Schediasmata poeticaMachine-readable textSchede, Paulus MelissusSchedeXML version, markup prototype, December 1999Martin PutzmarkupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/melis1schede.htmlmeli001.jpgschede.xmlmelis1/jpghtmlParis: Sittart, 1586.
Regeln fuer die Texterfassung 03/2001 (bis auf Metrik)
not necessary
29 June 2001Susanne Mussmannmarkupline tags24 July 2001Susanne MussmannmarkupTEI headerMELISSI EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. THALIA.
SI quaero silvas hortosque THALIA virentes, Nomine res haec est non aliena meo.
AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE.
LIBER, herus vini est; est alma Ceres hera frugum, Haec tantum spicam postulat, ille botryn.Herba Palem placat, flos Chlorin, laurea Phoebum; Lactis item sparso guttula farre Larem.Pensilis est tabulae contentus munere Nereus; Hospita sat xenio pectora vota Iovi.Aemula caelestum REGINA serena Deorum, Dulce mel e nostris tu cape dona favis;Mel geniale, parum cui Gratia miscet acoris. Quod tibi libandum quum sine felle lito,Haud vereor Momos: quia multave magnave non do, Sed dare quae potui munera cuncta dedi.
AD ROSINAM.
QUO tua per cultos vestigia principis hortos Vere novo spatians, casta ROSINA, feres;Lilia succrescant precor alba, rosaeque rubentes: Stillet ab Aurorae rore perenne solum.Cur precor hoc? Mihi quo tua lilia virgo rosaequeLilia prolongent curta, breveisque rosas:Quique tuo manat, mellita, saturrimus ore Lauros ambrosius ros riget ille meas.Infinita licet folia aut hinc carpsero frundes, Queis texam capiti serta novella tuo:Haec infinite tamen aeternosque per annos Cum lauris vigeant lilia cumque rosis.
DE COGNOMENTO SUO.
PARVUS eram, Phoebumque puer Phoebique sorores Gaudebam, Charitum captus amore, sequi.Tunc ego maternis quum tempore Veris in hortis Deligerem tenera mollia serta manu,Purpureosque simul flores mirarer, et herbas Sive Meliphylli, seu Melilote tuas;Alveolos apium tacite rimabar opertos: Libandi mellis tanta cupido fuit!Protinus erumpens adytis grex omnis in unum Me ruit, et circum crebra susurrat apis.Quo fugerem? Pungor. Limis Dea risit ocellis, Et meus haec, inquit, spicula sensit Amor,Mellea furtivis dum gustat liba labellis. I nunc, et flavos quaere Melisse favos.Vidit ut hoc Phoebus, folia e Parnasside lauru Conterit, et succis illinit ora datis.Parva mora est, Phoebo tumor ille medente resedit, Quem mordax levium fecerat ictus apum.Chloris at hortorum decus, argutissima Chloris, Quae Venus ipsa dedit nomina, dixit, habe.Dixit; et hinc nomen tribuit mihi dulce Melisso, Ut mea florilegas mens imitetur apes.
SAPPHICOPHALAECIUM. In quo decussatim legitur Euphrosyne, columnatim Melissus.
ELEGANS, qualis fuit illa DaphnE,Mutata in viridem puella laurUMEcce me Praefert tibi, docte PhoebE;Laudat OrpHea, laudat AttHidos meL.Invides paRtae Radiose laudI?Solam pol faciO parem DeabuS;Sola quit caStas Superare DivaS.Ullo non HYacinthe et Hybla cultUSic Nites; ut purpureus vireNtiSEx pulchro nitet ore flos puellaE.
AD ROSINAM C. F.
QUANDO ego te demum potiar, carissima? Quando Innubes thalamis bella ROSINA meis?Omnia nunc florent: ego marceo. Ver mihi nullum, Cuncta licet nitidi tempora veris agant.Adspice, quam pulchris et amoenis vestiit hortos Flora rosis, et quot gramina liliolis!Inter mille rosas et lilia mille, nec unum Eheu liliolum, nec mihi nata rosa est.O sortem miseram! Florem carpunt Corydones: Mirosa nulla apto ridet hians calyce.Culpa tua est, o Flora. Aliis tu prodiga mater: Non querar, heu, si tam parca noverca mihi es?
AD PETRUM LOTICHIUM SECUNDUM.
ALLOQUERIS Veneri Loton quid PETRE sacratam, Succis ut imbuat suis Versus tuos suavissimos?Quin tua sunt dulci mage dulcia carmina Loto: Nemo negaverit, nisi Gustata cui non Lotos est.
DE LAURO A SE PLANTATA AURELIAE.
HANC laurum, virides prope quae maris innuba rores Surgit, odoriferis dignior arboribus,Quam tenero abscissam sacrae de corpore matris Consevi puro, purus et ipse, die:Hanc ego virgineam laurum cui dedico Divum? Hanc laurum Daphnae consecro, Phoebe, tuae.Crescat age, et nomen formosae inscripta puellae, Incisas aevum servet in omne notas.Nec calor hanc nimius, nimium nec frigus adurat: Lenis at huic aestus, mite sit (opto) gelu.Quam dum purpureis Aurelia dulcis in hortis Baccifera laetam frunde virere vides;Hanc mihi plus longe credas volo semper amari, Quam potuit DaphnenPhoebus amare suam.
AD ROSINAM C. F.
LILIA noster alit lactentia, sed tuus hortus Sanguineas nutrit, blanda ROSINA, rosas.Clausa facit sepes, ut quam minus ipse potiri Flore tuo, possis tam minus ipsa meo.Unanimis menti concordia par sit utrimque, Protinus e geminis hortulus unus erit.Rumpere fas sepem; iuvenilia lilia fas est Iungere virgineis, casta ROSINA, rosis.Floribus his nisi mella fluant, tamen inde renasci Spero Melissaeas, pignera mellis, apes.
AD HENRICUM A SABAUDIA NEMORENSEMMAGNA dari magnis mos est. Tibi farris arista Pauperis ex humili iugere parva datur:Non ita parva tamen, quin consita tempore veris Frugiferum grandi fenore reddat agrum.Ver geniale tuae flos est, NEMORAEE, iuventae: Ast ager, ingenii culta Minerva tui.Excolit hunc sacris operatus ab arte CamenisPegasusAurorae, factus arator, equus.Iugiter affusis dotale liquoribus arvum Fontibus e clariis turba novena rigat.Quanta tibi messis sperabitur, aut mihi qualis: Si tantae est segetis causa, minuta seges?
AD IOANNEM OPORINUM.
POMIFER Auctumnus multas velut ubere fructu Et varias cornu divite fundit opes;Sic tua multiplices Musis dat, OPORINE, libros Egregiis scriptos gnava taberna typis.Dant aliorum operae quoque multa volumina. Sed tu Non spectas magni fenora magna lucri.Ut doctis prosis, doctas vulgesque papyros; Ditatum ante alios te satis esse putas.Ast hodie multas argenti condere libras, Quam multos auro praestat habere libros.
AD CHRISTOPHORUM COM. PALATINUMRHENI, DUCEM BAVARIAE.
QUAE mihi Daphnea transmittis ab arbore, Princeps, Nexa recens manibus florida serta tuis;Non ea grata minus, quam munere Caesaris olim Laurea quae nobis cinxit odora caput.Pro quibus officiis, quantum persolvere vix est, Debeo. Quid vero quid tibi quaeso precer?Laurus ut aeternos gerit immortales honores, Et semper viridi frundet amicta coma;Sic vigeas in flore tuo; sic laude perennet Clara, Palatinae stirps generosa domus.
AD THEODORUM CYSSAM. De adventu Petri Rami.
CYSSA, quid acris hiems tam serum traxit in annum Frigora? Cur Zephyri tardius aura redit?Anne comis silvas, culmis sata, palmite vites, Gramine prata dehinc orba futura putem?Fallor. In has donec RAMUM ver duceret oras,Gallia floridius quo nihil omnis habet;Neve interstitio cessarent tempora: veris Interea gessit bruma nivosa vices.
AD IANUM DOUSAM NORDOVICEM.
EN tibi nunc tantum chartacea munera mitto, In queis sunt operae carmina clausa meae.Sic tamen accipies reor, o suavissime DOUSA, Tanquam sint palmis munera digna tuis.Non hinc laurus abest, a Caesare praestita laurus: Illo me dignum Caesar honore tulit.Per te victricem tulerint mea carmina palmam; Crede mihi, plus quam tu mihi Caesar eris.
DE PETRO RAMO. Ex GallicoStephani Iodelli.
GALLI vetusti quaslibet bonas artes Scriptas habebant patrioSermone: sed nigra reconditarum Dis Sub nocte gazarum DeusVeros tenebat artium sub Orcaeis Usus sepultos vallibus.Ut posset igitur intimum penetrari, Illaeque rursus erutaeReducerentur Gallicus in auras; huncRAMUM, aureum hunc Ramum, fuitNobis necesse habere, denuo saecli Per eas inaurantem decus.
AD HENRICUM STEPHANUM.
VERTIMUS e florum Graecis epigrammata libris, Censuram STEPHANI iussa subire mei.Si mentem, si verba minus, quam mente ferebam, Expressi dextre, mens mihi verba dedit:Adde quod insolitis haec curritur area mannis: Errato venia est danda benigna meo.Tangitur haud semper certa scopus ipse sagitta, Frustrat et Eleos meta curulis equos.
AD HIERON. WOLFIUM.
ARRA Maronaeo modici colo vomere campi, Meque inopem quamvis uber agellus alit.Isocratem donas, ut me, quem dispudet aulae, Iam fora non pudeat verba diserta loqui.Recte habet. AdiciasVolfiDemosthenis amplas, Reddere facundos voce valentis, opes.Interea mea rura colam; sim dives arator: Orator pauper res onerosa nimis.
AD Fridericum III. COM. PAL. RHENI, DUCEM BAVARIAE, SEPTEMVIRUM.
CONTIGUIS arci vestrae spatiatus in hortis, Cuia sit haec laurus, dux FRIDERICE rogas.Est mea. Nonne vides, ut (eam dum ventilat aura) Perstrepat in laudes frunde susurra tuas?Quippe Palatinos proceres agnoscit, et illis Debita Phoebeo munere grata refert.Rara et adhuc tenera est. Quum fiet adultior arbos, Frundibus et foliis densius aucta suis;Hoc maiore tibi stridebit laude susurrans, Quo magis aut Boreas aut strepet ipse Notus.
AD FR. AUERLIUM.
QUOS mihi caseolos mittis FRANCISCE Bryenos, An redolent ripae pascua Matroniae?Rere Melissaeas his oblectare Camenas; Ut simul hinc succos Attica libet apis.Conditi sapidae nisi sint ab odoribus herbae, Quales Helveticis Glarea condit agris;Mellilegas volucres aut Musas mellis amantes Hinc aliquos speres sugere posse favos?At scio; tu lepus es, tu pulpamenta requiris. Quam tua prae cunctis Gallia lacte fluit,Tam mea melle fluit quoque Francia. Lactea donas Munera, quo gratis mellea dona feras.ECQUID Aristaeae turbae, FRANCISCE, negoti Cum grege lanigero; qui meat, illa volat?Alter an alterius flores aut praeripit herbas, Queis lac conficitur, conficiturque favus?Utraque pars carpit sibi convenientia pratis; Ulla nec inter oves rixa, nec inter apes.Usibus humanis communia commoda praebent: Quam bene communes praebet amicus opes!Tu mihi das pressi solidata coagula lactis; Nos tibi sub ceris mella liquata damus.Gratia, quod fruimur donis, debetur utrinque Lacteolis ovibus, melleolis apibus.
AD N. CLEMENTEM TRELAEUM.
RUSTICA Musa mea est: agrestia donat amicus Casea, ruricolae rite dicanda Pali.Ut mecum rures, partem tibi dono vicissim, Qua bene campestrem devenerere Deam.Eia age rusticulum quiddam confingito, CLEMENS. Ni facies, dicam; Rustica Musa tua est.
AD CHRISTOPH. COM. PAL. RHENI, DUCEM BAVARIAE.
CAERULEI degens ad stagna beata Melanni, Optime dux, atavis edite Caesaribus;Nexa Palatinis manibus, gestanda poetae Ultro donasti laurea serta comis.Aurea nunc gesto prope Nicri musicus amnem Serta, Palatinae pollice nexa Deae.Quam bene dividitis, frater dum carmina lauro Munerat, atque auro cantica nostra soror?
AD IO. IAC. BOISSARDUM.
NATALIS, BOISSARDE, quater mihi qui na Decebris: Hortis bruma decus iam nemorique negat.Nocte priore tamen circum vernare racemos Pampineis vidi convena palmitibus.Postera nox stantem plenas me dulciter uvas Colligere inviridi finxit amoena iugo.Somnia sunt, inquis. Sed, somnia si qua vel unquam Pondus habent, certe haec (auguro) pondus habent.Decipiar vigil? At volupe est meminisse figurae: Delectant animum ludicra visa meum.Vite sacra nihil est prius. Hanc et vivus amavi, Inpositam tumulo mortuus hanc et amem.
AD EBERHARTUMCHRISTOPHORI EHEMII F.
AUREA, vere novo, vere tibi saecula florent, Dum tibi, care puer, flos tener ore viget.Artibus imbuitor, moresque docetor honestos: A patre propterea discere missus abis.In generis laudes, in honores cresce paternos. Usque Palatino sic adamere duci;Cumque senilis hiems et ahenea venerit aetas, Saecla tibi vernent aurea flore novo.
AD QUEMDAM E SCHOLA FABRICIANA.
QUAE tibi credidimus veterum mysteria vatum, Pythagoraeorum more tacenda velim.Teutonas haec latuere, latent quoque Gallida terram; Et vatum genitrix nescia Roma sui est.Si te FABRICIUS priscae renovator aristae, Quem colo, quem veneror, quemque libenter amo,Talia non docuit, tamen addocuisse putato,Fabricii ni nos instar habere neges.Aemulus ergo mei spicas tibi demete longas; Messe breves stipulas vulgus inane legat.Haud ego vere secus facio. Quaqua sit eundum, Spinas linquo aliis, sed mihi carpo rosas.
AD IUSTUM REUBERUM.
CONTULIT Austriacus quondam tria Lilia Caesar, Quae generare mihi Lilia mille solent;Vel media in bruma. Sed quam mihi conferet unam Vestriacus Nestor seu Numa, IUSTE, Rosam,Illa Rosas gratas pariet mihi mille, sub ipsum Tempus Hyperborei solstitiale Capri.Lilia amo: sed mi tanto Rosa carior istis, Quanto una pluris Lilia mille Rosa.
AD ROSINAM.
TE praesente, mihi visa est ver bruma novellum: Ver visum absente est ceu glacialis hiems.Huc ubi cum Glaphyra rediisti sospes; apricoChloris purpuream flore coronat humum.Iure igitur tibi primigena haec mellitus amator Lilia, primigenas dedicat hasce rosas.Grata habeas quaecumque sacro tibi: namque ROSINA Flos florum, et verni sola es honoris honos.
AD FRANC. AUERLIUM.
AMPHITRYONIADES ex Aegles suavibus hortis Aurea devicto mala Dracone tulit.Vinea, cui positus custos Leo, clausa ROSINAE (Unde uvas carpam) mi capienda venit.Ardua res aliquid, FRANCISCE, reflagitat ultraHerculeas vires Simsoniasve manus.Ille Leo mulcendus erit, plausuque domandus: Tum Rosa, tum cedet vinea clausa mihi.Tunc mecum florebis ibi: florebit in alto Praeter naturam purpurea uva iugo.Illa novo imperio pomi vertetur in aurei Formam, et in illustri crescet aprica manu.O saeclum aureolum! FACIE regnato PUDICUS: Mutabunt rerum fata suprema vices.
IN MELISSAEUMPETRI BEUTERICHI.
FLORILEGIS apibus PETRE propria tecta parasti: Mella tibi stipant, cerea dona ferunt.Dulcibus imbuitur succis Musaea caterva, Sua via dum tincto carmina rore canit.Lampada succendit de cera Vesta perennem: Lucet in aeternos fax radiosa dies.Quid vis ulterius? Grates memor ecce quotannis Bombilat in laudes turba susurra tuas.
IN FONTEM HORTENSEM PHILIPPI STEPHANI SPRENGERI.
NYMPHA SALIT, CHLORIS RIDET, LAETATUR IACCHUS.QUID LABYRINTHEAS IS CATO MAESTE VIAS?
AD SIGISMUNDUM EHEMIUM.
LILIOLUM primum, primo sub vere notatum His oculis, digito carpere primus amas.Sed mihi das illud, tanquam spe floris, EHEMI: Ut mea laetetur flore iuventa suo.Ast ego nulla animo sentiscere gaudia possum, Ni quoque det primam verna ROSINA rosam.Langueo. Dimidio vix corpore constat homillus Dimidiove animo, cui vigor omnis abest.Si perfectus odor de duplice flore remanet; Liliolo hinc recreer, recreer inde rosa.
AD ROSINAM.
ECCE duas silvas Maiis frundere calendis Vestibulum nostrae conspicis ante domus.Stipitibus rectis in honorem, casta ROSILLA, Una tibi posita est, altera silva mihi.In nemore steterant, Dryadum decus. Inde recisas Sacravit Veneri festa platea comas.Ante avibus variis tribuere cubilia rami: Nunc praebent solis propria Turturibus;Quos circum volitant faustaeque piaeque volucres, Guttureque innocuo fata futura canunt.Nempe velut myrtus florebit bella ROSINA; Et florens lauri more Melissus erit:Nascentesque dehinc quam plurima bacca beabit Laurea filiolos, myrtea filiolas.
AD FR. AUERLIUM.
CORTICULISNE rear citreis, FRANCISCE, medendi Vis ut praesenti tam potis insit ope?Mala venenoso medicari Medica viro, Si medicis nolim credere, credo tibi.Exteriora aliis satis est cognoscere rerum: Ipsam in naturam tu penitrare soles.
AD IOAN. ZOBELLUM.
TERTIA nunc aevi labentis Olympias acta est, O ZOBELLE equitum Franciadosque decus;Laurus ut Aonio mea fonte rigata perennes Hasce tibi baccas, munera prima, tulit.Hos itidem ramis haerentes candide fetus, Et folia et frundes, altera dona, cape:Dignus enim es fructum capere ex Heliconide lauru, Quam tua consolidet sensemiique manus.Perpetuo floret; pariter florebis et ipse: Nec vestro quidquam sit volo flore prius.Laureolae quisquis Schediae decus addit, et illi Fas erit adiciat laurea nostra decus.
AD ANDREAM VOITUM RINECCUM.
INTER aprica tui viridaria ruris, amoenum Hoc quoque, circa aedes stagna videre, fuit:Stagna ambita horto, quae nantur oloribus albis; Dignis quos docta Posthius arte canat,Quosque Rudingerus celebret. Par carmen utrique Convenit; ambobus par in honore decor.Hi duo, VOITE, tuos collaudent carmine cygnos: Ast ego te, cygnos qui bonus hospes alis;Et reverenter habes, purissima corda, poetas: Nam vere niveo pectore et ore vires;Atque adeo reliquis candore excellis avito, Quam superant puri vellera munda cycni.
AD EUNDEM.
AEDIFICAS Musis sub amoeni margine Maeni Incustoditam, VOITE RINECCE, domum;Arboribusque novi quincuncis conseris hortum, Qui tutrice manu praesidioque caret.Num soror hunc illamque colet tua? Vix reor. Horti Alterius domina est, alteriusque domus.Elige custodem Franca de gente Napaeam, Quae deceat thalamum Castalidasque tuas:Nam solus curare nequis, licet impiger, hortum. Et melius servat mutua cura domum.Sic tibi, sic Musis, sic cultae VOITENapaeae Gratior ipsa domus, gratior hortus erit.
AD CONRADUM DINNERUM.
UT volupe est notas haurire sonareque voces,DINNERE o veteris cultor amicitiae!Ut volupe est Helenamque tuam et te cernere salvum! Ut decorant Spartam splendida regna tuam!Nonne magis felix geminis memoreris Atridis,Pergama cui restant nulla domanda foris?Degis in electis cum prole domoque Viretis: Hospes in externis finibus ipse vagor.Quaero, quod inventu facile est, nisi Marte vetarer: Pax tibi perpetuo vere perennat opes.Ver tibi, ver aliis quum sit; quam dispare sorte est, Algida quem mediis aestibus urit hiems!
AD THOMAM POPPELIUM BELCHRYSIUM.
QUID petis urbano tinctum sale carmen agrestem,THOMA iucundi plene lepore ioci?Delicias urbs quaeque suas transfudit in agros: Illecebris quaeque est villa refercta novis.Has illasque licet poscas imitamine nostri. Rustica nunc solum, vere tepente, iuvant.Nil hilari superest, ut opinor, in urbibus usquam. Tantum laetitiae rus geniale replet.Ride POPPELI mecum. Namque (adspice) totas Centum urbes unus ridet amoenus ager.
AD IOAN. ROSBACHUM IC. De RHENI amoenitate.
QUALE per Aemoniae multa nemus arbore densumPenei liquido volvitur unda pede;Tale, decor Nymphis, Rhenus Basileia tempe Limpidus illimi praenatat uber aqua.Totius an tractus uno ROSBACHE voluptas Carmine describi, quam patet ampla, queat?Qua Nicer et Maenum flumen, qua dia Mosella Intrat; ibi Dryadum reberis esse domos.Quaecumque adspicies, iucunda et amoena videbis Omnia. Cum Baccho Flora Ceresque vigent.Si qui Teutoniae est paradisus, quid nisi Rheni Horti, plus etiam quam paradisus, erunt?
AD PAXIUM ET THYRIUM.
QUID rerum geris o PAXI? Quid candide THYRI? Satne domi vestrae sanus uterque valet?Heic ego sub lauru satur aut sub vite quiescens Et Phoebo et Bromio carmina laeta cano.Ut Daphneus odor, sic alma fragrantia Bacchi Flore suo cerebri regna animata petit:Unde salutari vegetatur spiritus aura, Spiritus Earinis qui viget usque meis.Addite quod tenero coma reflorescit amictu. Sit precor et vestris verna iuventa pilis.Induat hic Phoebum, laevem induat ille Lyaeum; Sobriaque extenta vita salute fluat.O mecum florete animi sine felle. VigescatPAXIUS in Daphne, THYRIUS in Semele.
AD FR. HIPPOLYTUM HILDENSAEMUM.
ILLE Gromis, Gromis ille, sacri cui numina montis Semper tam iuveni quam placuere seni;Bacciferam laurum posuit prope claustra fenestrae, Sedula quam Clariis Musa rigavit aquis.Hanc quoties oculo vigili FRANCISCE tuetur, Immortale decus cogitat Aonidum.Viderat hanc Phoebus ramis et flore virentem, Brachia pol Daphnes credidit esse suae.O dignum errorem! Sed enim dedit, huic ut in aevum Perpetuae maneat virginitatis honos;Illi perpetuum nomen. Sic florida laurus In Gromide, et lauru floret in hacce Gromis.
AD MATTHIAM ANOMOEUM.
LENTUS apricaris medio dormitor in aestu, Et premis herbosam semisepultus humum;Curarumque simul praeacerba sopore remulcens, Austerae sepelis sortis amaritiem.Ipse vigil MORI tarde frundentis in umbra Ruminor aetatis tempora verna meae:Non quod perdiderim stertendo pigriter horas, Aut, cuius pudeat, restet ob ora nefas;Sed quia cognorim sortem plerumque novercam. O ANOMOEE, parens quando futura mihi est?Ut sero sapimus! Vigilans et rebus agundis Plurimus haud raro fallitur Endymion.
AD FR. HIPPOLYTUM.
LAURUS ut aeternos gerit immortalis honores, Nullius et telo fulminis icta cadit;Sic tibi quae velat iam laurea serta capillos, Nullius offensu floreat usque mali.Machte vigore tuo FRANCISCE, et plaude. Poetis Caesaribusque sacris una corona datur.
IN GYNTRESPYLAM, IOACHIMI POEMERII PRAEDIUM.
SECESSUS tuus ille nihil non praebet amoenum, Seu valles spectem, seu iuga, sive nemus.Non desunt horti, riguis non gramina pratis; Non apis, et pleni pisce natante lacus:Non scatebrae fontis; Gottum dixere coloni: Unde bibens iugi digna liquore cano.Solibus aestivis texunt umbracula vites; Fecundo laeta est iugere flava Ceres.Turriculis, IOACHIME, sua est quoque gratia; quarum Altera prospectu culmina rubra notat.At tu plus caperis saltu venatibus apto, Rupit adhaerentes qua fera multa plagas.Quis neget heic celerem suadente sopore Dianam Venatu lassum ponere saepe latus?
IN SPICILEGIA IANI MELLERI PALMERII.
SPICAS legentem viderat PalesMELLERUM, et ipsa viderat frugum Dea, Ab Apollinis vestigiis:Nam pastor Admetaeus exsulemMessorem agebat; cum Ceres sic excipit: Legere o maniplos parciteDehinc, coloni; quippe mergitesPalmeriani tota replent horrea. Satis hocce non adoreae est?
AD LAURENTIUM DYRNHOEFERUM.
FLORIDA purpureum cum ver mihi pingeret ora, Quanti vis pretii carmen et auctor erat:Gratia nec iuvenem cupidum sperata fefellit, Inter Musaeis agmina iuncta choris.Vix mihi septeno claudenti limina lustro Canities nigras inquinat alba comas:Vilesco nostris. Externi carmen adorant Nobile, et auctori palmea serta ferunt.Num quoque tu veterem scrutis mandabis amicum,LAURENTI cedrinis scripte voluminibus?Ah minime. Cur Cheimerina spernantur, ab ipsis Quando voluptatem ceperis Earinis?
AD ANDREAM MERGILETUM ET IOANNEM POPPIUM.
CUI dono virides duas corollasDaphnes e foliis Apollinaris,Nexas virginea manu corollas?MERGILETE tibi, tibique POPPI.Vos Lauram canitis Salimque Francum,Et Laurae teneras Salisque Nymphas.Utriusque fluunt aquae perennes:Laurus sic utriusque sit perennis.
AD GEORGIUM PAULUM NYZELIUM, IOACHIMI F.
CARE puer, studio Musarum tincte recenti,NYZELIAE stirpis grande future decus:Haec tibi mnemosynon dico paucula carmina, PAULE, Ut tuus in Musas plurimus exstet amor.In patris et patrui virtutes cresce, tuaque Fac claram superes indole progeniem.Difficile est virtutis iter; sed postmodo tritum Omnigenis ditat pectora gnava bonis.Quid melius sperare queas, si tanta bonorum Copia ab ingenio pendet habenda tuo?
IN LACRIMAS PALMITUM.
VERE novo dum Taure cales a lampade Phoebi, Et sua turgescens arva relaxat humus,Iamque renascentes gemmas agit uvida vitis: Fundere cur lacrimas sustinet ipsa meras?Non illi falx est damno, non vincla dolori: Experta est facilem rite putata manum.Praescia nempe, boni fore qui male dona liquoris Usurpent, multis ebria turba cadis;Hinc fletu indulget, hominumque informia plorat Corpora in atroces divarianda feras.Rident turpe Pholi genus, et Potabimus aiunt, Quo fluat ex udis plurima gutta oculis.Bestia, venter iners, nescis heu quot tibi quondam Aut quantis stabunt hae lacrimae lacrimis?
AD CHRISTOPHORUM HOMAGIUM ET CONRADUM LEIUM.
AONIISHOMAGI sertis dignissime, tuqueLEIPieriis annumerate choris,Arrigitote caput. Lauri frundentis honorem In vos Caesareus confero iure comes.Vos decus Ausoniae memores defendere linguae, Vatibus antiquis diligite esse pares.Macti site novis titulus. Tua gloria LEI, Et tua laus HOMAGI celsa per astra volat.Momenti speciem magni (nisi fallor) habebit, Laurea me vestris serta plicasse comis.Hoc olim fuerit. Praesentia non ita tangunt Mentes: maior honos post nigra fata venit.
AD GEORGIUM PAULUM NYZELIUM.
HAEC quoque lux anno rediens, tibi sacra GEORGI, Apportat fausti nominis auspicium.Nunc ver est, pueros quo primum cura docendos Transferre in ludos officiosa solet.Discere iam primum non incipis ipse, sed orsus Iamdudum Latiis instruis ora sonis.Perge Deo Musisque puer dilecte; nec unquam Haec studia, aut teneras desere veris opes.Ut generis decus antiquum est; ita faxit Apollo, Auctitet ut patrium laus operosa decus.Quam radiat viridis rutilante Smaragdus in auro, Virtutem priscam tam novus ornat honos.
AD ANNAM PALLANTIAM.
CUM facias versus Musis et Apolline dignos, Certamen doctis prodigiale viris;An tibi non cingam lauru Daphneide frontem, O Pallantiaca nata puella domo?Iura Palatini Comitis ne sperne, neque ipsum Civis Romani despice iudicium.Nobilis ante clues antiqui stemmatis ortu,Deque tua partum Pallade nomen habes:Iam nunc quid prohibet, me tute Poetria fias, Nominis aucta novo lemmate, nobilior?
AD FRANCISCUM MODIUM.
EDERE cura tibi est monumenta perennia famae, Dum tenero vernum floret in ore decus.Machte tuo fervore, MODI. Vigor utilis annis Spem facit, in cassum non fore tanta bona.Laurus ut exculto crescit genialis in horto, Et semper viridi frundet amicta coma;Sic tibi succrescent famae potioris honores, Gloria cum Genii fiet adulta tui.Quid non praestabis, quia tanta est messis in herba, Si maturuerit fertilis uber agri?
AD ANNAM PALLANTIAM.
ADSPICE naturae decus, almi veris honores, Lilia Iunonis lacte creata Deae.Candidulis foliis discrimina sena nitorem Quantum addunt, quantam floribus almitiem!Malleolorum intra portenditur aureus ordo: Pistillum eminuli forma trinode refert.At magis adspectu pulchrum est, quod stipite ab uno Surgunt alterno Lilia plura gradu.Quem non delectet color albus, purus, amoenus? Ecce tua est talis candida virginitas!Tales ecce tui nivei PALLANTIA mores! Pulchrius his, illa purius ecquid erit?
AD HARTMANNUM HARTMANNIDEN EPPINGENUM.
LAETA Palatinis surgit quae laurus in hortis, Et doctas viridi cingit honore comas;FRENZELII frontem geniali frunde coronat, Ut posthac Phoebo carmina digna canat.Muneris hoc HARTMANNE tui est. Accepta ferentur, Dum vives, meritis laurea serta tuis.Audin' ut Aonides (titulo quid clarius isto est?) Te vatum iubeant indigetare patrem?
AD IOACHIMUM POEMERIUM.
HORTULUM areolae domo in propinqua,Vastatum aedificatione nostra,Convestire aliis paro frutetis,Novis stirpibus, herbulisque odoris.Cuius in medio patentem ad auramExsurgens Abies velim virescat.Quare te volo POEMERI rogatum,Tantillum modo te sinis rogari;E silva mihi Norica eruendamStirpem funditus impetres tenellam,Cum radice suaque humo vigentem.Quanto celsius illa crescet olim,Tanto fama tua altius volabit.
IN PLANTARIA.
VITES novellae, et vos novellae arbusculae, Parvo explicantes hortuloComas virentes; consitoris an manum Desideratis strenuam?Vigete, quotquot estis, ac succrescite In spem feracem posterum.Vos educavi primus. Ipsas nunc decet Fetus referre plurimos.Quod si negatis ferre, quorsum (quaeso) vos Felice percolui manu?
AD IOANNEM ADAMUM WOLFESTAINIUM, BARONEM.
DOCTRINA et virtute nihil praestantius unquam Esse, fuisse, foreCredideris generose puer. Hoc inclita firmes Pectora iudicio:Dumque tibi flos aetatis, roseoque virescens Vernat in ore decus,Artibus imbuitor claris. Illustrius hinc si Stemma genusque cluet,An dubites, ultro tibi sollertissima virtus Quin sit itura comes?
AD HIERONYMUM CAVELLATUM PARISIENSEM.
DUCERIS instinctu naturae pangere versus, Et canere imparibus verba ligata modis.Ne maiora tuis HIERONYME viribus aude, Neu graviora onera labra tenella tuba.Nondum inopes aetas tibi firmat adultior annos. Speratae laudi nec facit aura fidem.Creber in auctorum sis adsiduusque legendis Carminibus, Latiae quos genuere Deae;Donec in Aonidum sensim perveneris arces, Puriter edoctus verba Latina loqui.Scribere multa, oneri est: sed scribere paucula, honori. Praestat mille malis unum Epigramma bonum.
LAURUS.
SEMPER Laure vires. o si vigeat mea semper Laurea, ab hac carpet florida serta nepos.
HEDERA LAURO IMPLICATA.
CUR Hedera o lauri foliis velut uxor adhaeres? Ut Daphnae et Baccho iunctior adsit Amor.
TILIA.
HALITUM odorati videor sentire Timoli, Cum Philyrae florem naris aprica trahit.
CUPRESSUS.
VERTICE sum viridi, sed pareo tristis et atra: Mirum, si Pluto gaudet amore mei?
ALITER.
ARBORIBUS reliquis Morus prudentior exstat, Nec nisi sublato frigore germen hiat.
SPINA.
SPINULA ni digitos didicissem laedere punctim, Eradicato dudum ego caule forem.
ROSA.
SUCCI plena boni es, Rosa; at ex te fugit Arachne Nil nisi virus, Apis mel liquidosque favos.
LILIUM ALBUM.
QUALIS candor inest tibi flos Iunonie, talis Candor in ingenuo pectore regna tenet.
VITIS FLORENS.
NON ego me matrem generosi iacto liquoris: Flore meo dixi suavius esse nihil.
CROCUS.
CUR studio addicti, cur et palletis amantes, Ni vobis tinxi lutea gluma genas?
MELISSOPHYLLON.
FLORE meo numquam frueretur mellis amatrix, Ni pavissem olim melle MELISSA Iovem.
NARDUS.
SI quis tam redolente minus capiatur odore, Dignus sit munctae naris habere nihil.
APICULA ROSAE INSIDENS.
LIBAT apis florem, et mel conficit. Ipse rosarum Aemulus et mellis, vindico nomen apis.
PRAETER Caesareum privilegium, quo auctori in annos septem cavetur, qui a die
uniuscuiusque operis absoluti initium sumere intelligantur, etiam HENRICI III.. Francorum et Poloniae Regis privilegio sancitum est, ne quis Typogtaphorum imprimere, neu quis Bibliopolatum divendere audeat ante novennium Melissi lucubrationes: praeterquam ii, quibus ille annuerit; uti iam nunc ARNOLDO SITTARTO, in alma Parisiensi Academia Bibliopolae iurato, secundae huius Schediasmatum Poeticorum editionis curam demandavit Qui secus fecerit, libris et poena in sanctione aestimata mulctabitur, ut fusius Regio diplomate continetur; dato Parisiis, die XXX. Ianuarii, anno Christi M. D. LXXXV. Regni XI.
Per Regem
Iacobo Augusto Thuano consiliario, et libellorum supplicum in Regia magistro praesente.
PERROT ssr.