet addictam studiis acubusque Minervae
Occupet assiduis hora diurna operis:
Si tamen insomnem contingat ducere noctem,
Sisque mei forsan docta CAMILLA memor;
An mihi tantillum renues impendere curae,
Ut penses modicis carmina multa modis?
Multa voco, Genium nimio obtundentia plausu,
Dum studeo numeros elicuisse tuos.
Obruis immeritam: dices. Meruisse negabis
Laudari? Laudes fac mereare dehinc.
At pridem merita es. Franci praeconia vatis
Respueres Franco nata puella patre?
Audio Germanus? Germanum dilige vatem:
Germanos ambit Roma etiam ipsa modos.
TYPIS venustis edidisti plurimos
Priscum Poetarum libros,
Illosque decorasti figuris eiconum
Perquam artificiosissimis;
Studia et labores aemulatus maximos
Sebastiani GRYPHII.
Vatum Poesis, MARNEFI, recentium
Tibi rependat gratiam,
Tuumque nomen inter illa collocet,
Quae reddidit celebria
Pridem vetustas. Eia age o viridis senex,
Meo quoque in libellulo
Notesce. Fama nulla durat, quae nova est;
Sed quae vetustatem sapit.
PROPINQUUS tuus ille IANUS olim
Ut BIRCMANNUS, idonee librorum
Docta congerie typo imprimenda,
Cognitissimus exstitit Camenis;
Qua Rheni viridis secundum ad amnem
Stat lunata Coloniae crepido:
Sic ad nobile Sequanae fluentum,
Quod Lutetia grandis occupavit,
Tu SITTARTE dehinc typographorum
Evades celeberrimus, recenti
Libros utibiles in officina
Cudendos opera acriore curans.
Non promiscua quaeque sunt in auras
Emittenda, sed inter illa carptim
Est delectus habendus. Optimorum
Semper conditio optima est librorum.
ADSPICE, quam multis HIERONYME vestra refercta est
In Lare materno Bibliotheca libris!
Cuncta patent tibi inempta. Patet tibi, quidquid ubique
Scriptorum veterum pervoluisse velis.
Insuper ad studium te magnus avunculus excit,
Excit et adfinis mutua cura tui:
MARNEFIUS senior, SITTARTUS iunior annis;
Non sine doctarum coetibus Aonidum.
Ingenio polles. Accedat plenior aetas,
Non erit ingenii vena sepulta tui.
Quaere CAVELLATUM super astra extollere nomen,
Clarorum factus pars aliquanta virum.
Nam quem non clarum tam docta Lutetia reddat,
Qua nihil hic ingens clarius orbis habet?
URANIE callens patrii mysteria caeli,
Ex homine efficio per rata verba Deum.
SIDERA perfectum perfecto vertice numen
Instinctu largi compositura poli,
In te nascentem, DEA praeclarissima, ab alto
Transfudere omnes aethere divitias.
Nulla tibi non stella bonos indulserat ignes;
Nulla tibi superas flamma negavit opes:
Iuppiter in primis cum Sole, et Lucifer almus,
Mercuriique favor, Lunaque Fortis hera.
Felices oculos, qui talem heroida cernunt!
Felices populos, qui tua iura colunt!
Quidquid es, es fato: fato tibi debita regna.
O diu in his terris aurea DIVA mane.
Hinc abeas? Abiit splendor. Quae poena sit, atras
Si referat tenebras exitiale chaos?
FLAMMIFEROS mirabar equos, cisiique volucris
Quo mea consedit vecta ROSINA, rotas:
Currrus hic Aurorae est, mihi conscia dictat herilis:
Hunc Aurora tuae misit habere RHODAE.
Solis equi triiuges, Pyroeis Aethonque Phlegonque
Hunc raptant. Soli solus Eous adest:
Nam spatium breve solstitio Caper algidus arctat,
Quod ruber extenso tramite Cancer obit.
Sic ait. Igni vomis splendebant omnia flammis;
Spirabat rutilas ipsa ROSINA faces.
O quam te venerer Divam, cui Memnonis altrix
Aurea suppeditat esseda, Phoebus equos?
NIL praeter Phoebum et Musas cantare poetae
Norunt; nil praeter Pallada commemorant.
Numina nescio quae fabricant sibi falsa; Deosque
Mendaces vana fingere mente solent.
Verius en vero tibi, dulcis ELISA, profabor,
Quod poterit tuto credere posteritas.
Numen es ipsa mihi, et quid numine maius. Utrumvis
Ut negites, numen te tamen esse loquar.
DUM sedet, et flavas ad aprici lampada Solis
Tinguitur aureolo rore ROSINA comas;
Cur vultum umbroso tegit occultata galero?
Splendentes oculos cur tibi Phoebe negat?
Crediderim radios hebetatum luminis iri
Phoebe tui, radios ni tegat illa suos.
UNICA si tantas comprendere chartula posset
Virtutesque tuas, ingeniique bona;
Ista recensendis tamen haud foret omnibus una
Aptior, angustis charta minuta plicis.
Nam tot inesse tibi bona censeo, quot cava fulget
Flammeolis caeli machina sideribus:
Tuque micas SYDNEE, velut Sol aureus ortu,
Praevia cui purum Diva serenat iter.
Quis saperet, tantum si Solem, tantaque vellet
Sidera tam brevibus claudere paginulis?
PHOEBUS ubi, certas anni qui dividit horas,
Purpureum Tauri migrat in hospitium;
Mascula vis pariter succensis cornibus exit,
Fertilis induitur terra colore novo.
Nec modo pinguntur, per apertas luminis oras,
Floribus et colles prataque laeta foris;
Ipse sed interior sub opertis tractibus humor
Ex illa gravidus pullulat ecce face:
Hinc legimus fructum, et simili nascentia fetu
Germina, maturi temporis arbitrio.
Sic tu flammiferis invecta ROSINA quadrigis,
Inter virgineos Sol meus ille choros,
In me cum radios oculorum splendida vertis,
Accendens penitas igne calente fibras;
Sensa creas in amore nova, et res verbaque amantis,
Et quae praeterea fax parere illa solet.
Ast utut hosce movens gyres, utut hosce gubernes,
Me miserum! Nunquam ver mihi dulce nitet.
CURIO, Musarum (ceu dicis) OLYMPIA Musa
Nec decima est, Charitum quarta nec ipsa Charis.
Sola est tres Charites, Charitum trias illamet una;
Nomineque agnato est ipsamet Uranie.
CORONA gemmis Gnossia emicans novem,
Axis Borei sidus, et decus poli;
Cur sola compares ocellulis meis,
Astris utrinque nube tectis candida?
Ut sola fulges inter altas stellulas
Conspectius; sic ceteras conspectior
Mi sola fulget inter aulae virgines,
ROSINA gemmis aurea enitens novem;
ROSINA nostri MARGARITA pectoris.
SEPTIMA lux idus praecedens sacra Novembres,
Quae cadis in Solis puriter orta diem:
Cur magis exoreris Matis formosa calendis;
Luna virginei regna tenente sinus?
An quia me nitidum nova vestis ianthina velat,
Aethere praelustris candidiore nites?
Anne quod Aurorae vidisti sidera nostrae,
Hinc radians solito blandius aura tepet?
Me ROSA mane novo claris adspexit ocellis,
Illustrans radiis aera nempe suis:
Inde serenatam succendit lampada Phoebus.
Tanta puellae oculis vis penitralis inest.
Et dubitem, mundo si desint lumina, ocellos
Posse RHODES mundo lumina sufficere?
ASSA sive canat ROSINA voce,
Instar lusciniae fritinientis;
Docto pollice seu fides pererret,
Sive utrumque melos simul vibrisset
Et lingua et digitis decenter aptis:
Extra me migro. Praeripit sonorus
Concentus mihi cor iecurque; et ipsa
Fertur mens animi leves in auras.
Caeli iam videor vehi per astra,
Audiens Genium chorum occinentem;
Dum Psalmos iterat puella, mirae
Flexu vocis, et actione dextrae.
Exclamo obstupefactus, o ROGERSI:
Aut ipsa Harmonia est ROSINA cantrix,
Aut est Angelicae genus catervae,
Aut certe Angelus haec agit per ipsam.
QUALIS in excelso vectus Sol splendet Olympo,
Inter et illustres aurea Luna faces;
Non aliter trahea princeps invecte curuli,
Virgine germana pone sequente, nites.
Aetheris utque duos clarissima lumina reges
Ordinibus stipant astra minora suis;
Aulica turba duces ita vos comitatur euntes.
Iam quos anticipes, quosque sequaris, habes:
Nec glomeras orbes minus ipse sororque rotundos,
Quam gyros iterant Lunaque Solque suos.
Singula conveniunt. Ignoscite numina caeli:
Scilicet in terris hic Deus, illa Dea est.
AD ELISABETHAM ANGLIAE REGINAM.
FAX ego, quam stantem iuxta Cepheia coniux
Adspicit Arctoo clara micare polo;
Immutanda gravi praesagio regna tumultu,
Atque intestinis motibus excidia;
Urbibus et cives viduandos, civibus urbes.
Peste, fame, bello, gens numerosa cadet.
Sanguinis undantes rivis spectabitis amneis;
Temporius Nymphis prospice Rhene tuis.
Tu tibi nil metuas, REGINA. Neronibus instant
Exitia et mortes, nexque pianda nece est.
Nempe malis minitor tristeis ad Averna ruinas;
Ast iter huc laetum grator ad astra bonis.
PROXIMA Cassiopae gyro quae circinat Arcton,
Par radiis nivei stella serena Iovis;
Est oculus CHRISTI, caram qui lumine fixo
Cautibus in duris adspicit Andromedam:
Andromedam rigidis vinctam sua colla catenis,
Cui variis inhiat bellua saeva modis.
Euge metus inter medios Ecclesia gaude:
Servator Perseus hic tibi verus adest.
Qui caput anguineae rigido abscidit ense Medusae,
Non daret ille etiam cetera monstra neci?
SANGUINIS in tantum profusio caede vaporans
Astra cruentarat candidulumque polum,
Horrida tempestas ut in atras clara dierum
Noctes, inque vetus verterit hasce chaos.
Sol et Luna amnes lacrimarum emittere visi;
Confuso narunt ipsa elementa salo.
Consternati animis flerunt hominesque feraeque:
At potis heic pluvium sistere nemo Iovem.
Quum transvecta repens huc tornamentaria pulvis,
Nequicquam in Belgas eiaculanda, venit.
Quae simul ac nubes incensa diremit opacas,
Laetior en rerum pristina forma redit.
Euge Duces! Terrisne parum est dominarier amplis!
In caelos vobis dat Deus imperium.
UT procerum subolem claris natalibus ortam
Nominibus virtus ornat avita suis;
Sic ubi degeneres natos ignavia turpat,
Maiorum partis derogat ipsa bonis.
Splendori contra splendor novus addit honorem,
Possessas heres dum vigil auctat opes.
Propagas ALFONSE decus praestantibus armis,
Aeternaque nitens lampade lumen alis.
Sidera quum fuerint atavi praelustria vestri,
Quorum nunc etiam fax sine fine micat;
Quem fore te mirer, dux illustrissime, clarum
Vincere qui Solem reberis esse parum?
SI mea ceu nitidae fulgerent carmina gemmae,
Quae Iove nata mihi praecipit Uranie;
Principis Hessiaci decus ornatura, nitorem
Conferret stellis plurima gemma tuis.
Quid loquor insipiens? Non sunt mea carmina gemmae,
Gemmarumve aliquid luciditatis habent.
A te splendorem capiunt. Tu natus ab astris
Num possis rutilas occuluisse faces?
Irradia melicis. Dea te caelestis amabit,
Perpetuo radiis reddita clara tuis:
Solus enim princeps stellarum stella refulges,
Dans lucem terrae, dans GULIELME polo.
LAUDIBUS insignes, Caroli Francoa propago,
Usque per antiquis Atavorum Heroes ab annis;
Davidicus liber hic sine vestrae munere lucis
Obscuri metuens In lucem exire veretur.
Vestro spero equidem reddetis Sole coruscum.
Inclita nonne trium laus in Germanide Terra est
Clara, velut Solymi Regis decora alta Sione?
Vestra Palatinas quoque gloria lampadas inter
Splendet, tergeminis Stellis ut Honorus Orion.
AULAE Sol, Academiaeque sidus
Princeps Christophorus, iubar Melissi,
Nostra cui fuerat Camena melli,
Suus qui fuerat poeta cordi:
Reverti nimis heu diu moratus,
Lucem quando negat scholaeque et aulae,
Lucem quando negat suo Melisso;
Ah, eclipsis oborta quanta cunctis!
Ah quantae tenebrae suis tenebris
Immersere aliis mihique ocellos!
Hac caligine tu meis ocellis,
O comis Comes, hacque noctis umbra
Discussa radiis tuis coruscis
En novum reparas iubar Melisso;
Nostrae visus item recens oriri
Aulae Sol, Academiaeque sidus.
TE quoque Musarum Charitumque decore nitentem,
O Comes illustri progenerate loco,
Si patiare, meis intexere pergo libellis,
Quo tuus alta poli sidera tangat honos;
Laus velut et fratris. Nec, in his uter, autumo reffert,
Posterior fiat sidus, uterve prior.
Namque ita Tyndaridae gemini cum Castore Pollux
Consimili retinent laude perenne decus.
Illos obscuris Lede tulit Oebalis OVIS:
At vos conspicuis celsior ortus AVIS.
Debita si fuerant illis aequaliter astra,
Vos astris aliquid maius habere decet.
GRANDE Palatini columen FABIANE senatus,
Magnaque DONAEAE fama decusque domus;
Poneris exemplo, doctrinae gloria rarae,
Doctorumque venis clarus in ora virum.
Virtus nimirum tua tanto illustrior exstat,
Quo magis heroo pectore celsa sapis.
Abs te splendorem sumunt, qui docta sequuntur
Numina, ut a Phoebo flammea signa facem.
Sidus es Aonidum. Sol occidit; at tua lampas
Occasus expers perpete luce micat.
Si pateris (patiere autem) non temporis huius
Ausim te Solem nominitare novum?
PRAEDITUS humani compagine corporis una
Unus homo non es; sed tamen unus homo
Quinque Deos HARTMANNE refers. Mihi Phoebus es alter;
Aurea dum vultus lumina cerno tui.
Minos ipse; tenens aequo libramine lancem.
Iuppiter es; gravitas nam tibi comis inest.
Mercurius; facunda fluit quia gratia linguae.
Alcides; fulcis dum grave Atlantis onus:
Nempe Ducis nostri, quem pondera magna ferentem
Suppositis humeris mole gravante levas.
Quanto igitur maior numerus quinarius uno,
Tanto Diis potior quinque putandus eris.
FIXIS vultibus utriusque vestrum
Vultus ingenuos prope intuenti,
O ZERNEMBLIACAE decus propagis,
Apollo mihi dictat haec in aurem,
Quae vobis ego rursus haud in aurem
Dictitem, sed in omnium ora passim
Vulgem. Sideribus pares uterque
Cum sitis geminis, poli illa Diva
Te, mi CHRISTOPHORE, alterum libenter
Vocat Castora; teque, care ERASME,
Pollucem vocat alterum. Sed ipse
Vos, pace Uraniae ipsiusque Phoebi,
Nec non fratrum Helenes, vocare sumam
Longe Tyndaridis nitentiores,
Multo Tyndaridisque pulchriores.
LUX tua, nos abitum quum maesta parare videret,
Mille tibi amplexus, oscula mille dabat,
Discessumque tuum lacrimis deflebat obortis.
Et ter ubi tales ederet ipsa sonos;
O caelum tellusque mei miserescite, et o tu
Iuno meis lacrimas fletibus adde tuas:
Intonuere poli, descendit et humidus imbri
Iuppiter, et lymphas arida terra bibit.
Condolui; pluviasque inter largasque puellae
Guttas conscensis protinus imus equis.
Ventum erat in campos. Nubes fugere, nitensque
Sol iterum roseo protulit ore iubar.
Hoc sibi quid voluit? Fore, uti post tristia rerum
Ridentem referat Fors bona laetitiam.
UT bene conveniunt genitiva agnomina vitae,
Teste tuae signo CAROLE docte manus!
Exprimis aeternum Latio victura per aevum,
Nonniacos aequant quae sacra verba modos.
Hesperus ut stellis decori est; ita praestat Achivis
Ornatu nitidum Musa Latina decus.
Vivis in hac, vitaeque vias pia carmina monstrant;
Inque sacris chartis vita beata sita est.
Uranie inscripsit caelo tua nomina: mirer,
Si minus haec terris mors abolere queat?
DUM potant alii noctesque diesque, gerentes
Ebria Teutonico timpora quassa mero;
Sobria nos bibimus quae spiritus ille IEHOVAE
Pocula caelitibus larga ministrat aquis.
Illos flamma coquit Bacchi Venerisque nefandae,
Ignibus aetheriis pectora nostra calent.
Turpiter obscenos illi modulantur amores,
Ast ego casta piae cantica mentis opus.
Illos antra picem nigram manantis Averni,
Lucida lacteoli me manet aula poli.
Sobrietas, IUNI, tanto magis utilis est res,
Quo damnum est animae grandius Ebrietas.
PERFACILE est vobis, cultissima turba poetae,
Iungere disparibus verba Latina modis.
Sugitis immulso nutricis ab ubere, quae nos
Vix bibimus brumis aure patente novem.
Haud tamen abiungens exotica pectora Phoebus
Arcet ab Aonii caelite fontis aqua.
Francia Germanis celebres tria sidera vates
Celtin, et Huttenum, Lotichiumque tulit.
Additus his patriae numerer nisi quartus, ut inter
Sidera perpetuo stella decore micem,
At stellam referens, aliquo quae tempore saltem
Duret, honorifica luce cometa fruar.
SIDERA Pieridum Germania plurima novit,
Et numerat stellas Gallia terra suas.
Lumina sunt aliis quoque gentibus; astraque multis
Clara vigens radiis orbis Iberus habet.
Te Petre Victori, te Fulvi, teque Manuti,
Tergeminos soles Italis ora colit.
En quod splendorem linguae Latialis avitum
Externi populi se penes esse vident;
Solibus Ausoniis referant accepta necesse est
Sidera cum stellis, lumina cum radiis.
ANTE alios omnes, quibus oblectantur ocelli,
Caerulus oblectat lumina nostra color.
Cyaneus caeli decor astra serenat, et ipsi
Dat Soli radio splendidiore decus:
Caspia sic, qua te donamus, Iaspis honori
Purius anelli vincla nitere facit.
GOUDIMEL, ingenuum cognosce datoris amorem;
Aestimet ut donum grandius istud amor.
Nec carum, nec vile puta, sed pignore rarum:
Servanti servat gemma pudica fidem.
Casta fides itidem sub pectore duret utrinque,
Gratus ut est oculis caerulus iste color.
FESSUS ut a gravibus studiis, Francisce GALENI,
Discuterem mentis nubila vela meae;
Concelebraturus tua sacra, tuosque Penates
Ipse salutatum nuper iturus eram.
Ecce tuos offers hodie, nitidissime, vultus,
Sol obsuscatos dum trahit ater equos.
Plures (crediderim) fuerat mansura per horas,
Immo dies aliquot, tristis imago poli;
Ni splendore tui radiorum luminis ipsi
Redditus illustris pristinus esset honos.
Hoccine sit mirum? Nox pectoris, umbraque noctis
Versa mihi in lucem, fulgida luce tua.
LUX mea me Solem vocat, illam ego nuncupo Lunam;
Sumque illi frater, illa mihi soror est.
Sed mihi ab illius capiendum lumine lumen,
SCALIGER: at lucis non eget illa meae.
Indignatus ob hoc Phoebus, ferrugine frontem
Tectus in atrorem vertitur Aethiopis.
Risit, et adspectu, quo nubila cuncta serenat,
Intuita est Solem bella ROSINA nigrum.
Sol meus in terris est unicus ille Melissus;
Phoebe tibi caelo regna paterna tene.
Sic ait. Explicuit radios Sol aureus, et post
Obrutus occiduas nocte subivit aquas.
At mea Luna (adeo est constans) nunqua occidit, a qua
Perpetuae luces mi sine nocte fluunt.
ANULE cyanea salve pellucide gemma,
O decus articulis anule belle meis;
Quem mihi facundi REDIGER doctissimus oris
Pignus amicitiae ferre perenne dedit.
Est tibi, sitque precor, nullo violabilis aevo,
Perpetuus, rara mirus ab arte, decor.
Auro tu Solem, tu caelum imitare lapillo:
Candidius cygnis ipse cor auctor habet.
Pulcher uterque color; niveus sed vincit utrumque:
Lilia purpureas qualiter alba rosas.
Sit mihi fas pluris censere datoris amorem,
Quam pretium: minuit non tamen istud amor.
Munus es ex animo, caelestis Iaspi, profectum;
Hinc debes oculis carior esse meis.
Ergo iterum atque iterum, ter et o quater anule salve;
Tuque mihi REDIGER tempus in omne vale.
UNQUAMNE CONSTANTINE cogitasti
Inter legendum saepius
Priscos poetas, anne Apollo quisquam
Fuisse certo creditus
Foret vel ipsimet, vel hos legenti?
At sive quispiam fuit
Seu nullus; huc ades: tibi omnibusque
Monstrabo Phoebum ipsissimum.
Videsne et audis dulce personantem
Chordis eburnea chely
Contriplicatis? Ut mihi resultant
Aures amoenis cantuum
Sonis! Ut intra pectus incitatae
Ardenter exsultant fibrae!
Euoe! Quid usquam suavius sonore
Iucundiusve aut dulcius
Mulcere mentem possit? Ecquid haeres
Et obstupescis? Aedepol
Dices, opinor: plusquam Apollo Phoebus
En noster hic est DELIUS.
SI, quibus ubertim bonus adfluit imber honorum,
Augens fortunae liberioris opes,
Efficiant, ut in arentem Melidonis agellum
Depluat undantis guttula gratiolae:
Grede mihi, BURCARDE; memor veterisque novique
Signaret meriti limes apricus humum;
Seu Banthi, seu Suarzachi DINNERUS in oris
Poneret hunc, laudi signa futura tuae.
Idem perpetuos contestaretur in annos
Largum stillicidi flumen herile tui.
Par etenim est, arvis pluviam Iove dante, colonus
Frugiferi gratus praedicet imbris opem.
AETHERA dum pluviam posco, subnubilus esto;
Imber et in gremium stillet hiantis agri.
Aethera BURCARDI facies imitetur, et ultro
Fecundus sterilem rivus inundet humum.
Turbida si facies haud noverit esse; serenam
Posco. Serenata ros quia nocte cadit.
Sed pluviam malim, quam rorem. Simplice gutta
Ros venit; irrigua plenior imber aqua.
Fac tamen, o DINNERE, simul Burcardus utrumque
Praestet: utrumque Pales exsaturata canet;
Burcardique memor leget et veter et novus orbis
Auriferos rores, auriferas pluvias.
QUEI fit, ut eclipsin Lunae persaepe notatus
Hac mihi cernendam monstret in urbe polus?
An quod in umbrosis satius considere tectis,
Et trahere obscuros absque decore dies?
An quia nobilius, rerum caligine pulsa,
Splendorem vitae, non sine honore, sequi?
Viximus illustres chartis, et amavimus umbras.
Clarior ut fiam, dic quid oportet agam?
Umbras porro et amem Phoebi, clarissime POSTHI:
Sed meus est nullo lucidus igne focus.
Menstrua Luna semel defectu iterumque laborat,
Annua defectu perpete Vesta mea est.
INGENII STYRMERE tui certissimus index,
Sidereo manans dius ab igne vigor,
Ardentem in Musas animo instillavit amorem:
Hinc scintilla oculo multa favente micat;
Ac quod amas vates, quod Erasme adamaris ab illis,
Dat concors omen nominis ansa tui.
Manes LOTICHII testes mihi, testis et ipse
POSTHIUS: his addor tertia cura tui.
Sic Maro, sic Varius, sic liber Horatius ore
Dilecti Tusco pectora rara viro.
Sed (nec fallor) habes quiddam excellentius in te,
Ob quod naturae cedit Etruscus eques.
Quo tuus est animus sublimibus altior astris,
Hoc tuus in Francos amplior exstat amor.
MAGNUS eris; iam saepe mihi scitissime dixti:
REUBER idem dixit iam mihi; Magnus eris.
Adiciens ALIQUANDO, moras in crastina nectis:
Istud enim POSTHI quando ALIQUANDO venit?
Tempus si magnum, et grandem maturius aevum
Efficit, et niveis stat rata meta pilis;
Ille ego, quem canum reddit iam grandior aetas,
Mox successuro tempore magnus ero?
Grandia non adfecto. Iuvat mediocribus uti,
Nominaque ad strictum magna vocare modum.
O superos reverenter habe, quicumque potentum
Maximus ex humili surgis in alta loco.
QUOD lyra nulla polo fulget, quam vindicet Orpheus;
Hanc spolium vates Scottus ab axe tulit.
Si qua tamen, Cygnum prope, lucet in aethere, CYSSA;
Davidis haec cithara est, non lyra Threicii.
INDEFESSUS equos tractas, et equestria curas:
Te vere Francis auguror esse satum,
Queis studium belli, queis maxima semper equorum
Cura, et devictis imperitare, fuit.
Impigritas tua quid FESSERE meretur? Ut alis
Pegasus in caelite ferat astra suis.
QUID pote caelicolae coniunctius esse Tonanti,
Quam mens, aeternum quae meditatur opus?
Quid Divis simile est magis, ac facunda diserto
Gratia quae linguae profluit eloquio?
Aptius insignes quid Marte heroas adornat,
Armigera invicto quam manus ense potens?
Semideos Divosque refers animumque Iehovae,
HUTTENE aeterno carmine digne cani.
Virtutis summae est Martem ipsum vincere dextra,
Mercurium lingua; tangere mente Deum.
TRADUCIBUS rumpis ut vitea serta propagem
Instaurant, docta rite putata manu;
Ingenii sic nava tui cultura, GEORGI,
Incrementa aucti germinis ampla capit.
Quale Iovis pluvia est vinetis, qualeque Phoebi
Lux, tempestivis utraque missa locis;
Tale tibi riguis Zabarellae roribus imber,
Tale Ancantheri fulgida lampas adest.
Iuppiter aut Zabarella tuus, tuus alter Apollo; aut
Phoebo Ancantherus par, Zabarella Iovi est.
ALTIOR humanis cui mens super ardua caeli
Fertur, et abstrusas dispicit orbis opes;
Cuinam te aequiparem ZABARELLA? Satumne Minerva
Te rear, aut ipsa te rear Uranie?
Diis genitus divina sapit. Divinius ipsis
Diis aliquid tanto lucet ab ingenio:
Quod mihi conanti radiis attingere acutis
Nigrescunt oculi, sensus hebescit iners.
Quo penetrent externa hominis, si interna Dearum
Vix sunt arcanis ingeniosa tuis?
ARNIME, durateam properas conscendere molem,
Qua vector Tripolis litora curva petas:
Sed primo superanda mari nemorosa Zacynthos,
Idaque mons Cretum; dein Rhodus, inde Cyprus.
Quum venies Solymam, CHRISTI venerare sepulcrum
Cernuus, et grates huic reverenter age.
Votaque pro reditu quum solveris adde precando;
CHRISTE fave, pro me vovit amicus idem
Sic felix abeas redeasque, cohorsque marina:
Latro Palaestinum non inimicet iter;
Ulla neque intentent adversa pericula damnum.
Sol, aether, venti cuncta secunda ferant.
Visere gestimus si saepe profana locorum,
Num sacra quis credat velle videre nefas?
TE quoque visurum terrae viridaria sanctae
Avehit a Veneto navis onusta mari.
Sit tibi Neptunus felix, sit prospera Iuno:
Tangantur tuto prata Syrisca pede;
Fertilibus palmis quo detur adire Damascum,
Altaque Carmeli scandere posse iuga:
Ut referas medicos quam plurima sospes in usus,
Et quae divinus Mercurialis amet.
Balsama si tecum BERNARDE salubria portes,
Quid reditu possit gratius esse tuo?
I Genio duce, castum olim comitante Thobyam.
Caelite defensus nulla pericla timet.
MAGNUS Atlas humeris caelum qui sustulit unum,
Bis, ter mole gravi ponderis ingemuit.
Plures HIPPOLYTUS fert caelos vertice, plures
Hippolytus mundos fert, sed Atlante minor;
Tanto Atlante minor, quanto terrae orbis Olympo:
Nec tamen ingemuit, nec tamen occubuit.
Castora cum gemino, Chironaque testor adultum,
Et nive commistas qui puer haurit aquas.
Rem prope inauditam narro. Quapropter et ille
Dum piger ad gemitum, lentus ad occubitum,
Plures Hippolytus fert caelos vertice, plures
Fert mundos; ipso maior Atlante venit:
Tanto maior Atlante meus Neomarchicus Atlas,
Quanto ingens magna maior Olympus humo.
SOLIS ad occasum stabam, miratus Olympum
Aureola claras spargere luce faces.
Provehet, aiebam, nobis lux crastina sudum.
Exoritur nitidum protinus ecce iubar,
Purpureis CASSANDRA genis, oculisque serenis;
Splendidior radiis, fulgidiorque rosis.
Quid censes, o PROSPER? Egon' felicior, an tu;
Queis talem praesens obtulit hora Deam?
Pulchrius hac nihil est, nihil hac formosius usquam,
Inter Senensis numina rara chori.
Sidera quum reliquae, quum Sol Cassandra sit; an non
Praestinguat cunctis lumina sideribus?
SEMIDEUM tandem factum me noris; ut annos
LOBBETI, me treis Ausonis ora tenet.
Obtigit en vivo, quod vix aliquando sepultis,
Per certos it honor Sorte ferente gradus.
Lauro cinctus eram, simul audio nobilis; exin
Civis Romanus, post eques, inde Comes.
Iuppiter hunc tribuit, tribuit Sol ipse decorem,
Mercurio vires non inhibente suas.
Si mihi semideam Venus annuat, annuat Hera,
Pallas item; possimne integer esse Deus?
Qui quantum pote procurrit, neque ei datur ultra;
Si manet intra oleam, praestitit ille satis.
MENSE pluit toto, et iam Phoebus ab axe recedit,
Iamque breves horas imminuere dies.
Quid me vis longum numeris GROMI condere carmen,
O decus auratae nobile militiae?
Sol redeat, niteatque aurae Matuta serenae,
Cui tinguit roseas purpura Coa genas:
Carmine mi pariter iucunda redibit imago:
Nil laeti aut vivi turbida praestat hiems.
Nox operas adiutet, ais. ne suaseris istoc.
Illustres nunquam reddidit umbra viros.
Quippe poema recens, mandandum in luminis auras,
Obscurae debet noctis habere nihil.
HIS quoque notitiis divinae conscia mentis
Mens humana sibi stravit ad astra viam;
Naturae scrutata vices cursusque perennes,
Et momenta suis abdita temporibus.
Ac licet implexis labyrinthe erroribus obstes,
Quo minus ad summum mentis imago meet:
Tanta luce tamen nostri donantur ocelli,
Ut videant sero saepe futura die:
Qualia tu veris praedixti casibus index
HIPPOLYTE ex nostri fronte genethliaci.
Scilicet astra poli Fatique aeterna potestas
Rebus in humanis iura suprema tenent.
Ordinat hoc Deus ipse, tenor simul ordinat astra.
Sidera cum Fato vertere nemo potest.
IAM geminant mensem pluviosi Veiovis undae;
Excrescunt amnes, totaque terra natat.
Quod si diluviem superi meditantur, an arquus
Icti sit vanum foederis indicium?
Ne mihi sit caelos frustra culpare, vel Irim.
Non minus hi pactum, servat ut illa fidem.
Cur igitur plenos se tanta refundit in imbres
Tempestas, precibus non reluenda, GROMI?
Quum delicta homines lacrumis deflere pigrentur,
Non delicta hominum Iuppiter ipse fleat?
WELSERE, cui merito Germanica natio iunctim
Mandat honorificum consiliantis onus;
En hodie Maii lux alma serenius exit,
Et caeli facies purius ipsa nitet.
Nimirum splendore tuae virtutis avitam
Illustras, generis non sine laude, domum:
Aemylios etiam facis effulgere Penates,
Qui sibi Germanos conciliare vegent.
Nam quibus inradias pacati sideris instar,
Non nisi placatis sensibus esse queant.
Fallor, an et qui nos Neptunus perculit atrox,
Concedet placido lenis et ipse Iovi?
CORASIUS meus ille, meus simul ille RHEDINGER,
Musarum geminae illecebrae, Charitumque voluptas,
Bina Therapnaeae referentes sidera lucis;
Dum teretes formare oculos Catharillidis urgent
Humana specie, divinum protinus inde
Enatum plasma est; ac pol divinius in se;
Quam mortale genus pote mentis acumine vafro
Concipere, effictorve animae producere Morpheus,
Dexteritas absolvit opus: nihil (ecce) sinistri
Apparet, Musis sociisque per omnia dextris.
Et miremur adhuc, si conformata decenter
Omnine non laevo, nec laevo nomine vatum,
Ipsa duo gestat dextros Catharillis ocellos?
UT mihi cernendum te docta Bononia primum
Obtulit, illustri WELSERE nate domo:
Intuitus mores et membra decora iuventae,
Et cultum variis dotibus ingenium;
Non potui talem te non vehementer amare,
Et tacito, Servet te Deus, ore loqui.
Tu quoque non dubii dans argumenta favoris,
Signa lubens animi promis aperta tui.
Unde rear fluxisse pares in amore calores?
Astrorum nexus mutua corda ligat.
Nam certe si non agit hoc propensio caeli,
Ad mulcendum animos terra nimis rigida est.
ANNUUM Phaethontii iugales
Reduxere diem, SEBASTIANE,
Tui nominis indicem. Vides, ut
Lucem splendidior meridianam
Titan exserat. Hoc parens eodem
Prodiit meus aetheris sub auras
Die. Quid tibi, quid boni precemur
Ipse ego, et meus ille fidus hospes
Rauenbuschius? Hunc ut annuatim
Per longam seriem, precamur ambo,
Valetudine prospera fruenti
Reducant Phaethontii iugales.
Quid acceptius est salubriusve?
TEMPLA salutaris petimus dum splendida fontis,
Obruit insanis nos malus imber aquis.
Iuppiter ude, tuos serva tibi in aere nimbos:
Fonte salutari purior unda fluit.
Optimus huic praeses LIMMERUS, et aurea servat
Flumina, et aeternis fontibus aequa facit.
En senis ex huius manare videmus abunde
Nectaris aetherii dia fluenta labris.
Hinc succos haurire iuvat. O lingua beata,
Quae senis ex sancto fonte bibit latices!
TRUCULENTUS ille, proximans librae, senex
Mendicitatem cur minetur virginis
Saturnus astro; fare CAESI. Nae reor,
Si falx adunca tetrici silicernii
Vel nemini scit parcere heu mortalium;
Timet misella virgo, et haud falso timet,
Ne spica, nondum firmiori reddita
Maturitati, demetatur saeviter;
Aut forsan ipsamet. Tyranni namque vim
In subditorum corpora exercent truces,
Impune et insontum flagellat crux opes.
IUPPITER ut pluvias inhiberet, et Aeolus Austros;
Sudumque inferret pulcher Apollo diem;
Iuno Iovi, Phoebo Venus, Hippotadaeque Minerva
Supplicat, ob thalami festa SEBALDE tui.
Quid fit? Hiems cessat, ventus silet, aethra nitescit.
Eidibus a Iani tertia, vester honos.
O lucem niveam, triplici quae munere dives
In pretio, ceu fas, semper habenda tibi est!
Iuppiter, Hippotades, Sol sponso praemia confert:
Praemia dat sponsae Iuno, Minerva, Venus.
Quosnam age vos reputem, praesto quibus uniter adsunt
Tres Dii, tresque Deae, mutua ad obsequia?
LUCE sacra Geniis habita est tibi concio primum,
O Michael Geniis semper amate bonis.
Haec eadem salvo tibi nunc festiva recurrit:
Sacra lubens Genii devenerare tui.
Quo merito? Dices. Dapibusne meroque diurno?
Nil minus. Ille sibi sobria corda petit.
Mente DEO simili, superosque aequante litabis.
Non faciunt magnis vina dapesque Dies.
Vana superstitio cumulet laquearia donis,
Indat et accensis turea grana focis:
Nos animum sanctum CHRISTO patrique vovemus.
Sanctior in terris hostia nulla cadit.
QUOD tibi sub calcem festivi carminis, optans
Filiolum gigni, Musa precata mea est;
Evenit. Venus ipsa torum fecunda beavit,
Proleque te laeta reddidit ecce patrem.
Gratamur, quoscumque tuum genus augmine largo
Donari, et multa crescere laude iuvat.
Diis merito grates age VOLCAMER, et cane partus
Horam felicem, votaque nostra proba.
Non est in maribus, semper gravidetur ut alvus:
Saepe preces, itidem sidera pondus habent.
FERIAS Pauli niveus reduxit
Annus. Optatam cape laetus auram,
Paule DULNERI; superosque sancto
Munere placa.
Munus hoc ad te rediet quotannis,
Septuplis donis numerum rependens.
Nam Dei numquam prece se vocanti
Gratia defit.
OPIFICIS alti canere inenarrabilem
Structuram, et immensos Olympi cardines,
Non hominis esse, non opis mortalium,
Quis nescit? Hoc idem palam omnibus tua,
Divine SALLUSTI, fatetur Hebdomas.
Agnosco plectra, quae tibi Uranie dedit,
Lyramque de caeli profectam sedibus:
Agnosco magni spiritum ingentem Dei,
Et quale carmen ipse vix soneret sacer
Propheta rexque, qui Palaestinum neci
Misit gigantem. O quid tuis in versibus
Enthusiasmo fortius Poetico?
SIC mihi se doctus SCALIGER offerat
Derepente conspicandum,
Ut tua mi laetis lumina vultibus
Obtulisti CHRISTIANE.
Septimus Octobris, SEPTIMIO sacer,
Hunc dies honorem habebit,
Post ut eum festo palmite singulis
Mutitans annis coronem;
Inter et illustreis te referam viros,
Astra queis favent, chorusque
Caelituum. At quid si Semideus mihi
Factus est iam CHRISTIANUS?
DECUS Camenarum, atque Phoebi gloriam, et
Suadae medullam Palladisque, insigniter
Graiis Latinisque eruditum litteris,
Aeterna vivum Fama FLORENTEM patrem
Adscripsit inter astra sidus aureum.
THEODORE, laudati patris vestigia
Secute, nec minus perite Romuli
Sermonis, ac vetustioris Attici:
Tuis quid obstat inclitis conatibus,
Quin ipse vivus ac videns, uti pater,
Scribaris inter astra sidus aureum?
SOL oculus mundi vocor. Omnia lustro, diemque
Candifico. Sine me quid nisi triste chaos?
FENERAT ut stellis, ita mi quoque lumina Titan.
Paupera quamvis sim, cornua sumo tamen.
STELLA diu Veneris sum dictus. Stella ROSINAE
Iam dicor Franci carmine Callimachi.
LUCEO per nubes vel mille coloribus Iris,
Non Dea, sed minimi pollicis umbra Dei.
UNIUS haud formae cernor. Tamen arguor astris
Prodromus et belli et pestis et esse famis.
CALLIOPE varias artes expromere docta,
Pierium bella compleo voce chorum.
HACTENUS Aonias inter, REGINA, puellas
Laus tua quo potui nomine dicta mihi est.
Carmine descripsi te vates. Nunc ego pictor,
Nunc fieri sculptor pro ratione velim.
Pingere pro meritis hinc et te sculpere tentem.
At tentem, sibi quod sumere nemo potest?
Nam qui te pingat, sculpat, canat; haud sat Apelles,
Haud sat Praxiteles, haud satis ipse Maro est.
Te tamen, o Virgo, iuvet officiosa voluntas.
Quisnam ultra vires obliget ingenium?
SERVISTI magnae magnis heroidos orsis,
Illius ad nutus obsequiosa RHODE.
Servisti multi multis et Apollinis ausis,
Quoslibet ad versus ingeniosa RHODE.
Quid praemI Regina, lucri quid Apollo rependet,
Usibus illa tuis, fetibus ille tuis?
Magnus honos multusque tibi debebitur, immo
Maximus obsequio, plurimus ingenio.
Dispice. Num famae, num laudi satque superque est
Chilias obsequii, myrias ingenii?
EN iterum coepti primordia ducimus anni:
O utinam Clothus cum meliore colu!
Fila secunda fluant. Finem date fata malorum,
Ut veter extremum finiit annus iter.
OPTIMA non fuerint Epigrammata quaeque licebit,
Attamen ut facerem non mala, cura fuit.
Hoc meliora aliis inventum ea suspicor iri,
Quo peiora aliis et mage trita placent.
Quod possum, facio: nunquam tamen his mihi rebus
Ipse satisfacio, velleque culpo meum.
Si possem, quantum vellem; mihi credito, nullum
Exstaret numeris par Epigramma meis,
Queis te concinerem, REGINA. Sed erro, sed errat
Qui putat hoc fieri posse, quod ipse puto.
Ut possim, quaecumque velim, tamen haud quid ab ipso
Me scribi meritis par Epigramma tuis.
CURA mihi est aurae potior, quam divitis auri:
Hinc famam a sera posteritate peto.
Iam quoque eo rem promovi sollerte Minerva,
Tangat ut heredem nomen honosque patris.
Filius est nondum mihi: sed de patre profectum
Rite Palatini ius equitisque geret;
Insuper et civis Romani schema. Quod ultra est,
Ipse novam sibimet quaerito laureolam.
Nonne aliquid magnum est? Cui nondum tradere possum,
Tradere nec potui; iam stata iura dedi.
Nube mihi RHODIA, mihi nube. Etenim dare per te
Iam potero, per me quae dare non potero.
E LISA claro tota fulgis au RO
LI mbos et oras. Proximet tuo SI
SA ltim nitori, en aurea est ROSI NA.
CNIPI, Calliopen meam rogabam,
Ut nonum Schediasmatum libellum
Lubens imbueret suae medulla
Suavitudinis atque dulcitatis.
Ah frustra petis, inquiebat illa.
Disertissimus ANDRONICUS iste
Mihi surripuit sororibusque,
Nobis quidquid erat decentioris
Aut dulcedinis aut suavitatis.
Quin tu redde igitur meis Camenis
O dulcissime praedo suavitatum,
O suavissime mango dulcitatum,
Et quae dulcia munera involasti,
Et quae suavia dona surpuisti;
Aut si reddere denegas, libellum
His saltem imbue musici Melissi.
TRISTIS eram, maestoque graves in pectore curae
Abstulerant omnem mentem animumque mihi:
Carmina MURETI postquam iuvenilia legi,
Mi rediere iterum mens animusque simul.
Iuppiter heic nosco priscorum imitamina vatum,
Quos vetus antiquo Roma vigore tulit.
Educat insignes aetas quoque nostra poetas,
Quos Deus et laudis plena cupido movet:
Nulla sed aetatem perferre aut vivere cernes
Carmina, ni veterum sint imitata decus.
Sola vetustatis, SAMBUCE, nitentia flore
Perpetuant veris tempus anile sui.
HOS muros, haec tecta sacris habitanda Camenis
Semper, et hanc totam, quam patet ampla, domum
Gloria Musarum docti CNOERINGIUS oris
Sumptibus exstruxit, non sine laude, suis;
Ac tot imaginibus passim tabulisque venustis
Vestiit. En certant signa vetusta novis!
Quid loquar, ut pietatis amans sollemne sacellum
Condiderit, sancta fert ubi vota prece?
Non minus, augusti quam magna per atria templi
In parva colitur maximus aede Deus.
Cernitur et iuxta florere salubribus herbis
Deliciae ditis pomifer hortus heri;
Emergens in quo nitide strepitantibus undis
Fons salit, Aonias fons imitatus aquas.
Caste Geni, superum iussu qui limina servas
Purus, ab his Laribus triste repelle malum,
Ne vel flamma nocens, inimicave fulmina laedant:
Fulminis ira procul sit, procul ignis edax.
AETHERE ceu funo, pelago Venus, igne Cupido;
Sic Iovis e cerebro nata Minerva Dea est.
Hinc favet ingeniis hominum, seseque fovendam
Insinuat miro sensibus ipsa modo.
Praecipue vero, sollers HENRICE, quietem
In gremio cerebri Daedala nacta tui
Innumeros istic, quasi mater, ut ederet ortus,
Dia propagavit semina mente sua.
Parturit at quoties, tibi quod caput aegide et hasta
Icit, eoque gravem fert dolor iste crucem;
Parce queri. Fetusne putas sine nixibus ullos
Aut sine praegrandi posse labore geni?
Iuppiter a nata passus quod Pallade quondam,
Palladis a natis, fas, patiaris idem.
SUNT, quibus ellogii suffragia saepe vel astu
Cedere, vel censu divite constat emi.
Talia venari popularis plausibus aurae
Non dubitas summum credere, IUSTE, nefas.
Legibus et verae norma rationis agendum,
Lanx incorrupti iudicis aequa probat.
Dedecus est, aliquem mentitae dotis inanem
Aequari celebri nomine sideribus.
Auctorem quod laudet, opus de Testibus exstat.
Haec neque praeconis laus neque testis eget.
O pereant astus, emercatique favores!
Ingenio solidus, IUSTE, paratur honos.
CERNERE me poterus MASURI, licet ipse probatos
Vixdum aliqua vates inter habendus eram.
Et glaber et barba crispus tua carmina legi,
Aeneam Francis quae vetuere mori.
Quam doleo, his terris non amplius illa morari
Pectora divini tam bene docta gregis;
Qui pretium palmae FRANCISCO rege merentes
Certatim Clarium concinuere melos!
Sponte sua vertit sola Besa; calumnia adegit
Te, MASURI, durae sortis inire vias:
Iactatus variis celeber Peletarius undis
Non leviora vago passus Ulysse mala est.
Phoebe nihil prodes, nil (nomen inane) valetis
Musae, stultorum futile ludibrium:
Cultores siquidem, studiis manus addita vestris,
Heu bene pro meritis non nisi damna ferunt.
ARVIA bile tumens Rhodanum sibi demere nomen
(Maximus hic amnis sit licet, ille minor)
Undique collectis undarum fluctibus auctus
Vim socio subitis intulit agminibus:
Sicut ubi fratres inter gravis ira suborta est,
Alter in alterius concitat arma necem.
Iamque coegit eum cursus in stagna Lemanni
Flectere, praeclusis ad vada prona viis.
Non homines solos edit et coquit aemula pestis;
Dira quoque in fluvium fluminis invidia est.
IMMODICE faciles laxata Licentia frenos,
Ebrietasque choris effera Capripedum,
Lubrica raptarant impune per avia secum,
Quos habuit mores Teutonis ora bonos.
Thyadibus FRIDERICE vagas constringis habenas,
Non his indomitis tigribus esse licet.
Protenus Ebrietas legumque Licentia pestis
Te duce praecipue est vertere iussa solum.
Sic mores sanctos in patria regna reducis,
Quos ego, quos votis POSTHIUS ecce probat.
O regio felix, in qua non lege solutus
Quae fecisse suos Dux iubet, ipse facit!
SI qua manum voti monitrix bene gemma decebit,
Non alia est nostram digna decere manum,
Quam violae referens teneros Amethyste colores,
Versibus aeternum facte beate meis.
Purpureos inter fulgore nitente lapillos
Ecquid splendidius baccifer Indus habet?
Vivida flammeolo scintilla resultat ab orbe,
Ceu radians tremulo Solis ab igne iubar.
Huic face quippe tuae LUCIS (mirabile visu)
Insinuas radios IANE subinde novos:
Sobrius ante omnes ut quam tibi diligor unus,
Una adeo ante omnes sobria gemma micet.
QUO vadis, ah, quo vadis, infelix puer?
Non, non futurus hic tibi cordi est Hymen.
Omen sinistrum laeva cornix occinit,
Improsper ululat e Pyrenaeo specu
Bubo cruentum. Vah! Manere te domi
Iubent Penates, Lar iubet domesticus.
Heroes occident. Propheta id saepius
Monuit Brocardus; idque haruspex praemonet.
Sed dira numquam fata possunt effugi.
SI foret in fatis, ut quod tibi cumque precarer,
Non male successus posset habere suos;
Optarem dominus fieres, quam lata patebunt
Culta locupletis iugera Franciados,
Fontibus a Maeni geminis alboque rubroque
Ad Rheni dominas usque tricornis aquas.
Tunc mea (sed iam non mea, sede carentis) haberet
Nomine requi ducem patria CHRISTOPHORUM;
Munificoque foret duce resque locusque poetae,
Ut canerem laudes, non sine laude, tuas.
Quanquam. Sed certe, tibi quae precor, inclite princeps,
Longe sunt meritis ista minora tuis.
Maximus ille Deus, Deus optimus ille Deorum
Det maiora tibi, det meliora velim;
Multo (inquam) meliora tibi maioraque donet,
Quam vel ego sperem, quam vel et ipse velis.
AUT abes, aut aegro decumbis corpore, vestris
Advena cum, STURMI, moenibus hospes ago.
Hocce ter evenit. Crucies ne rursus amicum,
Vel prope saltem absis, vel procul aegra fuges.
QUUM tua sedulitas totum PLANTINE per orbem
Cognita, multimodis officiosa, foret;
Nostra daturus eram tibi procudenda: sed (ut fit)
Propositum avertunt bella profana meum;
Bella, malum sine fine sacris hostile Camenis:
Bella, togatorum taetra ruina virum.
Suaviter alliceret nitidissima charta legentem,
Suavius insignes, muta loquella, typi:
Forsan et allicerent Musae chartamque typosque.
Quanquam ita iampridem sentio Christophore:
Carmina si mala sint, decoris nihil optimus addit;
Sin bona, dedecorat pessimus illa typus.
UNUS inest utrique animus, mens una, cor unum,
Una fides, unum foedus, et unus amor.
Aut mihi vivendum, qua tu regione moraris;
Aut tibi vivendum, qua regione moror.
Accola sed patrii uctor esse domesticus amnis:
Accola tu Nicri, quum libet, esse potes.
Vive, meoque loco Maeni cane flumina, supplens
Celtis et Hutteni Lotichiique vicem.
Interea alterutrum me recreet, ipse ego quod sum
Alter tu, POSTHI, tu quod es alter ego.
AUT amet, aut studiis vacet, aut aegrotet oportet
Pallidus. His unus fis tribus ecce macer.
Nec sterilis macies ita, non arteria sicca est,
Quin fecunda tibi carmine vena fluat.
Si calor in causa STEPHANE est, ut ad usque trecentos
Fundendi numeros ferveat istud opus,
Currere seu venam magis incitat algida febris:
Febre paroxysmi sint tibi saepe, roga.
Morbus at hic (credas) non plus fervorque ministrat,
Quam quis ab arenti pumice presset aquam.
Thespias una sui memor et bona Cypris amantis,
Utraque Diva tuam commiserata vicem,
Tam largas geminis hausere e fontibus undas;
Thespias Aonio, nation Acidalio;
Queis febris immodicum tibi restinxere calorem.
Non vena versus uberiore fluant?
SI pater Aeneae (donari pubere vita
Dum petit, aut senium posse placere Deae)
Te foret usus apud Paphiam facunde patrono,
Saepius haec eadem totque rogante modis:
Non modo non Phrygio tam iusta petita negasset,
Flexanima Pithus heic prece victa tuae;
Ipse etiam voti fructu poterere cupito,
Flavas ambrosio sparsus odore comas.
Praemia poscenti quin et dixisset opinor;
Do, tua canitie longa iuventa vacet.
AD Venerem toties variatis versibus iisdem
Bina quod Iliaco pro sene vota facis;
Ecquis Acidaliam non clam tibi credat amari,
Quandoquidem redamet te Venus ipsa palam?
Utrumque neges HENRICE, fatentur aperte
Perdere te causam disticha pulchra tuam.
Nam sua quum deceat reverenter utrumque venustas,
Tu Venere es dignus, te quoque digna Venus.
QUAM bene conveniens rebus, Francisce GALENI,
Vestiphalae gentis gloria, nomen habes!
Mens lenis, ratio tranquilla, animusque serenus,
Legerunt requiem vertice rite tuo.
Cor tremulum, pulmo inflatus, iecur aestibus ardens,
Contra dant motus pectore saepe meo:
Non ita Volcanus, non Aeole, non ita Nereus
Aut flamma, aut vento, aut turbine, saeva furunt.
Hos fremitus, hos ardores, has frange procellas;
Mens, animus, ratio, ne mihi victa labent.
Cor, iecur, et pulmo fomenta serena requirunt,
Scilicet unius de capite orta tui:
Ut tranquilletur te lenitore, GALENI,
Pulmo mente, animo cor, ratione iecur.
DIMIDIUM facti, si quis bene coepit, habere
Fertur, ut ex merito quem suus ornet honos.
Prima mei cursus fixam via tangere metam
Quivit, in Hebraeis te praeeunte locis:
Tramite me medio ne desere. Pergo TREMELLI
Te pergente simul, teque morante moror.
Solus es, optatum qui das absolvere finem,
Gnaviter ad quem spe noster anhelat equus.
Cingar Idumaea quum florida timpora palma,
Nempe mea fuerit laus tua laude prior.
Longo post genitis aevo dicere, merendo
Tale decus, iuveni praevius isse senex.
Quo sine vix apii coma sit mihi vincta corollis,
Haec accepta tibi palmea serta feret.
IPSE ego sum navis, mihi tu nauclerus. In undis
Te sine non possum currere tutus iter.
Syrtis hians, et Scylla rapax, et hiulca Charybdis
Allidunt scopulis, turbine flante, ratem.
Partibus a cunctis adversa pericula cerno;
Spes quoque me tanquam mortua destituit.
Sub Zephyro mea vela tuo pandantur oportet:
Nare tua incolumem solius aura facit.
Frange procellosos Euros fluctusque, TREMELLI:
Litorea salvus te duce sistar humo.
Scilicet humanum se nunc homo praebat, aequum est,
Ferre laboranti sponte paratus opem.
Par itidem est, fesso vix naufraga membra trahenti
Vel saltem e portu tendere velle manum.
NE QUID inexpletum Francis superesse meorum
Posset, in externis me moriente plagis;
Ignibus immeritis Schediae syntagmata chartae
Ante novem messes cuncta cremanda dedi.
Mars ferus Aoniis quia me submoverat undis,
Auxilium flammae Nympha nec ulla tulit.
At tua per nonum Musis custodibus annum
Conservata, avidi carmina tuta rogi,
(Servi, seu facias ludicra) nec ipse, nec ardens
Tradere Volcano vis queat Invidiae.
Invidiam Pimplea domans et te quoque, POSTHI,
Castalii tinxit carmina fontis aqua.
Quo quibus uda fluunt, sicut tibi, nullus in illa
Fomes, in illa nocens nulla favilla cadit.
ILIOS hostiles velut est experta furores,
In cineres abiens ignibus Argolicis;
Sic mihi funereas sensere decennia flammas
Carmina, sub quinis texta voluminibus:
Tunc ubi me Genius Ligerinas ferret ad undas,
Pannoniae vacuum turbine militiae.
Principibus vatum tamen additus asseror. Ecquid
Obsecro restat adhuc, mi LUDOVICE, mei;
Paucula quam gracili deducta poemata filo,
Iudice vix ipso me satis apta legi?
Umbra sequax veterum reneo subtegmina tramae,
Sed procul illorum stamine corpus abest.
DOBBINE, noli protinus
Despondere animum,
Si quid sinistri inaudies
Factum, aut si potior
Est impium pollentia.
Isti nempe homines
Mali malitiae pessimae
Mensuram et cumulum
Plene necesse est impleant.
Tandem regna bonis
Cedent. Bonis possessio
Terrae pollicita
Ercto citoque nesciet
Defraudare fidem.
SOBRIUS ille Plato Siculis peregrinus in oris
Corpora miratur bis saturanda die.
Quod si Teutonicum nunc ille veniret in orbem,
Suete semel tantum pellere PISO famem,
Non bis ubi ingluviem, non terve quaterve, sed implens
Continuas noctes, continuosque dies:
Quid rogo dicturus foret, ebria membra tuendo
Proluvie Zythi, proluvieque meri?
Quam metuo, ne quis succidat falce Lycurgus
Haud Bromii vites, haud Cererisve sata;
Verum homines ipsos! Insons (heu fata!) bonorum
Turba simul sontum facta nefanda luet.
SUETA venenatis fecunda Calumnia verbis
Traduxisse avido crimine quosque bonos,
Te quoque virosis flabris vibravit: at istaec
Sunt in Erichthonios mox abitura Notos.
Vivo pius, culpor tamen. Haud, Trellaee, quis unquam
Deblateratrici tutus ab hoste fuit.
Vipeream multi revomentem toxica linguam
Vix redimi magno qui patientur erunt.
Ni sit, quod punctim, rabido quod vulnere caesim
Conficiant, sese vivere posse negent.
Ecquid opus facto est? NIL CURES VERBA
MALORUM:
Haec tibi sufficiens, haec medicina mihi est.
ECQUID in his speras mitti PALLANTIA thecis?
Quam replicas chartam, linea tela fuit.
Immo etiam nunc est operosae tela Minervae:
Sed libet hanc potius tela vocare mea.
Fortiter hisce tuae iactis molimine dextrae
Quassatum calamos vulgus inerme cadet.
Macta age (nam vindex legeris mihi sola) virago;
Sis Orthographiae rara patrona meae.
Cur? Ut eo maior victrici gloria surgat,
Quo maior victis hostibus inde pudor.
PATRIA Boissardi nemorosa, Vesontio prisca,
Quam Dubis obliquo circinat unda pede;
Inque tui fratrem patris, FRANCISCE, Robertum
Mutuus ad Rhodanum conciliatus amor,
Suaserat Almanae methodum praescribere linguae
(Quanquam nunc clauso limite pressa iacet)
Non quod ea vel tu, qui iam bene Teutona calles,
Indigeas, vel ego iure vadata petar:
Parva sed ut solvente tibi compendia quaestu,
Polliciti fiat libera nostra fides.
Grandia praes equidem Boissardo teste recepi,
Grandibus obstrictus debitor esse volo.
CUM venit in mentem quondam bene temporis acti,
Flavus arenosis qua fluit Albis aquis;
Non queo non hilari perfundi pectora rore,
Quem solito spargit laetior Aglaia.
Ut res, LAURENTI, se tum constanter habebant,
Cum flori et pretio Leucoris illa foret?
Flos abiit pretiumque. Nihil doluisse, benigne est:
Nescit in hos canos verna redire coma.
Tu tamen hancce diem signa meliore lapillo;
Et te, qui fueris ante, modo esse puta.
Saepe quis pblitus queritur quamplurima. Fortis
Est animi, duras non meminisse vices.
HOROLOGI signum iactas Hyperionis umbras
Fallere iam toties, o VITECHINDE doles.
Rector quum torta vertigine saepe laboret,
Quid quaeso recti machina prava sonet?
Sol sine praescripto est. Plus vulgo creditur hercle,
Quam tibi cum tota gente Paraetonia.
Ast ego corruptos doleo magis istius aevi
Mores, et pravi lubrica verticuli.
Haud urbs incolitur tibi Norica, cui status usque
Iustior est reliquis urbibus, ac melior.
Quaeque (patris refero dictum) Res publica talis,
Qualis volvendi circulus horologi.
ANNUA natalis referens sollemnia nostri
Aegoceros brumam solstitialis init.
Digressum FRANCISCE paras. Quis gaudia mecum
Ducet, in octavum reicienda diem?
O utinam mea lux, decies quam mille petitam
Votis exspecto per tria lustra miser,
Adforet! O utinam, quam somnia fluxa dedere,
Spectandam vere se mihi virgo daret;
Aequius absentis pectus geniale sodalis,
Lentius et ferrem tempora longa morae.
Iam quia te privor, quia destituorque ROSINA,
Quae mihi se differt inscia, meque sibi:
Quid reliquum est, omnis nisi (quum sim solus) ab una
Conficiar cura, conficiarve mora?
IAM toties in me videor FRANCISCE renatus,
Iam toties Genii me sibi gignit opus:
Iam toties anni series me feta regignit.
Concipior toties, multotiesque genor.
Iam toties alium generat natura creatque;
Iam toties iuvenis fingor, itemque puer.
Dum tamen hic puer, hic iuvenis miser ecce senescit;
Se nescit fieri posse aliquando virum.
Si me parturiat sperata ROSINA, renascar;
Ut matutini roris Amella solet.
Quam prius hoc fiat, novies matrescat et ipsa,
Vir licet, ah infans timpora canus ero.
Dispare sic compar vice qui sum quattuor unus,
Compare sum dispar heu vice, nullus ego.
QUOD tepet apricis iucundus odoribus aer,
In medioque nitent frigore veris opes;
Quod Boreas silet, Eure siles, silet Auster; et hirtus
Induit Aegoceros vellus aprile Bovis:
Desine mirari, mi SCALIGER, huc mihi tandem
Advexit Zephyri blandior aura RHODEN;
Huc (inquam) advexit mihi post tot lustra puellam,
Gaudia natali certa futura meo.
Lenis ut est mitisque boni clementia venti;
Sic natura meae est una eademque RHODES.
Ver Zephyrus media novit producere bruma,
Ut spirare meras verna ROSINA rosas.
SINCERISSIME amiculorum amice
AVERLI; tria dona, chirothecas,
Et fastos, miniatulamque ceram
Ex vestra mihi Francia reportas.
Quid sibi manicae volunt odorae?
Sint ut symbola dexteris utrinque
Servandae fidei. Quid ista cera,
Qua vix est reperire duriorem?
Ut duret fidei sacrum sigillum
Annos perpetuos. Quid hae calendae?
Per horasque diesque perque menses
Ut discrimine competente amicos
Distinguant veteres novosque, in aevum
Praesens, praeteritumque, et in futurum.
PECTORIS adfectu nil dissimulante sodales
Quos amo, quos veneror, quosque IACOBE colo;
Hi neque sunt auro similes aliisve metallis,
Nec quibus est baccis Indica dives humus.
Est aliud, gemmis longe quod praestat et auro:
Vis tamen in gaza vile nomisma legi.
Esto. Geram morem; lege qua lubet. Asque deunxque
Dextans et dodrans dat tibi besque locum;
Septunxque et semis, quincunxque triensque quadransque,
Sextansque et minimis uncia sueta locis.
Pars tibi proposita est vacuae duodena monetae:
Dic, quotus esse meo nummus in aere cupis?
SCIRE meum nihil est. Nihil est te scire, quod ipse
Nescio, nec sciri nunc modo postque velim.
Sed tamen est aliquid, nescire meumque tuumque.
Ignorent alii, quid sit et unde? Parum est.
Immo est grande aliquid multumque; et plus quoque, quam si
Nescirem, quid sit scire tuum atque meum.
Sic minus atque magis, POSTHI, ignorantia crescit:
Sic mihi decrescit mens magis atque minus.
Pendet ab eventu rerum status Almanorum.
Ignaros casus scita ruina manet.
Si certo eveniant praesagia, credere fas est:
Sin minus eveniant, credere velle nefas.
COCHLEA quae tutis latitans domiporta sub antris,
Aedibus appicta est Iane Philippe tuis,
Sollicitos victus homines debere fovendi
Privati memores admonet esse foci.
Ut miserum est, ignes alieni quaerere fumi!
At quantum proprias est habitare domos!
Sponte sua fontis rigui Natura fluentem
Elicuit, ridet qua tuus hortus, aquam.
Proxima non refero vinetave pratave, Francus
Murmura qua resono Cochius amne ciet.
Haec duo quid superat, si fonsque focusque perennis
Instar cunctarum est, quas habet Indus, opum?
NON alio usuras dulces sermone Camenas,
Loqui Latine si velint,
Praeter Plautinum; Varro inquit. Fare CASELI;
Queis uterentur vocibus,
Nativo decore ablato? Si illas bene noris,
Tam delicatae sunt, uti
Nec digito curent pingues attingere alumnos
Vel Cordubae vel Bilbilis.
Est tibi per Musas potior concessa facultas
Electiora dicere.
Nonne ego sim stultus, patiens mihi pectore tolli
Normamque vimque arbitrii?
NON opibus, non aere gravi, nec honoribus aucta est
Res mea; non animo caecus oberrat amor:
Usque adeo tamen est alia a se, provide POSTHI;
Ipsius usque adeo mens aliena sui est:
Ut meipsum ignorans, quis sim modo, simque futurus
Addubitem. Noram me prius ipse satis.
Delituisse alibi cupio, neque cognitus esse,
Quo mihi sim latitans notior, inde tibi.
Mentior, an mihi sum notissimus ipse tibique?
Ambigis? O alios tam bene nosse queas!
O alios tam nosse queam bene! Non alia a se,
Nec foret in tantum mens aliena sui.
Utile nosse alios, alienaque linquere. Quisquis
Nosse alios discit, se sibi nosse docet.
CUM Martiale comparare me nolis
QUIRINE. Nullus in mea nec est lectus,
Nec post legetur fronte Martialismus.
AD mea promisti venturum tecta sub horam,
Indice quae digito tertia signa notat;
Meque fefellisti prudens, HEIDECCE. Sed ipsum
Haec in Peuceriden vix puto culpa cadet.
Debueras saltem voluisse venire probatum
Standi promissis momina deesse tuis.
Redde mihi tempus, quod suffuratus amico es;
Redde, aut pensata quadrupla solve vice.
Haud appellandi locus heic. Sibi namque poeta
Et pariter iudex, actor et esse potest.
SCRIBIS Melissum, mi STENI, poetarum
Germaniae facile principem.
Idem, Trelaeo teste, dicit Hubertus
Languetus ille; mea qui probat
Laudatque praeter ceteros Aristarchus
Pure Latinus Epigrammata.
Quod si nec illi nec tibi mele nostra
Videre Pindarica contigit;
At ipse norim, principatui quantum
Desit meo: quid age dicere
Tuum iuvat, quid scribere illius? Namque
Videri et esse, SIMO; non idem est.
STAGNA refusa vadis en corrivantur et amnes;
Ex quo Teuto lacus, HERDESIANE, fodit.
Diluvii scatebrae manant, fontesque malorum:
Iamque ruens plenis aestus inundat aquis.
Quos manet exitium? Quibus unda pericla minatur?
Quos tumidis merget fluctibus Oceanus?
Pol nullos, fuerint ipsi nisi qui sibi fluctus,
Qui sibi tempestas, qui sibi naufragium.
VOLCANUM perimit Nereus, rapidique furores
Ignis ab infusis attenuantur aquis.
Vim latices minuere suam, LANGUETE; nec ulla
Stinguere serpentes est potis unda faces.
Non nisi diluvie sedari incendia tanta
Speres, rixantis pabula Teutoniae.
Nae portus frustrata sui dicetur, ubi imber
Deucalionaeas applicet uber aquas.
Bis miseras urbes, quas discors intera perdit
Flamma, et quas concors extera perdit aqua!
ISCHIAS et podagrae dolor unde remanat in artus?
Unde feris vis haec suppetit hospitibus?
O te vecordem, qui membra tyrannide tristi
Passus es, incolumi nuper honore, premi!
Pelle malum festine domo; depelle tyrannas
LAURENTI, et firmis utere praesidiis:
Neu sine regna gerat tam dura in corpore molli
Pestis, neve lues inveterascat anus.
Utile consilium est, ubi primas occupet hostis
Sedes, his pulsum protenus eicere:
Ast ubi congesto sua propugnacula vallo
Munierit, poenas dat sibi longa dies.
NUNC ego me viduus, teque orbus obambulo, POSTHI;
Nec nisi sum spectrum corporis ipse mei:
Usque adeo mihi tussis acerba et amare catarrhe
Pectora fregistis semianimumque caput.
Lumina caligant, auditus hebescit, et aret
Lingua. Male erosa est faux mihi pure gravi.
Adspiceres: vix me nosses. Extussio ferme
Viscera; et heu cerebro nulla medulla super.
Mortua sit vivatne animae vis, nescio, POSTHI.
Hoc scio, me tangi perpete deliquio.
Iamque humor ipse in me. Proh vita, miserrima vita,
Quae sibimet mors est, et sibimet tumulus!
OBSEDERE duo vitalia nostra latrones:
Fortiter oppugnat pectus hic, ille caput.
Iamque per integrum mensem crudeliter hostes
Occludunt animae spirituumque viam.
Cor vocat auxilio succos, cerebrumque trochiscos;
Pulmo glycyrrhizas, hepaticamque iecur.
Sed multo est trucior tussis, graviorque catarrhus;
Tussis ut oppositam sensit et alter opem.
Non nisi cunctando tandem subigantur oportet.
Officium frustra pesque manusque facit.
Quattuor Alcidae quem non potuere; fatiscens
Una, POPPELI, frangitur ille mora.
POST hiemem ver lene redit, post nubila Phoebus,
Post imbres susum, post fera bella quies.
Sic pestem, Veneta modo quae grassatur in urbe
Dira, secuturam spero salutis opem:
Aera sic Patavi statuo captare salubrem,
Frigore vim saevae diminuente luis.
Quodnam age solamen nostros comitabitur aestus;
Quae desiderium spes bene fida meum?
Funde preces POSTHI, pia vota refunde Iehovae;
Dimidium ni vis, care, perire tui.
Longius an mortem quaeram penes Itala regna?
Dulce est in patriis letum obiisse locis.
CUR adeo nostros exoptas cernere vultus,
Quam prius Italicas nitar adire plagas?
Saepius ante meos vidisti frater ocellos:
Praesens est index mentis imago meae.
MERGILLETE, foris te contempleris et intus.
A te non alius nempe Melissus erit.
Sin alius: causa est, victum uqo te dabo, candor
Par similisque intus, par similisque foris.
MERSAS iuniperi fruticem redolente lavacro
Corpora, quae mordax pumicis urget onus;
Pumicis, in rigida vesicae pelle renati;
O VOLFI miseris excruciate modis.
Nonne satis fuerat tantos sensisse dolores,
Ut patuit secto viscere prima silex?
Nunc iterum urentis morsu tentaris arenae.
O laxent agilem balnea sana viam!
Si bonus est chirurgus, ut est, qui talia suasit;
Ne dubita, tecum quin bene possit agi.
Nam et male qui sperat, nam et qui male consulit; his est
Spe sine consilium, et spes sine consilio.
DONATUS ecquo gratiore munere
Mentem potissimum forem
Exhilarandus, ubi
Mihi daretur optio liberrima;
Quater rogasti sexies:
Seria meque petis
Responsa, donaturus id quod dixero.
Noctis vices considera
Quaeso, vicesque die;
Solemque surgentem cadentemque adspice:
Metas statutas nostra habet
Vitaque morsque pares.
Quod signat horas terminos vitae brevis,
Et mortis indices, opus
Me iuvat AUTOMATON.
VOLFIUS astronomum iusta rimatus amussi
Momina natali lapsaque et orta meo,
Bis senum et scrutatus iter sepetemque planetas,
Certaque maturo sidera fixa polo;
Sponderi mihi ait iuvenili fronte puellam.
Dum maneo caelebs, nulla puella mea est.
Ecquid opinaris FABRICI? Praestatne manere
Sic vacuum, an plena ducere dote nurum?
Si patienda venit sors aspera, mitior uni est
Quam geminis. Duplicis quo mihi damna vicis?
Libera vita placet. Qui se ultro mancipat arcto
Ipse iugo, adstrictus sit grave ferre iugum.
MELLIFLUOS equidem thalami proponis amores,
O FABRICI, curis pharmaca digna meis;
Commemoras Sueva magnos et in urbe patronos,
Quorum opera placitus concilietur Hymen:
Sed me Saturni Martisque proterva moratur
Vis, et in obliquum cauda Draconis agit.
Francus amo Suevas, et easdem semper amavi
Plus etiam nostrae gentis Amazonibus.
Quid si fata monent aliud? Durissima res est,
Heu monitor, saxum volvere Sisyphium.
SEDIS Romuleae duo patroni,
Antiquae fidei duae columnae,
Petrus scilicet atque Paulus urbe
Celebrantur in inclita Quiritum.
Hunc Petrum mihi fas sit, huncce Paulum
Celebrare plagas per orbis omnes,
Linguae Romuleae duos patronos,
Antiqui Latii duas columnas.
NIL maius Roma, Roma nil maius in ipsa
Summo (ut fama refert Itala) Pontifice.
Credo equidem MURETE; mihi sed cura vel Urbem
Haud est tanta, vel hunc posse videre Patrem;
Alterius quanta est Ciceronis et ora Maronis
Audire, eloquio vix habitura parem:
Ora diserta gravis superantia guttur Homeri,
Et Demosthenicis uberiora labris.
Maxima Roma quidem, Papa maximus: ast in utroque
Maior et es Roma, maior et ipse Papa.
CARMINA Mureto qui mittit, carmina vatum
Mittit Aristarcho; sed eidem nempe poetae
Atque oratori tanto, quem nemo recentum
Possit Aristarchi sumens sibi munera, sive
Momum crudus agens, numerosae carpere legis.
Felices numeri, nec sidere nata sinistro
Metra, quibus stellas adpinxerit, aut obeliscos
Dextera Mureti transverso cuspidis ictu
Fixerit! In lucem tali qui stigmate versus
Prodierint insigniti; credamne, MANUTI,
Ullius his obelus metuatur, an ullius aster?
RES gravis, et magni momenti est, gesta potentum
Eruere e tenebris bellaque prisca ducum:
Sed longe maius graviusque, his reddere lucem,
Ut niteant radiis astra vetusta novis.
Sedulus hoc facere es pridem feliciter UNCI
Nisus, in ornandis regibus Hungariae.
Tanto inter stellas fulgebis clarior ipse,
Quanto illustrabis clarius acta ducum.
Historiae lux est sic scribere, ne sit egenus
Rex meritis, auctor laude, nitore liber.
Laudo propositum. Rem confice. Qui sibi metam
Fixit, ad hanc alacri fas pede currat iter.
PLURIMA pictorum quoties mihi visa figura est,
Qua nihil effictum pulchrius ars dederat;
Rebar naturam sollerti vincier arte,
Vivaque depictis cedere membra typis.
Formosas aeque his species naturane, dixi,
Gigneret, artifices quas peperere manus?
Postquam Senenses adspexi PROSPERE formas,
Arguor erroris iudiciique mei.
Has inter Cassandra nitet pulcherrima, qualis
Vectus ab Eois Sol radiosus aquis.
Obstupuit novus hac visa mirator Apelles;
Peniculo abiecto mox pudefactus ait:
Desinite, o artis consortes, pingere Divam:
Pulchrior ut Venere est, plus ea quam Venus est.
QUALIS ab ignitis scintilla refulgere lamnis
Forte, coruscanti plena calore, solet;
Sic radiis oculos spectantum urentis, utroque
Faxe Cassandrae lumine iacta micat.
Ut vidi, inde tuli laesos hebetatus ocellos.
Nequicquam Lynceus ad radiosa fui.
Si me non fieri caecum vis; has ut obortas
Sole mihi tenebras, dic, fuget illa suo.
Ni potis hoc facere est; spectem illius usque micantes,
Dum Thamyras fiam Teiresiasve, genas.
Sic occaecari iuvet. Hanc vidisset Homerus,
Non caecus formae praeco futurus erat.
POMPEI, dimoveas aciem. Radiantis ab uno
Cassandrae Lynceus talpa fit intuitu.
DULCE ego ridentem Cassandram, et suave iocantem
Iucundeque loquentem
Audivi, vidi, sensi. Risisque iocisque
Illiusque loquella
Dulcius esse nihil pote, nil pote suavius esse,
Nil iucundius usquam.
Oh stupor est, cui non Cassandra valentior una
Sensus auferat omnes!
GORGONIS intuiti faciem, durissima facti
Marmora praesenti diriguere metu.
Cassandrae placidos ut vidi laetus ocellos;
Delicui in cerae mollior ipse modum.
Quid reffert; utrum, si vitam amittere oportet,
Liquida tu fias cera, rudisne lapis?
GRATIA, forma, decus si cui censentur inesse
Nymphae, quae cuncti maxima dona probent:
Crede mihi POLEMI, vel nulli haec dona, vel uni
Maxima CASSANDRAE censor inesse puto.
Divarum genitrix produxit Etruria plures,
Quas reliquis omnis praetulit Ausonia:
At CASSANDRA illas omnes sic dotibus anteit,
Ut Iovis uxorem et Pallada bella Venus.
Ecquis non summe veneretur, honestet, adoret;
Quam summe extollunt gratia, forma, decus?
OPTIMUS ecquonam merito tibi dicor amicus,
VICTORI cunctis semper amice bonis?
O aliquo praestare virum conanime possem,
Haec tibi quo bonitas experiunda foret.
Tu venerande senex et amande probissimus audis
Docta SCALIGERI voce manuque mei.
Attestatur idem quisquie optimus. Optima de te
Sentit et Eous, sentit et Hesperius:
Nec falso. Queis iudicii sententia nostri
Poscitur, hanc animo non titubante feram:
Si melior quis eo potis esse, quod optimum habetur;
Ter tanto melior tu PETRE habendus eris.
PERGERE si Romam est animus; ne differ in horas,
Advehat Octobreis dum mora tarda vices:
Instat enim pluvii vultus Iovis; instat Iapyx
Turbidus, et gelidae per iuga Poena nives.
At desiderio licet una Neapolis omni
Sit satis, urenti nil rigefacta gelu;
Te tamen Almanni revocant FRANCISCE Penates,
DUMESTORPHEAE clara propago domus;
Limine patrio mihi non sistare, priusquam
Ingruat hiberno sidere frigus iners.
Quisquis iter faciet, faciundum sic putet; algor
Corpora ne laedat, neu ferus ora calor.
Nam quibus haud ab rebus abest aliquanta voluptas;
His et onus leve fit, nec gravis ipse labor.
ILLE ego, qui Romae fueram FRANCISCE serenus,
Cantando variis carmina laeta modis;
Angor nunc animo, cruda vepallidus ira,
Sollicitans mutae fila remissa lyrae.
Non vel hiems, vel tempestas obnubila, fronti
Maestiter induxit tetrica vela meae:
Atrum pestiferae virus nos adflat echidnae,
Et vetat angustos molliter ire dies.
Cur (aies) cur non excetram interficis istanc,
Si potes? Ah possem; sed mihi posse nocet.
Dextera quae forti bene praestat ab Hercule robur,
Sanguine non hydrae consceleranda venit.
Stat Nemesis, vibratque ictum. Non ultio vana est,
Quae vel posticas excubat ante fores.
VERMICULATA recens sculptis Emblemata sollers
In medium profers o LEORINE typis;
Quaeque viri gestant clari conformia rebus
Symbola non vanis pingis imaginibus.
Quam mea mens operis quodcumque est cernere gestit!
Quam legere id paeti carmen avent oculi!
Nam dum perpendo mecum quae, qualia, quotve
In lucem edideris scripta polita prius;
Ars, labor, ingenium non abfore iam modo natis
Creditur; ut vere dicere Musa queat:
Ars gravis artifices, industria nava laborem,
At labor exercet strenuus ingenium.
DURA procellosi maris exsuperasse videbar,
Iamque legens portum molle natabat acer:
Tempestate nova quum deferor actus in altum.
Franguntur remi turbine, temo cadit;
Anchoraque intortos dirumpit iacta rudentes.
Allisu scopuli quassa carina perit.
Nunc fluctus inter dependeo caute, minaxque
Nil minus adplosum verberat unda latus.
Stet mare tranquillum, nostrae quis amice saluti
Consulet? In tutis fluctuo CYSSA vadis.
Praestiterat periisse semel, si naufragia iam bis
Parta servari vita salute nequit.
HILDENSAEME, tuo didicisti
Cum periculo,
Quam sit iracundus Hadria.
Felix, qui tumidum rate numquam in-
gressus est mare
Tutior solo est via, ac salo.
DISCUPII MADERE tuos ut cernere nummos,
Antiquum Romae flore vigentis opus:
Sic desiderii mage nunc accenditur ardor,
Sponte tua ostensos te cupiente typos.
Prisca placent: novitas prope nil mirabile promit.
Utque aliquid promat res nova; prisca placent.
Ecquis Teutonicis tantas ratus esset in oris
Servari senio nobilis aeris opes?
Imperium Caesar, Latiam schola plurima linguam,
Possidet, et Graecis artibus ora patent;
Denique abundamus peregrinae dote Minervae:
Quis Romam in longa quaeritet Hesperia?
QUOS ego quaesieram Veronae in moenibus altis,
Ut simul Insubrum perficeremus iter;
Obtulit Augustae primum Fortuna repertos,
Te PAULE, et nitidis te GULIELME comis.
Tendimus a Lyciis undis properanter ad Istrum:
Traicit Almonis pons salebrosus aquas.
Inde Lares petimus, qui Norica tecta frequentant:
Haec requiem longae spero datura viae.
O salve Pegnesse pater: tu gratior Arno,
Gratior et Tiberi, cornigeroque Pado.
Externi valeant. Dat patria terra, quod opto.
Felix qui didicit propria nosse bona!
CUM Manes in te vivo penitrasse vigore
Et Livii et Sallustii
Noris BRUTE, et idem fateatur quisque bonorum,
Qui scripta lectitant tua:
Tun' censes animas sese insinuasse Melisso
Horatii atque Pindari
Consimili ritu? Pol me ac te decipis errans.
Umbra, umbra, quam prendi, fuit;
Atque ea non tota aut omnis, sed particula umbrae
Parentis inter somnium.
Posteritas quid dicet ad hoc, quod tu arte magistra
Ex ape facis Lucam bovem?
RETTULISSE pro Attica drachma Atticum talentum,
Brutus inquit, Hadrianorum optimus virorum;
Et meum unum carmen illud unicumque pluris
Aestimat, quam pondo plurima Atticum talentum.
Heus MONAVI, Brutum oportere esse dico Regem.
CUM dare non aliud possim pro tempore munus,
Accipiet strenae Norica nostra loco
DUDITHIUS, fixis penitissima cura medullis:
Pieridum et Phoebi gloria DUDITHIUS;
Idemque eloquii princeps, et in arce Minervae
Supremo positus, quem dedit ipsa, throno.
Accipis, an renuis? Tuus error me sibi lectum
Anne poetarum ceu coryphaeon amat?
Fallimur. Ipse ego te potius (moriarque nisi id res
Monstret) amicorum ceu coryphaeon amo.
Debita virtuti tamen haud ita munera solvo.
Munera quis solvat debita DUDITHIO?
ALGIDA dum caeli glaciales asperat auras
Bruma, diesque brevis contrahit Aegoceros;
Fervidus in lucem studui dare, vivere longum
Digni, CROPACII nobile vatis opus.
Quod si carmen amas, ut amas GEUDERE libenter;
CROPACII, nostro nomine, carmen ama.
Hoc tibi iam strenae vice porrigo, tu mihi contra
Pristina ne mentis subtrahe signa tuae.
Sed quei subtraheres? E vultu lucet amico
Gratia, cui gravitas it genuina comes.
Temperiem o miram! Peream, nisi pectore in uno
Tu mihi Chrysippus, tu Plato, tuque Solon.
SURGIS, an in lecto saevus te calculus aegrum
Detinet, indignis excruciatque modis?
Heu quibus adversis obnoxia ferre necesse est
Pectora! Quam multis membra gravata malis!
Morborum pereat genus omne, vel ipsa nocentum
Adfligat diris corpora vulneribus.
Qui bonus in tantum es IOACHIME, ut nemo sit usquam
Te melior; quin sis ipsa adeo bonitas.
Quei fit, uti vexere malis? Cruciere dolorum
Morsibus? Humanum est tristia quaeque pati.
Scilicet in vivis regnat mors: imperat aegrum
Fortibus: et vivi mortua turba sumus.
CARMINE Danuvium sistebas ante rapacem,
REUSNERE Aonio maxima cura gregi.
Nunc Rheni celeres remoraris versibus undas,
Inque dies maius crescit honore decus.
Iamque tuos Musae cupiunt ediscere Fastosd,
Atque opus ad seros transdere postgenitos.
Dignum operae pretium. Tu vitam porrigis annis,
Contra anni vitam non tibi perpetuent?
DUM sedeo, et totas noctesque diesque fatigo,
Nil parcens operae, nil studiisque bonis:
Noxius in dextrum mihi destilla vit ocellum
Humor, ab offenso proveniens cerebro.
Te lapis in fundo vesicae natus acerbat,
In lectoque domi te IOACHIME tenet.
Ut bene sit nobis, optamus uterque; caventes,
Ne morbus fiat tempore deterior.
Ausim ego te male habens male habentem invisere, post ut
Peius et ipse habeam, peius et ipse habeas?
AEGRA diu coniux fuit, aeger et ipse fuisti:
Nunc aegras natas febris anhela quatit.
POEMERIAE unde domo morbi mala semina nata?
Unde ortum macies exitiosa trahit?
Nimirum DEUS exercet, quos diligit. Inde
Cuique sua est variis poena ferenda modis.
Vult etenim, emineat tandem Patientia victrix,
Proculcetque mali fortiter omne genus.
Deme aegris tolerantem animum: quid restat opellae?
Vi nunquam, at miti vincitur arte dolor.
TU quoque nostra teris faciles Schediasmata nugas,
Quas Hagius modicum munus habere dedit.
Quin potius veteres POBLINGERE volve poetas;
Plus quibus ingenii, plus gravitatis inest.
Conatus fari tamen, ut queo cumque, Latine,
Ad Romana aliis monstro theatra viam.
Lingua vetus periit, periit vernacula linguae
Proprietas. Paucis nosse Latina datur.
Teutonas insulsi corrumpit opinio vulgi,
Compede quae passim vincta Lycea tenet.
Et miramur adhuc, si, quotquot posse videntur
Voce loqui Latia, Barbara verba crepent?
MAGNUM EST, OPUM VIM POSTERIS RELINQUERE:
SED MAIUS, AETERNI DECORIS GLORIAM.
OPTASTI toties Brunscorni cernere honores,
DULNERI, et medicas quas tulit hortus opes.
Sperasti toties eiusdem cernere nuptam,
Post iter et serae taedia longa morae.
Utrumque ex voto evenit tibi. Duplice quippe
Compos percepsti gaudia mista modo.
Quam speras sortemque optas fore postmodo, nec spem
PAULE nec optatum terminet illa tuum;
Sed multo potiora ferat. Tua candida coniux
Et genitrix sponsi tot bona participent.
Optima qui loquitur, quique optima sentit, eidem
Fas est ut bonitas optima quaeque duit.
MACHINULA horologi, subtile opus aere corusco
Teutonis artifici facta sonora manu;
Quod mihi nil merito munus IOACHIME dedisti,
Immemorem nunquam me sinit esse tui.
Nam seu mobilibus rotulis certam indicat horam,
Sive ante Auroram surgere mane iubet;
Temporis admonitu, recte disponere suadet
Solis ad emensas cuncta tributa vices.
Interea tam nocte tui quam luce recordor,
Dum memorant nomen tinnula signa tuum.
Perpetuum dures o machina, ceu volo durent
POEMERIO grates quas ago perpetuum.
SPERABAM fore, patriis in oris
Ut dehinc retinerer, OXYANDRE,
Postquam ab Italica reversus essem
Terras sed modo Franciam relinquo,
Galliamque iterum peto inquietam.
Tu cura ut valeas, memorque nostri
Rhegnesso voveas trecenta serta,
Sospes ut redeat paternam in orans,
Qui te insignibus auxit atque fratrem,
Nullo tempore postmodum tacendis.
Felix, qui suus est, sibique certam
Sedem fixit: inops, malaeque sortis,
Semper cui peregrina humus terenda est.
AGNELLUM mihi cur HOMAGI carissime donas
Annello insculptum? Mitius anne tuo
Ut nihil ingenio est, sic miti corde Melissum
Hoc dignum in primis munere rere fore?
Lanigeraene exstem pecudis, quae perdidit Hellen,
Aut memor illius velleris aureoli,
Quod tulit Aesonides? Quaecumque est causa, geremus
Nobile Theseae pignus amicitiae.
Caesaris et regum valeant pretiosa metalla:
Caesaris et regum vincit hic agnus opes;
Ac quidem eo mage vincit opes, quo Caesare et ipsis
Regibus est magno maius in orbe nihil.
SPARSERAT audaci totam rumore per urbem
Celtarum querulos nunctia Fama sonos,
RONSARDUM fatis heu concessisse poetam,
Et cassum vita iam posuisse caput.
Iamque typis AURATE novis excusa volabat
Naenia, funestis exululata modis.
Addita Regis erant decreta iubente senatu,
Ne quis eam chartis aemulus exprimeret.
Post paullo ostendit scriptisque labrisque disertis
Ipsemet in vivis esse animatus adhuc.
Mendax Fama morine queat RONSARDUS hic, in quem
Mors violenta nihil fataque iuris habent?
CAROLE praefulgens ZEROTINAE gloria gentis,
Magnus honor Phoebi, Pieridumque decus;
O festine redi Ligerini a fluminis unda,
Et propera ad nostros irrequiete Lares.
Te desideriis exspectant CAROLE magnis,
Quos Zernembliacae clarat origo domus.
Te mecum nivei suspirat cura Lavini,
Suspirat crebris Dulcis anhelitibus.
Vota Iovem tangent. Imo nam pectore de te
Iugiter hae voces nocte dieque sonant:
Salvus et incolumis velut hinc Zerotinus abivit,
Ad nos sic redeat salvus et incolumis.
HUMANITATIS atque benevolentiae
Quod signa plurima exhibes Baronibus,
ZERNEMBLIORUM gente praelustri satis:
Sane profecto candide, et (quod nobilem
Exornat) ingenue atque laudate facis.
Quid polliceri, quidve contra ambo tibi
Offerre possint, praeter hanc animi fidem
Verumque amorem, quo velut pensent tuum
MAIGNAN favorem? Quippe amore mutuo
Fideque toto in orbe nil praestantius.
VIGINTI irrevocabiles et unum
Annos signiferi repente volvens
Exegit rota, cum sonorum ad Albim
Alter primitus alterum eruditae
Conspexit studiis coli Minervae.
Iam nos Sequana conspicit sodales,
Parique excipit una mensa victu.
Non abest Catharinus ille DULCIS,
Haec qui fercula suavitate condit.
Quod si cetera tam bene ac beate
Haberent, neque Galliam furores
Vexarent iterum tumultuosi;
Quid felicius, optime o LAVINI
Esset hacce sodalium caterva?
PAPAE! Cothurno nixus Attico, novus
Aemulator Aeschyli
Sic fortioris compotem Tragoediae
Examussim originem
Expressit, o MORELLE, pergravi sono
Romulisque versibus;
Ut si quis inter se ambo contulerit, palam
Iure iuret optimo,
Ceu CHRISTIANI haec verterit de schematis
Aemulator Aeschylus.
Quis hoc vel illo loquitur accuratius,
Aut tonat potentius?
Dubium est, in utro Genius insit fortior,
Spiritusve grandior.
Vigere in hoc FLORENTE Gallia abneget
Atticissimum Aeschylum?
AESCHYLON et Sophoclem, praelustria lumina vatum,
Euripidisque dramata scenatica,
Scriptaque Aristophanis, Romanae munere digno
Qui civitatis, purime scitus loqui,
Donasti FLORENS; quae praemia rursus ab illis
Aut nostro ab aevo munis exspectes opum?
Gloria, laus, et honos, et fama, potissima merces,
Tuo labori fenerant faventiam,
Nomen et immortale. Quid ultra numina poscas?
Vivi loquuntur quisque pectore ex tuo,
Aeschylus et Sophocles cum Euripide, Aristophanesque.
O quatuor animarum unico in te copulam!
LISLAEE Aonidum perennis ardor,
Vere CORTINIUM sodalem amasti,
Amasti GULIELMIUM sodalem:
Quod Manes utriusque confitentur,
Amoremque reciprocum sub umbris
Testantur; tibi debitum omne in aevum.
Tu si me simili fide atque amore
Dignarere, quid esset utriusque
Nostrum amore fideque in hisce terris
Excellentius evidentiusve?
ADDUCIS mihi, CHRISTIANE Florens,
BINETUM BONEFONIUMque doctos
Praeclarosque viros, meique amantes.
Quid mi gratius esse pensiusve
Possit, quam similes tui meique,
Id est, candida corda et absque fraude,
Complecti ex animo; medullitusque
Amare, ut soleoque debeoque
Nostrum Scaligerumque Lipsiumque
Et Dousam mihi in intimis medullis
Haerentes, oculisque in obstinatis
Sic fixos, ut abire nuspiam ausint
Nec possint? Mihi dempseris amicos,
Una omnis mihi dempta erit voluptas.
QUAM doleo tristorque animo,
Mi Catharine DULCIS,
Te a nobis meditante abitum
Nescio quas in oras!
Baro itidem Zernembliades,
Et Zerotinus ille
Carolus, Aonidum splendor,
Et facies Lavini
Candida, moroseque ferunt
Iuppiter et moleste.
Si tamen ire paras, neque te
Vota morantur ulla;
Heic aliquam nobis ex te
Linquito Dulcitatem.
HESYCHI relinquis omnes,
Quos habere tecum amas;
Me quoque, in tuo libello
Cui locum Tyche dedit.
Sic repente deseres tam
Nobilem Lutetiam?
Sed qui habere tecum amarunt,
Te negant relinquere.
Neminem tamen revises
Nostrum, ut arbitror, dehinc;
LIPSIUM nisi atque DOUSAM
Ad Batava litora.
Iure opinor hercle. Quippe
LIPSIUSque DOUSAque,
Uni et unici sodales,
Sunt tibi instar omnium.
TAEDIA concipias ne plura, quiesco. Quiesce
Tu quoque, et has Apinas consule quaeso boni.
Taedia compensare tamen si nostra laboras,
Par hostimentum da Philomuse pari.
HEUS praecede semel, praecede ROSINA, secuta
Huc usque Reginae meae vestigia:
Claudere nam propero popularis opuscula chartae,
Ut virgine a qua coepi, in illa desinam.
Tu semper ames volo, ceu te semper amavi;
In posterumque alas amoris fomitem:
Sic quo finiero plures veteresque libellos,
Recentioris ordiar plures notae.
Tu das ingenium, das famam. Nonne ego felix,
Cui donat immortale praemium ROSA?
VENIMUS ad calcem noni REGINA libelli:
Ut statuam, suadet fessa Camena, modum.
Morigeror. Nimius perhibebor forte, loquaxque
Praeter naturam more fuisse novo.
In te laudanda nimius nego, Diva, fuisse,
Laudis ut ardescam prodigitate tuae:
Quam, si suppeditat mihi vita, tenore perenni
Fert animus reliquis continuare libris.
Tractus in hunc amplae labyrinthum laudis, ut inde
Extricer proprio consilio, quid agam;
Si nec principium reperire, nec adficere ullum
Scit medium, aut finem ponere Calliope?
[Gap desc: index]
PRAETER Caesareum privilegium, quo auctori in annos septem cavetur, qui a die uniuscuiusque operis absoluti initium sumere intelligantur, etiam HENRICI III.. Francorum et Poloniae Regis privilegio sancitum est, ne quis Typogtaphorum imprimere, neu quis Bibliopolatum divendere audeat ante novennium Melissi lucubrationes: praeterquam ii, quibus ille annuerit; uti iam nunc ARNOLDO SITTARTO, in alma Parisiensi Academia Bibliopolae iurato, secundae huius Schediasmatum Poeticorum editionis curam demandavit Qui secus fecerit, libris et poena in sanctione aestimata mulctabitur, ut fusius Regio diplomate continetur; dato Parisiis, die XXX. Ianuarii, anno Christi M. D. LXXXV. Regni XI.
Per Regem
Iacobo Augusto Thuano consiliario, et libellorum supplicum in Regia magistro praesente.
PERROT ssr. [Abbr.: ?]