Amore flagrantissimo
Sponsam suam tenerrimam
Amat ceu Sponsus unicam:
Sic gnatus unicus Dei
Imago viva qui Patris
Vivensque semper est lo/gos.
Massam naturae diligit
Humanae quam sibi induit.
Idemque nos ceu surculos
Massae insitos amat suae
Et gestat in sinu suo-
Huius mirandi foederis
Vult esse conditor typum
Amorem dulcem coniugum.
Amor sed ut castissimus
In filio manet Dei:
Sic esse castas coniugum
Mentesque vult, et corpora.
Et punit horrendis modis
Flammas libidinum vagas,
Castas et accipit preces,
Tegitque casta corpora.
Vos ergo cum connubii
Divina iura copulent,
Amoreque vestra iungat mutuo;
Ian Friderice Saxonum
Dux nobilissime, et patre
Prognate Principum optimo,
Tuque Agne [Orig: Hagne] stirpis Hassia
Decus, fruamini in Deo
Amore laeti mutuo.
Vos servet et regat Deus.
Nunc de sideribus fatisque regentibus orbem
Minguitia decus est gentis dicturus Erasmus,
Quem te Iona etiam prodest audire, tuoque
Officio studium iuvenile accendere quondam,
Et parvam Ionam sic audiet ille vicissim
Idque hoc pro merito tibi se debere putabit.
Dicere quam mallem tibi litera nostra salutem,
Hinc a Vindelica quae venit urbe, feret.
Caesar ubi leges cunctis fert gentibus aequas,
Carolus haud illo quem regit Orbe minor
Quod toties Domino scribis Bernharde, mihique,
Nec sinis ex animo nos cecidisse tuo.
Moribus ista tuis pietas est digna, fideque
Cognita quae multis casibus ante fuit.
Hoc tamen officio coepit iam notior esse,
Quo nobis possit gratius esse nihil.
Si quaeris rerum quae fit fortuna mearum
Accipe, de multis pauca referre volo.
Nondum damnata est docti pia causa Lutheri,
Caesaris et nondum voce notata boni est.
Nos tamen iniustis odiis crudeliter urgent,
Eccius atque isto saevior hoste Faber.
Caesaris hi pectus, quo nil est mitius usquam,
Irritant miris artibus atque dolis.
Ipse tamen Caesar cunctatur tardus ad iram,
Nec subito in cives tristia bella movet.
Atque in difficili causa, quod principe dignum est,
Iudicium sapiens praecipitare cavet.
Interea curis ego pene absumor acerbis,
Namque animum patriae saeva pericla movent.
Nullaque sunt tantas inter solacia [Orig: solatia] curas,
Has nisi Pontanus quod revelare studet.
Quo nemo in tanto numero praestantior uno est
Eloquio, et veris perpetuisque bonis.
Pulchrius haud videas inter spectacula quidquam,
Quae domino facit urbs officiosa suo.
Quam cum dicturus Pontanus solverit ora,
Et regum attendit curia magna virum.
Ipse suos oculos Caesare defigit in unum,
Et Deus unius pendet ab ore viri.
Sic Ithaci eloquium mirata est Graecia quondam,
Quod velut hibernas fudit ab ore nives.
Haec Bernharde Patris debes praeconia vera
Pontanis etiam commemorare tuis.
Ut patrias laudes primis mirentur ab annis,
Et virtute velint posse referre patrem
Totius expectas conventus forsitan acta,
Sed mens aegra vetat scribere plura, vale.
Iram Pelidae et Troiae miserabile fatum
Cum lego, Dulichios errores dicis Homeri,
Utile propositum cura esse videtur utrique,
Maeonii vatis divina Poemata nosse,
Quodque sit in rebus fortunae, quod rationis
Imperium, docto spectare in carmine, sed me
Nescio quis terere Iliaden modo casus adegit,
Praetuleris Ithacum, quanto tu rectius, audi.
Pacis in hoc artes, meliorisque, optime Thoma
Officium cernes vitae, experientia quantum
Conferat ad mores, ac rerum longior usus.
Quum mores hominum multorum lustrat et urbes,
Erratque in pelago, vehiturque procacibus Austris
AEquore, rex Ithacae patiens quid debeat audis
Vir sapiens patriae, cum hic fumum posse videre
De patrio tecto votis ardentius optat.
Vina monent Veneremque bonos contemnere sponsi
Penelopes, et quis Circeia pocula mentem
Eripiunt, formasque novas medicamina fingunt.
Moly suum vates mihi crede, poema vocavit,
Quo vim virtutis, speciemque, ostendit honesti.
Hanc Dirae numquam, numquam mala toxica laedant.
Dicis et immanes vinci ratione Tyrannos,
Cum falli Cyclopa vides, vimque arte repelli,
Stultorum regum viva est Polyphemus imago.
Vanum etiam vulgus contemnere recta monente
Accipis, Aeolios vires cum stulta resolvit
Classis. Nulla suis vitae pars, optime Thoma,
Exemplis caret. O, cui fata dedere, beatum,
Maeonii vatis divina poemata nosse,
Perge modo, ac animum felici pasce labore.
Nostra Venusinos cum vellet Epistola versus
Exprimere, est propius Thoma imitata tuos.
Dum mea Grammaticae conatur reddere lucem,
Detergitque atrum sedula cura situm.
Dumque hoc ingenium vestro desudat honori,
Et nostri vobis pars Chiliane meret.
Quaeso mihi nitidam scribendo mittite Chartam,
Fide meas servet quae teneatque notas.
Lipsica qualis erat calamo sat firma terenti,.
Et qua non temere sepia nigra fluat
Nam qua nunc utor solita est confundere scripta,
Dignaque erat tantum versibus illa tuis.
Aurea dent alii monumenta Epirea [Orig: Epyrea] que vasa,
Saturnalitio Xenia grata Deo.
Nos calamos damus, exiguum tibi munus, habere,
Has solas nobis esse putabis opes.
Sit modo donantis mens candida, saepe redire
Munere pro parvo gratia magna solet.
Est mihi quae scite Graiorum pingere possit
Penna notas, digitis apta futura tuis.
Non Pharios umquam calamos praeponere possis,
Huc ades a nobis hoc tibi munus erit.
Cum Demosthenis atque Luciani
Uno Pete volumine atque fasce
Iungis, seria vis iocis opinor
Urbanis lepidisque temperare.
Sed si ludere vis probe et iocari,
Ponenda est Cynica ista barba Pete.
Prandebit Fuchsus mecum gratissimum hospes,
Hic animaeque meae pars Ioachimus erit.
Addere convivam cupio te noster Apelle,
Delectant illos non nisi, crede, boni.
Ergo veni tecumque iocos adferto, salesque
Condimenta epulis illa futura meis.
Scriptum Uliane tuo calamo mihi forte dedisti,
Exemplum causa nuper Olynthiacae.
A me de Graeco fuerat quae Rhetore versa,
Et veteris Latii verbaque iusque capit.
Inde manus docti artificis procudit in usum
Communem, nobis mille deditque libros.
Bina tibi ex illis Uliane volumina mitto,
Et cupio gratum munus id esse tibi.
Unum pro Archetypo debebam scilicet haec est,
Gratia pro merito reddita iusta tuo.
Alterum Hymelbergo dones, aequissimus ille
In scriptis censor talibus esse solet.
Nobis munera grata sunt Iona
Quae nostro populo, mihique, mittis,
Nam sunt pignora mentis haec amicae,
Optabat sibi Zopyros tot esse,
Duro cortice punicum quot intus
Malum grana tegit, Darius olim,
Et fido mihi gratiora amico,
Quae sint munera nulla ferre possum.
Non duraturas statuas et marmora quondam,
Caesaribus dederat Martia Roma suis.
Sunt mihi grata magis statuis et marmore, amici,
Pectore sincero qualiscumque dabunt.
Ligna mihi dulces sucos sudantia mitte,
Certior est morbo nulla medela meo.
Piniciani etiam librum mihi mitte Georgi,
Qui variis rebus nomina certa facit.
Omnia habent inter sese communia amici,
Utor et officiis hinc ego saepe tuis.
Et quamquam tua me vincat fortuna merendo,
Non tamen ingrato pectore dona fero.
Magni consilii qui dicitur Angelus esse
AEterno natus de genitore lo/gos.
Edidit Isacidae laeta haec oracula voce,
Cum fuit exilii duxque comesque seni.
Non prius amittet [(transcriber); sic: amitttet] sceptrum Iudaea propago,
Quam veniet Siloh missus ab arce poli.
Perpetuae reddet nobis qui gaudia vitae,
Crimina cum proprio vestra cruore luet.
Certamen est dictus servator nomine Siloh?
Quod de virgineo nomine foetus erit.
Et fragili similis chorio, pellique cruentae,
In cruce cum tabo vulnera facta fluunt.
Talis at est factus pro nobis fascia Christus,
Quamquam iustitiae fons sine labe manet.
Nos homines autem vere tam sordida massa,
Nos lacerum chorion, putre reumque sumus.
sed tu gnate Dei nostras etiam indue pelles,
ET vitam miseris infere fasciolis.
Nec tamen hanc reddis, nisi qui tua dogmata discunt.
Tantum hanc ad vitam vis Deus esse viam.
Ergo precor studia haec tu semper dirige Christe,
AEterno Siloh vera propago Patris.
Spargit ut in tot lucem SOl unicus orbe,
Vivificoque unus cuncta calore fovet.
Unicus aeterni sic natus mente parentis
Accendit radiis pectora nostra suis.
Heu cur plura tamen Solis simulacra videntur.
Et vacuo mendax ludit imago polo?
Doctrina fingent aliqui ludibria forsan,
Adiicient alias dissidiisque faces.
Sed tu gnate Dei longe mendacia pelle,
Concordes animos lux tua sola regat.
Hic me flos violae dextra quam gesto caduca,
De nostra monet, et debilitate docet.
Flosculus hic redolet nitidis pulcherrimis hortis,
Et tamen exiguo tempore durat odor:
Sic res humanas fragilis fortuna gubernat,
Tempore sic homines stantque caduntque brevi.
Ille ego qui quondam felix mea regna tenebam,
Hic ubi Saxonicos irrigat Albis agros.
Cuius erat totum celeberrima fama per orbem,
Quod regerem populos cum pietate meos.
Quique ego pro patria pugnans et dogmata sacra
Defendens, clarum nomen ubique tuli.
Nunc me captivum tenet alter, et optima nobis
Cum sit, non ullo causa tuente, perit.
Erepto fasces et inanis gloria Mundi,
Sed placuisse uni praefero posse Deo.
Et mea dependet nunc a te gloria Christe,
Quod pars sum regni quantulacumque tui.
Teque precor dubiis addas solacia [Orig: solatia] rebus,
Et mihi deserto mite levamen ades.
[Gap desc: Greek]
Hoc tegitur Saxo Giberti corpus inane
Longoliae gentis qui fuit alter honos.
Dicentem Ausonii vivo Cicerone probassent,
Tantus in eloquii flumine splendor erat.
Et quae doctrinae fontes tenet Attica lingua,
Sic ipsi tamquam patria nota fuit.
Naturae varios didicit motusque vicesque
Et quae foeta hominum munera terra parit.
Calluit et medicam dextreque exercuit artem,
AEgrotis solitus ferre frequenter opem.
Pestis Agrippina cum grassaretur in urbe
Eripuit saevae corpora multa neci.
Id meritum grati cives meminere, feruntque
Ac artem laudant officiumque viri.
Dotibus his tantis castos adiungere mores,
Et studuit vera mente timere Deum.
Huic tamen extincto quidam, qui templa gubernant
Iura sepulturae sancta locumque negant.
Non aliquo talem meruit pro crimine poenam,
Sed quod Vera Dei iussa professus erat.
Sola novi fuit iratis haec causa furoris,
Non Evangelii lumina ferre queunt,
Huc igitur Bonnam corpus venerabile Rhenus
Detulit adversis officiosus aquis.
Et funus magno gemitum cum duceret istinc,
Dicitur a lacrimis intumuisse suis.
Sed mens cara Deo, quod spe votisque petivit,
Nunc fruitur vultu maxime Christe tuo.
Astrorum motus, et fata regentia mundum,
Qui norunt, multos Francica terra tulit.
Hesperus at quanto quam cetera sidera fulget
Splendidior, vultus Sole tegente suos:
Tantum prae reliquis caput extulit unus et alter,
Secula vix maius prisca tulere decus.
Regius alter erat cui mons cognominis usum.
Et natale solum primaque tecta dedit.
Qui procul Ausonia decessit in urbe Ioannes,
Artis ibi specimen cum daret ipse suae.
Alter ab hoc venit Schonerus laudibus artis,
Non tamen inferior, quam fuit ille suae.
Nostra quoque his Ducibus peragrarunt lumina coelum
Barbarico fuerant quae vitiata luto.
Utque fere extinctum revocavit uterque Mathesim,
Sic tantum peperit laudis uterque sibi.
Terra tibi quantum Boeotica fortis Orion,
Et Libyca Atlanti debuit ore suo.
Haec vero vultus Schoneri monstrat imago,
Ingenium libris exprimit ipse suis.
Absolvam Regis Mysorum tristia fata,
Qui fertur Musa de genetrice satus.
O utinam Musis caros hoc tempore haberet,
Et Rhesi similes Mysia terra Duces.
Pannonias Rhesus pacavit vindice dextra,
Et socio praesens tunc tulit Hector opem,
Nunc utinam mittant Rhesum, nunc Hectora Divi,
Qui saevos Turcas inde fugare queant.
Cum Sol a summo paulum deflexerit axe,
Primaque cum caelo labitur hora, legam.
[Gap desc: Greek poem]
[Gap desc: Greek lines]
Talis mens hominum est, qualis fortuna dierum,
Quam variis vicibus divina potentia mutat.
Hunc ita Philip. mutabat.
[Gap desc: Greek line]
Ex Plutarch. [Gap desc: Greek]
Gratum est si dederis, nec succensebo neganti.
Nulla sit in versu cura laborque meo.
Multa sit in versu cura laborque meo.
[Gap desc: Greek lines]
Principis Ascania nati de stirpe Georgii,
Quem cernis tumulus proximus ossa tegit.
Huic fuit Ernestus genitor, qui pacis amore
Promeruit patriae totius esse pater.
Matris erat castae Monsterbergensis origo,
Sincera coluit quae pietate Deum.
Ascaniae gentis virtus est clara triumphis,
Ordine quos numerant secula longa patrum.
Sed fuit huic fontes doctrinae discere cura,
Quam nobis gnatus tradidit ipse Dei.
Hoc ad maiorum decus addidit incluta facta,
Praebuit et patriae commoda magna suae.
Esdras seu quondam populo ius dixit, et idem
Interpres Solyma legis in urbe fuit.
Principis hic munus simul et Pastoris obivit,
Ipsius mentem rexit et ora Deus.
Iustificaque fide capiens tua munera Christe,
Solius est cuius parta cruore salus.
Vera luce Deum agnovit precibusque vocavit,
Numinibus fictis mens inimica fuit.
Nec virtutum umbras habuit. sed pectora rexit
Ipse Dei vivens assimilata lo/gos.
Urbibus in multis flavus quas alluit Albis,
Et quas caerulei praeterit undae Salae.
Agmina collegit Christum celebrantia, spargens
Pura Evangelii semina voce sua.
Fidus et aetati venienti testis ut esset,
De Christo patriae publica scripta dedit.
Hic frater lacrimans Ioachimus condidit ossa,
Vivit conspectu mens fruiturque Dei.
O Deus Ascaniam stirpem servesque regesque,
Nulla venit nobis te nisi dante salus.
AEterni viva effigies splendorque parentis,
Custodem nobis quem pater esse dedit.
Quique tibi semper victurum colligis agmen,
Ex hac quam finxit mole paterna manus.
Nos rege qui cupimus veros tibi reddere honores.
Adflatuque move pectora nostra tuo.
Et nostras defende domos turbamque tenellam,
A te quae solo poscere novit epem.
Haec repetes toties rediens iam vota Georgi
Cum gnatum Coniunx obvia prima feret.
Coniugis in labris quoties dulcissima figis
Basia, purpureis filiolique genis.
Istius ipse Deus transfudit femina amoris,
Non temere in sensus castaque corda Patrum.
Ergo preces etiam probat inter suavia mixta,
Coniugibusque piis has iubet esse ratas.
[Gap desc: Greek poem]
Mens aeterna Deus, verax, bona, libera, iusta,
Casta, volens similes nos etiam esse tibi.
Vindicibus flammis tibi quae contraria deles,
Iustitiae nam tu Regula sola manes.
Corpora quae mundi verbo distincta creasti,
Exemplar quod vis ordinis esse boni.
Quodque tua effigies est et de lumine lumen,
Quod tribuit nobis notitiamque tui.
Et fragili indutum pro nobis victima carne,
Iustitiae solvit debita lu/ksa tuae,
Perpetuam et vitam fracta cervice Draconis,
Restituit nobis agnitione sui.
Quodque tui spargit flammas in pectora flatus.
Pura Evangelii voce sonante tui.
Talia ut in nobis sint casti spiritus ipse Dei.
Optimus est qualis spiritus ipse Dei.
Te precor omnipotens mundique hominumque creator,
Voce tua nobis et patefacte Deus.
Quamvis iusta, tamen nobis tua parcat ut irae,
Quam gnati placant vota cruorque tui.
Perque ipsum semper nos inter collige coetum,
In quo sit veri gloria nota Dei.
Hic Sol iustitiae, nos ut tua simus imago
Nostra sibi adsimilet pectora luce sua.
Nosque tuo flatu moneatque regatque petentes,
Urat hic ut mentes ignis amore Dei.
Haec omnes mecum faciant ardentia vota,
Seque petant inter cuncta pericla regi.
Gratia sed quoniam debetur iusta docenti,
Qui recte monstrat munera summa Dei.
Ergo Pastores ut sit reverentia nota,
Prosit et exemplo nos monuisse rudes.
Quisque manu casta castas adportet ad aras,
Ut decet officio debita signa pii.
Parva domus viduae vatem quae pavit Eliam,
Vix bene Sidonio littore nota fuit.
Inde tamen late divini femina verbi,
Auspice per populos sparsa fuere Deo:
Sic patriam Senones ubi sedem habuere vetusti,
Quae nunc Saxonico subdita terra duci est
Urbs non magna quidem gelida Witeberga sub Arcta,
Adiacet ad ripas Albi vadose tuas.
Hinc tamen extremi sub turbida tempora Mundi,
Lux Evangelii sustulit orta iubar.
Claraque divino radios augente favore,
Per multas passim lucet in orbe plagas.
Da Deus ulterius successum et suffice vires,
Et tua contra omnes affere dona minas.
Atque Evangelii plures ut voce vocati,
Sincera facias te pietate colant.
Et velut hospitium servasti vatis ELIAE,
Doctrinae quod tunc arx fuit una tuae.
Sic etiam ut celebrent saecla hic venientia Christum,
Albidos in ripis templa, scholamque rege.
Ostendit terris et in aere multa sereno
Irrita nequaquam signa futura, Deus.
Signaque naturae quae non imitantia leges
Portendunt subitum non procul esse malum.
Vidimus hoc anno rapidum flagrare Cometen,
Sulcantem dubias multa per astra vias.
Quodque fuit mirum vicino sole Cometae
Cum soleant primas arripuisse faces:
Non prius accensos hic cepit spargere crines,
Astrorum quam dux e regione stetit.
AEquabat motu Phoebus noctemque diemque
Udaque purpurei tempora veris erant:
Halitus e molli sublatus ad aethera terra,
Cum rutilae specimen cepit habere comae.
Primum, qua caeli protrugu/thr parte refulget,
Semina flammarum conspicienda dedit.
Altius Arcturi mox ad fastigia pergit,
Sub rapido nullas dum facit axe moras.
Denique sicca super Cynosurae sidera vectus,
Occupat Arctoae signa suprema plagae.
Inde gradum retro facit, et quae noster Horizon
Astra capit cursu proximiore legit.
Ac simul Auroram petit, Eoumque cubile,
Phoebus anhelantes unde reducit equos.
Hic subit Iasiden, et quae te trans vada ponti
Aerium Perseu carpere fecit iter.
Candida cornigeri Phoebus iam limina Tauri,
Nec modo Phrixeae vellus habebat ovis:
Protinus illius vestigia trita Cometes
Arripit, et Soli sidera iuncta tenet.
Hoc iter errantis multi videre Cometae,
Qui fera Teutonicis damna minatur agris,
Sunt anni decies octo, quo tempore vixit
Dux qui Burgundas Carolus auxit opes:
Tunc in suprema similis regione Cometes
Aeris, horrifico miscuit igne comam.
Is motu simili sese per inane volutans,
Permensus caeli climata multa fuit.
Astraeae primum tenuit confinia Librae,
Arctoi petiit culmina deinde poli.
Sed remeans illinc, medium qua circulus orbem
Dividit, astrigeram lumine texit ovem.
Nulla aetas vidit flagrantem impune Cometen,
Non leve venturum nuntiat ille malum.
Tunc quoque crebra tulit summis incommoda regnis,
Civiles motus, publica damna tulit.
Quippe secuturas strages, tristesque ruinas,
Atque tuae retulit Carole signa necis.
Proxima vix ea post incendia venerat aestas,
Carolus Helvetico caesus ab hoste cadit.
Tu quoque Tisiphone mundi, tu dirus alastor,
Pestis et immensi fax Mahomete mali,
Paulo post fugiens cecidisti Hydrunte relicta:
Tandem blasphemos opprimit ira Dei.
Nunc quoque blasphemos tangent Turcosque Papamque
Adproperans Nemesis, iudiciumque Dei.
Dogmata turbabit, passim sterilescere campos
Coget, et adducet tempora dura famis.
Sed quaeramus opem divinitus, atque precemur
AEterno gnatum de genitore lo/gou.
Filius aeterni lo/gos, effigiesque parentis,
Assiduus custos agminis ipse sui.
Defendet sanctos inter mala plurima mundi,
Qui mitem toto corde precantur opem.
Cura sit interea vitam coluisse modestam
Omnibus et verbi discere iura sacri.
Non fertur dubio natura sine ordine case,
Volvitur ambiguis ut Dea caeca rotis.
Sed Deus hanc sapiens certis moderatur habenis,
Turpia qui punit vindice facta manu.
Praemonet et scelerum poenas instare timendas,
Ostendens irae nuncia multa suae.
Talia non ullo sunt irrita tempore signa,
Haec licet irridens impia turba neget.
Dum tegit obscura Phoebum caligine Luna,
Duraque dum tetro saxa cruore madent.
Dulichii iuvenes minitantia sidera rident,
Penelopes castum qui petiere thorum.
Ultio sed risum Sardoum iusta secuta est,
Qualis contempti Numinis esse solet.
Sic tandem meritas persolvent tempore poenas,
Qui spernent Trivia signa futura nigrae.
Cynthia cras etenim piceis obducta tenebris
Amittet radii lumina clara sui.
Mane ubi iam noni continet lumina tecti,
Quo pandis chelas Scorpius ipse suas.
Et cum nona domus sit Religionis [Orig: Relligionis] , et ingens
Hauriat a Luna deficiente malum:
Hei nova doctrina metuo certamina Christi,
Quae seret ingeniis impia turba suis.
Inficiens animos cauda vibrante feroces,
Dissidiis addet Scorpius arma novis.
Sed licet astra regant homines, et bella minentur,
Ipse tamen summa Christus in arce sedet.
Hic non est rigido Parcarum carcere clausus.
Sed lenire potest fata severa piis.
Ergo gravem castis flectamus moribus iram,
Orantes summam supplice voce Patrem.
Mitiget ut miseris haec tanta pericula nobis,
Et servet coetus languida membra sui,
Ad te cum iubeas infantes Christe venire,
Talibus et tribuas dulcia regna poli:
Excipias Wolfgangi animam salvesque tenellam,
Ex Diffstetero qui patre natus erat.
Reddere vitam cum norint Christe parentes,
Commendant sese, filiolumque tibi.
PHILIPPO MELANTHONI sacrarum litterarum solertiss. et fideliss. explicatori, veritatis caelestis Patrono in primis strenuo, opt. disciplinarum et artium cum instauratori, tum conservatori: Qui omnem doctrinam quasi vagam et dissipatam collegit, et ad certam
rationem revocavit. Viro pietate, studio purae religionis, sapientia, virtute, humanitate, benignitate erga omnes praestanti feliciter et sancte mortuo 13 CL. Maii, cum vixisset Annos 63. M.2.D.2.H.1. in Academia Vitober. cui ille totis Annis 42. operam navasset, H.M.P.C.
]
Vitam fortunasque suas studium laboris,
Quique operae sanctam, consiliique fidem
Impendit divina tuis Ecclesia rebus,
Teque pius varia iuvit et auxit ope:
Hac in parte sibi post mortem structa Melanthon,
Communi in luctu, busta, Phillipus habet.
Quae templi foribus magni vicina Lutheri,
E regione solum, quod tegit ossa, videt,
Bretta hunc vitales natum produxit in oras,
Bretta Palatini limes amoenus agri.
Unde propinqua petens adiit, bonitate suorum.
Diverso Aonidum templa sacrata loco.
Ludus cum puerum accepit Phorcenidos urbis,
Eytelbergiaci mox schola gymnasii.
Doctrinae hinc fecit iuvenem alma Tubinga magistrum
Eximium laudis gessit ubi ille decus.
Unde triumphator Monachorum Capnio iussit
Albidos hunc ripam visere Saxonici.
Tunc nova dux Friderichus ubi collegia Musis
Romani fundans Ensifer Imperii.
Undique conductis praestanti laude parabat
Artis et ingenii reddere clara viris
Hic socio ipso annis viginti octoque LUTHERI,
Wittembergiacae res fuit ampla Scholae.
Quam septem bis adhuc provexit deinde gubernans,
Fluctivagam ut vastum per mare nauta ratem.
Heu tempestates quas hic perpessus, et ad quam,
Saevos haec scopulos acta carina fuit.
Quantum externi odii, quantum invidiaeque suorum,
Ingratorum hominum quae maledicta tulit?
Ipse tamen quamvis reflantibus undique ventis,
Directum est, retinens vera, secutus iter.
Fortia nec clamore latrantis pectora turbae,
Nec vulgus strepitu movit inane suo.
Summa petit livor, Nemo hunc superare nise ipse
Posset, si studiis otia suppeterent.
Ista sub obliquo norunt quoque Sole locati,
Quique sub opposito forsitan axe iacent.
Scripta sed illius memorabilia inter, et acta
Plurima, quae solidae nomina laudis habent:
Unum opus eximium est, fidei confessio sanctae,
Ante tuos Caesar Carole lecta pedes.
Languida qua Christi iamdudum Ecclesia nitens
Rursum audet vultus tollere laeta suos.
Concurrant inimici omnes lucet undique, hic unus
Confutare potest improba dicta liber.
Ac tua nunc terris floret bona fama Phillipe,
Vivit et aeternum Spiritus ante Deum.
Corpus at exanimum tumulo hoc requiescit humatum,
Condecorant grate quem monumenta schola:
Ille quod expletis senio, curisque gravatum,
Sexaginta annis exuit atque tribus:
Sic, morbo ut paucis nisi debilitante diebus,
Muneris officium fecerit omne sui.
Atque olim aetherias [Orig: aethereas] veniet revocatus in auras,
Integer et mortis liber ab inde metu.
Sancte vir, et salve pater optime, te tua semper
Nos soboles merita religione [Orig: relligione] colet,
Doctrinae nobis verae tu doctor et autor,
Haec tua clara aetas munera lucis habet.
Salve iterum atque iterum tua nos immota manebit,
Semper apud memores gloria, nomen, bonos.