22 June 2001 Susanne Mussmann
corrected divisions, page breaks, e.a.
24 July 2001 Susanne Mussmann
TEI header added
09 June 2002 Susanne Mussmann
added p. Q3b ff., incl. markup; suggestion: incl. metric.
17 June 2002 Ruediger Niehl
Morpheus spell-check performed. Description of this edition: Text typed - structural tagging complete - semantic tagging complete - Morpheus spell check.

PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus.

De consideratione humani corporis.


page F6b, image: s046

Non casu volucres Atomi sine mente ruentes
Hanc mundi formam progenuere novam:
Formatrix sed mens sapiens ac optima mundi est,
Consilio servans condita cuncta suo.
Quae clara impressit passim vestigia rebus,
Conditor agnosci possit ut inde Deus.
Nosse vias numerorum ac ordinis, atque tenere
Immotum recti iudicium, atque mali:
Non haec ex caecis atomis sapientia venit,
Verum est naturae prospicientis opus.
Sic etiam positus caeli, terraeque perennes,
Quodque trahunt certae sidera cuncta vices:
Testantur vere Numen sapiensque bonumque
Esse, quod has leges condidit, atque regit.
Sic non humano concreta in corpore membra
Sponte sua, et casu nata sine arte putes.
Singula consulto certos distinxit ad usus,
Cum templum vellet nos Deus esse sibi.
Divina in cerebro radios sapientia spargit,
Cum Verbo mentes, luce suaque regit.
At cor iustitiae domus est, sentitque dolores,
Cum punit sontes vindicis ira Dei.
Afflatuque Dei purgatum gaudia sentit,
Et vita fruitur non pereunte Dei.
Formatum ad tantos corpus cum videris usus,
Factorem agnoscas et venerere Deum.
Ipsius et templum non labes ulla profanet [Orig: prophanet] ,
Pollutum abiciat ne gravis ira Dei.


page F7a

SOLONISELEGIA CITATA a Demosthene, de causis quae afferunt exitium regnis, et magnis civitatibus, conversa a Phil. Melanth.

Non urbem superi cupiunt evertere nostram,
Et nobis, nisi sint Numina laesa, favent.
Ac nostrae custos arcis Tritonia Pallas,
Perpetua cura moenia nostra tegit.
Ipsi sed patriam sceleratis mentibus ultro
Conantur cives dilacerare suam.
Nam pretio quidam vendunt legesque fidemque,
Aurum qui nullo iure modoque petunt.
Saevitiam exercent, et tristia crimina caedis,
Induat ut iustus civibus arma dolor.
Pars studet et sancire domestica damna rapinis,
Exhausit patrias cum male luxus opes.
Diripiuntque urbis patrimonia publica nostrae,
Et sibi divitias vique doloque parant.
Et non iustitiae formidant numen et iram,
Consiliis superum quae Dea semper adest.
Haec oculis cernit vigilantibus omnia facta,
Nemo putet falli Numina posse Deum.
Et quamvis poenas differt aliquando, tacetque:
Mente tamen memori facta nefanda notat.
Exigit et tandem poenas non regna nec urbes
Effugiunt clades, quas meruere, graves.


page F7b, image: s047

Hinc urbs divitiis quondam, imperioque superba,
Servitii patitur tristia iura modo.
Aut rabidi cives in mutua vulnera stringunt
Exorta gladios seditione suos.
Aut validos hostes sine causa forte lacessunt,
Sopitumque movent quod fuit ante malum.
Namque urbs, quae socios iniustis provocat armis,
Mox ruet, et subitis est peritura modis.
Casibus his validae gentes delentur et urbes,
Pro spreta poenas quae pietate luunt.
Et si qui patriae excidio fortasse supersunt,
Posthac fata illos non leviora manent.
Extorres, sine spe, sine sede, inopesque vagantur,
Aut empti pretio vincula dura gerunt.
Sic partem fert quisque suam cum publica clades
Incidit, et prohibet ianua nulla malum.
Non latebrae quemquam [Orig: quenquam] fugientem abscondere possunt.
Intrant in thalamos publica damna tuos.
Haec moneo cives, nec fabula ficta putanda est:
Leges atque Deum spernere, crede, nocet.
Sed placidam retinet pacem reverentia Iuris,
Peccanti quae non parcere lenta solet.
Haec prohibet turpem luxum, frenatque rebelles,
Crescere nec patitur semina sparsa mali.
Iudicis emendat fraudes, violentaque facta,
Nasci inter cives dissidiumque vetat.
Denique vita hominum tranquilla et honesta manebit,
Servandi leges dum pia cura manet.


page F8a

DE OPPIDO TORGA, QUAE in tabulis Ptolemaei existimatur esse Argelia.

Urbs vetus est gentis Mysorum nomine Torga,
Hic sitae ubi flavis labitur Albis aquis.
Quae fausta quondam dicta est Argelia voce,
In tabulis veterum ceu monumenta docent.
Nec vocem Graecam terris miremur in istis,
Ionicae genti Mysia mixta fuit.
Forsitan ista fuit Dominorum regia sedes,
Hinc solare iubar nomina clara dedit.
At quamvis urbes fatalia tempora mutant,
Et caelum patria est unica firma piis:
Hic ubi semper erit Deus omnia in omnibus idem,
Luce sua mentes iustitiaque replens:
Motibus in tantis tamen haec Argelia restat,
Possidet et decus hoc de bonitate Dei.
Lux Evangelii quod in ista spargitur urbe,
Cum qua semper adest Filius ipse Dei.
Istius hic urbis Sol est, hic colligit agmen,
Iustitiae radios cui dat habere suae.
Donat et aeternae cunctis exordia vitae,
Iustifica accipiunt qui bona tanta fide,
Hic populi frenat legum reverentia mores,
Et censura gravis turpia facta notat.
Adde quod imbuitur doctrinae lacte Iuventus,
Et legit a summo tradita scripta Deo.


page F8b, image: s048

Haec teneris animis ostendit lectio Christum,
Et nova Virtutum semina sparsa fovet.
Saxoniaeque aliquot Ducibus nascentibus ortu
In primo hospitium Torga fidele dedit.
Fridericus sapiens princeps hac natus in urbe est,
Promeruit patriae qui pater esse suae.
Consilio qualis Nestor fuit inter Achivos,
Teutonicis ducibus Nestor et iste fuit.
Et cum doctrinae lucem renovare Lutheri,
Cepisset scriptis Filius ipse Dei.
Istius pietas tutam et moderatio sedem
Concessit studiis docte Luthere tuis.
Nomina quique tenet patris, patruique Ioannes
Fridericus Torgae natus in arce fuit.
Cui quamquam eripuit patriam sors aspera belli,
Non procul hinc Caesar cum sua castra locat,
Non tamen eripuit virtutem et pectus honestum,
Et, qua Gnate Dei Te colit ipse, fidem.
Ergo et iudicio victoris digna favore est
Ipsius virtus, nescia mensque doli.
Sponte sua libertatem qui reddidit ipsi,
Hoc quantum decus est Ian Friderice tibi?
Ah tandem lacrimae vincant pietate fluentes,
Ut Dominae reddas optime Christe virum.
Exilii numerans quae iam contabuit annos,
Dulichii coniunx ceu generosa viri.
At vivit tamen et superat longe Icariotin,
Cinfidit tantum nam bonitate tua.


page F9a

Redde patrem Natis sic exspectantibus ipsum,
Ut vult Telemachus posse videre patrem.
Qui reliquos fratres annis praecedit, et ipsi
Nascenti hospitium Torga fidele dedit,
Hanc urbem, totamque oram tua dextera servet.
Semper et hic coetum collige Christe tibi.

AD STUDIOSAM Iuventutem.

Si decus Ausoniae linguae retinere studetis
Si cupitis recte verba latina loqui.
Cura sit a teneris Vatum cognoscere scripta,
Eloquii fontes hos sciat esse puer.
Horum pectoribus motus Deus indidit acres.
Sublimemque dedit Musa canora sonum.
Verum non satis est legisse poemata tantum,
Accedat studiis altera cura tuis.
Ut doctis digitis exempla effingere certes,
Cogere et in numeros verba soluta novos.
Hic labor ingenii vires acuitque fovetque
Hinc venit eloquii copia, forma, nitor.
Hoc si languescet studium, si ignara iuventus
Non perferre volet taedia longa styli:
Hei mihi quae clades reliquas iterum obruet artes
Barbaries tenebras invehet atra novas.
Ad Vates igitur docilis revocanda Iuventus,
Hinc sibi sermonis lumina clara trahat.
Et quamquam oblectent numerique sonique legentem:
Rerum animos gravitas plus tamen ipsa capit.


page F9b, image: s049

Naturam rerum totam pinxere Poetae.
Et morum quae sit norma sequenda, docent.
Hi monstraverunt caeli fastigia primum,
Non mergenda mari quae Cynosura notat,
Ut teneant metas errantia sidera certas,
Signifero Phoebi quae sit in orbe via.
Tardior aestivo cur Phoebus in axe vehatur
Cum superat noctis tempora longa dies.
Brumaque cur noctes extendat frigida, quando
Ima tenet celeres orbita solis equos.
Lumine cur careat cum Soli proxima Luna est,
Et medio fratrem cur tegat ipsa die
Ut Lunam involvat tellus ingentibus umbris,
Et vetet opposito lumine posse frui.
Quasque vices servent orientia sidera caelo,
Et quo discedant ordine mersa mari,
Quae stellae diros moveant, urantque Cometas,
Ac flammis istis suppetat unde vapor.
Ne causas recitant tantum, sed fata Poetae
Describunt, fieri nec temere ista monent.
Esse Deum rerum auctorem testantur, et istum
Mentibus humanis haec dare signa ferunt.
Cui non res libeat studiose inquirere tantas?
Dura nisi cui mens est Adamante magis.
Has complectuntur Vatum monumenta bonorum,
Quantum ipsas homini cernere posse datur.
Ergo dexteritas, et docti cura Mycilli
Ad Musas lector cum tibi monstret iter:


page G1a

Hoc duce Parnassi celsas ascendito rupes,
Et tua doctrinae fontibus ora riga.

IN EPICEDION Melchioris Acontii de Erasmo Roterodamo scriptum.

Quamvis ingrata est hominum natura, nec umquam
Reddere pro meritis, praemia iusta solet.
Nulla tamen laudes aetas abolebit Erasmi,
Non omnino mori gloria vera potest.
Scriptorum utilitas ingens fastidia vincet,
Et mixtae Charites, et nitor atque lepos.
Non aliena augent igitur praeconia famam,
Aeternum peperit nam decus ipse sibi.
Sed tamen est pietas meritis hunc reddere honorem,
Et grata munus voce referre datum.
Hoc animo carmen facundus Acontius edit,
Quo celebrat laudes Roterodame tuas,
Non vena indigna est, quae magnum cantet Erasmum,
Officii laudem sed magis ille petit.

DE INGRATITUDINE Hominum.

Sunt homines, humeris quos si quis gestet ad urbem,
Ausoniam, domiti quae caput orbis erat:
Nec tamen ad portam placide deponat eosdem,
Gratia praeteriti nulla laboris erit.

ITEM.


page G1b, image: s050

Ingrato cuculus nutricem devorat ore,
Et miserae pietas officiosa nocet.
Hei mihi quam scelus hoc imitantur saepe volucres,
Pectora queis [Reg: quis] Cygno condidiora putes.

DE ECLIPSI LUNAE QUAE erat die 28. Octobris Anno 1547.

Certa Deus toti impressit vestigia mundo,
Agnosci sapiens conditor unde queat.
Nec natas casu res esse, ars indicat ipsa,
Stellarum motus quae regit atque vias,
Esse Deumque docet menti lux insita nostrae,
Separat a factis quae vitiosa bonis.
Conscia corda Die cum iustam vindicis iram
Quolibet admisso crimine moesta tremunt.
Et semper culpam poenae comitantur atrocem,
Et si sera, tamen praemia laudis erunt.
Non urbs, non regio, non aetas ulla severi
Iudicii exemplis, non domus ulla caret.
Ac Deus ut flectat nos ad meliora, stupendis
Incautos signis praemonet ipse datis.
Saepe timent aliquem conterrita sidera casum,
Saepe ingens tellus ceu ruitura tremit.
At quos nulla movent venturae nuntia poenae,
Cyclopum similes forsitan esse volent.
Sponsi Penelopes minitantia numina rident,
Cum cernunt tota tristia spectra domo.


page G2a

Cumque madent sudantia saxa cruore,
Et subitum Phoebum Cynthia nocte tegit:
Mox tamen hunc risum Sardoum poena secuta est,
Qualis contempti Numinis esse solet.
Nos igitur moniti tollamus lumina ad astra
Non aspernantes signa verenda Dei.
Hesperias Phoebus cum cras mergetur in undas,
Luna tenebrosum proferet atra caput.
Postque dies, aliquot cum iam decreverit Orbis,
Venit et ad fines cum Nepa, Luna, tuos:
Horrenda involvet fratris caligine vultus,
Cum iam de caeli culmine ducet equos.
Et simul in tenebras incurrent MarsqueVenusque
Callidus et fraudum structor Atlantiades.
Heu mihi quos motus populi, quantosque furores,
Portendunt tetro, sidera iuncta loco?
Haec licet astra regant homines, regit attamen astra
Noster, qui non vult Stoicus esse, Deus.
Nos igitur quibus est afflicta Ecclesia curae,
Assidue oremus supplice voce Deum:
Leniat ut clemens haec tanta pericula nobis,
Et sanet populi vulnera saeva sui.

De Eclipsi [Orig: Ecclipsi] die Lunae, 24. Ianuarii Anno etc. 44.

Obscura donec tegitur caligine Phoebus,
Usuram nec dat luminis ipse sui:
Auditor luctu veros ostende dolores,
Utque Deus poenas mitiget, adde preces.


page G2b, image: s051

Omittenda igitur nunc est praelectio nobis,
Cras vero ut redeat laetior hora precor.

GIGANTES CLAMORE Asini dissipati.

Impia cum ruerent Titanes in arma furentes,
Conati aethereas profodere ense domos:
Iuppiter [Orig: Iupiter] ut patriis depelleret arcibus hostes,
His tamen incussus nec pavor inde foret:
Mentitis imitans Pan Aegocerota figuris,
Terruit hac specie grandia monstra truci.
Sed neque tunc fracti bello cessere Gigantes,
Bacche tuus vector donec Asellus abest.
Ille rudens rauco dum classica personat ore,
Anguipedes turpi dant sua terga fugae.
Haud secus Autolyci callentes furta Sophistae,
Dicentes vero crimina multa Deo:
Terribili fugient Asini clamore repressi,
Bella mataiolo/gwn exitus hic sequitur.

CARMEN AD RECTOREM et professores inclutae urbis Marpurgensis, scriptum in itinere a Philippo, cum proficisceretur ad colloquium in urbe Vangionum, Anno 1557.

Cum redit Assyriis Isaaci gnatus ab oris,
Uxores secum filiolosque trahens.


page G3a

Nec tantum ignotas gentes, et barbara corda,
Verum etiam socerum, fratris et arma tenet:
Hunc lo/ge gnate Dei tua dextera texit, opemque
Luctanti, ut claudus vinceret ipse, tulit,
Sic iter ingressus nos ad certamina saeva,
Plena futura odii, plena futura doli:
Protege Gnate Dei, nos consilioque guberna,
Hostilis rabies ne nocuisse queat.
Ut vero Isacidae concessit Amygdalus umbram,
Urbis et exiguae ius dedit hospitii:
Sic nos excipiat fessos Academia vestra,
Quae candore suo vincit Amygdalium.
Non fertur casu natura sine ordine, sed mens
Formatrix rebus signaque vimque dedit.
Fructus Amygdalinus foris est lanugine cinctus,
Durae magis sub qua lignea claustra manent.
Nucleus in medio suavis latet atque salubris,
Qui cibus est nobis et medicina simul.
Prima aetas molli doctrinae voce regenda est,
Iucundisque typis, ista putamen erunt.
Durior hinc custos lex est, sontesque trucidat,
Ac omnes homines iudicat esse reos.
Sed trepidis Evangelii vox grata medetur,
Haec sunt Isacidae significata seni.
Ergo scholae similis credatur Amygdalus esse,
In qua doctrinae vox sonat una Dei.
Congruit hoc etiam vulpes quod Amygdalae amarae,
Gustatae subita morte necare solent.


page G3b, image: s052

Sic Schola flexiloquos exstinguit casta Sophistas,
Ars quibus Archilochi vulpis et acta placent.
Vestra igitur cum sit custos Academia veri,
Quaerimus hic umbras nos quoque Amygdalinas.
Sed iure hospitii date Xenia mitia vina,
Sintque unum in vero pectora nostra Deo.

DE NOMINE MARGARIDOS in Nuptiis D. Davidis Chytraei.

Margaris in conchis oritur dulcedine roris,
Nomina quae Sponsae Margaris apta dedit.
Rorem Evangelii quo pingit nomine Christus,
Mens pia quem sitiens ceu nova concha rapit.
Sicut arenoso sitiens in litore concha,
Quando suum primum Ver modo tempus agit:
Siccior a coeli stillantem cardine rorem,
Pinguior ut fiat fertilitate, petit:
Quo bene nunc hausto (quod et est mirabile dictu)
Gemma salutaris cordibus inde venit:
Haec tamen in magnis generosior acta procellis,
Si modo post rorem turbae sequatur, erit:
Parva redemptoris sic est Ecclesia Christi,
Donec in hac mundi colluvione latet.
Appetit a caelo caelestia dogmata, rorem,
Dogmata viventis tradita voce Dei.
Hoc sic attracto sitiendi in pectore rore,
Nascitur inque animis mox nova gemma piis.


page G4a

Scilicet agnitio vero de nomine vera,
Cumque Dei surgit firma timore fides.
Aeterni bonitas tunc fit conspecta parentis,
Quando fide pectus sentit adesse lo/gon.
Haec lux atque fides inter certamina crescit,
Cum petit auxilium maxime Christe tuum.
Haec quoque contriti cordis data gemma dolori,
Unica solamen quod medicatur, habet.
Praestat et aeternae verissima gaudia vitae,
Gaudia quae nullo sunt moritura die.
Has propter causas ad gemmam dogmata pacis,
Filius aeterni comparat ipse Dei.
Ergo bonis studiis decus, ornatissime David,
Qui Vatum merito dignus es ore cani:
Cum tua Margaridos coniunx pulcherrima nomen,
Omine tam rebus conveniente gerat:
Te decet hoc ipso laetari nomine sponsae,
Quod monet ut Christi dogmata semper ames.

DE ABSOLONE FILIO Davidis.

Degener immerito rapuisti sceptra parenti,
O Iuvenis patriae pestis acerba tuae.
Digna tuis factis sed poena secuta, vagantem
Frondibus arboreis implicuere comae.
Hasta Ioab maduit forti vibrata lacerto,
Sanguine tranfixo pectore tincta tuo.
Has scelerum poenas pulso dedit ille parente,
I nunc et patriis insidiare bonis.


page G4b, image: s053

EPIGRAMMA QUO CONTRA Papalia monstra commendatur coniugium pium.

Quicumque insano temnit connubia fastu,
Coniugii auctori displicet ille Deo.
Namque adeo infectus primaevae crimine culpae,
Dum vitae affectat non nisi suave genus:
Non videt esse Dei munus quod sanciit ipse,
Sancitumque sua pro bonitate iuvat.
Sed natus vitiis vivit, vitiisque senescit,
Invenit in vitiis et sua fata suis.
I nunc et mundo vitam mentire pudicam,
I nunc cum monachis impie Papa tuis.
Ite quibus sordent civilis munia vitae,
Quae parit a magno consita planta Deo.
Ite quibus sordent tenerae Davidis olivae,
E quibus humanum prodiit omne genus.
E quibus Imperia, et leges nascuntur, et urbes,
Longinqua celebrent ut pietate Deum.
Dum loquor exitium felix tibi nuntiat omen,
I nunc cum monachis impie Papa tuis.

DE MOTU ASTRORUM IN Theoricas Planetarum.

Non ferri casu pulcherrima corpora mundi,
Verum mente regi, consilioque Dei:
Testatur Phoebus qui certis legibus annum
Conficit, et notis itque reditque viis.


page G5a

Et gratis vicibus lucem noctemque reducit,
Et tempestivo nata calore fovet.
Temperat et radios quos excipit humida Luna.
Distinguens annum mensibus ipsa suis.
Denique cuncta suis labuntur sidera metis,
Naturam propriis officiisque iuvant.
Haec cum suspiciens oculis ac mente notabis,
Auctorem agnoscas, et venerere Deum.
Hic nobis haustam proprio de pectore mentem
Inseruit, iusti notitiamque dedit,
Ergo etiam scelerum poenas hic exigit ultor,
Virtutumque dabit praemia grata piis.

DE TABULIS Geographicus.

Esse Deum, ostendit mundi pulcherrimus ordo,
Et distincta locis corpora prima suis.
In medio terra est sedes animantibus apta,
Orbis quam circum lucidus astra vehit.
Sunt quibus arte viae factae, metaeque perennes,
Nec casu ex atomis omnia nata putes.
Aspicias igitur terras, ac astra, sciasque
Esse Deum, cuius nos quoque cura sumus.
Et videas ubi non dubiis oracula signis,
Et leges dederit conditor ipse suas.
Quoque loco fuerint Christi vestigia certa,
Qui lo/gos est natus de genitore Deo.
Et spectes fuerint ubi primum maxima Regna,
Lapsa aliis populis cur dederitque Deus.


page G5b, image: s054

Has igitur tabulas Regionum cernere prodest,
Quae spectatorem talia multa monent.

EPIGRAMMA

Vincere difficile est tentant cum dulcia sensus,
Ni fugias, poena est saeva luenda tibi.
Sed fuge, teque regi poscas a numine Christi,
Offendent quae non posse nocere putes.

DE LYRICIS Poetis.

Discite iustitiam moniti, et non temnere Divos,
Nam sontes punit iudicis ira Dei.
Haec cum regna canunt eversa, ducumque furores,
Scriptores Lyrici nos meminisse iubent.
Pindarus haec melius Cygnea voce canebat,
Tu tamen et Flacci carmina saepe legas.

IMPETUS POETICOS esse dona Dei.

Humanas superans vires Heroica virtus,
Tales qui motus dat, monet esse Deum.
Sic etiam ubertas fundentis carmina venae
Esse Deum ostendit, motus et ille Dei est.
Ergo agnosce Deum, et iusto venereris honore,
Cum docti vatis scripta sonora legis.

IN ETHICA.

Non casu volucres atomi sine mente ruentes,
Hanc mundi formam progenuere novam.


page G6a

Formatrix sed mens sapiens, bona, libera, castae,
Omnia miranda condidit arte, Deus.
Utque homines essent divinae mentis imago,
Attribuit radios lucis habere suae,
Notitias, quales divino in pectore lucent,
Addidit et legi congrua corda suae,
Eheu dissidium sed nostro crimine venit,
Utuntur flammis iam mala corda vagis.
Notitiae mansere tamen, legesque severae,
Recte factorum regula ut esse queant.
Et ne ceu pecudum sit vita sine ordine nostra,
His externa Deus vult modo membra regi.
Ut quamquam iratus gladium stringebat Achilles,
Ipse tamen reprimit cum ratione manus.
Ex his notitiis divinis haec quoque fluxit
Doctrina, est ista quae recitata libro.
In quo virtutum prodest simulacra videre,
Qualia mens hominis pingere docta potest,
Sed Sol iustitiae radios in pectora spargens,
Christus et assimilans nos sibi luce sua.
Virtutem accendit meliorem, nescia mortis,
Quae vivit flatu non moriente Dei.
His igitur scriptis doctrinam adiungito Christi,
Ut vivens in te sit lo/gosipse Dei.

INV. [Abbr.: ?] ETHICORUM Aristotelis, ad Doctorem Chilianum Goltstein.


page G6b, image: s055

Qualis erat, terras cum nondum Astraea reliquit
Virgo, tibi si quid forte videre libet:
Spectandum in parva dabimus Chiliane tabella,
Nicomachus pinxit, Nicomachive pater.
Nativo poteris ubi nudam cernere cultu,
Odit mercatum, scilicet illa decus.
Et vultus spernit medicatos: gratus at ille est,
Qualis Apellaeis est color in tabulis.
Hei facies quantum Chiliane haec distat ab illa,
Pingere quam vester Bartolus ille solet.

EPISTOLA DE CONVENTU Ratisbonensi, ad Iohannem Caesarium, Anno 1541.

Hinc ubi collectis Ducibus iam Caesar ad Istrum,
Et iustas leges, et pacis foedera sancit,
Et studet arbitriis aequis sedare tumultus,
Opto senex tibi perpetuam venerande salutem,
Cui pater assurgit medio de flumine Rhenus,
In ripa quoties caelestia iussa sonantem,
Tradentemque audit praecepta salubria vitae,
Errantesque polo stellae qua lege vagentur,
Quasque vices regnis portendant, fata, docentem,
Ac hominum coetus ad munera iusta vocantem,
Aut si quando mones, qua rerum conditor arte
Indiderit certas vires, et semina plantis,
Nec caeco [Orig: coeco] casu moles haec orta putetur,
Facta sed aeterni mira ratione parentis,


page G7a

Utque hominum genus auctori curae esse sciamus,
Hac ope qui iussit saevos depellere morbos,
Et celeres vitae fugientes prorogat annos,
Si modo donanti fuerit mens grata, fruique
Arte sciet tantis donis, luxuque fugato
Lege voluptates regere, et frenare studebit.
At quando recitas exempla vetusta Iuventae,
Quas dederint poenas polluti caede Tyranni,
Quas urbes, et quos reges incesta libido
Vindicis ira Dei quam non placabilis urget,
Perdiderit, Sybaris [Orig: Sibaris] veluti Thebaeque nocentes
Deletae subitis perierunt cladibus olim:
Sive ut collisae ruerint civilibus armis:
Artibus et virtute potens urbs Attica et huius
Aemula bellatrix Spartae, dum gloria utramque
Acribus exacuit stimulis, regnique cupido.
Sive ut Cliniades inconstans foedera saepe
Turbarit, patrias et tandem everterit arces,
Quas iterum tamen erexit virtute receptas
Iustior, et veros meritus Thrasybulus [Orig: Thrasibulus] honores.
Sive duces inter quoties certamina Romae
Moverit ambitio, et totum concusserit orbem.
Talia proponens vitae simulacra regendae,
Esse Deum memoras, qui reddit praemia iustis,
Et scelerum poenas atroces exigit ultor.
Hortarisque sequi bona non peritura iuventam.
Felix qui studiis traducis talibus aevum,
Multorumque iuvas vitam, moresque gubernas.


page G7b, image: s056

Ac veluti Nestor populumque ducesque regebat,
Atridae fuerant qui classem et signa secuti:
Sic tua doctorum miratur verba senatus,
Sic et ab ore tuo pendet studiosa iuventus.
O utinam doctas audire et reddere voces
Hos inter coetus istic mihi Iane liceret.
Id longe mallem, quam quo rapit impetus aulae
Conventus Regnum sectari, et quaerere frustra
Centauros inter, qui legum vincula spernunt,
Inter et Autolyci callentes furta Sophistas,
Ut lacerum Christi corpus, discerptaque membra
Sanari, et melius possint coalescere rursus.
Heu quam saeva cient nobis haec proelia utrique,
Centauri exitium divis, caeloque minantur.
Sed tentant fraudes, et pugnant arte Sophistae,
Praestigiasque oculis, animisque offundere certant,
Inque novos vertunt caelestia dicta cothurnos.
Horum iam videas odiis, rabidoque furore
Misceri patriam, scelerataque bella moveri,
Caede sacerdotum pollutaque templa piorum
Vastari, et tales everti a sedibus urbes.
Ni Deus, ut servet Doctrinae semina verae,
Praecones fidos tegeret, mentemque potentis
Flecteret Augusti placidam ad moderamina tanti
Lenia dissidii, ac ad iustae pacis amorem.
Hic vetat in patriae grassari viscera cives,
Hic aris parci mandat, legesque vereri,
Hic prohibet superum Mystas attingere ferro.


page G8a

Semper ut haec Caesar faciat mitissimus, ipsi
Nate Deo, populisque tuis concedito Christe.
Nec de conventu plura adicienda putavi
In quo magnanimo melius nil Caesare vidi.
Tu vero venerande senex salveque, valeque,
Quem colo Telemachus coluit ceu Nestora Regem,
Iustitiam senis admirans, et pectora plena
Consilii, et linguae facundae dulcia plectra.

SOMNIUM PHILIPPI DE Hyaena in Comitiis Ratisbonensibus.

Me iussere Duces fallacem pingere Hyaenam,
Et monstri speciem proposuere mihi.
Tetra erat ex variis moles confusa figuris,
Tectaque liventi sanguinolenta cute.
Virginei vultus, sed torva micantia flammis
Lumina saevitiae tristia signa dabant.
A collo gemini pendebant membra Draconis,
Scillaei tandem pars erat ima pedes.
Horrebam aspiciens, et toto corpore sanguis,
Ac pene exstincto sanguine vita fugit.
Ut pingam tamen illi urgent, non obsequor, aio
Iratus, pingi non bene posse pedes.
Quo ruitis proceres? Qui mentes occupat error?
Cur templo infertis talia monstra Dei?
Excutior somno, gelidus cum pectore manat
Sudor, et e subito membra pavore stupent.


page G8b, image: s057

Non nihil hac moneor fortassis imagine, sed te
Christe rogo, ut praesens pectora nostra regas.

IN CONTIONEM LEPORUM ad Leones, cuius fit mentio apud Aristotelem 3. politeiw=n.

Cum veluti lepores dare iura Leonibus audent,
Hi sacra, qui populum verba, fidemque docent.
Conanturque truces sine vi frenare Tyrannos,
Contempti poenas pro pietate ferunt.

IN Wintoniensem defensorem coelibatus.

Qui castitatem magnis laudibus vehis,
Contraque sanctum disputas connubium,
Tu quisquis ille caelibum [Orig: coelibum] admirator es,
Omitte iam tua cogitata callida
De coniugum ac de caelibum [Orig: coelibum] discrimine,
Et te, tuosque contuere caelibes [Orig: coelibes] ,
Quae vestra vitae puritas sit istius.
Quod si impudicitiae omnibus plenam notis
Libidinumque spurcitati videris,
Fucis nefandas turpitudines novis
Ornare cesses. Falsa enim praeconia
Mores refutant et tui et gregalium.
Nam quid, Deus bone, tu, tuumque istud genus
Effeminatum [Orig: Effoeminatum] , molle, quale erat Phrygum,


page H1a

Idaea currum qui sequentes per iuga
Matris Deorum pulsitabant tympana,
De continentia, atque castis moribus
Speciosa verba sanctimoniae datis,
Non castitatem vos profecto quaeritis,
Sed huius ut sub dignitate et nomine
Impune libereque turpitudini,
Et serviatis moribus nequissimis.
[Gap desc: poem of 2 lines]

DE LECTIONE Historiarum.

Ipse Deus metas annorum condidit arte,
Quas oculis simul et mente notare iubet.
Ut generi humano sint nota exordia mundi,
Ex atomis casu ne coiisse putes.
Utque Deus, quo se patefecerit ordine constet,
Quaeque sit e caelo vox data prima Dei.
Et quando fuerit venturus victima ut esset,
Aeterno natus de genitore lo/gos.
Quodque habeant finem mortalia cuncta sciendum est
Iudiciique instet quando tremenda dies.
Annorum, rerumque igitur sit novus ut ordo,
Regnorum historia est tota legenda tibi:
Haec etiam ostendit divinum numen adesse,
Quod nos iustitiam nosse, et amare docet.
Punit et iniustos magnis cruciatibus omnes,
Ne dubita, iniustis Lex rata semper erit.


page H1b, image: s058

ALIUD.

Oceani rapidis ut ventis unda cietur,
Semper habent varias sic quoque regna vices.
Ultima sed motus graviores sentiet aetas
Impia Turcorum quae modo regna videt.
Christe tua hos inter fluctus quassabitur Argo,
Attamen hanc rabies mergere nulla potest,
Nos prolata tuo qui dogmata discimus ore,
In cymba serves optime Christe tua.

DE INITIIS DOCTRINAE Physicae.

Felix qui potuit rerum cognoscere causas,
Naturae varias et didicisse vices.
Si tamen auctorem primum mens quaerere curet,
Omnia nec casu corpora nata putet.
Esse Deum mentem aeternam, quae condidit arte
Praesentique suum numine servat opus:
Agnoscas, quoties in caelum lumina tollis,
Et stellas certis motibus ire vides.
Seu quoties hominis naturam introspicis, atque
Effigiem nobis cernis inesse Dei.
Hunc rerum fontem si contemplabere: fructus
Magnos de Physicis haec tibi scripta ferent.

Wormatiae Anno 1540. Symoni Grynaeo.

Quod Tullii tribuis laudes mihi docte Grynaee,
Hei nimium dici forte Poeta studes.


page H2a

Effinxit Siculus caeli terraeque figuras,
Et quas efficiunt sidera pulchra vices:
Non tamen ille Deo potuit se aequare magistro,
Qui vitam et motum rebus inesse dedit.
Eloquium Tullii sic nemo expresserit umquam,
Quod fudit motu mens agitata Dei.
Nemo Pericleo quamvis sit praeditus ore,
Assequitur laudes Marce diserte tuas.
Interea tenui vena praeconia Christi
Dicere si potero, sat mihi laudis erit.
Et Deus infantum celebrari gaudet ab ore,
Huic ergo officium spero placere meum.

DE PARELIIS CONSPECTIS, Anno 1551. Die 21. Martii.

Spargit ut in toto lucem Sol unicus orbe,
Vivificoque unus cuncta calore fovet:
Unicus aeterni sic natus mente parentis,
Accendit radiis pectora nostra suis.
Hei cur plura tamen Solis simulacra videntur?
Et vacuo mendax ludit imago polo?
Doctrinae fingent aliqui ludibria forsan,
Adicient alias dissidiisque faces.
Sed tu gnate Dei longe mendacia pelle,
Concordes animos lux tua sola regat.

IN INTERPRETATIONEM Orationes Aixi/nou kai K*thsifw/ntos.


page H2b, image: s059

Vobis rursum hodie in Scholam feremus
Iustam Rhetoris Attici querelam,
Hostis qua iugulum sui, caputque
Iratus petit, atque pestilentes
Obiurgat rabulas, furentem ad arma
Qui civilia, mutuasque caedes
Accendunt populum, sibique regna
Pergunt impia fraude machinari,
Et leges temerarii refigunt,
Vallum scilicet, unicumque murum
Pacis, qua meliusve, gratiusve
Dii mortalibus haud dedere quicquam.
Haec audire iuvabit universos,
Qui virtutis amant decus coluntque.

AD CLARISSIMUM VIRUM D. Doctorem Seldium, carmen consolatorium de obitu fratris scriptum Wormatiae, Anno 1557.

Et dulce et firmum est fraterni foedus amoris,
Cordibus hanc sorglo indidit ipse Deus.
Iure doles igitur tibi quod sit frater ademptus,
Dimidium fuerat pectoris ille tui.
Et tibi consilii specimen fideique probatum
Curarum dederat te modo parte levans.
Approbat hunc etiam pietas divina dolorem,
Sed tamen in moestis iussit adesse modum.


page H3a

Non hominum casu volvuntur tempora vitae,
Arbiter est certo qui regit ista Deus.
Nec mentes hominum deleri morte putandum est
Quas afflat membris caelitus ipse Deus.
Ergo Deo vitam repetenti cedere iustum est,
Spesque novae vitae nunc tua damna levet:
O quam laeta dies hoc quae me carcere solvet,
Ut possim in clara luce videre Deum.
Esse tui ut socios luctus nos Selde videres,
Haec non fucato pectore scribo tibi.
Ac opto ut vitae tibi dux solacia [Orig: solatia] praestet,
Aeterno natus de genitore lo/gos.
Voce sua coetus hominum qui colligit, ipsis
Ut vitae reddat gaudia perpetuae.

DE FESTO ELISABETHAE ad Io. Pistorium Pastorem Nidanum, die Elisabethae, Wormatiae scriptum, Anno 1557.

Grati munera summa Conditoris.
Narremus, sibi colligit quod agmen,
In quo fulgeat ipse, sempiternum,
Plenum iustitiaque gaudioque.
Huius agminis est Elisabetha
Consors, quae tenuit vetusta sceptra
Orae Tyrigetum, fuitque mater
Stirpis incluta [Orig: inclyta] principum tuorum,
Qui Fuldae dominantur et Visurgi.


page H3b, image: s060

Semen servat enim Deus piorum,
Hanc cum nunc celebres Elisabetham,
Ad nos advenias Nidane Pastor,
Matronae ut pia facta proferamus,
Ut tali pietate nos colamus
Aeternumque Deum Deique gnatum,
Ac motus animi leves domemus.
Mulium exempla pios iuvare possunt.
Quanto robore pertulit dolores,
Exstincto pariter viro atque gnato,
Ac pulsa ex patria viri atque gnati,
Ostendens mala perferenda sanctu
Esse ingentia, ut invocare discant
Mirandum auxilium Deum ferentem,
Praesentemque suis adesse cernant.
Sic cur nostra onerata mole tanta
Sit natura, sciamus, atque iusto
Sit subiecta Deo, simulque propter
Gnati vulnera nos opem petamus,
Hoc exempla monent Elisabethae

DE NATALI DIE LUTHERI ad Iacobum Rungium Theologum Wormatiae, Anno 1557.

Natalis redit annuus LUTHERI,
Hoc in mense vetus tenente nomen
Orionis, eo quod hic in undas
Nunc mane insilit, hostis ut venena


page H4a

Vitet cuspide scorpii minantis
Adversa regione caeli in ortu,
Et nimbos ciet horridosque ventos.
Ut vero senior docens Orion
De stellis populos simul monebat,
Quis nam lumina fecerit, viasque
Et motus regat arte sempiterna,
Saepe addens, Deus ille fecit idem
Humanum genus, e suaque luce
Infudit radios, suasque leges,
Quas servare iubet colique semper,
Poenisque opprimit impios furores.
Sic et de sapiente conditore
De Christoquelo/gw| Dei parentis
Monstraret meliora cum Lutherus,
Hostes huic quoque Scorpii fuerunt,
Sed texit Deus utilem ministrum.
Idem nos faciat Deus ministros
Gratos, et simul ut tegat precemur.
Natali celebrentur ista luce
Dona ingentia, gratiaeque agantur
Aeternoque patri, patrisque gnato,
Et nobis eadem dari petamus.

DE VETERUM Principum pietate et Monasteriorum origine, ad D. Petrum Lotichium, Abbatem Monasterii, cui Imp. Carolus Magnus Fundator nomen indidit Solitariae.


page H4b, image: s061

Cum Franci tenuere pulchra regna,
Orae TeutonicaequeGallicaeque,
Clari Iustitia Modestiaque,
Templa in saltibus, et scholas piorum,
Per quos Fulda fluit petens Visurgim,
Insignem pietate collocarunt,
Veri notitiam Dei serentes,
Et vitae documenta sanctioris.
Huc reges quoque saepe commeabant
Doctorum sapientia fruentes,
Hymnos inter et hos choros sonantes
Cum Tironibus [Orig: Tyronibus] aureis in armis.
Aetas aurea Principum bonorum
Haec exempla dabat sequenda plebi:
Hi cum bella movere erat necesse,
Ausi magnanimi ciere pugnas,
Donarunt patriae suae cruorem,
Inter praelia dexteras regente
Te Christe duce, quem simul vocabant
Ut soli tibi figerent trophaea.
Rursus tempore pacis, ordinabant
Doctrinae studium forique iura.

Hei quam dissimiles habet Monarchas
Effeti [Orig: Effoeti] modo saeculi senecta?
Ignavos, stolidos et inquietos,
Titanum similes, Deo minantes
Spreto fulmine, Siderum ruinas.


page H5a

Multos namque Dei necant ministros,
Quos stellas Daniel vocat Propheta.
Nec mortem retinent sodalitates
Vestrae, quem sapiens probat vetustas:
Multae sed similes videntur esse
Circaeis stabulis, canum suumque
Ac ut Grillus ibi priora membra
Non vult restitui sibi, videmus
Sic spurcos aliquos manere Grillos,
Spernentes sapientiam, Deumque.
Solus Lotichius scholis et aris
Doctrinae studium, Deique honores
Reddit fictilibus Diis remotis,
Depulsisque sophisticis tenebris.
Hunc tu Lotichium tuere Christe,
Aeterno lo/ge nate de parente.
Scriptum in Solitaria 11. Die Decemb. Anno 1557.

AD ILLUSTRISSIMUM Principem ac Dominum D. Iohannem Albertum, Ducem Megalopyrgensem etc.

Omnia vasta facit saevis Bellona ruinis,
Praecipue studiis est inimica piis.
Hospitium sapiens dedit olim Graecia Musis,
Nunc est barbarico Graecia praeda duci.


page H5b, image: s062

Italiam petiere fuga, sed fraudibus illa
Pontificumque armis perdita tota iacet.
Hinc igitur dubiis fortunae casibus actae,
Intrarunt fines Teutonis ora tuos.
Hic habuere aliquam sed parvo tempore sedem,
Nam furit in nostra Mars quoque dirus humo,
Ergo per extremam Germani litoris oram,
Hospitium miserae supplice voce petunt.
Ne penitus nostro discedant orbe, benigne
Inclute Dux Musas tu relevare velis.
Hoc tibi pro merito condent praeconia laudis,
Virtutem testes quas iubet esse Deus.

T*E*G*K*R*I*O*N*

Je lenger je lieber ich bin allein/
Denn treu und warheit ist worden klein.

Feceris haud quicquam, nisi quod fecisse necesse est,
Quamque dedit, norma est una sequenda, Deus.
Et fugito turbam, nisi cum Res publica poscit
Congressus modicos: futile turba malum est.
Nec tibi curabis multos adiungere amicos.
Rarae haec sunt, candor, gratia, iusta fides.
At si quos poteris, reque officiisque iuvato,
Sic tamen, adiutos ne meminisse putes.
Praecipue vero remis, velisque potentum
Fucosas fugito cautus amicitias.

M. PAULO EBERO.


page H6a

Ausoniae historiam cur non mihi Paule remittis,
Quae nova Pontificum bella, dolosque refert?
Ni venies ad nos, et pagellam modo reddes.
Non fidei hoc Francae, verum erit Haemoniae [Orig: Aemoniae] .

Germanici rhythmi matris Philippi.

Wer mehr will verzeren/
Denn sein Pflug kann ereeren/
Der wird zu letzt verderben/
Und vielleicht am Galgen sterben.

Horum haec est sententia.
Si quis de parvis vult plura absumere rebus,
Quaerere quam vigili sedulitate potest:
Is mendicando victum petet ostia pulsans,
Aut feret huic tristem crux laqueusque necem.

EPITAPHIUM FRIDERICI, Ducis Saxoniae, Principis Electoris etc.

Ante petet cursu Boemica rura supino,
Unde in Saxonicos defluit Albis agros:
Incluta quam possit meritorum fama tuorum
Occidere in populis, Dux Friderice, tuis.
Aurea viderunt hae gentes saecula, regni
Dum tibi Saxonici sceptra tenere datum est.
Pace frui placida campique urbesque solebant,
Horrenda extimuit classica nulla nurus,
Bella alii ferro, sed tu ratione gerebas,
Et sine vi victi saepe dedere manus.


page H6b, image: s063

Ingenio claros meruisti saepe triumphos,
Militeque haud ullo fixa trophaea tibi.
Et pacis studiis florere, ac artibus urbes
Contigit auspicio, Dux Friderice, tuo.
Fovisti spretas hac tempestate Camenas [Orig: Camaenas] ,
Unicus et studiis praemia digna dabas.
Namque tuo sumptu flavum schola condita ad Albim est,
Ut vitae verum traderet illa modum.
Hic Evangelii primum doctrina renata,
Deterso coepit pura nitere situ.
Induit hic veros vultus, iterumque colorem
Accepit tandem religio ipsa suum.
Et cum Germani sumpsissent arma Tyranni,
Contra Evangelium sanctaque iussa Dei.
Doctores tibi cura pios defendere soli,
Et late Christi spargere dogma fuit.
His tibi pro meritis grata praeconia voce
Posteritas omnis, virque puerque canent.
Nulla tuas umquam virtutes nesciet aetas,
Non ius in laudes mors habet atra tuas.

ALIUD.

Haec quicumque vides oculo properante viator,
Ad sacra ne pigeat sistere busta pedem.
Ille ego Fridericus, Duce quo Saxonia felix
Ardua sacratum tollit ad astra caput.
Qui quamvis tota arderet Germania bellis,
Effeci pacem gentibus esse meis.


page H7a

Et senio tandem longis confectus ab annis,
Hic tegor exiguo conditus in tumulo.
Virtutum laudes et famam longa mearum
Posteritas semper, sit modo grata, feret.

ALIUD.

Principis hic tumulus Friderici continet ossa,
Quem patriae patrem fecerat esse Deus.
Illius et manes fac optime Christe quiescant,
Molliter inque sinu posse latere tuo.
Nam dum vita fuit, tua sacra colebat, eratque
Nosse Evangelium maxima cura viro.

EPITAPHIUM SCRIPTUM illustrissimo Principi D. Iohanni I. Imperat. Electori, Duci Saxoniae, Landgravio Thuringiae, Marggravio Misniae etc.

Tu quoque Saxoniae Iohannes inclute Princeps,
Non virtute minor cognite fratre tuo:
Eximia Christum pietate fideque colebas,
Vita piae mentis testis eratque tua.
Vindelicis coram tua Caesare nuper in oris
Asseruit Christi lingua professa fidem.
Notior ut fieret divini gloria verbi,
Temporibus fulsit quae rediviva tuis,
Utque Evangelii studium deponere velles,
Flectere non ullae te potuere minae.


page H7b, image: s064

Ista tui incendit constantia pectoris hostes,
Attulit et passim multa pericla tibi.
Sed te difficili protexit tempore Christus,
Et gratam pacem pro pietate dedit.
Ac tua saepe tamen moderatio profuit ingens,
Impia ne quisquam sumeret arma manu.
Hac longe superas aliorum laude triumphos.
Haec virtus magno principe digna fuit.
Ergo tuum a nullo nomen delebitur aevo,
Nec meriti laus est interitura tui.
Hic tua, dum Christus meliori corpora sorte
Restituet iustis, molliter ossa cubent.
Spiritus ac vivat, gratoque fruatur honore
Interea Christi conditus in gremio.

EPITAPHIUM Benedicti Pauli Iuriscons.

Frigida in hoc tumulo Benedicti membra teguntur,
Cognomen Pauli qui patrium tenuit.
Doctor erat Iuris, virtute ornatus et arte,
Eloquio clarus, consilio atque fide.
Saxoniae ducibus sententia saepe probata est
Ipsius, et patriae profuit ille suae.
Iustificaque fide quoniam te Christe colebat,
Conspectu fruitur mens modo laeta Dei.

ALIUD SCRIPTUM Clarissimo viro D. Hieronymo Schurff Doctori iuris.


page H8a

Doctor erat Iuris praestans Hieronymus arte,
Iustitia, ingenii viribus, atque fide.
Schurfiadum de stirpe satus, quae clara per Alpes
Helveticas, numerat saecula multa patrum.
Iura enarravit lustris bis quinque nec ullus
Ostendit fontes dexteritate pari.
Consiliis rexit fidis populosque ducesque,
Lumen enim Iuris temporis huius erat.
Hunc etiam sapiens Caesar dignatus honore est
Carolus, Imperii qui modo sceptra tenet.
Quaeque leget veniens aetas, monumenta reliquit,
Multorum studiis proderit iste labor.
Iustitiae esse Deum fontem quia noverat ipsum,
Ut recte nosset maxima cura fuit.
Iustificaque fide capiens tua munera Christe,
Solius est cuius parta cruore salus.
Vera luce Deum agnovit, precibusque vocavit,
Et rectae fidei congrua vita fuit.
Ipsius hoc tumulo requiescunt molliter ossa,
Vivit, conspectu mens fruiturque Dei.

EPITAPHIUM SCRIPTUM coniugi integerrimi viri Friderici Bernpeckii

Hoc tumulo castae matronae condidit Annae
Fridericus Bernpeck coniugis ossa suae.
Cui novisse Deum, et caelestia discere dicta,
Et parere ipsis maxima cura fuit.


page H8b, image: s065

Iustificaque fide coluit te ChristeRedemptor,
Exemplum mores et pietatis erant.
Mens igitur patriae fruitur caelestis honore,
Hoc tantum tegitur corpus inane solo.

IN IMAGINEM REVERENDI viri Doctoris Iohannis Bugenhagii Pomerani.

Coniugis ut senio confecti corpus aquatum
Ipsa suis humeris Halcyo grata gerit:
Sic bene promeritum Doctorem Ecclesia curet,
Et levet aetatis pondera dura seni.
Sic tua canities, Doctor Pomerane, fidesque
Sincera est cunctis iam veneranda piis.
Qui procul externis sparsisti fidus in oris
Pura Evangelii semina voce tua.
Ac ceu Baptistes agnum monstrare solebat,
Aeterno Christum de genitore satum.
Tu quoque iustifica docuisti agnoscere Christum,
Aeternique patris sumere dona fide.
Fictiliumque alias formas tua lingua Deorum
Evertit, Papae quas voluere coli.
Et velut in scopulis celsos locat Halcyo nidos,
Hyberni circum quos fremit unda maris:
Sic medio in pelago felix iam Dania nidos
Extruxit Christo, te fabricante, pios.
Te Deus hos inter texit iuvitque labores,
Nunc vita functus vivis in arce poli.


page I1a

IN IMAGINEM ILLUSTRISSIMI Principis ac Domini, Domini Georgii, Principis in Anhalt et Ascania etc.

Ascaniae stirpis virtus est clara triumphis,
Ordine quos numerant saecula longa patrum.
Caesar in Adriaco cum gessit litore bellum,
Et fregit Venetas Maximilianus opes,
Dux erat Ascania natus de stirpe Rodolphus.
Fixit et in Veneto multa trophaea solo.
Nunc ad maiorum decora haec laus magna Georgi,
Accedit vere principe digna viro.
Quod sic doctrinam reliquis virtutibus addis,
Ut verum celebres pectore et ore Deum,
Et Christi illustres ingentia munera scriptis,
Iustifica supplex quae capis ipse fide.
Exemploque Esdrae populum dum iure gubernas,
Doctrinae spargis semina pura simul.
Summe Deus, solus qui das felicia regna,
Ascanios fratres, te precor, ipse regas.

IN IMAGINEM ILLUSTRISSIMI principis Mauricii Ducis Saxoniae Electoris, Landgravii Thuringiae etc.

Omnia sunt hominum tenui pendentia filo,
Et subito casu quae valuere ruunt.


page I1b, image: s066

Ut perit in primo Pelides flore iuventae,
Pyrrhus [Orig: Pyrhus] et hoc ipso de genitore creatus,
Ac Asiae domitor Macedum de stirpe creatus,
Et qui Burgundas Carolus auxit opes:
Sic iam Mauricium nimium properantia fata
Saxoniae terris eripuere Ducem.
Qui Gallos Turcosque feros virtute repressit,
Militiae praestans artibus atque togae.
Hic modo cum patriam iustis defenderet armis,
Fudissetque hostes auxiliante Deo.
Fraude globus missus victorem vulnerat, inde
Post pugnam vitae non mora longa fuit.
Commendans animam sed Christo, exordia vitae
Hausit caelestis non dubitante fide.
Est fragilis natura hominum, sed reddere vitae
Gaudia vult Christus non moritura piis.

IN IMAGINEM REVERENDI viri Iohannis AepiniDoctoris Theologiae.

Haec est Aepini Doctoris imago Iohannis,
Qui docuit caste dogmata pura Dei.
Saxonicoque pios coetus in litore rexit,
Fulsit et exemplis integra vita bonis.
Urbis ubi Hamburgae stant ardua moenia clarae,
Massiliae veteris quae decus omne tenet.
Et superat meliore bono, quod praebet honestum
Et fidum hospitium maxime Christe tibi.


page I2a

Inde etiam Aepinus vigilans et pectore firmo,
Errorum fucos depulit atque dolos.
Ergo Deo grates tanto pro munere dico,
Utque regat semper pectora nostra peto.
Et faciat, semper nos unum ut simus in ipso,
Aeterni gnatus quod petit ipse Patris.

EPIGRAMMA IN HOMERUM ad litterariam iuventutem.

Nocturna versate manu, versate diurna,
Maeonii, Iuvenes, utile vatis opus.
Humanae speculum vitae quod dicitur, in quo
Affectus populi cernitis atque Ducum.
Quodque simul monstrat quae sint discrimina morum,
Quae lex distinxit non violanda Dei,
Quae deceant homines, habeant quae facta secundos
Eventus, iuste cuncta regente Deo.
Et quae sint summa cura, studioque cavenda,
Quae sequitur laesi vindicis ira Dei.
Ne dubita, semper delicta atrocia poenas,
Et subitas clades post mala facta sequi.
Hanc quicumque legit doctrinam transferat arte
Ad sese, ut mores hinc regat ipse suos.
Civilis vitae normam viditque docetque,
Quamquam oculis senior captus Homerus erat.
Ah utinam hae Musae canerent non numina falsa,
Unum sed patrem maxime Christe tuum.


page I2b, image: s067

ALIUD DE LECTIONE Homeri.

Vera est fama bonos agitari numine Vates,
Nam Deus illorum pectora casta movet.
Virtutis praecepta canunt, ac vatibus auctor
Tradidit in terris illa docenda Deus.
Largaque cum caelo veniat facundia, rursus
Eloquii vires altera dona dedit.
Est igitur pietas quaedam cognoscere Homerum,
Cum bona de superum munera sede ferat.

ALIUD DE ADOLESCENTIAE institutione et studio.

In ludum quidam gnatum ducitque iubetque
Ut vitae melius discere tentet iter.
Et primis pater ingenium puerile sub annis,
Et rude dum pectus recta docere parat.
Qua puero fore ducat opus re, forte magistrum
Quaerit, at ille, opus est mente, ait, atque stilo.

Hoc carmen recitatum est, cum crearentur Doctores Medicinae, a puero ut mos est in sollemni [Orig: solenni] renuntiatione.

Nos quoque Paeonias pueri laudabimus artes,
Quae tristem a nobis possunt arcere senectam:
Nostris ipse choris inventor gaudet Apollo,
Victori pueri gratum Paeana canebant,
Dum Delo veniens stravit Pythona sagittis.


page I3a

Ardet opes alius Croesi, miratur arenas
Quas Pactole vehis, studioque senescit habendi,
Et misero census augendi pallet amore:
Regum sceptra alii laudant, fascesque superbos,
Infidaeque iuvant miseros suffragia plebis,
Et levis ambitio, perfusaque gloria fuco:
Sunt etiam ventris qui tantum gaudia norunt,
Denique mortales non uno errore tenentur.
Felix ille mihi bona qui meliora secutus
Obscuras rerum causas, viresque latentes,
Caelestes ignes, et conscia sidera fati,
Quaeque parit tellus rerum miracula cernit,
Aeternumque decus virtutis novit, opesque
Extra fortunae positas temeraria iura,
Quique rudes hominum mentes et pectora mulcet
Ingenio, vitaeque modum praescribit, et artes,
Et morbos ratione fugans, infirma tuetur
Corpora, dum vitae fugienti prorogat annos,
Ille mihi solus dicetur iure beatus.
Huc agite hanc palmam iuvenes certare parare,
Asserite has utraque manu non segniter artes,
Iktros ga\r anh\r pollw=n a)nta/cios a)/llwn

IN OFFICIA Ciceronis.

Otia [Orig: Ocia] dum faciunt divum sollemnia [Orig: solennia] nobis,
Dum pueros nucibus ludere forte iuvat.


page I3b, image: s068

Aut cum mobilibus talis sibi quisque parare
Inter convivas aurea regna studet.
Quaeso aliquam nobis ocii [Orig: ocii] concedite partem,
Et vacui fractum temporis ipse feram.
Exiguum vobis Tulli propono libellum,
Delicias voluit quem pueri esse pater.
Praemia virtutis demonstrat nescia mortis,
Et vocat ad verum Tullius ipse decus.
Eloquioque rudem linguam bonus imbuit auctor,
Quo patriam, cives quo tueare tuos.
Ergo paulisper Genium fraudate, brevemque
Si sapitis Tulli discite quaeso librum.

DE DUABUS THECIS Simonidis.

Omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne est,
Debita pro meritis gratia nulla redit.
Simonides binas ponebat in aedibus arcas,
Ledaeis carus [Orig: charus] fratribus ille senex.
Hanc, unde officium facilis promebat egenti,
Et tempestiva forte iuvabat ope.
Quam, postquam multa effudit, nova copia rerum
Accumulata diu non vacuam esse sinit.
Altera facta fuit si gratia forte rediret,
Munera quae grati conderet arca viri.
Sed nihil huc quisquam intulit, arcaque semper inanis,
Officia, indicio, cuncta perire fuit.
Simonides Thecam monstrabat utramque, laborem
Aerave si peteret mutua ferre aliquis.


page I4a

Et testatus opes se plena effundere Theca,
Pro meritis monuit praemia nulla dari.

IN HORTUM IONAE.

Huic horto cedet Lipsensis iure picena,
Carmine quam Ruscus nobilitare studet.
Hic gravidam pomis ficum, lentasque cupressos,
Purpureas violas, aurea mala parit.
Cetera quid referam, largas natura benigne
Ruris opes horto divitiasque dedit.
Et vates colit hunc herus, invitatque frequenter.
E medio doctas huc Helicone Deas.
Hic vidi Musas pro carmine texere serta
Praemia victori digna Ioachime tibi.
Hic vidi laetas plausu vultuque canenti
Mycillo Aonias saepe favere Deas.
Socraticisque iocis hic Micale seria condis,
Exacuuntque sales pectora nostra tui.
Sic fama est lusisse senem, cum forte sub umbram
Defessum platani Phaedre secutus eras.
Hic tua convivas facundia Caspare pascit,
Diis ipsis etiam nectare grata magis.
Cum celebrent hortum vernantem talia Ionae,
Lipsica quid laudas praedia Ruscemihi?

AD PINUM.

Cum nova coepisti contexere carmina Pine,
Quis mihi, Phoebus ait, Marsia rure strepit!
Anne iterum stultus vocat in certamina Divos?
Quisquis es, exuta poena luenda cute est.


page I4b, image: s069

AD IANUM.

In cena conviva mihi doctissime Iane,
De Symphoniacis unus et alter erit.
Quique xe/lu digitis argutis ludat, adesse
Ad nostras epulas Iane rogandus erit,
Non hunc crede mihi qui Martis furta canebat.
Inter phaeacas vicerit ille senex.
Carmina si tristes animi depellere curas,
Viribus et fessis otia [Orig: ocia] parva paras:
Huc ades ultro bonis convivia adire bonorum
Mos est, at rogitant te modo Iane boni.

AD IONAM.

Perge mihi Latio sermone exponere Iona, Cecropidum in medio crimina dicta foro,
Et quibus insontem Demosthena proscidit hostis,
Ausonia nobis iurgia voce refer.
Non ignava decent generosas otia [Orig: ocia] mentes,
Virtutemque acer durat, alitque labor.
Ergo operas studiis socias adiungito nostris,
Atque aliquam partem viribus adde meis.

AD EUNDEM.

Affertur digitis nostris tibi Epistola scripta,
Quam iuveni misit Thais amica suo.
Ista lege tamen capies suavissime Iona,
Ut latia facias Thaida voce loqui.
Forte nefas ducis cum scorto ludere Iona,
Casta quia in templis sacra docere soles.


page I5a

Crede mihi, illa gregem cum pinxit docta Lycaei,
De parvis atomis qui impia bella movet:
Perstrinxit fucata etiam pietate magistros,
Turpe quibus faciunt vendita sacra lucrum.

AD WALLORHODUM.

Si mecum Walorhode rusticari
Et secedere in oppidum propinquum,
Languentemque animum excitare ludo
Paulum ponere seriasque curas,
Et concedere ferias Cepollae,
Et tristem libet explicare frontem,
Huc nostras propere venito ad aedes,
Exspectant comites amica turba,
Votisque omnibus advolare te orant.
Accurras igitur, simulque tecum
Tantum quaeso feras facetiarum,
Quantum Bartolus, atque Baldus, illi
Insulsi illepidi tui magistri
Nugarum omnibus edidere libris.
Tantum Mercurius ciere risus
Non possit Charitesque blandiores,
Quantum tu poteris movere risus.

PROPEMPTIKON IN DISCESSUM Iohannis Reiffenstein.

Sic det Christus iter tibi secundum,
Et faustum in patriam, tibique donec
Fratres incolumi videre salvos,
Fratres, qui tibi Iane cariores [Orig: chariores]


page I5b, image: s070

Ipsis sunt oculis tuis, vicissim
Qui te plus adamant suis ocellis:
Ut gratum est, mihi Iane quod dedisti
Discedens Xenion, novum libellum
Testis stabit amoris ille nostri,
Inter praecipuos meos libellos,
Auratisque superbus umbilicis
Ostendet titulos tuos, mihique
Absentem refert subinde amicum,
Et Iani meminisse me iubebit.
Ut si marmora, sive penicillo
Depictae tabulae tua ora servent
Iani Mnemosynon mei perenne,
Adservabitur hic mihi libellus.

AD SPALATINUM.

Nostris Cordus in aedibus Poeta
Prandebit modo, gratius sed illi
Hoc existimo prandium futurum
Si tu pervetus utriusque amicus,
Cordi scilicet et tui Philippi,
Conviva adfueris, vocant sodales
Te, quamvis humilesque pauperesque
At quorum tibi candor est probatus
Non nuper Spalatine cognitusque.
Codrus forsitan esse corde posses,
Irus forsitan et Philippus esse
Posset, sed faciles utrumque Musae
Secernunt, stolido eximuntque vulgo.


page I6a

AD IONAM.

Cenam [Orig: Coenam] negligere est piaculare,
Sed qualem dare Apicius solebat.
Verum nos tenuem modo paramus,
Qualem vel Samius senex probasset,
Graecos ille docebat esurire.
O non Theologis bonum magistrum.
Haud ad tale ego prandium vocavi
Francae lumina gentis huc vocamus
Ad notos, veteresque te sodales,
Atque hac lege venire te iubemus,
Si non haec tibi parca mensa sordet.

IN HESIODUM.

Ascraei senis optimi Poetae
Vobis iras ego carmen auspicabor,
Cui non praeferat aureas arenas
Quas voluit Tagus, aut opus Sabaeis
Quantus nigri Arabes legunt in agris,
Qui virtutis amat, colitque laudem,
Et mores volet aureos parare,
Naturaeque vices videre miras,
Parvo quas docet in libro Poeta
Graecis quem aedidit Ascra rure parvo.

IN LUSCINIUM proscindentem mortuum Huttenum.


page I6b, image: s071

Cum laceres miseros crudeli carmine manes,
Nomen erit vultur non Philomela tibi.

ALIUD.

Sis miser et nulli miserabilis, omnia quisquis
A Diis pro merito cuique venire putas.

AD GUILIELMUM Nesenum.

Hunc etiam calamum tibi docte Nesene Philippus,
Sincerae mittit pignus amicitiae.
Non tantum hic sese confert cum munere Erasmi,
Sed calamo longe cedit Erasmiaco.
Frigida coenoso tulit hunc Saxonia stagno,
In Nili ripis aeditus ille fuit,
Lethaeum excussit mundo tandem ille Veternum,
Pingebat Domini cum monumenta sui.
Aurea Mercurii non tantum virga meretur,
Illa sibi quantum laudis harundo feret.
Hos tantum versus mea pinxit harundo, placere
Quantum ipsos versus, hanc etiam opto tibi.

AD IONAM.

Scribere me tantum Cato blanda Epigrammata iussit
Cecropio quae sint dulcia melle magis.
Qualibus aut teneram iuvenis permulcet amicam,
Aut puero ad cunas qualia cantat [(reading uncertain: not deciphered)] .
Qualia vel fatuo vendit Gnatho dicta Thrasoni,
In scena risum cum ciet atque iocos.


page I7a

Et vetuit sale seu mordaci tingere aceto,
Lecturi irritent quae illiciantque gulam.
Optime Iona cupis causam cognoscere, nulla est
Illius in toto corpore mica salis.

AD REGEM PUERUM.

Cetera turba suo pro carmine munera poscit,
Et gratis versus condere nemo solet.
Non ego pro studio mercedem ferre laboro,
Virtutem pretium nam decet esse sui.

ALIUD.

Cum te versibus ornat iste coetus,
Atque auro meliora dona mittit,
Et quae non ebur, optimaeque gemma
Indorum superent, tibi sodales
Optant officium suum probari,
Et te Pierias amare Musas,
Quae virtutis iter solent docere,
Princeps optime commonent frequentes.

ALIUD.

Tum mihi regis eris sceptris et nomine dignus,
Et Phoebo sacrum qui moderere gregem:
Cum vinces coetum puerorum, aliosque sodales,
Pectoris aeternis ingeniique bonis.
Irrita tum fient et spes et vota bonorum,
Cum potior Musis rex tibi luxus erit.

ALIUD.

Multos iubebant Persae regibus oculos


page I7b, image: s072

Adesse monentiumque turbam maximam.
Pro te ergo rex fideles omnium excubant
Oculi, officii qui te admonent versu tui.
Horum monitis curabis ut respondeas.

ALIUD.

Si quisquam neget esse me Poetam,
Paucos quod factam, brevesque versus.
Is iam non populi leves amare
Me plausus sciat, at mihi bonisque
Musisme canere, et studere tantum
Nostri principis auribus placere.

Praemeditate loquendum.

Hermogenes voluit laudari, dicere multa
Quod subito posset non meditata prius.
Atticus orator sed contra turpe putabat,
Dicere apud cives non meditata diu.
Sculpta, inquit, potius recitarem, non modo scripta,
Causa moram ferret si peragenda reo.
Ah utinam sapiens placeat cunctatio [Orig: contatio] multis,
Fundant ad gnatum votaque casta Dei.

IN BATRAXOMYOMAXIANHOMERI.

Mus brevis, et saliens in gurgite Rana palustri,
Dum nulla causa praelia stulta cient:
Fulmineo pugnas Iovis ira fragore diremit,
Et tandem fugiens agmen virumque perit.


page I8a

Sic modo dira serunt ex bellis bella Tyranni,
Nec res, sed caecus armat utrimque furor.
Pestiferique magis ThebanaSphingeSophistae,
Verba venenato frivola velle linunt.
Aspicit haec vindex oculis Deus omnia iustis,
Ne grave cum sparget fulmen, inermis erit.
Gnate Dei bonitate tua mala tanta levato,
Et serves coetus Christe, regasque pios.

Distichon.

Iusta Dei sontes affligit vindicis ira,
Ne dubita, veniet tempore poena brevi.

PHILIPPUS MELANTHONIulio Pflugk.

Forte equites Mysi quendam celebrant hymenaeum
Atque agitant convivia laeti, et pocula certant,
More peregrino Thracum siccare vicissim.
Me miserum, ipsa sua germana modestia sede
Exulat, et luxus virtutem eiecit avitam.
Hic ubi convivas inter doctissime Iuli,
Agnovi Iuvenem, vestro cognomine, clarum,
Incluta fama tuae virtutis cogit, ut illum
Compellem, contra me ignotum tractat, habetque
Comiter, et mecum sermones miscuit, estque
De studiis Iulii longissima mentio facta.
O te felicem talem cum fata dederunt
Mentem, quae vulgi damnosis libera curis,
Vera sequi certet bona non obnoxia morti.


page I8b, image: s073

Cetera turba homines non uno errore tenentur,
Nam plerique gulae sectantur commoda, et ipsam
Vincere contendunt Sybarim, pars pallet amore
Accumulandi auri, studioque senescit habendi.
Ambitioque capit multos, fascesque superbi,
Et leve fallacis vulgi studiumque favorque,
Haec quoque me, nisi Iuli probas, insania coepit
Flacci more boni, tenues deducere versus:
Sic etiam cygnos imitabere corve canoros.
Tu vitae melius coepisti iter ingredi Iuli,
Palladiis natas artes dum solus Athenis,
Atque auctus veteri Latio in patrium invehis orbem,
Virtutisque viam, legesque ostendere pergis.
Macte animo iuvenis, coeptosque urgere labores
Ne desiste, dabit curarum praemia digna
Posteritas melior, iustosque rependet honores,
Nos, patiare, pio te carmine dicimus, atque
Esse tui gregis optamus pars optime Iuli.

AD AMICUM.

Nulla venus, nulli sunt nostro in carmine amores,
Quam vereor, ne sit vere ibi nulla Venus.

IOHANNIAMICO.

Optime quem praesens malebam Iane salutem,
Non falsa vobis dicere voce modo,
Hinc elegis ego ferre dedi, iussique precari
Ut servet Christus teque, tuamque domum.
Auspiciisque scholae faveat, vestrosque labores
Provehat, atque suo numine coepta iuvet.


page K1a

Inserat et pueris pulchrae virtutis amorem,
Quos commendavit patria chara tibi.
Si quid agam rogitas, vivo, sed lenta gravedo,
Non patitur vires corpus habere suas.
Ipse tamen quaero longo solacia [Orig: solatia] morbo,
Assiduumque levo, qua licet arte, malum.
Dumque suos alius census aurumque repostum
Sollicitus tacitus computat articulis:
Dumque agitant alii multo convivia Baccho,
Et tali cogunt ad numerum bibere:
Fallo domi parvos inter mala taedia amicos,
Et pueros inter, carmine, Iane, meos.
Et quoties fidos celebrat mea Musa sodales,
In nostro partem carmine Ianus habet.
Plura ego non potui iam scribere, vive, valeque,
Teque precor vatem Christe tuere tuum.

AD IONAM.

Carmina es ausus heri nobis promittere Iona,
Qualia, si rumpat se Gera, nulla facit.
Sed quae vel lepidum deceat lusisse Tibullum,
Quaeve sibi Statius vindicet ille tuus.
Falle licet Cenam [Orig: Coenam] quoties condixeris, isti
Delitiae stomacho conveniunt Siculae.
Et mea mensa salem tantum, siccumque cuminum
Proponit, noster quodque olus hortus habet.
Carmina non liceat promissa negare sodali,
Namque decet vates candida, crede, fides.


page K1b, image: s074

IOHANNI Reiffenstein.

Promissa est a te nobis oratio Iane,
Quae mercatores vindicet ausa reos.
Regia crede mihi res est defendere, si cui
Non ipsum crimen, sed nocet invidia.
Et tegere, et servare bonos facundia debet,
Praesidium virtus scilicet istud habet.
Quare age tandem ausis, et sanctam suscipe causam
Irrita ne fallant nos tua dicta modo.
Conscissam ne vides tragico crudeliter ore?
Qualia de plaustris Attica turba sonat.
Tu (bene dicendo convitia vincere laus est)
Triste nihil meritam voce tuere pia.
Hanc tibi Maeonides divino carmine laudat,
Cum ferrum, Temesen, ipsa Minerva vehit.
Ascraeique senis celebrant oracula, cantat
Socratis in gremio qui recubabat olor.
Aude igitur spretamque piis ulciscitor armis,
Materia ingenio convenit ista tuo.
a(/*lkimos e)ss', i(/na ti/s se kai\ o)psigo/nwn e)u= ei)/ph|,
Haec tibi Maeonides classica, Iane, canit.

AD IONAM.

Si vacat exiguum percurras Iona libellum,
Non longi usuram temporis ille feret.
Non mea mercato vitiata [Orig: viciata] oratio fuco est,
Spectarique suo nuda colore cupit.


page K2a

Pars est haec laudis quaedam, me iudice, Namque
Si qua nihil facies Iona olet, haec bene olet.
Sed si nostra tibi sordent, formamque requiris,
Quae nitet externo, luxuriatque habitu,
Et legere ista piget, librum mihi quaeso remitte,
Quaerendus lector, cui placeamus erit.

EPITAPHIUM CLEOPES Voglerae.

Frigida in hoc tumulo Mariae sunt ossa sepulta,
Quae iuncta Cleopenomine dicta fuit.
Digna quidem hoc titulo, quae mores ipsa professa est,
Exemplo Cleopes congrua vita fuit.
Supplicium quando pro nobis Christus obivit,
Sanguine ut ablueret crimina nostra suo,
Tunc Cleope moestam comitari est ausa sororem,
Vicit enim pietas vera fidesque metum.
Et missum hunc caelo testata est esse magistrum,
Seque eius toto pectore dogma sequi.
Sic Cleope nuper tumulo quae conditur isto,
Est Evangelium mente professa sua,
Nec metuit rabiem, et petulantia probra malorum,
Qui spernunt leges optime Christe tuas,
Addidit et castos semper sine crimine mores,
Esset ut exemplum vita pudica bonis.
Utque olim Cleope solita est servire sorori,
Officiis inopes fovit et ipsa piis.
Ergo virtutis cultor Voglere Georgi,
Te tali orbatum coniuge iure doles.


page K2b, image: s075

Quae forma, ingenio, morum gravitate placebat,
Flagrabat cuius pectus amore tui.
Quaeque Deum tecum concordi mente vocabat,
Haec vincla aeterni foederis esse solent.
Certa sed hunc animo minuant solacia [Orig: solatia] luctum,
Quae monstrat nobis Filius ipse Dei.
Iam patris aeterni faciem secura tuetur,
Praemiaque accepit pro pietate sua.
Matronasque inter Cleopae sociata priori
Colloquio Christi iam solet illa frui.
Hic quam nunc oculis absentem animoque requiris,
Uxor in amplexus est reditur a tuos,
Sermonesque iterum dulces miscebitis una,
Caelestisque eritis pars quotacumque scholae.
Hic arcana Deus quae nunc mens anxia quaerit,
In clara vobis luce videnda dabit:
Interea donec renovabit corpora Christus,
Tecta leni terra molliter ossa cubent.

PRAECEPTUM u(giei/nou.

Caseolos mihi pulchra Venus donabat edendos,
Sedula quos digitis presserat ipsa suis.
Et bene fragrantes quibus intersperserat herbas,
Intyba [Orig: Intyba] , Samsucum, Cirsion atque rosas,
Et quos Ambrosia dulci, vinoque rigarat,
Ne desit succi copia larga boni.
Hei mihi cur tantae non uti munere divae,
Difficilis medici me nova cura sinit?


page K3a

Has mihi qui toties ferales dicit epodas,
Caseolos Veneris dira venena putes.

PROLOGUS IN MILITEM Plauti.

Deserta scena et muta aliquamdiu stetit,
Salesque refrixerant, et comici ioci,
Cum barbari obruissent tenebris litteras,
Sed postquam caput erigunt comoediae,
Favete quaeso in lucem ut una prodeat,
Praestare id aequum est, vos quibus ipsae littera
Ingens decus peperere, Nec committere,
Audax ut inceptum, ac novum fraudi siet
Nobis, amor quos litterarum perpulit,
Renovare priscum morem, et hoc spectaculo
Ludos facere, haec ut studia, et aetas postulant.
Illamque vos decet favore prosequi.
Audite nunc in qua velimus fabula
Facere actionis hoc loco periculum.
GermanaPlauti est quam modo exhibebimus.
Cuius ferebant ore facundissimo
Musas fuisse libenter usuras probe
Si quando decressent latine dicere.
Nomenque fecit gloriosum militem
Poeta fabulae, argumentum ex servulo
Intelligetis, ille sumpsit hoc sibi,
Ut narret ipse, nam crepitaculum est merum,
Quod non molesti bis sumus, mihi gratiam


page K3b, image: s076

Debetis, ultro qui loquaci servulo
Cessi. Sed ecce militem delegimus,
Ut in hoc iuventus nostra inspiciat sedulo
Exemplum, et intueatur hic imaginem
Perinde ac in tabella adumbratam suam.
Nec lac enim lacti, nec ovo est ovum magis
Simile, huic inepto militi quam sunt modo
Qui cum meliores litteras fastidiunt,
Rerum omnium tamen scientiam sibi
Audacter arrogant, et inter pocula
In compitisque venditant suum sofo/s,
Vulgus profanum [Orig: prophanum] et improbum, atque futile
Thrasones, atque Pyrgopolinices meri
Dignissimi quis latera fiant lorea.
Sed eccum militem, favete actoribus,
Et date iuventuti crescendi copiam.

PROLOGUS IN ANDRIAM Terentii.

Vestrae periclum fecimus patientiae
Cum nuper in scena exhibuimus militem,
Animosque nobis addidit vester favor,
Ut non patiamur scenam consilescere,
Sed ne mirere. Quid pompae Theologicae
Cum comicis iocis? mera sunt fabulae,
In pulpitis ut agebant hodie Theologi,
Et chirothecae et annuli sunt fabulae,
Nomen Magistri nostri plane fabulae,


page K4a

Postremo qui conduxit operam huius gregis
Theologus est, suoque iussit fabulam
Prolixior ut risus foret praescripto agi,
Ut ut placebimus, imputari vult sibi.
Affertur huc Terentiana fabula,
Cui nomen auctor ipse fecit Andriam,
Faucte, bellus in medium prodit senex.

EPIGRAMMA Philippi.

Comica debetur merito tibi palma Terenti,
Tanta etiam parvis gratia rebus inest.

PROLOGUS IN HECUBAM Euripidis.

Salvete spectatores candidissimi,
Qui litterariae rei bene cupitis,
Hi me Iuvenes daturi hodie Tragoediam
Orare causam apud vos iusserunt suam.
Ideo hic in ipso constiti proscenio,
Et lege scenica peto, ut aequis auribus
Orationem accipiatis meam, et meos
Gregales invidiam contra tueamini.
Quidam novo, atque infando exemplo clamitant,
Factos alieno tempore ludos scenicos,
Et sera Bacchanalia a nobis agi,
Dum Christianis operandum sacris fuit.
Nec publicos mores, nec sacra laedere
Ludi queunt nostri. Nam non Comoediam


page K4b, image: s077

Iocularem, aut iuveniles amores, furtave
Puellarum, aut parasitorum scurrilia
Huc afferunt dicta, quae infirmis solent
Nocere mentibus, sed tetrica fabula,
Sententiisque referta gravissimis datur,
In qua fortunae varias cernere est vices,
Quae magnis opibus invidens, evertere,
Fastigium ad summum quos evexit, solet.
Si quem fortuna vovit, mollibus hactenus,
Regnumque si cui gerere praeclarum dedit
In populo hunc nostrae commonent Tragoediae
Exempla, suspectam fortunae ducere
Fidem, ima summis momento mutat levi.
Proin favete nostrae, quaeso, fabulae,
Memorabilesque vitae casus noscite,
Tragoediae huius auctor est gravissimus
Euripides, cuius in poematis ait
Oracula tot, quot versus, esse Tullius.
Quod si placeamus, clare mihi plausum date.
Sed argumentum cupitis scire fabulae,
Id dicit iam Polydorus emissus specu
Profundo Tartari, fatum questus suum.

PROLOGUS IN THYESTEM SENECAE.

Salvete spectatores candidissimi,
Honoris huc quicumque nostri gratiae
Venistis, et favetis artibus bonis,
Quarum excolendarum modo causa, quicquid est,


page K5a

Quod operae ponimus in agendis fabulis
Sumimus. At ne detineam vos diutius,
Dicam. Thyesten acturi Senecae sumus,
Et impia fratrum facta, tristesque exitus
Recitabimus, O quantum ambitio parit mali.
Sic regni scelerata cupiditas omnia
Confusa iura naturae contaminat,
Ut frater impias fratri iniciat manus.
Proinde spectandum exemplum damus utile,
Nam cernere hac licebit in Tragoedia,
Nil esse peius ambitione, quae omnia
Divina, humana, iusque et vas vertere solet,
Quae florentissimis quibusque fere fuit
Exitio civitatibus, quae denique
Tum plurimum nocet, cum in templa irruperit,
Ubi hoc tempore saevam exercet Tyrannidem.
O Dii quam tristis his impendet exitus,
Qui dum parant regnum sibi, sacra polluunt.
Sed ecce prodit Tantalus huc ab inferis,
Is dicet argumentum huius Tragoediae.

PROLOGUS IN PHORMIONEM Terentii.

Vobis salutem noster hic optat Chorus,
Qui veste quamvis scenica in theatrum venit
Mentes tamen, moresque castos, et pios
retinet [(transcriber); sic: etinet] , Deumque vult iocis et seriis


page K5b, image: s078

Adesse, quem precamur, ut nos protegat,
Servetque litterariam Rem publicam.
Nam quod didicere fabulas, quas exhibent,
Honesta causa est ut latini copia
Sermonis exhauriatur ex his fontibus.
Huic vos studio favere maxime decet:
Et rebus ipsis utilitas et gratia
Ingens inest, imagines vitae omnium
Pinguntur in Terentii Comoediis,
Quae singulos, qualis deceat moderatio,
Qualisve in actione dignitas, monent.
Leporque mixtus est, salesque candidi.
Qui suavitate orationem condiunt,
Et saepe tecte commonent, quod expedit.
Dixisse quondam fertur Attica civitas,
Natos Menandri Comici lepidos sales
Illa ex salis spuma, Venus qua dicitur
Exorta, primum ex Oceano cum prodiit:
Id praedicari et de Terentii iocis
Quamquam severioribus conceditur.
Nunc Phormionem acturus est noster chorus
Qui praebet in hoc innoxios theatro iocos.
Sed Phormiones sunt opinor plurimi
Alii, suis qui sycophantiis movent,
Vertuntque tota regna, quos coerceat [Orig: coherceat]
Deus, piamque Ecclesiae pacem suae
Det sycophantarum peremptis coetibus,
Et omnium incendat regentum pectora,


page K6a

Ut veritatem traditam divinitus
Et iura, iustitiamque Deo gratam colant.
Sed cesso. Nunc Terentianam fabulam
Audite quaeso cum modestia, ut decet.

EPICEDION NICOLAO Caesio scriptum.

Ergone supremis rapuit mors improba fatis
Te Caesi, Aonii gloria magna chori.
Hic tua cura fuit iuvenilia corda docere,
Et mecum Christi multiplicare gregem.
Mox erit ut coram cernamus uterque loquentem
Te lo/gon aeterno de genitore satum.
Tunc nobis inter sanctos arcana recludes
Omnia, in aethera Christe benigne schola.
Interea Caesi mihi dilectissime salve,
Perpetuum salve, perpetuumque vale.

IN PINDARUM.

Pindarum quisquis volet explicare,
Ille ceratis ope Daedalea
Nititur pennis, vitreo daturus
Nomina ponto.
Forsan his verbis aliquis monebit,
Ut relinquamus tenebras vetusti
Vatis, ad Dircen sua qui sonabat
Carmina fontem.
Multa sunt quamvis satis involuta,
Delphicae sortes veluti fuerunt:


page K6b, image: s079

Sunt tamen rursus quoque planiora
Plurima membra.
Quae canunt Regum memoranda facta
Litteris nullis aliis relata,
Et regunt mores hominum sequaces
Laude bonorum.
Cum Duces Graeci petiere Colchos,
Phasidos ripis legerent ut aurum,
Narrat Alciden agitasse remos
Lege coactum,
Sic docet summis etiam Deorum
Filiis legum patienda vincla:
Legibus vires et opes superbas
Cedere iustum est.
Bella Titanum recitans nefanda,
Arma qui contra superos tulerunt,
Impios fato simili perire
Praemonet omnes.
Ergo virtutis, sapientiaeque
Musa doctrinam quia tradit isto
Pindari scripto, iuvenes modesti hunc
Noscite vatem.