"QUAERERE delicias atque oblectamina vatum est,
" Iucundumque aurae liberioris iter.
"Silva nemusque virens, et flore fragrantior hortus
" Afficiunt miris pectora perlecebris.
"Nunc iuvat in fluvii ripis aut margine fontis
" Ad strepitum liquidae pangere carmen aquae,
"Nunc altas valles aut montis acumina celsi
" Dispariter iunctis exhilarare modis.
"Scribentem pulcher delectat ELISA recessus,
" Antraque muscosis obsita caespitibus,
"Sub medio quae Sole beatae sibilus aurae
" Percurrit tacitis instrepitans foliis.
"Garrula fraxineae sidens sub tegmine frundis
" Integrat arguto luscinia ore sonos.
"Ergo vernat ovans dulci frigilla canore,
" Provocat et claro gutture turdus aves.
"Parte alia queritur sociae nigra fata palumbes,
" Ingeminans maestae flebile vovis opus.
"Voce carens propria planctum resonabilis Echo
" Consimilem, et similes aemula dat gemitus.
"Terra solens fundo commota remugit ab imo;
" Commistosque sonos antra nemusque bibunt.
"O quoties tales Dryadum me turba faventum
" Vidit secessus vere tepente sequi!
O quoties REGINA tuum nomenque ROSINAE
Clamavi solis abditus in latebris!
De te deque mea sperata saepe canendo
Mille dedi numeros, carmina mille dedi;
Quorum sensa leves Satyri Faunique bicornes
Trita per alternas edidicere vices.
Rusticulam quoties coepere inflare cicutam,
Rustica prolicuit suave cicuta melos.
Ad numerum choreas pede plausit Oreas utroque,
Tibia dum Phrygios edit acuta modos.
Aerias vidi motasse cacumina pinus;
Cum piceis orni sustuleruntque caput.
Usque adeo rupes ipsas nodosaque flectit
Robora praesensae spiritus harmoniae!
Iura mihi testis locuples, saltusque Thyringi,
Aeolus et densa creber in Alpe sonans:
"Pinifer ipse etiam, fluviorum oculata quadriga,
" Testis, et Hercynii scabra crepido iugi.
"Pinifer o salve, nubes qui vertice tangens,
" Bis binis praebes ordia fluminibus.
"Solis ad occasum Maenus fluit, Oegrus ad ortum:
" Ipse petit Boream Sala, Notumque Nabis.
"Salve o monticolis pater agnoscende Variscis,
" Et fontes lymphis egere perpetuis.
Quod mea si placuit cupressigero Silvano
Phyllis, item Pani Thestylis indigenae;
Nostra fac arbutea crebro cantata sub umbra
Incidas teneris carmina corticibus.
Efficiasque sonent venerabile nomen ELISAE,
Quotquot habet patrios silva comata Deos:
Naiades in primis fortunataeque Napaeae,
Quas prope radicem caespes opacus alit;
Unus et alter ubi Maeni fons exit amoeni
Limpidus, irriguis congeminatus aquis.
Indeque Francorum per agros tempeque volutus,
Et celerans multis amnibus auctus iter,
Oppida multa lavit, tandemque rapacis in undas
Rheni praetumidis influit agminibus.
"At tu sceptrorum rectrix longaeva potentum,
" Triplice Pindaricae digna canore tubae,
"Ne rogo ne gracilis modulamina despice cannae,
" Quae mihi simplicibus stridet inepta sonis.
"Naturae sequimur, non artis idonea iussa:
" Tu cedo nativis sponte locum calamis.
"Non semper lituus delectat grandior aures:
" Saepe meret ingens Musa pusilla decus.
"Nec semper magnis spectatur gloria factis:
" Magna etiam parvis gratia rebus inest.
"SI QUID in humano genere est, proclivius ad se
" Mentes blanditis quod trahat illiciis,
"Vimque suam instillet totis Geniumque medullis,
" Iugeque inescato pectore nectar alat:
"Certe Amor est, HAGI; cui fronte Modestia recta
" It comes, et niveo corde pudica Venus.
"Purior hunc Aether olim generavit, et intra
" Succensas iussit regna tenere fibras.
"Numquam illi defit Cythereae fomes honestae;
" Numquam, laetitiae causa caputque, faces.
"Primus Amor sexum discrevit, et omnibus unam
" Ex Nymphis legit consociare viro.
"Primus Amor prolem dedit, et connubia sanxit
" Postera legitimis usque tenenda modis.
"Idem complexus docuit genitaliter aptos,
" Basiaque alternis pangere pressa labris.
"Primus Amor paci studuit, laetaeque quieti;
" Bellonamque trucem misit in exsilium.
"Illius inventum est ludos aperire docentum,
" Excultaque animos arte polire rudes.
"Ille idem populos magnas obstrinxit et urbes;
" Desertosque vetet rure et in urbe Lares.
"Ille Amor aequales vinclis conglutinat artis [Orig: arctis] ,
" Constanti iungens mutua corda fide.
"Non ita de ferro ductos infibulat orbes
" Inter se nexu firma catena pari;
"Nec tam compacta coalescit in arbore ramus,
" Auctaque nativa robora frunde capit:
"Quam potis est animos Concordia sancta tenaces
" Non dissolvendis nectere foederibus.
"Fortius in terris nihil est, quam numen Amoris,
" quaeque itidem vero flamma ab Amore calet.
"Nimirum veteresque Sophi, doctique Poetae,
" Abdita queis rerum noscere cura fuit,
"Quanta forent penitae, sensere, incendia flammae,
" Quamque flagrans avidis Aetna Cupidinibus:
"Ut nequeant nec aquis, nec terrae mole revulsae
" Obruta, nec diro fulminis igne teri;
"Non, si grande Iovis tonitru labefactet Olympum,
" Aut Nereus toto saeviat Oceano.
"Nec certe, si nube nigra latus obsita densum,
" Cimmeriam offundat Iuno potens nebulam,
"Abscondi patiantur. habent alimenta calores
" Vivida, sidereis fota perenne focis.
"Phosphorus innatos virtute resuscitat ignes,
" Mollior afflatu quos fovet Aura suo.
"Sol radiis instincta movet praecordia vatum;
" Stella bonas artes dat cata Mercurii:
"Dant alias aliae. sic propagare laborat
" Indita naturae semina quisque suae.
Tune igitur rerum prudens miraberis, HAGI,
Vatibus a priscis ignea tela cani?
Tela, quibus victor quandoque vel Hectoras urget,
Sauciaque efflictim corda perire facit.
Multa quidem pro more satis lusere licenter;
Lascivitque animi luxuriantis opus:
Excipias obscena; pudens nihil auris habebit
Offensam quo se possit anile queri.
Finge ea, quae paullo tibi liberiora videntur,
Dicier in castis ingenuisque toris:
Ecquid in his vitii est? quasi vero nulla Pudori,
Nulla verecundis sit data causa Iocis.
Turpius interdum dictu factuque maritis
Quiddam usu, veteres quam meminere, venit.
At vero non id vulgandum. Quid, quod et illi
Verbis ficta nothis et simulata canunt?
Scilicet ut prosint, ut delectentque legendo.
Sis bonus interpres, nil erit inde mali.
Obvia sunt veterum, sunt obvia multa recentum:
Mentem adhibe castam, crimine lingua vacat.
Fallimur, an teneris anima est Amor ipse Camenis,
Vivacisque illex proditor ingenii?
Nonne dedit vires ardenti pulchra Catullo
Lesbia? Nasoni bella Corinna suo?
Virgilio iuveni memores Amaryllidis ignes
Primum bucolicos elicuere modos.
Delia ab interitu gracilem Nemesisque Tibullum
Vindicat; Ausonium Cynthia Callimachum.
Ingenium fama est acuisse Lycorida Gallo,
Et Cinnam Veneris mella animasse suae.
Quinctiliam Calvo rape, Leucadiam Varroni;
Languida vis Calvi, languida Varro tua est.
Quid memorem reliquas? oculos exempla fatigant.
Instar multarum suppleat una vicem.
Visa semel Tusco Narbonia LAURA Petrarchae
Non tam animum rapuit, quam cor alacre dedit.
Virginis in laudes ut carmina multa supersunt,
Quae vatem prohibent cum tenero igne mori!
LOTICHIUM taceam, quo nobile vate fluentum
Cynthis it, et puras egerit Acis aquas:
Acis Acidaliae solitus restinguere Divae
Nympharumque hausto saepe liquore sitim?
LOTICHIO libuit priscorum imitarier umbras,
Nec canere imparibus carmen inane sonis.
Mollia quo melius fluerent in carmina venae,
Naturaeque opulens ars adhiberet opem;
Auribus et doctis possent tot scripta probari,
Gratiaque argutis maior inesse modis:
Purpuream faculis Erato iucunda puellam
Obiecit, dignam vatis amore sacri.
Quem simul Aonidum liquida circumluit unda,
Imposuitque nigris myrtea serta comis;
Mox ait: O sidus nostrum, feliciter arde,
Et gere sub casto regna pudica sinu.
Dumque licet, faciles sectare per otia Musas,
Et fruere aetatis flore, tuisque bonis.
Tempus erit, gelidum cum [Orig: quum] liqueris Albidos amnem,
Et quaecumque animo grata fuere tuo;
Nam frustra retinere volet vestigia euntis
CLAUDIA, profusis ora madens lacrimis:
In Celtis dabitur TUNICATA, vel orbis Hiberi
Finibus, arguto lumine CALLIRHOE;
Quae facie referens Saxonidos ora puellae,
Caucaseo similem te faciet lapidi.
Illius at niveis compones carmen in ulnis,
Solamen veteris, quam novet illa, facis.
Postmodo Felsinei, quod ames, dabit Apennini,
Inter laeta ovium pascua, dulce iugum:
Qua Scultenna ruens (Panarum nunc rustica pubes
Indigetat) liquido praeterit arva pede.
Denique Teutonicas redies cum sospes in oras,
Te capiet blandis PHYLLIS amans oculis:
Phyllis ad herbiferi sata flumen amabile Nicri,
Ultima fervori cura SECUNDE tuo.
Hactenus. Evenere Deae praesagia sensim,
Irrita nec celeres verba tulere Noti.
Lenior hinc Elego pede Musa cucurrit, et omnes
Omnibus et Veneres clepsit et Aglaias.
Accessit Lycidas, Sarnis, Viburnus; et umbra
Daphnidis, atrato tergore vecta Capri:
Praeterea Nicer, et desponsa parans Hymenaeus
Festa Palatini laetus in arce ducis.
Plurima item, Lachesis pollex quibus ille protervae
Abnegat extremam vatis adesse manum.
Hei mihi, vix decimae impleras trieteridis aevum,
O decus et numen Petre SECUNDE meum,
Cum tibi proiecto fati metuenda potestas
Obrueret clarum nocte nigrante caput,
POSTHIUS et fractos animam exhalantis ocellos
Clauderet humecta flensque gemensque manu.
Ah utinam denos saltem protraxet in annos
Parca rapax vitae stamina pulla tuae;
Ducere protelo quantum licuisset agellum
Ingenii! quantas fenus adauxet opes!
Docta quot in lucem nobis monumenta dedisses,
Quae nunc in tenebris cuncta sepulta iacent!
"Magna Poetarum seges est et larga malorum,
" Quos aliquid vulgus, ceu solet, esse putat:
"Contra, supremo tandem nisi funere mersis,
" Gloria nulla bonis, nullus habetur honos.
"Incolumis virtus odio est: sublata repente
" Ex oculis, frustra quaeritur Invidiae.
Nos quoque (si numero vatum non eximor, HAGI,
Si qua meis vis est ingeniosa libris)
Speratam numeris fictis cantare ROSINAM,
Per bis terna fere lustra peracta, iuvat.
Illam ego nec visam, nec posthac forte videndam
Depereo, miserum tostus amore iecur.
Illam ego per sentes aspros, et inhospita tesqua,
Exterus ignotis advena quaero locis.
Nullus ad arbitrium versus mihi, nulla sine illa,
Tunc quoque cum meditor seria, Musa venit.
Sive diem caelo Matuta revelet aperto,
Seu fuscus gelidam Vesper obumbret humum;
Illius optatos suspiro cernere vultus,
Quos Morpheus oculis subdidit ante meis:
Iucundisque inhians simulacra retecta figuris,
Materiae ductum, corpus ut umbra, sequor.
Non mihi propositum est lascivo fallere lusu
Tempus, et impuro deterere ora sale.
Odi ego Lampsacios, puerorum incommoda, versus:
Casta verecundae carmina mentis amo.
Attamen innocuae mellita reperta Camenae,
Quaeque Amor insomni nocte iterare iubet,
Cur tendam sepelire prius, quam nata videntur,
Aut Genio fraudes arte parare vafra?
Quin potius documenta suae scitissima formae
Promere sub lucem daedala Pallas amet.
Haec suscepta mei sunt argumenta laboris;
His vagus erro diu ludor imaginibus:
Forsan et his alii ludentur; vera putantes,
Quae speciem veri decipientis habent.
Credula res, nugae. sic oblectamine salso
Ludicra vulgavit carmina Veselius;
Candida cui stimulum virtutis ad optima quaeque,
Applausum Phoebo non renuente, dedit.
Verum inventa tamen labra, mendacissima labra,
Tam celebris famae detrahere ausa viro.
Nempe sibi gaudent alienum arrodere nomen
Nequam homines, digni dente perire suo:
Deliciasque putant insonti posse nocere;
Heu male turba sui conscia flagitii.
Pessimus ut quisque est, ita pessima fingere suevit
Crimina de iustis et sine labe viris.
Trita via est, culpare bonos: sed honesta bonarum
Conari rerum munia, rara via est.
Stultorum nemo sapit, ecquid carminis artem,
Aut ipsos deceat carminis artifices.
Quod superest, HAGI; nos (en dextramque fidemque!)
Turba Poetarum qui studiosa sumus,
LOTICHII famam sincera tuebimur ultro
Posteritas, linguae contra aconita malae:
Illius et Manes numquam patiemur inultos,
Carmine pro patriis excubitore focis.
Me quoque, si merui, defendet SCALIGER ipse,
Scaliger Aonii duxque comesque chori:
Nec sinet aeterna victuram laude ROSINAM
Fortis egere suo DOUSA patrocinio.
Re praestabit idem culti LERNUTIUS oris,
Aptaque pro Musis induet arma meis.
Denique non deerit referire EUMOLPIA virtus,
Hostica missilibus corda petens iaculis.
Nam quia gustarunt semel intemerata mearum
Munera, quae succo roris aluntur, apum:
Nescio qua genialis Amor melligine vates
Lactat, et oblitos non sinit esse favi.
EN mea sunt acri transfixa Cupidinis arcu,
Et nimis hei caecum pectora vulnus alunt:
Vulnus alunt herbis sane medicabile nullis.
Morbum nec curant verba nec herba meum.
Sola ROSINA meo poteris medicare dolori;
Sola mihi curas demere corde graves.
Unica consumptis potes artubus addere vires,
Unica languenti ferre salubris opem.
Urit amor mentem meditanti nomina solum:
Quoque magis meditor, saevius urit amor.
Ac subit in primis laetissima lucis imago,
Obvia qua primum lumine visa mihi es.
Festa dies erat: hacce novo nova nupta marito
Vincla sacrae cesti dissoluenda dedit.
Suavibus in septis horti pudibunda legebas
Pallentes violas, Elysiasque rosas.
Hic [Orig: Heic] ardens in te cum [Orig: quum] lumina fixa tenerem,
Vultibus haerebas tu quoque fixa meis.
Ingemui; trepidaeque micant in pectore fibrae;
Et sensi totas pallidus esse genas.
Spectantis nitido mistum candore ruborem
Nescia conticuit lingua pudore loqui.
Protinus accendit mihi subdita flamma medullas,
Inque meo regnans pectore crevit amor.
Tum quae sis rogito; neque enim mihi nota fuisti
Ante, peregrina dum moro obses humo.
Hinc flammas hausi, rapidosque sub ossibus ignes
Concepi, formae raptus amore tuae.
Vix ita floridulo speciosa Semiramis ore,
Vix Helene talis, pulchrave Nais erat.
Inferior longe est forma pulcherrima Iuno:
Flava tibi cedit Pallas, et alma Venus.
Ceu niveo suffusa nitet rubra purpura lacti,
Albave puniceis lilia iuncta rosis;
Sic faciem roseo pinxit natura colore,
Sic color in niveis purpurat iste genis.
Sidera Tyndaridum radiis tua lumina vincunt;
Praecipua flammae causaque faxque meae.
Non frontem mirer sine rusticitate pudentem?
Labraque Erythraeis aemula coralliis;
Labra adeo facunda loqui, linguamque disertam,
Verbaque Cecropii nectare tincta salis?
Ut crines flavent! ut candet eburnea cervix!
Ut nivea incingit colla monile teres!
Ubera vel malis sunt assimilanda rotundis
Candida, consepto non reseranda sinu.
Qui decor incessu! quam splendidus arte paratus!
Quae levitas manuum, strenuitasque pedum!
Singula quid referam? praestanti corpore tota es;
Tota es praesignis, tota decore nites:
Moribus et castis es praedita. propter eosdem
Te quoque plus, quam quis credere possit, amo.
Carpor amore nimis, casto tamen. O pare flamma
Et simili telo saucia corda geras!
Sentio nunc demum, nec longo edoctus ab usu,
Quid sit, dum rapida me face torret, amor.
Oro sed ignoscas ignes animumque fatenti:
Verus amor (cernis) nescit habere modum.
Te mihi prae reliquis, quas urbs habet ista, puellis
Eligo, cui dicam: Tu mihi sola places.
O liceat tecum traducere mollia vitae
Quamvis desertis tempora litoribus!
Sit mihi, seminium stirpis, qui filius olim
Te caram matrem, me genitore, vocet.
Annue quaeso meis ardentibus annue votis,
Aure meas surda nec bibe dura preces.
Hoc animo sedeat, quod crimine purus amarim:
Nullus in hoc umquam pectore fucus erat.
Proinde meum speremne tuo, carissima, tandem
Coniungi lateri posse ROSINA laetus?
Vive, memor nostri, Pylios longaeva per annos;
Haecque tuam mentem tangere vota sine.
Sim maneamque tuus per saxa, per arma, per undas,
Perque ignes; gravius siquid et esse potest.
His mea vita vale, vale o mea summa voluptas:
Utque diu vivam, lux mea vive diu.
NUNC erat, ut mentem mutares prona supinam,
Intempestivas nec sequerere vias.
Nunc erat, ut sociata meos paterere lacertos
Amplexum circa serpere rite tuum;
Ex quo CHRYSOGONE magno deperdita amore
Nostra tuis cepsti lumina luminibus.
Nunc quoque tempus erat festas celebrare calendas,
Horreaque et plenas messe replere domos.
Aspice, pampineis latet hic [Orig: heic] quam multa sub umbris
Uva! coronata fronte Lyaeus adest.
Frunde Lyaeus adest viridi cava timpora cinctus,
Grataturque tibi spicea serta Ceres.
Regius hic [Orig: heic] mons est; frundent iuga consita Baccho:
Regia submotis vina bibuntur aquis.
Illa negat regio vites, non educat uvas,
Quam petis: horrendis tota referta rubis.
Vix ibi proveniunt silvestribus arbuta cornis;
Vix teres hirsuti baccula iuniperi.
Pro lauris natos piceae de stipite conos,
Pro myrto et nardo dura filicta leges.
Postmodo non umquam fuerit tibi copia nostri:
Tunc tibi non vinum, cocta bibetur aqua.
Delicias ruris nostri dehinc saepe requires,
Naviger et varias quas vehit amnis opes:
Sed frustra neglecta redit occasio numquam,
Nec sors praeteritas reddit inulta vices.
Crede mihi; neque enim mentem praesagia fallunt;
Vilibus optares mecum habitare casis.
Rustica penderent fixis conopea cervis;
Tibicen fultus vite virente foret.
Ah utinam, dices, non huic sim iuncta Dromoni,
Per fas perque nefas qui vafer auget opes.
Hei, cur non potius placuit mihi pauper AMYNTAS,
Cui dedit Euterpe carmen, Apollo lyram?
Quam cuperes mecum hibernas requiescere noctes,
Et mecum aestivos rure manere dies!
Mecum cantares; cita pollice fila Philander
Pangeret, aut Cratyli dextra rotunda mei.
Ac fidium scitus neque MERGILLETUS abesset,
XELLA nec ornatis EXTROPHIUSque comis.
Parvulus ad numerum tenera saltaret in herba
Myrtilus, et fratris Susia parva soror.
Maternos premerent oleagina serta capillos,
Vinciretque patris myrtus odora caput.
Atque aliquis faustos ibi contemplatus amores,
Fertilis admirans gaudia coniugii;
Quam mentes horum coniunxit prospera Iuno!
Quam fuit his thalamis, diceret, aequus Hymen!
Eheu, nequiquam tibi persuadere laboro:
Vana mihi stulto gutture verba cadunt.
Non vicisse meum est, supplex tibi mille licebit
Mitia protentis vota feram manibus.
Qui mihi Sol luxit, latet heu ferrugine tectus:
Luce solet pulsa nubilus ire dies.
Quam mihi nupturam speravi, praeripit alter.
O Venus, indignum tanto in honore locas?
SOLUS ut haec nemora et silvas montesque pererrem,
Subque altae iaceam tegmine castaneae;
Phoebe vides, ocule o mundi clarissime; et idem
Quae mala pertolerem taedia, Phoebe vides.
Hei mihi, quot creber suspiria quantaque fundo!
Hei, quantos gemitus pectore quotque traho!
Vix totidem tantosque imis pulmonibus haustos
Cuiquam hominum fundi posse trahique rear:
Vix toties tantoque ardens inhiator amore
Prensasti Daphnes candida colla tuae.
Mi domus angusta est nimis artique [Orig: arctique] ; nec potis aer
Trans interclusas sponte meare fibras.
Non mihi sufficiunt valles, non aequora campi;
Ardua dant aurae sed loca sola satis:
Usque adeo, ventorum agileis onerosius alas
Ponderis ut multi sarcina magna gravet.
Me venatorem silvativa turba luparum
Increpat, et sannis excipit omnivolis.
Lascivi pueri me inclamant saepe Phaliscum;
Custodes pecorum scommate saepe petunt:
Lascivaeque canunt inter vineta puellae;
PAUPERIS HIC [Orig: HEIC] DOMINAE FILIUS ECCE VENIT.
Aggemite o nemora, o silvae. vos surgite montes
Altius: exscendam celsius ipse miser.
Exscendam, gemituque et suspiratibus auctis
Faunis aerumnas exonerabo meas.
Forsan Hamadryadum solis latitabit in antris
Una, silente meos aure bibens gemitus;
Quae causam miserata meam solantia dicet
Verba, quiritanti non aliena sono.
Sicut anhelando calidos suspirat ob aestus
Hinnulus irriguas, dum sitis urget, aquas;
Sic animus rapido mihi torridus aret ab igni,
Ardoris cupiens iuge refrigerium.
Huc ades o Zephyre, a Rheni me tractibus affla
Leniter, exustae temperies animae:
Aut potius caram mihi redde o redde ROSINAM,
Quam tenet occiduis urbs Monodora plagis.
Redde precor; flatuque levi mea dirige vela:
Sic cessent fratrum turbida flabra trium,
Flabra trium cessent, Euri Boreaeque Notique:
Queis mittam pennis verba notata meis.
SUPPLICIS HAEC ZEPHYRUS CERTISSIMA VOTA MELISSI
IRRITA NEC VENTIS, IRRITA NEC DAT AQUIS.
QUANDO igitur nulla dulcedine patria ducit,
Nullave te tangit cura, nec eius amor;
Carior esse tuis tibi quae debebat ocellis,
In qua tot Nymphis vivere dulce fuit:
Nec tibi sunt Charites cordi, neque Phoebus Apollo;
Nec tibi Pierides numina nostra placent:
Nec te quae cecini suavissima carmina flectunt,
Teque iuvat nullo Musica blanda sono:
I, scopulos pete dura aspros, et inhospita tesqua
Montis, inoffenso vix adeunda pede.
Scilicet excordes inter reserere Pityscas,
Stant queis strumosis tubera gutturibus.
Quid me spe longum lactasti tempus inani?
Quid mihi per famulam missa subinde salus?
Quid mihi flagrantem quae testaretur amorem,
Non semel heu vincto scripta tabella pede?
siccine me spernis? mihi sic illudis amanti?
Non tua verba Notos irrita ferre putem?
Tu levior foliis, rapidaque incertior unda;
Instabilisque tuum cor male versat amor.
Ipsa subornaras nuper, vanissima, quendam
(Vix mihi fraus primum credita vestra fuit)
Semina veratri calamo qui immissa cavato
Naribus inflaret pulverulenta meis;
Tunc cum sub patulae recubantem tegmine mali
Presserat in viridi gramine verna quies.
Tu fugis ad socias, et earum innexa lacertis
Non poteras risu dissimulare dolum:
Si nescis, in te recte torquebitur istud:
Sicui forma potens, haec levis esse solet.
Lubrica CHRYSOGONE, nimium ne crede colori:
Virtus sola manet, forma superba perit.
Heu, gaudesne adeo peregrina vivere in ora,
Dulcia nec patriae linquere rura grave est?
Per iuga, per valles illum, per saxa, per ignes,
Per freta, per pluvias, perque sequare nives;
Quem servilis amas, quod maxima possidet auri
Pondera, quod lanae vellera mille rudis:
Quem delegisti tibi sordida, saepe quod illi
Aere gravis soleat dextra redire domum;
Quamvis ille brevis, quamvis ego longior essem.
O tua plus nimio dedita corda lucro!
Barbarus en capta praeda potietur: at ipse
Nil sum venatus, praeter amare, miser.
Sed tamen excepi multesima ab ore superbae
Rapta (sinebat enim) basia Chrysogones.
Chrysogone perversa, nihil mea carmina curas,
Purpureus quae me scribere iussit amor?
Sunt mihi Pegasidum dotes, sunt dona Minervae:
Ausones et Galli carmina nostra legunt.
Ille odio dignus Musarum numina temnit,
Palladiae vacuum pectus et artis habet,
Quicum [Orig: Queicum] victura es, quicum [Orig: queicum] te cernet euntem
Pagus, cui sterili saxa dedere notam.
A salebris nomen saxisque ignobile traxit.
Mirum, ibi ni fias tu quoque, dura, lapis:
In qualem versum corpus Sipyleidos olim,
Et Cypriae memorant corpus Anaxaretes.
Interea molli condens ego carmina versu,
Triplice fortunae spe melioris alar.
Ipsa inhies opibus cumulandis: at mihi pectus
Artibus erudiat Pallas amica suis.
Sint tibi divitiae cordi: mea Cynthius ora
Dulcibus Aonii fontis inundet aquis.
MYRTILA Castaliae decus immortale catervae,
Dignior ante alias vate puella viro,
Lacteola niveae quae vincis imagine formae
Candida purpureis lilia mista rosis:
Dic, tibi pro vero quod pignus amore reponam?
Quod pretium fidei suave merentis erit?
Qua ratione, quibusve modis, manifesta rependam
Signa voluntatis tantaque totque tuae?
Visere longinquas gentes nisi fata iuberent,
Scilicet et Celtas Hesperiamque sequi,
Meque nisi in mediis fervente caloribus aestu
Ante fatigatum dura gravaret hiems:
Non aliam cuperem Nympham prae mille Deabus:
Vera loquor; non, si me Venus ipsa petat.
Laudibus insignes inter, me vate, puellas
Carminibus posses nomen habere meis.
Hoc facit in primis pietas, moresque venusti,
Et decor, et probitas, ingenuusque pudor.
Hoc blandi faciunt oculi, vultusque decentes,
Candidulaeque manus, candidulique pedes.
Hoc faciunt mollesque genae, pectusque pudicum.
Adde quod es docto nata puella patre:
Cuius tantum alios superat sapientiae, quantum
Stellis prae reliquis Hespere clare micas.
Qui me non aliter, quam vere si suus essem
Filius, ex animo nec simulanter amat:
Quemque, velut patrem, solida pietate vicissim
(Illius hoc meruit gratia summa) colo.
Quin etiam talis tibi contigit optima mater,
Optaret qualem quilibet esse suam.
At sperare grave est, timor omnis amantibus obstat:
Res tacitae plena est anxietatis amor.
Si qua tamen, mea vita, tui spes restat habendae,
Si pater et mater non aliena movent;
Accipe daque fidem. nil te mihi carius una:
Uxor es ingenio clara futura meo.
Lesbia docta volet meritam tibi cedere palmam,
Delia nec potior laudibus esse tuis.
Se tibi praeferri formosa Corinna negabit,
Pulchraque Romani Cynthia Callimachi.
Ipse ego frundenti redimitus timpora lauro,
Deducam teneris carmina blanda modis.
Tuque sedens patulae viridante sub arboris umbra,
Florida qua densam vitis opacat humum,
Cantabis mecum resonabile carmen in auras,
Haerebuntque tuis myrtea serta comis.
Cuncta mihi tecum, tibi erunt communia mecum;
Mutuus ipse tuus, tu meus ardor eris.
Nunc licet hinc abiens te tristem forte relinquam,
Gaudebis reditu laetior ipsa meo.
Per duo Penelopen (mora longa) decennia castam
In viduo perhibent secubuisse toro,
Saepius absentem dum suspiraret Ulyssem,
Falleret et dubios tela retexta procos.
Non ego ut exspectes duo flagitio lustra vel unum;
Dimidii saltem copia facta, sat est.
Da breve quaeso meis tempus spatiumque Camenis,
Ne cogar coeptas destituisse vias.
Firmior ambobus sic olim creverit aetas,
Et venient sero gaudia plura toro.
Aequa peto; facies quodcumque videbitur aequum,
Quidquid et hic [Orig: heic] stauet mitis uterque parens.
Quos ego carorum dilecta per ossa parentum
Obsecro: sic tumulo molliter illa cubent:
Perque tuas, mea vita, faces, nostrosque calores,
Perque tuos oculos, sidera nostra, rogo,
Te mihi, meque tibi, sociali foedere iungant;
Si mereor, si non sum tibi vilis ego.
Pollicita es certe, consensu nempe tuorum,
Et tuus hanc nuper spem mihi fecit amor.
Ne metue incensi profiteri pectoris aestus
Neu quae contulimus dissimulare velis.
Haud vereor tali temerarius arguar ausu;
Omnia sunt nobis praemeditata diu.
Exitus in superis: superis parere necesse est,
Seu fuerint aliquid quae peto, sive nihil.
Sis alii quamvis teda socianda iugali,
Spes sit ut heu voti vana futura mei;
Haud mea mens longum subito deponet amorem,
Qui non immemorem me sinit esse tui.
At cito fac mea lux (quid enim dilatio prodest?)
Responsis possim certior esse patris.
Sequana me dudum, Rhodanique celerrimus amnis,
Ausoniique manet fertilis ora Padi.
Ut res cumque cadent, lacrimis super ora profusis
MYRTILA digressum flebis anhela meum:
Flebis, et alternis HELENUM complexa lacertis
Voce levi dices: Fac rediturus eas.
Ibimus, an sic re cogente manebimus ultra?
Mens maneam suadet, fata sed ire monent.
Ibimus ergo, tui memores; quascumque per oras
Sidere me laeto sorsve Deusve trahet.
Dum tamen externis, mea lux, regionibus absum,
Nil est quod dubites de probitate mea.
Iuro tibi sancte, nec me malus auferet error,
Me servaturum teque sacramque fidem.
Interea mea vita vale, lux unica salve:
Faxit Hymen, coniux sim tibi, tuque mihi.
BIS quater (heu toto spatium diuturnius anno)
Cynthius Hesperio gurgite lavit equos:
Ex quo cuncta suae tibi sensa recondita mentis,
Arcanumque animi credidit omne sui
LYGDAMUS ille tuus, longoque domesticus usu,
Ille tuum venerans, cane, fidele caput.
Ille tuae casto neptis succensus amore;
Cuius amore etiam non minus illa flagrat.
Quae mihi nunc misero responsa dabuntur amanti?
Aut quam spem dubio verba relata ferent?
Ah quoties curis vigilatam insumere noctem
Cogor, et abruptas in requiete vices!
Ah quoties tristis mihi surgit anhelitus arto [Orig: arcto]
Pectore, et evictae saepe fluunt lacrimae;
Eventura meae timeo dum saeva repulsae
Damna, procelloso laeva minante Noto.
Non animum verni recreat clementia caeli,
Aura nec appulsu lenit amoena suo.
Ac neque purpurei nunc arva perambulo ruris,
Frundosi nemoris grata nec umbra iuvat.
Amplius et pulchris iam non spatiamur in hortis:
Ipsa mihi Lalage sordet, et ipsa Chloe.
Solus at occultis latitans secretus in antris,
Carmina vae maesti plena doloris hio.
Dumque aliquid meditor, crebris suspiria duco
Motibus, haud ullis dissimulanda modis.
Forsitan et causam tandem sentitis amici,
Quod miser heu toties et sine fine gemo.
Sic Cephalus periit Aurorae captus ocellis;
Sic Lunae forma Latmius Endymion.
Difficile est animi rapidos abscondere motus,
Nec facile affectu temperat acer amor.
Estur ab igne iecur, mens aegra fatiscit, et usque
Cor micat, ancipiti speque metuque tremens,
Hinc solitae me destituunt in corpore vires,
Et color infecto luridus ore sedet.
Quin et flos nostrae flaccescis aprice iuventae,
Totus et exhausto paene vigore peris;
Non secus arenti marcescit ut ocimon horto,
Languidulum ponens Solis ad ora caput.
Quid querar? En cantus, laeti felicia nuper
Argumenta animi, non velut ante sonant.
Ipsa etiam pulla frontem velata cupresso
Luctibus indulget pallida Melpomene.
Quis poterit, quaeso, nostros auferre dolores,
Nulla sit in Phoebo cum [Orig: quum] medicina meo?
THYMBRIA sola potes. mihi tu potes una mederi,
Tu requies curis Thymbria???? sola meis.
Ipsa aviae (memini) reserasti prima Penates,
Ignotam tetigi cum [Orig: quum] novus hospes humum.
Thymbria te propter, sancti mihi numinis instar,
Assueta lentam duximus urbe moram.
Si quae fecisti mihi vulnera, vulnera sanes;
Tu quoque me sospes sospite semper eris.
Atque utinam voti potiar te coniuge compos,
Vel mihi non umquam visa puella fores.
Credula res amor est. quid non speramus amantes?
Sed caret effectu spes bona saepe suo.
Haec mihi sola rapit sensus animumque, quod omnes
Teutonici Nymphae non valuere soli.
Huius, quidquid agam, mihi semper oberrat imago,
Absens luminibus saepe videnda meis.
Huic ego me proprium totumque dicabo, parentum
Sint modo corda meis mollia pectoribus.
Hanc quisquam dubitet praeponere mille puellis,
Quamlibet antiqua nobilitate satis?
Hac fruar, hac potiar, thalami hac consorte senescam;
Cedet ab hac numquam, quam dabo, nostra fides.
Annue Iuno favens; tibi vincla iugalia curae:
Successus habeat quod voluere duo.
At tu, sic quoniam superos statuisse putandum est,
Praesidium vitae fide CAMILLE meae,
Parce, precor supplex, animae suspendere nostrae
Vota: morae cogunt sensim in amore mori.
Vidi ego formosa iuvenem caluisse THYELLA,
Quam cuperet sociam dulcis habere tori.
Dum pater invisus seras procrastinat horas,
Hei mihi, quanta graves damna tulere morae!
Ille amens, rabie correptus et efferus ira,
Huc illuc fertur more furentis apri.
Vidi etiam simili fato succumbere Nympham,
Cui desiderium causa perire fuit.
Aspicis o quantis urantur pectora flammis?
Ventilet ut saevas Cypris utrimque faces?
Tu quoque enim tales sensisti forte calores
Impatiens, GLYCERE cum tuus ignis erat.
Te penes arbitrium est, et ius, neptisque potestas,
Ipsa licet dederit spemque fidemque prius.
Sat consultatum est, sententia lata sequatur;
Seu placitura mihi, sive dolenda ferat.
Da breve, da simplex, et ab omni ambage remotum,
Quod mihi responsum saucia corda levet.
Quodcumque accipiam (nam mens ad utrumque parata est,
Seu dare promittas, quod peto, sive neges)
Hoc contentus ero; patienter et omnia, quamvis
Durior est ipsa morte repulsa, feram.
Ne precor ulterius rem tardas lentus in horas
Differ. habent minimae maxima damna morae.
O MIHI quanta animum fiducia, et o mihi qualis
Laetitia exhilarat corque iecurque, Geni!
Conscia mens recti gestit. patefacta Decembri
Non frustra est oculis ista fenestra meis.
Quam dicam, nosti, nec opus, me dicere cuiquam
Mortali. tacito gaudia servo sinu.
Quid folia e platano necdum lapsura virenti,
Insolitus brumae dum prope finis adest?
Me prius acris hiems mediis rigefecit aristis;
Nunc aestas medio calfacit orta gelu:
Virgineis Phoebe sub spicis incohat annum,
Ut voluit spicis claudere Virgineis.
Quin geminas ardere faces, et quod fuit una,
Natalis vidi nuper honore mei:
Ac toties legit iam mensa secunda racemos,
Nominibus numero conveniente suis.
O mina das alia ex aliis; das plurima visu
Signa voluntati non aliena meae.
Lacrimo prae rerum felici sorte. Tot astra
Cogis in obsequium fulgere clara meum?
Tempora me propter (nec vanum est credere) mutas?
Me propter coeptum texere pergis opus?
Texe opus et pertexe Geni. Te serta piabunt
Florea, te dulcis cymbia plena meri.
Hinc platanos posuisse novas, umbratile regnum,
Non tibi ero frustra vere tepente memor.
En tango frontem. Sedes in frontis aperto
Est tibi, quam laetam semper amare soles.
Accidat adversi quid, corrugata severum
Praetorvis caperat illa superciliis.
Tu facies, mea sit porrectior omnibus una,
Laetior ut Divis omnibus unus ades.
siccine te video coram, doctissima fandi,
Deliciae nostri virgo futura tori?
siccine conspicio tua labra, corallina labra;
Flammeolosque oculos, sidera bina, tuos?
siccine contemplor procera fronte ROSINAM,
Suffusam nitidas flore rubente genas?
Francica summissi reverentia poplitis haec est;
Hic color, hic habitus, quem mihi finxit Hymen.
Hic locus, haec aulaea, fores hae sponte patentes,
Indiciis dudum signa fuere meis:
Signa, Deus per quae puero monstraverat olim
Decretum fati prodigiale sui.
Fallor, an et similem caelestia visa figuram
Ostendere animo, casta ROSINA, tuo?
Annue liligero, et consuesce Melissa vocari.
Si te fata trahunt, te quoque vota trahant.
Nata domo magna, magnis decorato minorem:
Maior eris per me, per te ego maior ero.
At vos, de sancto quos compellare necesse est
Indelibati foedere coniugii,
Affines mihi site aequi facilesque bonique:
Sic bonus et facilis, sic amor aequus eat.
Ne mihi ne quaeso gladium fabricate: repulsae
Proelia vobiscum stent mihi nulla volo.
Dignus ut hac non sim, tamen haec me digna puella est;
Vos digni, merito quos ego iure colam.
Pugnatisne? parum refert. certatio gliscet
Frustra, ubi par armis subtrahet una manum.
Non mihi pugnatis, sed fato. certat amore
Lux mea, et indignum me negat esse sui.
Quos aether coniunxit, humus disiungere tentet?
Fit, fieri quod vult, nec mora poena morae est.
Differtur, non aufertur, quod destinat ille.
Consilium humanum vertere fata nequit.
CAELIBE dum vita fruor, et cunctamine Fati
Possideo sterilis frigida regna tori;
Idalias nutrire domi mihi cura volucres,
Menti quae vacuae taedia lenta levent.
Sunt aliae nobis, quae praeter Aedona cantent,
Dentque serenati gutturis harmonias.
Praecipue Frigilla canore fritinit amoeno,
Et matutinas excit Acanthis aves.
Sed mihi nil tanti est, quam vos spectare fideles,
O volucres, Cypriae gens adamata Deae.
Quam mihi laudati Turtur, fidissima Turtur,
Exemplum praebes nobile coniugii!
Quam vos unanimes concordi pectore iunctos
Mutuus alterni mulcet amoris amor!
Proxima transversum tu non avelleris unguem
Dilecti socio comparis a latere.
Tu simul is cubitum, cubitu simul excita surgis.
Cum [Orig: Quum] comedit, comedis; cum [Orig: quum] bibit ille, bibis.
Alter ab alterius spatio seiunctior absit,
Gutture seiunctum crebra gemente vocat.
Vos gemitu sequor, absentem dum clamo ROSINAM:
Sit praesens, vestro more secuta torum.
Atque columbatim mecum precor exigat aevum;
Et simili ritu iusque fidemque colat:
Immo tuum superet castissima Turtur amorem,
Quo nihil in terris iunctius esse potest.
Quid facere est homines aequum tot sensibus auctos,
Coniugium Paphiae si venerantur aves?
TANDEM ego post varios aevi bellique labores,
Postque tot aerumnae dura pericla meae,
Te potior coniux. iam fluctus, iamque procellae,
Et maris adverso turbine naufragia
Suave rudimentum. iam sidere ducta secundo
Leniter in portu salva carina natat.
In statione sumus. Vertumno natus iniquo
Censear? o mihi mens illa facesse procul!
Mitescunt victi placidis aspectibus aurae
Falcifer ille senex, Marsque feroxque draco.
Iam Veneri lito, Mercurium Solemque saluto:
Luna mihi decimo pignora mense ferat.
Euge ROSINA, meum mel amabile, amabile mulsum!
Te dominam cordis nuncupo iure mei;
Corporis immo etiam totius, et omnium in isto
Vertice qui sensus, pectore quique vigent.
Tot vixi caelebs, unam te propter, in annos;
Te propter, lento facta mora est thalamo.
Unam te propter tot perlustravimus oras:
Te propter, patriae dulce relinquo solum.
Nunc age me niveis amplectere vita lacertis,
Et preme consertis pectora pectoribus.
Nunc mihi (namque licet) suavissima basia liba:
Velle columbinis morsibus ora mea;
Ora mea, et linguam titubantius ore bisulco
Luctantem vivae sugere florem animae.
O labra, quanta fluit vobis cum melle voluptas,
Labra Damascenis floridiora rosis!
Ambrosiis o lingua recens imbuta salivis,
Quale tua nectar prolicitur scatebra!
O quam, mollicule vibratis verbere fibris,
Dulcis anhelando spiritus imbibitur!
Spiritus artato [Orig: arctato] se ipsum par vincere nisu,
Inque imum subida vi penitrare iecur.
Iam nihil est totum quod scripsimus ante, ROSINA,
Quasque ementitas finximus illecebras.
Haec tua dulcedo potior venit omnium amantum
Nectare, et omnigeni munere delicii.
Ne quis turbassit nobis haec gaudia Dipsas,
O ab Atlantiade nobile Moly pete,
Moly veneficiis Hecatesque resistere natum
Fraudibus, et magicis Vasconidum ligulis.
Cetera securi vivamus. Quid mihi porro est,
Quo tua blanditus pectora demerear,
Quam munes praebere manus? quodque audio clarus,
Acceptum meritis omne referre tuis?
Cuncta tibi debebo: mihi cor lux mea debe;
Duret ut aeternum mutua debitio.