ELISABETHAE ANGLORUM REGINAE MELISSUS S.D.
QUEM in priore
SCHEDIASMATUM meorum parte,
ELISABETHA Regina clarissima, ordinem servavi atque modum, eundem non hac secunda modo et tertia, verum etiam aliis subsequentibus in partibus omnino mihi servandum constitui: nimirum ut, quandoquidem NUMINI tuo semel et mea omnia dedicavi consecravique, et me ipsum, nulli plane mortalium alias obnoxium, mea sponte quasi mancupio dedi, praeter operis totius exordium, et uniuscuiusque sectionis initium, singulorum etiam libellorum frontispicia, quae vocant, NOMEN tuum prae se ferrent, toto terrarum orbe celeberrimum. Quemadmodum enim unam atque unicam virtutem, non tam spe laureolae alicuius adipiscundae, quam per se ipsam, mihi naviter aemulandam consectandamque a prima usque adolescentia proposui: ita quidem sane ad hanc unam postea metam, perinde ut ad scopum aliquem certum collineantes sagittarii, cursum direxi studiorum meorum, ut Maiestati in primis tuae, si possem, laudem eiusmodi scribendo
attribuerem, quae quantum ipsa lucis atque fulgoris ex splendore tuo sibi clam mutuaretur, tantumdem rursus tibi palam fenerati videri posset. Conatus equidem sum nonnihil, atque in hoc ipsum cottidie incubui, ut si non per omnia, quod prorsus
adunaton est, at saltem nonnulla ex parte meritis satisfacerem tuis. Interim hoc me cepisse consilii, facile omnes, qui mea legent, animadvertent, uti videlicet haud mediocrem hoc pacto a te gratiam inire voluisse, publice testarer. Cuius utique gratiae particula quadam si tu me, HEROINA excellentissima, dignum aestimaveris, maius ego mehercule beneficium abs te accepisse arbitrabor, quam si ad unum omnes Dii Deaeque, quotquot ab artis Poeticae cultoribus celebrantur, me sive amplexibus dignati, sive osculis mutuis, cum in familiariorem consuetudinem, tum in interiora sanctissimorum adytorum penitralia admisissent. Utcumque res cadat, eo me tamen feliciorem beatioremque ducam, quo tu melius accuratiusque, utpote eruditissima, linguarumque multarum peritissima, de Latino sermone potes, et de hisce studiis iudicare. Vale, et quam diutissime nobis vive ac flore. LUTETIAE Parisiorum, anno
CHRISTI supra millesimum quingentesimum quincto et octogesimo, mense
AUGUSTO.