29 June 2001 Susanne Mussmann
line tags
24 July 2001 Susanne Mussmann
TEI header

MELISSI SCHEDIASMATUM POETICORUM PARS ALTERA. Secundo recognita, atque edita PRIVILEGIIS ROMANI CAESARIS AD VII. ET FRANC. REGIS AD IX. ANNOS. LUTETIAE PARISIORUM. Apud ARNOLDUM SITTARTUM sub scuto Coloniensi, monte divi Hilarii. Anno MDLXXXV.


page 1, image: s2001


page 2


page 3, image: s2002

ELISABETHAE ANGLORUM REGINAE MELISSUS S.D. [Abbr.: SALUTEM DICIT] QUEM in priore SCHEDIASMATUM meorum parte, ELISABETHA Regina clarissima, ordinem servavi atque modum, eundem non hac secunda modo et tertia, verum etiam aliis subsequentibus in partibus omnino mihi servandum constitui: nimirum ut, quandoquidem NUMINI tuo semel et mea omnia dedicavi consecravique, et me ipsum, nulli plane mortalium alias obnoxium, mea sponte quasi mancupio dedi, praeter operis totius exordium, et uniuscuiusque sectionis initium, singulorum etiam libellorum frontispicia, quae vocant, NOMEN tuum prae se ferrent, toto terrarum orbe celeberrimum. Quemadmodum enim unam atque unicam virtutem, non tam spe laureolae alicuius adipiscundae, quam per se ipsam, mihi naviter aemulandam consectandamque a prima usque adolescentia proposui: ita quidem sane ad hanc unam postea metam, perinde ut ad scopum aliquem certum collineantes sagittarii, cursum direxi studiorum meorum, ut Maiestati in primis tuae, si possem, laudem eiusmodi scribendo


page 4, image: s2003

attribuerem, quae quantum ipsa lucis atque fulgoris ex splendore tuo sibi clam mutuaretur, tantumdem rursus tibi palam fenerati videri posset. Conatus equidem sum nonnihil, atque in hoc ipsum cottidie incubui, ut si non per omnia, quod prorsus adunaton est, at saltem nonnulla ex parte meritis satisfacerem tuis. Interim hoc me cepisse consilii, facile omnes, qui mea legent, animadvertent, uti videlicet haud mediocrem hoc pacto a te gratiam inire voluisse, publice testarer. Cuius utique gratiae particula quadam si tu me, HEROINA excellentissima, dignum aestimaveris, maius ego mehercule beneficium abs te accepisse arbitrabor, quam si ad unum omnes Dii Deaeque, quotquot ab artis Poeticae cultoribus celebrantur, me sive amplexibus dignati, sive osculis mutuis, cum in familiariorem consuetudinem, tum in interiora sanctissimorum adytorum penitralia admisissent. Utcumque res cadat, eo me tamen feliciorem beatioremque ducam, quo tu melius accuratiusque, utpote eruditissima, linguarumque multarum peritissima, de Latino sermone potes, et de hisce studiis iudicare. Vale, et quam diutissime nobis vive ac flore. LUTETIAE Parisiorum, anno CHRISTI supra millesimum quingentesimum quincto et octogesimo, mense AUGUSTO.

SCHEDIASMATUM POETICORUM PARS TERTIA. Secundo recognita, atque edita PRIVILEGIIS ROMANI CAESARIS AD VII. ET FRANC. REGIS AD IX. ANNOS. FINIS CORONAT OPUS LUTETIAE PARISIORUM. Apud ARNOLDUM SITTARTUM sub scuto Coloniensi, monte divi Hilarii. Anno MDLXXXVI. ELISABETHAE ANGLORUM REGINAE MELISSUS S. D. OMNIBUS meis libellis, ELISABETHA Regina praestantissima, idem est animus, idem ardor. Ad te nempe ire volunt: immo iam ierunt Oceano superato, Maiestate tua nihil deterriti. Utinam et mihi istuc ire brevi liceat, vultumque tuum desideratissimum tandem aliquando coram intueri: illud mehercule in summa parte felicitatis ponendum existimarem. Oculorum siquidem tuorum radii splendidissimi, in hos oculos placide immissi, ita mentem Minervamque meam illustrarent, ut plane renatus quasi, aliusque a me ipso apparerem. Deinde linguae tuae supra quam dici possit mirabilis facundia etiam me Mercuriumque meum redderet aliquanto facundiorem. Praeterea ex ornatu mundoque tuo Regio politius quiddam atque ornatius Musis meis accederet, quo ille cultiores acceptioresque evaderent. Gratiae denique tuae melliussimae et favoris suavissimi aperta significatio instingueret novas Apollini meo ad carmina pangenda vires. quorum carminum iucunditas nonnulla optarem sane aures tuas longe delicatissimas ita demulceret, ut tu proinde ea non tam aliorum modulaminibus exercitiis-ve aequanda, vel saltem ab iis, quibus dulcissima inest aliqua delectatio, minime separanda duceres, quam ego me non paenitenda pigendaque scripsisse cognoscere liquido possem. Etsi autem haec mea qualiacumque non usque adeo quibusvis profutura scio, tamen nemini ea obfutura certum est. Uni tibi, REGINA, tibi uni, inquam, rem ego gratam facere volui dedicatione libellorum meorum: qui si tibi placuerint, est quod gaudeam; sin autem, vehementer doleo, molestiam tibi a me imprudenter creatam. Nihilominus fore confido, ut quidquid huiusce est lucubratiunculae, animo accipias legasque sereno atque placido. Vale, et in Musis meis vive perpetuo. LUTETIAE Parisiorum, mense Augusto, anno Christi quinto et octogesimo supra millesimum quingentesimum. PAULI MELISSI SCHEDII FRANCI, GERMANI, Comitis Palatini et Equitis, laureatique Poetae, Civis Romani EPIGRAMMATUM LIBRI NOVEM. MUSARUM NOMINE INSCRIPTI, AUCTOR AD SUAS MUSAS. ITE bonis avibus, feliciter ite Camenae, Reginamque bono visite Lucifero. Illa perhumanis vos amplexabitur ulnis, Princeps Castalii virgo Britanna chori. Ut merito gressus talem gaudebis in aulam Ferre, verecundo grex adamate gregi! Ut merito, Charitum numero comitate, benignos Munificae vultus experieris herae! Credo equidem, non ulla alia iurabitis ipsae Principe vos dignas esse, fuisse, fore. Indeptae grandem modicis simul estis amorem. O quantum est magnae parva placere Deae!