22 June 2001 Susanne Mussmann
corrected divisions, page breaks, e.a.
24 July 2001 Susanne Mussmann
TEI header added
09 June 2002 Susanne Mussmann
added p. Q3b ff., incl. markup; suggestion: incl. metric.
17 June 2002 Ruediger Niehl
Morpheus spell-check performed. Description of this edition: Text typed - structural tagging complete - semantic tagging complete - Morpheus spell check.

PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber Tertius.


page K7a

DE PUDICITIA, EX BACCHYLIDE [Orig: BACHYLIDE] .

Ut cum de statua facies formosa remota est,
Non decus in reliquo corpore truncus habet:
Sic reliqui mores spreti sine honore iacebunt,
Ni sint ornati laude pudicitiae.

Di/sixon.

[Gap desc: poem of 2 lines]

Fortuna hominum instabilis etc.

[Gap desc: poem of 4 lines]

Ad Doctorem Magerium Aurelianum.

[Gap desc: poem of 2 lines]

PLATO IN EPINOMIDE ait, Gratam de Deo famam in astris et doctrina astrorum sparsam esse, quae sententia hoc venustissimo disticho expressa est.


page K7b, image: s080

[Gap desc: poem of 2 lines]
Astra quidem sunt ipsa Dei certissima signa
At doctrina Deum certius esse docet.

EX MENANDRO.

[Gap desc: poem of 3 lines]
Haec vita gaudet improbis potissimum,
Sed assentator omnium primas tenet.
Vivitque longe iucundissime omnium
Deinde Sycophantae proximus est honos.
Audire enim calumnias dulce admodum.
At tertius conceditur locus invido,
Artes nocendi qui scit astutissime.

EX XVIII. ILIAD. Homeri.

Sit procul a Divum, atque hominum discordia coetu.

EX SECUNDO Iliados.

Ad naves Ithacus propere contendit Achivas,
Et sceptro armatus perfert mandata Minervae,
Hic ubi forte aliquem procerum virtute videbat
Praestantem, blando revocabat comiter ore,
Non haec, non decet haec fortes fuga, siste pudendum
Siste gradum, incautumque simul compescito vulgus,
Atridae quae sit nondum sententia nosti,
Ille animos tantum vafer explorabat inertes,


page K8a

Ecquid adhuc salva pudeat discedere Troia,
Forsitan et turbae dabit huic insania poenas.
Non est, crede mihi, Regum placabilis ira,
Maiestate, potens rerum quos Iupiter auxit.
Huic etiam Graecae dux curae est gentis Atrides,
Verum ex plebe aliquem nil magnae laudis egentem,
Tunc etiam stolido tantum clamore ferocem
Deprendens, dure increpitat, sceptrumque minatur.
Quo vesane ruis, mentemque quis impulit error?
Quin ades et melior quae sit sententia disce
Principibus, quibus est solis res publica curae,
Quam neque consilio, neque possis Marte iuvare,
Omnibus hic numquam simul imperitare licebit,
Nam multos regnare malum est, Rex unicus esto,
Cui sceptrum, cui iura dedit Saturnius uni,
Huic debes parere Duci, atque audire monentem.

Iliados sexto, Hector.

[Gap desc: poem of 6 lines]
O superi talem fieri concedite gnatum,
Qualis ego existo, et virtute excellere cives,
Ingens ut patriae sit praesidiumque decusque
Et si quando redit caeso feliciter hoste,


page K8b, image: s081

Et spoliis auctus, conclament undique Troes:
Hic superat virtute patrem, quae gloria nati
Soletur tristem matris recreatque senectam.

DE Achille libro nono Iliados.

[Gap desc: poem of 4 lines]

Deprendunt Cithara cum tristes leniit iras
Peliden, erat autem operi pulcherrima forma,
Argentoque iugum factum latera alta tegebat,
Aeetionea [Orig: Eetionea] spolium hoc avexerat urbe,
Hac animum ille aegrum Cithara mulcere solebat,
Cum caneret laudes maiorum, et fortia facta.

EODEM libro Ulysses recenset mandatum Pelei patris, quo Achillem ad comitatem adhortatus est.

[Gap desc: poem of 7 lines]


page L1a

Cum Pater ex Phthia comitem te misit Atridae,
Quae dederit mandata tibi suprema, memento
Aeacide, lacrimans cum multa monetque rogatque:
Incertam belli fortunam Gnate Deorum
Committe arbitrio, et fatis, victoria laeta
Continget, superi si vestra incepta secundent,
Sed iuvenilem animum frenare, et vincere, cura
Sit tua, crede mihi, placido est nil pectore maius,
Atque iram furiale malum compesce, meretur
Haec virtus iuxta iuvenumque senumque favorem.

Et paulo post Phoenix dicit se a Peleo patre Achilli iuveni comitem datum esse ad bellum, ut illum efficeret Oratorem verborum, actoremque rerum.

[Gap desc: poem of 6 lines]

Incertos casus, dubiique pericula Martis,
Consiliique artes nondum Pelide tenebas,
Quae decus immensum pariunt, famamque perennem.
At tibi me Peleus comitem pater addidit, unde
Dicendi discas rationem, et fortia facta.

EX EODEM LIBRO.


page L1b, image: s082

[Gap desc: poem of 2 lines]
Exulet urbe sua longe laribusque domoque,
Qui cupit in sese cives dira arma parare.

[Gap desc: poem of 9 lines]

PHILIP. MELANTH.

E parvo alveolo furantem mella procacem,
Fixit apis puerum Veneris, digitosque tenellos
Vulnere non uno laceravit, saucia laeso
Intumuitque manus, verum puer ipse doloris
Impatiens, plodensque solum pernicibus alis
Subvolat ad matrem, digitos monstratque cruentos,
Quantula, ait, volucris mortalia vulnera fecit,
Mater ait ridens, tantillus qualia saepe
Vulnera das puer, ac apibus non corpore praestas.


page L2a

EX HESIODO.

[Gap desc: poem of 5 lines]

Omnia per sese qui praevidet optimus ille est:
Proximus ille tamen qui paret recta monenti:
Sed qui non sapit ipse, nec audit recta monentem,
Invida ei mentem misero natura negavit.

Aliter redditum.

1. Qui nullo monitore potest facienda videre,
Quaeque decent, quaeque eventus in fine secundos
Sunt tandem paritura, suisque obtemperat ipse
Consiliis, mores vera ratione gubernans,
Anteit hic alios virtute et laudibus omnes.
2. Sunt alii minus ingenio plerique sagaces,
Qui parere tamen curant meliora monenti,
Laudandos inter recte numerantur et isti.
3. Sed qui nec sapit ipse, nec audit recta monentes,
Nec patitur frenos, nec legum vincula curat,
Sed pronus sequitur, quo traxit caeca libido,
Hic malus, ac odio dignus ducatur, et idem
Accerset poenas sibi tandem, et tristia damna.

In [(reading uncertain: not deciphered)] Theocriti.


page L2b, image: s083

Pungit apis puerum Veneris, dum dulcia mella
Furatur, sic sunt dulcia mixta malis.

Prodigium conspectum in civitate Sybari [Orig: Sibari] sita in extrema parte Italiae, antequam deleretur.

Cum Sybaris [Orig: Sibaris] peritura fuit sunt omina visa:
Praecedunt poenas nuntia signa graves.
In medio conspecta foro bilem atque cruorem,
Terribili specie lurida Iuno vomit.

Citeos fuisse in locis vicinis Macedoniae ex Homero manifestum est, qui sic ait Odyss.11.

[Gap desc: poem of 3 lines]

Ipse Neoptolemus telo traiecit acuto
Magnanimum Eurypylum, genuit quem Telephus ingens
Ceteosque olim iuxta prostravit, in arma
Coniugium quos promissum traxisse ferebant.

VERSUS Oppiani de ardore inter cervum et cervam.

[Gap desc: poem of 2 lines]
Ipse quidem cervus pedibus velocibus ipsam
Cum fugit, assequitur, sistitque amplexus amatam.


page L3a

IOCASTE apud Euripidem ad filium Eteoclem.

[Gap desc: poem of 3 lines]
Senecta non laborat omnibus malis,
Sed gnate, magnam rerum habet experientiam,
Dicendo polleat ut plus iunioribus.

Euklei/dou Gewmetrikou=.

[Gap desc: poem of 7 lines]
Mulae Asinaeque duos imponit servulus utres
Impletos vino, segnemque ut vidit Asellam
Pondere defessam, vestigia figere tarda,
Multa rogat. Quid cara [Orig: chara] parens cunctare [Orig: contare] , gemisque,
Unam ex utre tuo mensuram si mihi reddas,
Duplum oneris tunc ipsa feram, Sed si tibi tradam
Unam mensuram, fient aequalia utrique
Pondera: Mensuras dic docte Geometer istas.

EPITAPHIUM Guilielmi Neseni.


page L3b, image: s084

[Gap desc: poem of 4 lines]

EPITAPHIUM Petri Mosellani.

[Gap desc: poem of 6 lines]

EPITAPHIUM Doctoris Martini Lutheri.

[Gap desc: poem of 2 lines]
Qui Christum docuit pure, et bona plurima fecit,
Lutheri hac urna molliter ossa cubant.

EPITAPHIUM Iohannis Eccii.

[Gap desc: poem of 2 lines]
Multa vorans et multa bibens, mala plurima dicens
Eccius, hac posuit putre cadaver humo.


page L4a

SYRII ortus noxios aestus efficit, ex Homero Iliados 22.

Quem senior Priamus primus conspexit in armis
Fulgentem veluti Sidus quod Sole relicto
Anteit Autumnum, nocturnosque eminet inter
Ignes, atque suo vincit splendore tenebras,
Formosique tenet nomen Canis Orionis,
Qui febrim et morbos miseris mortalibus affert.

Elementa contrarias habent qualitates, et pugnant inter se, ex Empedocle.

Iungit amor quandoque elementa, et semina rerum,
Dissiliunt odiis eadem certantia rursus,
Sic res gignit amor, sed non durabile quidquam
Nascitur, inque vices mutantur cuncta subinde.
[Gap desc: poem of 4 lines]

AratoSicyonio statua est posita in patria propter eius virtutem, cum hac inscriptione.

[Gap desc: poem of 2 lines]


page L4b, image: s085

[Gap desc: poem of 4 lines]

Id est
Venit ad Herculeas quamquam tua fama columnas,
Dum patriam servas inclute [Orig: inclyte] Arate tuam:
Nos tamen hanc statuam pro libertate recepta,
Virtutis testem fecimus esse tuae.
Communis tibi cum diis servatoribus esto
Hic honor, in patriam nam pia iura refers.

ORACULUM ex Pausania, quo poena Lacedaemoniis ob duas filias Scedasi vi stupratas, et in puteum abiectas, in Leuctris denuntiata fuit.

Leuctra mihi sunt curae, et mors tristissima gnatae
Occisae Scedasi quae periere dux.
Hic atrox fiet pugna, et saevissima caedes,
Fatalis quando venerit illa dies.
Quam prius haud quisquam norit, quam Dorica pubes
Amittet robur, militiaeque duces.

ORACULUM in Achaicis Pausaniae, in quo duo describuntur Philippi, quorum priorem ait fore felicem regem, posteriorem vero, videlicet illum qui cum Romanis bellum gessit, regni eversorem.


page L5a

In Macedum populis clarissima regna tenebunt,
Argiva de stirpe, bonum, damnumque Philippi.
Horum qui prior est, gentes urbesque domabit,
Sed veteris regni perdet decus omne secundus
A populis victus, quos mittent vesper et ortus.

APOLLO apud Callimachum inquit, communem esse victoriam sibi et Ptolemaeo Euergeti, qui etiam Celtis in Asia grassantibus resistebat.

Contra hostem fient communia proelia nobis,
Celtica cum contra Graecos gens bella movebit,
Titanum soboles, extremo cardine terrae
Effusa, Hesperias et sedes effera linquet,
Continuas densasque nives ut spargere Bruma
Flante solet Borea, venient sic agmina densa.
Non tamen haec stolidis Galatis via fausta futura est.

CLIPEUS Titi Flaminii suspensus in Templo Delphico cum hac inscriptione.

Tyndaridae fratres, quorum fuit incluta virtus,
Custodes inter quos modo Sparta colit.
Leges, Libertas, et Pax sunt optima dona,
Haec Graecae genti dat Titus Aeneades.

VERSUS Empedoclis.


page L5b, image: s086

foita= d' Brotoloi/gos e)/ris keneo\n lelaku=ai.
Vana sonans affert saevas discordia caedes.
Vel sic.
Incedit passim mala lis et inania garrit.

Quales sunt Dominae tales sunt catellae.

Forte cubos primum posuit cum futilis Abbas,
Tunc sese Monachi ludere iure putant.

Idem Graece:
[Gap desc: poem of 2 lines]

Ex Arato de Cometis.

[Gap desc: poem of 4 lines]
Fertilis Agricolae votis contingat ut annus,
Numquam crinitum videatur in aere sidus.
Non unus geminive micent, pluresve Cometae.
Apparere solent nam sicco tempore crebri.

Epigramma, quo venuste significatum est, et turbari mentem vino, et accendi corpora ad libidinem.

[Gap desc: poem of 2 lines]


page L6a

[Gap desc: poem of 2 lines]

Hoc est.
Sum satis illecebras contra munitus amoris,
Ne solum solus me superare queat.
Nec formido Deum, quamvis mortalis, at ille
Si Baccho adiunget numina magna sibi.
Non hospes contra geminos contendere possum,
Et spolia ex uno est non grave ferre duos.

Versus qui recitantur in oratione Lycurgi contra Leocratem.

[Gap desc: poem of 4 lines]

Id est.
Iratus ad poenam Deus si quos trahit,
Auferre mentem talibus primum solet.
Caliginemque offundit, ut ruant suas
Furenter in clades, sibi quas noxii
Accersiverunt ultro consiliis malis.

Versus Euripidis, qui in eadem oratione recitantur, sic sunt redditi latine.

Si quis beneficium est daturus civibus,
Id gratius fit liberali pectore


page L6b, image: s087

Et sponte cum datur: datum morosius,
Lenteque, non habebit ullam gratiam.
Ergo volens gnatam exhibeto patriae,
Ut fiat hostia pro salute publica.
Mentemque causae permovent graves meam,
Urbs nostra multis antecellit ceteris,
Nequaquam enim confluxit huc ex dissonis
Confusa multitudo gentibus, gerens
Moresque naturasque dissimiles sibi:
Sed mater haec est una tellus Attica,
Stirpis vetustae civium, ex hoc quam solo
Mundi architectatrix creavit mens Dei,
Virtutis acres inferens stimulos satae.
Sed condidere urbes coloni ceteras,
Passim profecti dissitis regionibus,
Non congruentes mentibus, lusor velut
Si discolores in fritillo misceat
Talos. At Urbem quisquis externam incolit,
Ut in tigillo nodus asper eminens,
Ceu tignum ad ordinem aedificii non quadrans
Non ille mente civis est, sed nomine.
Nostra ergo pro patria, verendis legibus,
Et constituta moribus bonis decet
Pericla adire, et perpeti aerumnas graves,
Causamque quare procreamus liberos
Hanc esse praecipuam putandum est, ut Dei
Notitia luceat futuris saeculis,
Semperque custodes sient superstites


page L7a

Caelestium legum, atque templorum Dei.
Qui in patria tueantur has res optimas,
Et disciplinam civium, et mores bonos
Non impia feritate deleri sinant.
Nec franget ullus hoc nostrum pectus timor,
Violare leges ut velim sanctissimas,
Quae singulos prodesse patriae iubent,
Cum morte filiae unius periculo
Nunc liberari tota possit civitas.
Nam me docet numeratio, ut servem magis
Quo plus videmus esse, quam quod est minus.
Unam domum labi, minus certe est mali,
Quam civitatem ruere totam funditus.
Si pro puella germen esset masculum
Natum mihi, bellumque forte posceret,
Cives ut hostem dimicantes proelio
Depellerent, num filium mortis metu
Recusem in aciem mittere? At vero mihi
Tales ego opto filios, qui fortiter
Et proelientur, et velint excellere
Inter viros virtute clari ceteros,
Nec sint in urbe ceu figurae inutiles,
Aut picta ceu simulacra parietes tenent.
Sed saepe matrum lacrimae cum filii
Arma induunt, animos eorum effeminant.
Harum eiulatus atque mollia pectora
Non laudo, quibus ignava vita carior
Est filiorum, quam decus pulcherrimum.


page L7b, image: s088

Et quae suis suadere turpitudinem
Audent, honore nec sepulcri, et posteri
Moventur approbatione saeculi,
Quod praedicat virtutem eorum laudibus
Veris et immortalibus, qui patriam
Et templa protexere, nec mortis metu
Cessere nostris hostibus, nec sanguinem
Vitamque dubitarunt suam profundere.
Et filiae nostrae futura est gloria
Aeterna, si pro patria mortem oppetat,
Geminasque servabit sorores unica.
Caedam ergo gnatam, ut fiat hostia civibus.
Non dico enim esse proprie unius meam,
Nisi quod ex alvo mea ceu plantula
Nata est. At urbe perdita simul omnia
Perire nosque liberosque cernerem.
Sed dixeris. Extincta si sit filia,
Nos una in urbe sceptra deinde amittere.
Esto ferent ut fata, stirps tunc altera
In urbe nostrae principem teneat locum.
Servasse patriam maius est regno decus:
Denique voluntas recta sit quod possumus
Praestare, legibus volo sanctissimis
Parere, nec violare eas sciens velim.
Et interim fruar bonis communibus,
Legum ordine, atque disciplina civium,
Quae me volente nullus hic deleverit,
Non sede stantem Palladem firmissima,


page L8a

Laevaque terrificos tenentem Gorgonis
Angues movebit, aut ab Arctoa plaga
Eumolpus huc exercitum ducent ferum,
Aut barbarae gentis furor Thracensium.
Ne hostis hic trophaea figet uspiam,
Nullos triumphos hic aget, nec laurea
Victrice glorians superbe ornabitur.
Concedo, cives victimam hinc abducite,
Ut salva sit victrixque nostra patria.
Nam filiae vitae salutem publicam,
Immota stat sententia, anteponere.
O patria utinam diligant te singuli
Cives, ut hoc ardet meum pectus tui
Amore vero, si voluntas principum
Talis foret, tranquillior status tuus
Maneret, et motus domesticos mali
Ciere non possent, et hostes exteros
Arcere posset omnium concordia.

HECTOR apud Homerum Iliados 15 adhortatur Troianos, ut pro patria dimicent.

Conferti naves animis ingentibus inter
Quisque suo pugnate loco, nec vulnere quisquam,
Seu mortis fugiat pavidus formidine victus,
Sed iaceat, si quem fati sors dura peremit,
Pro patria magnum decus est profundere vitam,
Nam reliqui cives nostra virtute teguntur,


page L8b, image: s089

Et salvae interea matres natique manebunt,
Qui sunt aetatis venturae semina, et urbis.
Templa manent, legesque bonae, pietasque pudorque,
Et tunc quisque suis rebus, fundisque fruetur,
Cum pulsi fugient hostes in patria regna.

POEMA veteris Poetae Tyrtaei latino carmine redditum.

In prima pugnantem acie cecidisse decorum est.
Servantem patriae moenia cara suae.
Nam miserum est patria amissa laribusque vagari
Mendicum, et timida voce rogare cibos.
Cum natisque errare suis et coniuge moesta,
Et cum matre pia, cumque parente sene.
Omnibus invisus quoscumque accesserit exul
Semper erit, semper spretus egensque iacet.
Nullus honor generi est, et perdita gratia forma est,
Cunctaque tabescunt membra dolore gravi.
Curat nemo vagos, et laedere nemo veretur,
Non exul curae ducitur esse Deo.
Intrepidi pugnate viri, et profundite vitam,
Quam patriae debet reddere quisque suae.
Nemo aciem linquens aliis sit causa pavoris,
Iunge maniplari corpus, et arma tuo.
Ingentique ira flagrent audacia corda,
Nec vitae nimius pectora frangat amor.
Nec iuvenile agmen tardos aetate relinquat,
Corpora sunt quorum languidiora, senes.


page M1a

Indignum est aciem ante senilia fusa iacere
Corpora, iam iuvenum diffugiente manu.
Quo magis hoc miserum est in pulvere linquere vitam,
Canicie quod sint iam veneranda sua.
Quam triste est latis spectare iacentia passim
Nudata in campis membra cruenta senum.
Qui quamquam exhalant animas, meminere pudoris,
Quasque decet partes occuluisse, tegunt.
Ac superant formae iuvenilia corpora flore,
In quibus et virtus gratior esse solet.
Inque acie iuvenem prima pugnare decorum est,
Signa etiam decus est si cadat ante sua.
Ergo tuo consiste loco pede firmus utroque
Compressos dentes, et labra morsa tenens.

VOLUCRES potius mortem oppetunt quam nidos deserunt, ex veteri poemate.

[Gap desc: poem of 2 lines]

Hoc est.
Non quem sibi nidum volucris struxerat
Relinquit, atque cedit alteri fugax,
Ovis ut alia ibi incubet recentibus.

EX Euripide in Phoenissis.

Si quis malorum gaudeat commercio [Orig: commertio] ,
Rogare qualis ipse sit, nihil est opus:


page M1b, image: s090

Nam quisque similis est sodalicii [Orig: sodalitii] sui,
Vadens ad aucupia cum visco et illice.

Iambica ex Antigone Sophoclis.

Non pectus ullius potest introspici,
Urbis Magistratus priusquam gesserit.
Ego, si quis in gravi periclo civium,
Vere salutarem sciens sententiam,
Eam timore victus occultat tamen,
Hunc iudico civem esse malum ac inutilem,
Et si quis antefert saluti patriae,
Privati amici gratiam atque munera,
Hic omnium est mortalium iniustissimus.
Ergo Deum testem invoco, si patriae
Discrimen impendere videro meae,
Me voce dicturum atque mente libera
Sententiam, verissima quae videbitur.
Nec ullus hostis civitatis publicus,
Privatim amicus esse ducetur mihi.
Sed navis haec quae servet omnes unica
Sit civitas, qua cum vehemur integra,
In ipsa amicos quaerere florente liceat.

EPITAPHIUM REVERENDI viri D. [Abbr.: Domini] Iohannis Hessi S. Theologiae Doctoris, et Vratislaviensis Ecclesiae pastoris.


page M2a

[Gap desc: poem of 12 lines]

EPITAPHIUM Leonarti, filii viri clarissimi viri Georgii Maioris Doctoris Theologiae.

[Gap desc: poem of 10 lines]


page M2b, image: s091

[Gap desc: poem of 2 lines]

AD REGEM.

[Gap desc: poem of 13 lines]

PHILIPPUS.

Cum necterem corollam,
Inter rosas repertum
Cupidinem prehendi
Ala, meroque mergens
Una imbibi procacem.
Nunc ille saevit imis
Puer mihi in medullis.

AENIGMA Philip. Melanth.


page M3a

[Gap desc: poem of 4 lines]
Discite praecipue Solis motumque viasque,
Vos quibus est patrium Francica terra solum.
Namque dies totos quos traxerit ambitus anni,
Id fluvii vestri vox bene nota sonat.

M 40
E 5
N 50
O 70
S 200.
Summa 365. dies.

D. Paulus Eberus.

Hoc tibi monstrat idem Fluvii vox graeca, quotannis
Post messem Pharii qui rigat arva soli.

N 50
E 5
I 10
L 30
O 70
S 200.
Summa 365. dies.


page M3b, image: s092

LIMITES Germaniae.

[Gap desc: poem of 4 lines]

VEL alio modo.

[Gap desc: poem of 4 lines]
Rhenus ab occasu, Viadri sed flumen ab ortu,
Clauserunt fines Teutona terra tuos.
Aeriaeque Alpes immotum limes ad austrum,
Balticus id Boream terminat Oceanus.

ARATI CARMEN a Philippo redditum.

Mortales nondum deprendimus omnia signa,
Quae Deus impressit naturae conditor arte:
Sed nos multa latent, quae nondum comperit usus,
Quorum aliqua ostendet venturis Iuppiter annis,
Qui genus humanum cum vere diligat, augens
Muneribus variis toto se monstrat in orbe.
Ut quoties oculis incurrunt undique nostris,
Esse Deum doceant vestigia talia, nosque
Esse ipsi curae monitos testentur, et ipsum
Agnoscant nostrae mentes, lucemque sequantur
Iustitiae, quam nostra opifex in pectora sparsit.


page M4a

Apud Athenaeum glau\c e)n ta/fw|. De Sophocle sene habente vetulam.

Noctua ut in gelido cum nidum forte sepulcro
Construit, et caecum foeda cubile tenet:
Talis erit thalamus vetulae mulieris, egenti
Et deliranti quae male nupta seni est.

CONTRA Curiositatem.

[Gap desc: poem of 4 lines]
Non curiose vivere est ingens bonum,
Si modo nec inter curiosos vivere
Cogaris, et inter factiosos complices.
Sed quando vivis inter beluas malas,
Et simias, oportet fieri simiam:
Heu vita quantis miseriis obnoxia est.

e(*casixonP. M. [Abbr.: ?] de dicto 1. Paral. 17. Aspexisti me in forma hominis, qui es in excelsis Iehovah Deus.

In forma quod nos hominis placidissime Christe
Aspicis, et tamen es conditor ipse Deus:
Et nostram massam miseratus crimina deles,
Et vitae aeternae gaudia vera dabis.


page M4b, image: s093

Haec grati canimus tua dona, simulque precamur,
Te nos ut doceas, luce regasque tua.

HESIODUS LIBRO II. e)rg. kai\ h(mer.

[Gap desc: poem of 5 lines]
Cum cuculus raucum querna super arbore cantum
Ingeminat, laetusque novi ver nuntiat anni,
Continuo e coelo fecundus defluit imber.
Si large ille boum vestigia flumine replet,
Clara diem terris dum quartum aurora revexit,
Irrigat, atque siti morientes recreat herbas.

FINIS LIBRI III.