Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
EGo infrascriptus Societ. Iesu per Provinciam Rheni inferioris praepositus Provincialis, potestate mihi facta ab Adm. R. P. nostro Gosvvino Nikel Societ. nostrae Praeposito Generali, pernitto, ut Palaestra Styh Romani a P. Iacobo Masemo Soc. lesu consiripta, atque a designatis Censoribus approbata publicae utilitati proponatur, typisque per Ioannem Busaeum mandetur. In cuius rei fidem literas hasce mea manu subscriptas, consuetoque officii sigillo munitas dedi Coloniae An. 1659. 7. Iulii.
Ioannes Zweybruggen.
ALius mihi ordo scribendi fuit; alius Tibi, amice Lector, utendi hoc opere suadendus est. Ego naturam secutus, quae obscurioribus quandoque principys mtiur, velut ab ipsis mcunabulis eloquentiam deduio, necessariaque ad hanc educandam praeparo, cum ad bonorum aurorum lectionem primo, ac deinde et imitationem instruo: hic enim cibus alimentumque Eloquentiae est. Denique eandem libro altero, et tertio velut suis e fascibus evolutam, iamincedere ai loqui facio. Sub hae, ne ornatus desit, varia antiquitate libro quarto instruo, postremo etiam libro quinto suis in Dialogis, Epistolis, historiaque iam grandiorem latine ornateque disserentem mtroduco. cetera robustioris Eloquentiae, quaeque oratorem magis decent exercitamenta, in separatum ab hac purte opus collaturus. Hic meae instilutionis ordoest.
Non idem Romanae linguae studiosis agendum est, a facilioribus atque ad eloquendum primo requisitis ordiantur, ad gravior a deinde transeant. Puerum elementarium non instruo, sed egressum rudimentis, primasque grammaticae leges assecutum, cutiam curae sit, non ut Latinum tantum, sed et Latine scribat ac disserat.
Ille igitur I. ex libro primo huius operis cap. 10. ex secundo cap. 1. et 2. ex tertio pleraque, ex quarto illa capita quae Dialogos et Epistolas complectuntur, sedulo verset, eorumque praecepta sequatur, tradit a quoque Romanae linguae praesidia amplectatur, cumque ex his se tam sanguinem viresque ad eloquentiam haurire senserit, ad illa quae reliqua in hoc opere fuerint se uberius transfundat.
Alterum enim tempus, eiusmodi exercitationibus quae rebustiorem iam palaestritam deceant, impendendum est. voluendi Romanae linguae scriptores sunt, legenda plura, seligenda optima, atque ad imatatronem traduenda, quom siudio liber I totus serviet, alter etiam vartetatem in Stylo non aspernandam ostender, quartus sua quoque materiae ornamenta praestabit, quantus solidum Romanae linguae robur, quodin historia potissimum viget, Eloquentiae candidato demonstrabit.
ARtem bene dicendi a tot Magistris traditam accepimus, tor formatam circumseriptamque
legibus, ac praeceptionibus, ut qui his scribendo adiecerit, difficultatem auxisse magis, quam
abstulisse, laboribus non multum profuturis, videatur, Cogitandum potius,
§ 1. Video non paucos in hoc scribendi genere ita versatos esse, ut cum praeceptiones
eloquenterscribendi ttaderent omnem ipsi negligerenteloquentian; alios vero cum plusculum
ornatae profusaeque elocutioni indulgerent, ne quam attem profitetentur hanc ipsi ignorare
viderentur, o. provectos, ur, rem arduam omnibus, eloquentiam, prolixa nimium praeceptorum
expositione ac mole quadam mag is redderent, vel impeditam, velcerre odiosam Quorum si pars
mihi, alterutra esset occupanda, magis videri nimium facundus malim, quam parum disertus. Quis
enim talem non rideat attisicem. qui cum praecepta artis suae tradat, nullo operis argumento
eadem sese astecutum esse demonstret? At reperias hodie complures, qui in ista dicendi docen
dique Palaestra ita versentur, ut tamquam psitzaci loquantur ex cavea; verba sermonemque
fundant, cuiusipsi vim integritatem que. velignorent, vel etiam corrumpant. Multi quoque suam
illam imperitiam libris orbi valgar non sunt veritis cum ttiviali inquinataque dictione
Eloquentiae praecepta iuventuti praescribunt,
§. 2. Habet quoque et illud instructior docendi apud Ciceronem Quintilian unique apparatus, ut cum verbis locupletior sententiisque ornatior fulgeat, simplicem nudamque praeceptorum veritatem minus oculis rudiorum obiciat. quo veniam aliquam (siqua his scriptoribus danda sit) mereri possint, qui in hoc genere scribendi crassiori Minerva versati sunt: quod ad tironum ingenia Eloquentiae praeceptiones demittere, quam insigni cultu ab animo atque apprehensione illorum subducere maluerint. Esse etiam aliquam sentimus in nuda veritate, tamquam corpore, gtatiam, quae cum ornatu splendidiori excolitur, simul occultatur. Et, ut hoc nomine tenuior aliquis sermonis habitus indulgeatur, facile admisero; uttamen sordescant loquendo, cum tecte loqui docent, hoc nequaquam duxero tolerandum. est et sua huic sermoni mun dicies, quam spectare sit minime arrogantis, negligere vero ignorantis.
§. 3. Alia itaque instituendi via hactenus minus trita insistam. Praecepta quae memoriae
committen da sunt brevius, exempla quae legendo imitandoque prosequenda sunt,
§. 4. Adiungam deinde, et alia nonnulla eloquentiae praesidia; ut illa est antiquitatum notitia, sine qua nec Cicero, nec quisquam veterum satis intelligitur: exponam linguae Graecae Latinaeque commercia, Proverbia ab antiquis ad nos translata summatim perstringam, Epistolae Hiftoriaeque scribendae leges, rationemque percurram; ipsos etiam tami in verbis, quam sententiis elocutionis fontes aperiam. Verumut in messe amplissima locupletiores tantum manipulos strictim colligam, ut quorundam consulam inopiae, quibus vel temporis ad multam lectionem otium non suppetit, vel facultas librorum deficit, vel certe multum diuque legendi fastidium obrepit. Meo itaque labore, aliorum laborem minuam, meo fastidio multorum tollam.
Illa denique ipsa quae aliquando inter Scholasticos pulvers, ad meam aliorumque exercitationem profudi, quamvis disparistudio ac voluntate parta, tamen quia nonnullis placere visa sunt, iuris esse communis sivi, utsi quam utilitatem ferrent, hanc ad plures. in reip- Ecelesiaeque usum, transfunderent. Quae ut ad maiorem hominum eruditionem, ita ad Dei immortalis gloriam illa convertat sapientia, quae rudes etiam infantium linguas esse facit disertas.
MAgnarum plerumque rerum principia ardua sunt. Nihil excelsum natura collocavit in humili. In societate humana, post virtutem, nihl Eloquentia dignius sublimiusque reperies. Quare ab ipsis nobis initiis rudimentisque artis, in hanc palaea ftram Eloquentiae candidatus ducendus est, via, qua possumus, brevissima. Expertus multa loquar, ut qui hanc arenam adannos quatuordecim triverim, eorumque octo im suprema Rhetorum Gymnade propemodum consumpsetim.
1. Recte intres. classes studium eloquentiae dividimus. Quarum prima Grammaticorum propria,
veteris Romanae linguaeusum purunsim plicemque in E pistolis historiis aliisque his affinibus
scriptis tradat. Haec igitux prima velutielemeta nascentis eloquentiae complectitur. Aliae
classes duaeita eloquentiae inter sepraecepta artemque partiuntur, ve prior quaedam veluti
praeludia et progymnasmata ipsius tracter. altera exercitationes Rhetorum proprias
complectatur, ac pex omne sese dicendi genus effundat. Quidin
2. Praeceptoris, ex ipsa primum disciplina, adartem grammaticam adolescentibus tradendam, profecti, munus est, ira minores docere, ut simul discat a maioribus, hos non raro consultos. audire, ut ab illis cum fructu audiatur. Stultum sit, inexpertum maria, primum sine ductore in vastum difficilemque superatu Oceanum ruere, vela ncertis ventis fluctibusque credere. peritos, et naufragis quandoque tabulis eluctatos, hic sequi tutius est. Qui nonumquam in lcopulos. offendit, certius evitabit. Artis hic qoaedam praefidentia rudioribus magistris nocuit, qui errasse se tum primum intelligunt. cum post multos labores. irrito conatu adversisque vent s, in eodem unde exietant littore rursum deponuntur. Quaerant, consulant, auscultent veteranos duces, consilia in agendis, iudicia in peractis explorent. Etiam cum recte actum, iuverit aliorum approbatione sirmari nisisorte laudem magis captemus, quam emendationem.
Purioris haec latinitatis palaestra est, quae hoc spectat, ve nativa propriaque rem quam
vis voce signet distinguatque Quocirca primum est, ut Magister hos sibi auctores voluendos
sciat, qui proprio. sermons ulu delectantur, neque ad illum, qui in tropis figurisque lucet;
ornatum fusius efferuntur. Suo enim quaevis classium apparatu constat, quaeque orationem
Rhetoris decent, Grammatici dedecent. Proprietas latini sermonis ante discipulis tradenda, ut
suo quamque rem nomine ante norint discernere. quam translatis assue scant, illo enim
praeterito, ne his quidem scite utentur; cum alienis ut propriis. insueverint. Duplicis. vero
generis auctores perractandi sunt; alii qui praecepta recte loquend tradunt: alii qui.
scribendi exemplis eadem complexi sunt. Illi, vel primam vocum impositionem exhibent, ut
Dictionaria et Lexica variorum, Ianua linguarum et Nomenclator Iunii: vel earum inslexionem,
genus, conftructionemque docent; ut Despauterius Ve: epeius, Emmanuel, Vossius, aliique
Grammatici. Ex quibus summa quidem rerum compendio ita discipulis tradenda est, ut
2. Porro ut via discipulos expedita ducat, ante omnia vagam inquietamque pueritiam sua ipse
gravitate, et clementi iuxta setioque imperio formet: nihilque principio nimium indulgeat,
ne, ut assolet, licentiae deinde maioris Spe efferatur longius, difficulter adstringenda.
Habent ipsa, disciplinae'exordia vim magnam, quando reverentia etiamnum puer regitur,
omnisque offensionis metuens habitum vulrumque praeceptoris observat, ut quid imposterum
liacere sibi, quid nocere possit, intelligat, qui cum, indulgenzia fretus, semelfrena laxavit
immodestiae, nonfasilc, misiab alio Moderatore, continebitur. At nihil perinde institutionem
profectumque iuventutis, ut morum dissoluzio, retardat: nisi ab ore praeceptoris toti
pendeant, nisi viva animentur reganturque docentis voce, parsmaxima Saboris in ventos
spargitur, aures mentemque non excolit Alterum est, ut cersa instituen di methodo aclege a
maios xibus usitata, novitatis aliquo illicio, non discedat; cum prudentis magistri non sit,
ista in aetate, primisque docendi experimentis, supra adultos gymnasiastas velle sapere.
Multa etiamnum sibi esse discenda seiat, qui docendi primum munus aggreditur. Et sialii
defuerint, experientiam optimam esse Magistram inte lliget, cuius nemo manum, Spisi seris
denique sub annis exosculatur. Illam igitur revezentiam in seniohonoiret, patienter ipse
praestoletur. Sic deinde illorum, qui artem, quique exempla recte loquendi Scribendique
tradunt, lectionem atque expositionem in Scholis, per suaparziatur tempora; urad usum
exercitationemque discipulorum praelecta in dies traducantur. Quo sa cto et horum in
attentione diligentiam acuer, et profectum exstimulabit. Avide excipient, quae mox sibi in
penso noverint leddend; reddent quae recens exceperint, promptius: neque, ut plerumque
evenit, inutili dictionariorum cvolutione, tempus disperdonr, conceptumque animi
3. Iuverit vero magnopere inter prima Grammatices rudimenta providere, ut libello, quem
Ianuam linguarum dicunt, utantur discipuli, ad rei cuiusque proprias appellationes inter ipsa
scriptionis argumenta condiscendas. Quod faciliori Magistri industria consequentur, si is
ordine ac lege guadam scriptionis hinc ita depromat themata, utab obviis, atque in usu
adolescentum quotidiano positis zebus, sensim adremotiora transeat, et vix secunda
Grammatices absolvat, quin decurrerit, atque in frequentem exercitationem traduxerit
universa, cum suprema Grammaticaestatio non tam capiendae, quam ad nitorem familiarem
expoliendae linguae latinae usibus sir destionata. Gemino illud per dialogos, et epistolas
distributo exercitiorum genere facile impetrabit: quae, ubi domi Magister a se prius sermone
puro elaborata attulerit, suo etiam ad literas emolumento in Scholis traditurus est.
praeserrim ubi ad Ciceronis illa, in dialogis epistolisque familiaribus ingenium, aut
Caesaris eriam historiam finxerit. Hos enim inter prima, tam capiendae, quam tradendae,
latiae eruditionis elementa cuique auctores suaferim, quibus si Ludovici Vives atque imprimis
Croci dialogos pueriles iunxerit, nihil abs re fecerit. Erasmus scurrilior, Pontanus
grandior, quam ut in commuem sermonis usum assumeatur. Delectus ex his institui, consuetudo
promiscua haberi cum fructu vix potest. Desidero Romanae eloquentiae formatorem primum, qui
hunc reipublicae literaxiae conatumimpendat, et dialogis peromnes loquendi formulas proprio
familiarique linguae nitore ductis, paula magis disertam nobis Ianuam, quam illa, quae
dicitur Linguarum, aperiat. Cicero non pauca ex suis dialogismis epistolisque, praesertim
Atticis, suffecturus est. in ceteris eundem, dem, que licer, aemula scriptione imitetur. Quem
si
4. Redeo ad Magistri Discipulorumque in Scholis officium, a quo tantisper diverti. Non
satis erit per generum inflexionumque varietatem flexisse crebrius voces, perque omnes
dicendi materias scribendo serri. Ut memoriae insideant, ut in usum frequen tiorem transeant,
ut se ultro cogitantibus, et non quaesita, offerant hoc, utriusque in dustria, agendum est:
Magistri, cum scriptionis themata emendate distipulis correcta, nunc singulatim, nunc
universctradet: discipulorum, cum ea, qua par est orthographiae cuta atque examine Magistri
dicta excipient; ne pro veritate errores amplectantur. Proderit ad hauc rem, si plures
fuerint, una omnium correctione scripta perstringere, ne quis non emendatior abeat: tum si
quae minus nota vocabula se offerant, haec litetatim, vel in tabula, vel viva voce
praesiguare, ne stylum viciose ducant, et correcti scribant corrigenda. Hoc vero tum imprimis
suasero, quando plerisque iam ante designatis a Magistro in linguarum Ianua, aut ipsa etiam
Grammatica, vel Cicerone, vocibus usi sunt: ne alienis forte subrogatis damnari credant, quid
quid aliunde i psi haud infeliciter depromperint. Verum hoc iuxta agendum est, ut correct.
pleraque fideli puerorum memoriae insideant. quidquid enim oblivionepraeterit, irrito labore
captatum est. Quocirca, ut emendazum scriptionis argumentum altero die recolatur, utque ad
Scholasticas velitariones traducatur, perquam estutile. Nunc antagonista, nunc Magister
depositum hesternum exigat; laude, ignominia, ducatur, impellatur adolescens: modo victor
gaudead, modo victus erubescat, et penso etiam, cum opus, graviore luat ignaviam. Nihil tamen
illi imperetur in poevam, quo, aut melior, aut eruditior non fiar. Morum delicta praescripto
pietatis compenser, studiorum neglectum impensiore studio. Ita et suam error
5. Unum pene exciderat iam a prima deposcendum pueritia, ut scite calamo aptare manum, literasque ducere iubeatur; ne tam informibus characterum lineamentis se. Magistrumque legendo, torqueat, et quae, velut in equuleo positus, scripserit, ad memoriam revocaturus, aversetur. lucundares, et dimidium laboris scripturo est, habilis distinctusque character. Nec difficili arte parabitur. Tardior principio in formandis literis manus. sensim repetitis crebrius ductibus profluet, et dignatarditatem pensabit, cum elegantia, tum celeritate. Quando neque ipsa deinde scribende, neque oculus legendo haesitaturus est. Bene formatum puero Alphabet! literarumque inter se iunctarum prototypon figatur, quod si minus per otium quotidie imitari, autliceat, autlibeat: feriatis certe diebus pari characterum ductu, ur poterit, adumbret. Vincet iam adolescensaetas ac diligentia, quod conatus primos eludebar. senfim et Magistrum huius curae, et discipulum laboris non paenitebit. Diuturna se plectunt incuria quotquot hoc studium rudi eriamnum aevo subterfugerunt. Par orthographiae, distinctionumque cura et magistrum et discipulum teneat. Minori discentium iuxta ac docentium labore, maioriemolumento constabir in daftria.
6. Iam, ut ipsum Praeceptorem fas est, ante discipulos excellere, ita nec intra eosdem
Latiae elocutionis capcellos arctari cupiam, Efferat sese longius, et si prisca Romanae
linguae rudera placeant, (ut nonnumquam sese in veterum libros, novorumque commentarios
inferunt) Varro, Festus, Nonnius, Marcellus atque una editi linguae latinae autores
consulendi erunt. Citra hos nemo satis Terentium, multo etiam minus Plaurum assequatur.
Quamquam fatendum sit, exoletis plerisque, et nec comico quidem scriptori concessis abundare;
ut paucis demptis, usum omnem amiserint, delibari possint, hauriri vix debeant. Maiori
novitatis artisices cuta observan di sunt, quorum alii imperitia, alii immoderato novandi
studio delinquvuna. Illi, dum, vel ad vernaculi Sermonis usum Romanam phrafin detorquent; vel
per peram traductis abutuntur voeibus, corruptelas spargunt, doctorum emendatione sanandas;
hinota abreptisemita, cum affectata eruditione
7. Ubi Grammaticus puris sese ac propriis satis vocibus ad Romani sermonis elegantiam
instructum senserit; iam ut phrasin quoque Syntaxinque, illi linguae consuetam, tam ex
praeceptis, quam bonorum autorum scriptis capiat, necesle est. Hic rursum per omnem
peneloquendi materiam erit excurrendum. non quod recta prius constivendi ratio negligenda
Grammatico fuerit; sed quod obviaetantum, maximeque facili insistendum: nunc autcm, et
tariora, et magis ardua constructionis exempla praetereup da non sint; atque ut prima cura
verborum, sie altera phrasium diversitati delectuique impendenda videatur, Militia haec
quaedam literariaest: istic voces tamquam
8. Nunc quae primo hanc palaestram subeunti facienda suadeam exspectas. Dicam quid expertus
facilimum esse didicerim. Ut enim omittam illam praeceptorum syntareos per exempla scribendi
tradita expressionem (quam prae reliquis ubique curandam sentio) nullum aeque expeditum ad
eloquentiam iuventuti iter pater, quam si Magister delectam ex Cicerone phrasiologiam (qualis
Aldi Manutii esse poterit) per certa scribendi atgumenta universam summis tantum complectatur
capitibus, quae deinde lingua vernacula suis tradat discipulis, quos de usu delectuque baru p
anta phrasium sic instituat, ut rudiores maxime tantum obviis inflectendis atquein rem suam
traducendis principio occupentur, peritiores ad magis cultas operam studiumque transferant,
arque hinc quotidie suum Latio sermone forment scriptionis pensum. Ita ut supra per Linguarum
Ianuam, sic nunc per Aldi phrasiologiam, alteram velutad eloquentiam Ianuam, ad purum
eruditumque sermonis usum, proxima sunt via, transituri. Nam et illa, quae ex patria lingua
manat in Romanam, barbaries vitabitur, dum ad illius phrasin Latina, utsit, constructio non
aptabitur: et per omnem sese effundent scribendi materiam, cuma a libri capite, quantum
poterit ad finem usque, nunc per dialogos, nunc per epistolas decurretur. Non facile dixerim,
quam compendiosa haec et Magistro et discipulis ad expolitam dictionem sit ratio, modo cum
iudicio tractetur. Capiant, intelligant, suisque ante norint inflexionibus tractare adoles
centes verba, ne immaturus hic labor, per inscitum usum, pereat. A facilioribus ducant
phrasibus initium, pene a Magistro ante designatis, utillins deinde labore ad emandationem
adhibito, tanto
9. Verum ut suis expurgata mendis, numerisque eruditi sermonis absoluta sideli haereant
memoriae, constans inter adolescentes linguae Latinae usus vigeat, concertationes extractatis
scmbendi argumentis sumantur; corrector domi Paedagogus, in scholis Ludimagster ne desit, qui
ad primos hosce conatus, non raro haesitantes dirigat, errantesque suavi admonitione redcat.
Partito etiam inter se labore et materia, singuli argumentum
1. Nutricum sermo non debet esse vitiosus, ne dediscenda discant, quod simili declarat.
2. Parentes eruditiproderunt, ut exemplis probat.
3. Paedagogi rudes et imperiosi submovendi sunt, ne vitiis imbuant, ut Alexandrum Leonides.
I. PRotinus ut quisque parens faetus erit, acrem quam maxime curam spei suturi Oratoris
impendar. Ante omnia, ne sit viriosus sermonutricibus, quas, si sieri posset, sapientes fieri
Chrysippus optavit, certe quantum res pateretur, optimas eligi voluit. Et morum quidem in
his
2. In parentibus vero, quam plurimum esse eruditionis optaverim. Verum nec de patribus tantum loquor nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, coius doetissimus sermo in posteros quoque est epistolis traditus. Et Laelii filia red didisse in Ioquendo paternam eloquentiam elegantiorem dicitur. Et Q. Hortensi: filiae oratio apud Triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem. Nec tamen si quibus discereipsis non contigit, minorem curam docendi liberos habeant, sed sint propter hoc ipsum ad cetera magis diligeates. De pueris inter quos et educabitur Ile huic spei destinatus, idem quod de nutricibus dietum sit.
3. De paedagogis haec amplius. ut aut sint eruditi plane. quam primam esse curam velim, aut
se non esse eruditos sciant. Nihil enim peius iis. qui paulum aliquid ultra primas literas
progressi, falsam sibi scientiae persuasionem induerunt. Nam et cedere ptaecipiendi petitis
in dignantur et velut iure quodam potestatis quo fere hoc hominum genus intumescit,
imperiosi, atque interim saevientes stultitiam suam perdocent. Nec minus error eorum nocer
moribus. Siquidem Leonides, Alexandri Paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam
eum vitiis imbuit, quae robustum quoque, et iam maximum regem ab illa instirutione puetili
sunt prosecuta. Si cui multa videor exigere, cogitet Oratorem instirui, rem arduam, etiam cui
ei sorman do nihil defuerit, praeterea plura et difficiliora superesse. Nam et studio
perpetuo, et praestantissimis praeceptoribus, et plurimis disciplinis opus est. Quapropter
praecipienda sunt optima: quae si quis gravabitur, non rationi desuerit, sed homini. Sitamen
non continget, quales maximo velim habere nutrices, pueros, paedagogosque; at unus cerse sit
assiduus, dicendinon imperitus. Qui siqua erunt ab
1. Memoria puerorum his studiis favet, que adolescunt cum aetate. ut simili a corpore deiumpto probatur, tum exemplo Alexandri
2. Ante liter arum formulas, quam contextum parvuli capiant, quod fiet eburneis literis per lusum traetatis, confusisque ut puer distinguat
3. Facilis literarum formandarum ratio per sulcos, cui velociter deinde scribendi a principio cura adicienda est.
4. Utilia scribenti proponenda quo memoriae tenaciter insideant.
5. Pronuntiatio per difficiles asperosque versus exercenda est.
1. NOn perdamus primum statim aetatis tempus, atque eo minus, quod initia literarum sola
memoria constant, quae non modoiam est in parvis, sed etiam tenacissima est. Nec sum adeo
aetatum imprudens, ut instandum protinus teneris acerbe putem, exigendamque plenam operam.
Nam id in primis cavere oportebit, ne studia qui amare nondum potest, oderit, et amaritudinem
semel perceptam, etiam ultra rudes annos reformidet. Lusus hic sit, et rogetur, et laudetur,
et nonnumquam nescisse le gaudear. Aliquando ipso volente doceatur alius, cui invideat,
contendat interim, et saepius vincere se puret. praemiis etiam quae capit illa aetas,
evocetur. Parva docemus instiruendum oratorem prosessi, sed est sua etiam studiis infantia:
et ut corporum mox etiam fortissimorum educatio a laete, cunisque initium ducit, ita futurus
eloquentissimus, edidit aliquando vagitum, et loqui primum incerta voce tentavit, et haesit
circa formas literarum. Nec si quid disere satis non est, ideo nec necesse est. Quod si nemo
reprehenditpatrem, qui haec non negligenda in suo silio putet, cur improbetur, si quis ea
quae domi suae rectesaceret, in
2. Neque enim mihi illud saltem placet, quod fieri in plurimis video, ut literarum nomina, et contextum, priusquam formulas paruuli discant. Obstat hoc agnitioni aetatis eorum, non intendentibus mox animum ad ipsos ductus, dum antecedentem memoriam sequuntur: quae eausa est praecipientibus, ut etiam cum affixisse eas pueris, recto illo quo primum scribi solent contextu videntur, retro agant rurs us, et varia permutatione perturbent, do nec literas qui instituuntur facie norint, non ordine. Quapropter optime, sicut hominum parirer et nomina, edocebuntur. Sed quod in literis obest, syllabis non nocebit. Non excludo autem id quod est notum, irritandae ad discendum infantiae gratia, eburneas etiam literarum formas in lusum offere, vel si quid aliud, quo magis illa aetas gaudeat, inveniri potest, quod tractare, intueri, nominare iucundum sit.
3. Cum vero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit, eas trabellae quam optime
inscalpi, ut per illos velut sulcos ducatur stylus. Nam neque errabit, quemadmodum in ceris
(continebitur enim utrimque marginibus) neque extra praescriptum egredi poterit, et celerius
ac saepius sequendo certa vestigia, formabit articulos, neque egebit adiutorio. mann sua
manui superimposita regentis. Non est aliena res, quae fere ab honestis negligi solet, cura
bene ac velociter scribendi. Nam cum sit in studiis praecipuum, quoque solo verus ille
profectus, et altis radicibus nixus paretur, seribere, tardior stylus
4. Illud non paenitebit curasse, cum scribere nomina puer (quemadmodum moris est,)
coeperit, ne han operam in vocabulis vulgaribus, et forte occurrentibus perdat. Protinus enim
porest interpretationem linguae sectetioris, id est, quas Graeci
5. Non alienum fuerit exigere ab his aetatibus, quo sie absolutius os, et expressior sermo,
ut nomina quae dam versusque affectatae difficultatis et ex asperrime coeuntibus inter
sesyllabis catenares, et veluti confragosos, quam citatissime voluant,
QUod veteri proverbio fertur: non omnes contingit adire Corinthum hoc de eloquentia iure
usur paveris, quam plures aditu ptensant, pauci assequuntur. Res ut ardua, sic eximia est de
rebus digre loqui. Hoc uno suum homoproxime creatorem imitari videtur, Rerum ille naturam
eleganti construxit ordine, Verborum homo; iste linguam hic sermonem format. Nec alio magis
cultu homo differt ab homine, quam
1. Non illum promitto eloquentiae apicem, quem paucos hactenus inter Graecos Latinosque
obtinuisse comperimus. Raros invenias quos cum Demosthene vel Cicerone, aut natura, autars,
et industria comparavit, plerosque horum aliqua, nonnullos etiam universa destituunt. Ceterum
multos, neque a natura inhabiles, neque a labore vacuos, periti Magistri, ducisque neglectu
inter felices eloquentiae conatus haesisse compertum est. Nimia praeceptionum moles non
paucos obruit, qui cum omnia memoria complecti laborant, quae hac de re a diversis loquendi
scribendique Magistris tradita sunt, aut confusione rerum aberrant, aut despetatione
assequendi deficiunt. Sunt etiam qui sine ordine iudicioque hanc disciplinam aggrediuntur,
nec quid primum potissimumque sit, quid ad postremas curas reii cien dum, dispiciunt. Quod
leges in rep. faciunt, cum nimia crescunt mole, hoc in arte eloquentiae praeceptionum
multitudo, pleraeque negliguntur. Qui recte ordinatam et remp. cupiet, et artem, plura non
praecipiat, quam quae operi commodum mandentur. Praepostera res est leges scribere, quibus
nemo obsequatur. In venies etiam non desidis otii dolescenres, qui post exhaustas,
memoriaeque traditas Rherorum praeceptiones, nihil admodum emolumenti ad perfectioris
eloquentiae assecutionem fecere, Latio tantum sermon. et plerumque rudi Minerva, orationem
vestire soliti; at hanc ad praescriptos inveniendi locos, disponendi ordinem, eloquendique,
vel ornatum, vel copiam extollere, numquam videas. Cri hoc vitium imputabis, nisi quod in
sola praeceptorum contemplatione fixi, hausta ad experientiam non
2. Neque satis est quovis ad eloquentiam opere, etiam per fixa Rhetorum leges, conniti. Non
pauci, Magistrorum quoque, infelici bic conatu oleum operamque consumpsere, dum sine
exemplari operis ad opus provolant, et idonei desunt quos mitemur. Pictura quaedam est
eloquentia: suos et ductus habet, et lucem, et umbras, non uno tamen colore adumbratur, nec
absque prototypo rudimenta absolvit. Proponendus est, cuius lineamenia artemque sequaris.
Neque quivis ad hoc facile assumendus auctor. Ve quam oprimos nanciscatis duces providendum
est. Tutius hos pone sequeris: nam ut multa non statim sequaris; vitia certe tecum non
trahes, nisi quae attuleris. Virtutes ubi saepius imitatus fueris, denique aemulaberis, et si
omnes non haereant, multarum in te colorem duces. Minus vix delinquunt, qui imperitos sibi
Magistros imitandos proponunt, quam qui nullos. Siquidem vitia, ut in monstris, sic in
eloquentia maxime eminent, et insuetas ad haec aures studio novitatis convertunt. Facilius
gibbum pictor in corpore, maculamque in vultu, quam elegantem utrinsque habirum imitando
finget. Vitiorum prompta imitatio est. Vidi ego quosdam his etiam disciplinis iuventuti
tradendis perfunctos, qui tamen plurium annorum opera incultum nequicquam stylum formaverant,
duri, steriles, et impoliti: quibus neque res, neque verba deerant, sed ornatus utrorumque.
Hivel, imitatione neglecta, in sui sese capitis partus effuderant; vel si quem imitandum
sumpsissent, hunc potius delegerant, qui insolenti novitate saperet, quam qui usitato
Rhetorum apparatu orationem condiret. Memini hac in re iam provectae aetatis virum, materiam
calamo die gnam sicco asperoque sermonis genere deformantem, ita vitiis palam expositis,
idoneoque ad scribendum prototypo exhibito, a me correctum, ut intra octiduum, plane a se
diversus, stylum duceret minime aspernandum. Cumenim nihil illi, neque ad verborum neque ad
rerum deesset
3. Nonnulli immaturo ad scribendum conatu incumbuot, et magistri esse volunt, priufquam didicerint. Audiendi legendique periti hac in arte praeceptores scriptoresque, illa quoque, de quibus haud multo post disseram, comparanda sunt dicturo scripturove praesidra, et si aqua deinde la boraturo haeserit, non pigeat iipsos scrutari atque excutere eloquentiae fontes, quibus et copia, et gratia promitur. Taediosum non sit Manutii Phrasiologiam inter scribendum revoluere, ubi stylus haeserit, Tursellinum poscere, ubi particulae sese idoneae non offerent: Erasmum scrutari, ubi paroemiae locus est; Nizolium consulere, ubi ad Ciceronem formandus est. Quantum cumque scripseris, nisi hunc principio laborem devores, in arena scribes, aeternit ti non suffi cies.
4. Nihil tamen magis quam bonorum auctorum, aut praeterita, aut perfunctorio opere decursa lectio, multorum profectum impedit. Meditata lectio elaboratae scriptioni miscenda est. illa suppeditabit idonea imitaturo prototypa, et mutatum per inter valla laborem suavi temperamento moderabitur. Lautitiae mensarum variatis constant epulis; neque eodem condimento idem diu cibus placuit. Lectio et varietarem adseret, et sa porem orationi conciliabit. Aliquid semper haeret ex contemplatione perfecti operis, quod in animum calamumque scribentis transfunditur, et suo quodam colore sermonem imbuit etiam ignorantis.
5. Alii de materia scribendi potius, quam cultu solliciti, rudem indig estamque molem rerum
legenti obtrudunt: alii e diverso splendidis verborum phaleris, inanique sententiarum
strepitu circumferuntur, neque dignius quippiam cassa nuce, et evanidis Gomorrhae pomis
lectori obtrudunt. Utrique aeque ridiculi, illi quia rem sine cultu, hi quia cultum sine re
ponunt. Nonnulli denique tunc se
6. Stylus, ut cum Cicerone loquar, praestantissimus dicendi effector, ac Magister est, sed magni plerumque laboris, et nisi hunc recte auspicemur, non raro irriti. Mira res, quod ipsi dicendi artifices, quiregulas ceteris, legesque eloquentiae scribunt, hic saepe hallucinentur, et viam ostendant, quam nesciunt: Mercurialibus ad bivia statuis similes, quae quod iter demonstrant, numquam ingrediuntur. Quorum audacia meum hunc laborem, sat trepida mente manuque sum ptum, primo solatus sum, aliorum erroribus meos protecturus. Neque facile in hanc palaestram pedem intulissem, nisi ratus essem aliquo me artis compendio, praesidioque ad hanc suppeditato, quod ab aliis praeteritum videram, studiosis eloquentiae profuturum.
Ipsum equi dem legendi exercitium, quod cum studie optima quaeque imitandi iunctum esset,
proximum ad eloquentiam iter esse semper arbitratus sum, Praeceptorum molem ingentem, quo
multorum libri implentur, onus esse sensi, non vehiculum. Apparatum hic tenuem regularum,
instructam vero exemplorum copiam, paratam autiquitatis historiarumque notitiam, praesidia
esse comperi ad eloquentiam certissima. Quae me causa impulit. ut hunc meum laborem eo
verrerem, ut haec pleraque ad eloquentiam aspirnanti in promptu essent; nisi quod historiam
parcius
1. Ob pueritiae educationem illam neglectam quae olim fuerat, defecit eloquentia.
2. Olim in academiis per artes disciplinasque varias exero, citati, non in solis Rhetorum scholis ad hanc facultatem instruebantur.
3. Optimo adiuncti in foro Oratori, magis, quam in Rhetorum palaestra, proficiebant.
4. Iniactat a olim rep. quam potissimum regerent eloquentes quibus honores mandabantur, facilius eloquentia effiorescebat.
5. Caussarum magnitudo et multitudo in turbata rep. eloquentiam veterum exacuerunt.
ELoquentia et ceterae artes descivere ab ista vetere gloria, non inopia hominum, sed
desidia iuventuris et negligentia parentum, et inscientia praecipientium, et oblivione moris
antiqui. Quae mala primum in urbe nata, mox per Italiam fusa, iam in provincias manant:
quamquam nostra nobis notiora sunt. Ego de Urbe et his propriis ac vernaculis vitiis loquar,
quae natos statim exeipiunt, et per singulos aetatis gradus cumulantur, si prius de
sevetitate ac disciplina maiorum circa educandos formandosque liberos pauca praedixero. Iam
primum suus cuique filius ex casta parenre natus, non in cella emtae nutricis, sed gremio ac
sinu matris educabatur, cuius praecipua laus erat, tueri domum et inservire liberis.
Eligebatur autem aliqua maior natu propinqua, cuius probatis spectarisque moribus, omnis
cuiusquam familiae soboles
2. Transeo prima discentium elementa, in quibus et ipsis parum elaboratur. nec in
auctoribus cognoscendis, nec in evoluenda antiquitate, nec in notitiam vel rerum, vel
hominum, vel temporum satis operae insumitur. sed experuntur quos Rhetoras vocant: quorum
professio quando primum in hanc urbem introducta sit, quamque nullam apud maiores nostros
auctoritatem habuit, statim intelliges de curiis. Referam necesse est animum ad eam
disciplinam, qua usos esse eos oratores accipimus, quorum
3. Quoniam initia et semina vereris eloquentiae satis demonstrasse videoi, docendo, quibus
artibus antiqui oratores institui erundirique soliri sint, persequar nunc exercitationem
eorum: quamquam ipsis arribus inest exercitatio, nec quisquam percipere tot reconditas aut
tam varias res porest, nisi ut scientiae meditatio, meditationi facultas, facultati vis
eloquentiae accedat. per quae colligitur eandem esse rationem, et percipiendi quae proferas,
et proferendi quae perceperis. sed si cui obscura haec videntur, et adolescentiam
abexercitatione separat, id certe concedet, instructum et plenum his artibus animum, longe
paratiorem ad eas exercitationes venturum, quae propriae circa oratoriam videntur. Ergo apud
maiores nostros iuvenis ille, qui foro et eloquentiae parabatur, im butus iam don estica
disciplina, refertus honestis studiis, deducebatur a Patre, vel a propinquis, ad eum oratorem
qui principem locum in civitate tenebat. hunc sectari hunc prosequi, huius omnibus
dictionibus interesse, sive in iudiciis, sive in concionibus assuescebat, ita ut
altercationes quoque excipere, et iurgiis interesse, utque sic dixerim, pugnare in praelio
disceret. magnus ex hoc usus, multum constantiae, plurimum iudicii iuvenibus statim
contingebat, in media luce studentibus atque inter ipsa discrimina. ubi nemo impune stulie
aliquid aut contrarie dicit, quo minus et iudex respuat, et adversarius exprobret, ipsi
denique advocati aspernentur. Igitur vera statim et incorrupta eloquentia imbuebantur: et
quamquam unum sequerentur. tamen omnes eiusdem aetatis patronos in plurimis et causis et
iudiciis cognoscebant: habebantque ipsius populi diversissimarum aurium copiam, ex qua facile
deprehendebatur quid in quod; vel probaretur vel displiceret. Ita nec Praeceptor deerat
optimus quidem et
4. Magna eloquentia, sicut flamma, materia alitur, et motibus excitatur, et urendo
clarescit. Eadem ratio in
3. His accedebat splendor rerum, et magnitudo causarum, quae et ipsa plurium eloquentiae
praestant. Nam multum interest utrumne de furto, aut formula, et interdicto dicendum habeas,
an de ambitu comitiorum, expilatis sociis, et civibus crucidatis, quae mala sicut non
accidere melius est, isque optimus civitatis status habendus est, quo nihil tale patimur: ita
cum accidereut, ingentem eloquentiae materiam subministrabant. Crescit enim cum am plitudine
rerum vis ingenii, nec quisquam claram et illustrem orationem efficere potest, nisi qui
causam parem iinvenit. Non opinor Demosthenem orationes illustrant, quas adversus tutores
suos composuit: nec Ciceronem, magnum oratorem P. Quintius defensus aut Licinius Archias
faciunt: Catilina et Milo, et Verres, et Antonius, hanc illi famam circumdederunt: non quia
tanti fuit R. P malos ferre cives, ut uberem ad dicendum materiam oratores haberent: sed, ut
subinde moneo, quaestionis meminerimus, sciamusque nos de ea re loqui, quae facilius turbidis
et inquietis temporibus exstitit. Quis ignorat utilius ac melius esse frui pace; quam bello
vexari? plures tamen bonos proeliatores bella quam pax ferunt. Similis eloquentiae conditio.
Nam quo saepius steterit tamquam in acie, quoque plures et intuleritictus, et exceperit, quo
maior adversatius, eo acrior, qui pugnas sibi asperas desumpserit, tanto altior et excelsior,
et illis mobilitatus criminibus, in ore hominum agit, quorum ea natura est ut secura nolint.
Iam vero conciones assiduae, et datum ius quoque potentissimum quemque
UT bonas in herba segetes lolium invalescens deprimit, ita nascentem in puero eloquen tiam vitia. Mineruam castam olim finxere veteres, Musas iniuges, liberum Apollinem; procul omnes ab infami flagitiosorum consortio. Nihil magis infestum bonis artibus, quam dissoluta in lasciviam adolescentia, cui molle otium, infrenisque libertas plerumque sociantur. Quocirca non minor hic virtutum, quam studiorum cura et a moderatoribus iuventu tis suadenda, et ab adolescen tibus suscipien da est. Cum enim eloquentia ad humanae praesi dium vitae, virtutisque, cum ornamentum, tum defensionem reperta sit; alienum plane sit, hac neglecta, ad illius perfectionem conniti; umbram sectari, rem amittere. Via igitur ratioque nobis ex ploranda est, qua quisque, virtute, et socia, et duce, propositum sibi eloquentiae studium felicius iuxta expeditiusque prosequatur. Quod priusquam faciam, huius rei necessitatem ab ethnico etiam homine non ignoratam, penitius lubet intueri.
1. SIt ergo nobis orator, quem instituimus, is qui a M. Catone finitur: vir bonus dicendi peritus. Verum id quod ille posuit prius, etiam ipsa natura potius ac maius est utique vir bonus: non eo tantum, quod si vis illa dicendi malitiam in struxerit, nihil sit publicis privatique rebus perniciosius eloquentia; sed nos quoque ipsi qui pro virili parte conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mereamur de rebus humanis, si latroni comparemus haec arma, non militi. Quid de nobis loquor? Rerum ipsa natura in eo quod praecipue indulsisse homni videtur, quoque nos a ceteris animalibus separasse, non parens sed noverca fuerit, si facultatem dicendi sociam scelerum, adversam innocentiae hostem veritatis invenir. Maros enim nasci, et egere omni ratione satius fuisset, quam providentiae munera in mutuam perniciem convertere.
2. Longius tend it hoc iudicium meum. Neque enim tantum id dico, eum qui sit orator virum
bonum esse oportere; sed ne futurum quidem Oratorem nisi virum bonum. Nam certe neque
intelligentiam concesseris eis, qui proposita honestorum ac turpium via, peiorem sequi
malint; neque prudentiam iis, qui in gravissimas frequenter legum, semper vero malae
conseientiae poenas, a semetipsis, improviso rerum exitu, inducantur. Quod si neminem malum
esse, nisi stultum eundem, non modo a sapientibus dicitur, sed vulgo quoque semper est
creditum, certe non fiet unquam stultus orator. Adde quod ne studio quidem operis pulcherrimi
vacare mens nisi vitiis libera potest:
3. Quod si agrorum nimia cura, et solicitior rei familiaris diligentia et venandi voluptas, et dati spectaculis dies, multum studiis auferunt (huic enim rei perit tempus, quodcumque alteri datur) quid putamus facturas cupiditatem, avaritiam, invidiam? quarum imporentissimae cogitationes somnos etiam ipsos, et illa per quietem visa perturbant. Nihil est enim tam occupatum, ram multiforme, tot ac tam variis affectibus concisum atque laceratum, quam mala mens. Nam et cum insidiarur, spec, curis, labore distringitur, et iam cum sceleris compos fuerit, solicitudine, paenitentia, poenarum omnium exspectatione torquetur. Quis inter haec literis, aut ulli bonae arti locus? Non hercle magis, quam frugibus in terra sentibus ac rubis occupata. Age, non ad perferendos studiorum labores necessaria frugalitas? quid igitur ex libidine ac luxuria spei. Non praecipue acuit ad cupiditatem literarum amor laudis? num igitur malis esse laudem curae putamus?
4. Iam hoc quis non videt; maximam partem orationis in tractatu aequi bonique consistere? dicerne de his secundum rerum dignitatem malus atque iniquus? etc. In hoc quota pars erit, quod aut innocentes tuebitur, aut improborum scelera compescet, aut in pecuniariis quaestionibus veritati contra calumniam aderit? Sed in maioribus clarius elucebit, cum regenda senatus consilia, et popularis error ad meliora ducendus. An non alium quendam videtur finxisse Virgilius, quem in sedirione vulgi iam faces et saxa iaculantis moderatorem dedit?
Habemus igitur ante omnia virum bonum posthaec adiecitperitum.
Quid? non in bellis quoque idem ille vir, quem institui mus, si sit ad proelium miles cohortandus, ex mediis sapientiae praeceptis orationem traher? Nam quomodo pugnam in euntibus, tot simul metus, laboris, doloris, postremo mortis ipfius exciderint, nisi in eorum locum pietas, et fortitudo, et honesti praesens imago successerit? quae certe melius persuadebit aliis, qui prius persuaserit sibi. Prodit enim se quamlibet custodiatur simulatio: nec unquam tanta fuerit eloquendi facultas, ut non titubet achaereat, quoties ab animo verba dissentiunt.
NOn minus eleganter, quam vere nonnemo dixit: arcum frangit intensio: animum remissio. Occupandus adolescentum animus, aut honesto rerum studio est, aut in honestis suopte ingenio occupabitur. Stagnantes aquae vitium putredinemque trahunt, desidia morum corruptio est. Digerendus igitur velut in certas stationes excubiasque adolescentum labor est, suum ante omnia pietati dandum tempus, suum studiis, suum et honestae remissioni De singulis pauca.
PRimam a somno matutino inter vigilias curam sibi Deus vendicat. Quid ni enim ad illam
suspiremus ad quam nati sumus patriam; illam, ad quam tendimus, secuturam immortalium vitam;
illam quam supremo in quovis opere debemus Numini maiorem Deigloriam? Nam cum hie solus
unicusque vivendi scopus sit, ad hunc et agendi tota ratio, et votorum summa erit referenda.
Stultum enimvero, atque ad extremum stuporem degenerantis animi aberratio sit, caput tantae
rei, quanta est aeternae felicitatis possessio, et immortalium suppliciorum devitatio,
neglectim transmittere, atque ad rerum flexarum quisquilias, mentem cogitationemque Dei
capacem abicere. Dignus vita non sit, quisquis tam vilis animae spiritum duxerit. Huc igitur
rudis aetas ab ipsis incunabulis, ut primum aliqua rationis lux oborta fueit, a parentibus
instructoribusque, qua praeceptis, qua exemplis impellenda est; ut longo firmatoque
constanter usu, summum nefas existimet, matutinum orationis ad Deum pensum vel somniculose
exequi, vel omnino praeremisse. Nec satis fuerit, ita diem auspicari. Sua hic totus quaedam
pieratis, transferendaeque ad superos mentis intervalla occupet, sacris in divina aede semel
quotidie assistere consuescat, et religio sit, ab hac religione unquam deficere. quid enim
aequius, quam ex roto die, rebus fere curisque perituris impenso, tantillum saluri animae,
aeternoque Dei honori cemporis consecrare, cuius omnino fructus operae sit futurus
immortalis? Sed nec ipsa deinde studiorum exercitia, velut inconsulta levique manu prenset.
hoc opus quoque Deo esse sacrum iubeat, ab ipso laborum nostrorum felicissimo auspice
principium ducat, ut qui mentem facultatemque discendi tribuit, eandem foveat, illustretque,
eius nobis fructum, sibi gloriam decerpat. Denique ut ordiri diem iussimus, ita claudendum
suademus. Nec somnum sibi capere fas
Tantum ratio apud homines sola naturae luce instructos potuit, ut nullum nisi a Iove
principium operis ducendum sentirent, atque aequum crederent ab illo quodvis opus auspicari,
a quo tota operis vis prosperitasque dependeret. Hoc igitur primum esto fixumque omni bonae
menti, nullum diem, nullum diei magis arduum opus, vel ordiri, vel claudere sine implorato
Dei omnipotentis Numine. Hic primum cuiusque rei florem habeat, hic ultimum fructum decerpat.
Alpha sit idem et Omega studiorum nostrorum: principium finemque laboris obtineat, qui solus
sine principio ac fine complectitur universa nihil ei negetur, cui debentut omnia. Frustra
omnem in studiis operam consumseris, nisi hanc prae ceteris probe fueris discipiinam
assecutus. Noxium in manu improbi telum eloquentia est, plures occidit, quam tuetur. Sed nec
Magister ullam operae in adolescentes collata, speret
Quare ad illa quae sunt proborum, sub clientela Tutelaris Angeli, aut magnae Matris Virginisque sodalitia, tenero adhuc flexilique aevo traducendisunt, quae maiori virtutum cura ac pietatis usu, firmiori etiam caelitum apud Deum patrocinio nituntur. Qui haec aversari ac subterfugere solius libertatis amore visi fuerint, iam tum futurae improbitatis non leve praebent argumentum. Quae iuvenis fastidit, vir non ambiet. Senex psitracus negligit ferulam.
PUdoris vero inprimis ratio, et hanc decet aetatem, et ad eloquentiam magnis passibus deducit, quem ubi semel decoxerint, nihil est quod ab illa, vel ad virtutem, vel ad eruditionem speres eximium. Nullum adolescentiae eloquentiae quae ornamentum maius verecundia, nullum gravius detrimentum impudentia est. Ubiiam vela modestiae submovit oculis, ubi autibus laxavit ad scurrilia aditum, ubi lingua in libertatem soluta impuris vacat, ubi manibus licentia quaevis contrectandi facta est, periit illius aetatis flos, honos, studium, eruditio. Hoc primum innocentiae naufragrum, hic virtutum scopulus est. Compendiara res est improbitas, neque alia facilius, via, quam hac adolescentiae persuadenda. Nihil itaque perindem huic aetati inculcandum, quam sedula pudoris custodia: providendumque, quanta potest solertia, ne in quorundam perversorum hominum societatem incidant, qui in noxios, priusquam flagitia noverint, doceant perpetrate.
Hoc etiam num rudes atque inexperti scelerum doceantur, grande nefas esse, aut certe periculum; quicquam in se aliisque pudori obnoxium, oculis manibusque; vel propriis, vel alienis exponere: ideoque omnem inter vestiendum, exuendumque, inter accubandum; aut, si ferret necessitas, lavandum quoque, cautionem esse tenendam ne quid proprios, ne quid alienos incurrat oculos, quod natura voluit occultari. Lethalem omnem contactum esse, qui blandienti manu Ienocinatur; Inteiligant thesaurum se ferre in vase victili (1. Cor. 4.) frangi auferrique posse, et momento voluptatis levissimo; restitui numquam posse. Horreant charybdim illam priusquam attigerint, fugiant sirenes priusquam auscultarint. Cognoscant summam esse hominis Christiani hac in vita felicitatem citra noxam mortiferam aetatem hanc transigere; summam calamitatem hanc incurrisse. reliqua mala periturum aliquod damnum trahere, hoc solum aeternum.
Quo circa adolescens vitae innocentis pretium, illaesaeque conscientiae felicitatem aestimet, gaudeat nulla hostilitate divinam laediamicitiam, filiumque sese ac haeredem Dei magis quam hominum censeri, laetetur; contra tristem illum horrendumque Daemonis mancipatum, flagitii turpitudinem, scelerumque poenam aversetur, ac fugiat: cum ipsius Diaboli occursus, terribili quamvis Leonis specie metuendi, multo, cuiusvis peccati imagine, minus sit formidandus.
Nihil itaque ipse sibi, nihil aut parentes, aut Magister eidem in dulgeant, quod vel umbram
abscoenitatis adferat. Levissimae hic primum offen siones severissima paena castigandae sunt:
ut inviolati pudoris iura constare posint. Metus rudis adolescentiae praeceptor est
facillimus. Quod memoria non teneret, ingenium non caperet, timor iustus inculcabir.
Teneriores plantulae, ubi ad curuitatem degenerant, alligandae sunt stipiti, cum adoleverint,
serius admovendo. Haec instructores cura tangit. Adolescentes noverint, si etiamnum
innocentes sint, in hoc puncto praecipuum suae felicitatis cardinem versari. Ingenuae esse
indolis, magis praemio, quam poena invitari, honore quam commodo duci, amore quam timore
impelli. Extra haec universa, nullius, nili abiecti vilisque animi esse, pudore, atque adeo
ipso Deo, neglecto inter sordes libidinis
O caeca iuventus, quibus hic te verbis, satis, atrocibus severisque, satis ad omnem horrorem compositis interpellabo? Mare navigas syrtibus scopulisque impeditum, ventos captas amoeniores, sed austris brevi aquilonibusque turbandos. Vela tibi contrahenda, spectandus portus, ac tutiora legenda sunt litora. Sub pedibus tibi hians profundum, super caput de caelo tempestas ac fulmina imminent. Cave pristinae quicquam temeritati adicias, et si naufragus es, paenitentiae tabula in portum elucteris, neque iisdem te rursum periculis immergas.
Nam sapientis consultoris vox est: qui amat periculum peribit in illo. (Eccl. 3.) Non de
auri argentique pretio, non de mortali fortuna, aut honore, fluxis nimium bonis, nec flocci
aestimandis, si in bonorum immortalium comparationem adducantur; sed de vita altera, de
aeternitate, de interminabili illa, vel felicitatis, vel infelicitatis extremae possessione
iacitur alea, discrimenque suscipitur. Nullum certius aerernae reiectionis argumentum est,
quam turpi illi vitiorum consuetudini immorari. Quo enim tardior fuerit, ab hoc scelerum
labyrintho, tanto semper difficilior futurus est exitus. Vis te expeditum? primus temet
oppugnantium cogitationum frangendus impetus est, quod eludendo atque alio transferendo
animum, quam adversum pugnando, rectius feceris: firmandae aurium oculorumque portae, quibus
hic in te hostis immirtitur soluta in la sciviam lingua suis est claustris ad stringenda:
nihil vero ante lubricam sociorum familiaritatem, nihil ante illa luxuriae alimenta, vini,
mensarumque, et copiam, et delicias, magis est devitandum. Minime fallax D. Hieronymi vox
est: vinum et adolescentia duplex sunt incendium voluptatis. Ubi vero haec domina mentis
occupaverit imperium, hic vix ullam
SEd et alter eloquentiae scopulus est indomita quaedam ludendi cupiditas, ad quem tamen, vel pauciores adolescentum allidunt, vel ubi quandoque impegerint, vix pari iactura pertinacique adhaerescunt. Est et felicior aliquanto pecuiae, quam innocentiae semel amissae in stauratio. Temporis aetatisque tamen non leve est detrimentum. Reficiendus opportunis est lusibus animus, non affigendus. Non ad otium aut lusum, sed adlaborem homo natus est, condimentum illa esse studiorum debeot, non vacantis animi pabulum. Indulgemus requiem aliquam, non languorem.
Quod caret alterna requie durabile non est. Ovid. in Ep. Her.
Ipsa tameno etiam quies debet esse honestis lusibus occupata.
Iners otium vitiorum est seminarium.
Quaeritur, Aegisthus quare sit factus adulter?
In promptu causa est, desidiosus erat. Ovid. de remed. l. 1.
Ita et in ipfis literarum feriis extrema haec duo adolescenti sunt devitanda, hinc nimia
ludendei prurigo, in de turpis otii segnities: utraque scabiem animi generat, et sanae
eruditionis integritatem corrumpit. Otium igitur nunc inter honestas deambulationes
transactum, simul et animum varietate locorum reficit, et corpus modica exagitatione vegetar.
Quibus si iucundus comes accesserit, qui sapienti potius quam scurrili confabulatione aem
oenitatem viae adspergat; aut cursu nonnumquam tecum certet, sphaeristerium quandoque simul
adeat, velad pilae iactationem una exexceatur;
Nutritur vento, vento restinguitur ignis.
Lenis alit flammas, grandior aura necat. Ovid. lib. 2. de Rem.
POstquam ab illis eloquentiae crepundiis ad grandiora Tiro experimenta traducetur. primo ad
bonorum auctorum lectionem provocandus est. Familiares Ciceronis epistolas, Caesarisque etiam
de bello commentarios, utili pertractatione discat voluere. Aut paedagogus, aut Didascalus
lecturum praeeat, quid notandum in verbis, sententiisque, quid in adversaria, et qua methodo,
digerendum, moneat: argumentum, ubi defuerit, exponat: imitandi, atque in alios pares
disparesque usus transferendi rationem tradat, moxque etiam experiri iubeat, qua disciplinam
hanc facilitate assequatur. Ab obviis scribendi formulis ad
1. Quod si tamen rudis aetas incoctumque iudicium, huic satis lectioni, in adolescente, nondum sufficiant, certe in exitu Grammaticae constitutus, atque ad illa oratoriae facultatis progymnasmata transiturus, sine lectione utiliter admitti non poterit. Quae enim aetas his studiis idonea est, erit et lectioni. Neque enim difficilius futurum est, eleganteriam ab aliis scripta legere, quam scribere legenda: Doctorum in oratione cultum ornatumque contemplari, quam proprio ingenio fingere; lacteam exundantemque in eloquentibus copiam venerari, quam ex se natam profundere.
Plane iudicium sapientiam que in his Ludimagistris requiro, qui rem ad discipulorum profectum usque adeo conducentem negligunt, per quam plurimis ipsi sublevantur laboribus, et creditam sibi iuventutem velut per ludum ad eloquentiam deducunt. Paucis hoc iter praeceptionibus, magna legendi scribendique exercitatione tenendum est. Stet velut in excubiis Praeceptor, legesque operis et praescribat, et exigat. Discipuli, tamquam apum examen aliquod, fundantur per herbas, florelque auctorum delibent, sua domum referantonera, favos a melle distinguant, atque in suum aliorumque usum scriptione digerant. Iucundus hic, et agentibus, et spectantibus labor futurus est: codem Magister discipulusque profectu laetabitur. Quocirca hanc in dustriarum apum curam non neglignat, quae
CAvendum tamen, ne incauta adolescentia in eiusmodi auctores offendat, qui venena pro melle praebeant. Sunt enim impura Venetis mancipia, quibus Musae Virgines displicent, has velut prostibula meretricie fuco adornant, lenocinari docent, ad flagitia amoresque incestos instruunt. Poetarum hicmaior, quam Oratorum impudentia est. Ipsi, qui in multorum versantur manibus, Ovidius Horatinsque hoc scelere notantur; tam proterva legentium (si haec ament) fronte, quam indigna scribentium petulantia. Terentium sermo purior, quam sensus commendat, negligendus iccirco, quod non sola voluerit placere cloquii Venere. Arbitrum insolens lascivia prohibet iuventuti. Ut mirum sit hac aetate lenones magis, quam Doctores repertos esse, qui latentem hic conchis Cypridem in portum subduxerint, eamque suis commentationibus, in einsmodi auctores vulgatis, opreose illustrarint. An non illa satius aeternis lateant tenebris sepulta, quam in lucem prodeant, ignem inflammatae cupiditati additura? Quot perpetrant flagitia tot aliorum flagitiorum participes! Cur lubrica haec aetas in praecipitium magis impellitur, et eloquentia, nisi cum scelere, non suadetur? Argos hic esse Magistros cupiam, qui ita lectionem urgeant, ut ab his sirenum scopulis incauram adolescentiam simul avocent, nihil nisi ductu consilioque suo capessere iubeant. Ubi enim hic arctius adhaerescere coeperint, innocentia iuxta ac diligentia periit: enervatus ille vigor studiorum cum animo frangitur; suae magis cupiditatis, quam cultae orationis illecebris occupantur.
Alter hic etiam politae eruditionis occurrit scopulus, horrida aut peregrina et audax
incultorum scriptorum dictio, quae incatos admiratione et amore novitatis iuvenes abripit,
nullo in horum lectione fructu distinendos. Magna nascentis eloquentiae clades est, si illius
candidati ipsa orationis vitia pro virtutibus studiose prensent; Si discant,
QUanrum vero hoc legendi studio adolescentibus breviad scribendi facultatem emolumenti
accedar, ipse expertus novi. Orbilius mihi in trivialibus ludisinstructor obtigerat, quineque
illas arres liberales, ut fas est, liberali institutione traderet; neque pensa discendi
scribendique imperaret viribus aequa, ac legibus apposita. Unde praecepta tantum memoria
complexus, illorum usum ignorabam. Quare sine profectu aliquamdiu luctatus cum ignorantia,
hanc denique palaestram annis pluribus declinavi, donec amicorum incitamentis revocatus
Societatis nostrae disciplina longe dispari, lucem ex illa obscuritate prospicere, manumque
ex cognitis iam Grammaticae regulis tabulae admovere coepi. Syntaxeos vix capax, medio tamen
anno decurri, postremosque inter, ad eloquentiae
Sed ab angusto, ut veneram condiscipulorum numero, ad amplissimum translatus, magnum quidem principio ad spem excellendi compendium amisisse mihi videbar; verum ubi minorem lectionis curam, sterilemque plerorumque, ex phrasiologis, aut capite depromptam scriptionem animadverti; tum enimvero, quamvis inter mediocres relictus, animum audaciamque coepi, neque aliis fere nixus quam lectis hactenus in sucum nervosque orationis transeuntibus, ex ligata quidem primam, ex soluta alteram eruditionis palmam, in ultima dimicatione, obttnui. Par felicitas sociorum alteri, qui ad diversum Gymnasium una mecum emigraverat, obtigit; cum et primas ipse, ex numerosaiuventute, lauros decerperet. Magistri haec industriae, meoque labori magis quam ingenio imputo. Et quibuslibet ad huius artis comprehensionem aliquam enitentibus auctor sum, ut quantum commode possun:, lectioni tribuant, quam ad imitationem deinde scribendo vertant. Ego quotquot nactus sum discipulos, eius consilii studiique amantes, tot insigni semper profectu comperieminere. Quo haec animo fusius narando sim prosecutus, cum Magistri, tum discipuli intelligent. Persuadere utrisque hanc lectionis curam volui, cuius tam certo experimento fructum sepsi, quaeque, ut laborem habeat, dulci eundem gestu voluptatis perfundit.
SEd qua ratione haec lectio instituenda est, quique ad illam ex veteribus novisque auctores potissimum adhibendi? qua denique lege formanda imitatio? Dicam ordine, et de lectionis usu modoque primum, de ceretis suis deinde seorsim capitibus. Cum res sit eiusmodi, in qua praecipuum cloquentiae praesidium collocetur.
In lectione bonorum auctorum primo Argumentum, et Materia est observanda. Triplicis ea
universe generis habetur. Humilis quae ad communem populi usum tractationemque admittitur, ut
soler in Dialogis, seu colloquiis vulgo consuetis, in Epistolis illis, quae res iocosque
familiares complectuntur, in Narrationibus quae ad simplicem nudae veritatis expositionem
spectant, in commentariis, quae aliorum scriptorum reconditos sensus sententiamque exponunt;
artium denique ac disciplinarum praecepta, cognitionemque tradunt. Alia Mediocris est quae
vulgarem populi usum captumque ex cedit; moderato tamen ingenio sine magna orationis
contentione affectumque concitatione pertractatur. Qualis reperitur in gravium virorum
Consultationibus, in Epistolis de re magna vel ad magnos scriptis, in historiis rerum
illustrium expositionem complexis, in locorum, rerum, factorumque descriptionibus, invirtutum
laude, ac reprehensione vitiorum. Denique alia Materia sublimis est, quae in movendis
concitandisque animorum versatur affectibus, ut in Epistolis, Orationibus, aut Poematis
exhortativis, invectivis, criminatoriis,
Ab humili vero genere auspicanda Grammaticis lectio est, cuius dictio cum proprio familiarique nitore delectetur, eius virtutes observandae erunt, et quaedam etiam, ne memeriam fugiant, seripto notanda:
1. In vocibus, siquae rariores, et maxime significantes occutrerint.
2. In phrasibus illae quarum syntaxis et rarior, et illustrior videbitur.
3. Elegantes particulae quibus inter se voces sententiaeque cohaeserint.
4. Exquisitus minusque usitatus ordo, quo se mutuo voces consequentur, qui in Cicerone inprimis vim magnam elegantiae obtiner, diligenter neglectus.
5. Ornamenta huius generis humilioris, quae sunr proverbia, sententiae ethicae, acuteque dicta, ioci et urbani sales, mitiores figurae ac tropi, aptae ex rebus vulgaribus similitudines.
6. Praeter haec certae orationis formulae merito observantur, quae duplicis fere generis sunt: aliae quibus diversae orationis pattes inter se cohaerent; ut sunt formulae proponen di, partiendi, et digrediendi; quarum alibi exempla fufius prosecutus sum: aliae quae rem ipsam certa ratione oculis pro materiae diversitate subiciunt: ut sunt formulae suadendi, laudandi; reprehendendi; quae se passim in quovis genere scriptorum offerunt.
Ceterum in tres classes has observationes recte digeres, in quarum primam voces, phrases, particulas, collocationemque selectam conferat; in alteram ornamenta; in tertiam formulas. De qua re Sachinum de ratione legendi c. 10. et 11. licebit adire.
Quod si aliquauto peritiores haec ex lecto auctore non incutiose notent, simulque sententiarum ac peirodorum mensuram, qua claudit, ac voluit dictionem observent, promptum erit plerisque expedita imitatione sie torum reddere, ut nisi lynceis eloquenrium oculis, nequeat internosci.
Porro ad mediocris generis materiam auctoresque legendos non nisi robustiores eloquentiae candidati, quique ad oratorum iam progymnasmata idonei sunt, admittantur. His iam in vocum phrasiumque ´proprierate haerendum non erit, nec particularum, salium, proverbiorumque usus, minus hic frequens, admodum observandus; sed neque ut inutilis repudiandus.
1. Itaque in vocibus, phrasibus, actota periodo ornamenta orationis spectanda sunt, cum moderarum hoc dicendi genus ad delectationem comparatum sit. Videndum, quam aptae ducantur meraphorae a rebus magnificis et illustribus, et vandoque etiam explicatae fusius similitudines adhibeantur; an graviores sententiae, apophtegmata? an veterum ritus moresque et exempla? an, et quae denique figurae verborum senrentiarumque ad illuminandam orationem adhibeantu? Haec ubi magis eminere senserit, in adversaria referer.
2. Iunctura, ordo, concinnitasque partium orationis inter se cohaerentium observanda, quemadmodum nihil, aut ob vocalium, cut consonantium inter se plurium concursum, hiulcum, aut asperum; naturae ordinem sequatur oratio, et minora maioribus anteferat, ut semper assurgens crescat, non membris nimium inaequalibus claudicet; sed paria paribus, relata relatis crebro opponat, similiterque cadentibus ac desinentibus delectetur: quibus concinna oratio efficitur.
3. Numeri inprimis rationem habeat, cum nullum genus dicendi, perinde, ut hoc mediocre,
certo ambitu circumducta, et velut ad mensuram incedente oratione uratur. Omnia enim ad
ornatum maiestaremque quandam refert; et vel, ut splendide culta virgo, vel in purpura
trabeaque triumphans Imperator, progreditur. Nihil hic vulgatum, ut in tenui, nihil concisum
infractumque, ut in sublimi charactere, aut deicitur, aut extollitur, nisi, nisi, ut fit
saepius, cum rebus; aut remittenda sit, aut vibranda oratio. Raro enim eidem constanter, ut
rei, sic dicendi characteri
Accedimus ad tertium materiae sublimis ordinem, in qua neglecto delectandi studio, auditorum animis orator dominatur, et in quam destinavit partem inflectir. In hac priusquam lectionem aggrediaris, cum dicentis, tum audicutium personas nosse conveniet; alia enim iuvenem, alia senem decent: aliter vulgus, aliter senatus flectendus est. De statu vero causae ante pernoscendo nemini dubium esse poterit. Nam in Demonstrativo dicendi genere spectatur honestum, in deliberativo utile, in Iudiciali aequum. De his vero eorumque oppositis Arist. lib. 10. c. 5. 6, 7. 9. et 10. Videri poterit. Ex illis enim, tanuam propriis cuiusque generis fontibus, urgentia potissimum argumenta petuntur.
1. Igitur observandum quemadmodum haec oratio figuris ornetur maxime ardentibus, per crebra incisa, hiulce etiam nonnumquam praecipitatis.
2. Argumentorum vis et ratio, quibus propositum obtinere nititur hic inprimis attendenda est; et ad quos, qua via et arte, expugnandos dirigat.
3. Quibus moribus se orator, aut scriptor probat, et auditorum aptetingenio: ut illorum
favore subnixus, tanto facilius animos expugnet. Talis enim recte morata oratio
4. Affectuum movendorum pervestiganda est ratio, in qua sola posita est oratoris huius victoria. Quemadmodum in deliberativo spem metumve; pudorem incutiat, vel audaciam. de quibus concitandis agit Arist. l. 2. Rhetor, c. 5. In demonstrativo observer, quid praecipue voluptati conciliandae faciat. an non ita alterius laudes tracter, ut ad ipsos simul auditores spectare videantur? quibus insidiis gratiam occupet? quibus ornamentis delectet? In iudictali videndum, quomodo regnum illud affectuum administret? an illa concitandae irae sedandaeque, movendo amori, misericordiae, indignationi, invidiae, et aemulationi adhibeat, de quibus Arist. lib. 2. cap. 2. et leq. usque ad 11 eruntque suo etiam a nobis loco pertiactanda? Illud vero ad elocutionem hic fere praecipuum; ut, cum duplex potissimum affectuum genus sit; alterum mite, quale est amoris et miserarionis; alterum vero durum et acerbum, quale est odii et in lignationis: diversum utrimque orationis contemples mur habitum; illum quidem suaviter et numerose periodis longioribus profluentem: hunc contra incisum subsultantem, asperum, pedibusque a brevibus in longas syllabas inclinatis, periodis variis; dictione nunc incitata, nunc rursum haerente, Prioris exemplum pro Milone et Rabirio. posterius in prima Carilinaria habiturus es.
1. Methodus praelegendi exponendique auctores eloquentiae.
2. Inepti quandoque auctores, ad declaranda eloquentiae vitia, inducendi, quod adolescentes corrupta pleraque magis admirentur, ut tradit in simili.
3. Frequenti interrogatione discipulorum studium exsitatur.
4. Optimi quique ab ipso etiam exordio praelegendi.
5. Duo potissimum cavenda, ne vel nimio antiquitatis studio obscuri, vel novitatis insolentes habeantur. Cum iudicio ex utrisque deligendum.
1. PRaelectio quae in hoc adhibetur, ut facile atque distincte pueri scripta oculis sequantur, etiam illa, quae vim cuiusque verbi, si quod minus usitatum incidat, docet, multum infra Rheroris officium existimanda est: At demonstrare virtutes, vel, si quando ita in cidat, vitia: id professionis eius atque promissi, qui se magistrum eloquentiae pollicetur, maxime proprium est: eo quidem validius, quod non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium revocati, quos quisque eorum velit, libri lectioni deserviant. Nam mihi cum facilius, tum etiam multo magis videtur utile, facto silentio unum aliquem (quod ipsum imperari per vices optimum est) constituere lectorem, ut protinus pronuntiationi quoque assuescant: tum exposita causa in quam scripta legetur oratio (nam sic clarius quae dicentur, intelligi poterunt) nihil otiosum pati, quodque in inventione, quodque in elocutione annotandum erit: quae in prooemio conciliandi iudicis ratio: quae narrandi lux, brevitas, fides: quod aliquando consilium, et quam occulta calliditas, Namque ea sola in hoc ars est, quae intelligi nisi ab artifice non possit. Quanta deinceps in dividendo prudentia, quam subtilis et creba argumentatio: quibus viribus inspiret, qua iucunditate permulceat, quanta in maledictis asperitas, in iocis urbanitas, ut denique dominetur in affectibus, atque in pectora irrumpat, animumque iudicum similem iis quae dicit, efficiat. Tum in ratione eloquendi, quod verbum proprium, ornatum, sublime: ubi amplificatio laudanda, quae virtus ei contraria, quid speciose translatum, quae figura verborum, quae lenis et quadrata, sed virilis tamen compositio.
2. Nec id quidem inutile, ctiam corruptas aliquando, et vitiosas orationes, quas tamen
plerique iudiciorum pravitate mirantur, legi palam pueris, ostendique in his quam multa
impropria, obscura, tumida, humilia, sordida, effeminata sint: quae non laudantur modo a
plerisque, sed (quod peis est) propter hoc ipsum quod sunt prava, laudantar. Nam sermo rectus
et secundum naturam enuntiatus,
3. Nec solum haec ipse debeit docere praeceptor, sed frequenter interrogare, et iudicium discipulorum experiri. Sic audientibus securitas aberit, nec quae dicentur, perfluent aures: simulque ad id perducentur; quod ex hoc quaeritur, ut inveniantipsi, et intelligant. Nam quid aliud agimus docendo eos, quam ne semper docendi sint? Hoc diligentiae genus ausim dicere plus collaturum discentibus, quam omnes omnium artes, quae iuvant sine dubio multum.
4. Quod si poteverit obtineri, non ita difficilis supererit quaestio, qui legendi sint incipientibus. Nam quidam illos minores, quia facilior eorum intellectus videbatur, probaverunt: alii floridius genus, ut ad alenda primarum aetatum ingenia magis accommodatum. Ego optimos quidem et statim et semper, sed tamen eorum candidissimum quemque, et maxime expositum velim: ut Livium a pueris magis, quam Salustium: et hic historiae maioris est author: ad quem tamen intelligendum iam profectu opus sit. Cicero, ut mihi quidem videtur, et iucundus incipientibus quoque, et apertus est satis, nec prodesse tantum, sed etiam amari porest, tum (quemadmodum Livius praecepit) ut quisque erit Ciceroni simillimus.
5. Duo aurem genera maxime cavenda pueris puto: Unum, nequis eos antiquitatis nimius
admirator, in Gracchorum, Catonisque, et aliorum similium lectione durescere velit. Fientenim
horridi arque ieiuni. Nam neque vim eorum adhuc inrellectu consequentur: et elocutione, quae
tum sine dubio erat optima, sed nostris temporibus aliena, contenti, quod est pessimum;
similes sibi magnis viris videbuntur. Alterum quod huic diversum est, nerecentis huius
lateiviae flosculis capti, voluptate quadam prava deliniantur, ut praedulce illud genus, et
puerilibus ingeniis hoc gratius, quo propius est, adament Firmis autem iudiciis, iamque
extra
CUm eruditorum omnium consensione firmatum sie romanae eloquentiae rationem formamque ad veterum illorum scriptorum monumenta exigendam ducendamque esse, novorum vero quemque, ut his maxime similem, ita ceteris praeferendum videri. Non absre facturum me existimavi, si priscos Auctores, qui aliquo in numero sur~, Catalogo quodam colligerem, atque in suas veluti aetates, cum solutae tum ligatae eloquentiae scriptores distinguerem, Commentatoribus plerorumque additis. Ita enim deinde planius erit de quibusque iudicium. Quod omnino Lectori, ut eosdem cum fructu tracter, videtur necessarium.
1. M. Tullii Cicer. opera, cum P. Manutii commentario, An. 1583. Venetii, in fol.
Eiusdem Orationum tomi tres, cum Epistolis samiliar, notis Freigii illustratae Francofurti An. 1592. in 8.
Tertium volumen orationum, cum Nicolai Abrami S, I. locupletissimis commentariis. Parisiis An. 1631. in fol.
2. Varronis opera cum notis Augustini, Scaligeri, Victorii Parisiis in 8. An. 1585. Item Lugdauni Bat. et Ingolstadii in 8.
3. Catonis opera, quae extant collecta Lugduni Bat. An. 1590. in 8.
NB. Cato. Varro, Columella, Palladius rei rusticae scriptores cum Victorii, Ursini, et aliorum notis Heidelbergae in 8. An. 1593. editi sunt.
4. Marci Vitruvii Pollionis de Architectura, cum Comment. Philandri, Lugduni in 4. et Danielis Barbari, Venet iis in fol. An 1567.
5. Trogi Pompeii historiae, a Iustino abbreviatae, cum Modii, et Bongarsii notis Francos. in 8.
6 C. Caesaris commentarii, cum variorum notis Francof. in 4 1606.
7. Cornelii Nepotis, sive Aemilii Probi liber cum Lambini Comment. Francof in 8. An 1608.
8. Salustii opera, cum notis et comment. variorum Francof. in 8.
9 Livii historia Francof. et alibi.
10 Fragmenta historicorum collecta ab Ant. Augustino cum notis Fuluii Ursini Antverp. apud Plant. an. 1595.
11 Ennii Annales editi Lugd. Bat. Eiusdem fragmenta poetica Neapoli 1590.
12 Plauti Comoediae cum Comment. Taubmanni in 4.
13 Terentii Comoed. cum Donati et Eugraphii Comment in 4. Parisiis 1602.
14 Lucilii fragmenta a Franc. Dousa collecta, Lugduni Bat. in 4.
15 Veterum Poetarum fragmenta, edita ab Henrico Stephano in 8.
16 Lucretii poemata, cum Comment. Dionysii Lambini, Francof in 8.
17 Catullus, Tibullus, et Propertius, cum Comment. variorum in fol. et cum notis Passeratii de Comment. in Propertium in fol. 168. Parisiis.
18 Virgilus cum Comment. Servii Parisiis in fol. Item cum Commet. P Iacobi Pontani in fol. Rursum comment. P. de la Cerdae. Deinde Comment Nicol. Abrami in 8. Rothom agi An. 1633. denique Thomae Farnabii Ambstelrod. Castigationes Pierii in Virg. Basileae in 8. Varia lectio Pauli Gabiani Brixiae in 8.
19 Horatii opera cum Lambini Comment. et Marsilii Parisiis in fol.
item cum paraphrasi Frider Ceruti Veronae in 4. Deinde Com Ioannis Bond in 12. Ambsterlodami An. 1636. Denique Com. P. Iodici de Mares in 12. Duaci An. 1938.
20 O vidii opera, cum Comment. variorum Franc. in fol. Eiusdem metamorphosis, tristia, et de ponto cum notis lac. Pontani.
1 COlumella, cum Varrone et Palladio de re rustica, cum notis Ursmi; et Victorii in 8.
2 Pomponius Mela in 4. Antverp.
3 Petronius cum notis variorum in 12. Parisiis
4 Asconius Pedanius in Ciceron. cum notis Hottomanni in 8. Lugduni, 1551.
5 Senecae Rhetoris et Senecae Philosophi opera cum notis Pinciani, Lipsii, Schotti, Mureti etc. Parisiis.
6 Senecae Tragoediae cum Comment. P. Antonii Delrio in 4. et Thomae Farnabii in 12. Amstelrodami An. 1632.
7 Aul. Persii Satyrae cum notis Vineti, Pithaei, Martilii etc. Parisiis in 4. An. 1613. Cum paraphrasi Freder. Cerati Veronae, An. 1600. Casauboni Comment. Parisiis in 8. An. 1615, denique Thom. Farnabii Amb stelr. 1632.
8 Lucanus cum Comment. Hortensii et 10. Sulpitii Basileae in fol. 1578.
9 Dictiis Cretensis de bello Troiano cum Iosiae Merceri notis Parisiis. sed hic liber spurius est.
10 Gratii Cynaegeticon Parisiis inter vetera Poemata editum.
11 C. Iulius Hyginus Agusti libertus, cum aliis mythologicis latinis.
12 Phoedri Augusti, item Liberti fabulae, Parisiis cum notis Rigaltii.
13 Curtii historia, cum Franc. Modii et Valencis Acidalii notis.
Item cum Raderi Comment in fol. Coloniae. An. 1628.
14 Velleius Paterculus cum notis Manutii, Lipsii, Acidalii etc.
15 Valerius Maximus, cum Pighii, Lipsii, Coleri notis.
16 Cornelius Celsus de re medica.
17 Plinius maior, cum recognitione Dalecampii vel Ciaconii.
18 Plinius minor, cum notis Minois et Casauboni, et Comment ario 10. Mariae Catanei in Epist. Genevae An. 1600. Et in panegyricum Traiani cum notis Lipsii Gruteri et aliorum Argentorati An. 1635.
19 M. Fabii Quintiliani institutiones oratoriae, cum declamationibus eidem quamvis incerto, tributis Genevo, An. 1604.
20 Tacitus cum notis variorum in 8. Francof. editus An. 1607.
21 Suetonius cum Torrentii, Casauboni, Gruteri aliorumque Commentariis.
22 Flori historia, cum notis et castigationibus variorum.
23 Iulius Solinus Antverpiae. An. 1582. per M. Anton Delrio emendutus.
24 Frontini strategemata cum Vegetio edita Parisiis in 4. An. 1607.
Eiusdem de Aquaeductibus et Coloniis tractatus extans apud Onuphr. Panuinium in Comment reip. Rom. Parisiis in 8. An. 1588.
25 Valerius Flaccus cum Lud. Carrionis notis Antverp. in 16.
26 Silius Italius cum notis Dan. Heinsii, Lugduni Batav.
27 Statius cum veteris grammatici commentario Parisiis in 4. an 1600.
Item cum veterum et novorum Commentariis ibid. An. 1618. impressus.
28 Martialis cum variorum Comment. Parisiis in 4. An. 1601. Item Commentariis P. Raderi, Ramirez quoque et Gruteri.
NB. Plerosque horum saeculorum auctores in parva forma Batavicis recens typis prodiisse.
1 Arnobius, et Minutius felix, a Petro Ciacconio et Fulvio Ursino emendati, Romae in 4. An 1583.
2 Apuleii opera, cum notis Petri Antverpiae in 8. An. 1588. cum Beroaldi Comment Basileae, cum Vulcanii notis Lugduni, Scioppii crisi Augustae. An. 1605.
3 Auli Geilii, vel Agelii noctes atticae, cum Henrici Stephani notis Parisiis, in 8. An. 1585.
4 Panegyrici duodecim a Grutero Acidalio et Rittershusio recogniti Francof. in 16. an. 1607.
5 Rhetores in quibus Rutilius Quintiliano aetate maior Paris in 4. An 1599.
6 Iulius obsequens de prodigiis Lugduni in 16. an. 1588.
7 Ammianus Marcellinus Hamburgi in 4. An. 1604.
8 Historiae Augustae scriptores, ut Spartianus, Lampridius, Pollio, Capitolinus Vulcatius et Vopiscus, cum Casauboni et Claudii Salmasii Commentariis.
9 Apicius dere culinaria cum notis Gabriel. Humelburgii. Tiguri in 4.
10 Martianus Capella cum Hugonis Grotii Lugduni in 8. An. 1600.
11 Boethius de consolatione Philosophiae. ibid. an. 1600.
12 Iulii Firmici de errore profanarum religionum, Hamburgi in 8. an. 1605.
13 Lactantius cum Michael. Thomasii notis Antverpiae in 8 an. 1568.
14 Censorinus de die natali cum Aldi Manutii notis Venetiis an. 1581.
15 Aurelius Victor cum Andr. Sthotti notis Antverp. in 7. an. 1579.
16 Symmachi epistolae cum notis Scioppii Moguntiae An. 2604. in 4. Et Franc. Iureti Comment. Paris. in 4. an. 1604.
17 Vegetius cum Frontino de re militari, cum Comment Godeschalci Stevechii Paris. in 4. an. 1607. Et de re Veterinaria, sive Mulo medicina in 4. An. 1574.
18 Macrobius cum 10. Isacii Pontani notis Lugd. Bat. in 8. An. 1597.
19 Ausonius cum Eliae Vineti Comment. in 4. et 10 sep. Scaligeri in 8.
20 Prudentius cum notis Victoris Giselini in 8. Antverp.
21 Claudianus cum M. Ant. Delrio notis Antverp. in 8.
22 Calphurnii et Nemesiani poemata, cum notis a Roberto Titio vulgatis Florentiae in 4.
23 Q. Sereni carmen de Medicina, et Symposii aenigmata Parisiis An. 1590.
NB. Inter veteres Grammaticos etiam referri Pedanium, Festum, Nonnium Marcellum, et Fulgeutium, Donatum: tum deinde Charisium, Diomedem, Priscianum, Victorinum, Terentianum Longum, quorum plures simul editi.
Vides, amice Lector, inclinatas sensim virorum eloquentium aetates, ab Ennio, Plauto, Lucidio, Varrone paucisque aliis, quorum scripta perdurarunt, eloquentia primum educari; a Cicerone et Virgilio robore virili firmari, ab Apuleio, Ammiano aliisque praecipitari rursum in senium visa est. Nobis, ne per singulos operose circumferamur, illi tantum designandi erunt, quorum cuique eloquentiae studioso, lectio utilior futura est. Qua in re, cum pro dignitate auctoris cuiusque dimicatur, non una omnium se~ntentia est; sed pro suo quilibet cum naturae, tum naturae, tum styli, a se delecti ingenio controversiam decidit. Nos ut ex materiae diversitate, diversum, tam scriptorum, quam legentium ordinem facimus, fortassis et hic lucis aliquid ad litem facilius terminandam adferemus. Prius tamen Quintilianum, a Cicerone latinorum facile oratorum principem, hac de re, cum in suis Institutionibus, tum in Dialogo de Oratoribus, erudite iuxta ac sapienter disserentem audiamus.
1. Lectio, scriptio, dictioque oratori futuro iungenda sunt.
2. Qua ratione Lectio instituenda sit.
3. Lectio Poet arum oratori quoque non est negligenda.
4. Historicorum lectio utilis.
5. Denique et Philosophorum.
1. ELoquendi praecepta, sicut cognitioni sunt necessaria, ita non satis ad vim dic endi
valent, nisi illis firma quaedam facilitas, quae apud Graecos
2. Alia vero legentes, alia audientes magis adiuvant. Excitat qui dicit spiritu ipso, nec
imagine et ambitu rerum sed rebus ipsis incendit. Vivunt enim omnia et moventur, excipimusque
nova illa velut nascentia cum favore ac solicitudine etc. Lectio libera est, nec actionis
impetu transcurrit, sed repetere saepius licet, sive dubites, sive memoriae Ipenitus affigere
velis. Repetamus autem, et tractemus, et, tut cibos mansos ac prope liquefactos dimittimus
quo facilius digerantur; ita lectio non cruda, sed multa iteratione mollita, et velut
confecta memoriae imitationique tradatur. Ac diu non nisi optimus quisque, et qui
credentem
Nequeid statim legenti persuasum sit, omnia, quae magni auctores dixerint, utique esse perfecta. Nam et labuntur aliquando, et oneri cedunt, et indulgent ingeniorum suoram voluptati; nec semper intendunt animum, et nonnumquam fatigantur. Cum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio etiam Homerus ipse videatur. Summi enim sunt, homines tamen: acciditque illis qui quidquid apud illos repererunt, dicendi legem putant, ut deteriora imitentur (id enim facilis) ac se abunde similes putent, si vitia, magnorum consequantur Modeste tamen, et circumspecto iuditio de tantis viris pronuntiandum est, ne (quod plerisque accidit) damnent, quae non intelligunt. Ac si necesse est in alteram errare partem, omnia eorum legentibus placere, quam multa displicere maluerim.
Plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem Poetarum: multique eius iudicium
sequuntur: neque id immerito, Namque ab his et in rebus spiritus, et in, verbis sublimitas,
et in affectibus motus omnis, et in personis decor petitur, praecipueque velut attrita
quotidiano actu forensi ingenia, optime rerum talium blanditia reparantur. Ideoque in hac
lectione Cicero requiescendum putat. Mcminerimus tamen non pet omnia Poetas esse Orat ri
sequendos, nec libertate verborum, nec licentia figurarum: totumque illud studiorum genus
ostentationi comparatum, praeter id quod solam petit voluptatem, eamque
4. Historia quoque alere orationem quodam molli iucundoque succo potest. Verum et ipsa sic est legenda, ut sciamus plerasque eius virtutes oratori esse vitandas. Est enim proxima poetis, et quodammodo carmen solutum: et scribitur ad narrandum, non ad probandum: totumque opus non ad actum rei pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis, et ingenii famam componitur: ideoque et verbis liberioribus, et remotioribus figuris narrandi taedium evitat. Itaque ut dixi, neque illa Salustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem, et saepius in eiuditum, captanda nobis est: neque illa Livii lactea ubertas satis docebit eum qui non speciem expositionis, sed fidem quaerit. Adde quod Marcus Tullius ne Thucydidem quidem aut Xenophontem utiles oratori purat, quamquam illum bellicum canere, huius ore Musas esse locutas existimet. Licet tamen nobis in digressionibus uti vel historico nonumquam nitore, dum in iis de quibus erit quaestio, meminerimus non athletarum toros, sed militum lacertos esse: nec versicolorem illam, qua Demetritis Phalereus dicebatur uti, vestem bene ad forensem pulverem facere. Est et alius ex historiis usus, et is quidem maximus, sed non ad praesentem pertinens locum, ex cognitione rerum exemplorumque, quibus in primis instructus esse debet orator, ne omnia testimonia expetat a litigatore: sed pleraque ex vetustate diligenter sibi cognita sumat: hoc potentiora, quod ea sola criminibus odii et gratiae vacant.
5. A Philosophorum vero lectione ut essent nobis multa petenda, vitio factum est Oratorum,
qui quidem illis optima sui operis parte cesserunt. Nam et deiustis, honestis, utilibus,
quaeque sunt his contraria, et de rebus divinis maxime
Haec cum universe Quintilianus tradidisset, et pro ingeniorum diversitate alios aliis
placere scriptores docuisset, sum, priusquam Romanos commemeraret, de Graecis iudicium
promuntiat, ac Poetarum quidem principiem in Heroicis versibus Homerum, in
Sequitur Oratorum ingens manus, cum decem simul Athenis aetas una tulerit quorum longe
Princeps Demosthenes ac pene oran di lex fuit. tanta vis in eo, tam densa omnia, ita
quibusdam nervis iotenta sunt, tam nihil otiosum, is dicendi modus, ut nec quid desit in eo,
nec quod redundet, invenias. Plenior Aeschines, et magis fusus, et grandiori similis, quo
minus strictus est. carnis tamen plus habet, lacers torum minus. Dulcis inprimis, et acutus
Hyperides: sed minoribus causis, ut non dixerim utilior, magis par. His aetate Lysias maior,
subtilis atque elegans, et quo nihil, si oratori sit satis docere, quaeras perfectius. nihil
enim est inane, nihil arcessitum: puro tamen fonti quam magno flumini propior. Isocrates in
diverso genere dicendi nitidus, et comptus, et palaestrae quam pugnae magis accomodatus,
omnes dicendi veneres sectatus est nec immerito: auditoriis enim se non iudiciis com pararat:
in inventione facilis, honesti studiofus: in compositione adeo diligens, ut cura cius
reprehendatur. Neque ego in his, de quibus sum locutus, has solas virtutes: sed has
praecipuas puto: nec ceteros parum fuisse magnos. Quin etiam Phalereum illum Demetrium
(quamquam ist primus in clinasse eloquentiam dicitur) multum ingenii habui sse, et facundiae
fateor, vel ob hoc memoria dignum, quod ultimus est fere ex Atticis qui dici possit orator:
quem tamen in illo medio genere dicendi praefert onibus Cicero, Philosophorum (ex quibus
plurimum se traxisse eloquentiae M. Tullius confitetur,) quis dubitet Platonem esse
praecipuum, sive acumine disserendi, sive eloquendi facultate divina quadam et Homerica?
multum enim supta prosam Orationem, et quam pedestrem Graeci vocant, surgit: ut mihi non
hominis ingenio, sed quodam Delphico videatur oraculo instinctus. Quid ego commemorem
Xenophoutis iucunditatem illam inaffe ctatam, sed
2. Idem per Romanos quoque autores ordo ducendus est. Itaque ut apud illos Homerus, sic
apud nos Virgilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis poetarum Graecorum
nostrorumque illi haud dubie proximus. Utar enim verbis iisdem, quae ex Asio Domitio iuvenis
accepi: qui mihi interroganti, quem Homero crederet maxio me accedere, secundus inquit, est
Virgilius, propior tamen primo quam tertio. Et hercle ut illi naturae caelesti atque
immortali cesserimus, ita curae et diligentiae, vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis
laborandum: et quanto eminentioribus vincimur, fortasse aequalitate pensamus. Ceteri omnes
longe sequentur. nam Macer et Lucretius legendi quidem, led non ut phrasin, id est, corpus
eloquentiae faciant: elegantes in sua quisque materia, sed alter humilis, alter diffieilis.
Attacinus Varro in iis per quae nomen est assecutus, interpres operis alieni, non spernendus
quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples. Ennium sicut sacros
verustatelucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem,
quantam religionem. Propiores alii, atque ad hanc phrasin de qua loquimur magis utiles.
Lascivus in Heroicis quoque Ovidius, et nimium amator ingenii sui, laudandus tamen in
partibus. Cornelius autem Severus, etiamsi versisicator, quam poeta melior, si tamen, ut est
dictum, ad exemplar primi libri bellum Siculum perscripsisset, vendicaret sibi iure secundum
locum. Sed cum consummari mors
Elegia Graecos quoque provocamus: cuius mihi tersus atque elegaus maxime videtur auctor Tibullus, sunt qui Propertium malint. Ovidius utroque lascivior: sicut durior Gallus Styra qui dem tota nostra, in qua primus insignem laudem adeprus Lucilius, qui quosdam sibi deditos adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis praeferre non dubitent. Egoquantum ab illis, tan tum ab Horatio dissentio, qui Lucilium fluere lutulen tum, et esse aliquid quod tollere possis, putat. Nam et eruditio in eo mira, et libertas, atque inde acerbitas, et abunde salis. Multo est tersior, ac purus magis Horatius, et ad notandos hominum mores praecipuus. Multum et verae gloriae, quam vis uno libro, Persius meruir. Sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur. Alterum illud est, et prius Satyrae genus, quod non sola carminum varietate mistum condidit Terentius Varro, vir Romanorum eruditissimus. Plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus latinae linguae, et omnis antiquitatis, et rerum Graecarum nostratumque; plustamen scientiae collaturus, quam eloquentiae.
Iambus non sane a Romanis celebratus est, ut primum opus, a quibusdam interpositus: cuius
accrbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio: quan quam illi Epodos intervenire reperiatur. A
Lyricorum; dem Horatius fere solus legi dignus. Nam et insurgit aliquando et plenus est
iucunditatis, et gratiae, et variis figuris, et verbis felicissime audax. Si quem adicere
velis, s erit Caesius Bassus, quem noper vidim us: Sed eum longe praecedunt ingenia
viventinir. Tragoediae scriptores Accius atque Pacuvius clarissimi, gravitate sententiatum,
verborum pondere, et authoritate personarum. Ceterun nitor, et summa excolendis operibus
manus, nagis videri potest temporibus quam ipsis defuisse. virtum tamen Accio plustribuitur:
Pacuvium videri
3. At historia non cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Salustium verear: nec indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis, clarissimique candoris, tum in con cionibus supra quam enarrari potest eloquentem: ita dicuntur omnia cum rebus tum personis ac comodata: sed affectus quidem, praecipue eos, qui sunt dulciores, ut par cissime dicam, nemo historicorum commendavit magis Ideoque immortalem illam Salustii velocitatem diversis virtutibus consecutus est.
4. Oratores vero vel praecipue latinam linguam parem facere Graecae possunt. Nam Ciceronem
cuicumque eorum fortiter opposuerim. Nec ignoro quantam mihi concitem pugnam, cum praesertim
id non sit propositi, ut cum Demostheni comparem hoc tempore: neque enim attinet, cum
Demosthenem imprimis legendum, vel ediscendum potius putem. Quorum ego virtutes plerasque
arbitor similes, consilium, ordinem, dividendi, praeparandi, probandi rationem, omnia denique
quae sunt inventionis. In eloquem do est aliqua diversitas: densior ille, hic copiosior: ille
concludit adstrictius, hic latius pugnat: ille acumine semper, hic frequenter et pondere:
illi nihil detrahi potest, huic nihil adici: curae plus in illo, in hoc naturae. Salibuscerte
et commi. ratione (qui duo affectus plurimum
Nam mihi videtur M. Tullius cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse
vim Demosthenis, copiam Platonis, iu cunditatem Isocratis. Nec
Nam quis docere diligentius, movere vehementius potest? cui tanta unquam iucunditas adfuit,
ut ipsa illa quae extorquet impetrare eum credas, et cum transversum vi sua iudicem ferat,
tamen ille non rapi videatur, sed sequi. Iam in omnibus quae dicit, tanta auctoritas inest,
ut dissentire pudeat; nec ad vocati studium; sed testis ac iudicis afferat fidem. Cum interim
haec omnia, quae vix singula quisque intentissimo studio assequatur, fluunt illaborata: et
illa
1. Non unum esse dicendi genus ostendit, quodque probatur ab uno, ab alio reprehendi.
2. Vetus dicendi ratio propter temporum et iudiciorum mutationem merito variata est.
3. Sublata illa iudiciorum ratione, floridam atque altius assurgentem orationem amant, Caesaris aliorumque humilitas displicet.
4. Cicero quoque in primis suis siriptis orationibus remissior, aetate profecit.
NOn quaero, quis disertissimus, hoc probasse contentus sum, non esse unum Eloquentiae vultum. Sed in illis quoque quos vocatis antiquos, plures species deprehendi: nec statim deterius esse quod diversum est: vitio autem malignitatis humanae vetera semper in laude, praesentia in fastidio esse. Num dubitamus in ventos qui pro Catone Appium Coecum magis mirarentur? satis constat nec Ciceroni quidem obtrectatores defuisse, quibus inflatus et tumens, nec satis pressus, supra modum exsultans, et superfluens, et parum antiquus videretur. Legisti utique et Calvi, et Bruti, ad Ciceronem missas epistolas, ex quibus facile est deprehendere, Calvum quidem Ciceroni visum exsanguem, attritum, Brutum autem otiosum atque disiunctum. Rursumque Ciceronem a Calvo quidem male audivisse, tamquam solutum, et enervem: a Bruto autem, utipsius verbis utar, tamquam fractum, atque elumbem. Si me interroges, omnes mihi videntur verum dixisse. Sed mox ad singulos veniam, nec mihi cum universis negotium est.
2. Nam quatenus antiquorum admiratores hunc velut
3. Vulgus quoque assistentium, et affluens et vagus audito, assuevit iam exigere laetitiam
et pulchritudinem orationis; nec magis perfert in iudiciis tristem et impexam antiquitatem,
quam si quis in scena Roscii aut Turipionis Ambivii exprimere gestus velit. Iam vero iuvenes
et in ipsa studiorum, incude positi, qui profectus sui caussa oratores
4. Ad Ciceronem venio, cui eadem pugna cum aequalibus suis fuit, quae mihi vobiscum est.
Illi enim antiquos mirabantur, ipse suorum temporum eloquentiam anteponebat. nec ulla re
magis eiusdem aetatis oratores praecurrit quam iudicio. Primus enim excoluit orationem,
primus et verbis
NOn minor sententiarum in styli delectu, quam ingeniorum humanorum varietas. Locus, tempus,
natio,
Ipsa educatio quid non faciet? Des alteri Tullium, alteri instructorem Tacitum: ille
Quinctilianos, hic Sidon ios formabit. Neutri neutris placituri sunt. Sibi quisque videbitur
Suadelae proximus. Quibus olim palatum cibis innutriveris, hi diu sapient: peregrinis tardius
assuefeceris. Deinde ubi semel corruptae familiariter eloquentiae adhaeseris, nulla aurium
animique offensione eandem excipies. Ut qui molatum malleorumve strepitum didicerunt ferre,
facile tolerant, quod recens admotis solet esse gravissimum. Sic illi cui Persius, cui
Tacitus, cui Ennadius, cui Sidonius, aliique id genus scriptores sine nausea volvuntur;
Rursum ipsa in nobis aetatum discrimina orationis saepe habitum affe ctumque cum natura inclinant, et qui bullienri iuvenilibus in venis sanguine laetum, incisum, exsultansque, aut poetico tumore elatum dicendi genus admirati sunt, moderato per aetatem sanguine spirituque, magis circum ducto compositoque ad Tullianam gravitatem stylo delectantur. Quod doctissimis etiam viris evenisse comperimus, unumsi exceperis Lipsium, maturoiam in aevo a Ciceronis moderatione ad exsultantem levitatem flexo, seni haud absimilis, qui post sparsam toto vultu canitiem, nigricantibus rursum barbae capitisque pilis iuvenili incipit colore insolescere. Sed de stylo cum aetate inclinato loquor. Paulus Manutius de se in Epist. ad Vidum Fabrum non obscure fatetur. Ego a Bunello, ait, maximum habebam beneficium, quod me cum Politianis, et Erasmis nescio quibus, misere errantem in hanc recte scribendi, Ciceronis more, viam primus induxerat. Quin et Erasmus denique receptui cecinit, postquam Dialogum in Ciceronis imitatores rudi Minerva male procudisset. Ita enim in tuscul. qq. proemio ad Ioan. Ulattenum, ait: Mihi puero minus arridebat Cicero, quam Senecae, iamque natus eram annos viginti, priusquam ferrem diutinam eius lectionem, cum ceteripene omnes piaterent. An aetatis progressu profecerim nescio. Certe numquam mihi magis placuit Cicero, tum cum adamarem illa studia, quam nunt placuit seni, non tantum ob divinam quandam orationis felicitatem, verum etiam ob pectoris eruditi sanctimoniam. Profecto meum afflavit animum, neque mihi reddidit meliorem. Itaque nan dubitem hortari iuventutem, ut in huius libris evalvendis, atque etiam ediscendis bonas horas collocent potius, quam in rixosis et pugnacibus libellis, quibus nunc undique scatent omnia.
Sed et ipsa temperamenti humani diversitas, ut affectuum, sic orationis stylique post se
diversitatem trahit. Tardiot graviotque melancholia dominante eluctatur sermo; pituita
gravante humilis vilisque fluit; sanguine bulliente laetus florensque spargitur; bile
inflammante audar praecepsque fertur. Qualis natura, talis oratio: nisi ars illius
Iam vero si ad ipsam Romani sermonis naturam considetandam vertamur, tum diversa illius genera, tum singulorum etiam genetum in dolem virtutemque deprehendemus diversam, quodque alteri vertitur laudi, vitio esse alteri. Quis enim nesciat, alias vinctae, alias solutae orationis leges esse, nonnumquam ita pugnantes, ut quod uni adstruunt, usurpatae in altero destruant. Neque solis in numeris vis est, nam etsi Virgilium ab illis numerorum vinculis in solutae orationis libertatem asseras, multa tamen inveneris Rhetori devitanda: et si contra Tullii verba Poetarum nexibus illiges, nihil hac attuleris eloquentia dignum.
Neque his tantum formis utraque a se invicem discedit oratio, in alia quoque discrimina solvitur, Nam, ut poeta Elegiacus ab Heroico, uterque a Satyrico Lyricoque, et hi rursum inter se non una divelluntur specie, ita solutae orationis vultus cultusque, alius in epistolis, alius in historia, alius in panegyri; alius in curia et foro; alius in permovendis animis; alius in morum disciplinarumque formatione est. Atque ut Elegiacum reperias, qui vel maronis, vel Horatini plectri gravitatem non assequatur; Cothurnatum, qui in socco imperite ambulet; ita et offendas facili per epistolas sermone in fluentem, qui vim Oratoris numquam attingat, Rhetorem etiam, qui historici personam minus apte gerat. Imo erit qui Atticam Ciceronis brevitatem non exprimat, familiarem illi stylum similem ducat. Sicut in scena erunt qui petauristarum saltum audeant, et pyrrhicham ignorent. Et sane alius satyram, alius comoediam, tragoediam lius saltationum modus decet. Pantomimus rarus sit, qui omnium personam actusque repraesentet, quique quod in verusto epigrammate est:
Ubi talem nobis formaveris eloquentem, qualem Cassiodorus lib. 4. Ep. ult. describit Pantomimum, rem feceris admiratione dignam. Cum primum, ait in scenam plausibus in vitatus advenerit, adsistunt consoni chori diversis organis er uditi, tum illa sensuum manus, ocuiis canorum carmen exponit, et per signa composita; quasi quibusdam literis edocet intuentis aspectum. in illa leguntur apices serum, et non scribendo docet, quod scriptura declaravit. Idem corpus Herculem designat et Venerem, feminam representat et marem, regem facit et militem, senem reddit et iuvenem, in uno credo esse multos vana imitatione discretos. Talem Rheroricis ad apicem disciplinis eruditum, magis voto, quam exspectatione prensamus. Quod si quisquam tamen in soluta oratione unquam fuerit, fuit Cicero, quo uno nemo propius omnia est assecutus, nemo praeceptis iuxta styloque expressit verius.
Sunt tamen et suae aliis scribendi dotes, quibus vel Tullio su ppares, vel maiores etiam quandoque eminent, sed in partibus; nemini universe tam incorrupta cloquentiae integritas possessioque contigit. Expendemus haec pressius, ubi ante de styli et materiae distinctione admonuero observanda, quae supra tradidimus.
In tenui igitur stylo et familiari loquendi scribendique materia, Cicero ab sque controversia principatum obtiner, isque ante omnes voluen dus est. Donec purum perspicuumque ex illo sermonem hauseris.
Cum tamen ad nervose loquendi aspiras facultatem, quam hic idem character ambit, non solum
eiusdem Tullii ad Atticum epistolas, sed et Plinii Iunioris tibi inprimis suaserim. Uttaque
enim hic virtute poller, aliquanto Cicerone grandior, acutiorque, imo et apertior; cum ut
ille verba non premat, et aenigmatum umbras luci confundat. Nihil etiam voluit inquinati
sermonis, tuto cum eodem
In familiaribus etiam, cum rebus, saepe grandescit, et renuitatem supergreditur; praesertim, ubi longioribus epistolis, aut fortunam temporum adumbrat, aut disciplinam moresque instituit. Quales aliquae sunt ad Consules et Quinctum fratrem. Plinius vero qui saepe nervoso concisoque stylo fertur, nonnumquam et insurgit elatius, ut lib. et Ep 17. ad Marcinum, et fertur circumseriptius ut, lib. 3. Ep. 19. et floridius spargitur, ut lib. 1. Ep. 20. ad ?Tacitum.
Haec de Epistolographis, quos si Neotericorum lectione (non magnopere, nisi iam firmatis stylo viribus, suadenda) misceri cupias, Bembus, Sadoletus, Manutius, Muretus epistolas dabunt, ad ingenium Ciceronis formatas: quamquam sucus idem sanguisque non vegeter.
In Epistolas quoque et Dialogis esset, quem suadetem, Terentius, quo nemo purius exquisitiusque locutus est, nisi innocentiae adolescentum magis, quam eloquentiae faverem. Utinam esset, qui his sordibus expugatum, sciteque ad res honestiores, inflexum signatis quae antiquitate obsoleverunt, publici iuris ususque in scholis faceret. Operam Musis et Gratiis dignam collocaret. Me inclinata iam aetas munerisque ratio ad alias cogitationes inflectunt. Sed nec unquam mihi tan tum indulgere volui, ut illic ubi prorsus depuduit, legerem.
In historia illis quibus durior graviorque natalis sermo est, ut Germanis superioribus,
Bavaris, Hispanisque ante reliquos Iulium Caesarem suasero, ut tenuem illius orationis vim
habitumque prius in duant, quam alio ornatu vestiantur. Quod si qui tamen ex his Attici,
strictique magis
Universe, si me interroges; quid iubeam vitare? In velleio, inquam, obscurus quandoque
circuitus, quandoque sermo abruptus; in Floro audacia poetica; in Tacito dura, ac praerupta
abscuritas; in Seneca Rhetore vibrati inter renebras aculei: in Valerio, alibi nimium
affectata, alibi neglecta oratio displicet. Haec si vitaveris, prudenter, utiliterque
sequeris. Quod si deinde quaesieris: quem reliquis praeseram? super Curtium nullum habeo, qui
maiestatem historiae pari styli dignitate exaequet. De quo Lipsius Probus, inquit, me iudice,
legitimusque historicus si quisquam
Quod si tamen historiae recentioris cognitionem ad eloquentiae studium adiungere decreveris, habes Ioan Petr. Maffeium Indicae historiae scriptorem cultissimum, qui pura candidaque ac Romano digna nomine Oratione fluat: habes et Famianum Stradam praeter Curtianam venustatem, summa prudentia mores informantem, partesque absoluti historici pene omnes assecutum; habes denrque Horatium Tursellinum leleganti nervosaque scritpione veteris novaeque historiae synopsin complexum. Quos si stylum spectes iure cum priscis scriptoribus comparaveris, si leges Historico servandas, Famiaanum multis etiam praetuleris. Maffeius candore, Tursellinus etiam nervo, Famianus utrisque dotibus clarus est, sed magis temperatis. Primus fluit, alter graditur, tertius in sistit: omnes et sermone delectant, et rebus erudiunt. Sed de historicorum lectione infra agendum disertius, ubi de historia seorsum disseremus.
Quod si his affinem materiam tractare lubeat, si in morum, vel artium disciplina instituere, nihil post Ciceronem Quintiliano disertius, nervosius, exquisitiusque habiturus es, ad quorum numeros stylumque si quando Senecae Philosophi hiulcam cespitantemque dictionem aptaveris, rem pulcherrimam digne exornaveris. In re Medica alterum Ciceronem habebis Cornelium Celsum, eloquentie hic potius, quam arte principem. In iuris scientia Digestum vetus, quod Pandectarum etiam nomine celebre est, Ulpianos, Paulos, Papinianos aliosque exhibet novos omnes in curia Tullios, singulari proprietate ac nitote, legum seitaformulasque profecutos. In re denique agresti Columellafacile eloquendi princeps est. Rerum naturalium Plinius Maior, quamquam obscurior nonnumquam, elatiorquer, amen scriptor est absolutissimus.
In medio vero dicendi genere non tanta a veteribus ad nos scriptorum copia promanavit. Solus in eo Cicero, et multitudine, et varietate scribendi ante vertit ceteros, ac minus quidem circum scriptis periodis in tusculanis quaestionibus, paradoxis, et aliis quibusdam Philosophis discursibus hoc genus tractavit, magis vero eloquenter in orationibus prolege Manilia, et Pompeio, Marcello, Deiotaro Rege et Archia Poeta. Maximus vero Tyrius Platonicus et Isocrates ex Graecis hoc eodem in genere disertissime versati sunt, digni qui om nium ad eloquentiam adspirantium manibus versentur. Quamquam et ipsius Demosthenis hic potissimum eloquentia luxuriet, magisque ad ornatum, quam affectum legentem erudiat.
Recentium uberior scriptorum messis est, quae depulsa iam foro eloquentia in Academiis provenit. Admiranda hic Perpiniani facilitas et exundantis styli luxuries, maturiori solum iudicio castiganda: minor, sed circumspectior Mureti copia. utraque ad Ciceronis in dolem flexa.
His Bembum, Stephonium, Bencium, Petaviumque recte iunxeris, ab hac linea haud procul deflectentes: nisi quod primus tertiusque cum tulliano nitore quandoque languidior, alter non numquam in translationibus audacior, quamvis in descriptionibus cum profusione morosior. Quod si assurgere fortassis dicendo lubeat; poetica quadam libertate sese effert Causinus, Cellorius etiam effundit, non ingrata legentibus copia, ideoque ille nimium remissis; hic vero inprimis sterilibus voluendus est. Noverit tamen in hoc luxum, in illo granditatem moderari.
Siquid politicis rationibus excutiendum sit, stylo iuxta ac scribendi argumento Adamus
Conzen, arguta brevitate, sententiarumque pondere viam muniit. Ubi Philosophicis etiam
disceptationibus ludere visum fuerit, non ineptum Sophistam Daniel Heinsius suis in
orationibus adumbravit. Scaligerorum quoque oratio soluta, quam ligata floridior. In hac
docuerunt, censorem, quam imitatorem bonorum facilius reperiri: in ista, Orationem liberam
Offert sese in hoc genere et alia quaedam, eaque gemina scriptionis species, hac magis
aetate, quam aureo Ciceronis saeculo culta, altera poeticis figmentis pigmentisque ornata,
grandi quadam elataque maiestate assurgit: altera vibrantibus argutisque librata sententiis
epigrammatico quodam acumine, velut inexspectatis ubique clausulis suspendere primum, ac
denique ferire animum gestit. Ad delicias fere utraque haec dictio comparata, doctarum aurium
voluptati, modo ad instructionem modo etiam ad laudem reprehen sionem ve akiotum, his veluti
con dimentis gustui aptandam, servit. Ad Principum igitur virorum honorem, atque ad hostium
etiam contumeliam hic stylus frequenter vertitur. Alibi se enim magnifice extollit; alibi
figit acute. Hic ferit; illic blanditur: hic infligit, illic demulcet vulnera, blandum
atroxque; apis instar, mel gerit et aculeum. Non temen facile confundendum est (ut faciunt
nonnulli) grande illud. et hoc acutum; ne gemina laboret obscuritate, et oratio nascatur
aenigmatica. Quidquid gravate cunctanterque asse quimur, placere non potest eruditis. Nolunt
illi cum imperitis et pueris sola admiratione pasci. Granditas in loco eminenti, subtilitas
in luce exponenda est, illic et videntur, et placent. Flore vero Orationis ita vestiantur, ut
vultu non lateant; sed tamen ornentur: alias genus hoc a cutum in tenui charactere, sede ipsi
propria, subsidet. In grandiori illo scribendi genere optima moderatione, verum turpissimo
scriptionis argumento versatus est Petronius Arbiter in suo Sityrico, qui in eodem cum suo
auctore rogo flagrare debuit, non alia luce dignior. Hunc tamen Ioannes Barclaius in sua
Argenide si non vincere, certe aequare superioris aetate visus est; sed et in gymnasticis
suis de stylo exercirationibus Famianus Strada, et
Hac aetate alii eodem delectantur, sed infelici Mineiva plutes, illi praesertim, qui Romae ad illam subtilitatem conari sunt maiestatem elatae orationis coniungere. Felicissime Emanuel thesaurus assecutus videtur suis inscriptionibus, Masculus eodem grandior copiosiorque, in multis non contemnendus. At delectum in utrisque haberi cupiam, et in soluta oratione minus dense has argutias usurpari. Puteani Laconismus et thyrisi Philotesiii vim illis ner vumque adderent; illi Puteano acumen. Ego singulari libello Arguttarum ad hanc scriptic nem adspirantibus fona tesplures, procopia facilitateque aperui, infra etiam pro oratione solata nonnulla adiecturus.
In materia orationis sublimi solus propemodum inter profanos scriptores regnat Tullius.
Quare alium hic nullum praescribo: nisi forte inter Graecos Chrysostomus placeat, qui et in
isto affectuum regno dominatur. Ceterum ubi mitiores doc eri motus volueiis, Tullii
defensiones; ubi vehementiores, accusationes et invectivas consulas, nihil utrobique humile
molitur, praesertim cum periorando in omni genere amplificationum exardescir. Animadvertes
illum atroces, tristesque, ac lamentabiles rerum imagines oculis obicere: quorundam
calamitates aliorum improbiae latem describendo, exaggerandoque producere:
Haec aliaque quisquis plenius ex optimis praeceptoribus haurive voluerit, ille, post Rhetoricam Aristotelis, Oratorias Ciceronis praeceptiones voluat, Brutum praesertim et de Oratore librum tertium, cum notis Strebaei commentatoris elegantissimi, Quintilianum denique disertissime instituentem. Quod si his Ludovicum Carbonem, Iacobum Omphalium, sive etiam Methodum eloquentiae Calcagnini, Melchioris Iunii, Voelli artificium, ac tres prae cipue Caussinum, Vossium, Palatiumque eloquentiae Gallorum addere placuerit, magna offerentur ad eloquentiam praesidia, quam Veterum ac Cieronis imprimis exemplis locupletarunt.
De Poetarum lectione, qui ad hanc, qualesque deligendi sint, hic non ago, cum in Palaestra Eloquentiae ligatae haec abunde praestiterim.
QUoniam lectioni sucdedit imitatio, in qua praecipuum studiorum momentum omnes docti collocant, et de illa nobis agendum est. Multa in una eminenteloquentia, quaenatura nulli suppeditat; artis cultura opus est, quae solis praeceptionibus non circumscribitur. Imngenda manus operi est, penicillus sumendus, proponendum texemplar.
Quod vero potissimum, quidque in illo studio cavendum, quid maxime sequendum, malo ante disertissimorum vitorum iudicio discuti, quam mea unius sententia desiatri Sunt qui multos, sunt qui unum Ciceronem imitanti spectandum existiment. quin tilianus illis favet; his suavissi nus huius saeculi scriptor et fortissimus Martyr Edmundus Campianus. Utrumque de eloquentia eloquenter disserentem audiamus. Claudam in Paulo Cortesio, qui Tulliana facundia Tullium imitandum suasit.
1. Imitatione, cloquentiae studioso utilem esse tradit.
2. Per se tamen ad perfectionem negat esse necessariam, quod primi eloquentes sine duce fuerint, et suopte multa ingenio repererint.
3. Negat spem nobis praecisam supra veteres proficiendi, cum et sua bis non desint vitia, et nobis contendendum sit, lit ettam antecedamus.
4. Cavendum ne malos imitemur, aut vitia (quod prorum est) pro virtutibus.
5. Ouaedam, ob naturam repugnantem nobis inimitabilia, levius pertractabimus.
6. Cuique scribendigeneri suam esse indolem, observandum est, ne uno omnia colore ducamus.
7. Non igitur suadendum, ut uni se quisquam Demosthem, aut Ciceroni addicat.
EXhis ceterisque lectione dignis auctoribus et verborum sumenda copia est, et varietas figurarum, et componendi ratio: tum ad exemplum virtutum omnium mens dirigenda. Neque enim dubitari potest, quin artis pars magna contineatur imitatione. Nam ut invenire primum fuit, estque praecipuum, sic ea quae bene inventa sunt, utile sequi. Atque omnis vitae ratio sic constat, ut quae probamus in aliis facere ipsi velimus. Sic literarum ductus, ut scribendi fiat usus, pueri sequuntur: sic musici vocem decentium, pictores opera priorum, rustici probatam experimento culturam in exemplum intuentur. Omnis denique disciplinae initia ad propositum sibi praescriptum formari videmus. Et hercule necesse est, nut similes, aut dissimiles bonis simus. Similem raro natura praestat, frequenter imitatio. Sed hoc ipsum quod tanto faciliorem nobis rationem rerum omnium facit, quam fuit iis, qui nihil quod sequerentur habuerunt, nisi caute, et cum iudicio apprechenditur, nocer.
2. Aute omnia igitur imitatio perse ipsa non sufficit, vel quia pigri est ingenii.
contentum esse iis, que sunt ab aliis inventa. Quid enim futurum erat temporibus illis quae
sine exemplo fuerunt, si homines nihil nisi quod iam cognovissent, faciendum sibi aut
cogitandum putassent? Nempe nihil fuisset in ventum. Cur igitur nefas est reperiri aliquid a
nobis. quod ante non fuerit? An illi rudis sola mentis natura du cti sunt in hoc, ut tam
multa generarent, nos ad quaerendum non eo ipso concitemur, quod certe scimus invenisse eos,
qui quaesierunt; Et cum illi, qui nullum, cuiusquam rei habuerunt Magistrum, plurima in
posteros, tradiderint, nobis usus aliarum rerum ad eruendas alias non proderit, sed nihil
habebimus, nisibeneficii alienis quemadmodum quidam pictores in id solum student, ut
3. Quod si prioribus adiic ere fas non est, quomodo sperare possumus ullum Oratorem
perfectum? cum in iis, quos maximos adhuc novimus, nemo sit inventus, in quo nihil aut desi
deretur, aut reprehendatur. Sed etiam qui summa non appetunt, contendere potius, quam sequi
debent. Nam qui agit, ut prior sit, forsitan etiam, si non transierit, aequabit. Eum vero
nemo potest aequare, cuius vestigiis sibi utique insistendum putat, necesse est enim semper
sit posterior, qui sequitur. Adde quod plerumque facilius est plus facere, quam idem. Tantam
enim difficultatem haber similitudo, ut ne ipsa quidem natura in hoc ita evaluerit, ut non
res quae simillimae videantur, discrimine aliquo discernantur. Adde quod quidquid alteri
simile est, necesse est minus sit eo quod imitatur, ut umbra corpore et imago facie, et actus
histrionum veris affectibus. Quod in orationibus quoque evenit. Namque iis quae in exemplum
assumimus, subest narura, et vera vis: contra omnis imitatio ficta est, et ad alienum
propositum commodatur. Quo sic, ut minus sanguinis ac virium declamationes habeant: quam
orationes: quod in illis vera, in his assimulata materia est. Adde quod ea, quae in oratore
maxima sunt, imitabilia non sunt, ingenium, inventio, vis, facilitas, et quidquid arte non
traditur. Ideoque plerique cum verba quaedam ex orationibus ex cerpserunt, aut aliquos
compositionis certos pedes, mire a se, quae legerunt, effingi arbirrantur: cum et verba
intercidant, in valescantque temporibus, ut quorum certissima sit regula in consuetudine,
eaque non sua natura sine bona aut mala (nam per se soni tantum sunt) sed
4. Quapropter exactissimo iudicio circa hane partem studiorum examinanda sunt omnia: Primum, quos imitemur. nam sunt plurimi qui similitudinem pessimi cususque et corruptissimi concupierint. Deinde in ipsis quos elegerimus, quid sit ad quod efficiendum nos comparemus. Nam in magnis quoque autonbus incidunt aliqua vitiosa, et a doctis inter ipsos etiam mutuo reprehensa. atque utinam tam bona imitantes dicerent melius, quam mala peius dicunt. Nec vero saltem iis, quibus ad evitanda vitia iudicii satis fuit, sufficiat imaginem virtutis effingere, et solam ut sic dixerim, cutem, vel potius Epicuri figuras, quas e summis corporibus dicit effluere. Hoc autem iis accidit, qui non iutrospectis penitus virtutibus, ad primum se velut aspectum orationis aptarunt: et cum iis felicissime cessit imitatio, qui verbis atque numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque inventionis non assequuntur, sed plerumque declinant in peius, et proxima virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis comupti, compositis exsultantes, simplicibus negligentes. Ideoque qui horride atque incomposite qui dlibet frigidum illud, et inane extulerunt, antiquis se pares credunt: qui carent cultu atque sententiis. Atticis scilicet: qui praecisis conclusionibus obscuri, Salustium atque Thucyd dem superaut: tristes ac ieiuni Pollionem aemulantur otio si et supini, si quid modo longius circumdux erunt, iuranr ita Ciceronem locuturum fuisse. Noveram quosdam, quise pulchre expressisse genus illud caelestis huius in dicendo viri sibi viderentur, si in clausula posuissent, esse videatur. Ergo primum est, et quod imitaturus est quisque intelligat: et quare bonum sit, lciar.
5. Tum in suscipiendo onere consulat suas vires. Nam quaedam sunt inimitabilia, quibus aut
infirmitas naturae non sufficiat, ant diversitas repugner. Nec cui tenue ingenium erit, sola
velit fortia et abrupta: cu: forre quidem, sed indomitum, amore subtilitatis et vim suam
perdat. et elegantiam quam cupit non assequatur. Nihil enim est tam indecens, quam cum mollia
dui e fiune. Atque ego illi praeccptoriquem institueram in libro secundo,
6. Id quoque vitandum (in quo magna pars errat( ne in oratione Poetas nobis et Historicos, in illorum operibus Oratores aut de clamatores imitandos putemus. Sua cuique proposita lex, suus decor est Nec Comoedia in cothurnos assurgit, nec contra Tragoedia socco ingreditur. Habet tamen omnis eloquentia aliquid commune. Id imitemur quod commune est. Etiam hoc soletin commodi accidere iis, quise uni alicui generi dedi derunt, ut si asperitas his placuit alicuius, hanc etiam in leni ac remisso causatum genere non exvant: si tenuitas aut nuditas, in asperis gravibusque causis ponderi rerum parum respondeant: cum sit diversa non causarum modo inter ipsas conditio, sed in singulis etiam causis partium: sintque alia lenteer, alia aspere, alia con citate, alia remisse, alia docendi, alia movendi gratia dicenda: quorum omnium dissimilis atque diversa inter se ratio.
7. Itaque ne hoc quidem suaserim, uni se alicui proprie, quem per omnia sequatur, addicere.
Longe perfectissimus Graecorum Demosthenes, aliquid tamen aliquo in loco melius alii, plurima
ille: sed non qui maxime imitandus, etiam solus imitandus est. Quid ergo? non est satis omnia
sic dicere quomodo Marcus Tullius dixit? Mihi quidem satis esset, si omnia consequi possem.
Quid tamen noceret, vim Caesaris, asperitatem Caelii, diligentiam Pollionis, iudicium Calvi,
quibusdam in locis assumere? Nam praeter id quod prudentis est, quod in quoque optimum est,
si possit, suum facere: tum in tanta rei difficultate unum intuentes, vix aliqua pars
sequitur. Ideoque cum totum exprimere quem elegeris, pene sithomini in concessum: plurium
bona ponamus ante oculos, ut aliud ex alio haereat, et quo quidque leco conveniat, aptemus.
Imitatio autem (nam saepius idem dicam) non sit tantum in verbis. Illac intendenda mens,
AD apparatum sermonis ornatumque quod attinet, nullum existimo fructum esse, nisi voluminum
Ciceronis, aut eorum qui Ciceronem feliciter expresserunr. Sed hoc dico; in ceteris legendis
censores nos esse debere, in Cicerone discipulos; illos notare, hunc suspicere; illos
gustare, hunc vorare et concoquere, et in sanguinem penitus succumque nostrum vertere. Habent
illi delicias quasdem parce a nobis cauteque libandas; hic plenas mensas et opiparas dapes,
confidenter avideque sumendas. Ex hoc igitur solo conficietur elocutio: sicut enim nemini
cutis, aut color, aut certa corporis constirutio nascitur ex epulis quas attingir, sed ex
quoridiano pastu quo vegetatur, et alitur: sic oratio, quamvis non nulla de aliorum scirptis,
tamquam de alieno convivio seponat, forma tameneius et natura ex uno Cicerone, cui semper
assuescat, tamquam ex constanti pabulo
Non diffiteor inter eos qui Ciceroniani dici volunt, quosdam esse, qui ridiculo ineptoque
labore, sic ipsum, velut hominem simioli, non quod naturale est, veluti filii patrem
referant. Nam et pagellas expilant manifeste, et verba capiunt importune, et vim faciunt
sententiae, et deformem serviunt servitutem. Itaque recte praecipiunt; qui dicunt, si
placuerit tibi inventio, vestire verbis tuis, id est, aliis: si verba, libentius illis uti,
non recusantibus. Sunt enim qui sensa vocibus ligent, nactique phrases pulchras, et
plausibiles, rem quamlibet in eas, tamquam in vincula, coniciu~r Contra factum oportuit, nam
de re primum, post de vocabulis cogitandum. Aliud quoque mandant non inutile, sed non in
perpetuum. Scribis epistolam? delige Ciceronis unam in eo
PErmagni interest, utrum quis videatur quenquam velle imitari, aut neminem. Ego statuo, non
modo in Eloquentia, sed in aliis etiam artibus necessariam esse imitationen. Nam et omnis
doctrina ex anrecedenti cognitione paratur; et nihil est in mente, quin prius in sensibus
perceptum. Ex quo intelligitur omnem artem naturae esse imitationem, sed natura fieri, ut ex
eodem genere dissimilitu do nascatur. Homines enim cum inter se dissimiles, similitudine
coniunguntur; et quamquam alii coloratiores, alii pallidiores, alii venustiores, alii
proceriores sint, una ramen est omnibus figura et forma. Illos autem quibus, aut crus, aut
manus, aut brachia desunt, non omnino ex omnium hominum genere excludendos, sed aut mancos,
aut claudos appellandos putarem. Sic eloquentiae una est ars, una forma, una imago. qui vero
ab ea
Qui aurem neminem imitari, et sine cuiusquam similitudine laudem consequi videri volunt,
nihil, mihi crede, roboris, aut virium in scribendo prae se ferunt: et illi ipsi, qui se niti
dicunt ingenii sui praesidiis et viribus, facere non possunt, quin ex aliorum scriptis eruant
sensus, et inferciant suis. Ex quo nascitur maxime vitiosum scribendi genus; cum modo sordidi
et in culti, modo splendidi et florentes appareant: et sic in toro genere, tamquam in unum
agrum plura inter se inimicissima sparsa semina. Fieri enim non potest quin varia ciborum
genera male concoquantur, et quin ex tanra colluvione dissimillimi generis inter se verba
collidantur Nec minus huius corruptae orarionis asper concursus aures ferit, quam ruentium
lapidum fragor, aut strepitus, aut quadrigae transcurrenres. Quid enim voluptatis afferre
possunt ambiguae vocabulorum significationes, verba transversa, abruptae sententiae,
structura salebrosa, audax translatio, nec felix, ac intercisi de industria numeri? Quod
necesse est his omnibus accidere, qui ex singulis verba et sensus eruunt, et neminem
imitantur. Horum sane omnis oratio est tamquam Hebraeorum domus, quibus sunt ad quoddam
tempus oppignerata diversorum hominum bona. Nam ibi et lacernae, et amictus, et penulae, et
multorum saepe pallia suspensa internoscuntur. Ego autem tantum interesse puro inter eum qui
neminem imitatur, et qui certum ducem consectarut, quantum inter eum qui temere vagatur, et
qui recta proficiscatur. Ille devius inter spinas volutatur;
MIrum cuiquam videri possit, qui fiat, quod cum prin cipem Romanae eloquentiae Ciceronem
pene faciant universi, eidem tamen in huius quaestionis definitione non conveniant: Solus ne
Cicero, an quisquam praeterea imitandus? Si solus eminet, cur alios praeter hunc imitemur? si
plures recte imitamur, quomodo solus eminet? an forte deteriores etiam sequemur artifices
neglecto meliore, nec ad optimum quisque statim adspirabit? Quid in late sparsis sectamur
ruulis, quod in uno fonte torum possidemus, ut purius sic et copiosius? At rursum legendi
plures; cur igitur imitandus solus? an nemo aut extra, aut supra Ciceronem quippiam? an Caesar
minori puritate fluit, Quintilianus venustate, Curtius lenitate, Livius concitatione, acumine
Plinius? Et demus una aliqua virtute singulos; Ciceronem eminere universis: an non propius
veriusque unius alicuius virtutis seorsim expressae
Verum quid si unus Cicero ita quidem haec assecutus sit, ut tamen non ubique omnia? alibi lenis, alibi concitatus, acutus alibi? Quid si quamlibet cum ceteris ita misceat doribus, ut suo quaeque loco ubi vim gratiamque possidet maxime, illic et excellat. Id profecto si compertum fuerit, non est cur a Tullio divellamur.
Equidem, sic statuo; supra Ciceronem, qui quidem in plerisque universe excellat, reperiri omnino neminem. Illum unum rebus, personis, temporibus ita aptasse orationem, ut si affectatam illam rerum abs se gestarum commemorationem, importune nonnumquam ingestam, sustuleris, illud quod iure requirimus decorum, nemo aptius expresserit. In epistolis puro, perspicuoque nitore fluit: in docendo clarus ac disertus. In disputando acer subtilisque; in disserendo, cum mores instruit, gravis ornatusque; cum sententias discutit, prudens at que amoenus; in defendendo lenis copiosus ac circumscriptus; in accusando vehemens, concisus, atque incitatus. Quo, ut par est, agnito anceps minime disquitio nobis relinquitur; an prae ceteris, imitandus sit Tullius?
Qua in re minime affirmare dubirem, optime facturum qui Ciceronem, inter prima eloquentiae cultius per imitationem formandae tirocinia, illosque qui hunc dicendo secuti sunt (quorum facilis purusque sermo est) plane consectetur, neque ad alios se transferat, priusquam illorum ingenium in dolemque traxerit. Non igitur excludo, in materia scribendi diversa versatos, Caesarem, Terentium, Curtium, Quintilianum, Aemilium Probum, Columellam, Celsum, tum etiam recentes scriptores Tulliana suavitate fluentes. Nam ut omnia elegantiae lineamenta assecuti non sint, ad Ciceronem tamen ducunt, iis quibus eminent virtutibus. Horum vero dictionem ad Tuilianam compohi eloquentiam, atque illa qua ipse lucet elegantia, illis quibus splendet ornamentis cupiam illustrari.
Quae dam ist! auctores minus adferent culta, quae Tullius ex colet, quae dam vibrantibus stricta sententiis, aut numerorum incessu ac pondere animosiora, quae cum laude retinebis. Ita etiam cum Tullium non omnino expresseris, optimos tamen eloquentiae trahes colores, erirque nonnumquam virtus ab illo defecisse. Etenim non me pigeat quandoque in historia cum Quintiliano et Curtio nunc in cedere pressius, nunc acutius finire sententiam. Vis aliqua vigorque huic inest dicendi generi, quem Cicero ubique non possidet. Sed hoc politioris iam eloquii iudiciique opus est, adolescentes ex ceteris auctoribus copiam, ex Cicerone etiam formam eloquendi hauriant: illos comites, hunc ducem accipiant: illos non negligant, hunc etiam venerentur.
Est et alia quae dam ratio universe imitandi Ciceronem, aliis quoque auctoribus, ab eodem
legnius remoris, in idem tamen praesi dium advocatis. Sed roboratae iam in stylo tenui haec
exercitatio eloqu ntiae est. Sunt qui caeso illo acutoque dicendi genere delectentur, quo
Salustius ac Plinius olim, hoc etiam tempore Puteanus claruit, et Lipsius ante hunc magis
oblectatus est, quam excelluit. Illud quidem seribendi genus non ignorare, landabile, cum
eius loco ac tempore usus possit esse gratissimus; passim tamen
Sed et alii futuri sunt, quibus nonnumquam assurgere a vulgato loquendi usu, sive cum Tacito pressius, sive cum Floro elatius libeat. Quibus idem hoc meum consilium quantum emolumenti ad profectum allaturum sit, haud multo post elucescet. frangat nunc illorum duritiem Cicero; nunc ariditatem irriget; nunc corrigat audaciam. Verum haec imitatio, ut dixi robustiorum est, quique utrorumque autorum vim assequantur, sententiasque ponderent. Non cuivis haec arma corpori aptanda sunt. Est manus quae gladium tractare norit, non possit acinacem. Vires aetasque multorum profectum adiuvant.
Iam et ilud ob servandum caute est, quo in genere studiorum scribendique verseris, qui sis
ipse, quibuscum, quo loco ac tempore, et qua de causa disseras? haec enim tantum non solum ad
materiae, sed et styli saepe, diversitatem pondus adferunt, ut quandoque singula ad illius
prudentem inflexionem sufficiant. Unde oritur, ut nec quibuslibet in locis Cicero, nec a
quovis ratione eadem, nec solus ille, atque unicus nobis imitandus relinquatur. Nam et
quaedam esse scribendi genera, quae nusquam pertractarit Cicero, et quaedam eo tempotis
locique ab eodem usurpata, ut si haec mutentur, oratio minus conveniat. Illae certe orationes
ab eodem in foro dictae, ac curia, si nunc ad causarum tractationem eo dicendi genere
transferantur, nihil nisi fastidium parient: auditor lectorque etiam defuturus est. Ad solas
conciones in rebus sacris potentissima illarum imitatio futura est: plurimumque, meoiudicio,
hac aetate delirant, qui alium ab illo Tulliano dicendi characterem huc inferunt, vel
suspensa brevitare incisum, vel poetica libertate inflatum, velculeata importune dictione
affectatum:
Dicentiom audientiumque persona, quoties orationem imitationemque mutat, alia dolescentem,
alia virum decet: illum deliciae quaedam, et exundantis orationis luxuries, molliter que nunc
fluens compositio, nunc per caesa etiam exsultans membra, nunc per trapos audaciores
insurgens commendat, quae virilem dictionem non solum non ornant, verum etiam dedecent.
Graviores haec senfus sententiasque postulat, nec facile oriosa arque ad solos numeros
ornatumque composita verba patitur, quibus Cicero maturior peccasse haud immerito videretur,
nisi auribus aliquid populoque rudiori dandum fuisset, cuius tarditatem repetitis quandoque
vocibus iuvit oppugnari. Minus etiam tropis, figurisque cultioribus luxurari senem convenit.
Sit pressa et rebus densa solidaque, sit axionmatis gnomisque instructa, sit ad mores
formandos composita oratio. Quae ut senibus apta est, ita adolescentes sine auctoritate
dicturos parum ornabit. Tanzum personae ad dictionis formam momenti ad ferunt. Quid. quod
aliter a Principe ad subditum, aliter a subdito ad Principem scribendum dicendumque sit? illi
verbis parce, iisque gravibus, tum amplis significantibusque uten dum sententiis; huic
copiosior demissorque etiam per ambages quodammodo ducenda oratio est, ut etiam cum suadet,
hortatur que, orare simul videatur. Quin et Philosophum secus, quam Rhetorem, aut Sophistam
loqui fas est, illum purus simplexque et ad solius veritatis in vestigationem compositus
sermo decet, quique ut senator gravis moderatusque incedat, hunc velut adolescentem comptulum
crispatumque, affluens dicendi lepos, et late per diversos orationis flores effusa dictio
commendabit. Alia denique illius, qui poeticis fictionibus laudem, reprehensionemque, aut
quamcumque demum veritatem exornat, scriptio esse debebit, quam alterius nude per eadem
dicendi sparia evagantis. illum enim Poetae, hunc propiorem historiae ipsa rei natura fecit.
Et his omnibus, quis ubique unum, in pari licet materia, Ciceronem imitandum praescripserit?
Miror equidem Romanae linguae assertores, vel tam reperiri Ciceroni amicos, ut omnibus unum
dotibus credant excellere; vel tam inimicos, ut eloquentiae
Ad eloquentiam igitur suis numeris absolutam, quemvis dicendi characterem sive ex
imitatione, sive ex suo ductum ingenio, et prudentiam exercitatae iam aetatis adferre necesse
est; ut cum assecutus omne scribendi dicendibue genus fueris, personis, temporibus, ac rebus
noveris accommodare. Hoc illud decorum est, quod arte simul iudicioque obtinetur, Graecisque
Ut quid enim illorum vel iudicium vereamur, vel sectemur ingenium, qui ne cuiquam suorum coaetaneorum quicquam tribuant, quo suam atteri gloriam credunt, ad priscae aetatis scriptores transferunt universa, et quorundam etiam exoletas sordes pro oblectamento habere malut, quam dignam suo aevo venerationem deferre. Illud in Romana nos lingua priscis debere fateamur, quod verborum orignem eorumque construendi usum, ex illorum penu haurire teneamur, in ceteris iuxta nos recentibus priscisque, in opportuna eloquentiae tractatione, obligatos censeamus. Ego Famiano Stradae vix historicos veteres aequavero, si universas in uno historiae virtutes exigas.
Habet vero illud etiam commodum recentium autorum cum lectio, tum imitatio; quod materiam saepe afferant Christianis institutis, nostrisque exercitationibus magis idoneam. cum veterum tenebrae, et magnum sint, ignaris eorum temporum adolescentibus, impedimentum, et minus propinquam expeditamque imitaturis viam aperiant. Illa et tractare, et legere iucundius est, quae in nostros sese sensus cognitionemque inferunt. Minus nos tangunt peregrina et tot submota aetatibus, quam praesentia et nobiscum nata. Ego ex his, et facilius, et maiori cum voluptate, hoc, quantulumcumque est, quod teneo, me sensi assecutum. Muretum adolescens non minus, quam Ciceronem mihi in oratoria facultare profulisse sensi: illum penetrabam, hunc saepe tantum admirabar, non verbis sed argumento reconditum. Sed ne in quosvis sese autores citra Magistri consilium immittat iuventus; ne ignoranda quandoque hauriat, et vitiis dicendi imbuatur priusquivam virtutes noverit.
IMitatio, de qua hic agimus, est quaedam conformatio sermonis nostri, ad optimam Romanae
elequentiae ideam, rebus carumque adiunctis aceommodata. Haec vero conformatio, aut iisdem
verbis fieri poterit, sed constructione, numero ordine, figura vel periodo mutata; aut certe
similium iliis vocum surrogatione erit instituenda, Non enim una eademque, sed forma pari
inducetur. Illa enim quae tironibus eloquentiae libertas indulta est, lectas ex Cicerone
aliisque communium locorum descriptiones in suum usum, citra mutationem transferendi, non
nisi rudiorum est, probrosa viris, atque inconcessa. In adolescentibus mutuum, ex quo
fenerentur, in adultioribus furtum est, et alienae eruditionis violatio, plagii crimine apud
iurisperitos damnata. Quare quam nonnulli puerilem imitationem vocant, ego honestam in
adolescentibus facultatem appello usurpandi tantisper rem alienam, dum abundent propria, quam
liberaliter ab his arripiendam, a Magistris censeo indulgendam fovendamque: ne semper egeant
propriis, qui numquam abundare norunt alienis. Sic adolescens, ut exemplo utar, Catilianaria
Ciceronis oratione magna parte uti poterit, adverlus Zvvinglium, quem ab Ecclesia ad
coniuratos suae religionis hostes iubeat discedere. Sic et illa quae pro lege Manilia de
Pampeit virtutibus Cicero disserit, ut hunc dignissimum belli Imperatorem ostenderet, Carolo
Quinto adversus Solimanni potentiam ab Europaeis deligendo facile aptaverit, et haec materiae
quaedam ac
Universe igitur, ut dixi, styli confirmatio, vel iisdem fie verbis, vel fimilibus. Iisdem verbis utendum est, quando paria atque aeque idonea non luppetunt: et ita passim verba et lectae ex Tullio aliisque phrases, adhibentur. Ut operam dare, periculum facere, ex animi sententia rem agere, et quae pari verborum aut phrasium venustate, sive etiam proprietate nequeunt immutari, quaeque etiam, si ex multis pauca retineantur, nullum incutinut imitanti ruborem. Hoc tamen imitandi genere liberalius tunc uti concessum est, quando in diversa scribendi versamur materia. Ita quod Clodio Tullius in oratione pro domo sua in principio exprobrat; indignum scilicet esse, quod Senato es inconstantiae arguat, hoc tu Luthero Patres antiquos erroris in fide arguentis iure adhibueris. Itane vero, quod in fide divina est vitiosissimum varietas et inconstantia, et crebra, tamquam tempestatum, sic sententiarum mutatio; hoc impostor iste ad Patres transferat, quos ab inconstantia gravitas, a perversa sententia, certae definitaeque leges religionis, vetustas exemplorum, auctoritas literarum, monimentorumqne deterret? Quod pene totum habet Cicero, nisi quod pro fide divina imperita multitudine, pro perversa libidinosa, pro leges, ius, parvo discrimine, adhibeat; persona denique utatur secunda. Interea toto genere diversa res agitur Et haec maxime libera rudisque hoc in ordine est imitatio. Paulo eruditior futura est, si (quod facile) contrarium hoc modo persequaris, itane vero, quod in priscae aetatis Patribus laudatissimum est fides et constantia, hoc tu ab illis auferas, quos ad certam definitamque sententiam S. literarum auctoritas, ad constantiam gravitas, ad pietatem religio educavit? Quae quidem una et inter amplissimas, et perfectissimas est rationes imitandi, atque in eadem etiam materia locum reperit, de qua nunc agendum est.
Altera imitandi ratio est si verba phrasesque, non eaedem. sed similes, in eadem loquendi materia, adhibeantur. Ut si illud quod Cicero ibidem adversus Clodium Tullii exulis domum consecrantem et Bonae Deae sacra incestu violantem usurpat, eidem Luthero in pari causa pro religione laboranti et eiusdem per incestum violatae reo adhibeas. Post medium sic habet. O Dii immortales (vos enim haec audire cupio) P. Clodius vestra sacra curat? vestrum numen horret? res omnes humanas religione vestra contineri putat? hic non illudit auctoritati horum omnium, qui adsunt, summorum virorum? non vestra Pontifices gravitare abutitur? ex isto ore religionis verbum excidere, aut elabi potest? cum tu eodem ore accusando Senatum quod severe de religione decerneret, im putissime teterrimeque violasti. Adspicite, adspicite, Pontifices hominem religiosum, et si vobis videtur quod est bonorum Pontificum monete eum, modum quendam esse religionis, nimium esse superstitiosum non oportere. Quid tibi necesse fuit, anili superstitione, homo fanatice, sacrificium quod alienae domi fieret invisere. Quae rantate mentis imbecillitas renuit, ut non putares Deos satis posse placari, nisi etiam muliebribus religionibus te implicuisses? Hactenus Cicero. Imitemur nunc plerorumque aut verborum, aut phrasium, aut etiam figurarum vel numerorum immutatione hanc pene eandem rerum in Luthero sententiam.
Ogeneris humani servator Christe (te enim haec audire cupio) Mart. Lutherus, tuorum
sacrorum curam gerit? tui Numinis reverentiam habet? res mortalium divina religione contineri
existimat? Hic auctoritati horum omnium non illudit, qui adsunt Ecclesiae, antiquissimorum
Patrum? Principum benevolentia, et Pontificum humanitate ad suam perfidiam non abutitur? Ex
isto ore verbum aliquod sacrum sanctumque potest effluere, quo senatum ille orthodoxum severe
integreque de religione decrenentem teterrima impuritate violavit? Intuemini, ô fideles
Christiani, intuemini religiosum hominem, et si
Ut vero haec imitatio Ciceronis a suis rite initiis ad finem perfectionemque deducatur, necesse est, illa diligenti lectione signasse, in quibus Cicero reliquis scriptoribus potior illustriorque eminet.
Ut quod 1. lectissimis verbis phrasibusque utatur, quas perinde cultas in ceteris vix
reperias. 2. Quod raro elegantique vinculorum nexa ita societ, ut amice inter se cohaerere,
non velut inter compedes, reluctante natura, constringi videanrur. 3. Quod ordo verborum in
sententiis, sententiarum in periodis, periodorum in oratione, tam suavis consentiensque, tam
simul varius plenusque ac virilis sit, ut
Quocirca hoc primum tuum exercitium sit, ut verborum phrasiumque aliquem delectum instituere noveris (de quibus paulo post Campianum disertius loquentem introducam.) Ut, legis, apud Tullium, ad vulgi opinionem aebiit, velcum vulgo sentit: alius habet; vulgi opinionem sequitur. Cicero affectum iam bellum, vel inclinatum; alius, prope finitum, dicet. Cicero: navem appulit, vel navis appulsa est, alius, navis appulit. Cicero. desiderium tui non fero; alius dicet, absentiam, Cicero, hoc mihi non sumo, alius, non arrogo. Cicero abesse bidui; alius, duorum itnere dierum. Cicero, ab aliquo stare velesse, alius, pro aliquo facere dicet. Cicero, rem cum heredibus confecit; alius transegit. Cicero, contra quam speraveram accidit: alius, contrarium accidit. Cicero, defunctum se periculo arbitratur; alius liberatum se credit. etc. Sed haec de fontibus elocutionis pluribus exemplis prosequimur, quae nisi scriptione frequenti ad familiarem traducas usum Ciceronianus esse vix porexis. Idem de particularum nexu, numerorum pondere atque ordine sententiarum esto sudicium, de quibus nos ibidem consule, praesertim 4. fonte phrasium, et §. 3. de fontibus periodorum. Nunc alios laudatissimos auctores ex Andrea Schotto Tullian. qq. l. 2. rationem imitandi erudite tradentes audiamus.
TRia igitur quam accuratissime in Cicerone observanda, imitandaque censet fortissimus, eloquentissimsque ille vir, illi adolescenti, qui supra vulgus erigere sese aliquan do, nomenque inter disertos habere aliquod velit.
Verbum, inquit, recipio, nullum, quod non ille recepisset: multa atuem admitto, quae ille
non protulerit; prolaturus sine dubio si tulisset occasio. An ego dubitem, quin vir gravis,
et sapiens, pertractans Philosophica, voces con venientes fecerit, idque, ut augeret linguam
Latinam, sicut ipse affirmat. Item si de agricultura fusius disputasset, plurima dixisset cum
Varrone, Catone, Columella: praesertim, cum in uno libello de senectute, et occatum, et
occatio, et aristae, et acinus vinaceus, et repastinatio, et consitio et pomaria legantur,
alibi apud hunc nusquam? Quid? qui semel de legibus, virgeta nominavit, semel ad Q Fratrem,
Silvam viridicatam, semel de Fato Mulierosum, semel in Tusculanis, multiplicabilem, semel in
Paradoxis, mutilum, semel in Epistolis Sportellas et artologanos, semel ad Atticum,
dieticulam, semel de universitate, dividuum, semel in Verrem, divaricavi, semel in natura
Deorum, viticulas: ille non eiusdem generis alia prodidisset, vel saepius, vel copiosius
talia disseruisset? quid si recuperari possent ipsius volumina de Republica quae exciderunt;
an non suppeditarent bona vocabula, quae tamen nullus adhuc Nizolius in reliquo Cicerone
viderit? cuius rei coniecturam ex eo capio, quod in somnio Scipionis et extimum globum, et
stelliferum caelum, et immobilem terram, et Lunarem cursum reperio, quae non reperissem, nisi
hoc fragn entum ex illius sexto de Republica libro superesset. Non igitur linguam Ciceronis,
quae
Omnino servanda est unius locutio Ciceronis, nec
Connectit etiam mirifica diligentia et varietate
Illud moneo. Ne quis huic parti satisfactum putet, si, (quales se novisse testatur Fabius) in fine posuerit, esse videatur. Quare ut opus expediam, concludo paucis.
Cum sit unum in quoque genere perfectissimum (quod si non sensu, mente tamen comprehenditur) unam speciem quoque, et ideam caelestis eloquentiae, quam sequamur a nobis esse contemplandam: ad eam Cicero sine controversia proximus accessit. Huius ergo maxime ingenium, vim, motus, accumen, ordinem aemulabimur, alios interim non excludemus, qui beneficii satis, nihil apportant periculi. At in apparatu sermonis universo, in verbis, in phrasibus, ornamentis, solius M. Tullii similes esse cupiemus: nam etsi necessarias aliunde voculas raro mutuabimur, nihilo tamen secius hunc solum, si volumus, in stylo referemus.
Quod cum faciemus, non homini donum hoc, sed praesenti Deo, qui fons est omnis scientiae, referemus acceptum: multoque religiosius Christum in vita, quam Ciceronem in lingua imitari conabimur.
DVo in Cicerone legendo mihi proponebam, quid, et quomodo diceret. In quo videbam interdum
pauca multis explicari, interdum plura comp: ehendi breviter, et abslute: saepius candem
variari rem, ut cum idem diceretur, tamen commutatis verbis atque sententiis aliud dici
viderctur. Mirabar vero partium, et quasi membrorum
Quid dicam de artificio vinciendae orationis, denique copia, et quasi silva elegantium vinculorum? quibus cum multi, vel quasi compedibus quibusdam scriptiones suas colligent, vel ita dissolvant ac dissipent, ut capti membris corporis, ac ne corporis qui dem speciem habeant. Sic Cicero res nectit et verba, ut sola eius oratio libere moveri, magnificeque ingredi videatur. Cogitabam vero eriam de singulis verbis, de coniunctione verborum, de eorum numero, atque forma. Qua in cogitatione mihi veniebat in mentem mirari, quaenam esset causa paucitatis eorum, qui divinas Ciceronianae orationis virtutes imitarentur, huius autem erroris, et inscitiae multorum, duplicem aliquando culpam animadverti. Sunt enim qui a Cicerone abhorrentes, se ad alios, nescio quos, scriben di magistros contulerunt. Qui quod iudicium habeant, cum appareat, facile negliguntur. Alii sunt, quorum est levius peccatum: imo vero non illi quidem cupiditate peccant, qui Ciceronis simillimi velint esse, si possint; sed consilii, et imitandi modo falluntur. Nam hi Tullii verba mordicus tenent, nec ullam fere syllabam audent ab eo diseedere, et dum verentur ne parum Ciceroniani videantur, illius etiam sensa totidem verbis rransferunt in suas litteras, scilicet (quod miserrimum est) numquam sunt in scribendo sui, sed inepte ac putide alieni.
Quid igitur eos in errorem in duxit? Puerilis illa suspicio, quod sermonem Ciceronis in id
modo convenire sunt arbitrati, ad quod ille semel accomodavit. In qua si ipse Tullius
sententia fuisset, non iam eum copiae atque ubertaris magistrum, sed inopiae et ieiunitatis
doctorem haberemus. Quae cum viderem, putavi mihi elaborandum, si modo id assequi possem, me
ut ab illa balbutientium turba seiungerem, coniungeremque cum illis, qui plane et latine
loquuntur. Nam ut quisque mihi occurrebat Ciceronis lacus, illam loquendi formulam ad alia
transferebam, et eiusdem, et alterius generis sensa, quasique unis ab illo sumptis
vestimentis studebam vestire et oranare res innumerabiles. Exempli causa, quod haec dictans
legebam forte, Publii Rutilii adolescentiam, ad
Sed quoniam intelligebam, quaedam esse sen tentiarum lumina quibus scripta illustrarentur, sumebam illa vel ab ipso Cicerone, vel a quovis; sed ita, ut in eadem exercitatione alia quadam ratione uterer ab illa superiore. Ut enim illic tamquam ex eadem cera multas fingebam imagines; sic hic quasi eundem hominem alio habitu vestiebam. Qua re fiebat, ut quae ab aliis parta essent, a me inventa viderentur.
Sunt autem haec ornamenta. et lumina sententiarum, ut: Ne quid nimis, Late patet invidia, et huiusmodi sexcenta; quae si ita efferas, Tenendus est omnium rerum modus, et, nihil non occupat invidia, quis tua esse neget? Huc pertinet illud Ciceronis, imitandos esse bonos fures, qui earum rerum, quas ceperunt, signa commutant. Ut enim illi pallium si cui furantur, ne id is agnoscat, ex pallio sagum faciunt: sic qui aliorum sententias commutatis verbis enuntiant, quae communia sunt, proptia facere videntur.
Neque vero non etiam conabar interdum quodammodo cum ipso Cicerone certare acumine contrariorum: ut si ille, in laetitia doleo; ego contra, in dolore laetor. Si idem dicat. Tardius faceres; hoc ego interpretor, diligentius. item, ipse celerius; id est, negligentius, in contrarium conversa sententia.
Quod institutum mihi si meo arbitratu diutius tenere licuissec, in hac laude fortassis
aliquis essem; sed ab ea me con suetudine avoca vit necessaria quaedam barbaries, de qua nunc
quidem nihil attinet plura scribere. Tibi certe, quid de tota hac ratione sentirem,
significandum putavi: qui etsi scio quanta occupatione distinearis, tamen non dubito, quin
pro excellenti tuo ingenio, proque eo, quantum profecisti in hac latine scribendi ratione,
cum istum graviorem studiorum cursum confeceris, huc redieris, teque in hac laude exercueris,
brevi etiam in principibus fucurus sis huius facultatis, Quamquam aliquid interea
SIqua tradi certa ratio potest imitandi, illam video probatam a doctissimis veterum, quam
plurimis illorum exemplis cognitam, a bonis ingeniis animadversam; ut vel ordo mutetur, vel
pluribus verbis, vel paucioribus, vel mutatis, vel contrario, vel simili modo res dicatur.
Esto enim ex M. Tullio principium illud Epistolae ad M. Varronem: Exiis literis quas Atticus
a te missas mihi legit, quid ageres, et ubi esses cognovi. Inversione ordinis cavendum, ne
quid perturbate dicamus. Permissum est hoc igitur, quoties non repugnet natura; ut:
Plautus igitur et Terentius Graecorum fabulas in Latinum sic vertebant, ut sibi hanc ipsam rationem, quae demonstrata est, sequendam putarent. Imo etiam non aliter Latini ipsi Latinos, et Graeci Graecos imitati sunt: et nos ipsi tractantes nostra his modis, unum atque idem argumentum in res plurimas variabimus, ut Menander apud Terentium ex Andria Perinthiam fecit, quae duae fabulae inter se oratione tantum, ac stylo differrent. Nostri autem Graecos imitati sine controversia id praestiterunt, quod M. Tullius Tullius Tuscul 1. verissime scripsit, Nostros aut per se ipsos invenisse sapientius, quam Graecos; aut accepta ab illius secisse meliora. Sed iam satis haec iis qui se primis in literis exercent.
Habes, mi Lector, optimam imitan di rationem, quam quidem riro Romanae eloquentiae spectare possit. Ex gravissimis illam elegantissimisque scribendis Magistris, quam meo solum ex calamo depromere malui; ut simul intelligas, quam quisque illorum, ad tantum scribend nitorem, quo Ciceroni plures vix concedunt, viam rationemque secutus fit. Nec paria desperes, modo candem non asperneris, principio duriorem et spinis quibusdam obsitam; verum amoenam denique florentemque senties, quaeque ipsum scribentis calamum rapiat, animumque liquida quadam suaviter fluentis orationis dulcedine teneat. Plura quae ad imitationem Ciceronis facient in altero opere Palastrae Oratoriae ad eloquentiam absolutiorem accommodata, exspectes, praesertim lib. 1. c. 18. etc 31. ac seq. Interea his tuo emolu mento, meo labore provocatus fruere.
ADolescentes ad eloquentiam informamus, quibus ante recte loquendi, quam inveniendi praecepta conveniunt: hoc enim plus ingenii iudiciique: illud plus artis industriaeque possidet. Quocirca hinc iure auspicantur. Ut vero suis e locis fontibusque derivatur Inventio; ita etiam hac in arte manat Elocutio. Quare cos universim prius designare, quam hauriam us e singulis operae pretium duxero. Horum enim cognitio faciet, ut qua quisque ad Eloquentiam via propius veriusque queat insistere, haud gravate cognoscat, neque in quodvis sese legendi scribendive studium vagus incertusque immittat. Compertum enim est plures magnis frustra laboribus hoc in campo desudasse, neque tamen, nisi perparce, ac pene sine gestu ex his Musarum fontibus delibasse; quod aut via ad hos regia absisterent, aut vim modumque ignorarent.
Duo inprimis sunt eloquentiae studioso necessaria, copia verborum ac sententiarum tum delectus, ut eleganter iuxta et ornate loqui possit.
Delectus sine copia non potest institui; elegantia et ornatus sine delectu non haberi Pro utrque hac facultate expeditius paranda, Principia quaedam; fontium a me nom ine sumpta, statuenda esse dixi. Horum alia in Vocibus. alia in Phrasibus, alia in sententia ac Periodo reperiuntur.
Voces, quae ad constructionem aliquam adhibentur, omnes quidem expendi possunt ac debent, inprimis tamen nomina ac verba, quod ab his non minus copia, quam ornatus peratur.
Quamvis vocum copia, e Lexicis ac Dictionariis, longo studio, a rudioribus petenda sit; tamen et longo usu exercitatis evenire solet, ut quan do que siccitate nimia, aut calamus, aut lingua exarescat, praesertim ubi eadem de re prolixior sermo, varietatem aliquam dicendi postulat. Cum autem in hoc fonte, nominum praecipue, tam substantivorum, quam adiectivorum copia quaerenda sit, quod verborum facilior apparatus affluat, in Poeticis meis huic facultati operam dedi. Ita lib. 2. c. 3. pleraque substantiva eandem fere rem, aut affinem significantia in versum unum alterumve, memoriae causa, illigavi. Sic Amorem impurum variavi.
Et sic de ceteris substantivis rerum praecipuarum. De epithetis vero sive adiectivis ib. c. 8. actum, ostensum que ex persona, rei natura, eiusque adiunctis, ut actione et passione, quantitate ac qualitate, loco ac tempote. ea petenda esse. Quae breviter hoc versu complexus sum.
In re ipsa consi derantur materia et forma, efficiens et finis; quae sola exse uberem praebent epithetorum copiam. Verum haec revocare hoc loco non placet. Consulat, qui volet; sed cum eo delectu qui Oratorem decet. Universim pro Vocum copia hic monuisse iuverit.
1. Singularia semper per magis generalia variari posse. Sic Eloquentia etiam ars, scientia, disciplina, doctrina, eruditio, facultas, etc. appellari poterit: modo per adiuncta alia sensus vocis adstringatur; ut facultas diserte loquendi. Quandoque etiam per magis singularia variatur, sed cum vocis alterius adiectione, ut sacundia linguae.
2. Per opposita et negationes frequenter rerum voces mutantur. ut si doctus varies, non indoctus, non gnarus, non nescius, minime rudis, ignorans, etc. Quae duae regulae, ut pro nominum, tam substantivorum, quam adiectivorum; ita et pro verborum, adverbiorumque, copia faciunt. Ut bonis artibus studet, operam dat, laborat, desudat, sese impendit, invigilat etc. Strenue, non ignaviter, non desidiose, non segniter etc. Iam siquae maior tibi Epithetorum copia placeat, neque prius dicta satis assequaris, ex usitato haec carmine licebit petere.
aut etiam ex locis propriis inventionis. Non quod e singulis necessario traducenda sint; sed ab his, aut illis, plura etiam pro rerum natura sufficiantur. Ita Eloquentiae studium, ab auctore Rom. praecipuo Ciceronianum; ex natura rei, si materiam spectes, literarium, si formam liberale, si finem, honestum, utile, iucundum; si effecta in moribus, ingenum, cultissimum, humanissimum; adiuncta, frequens, laboriosum, difficile, amoenum, florens etc.
Cum in vocum copia, non quaevis omni loco serviant, delectus quidam instituen dus est. in
quo acerrimum limatissimumque Ciceronis est iudicium. qui cum elegantiam nitoremque
singularem in verbis ubique, tum et proprietatem, nisi res aliud ferret, est consectatus.
adeo, ut nonnulli velut barbarum aspernentur, quod Tullianum non fuerit; sed utin Cicerone
iudicium veneror, ita in his requiro. Cum, quidquid in Romana proprium cultumque lingua,
Ciceroni id omne affluere in calamum nequiverit; ut qui res plurimas scribendo numquam
attigerit. Quare primi alteriusque etiam saeculi auctores in societatem huius linguae ita
admittendi sunt, ut Ciceroni in eadem cum illis matereria disserenti praecipui honoris
praerogativa concedatur. Videndum igitur quem hi sensum vocibus proprium dederint, seu potius
tra den dum posteritati acceperint, ne cum aliis vocibus sibi affinibus per abusum
confundantur.
Comes in via, socius in negotiis, sodalis in voluntariis, aut iocosis, iungitur, assecla potenriorem sequitur. Conciliamus amorem et amicos novos, reconciliamus veteres, inimus gatiam. Copia res abundans, seu facultas, Copiae exercitus sunt. Aedes in singul. templum, in plur domus. Commodamus servum aut librum, accommodamus, id est, aptamus, mutuo damus, quod in se non recipimus, ut pecuniam vinum etc. Circumsistimus eximproviso, circumstamus quiete. Credimus pecuniam, committimus negotia. Charitas luminis, claritudo generis est. Ceda rem immobilem, Da mobilem. Confiteri necessitatis, profiteri est voluntatis. Contemnere levius, quam despicere: Cavere, quam vitare est.
Decus honoris est, decor formae, decorum actionis.
Epulum solennius, quam epulae. Vigiliae tantum noctis, excubiae etiam diei sunt. Exercitus quisquam laboribus, exercitatus studiis dicitur. Exemplum sequimur, exemplar imitamur Exanimatus est perculsus tantum, exanimus mortuus. Exspectatio rei propinquae, spes fere remotae est.
Facimus rem gratam, divinam etc non agimus. Factione cives inter se, seditione a dominis
dissident. Fama rei antiquae, rumor novae est. Ferox cum ratione saevir, forus ut brutum.
fiducia tantum in re bona, confidentia etiam in mala est. Fingimus ex nobis, effingimus
imitando. Flemus tacitis lacrimis, ploramus cum voce, eiulamus incondita voce muliebriter,
lamentamur dolorem simul aliis exponendo, gemimus tantum suspirando. Figura artis est, forma
naturae. fidus amicus est, fidelis servus. Fulgur est ignis coruscans, non
Gloriosus non sine causa est, ut est gloriator. Gratificamur tantum minoribus, grata facimus maioribus. Gremium mulierum, sinus etiam virorum. Gaudere tantum in bonis, laetari etiam in malis possumus. Genus ad decus maiorum spectat, gens ad seriem et multitudinem.
Habeo orationem, non facio: facio verba et sermonem, non habeo. Honor dignitas ipsa est, gloria honoris merces, decus ipsa pulchritudo, Laus et fama eius praedicatio.
Iratus et ebrius ex actu, sicut, iracundus et ebriosus ex habitu sunt. Inquilinus in aliena, incola in proprio habitat. Ina samia ex multorum sermone, ignominia a Iudice imponitur. Instituta sunt boni mores, Institutiones ipsae praeceptiones. Inhibemus rem iam captam, prohibemus incipiendam. Ina sania ex quodam habitu, furor ex im petu est. Invidia habitus etiam passivus, invidentia actus est. Innocens, qui non est nocens, innocuns qui illaesus est.
Latebrae hominum sunt, latibula ferarum Licentia est libertatis abusio, venia pro noxis petitur, facultas pro rebus faciendis. Lex scribitur, ius etiam non scriptum complectitur, sed rigide exigit, aquum, atque aequitas non nihil remittit. fas ad religionem spectat. Lepidus in moribus, facetus in verbis, iucundus qui his atque illis alios recreat. Lepos in sermone, lepor in rei gratia est.
Metuimus serviliter, pavemus pueriliter, veremur libere, timemus et formidamus mala. pudet honestos de malo, veret cundi etiam sunt in bonis. Meret quis precium, meretur gratiam aut praemium, commeretur poenam; demeretur amicos, emeretur ut miies etc. Memoriter complector, repeto, re cito: memoria teneo, non contra. Messis est seges, et messio: sementis satio, see men quod iacitur, seminarium locus plantarum educandarum. Miserari est condolere, misereri etiam subvenire. Ministerium et servitium ipsa opera est. Ministeria et servitia etiam servi.
Necessitudo sanguinis et meritorum est, necessitas legis aut naturae. Nuntiatur res a
longe, denuntiatur praesens, renuntiatur acceptae conditioni, Nemora sunt silvae minores
ad
Obses quasi pignus alteri datur, vas spondet in gravioribus, quasi pro alio ad iudicium vadere paratus, fideiussor in levioribus, Praes rogatus pro alio praestat, stipulator ab alio promissionem exigit; sic stipu lor a te active usurpatur, ut infra. Ostentum est res insolens, ut si mare ardeat. Portentum quo aliquid praesignificatur; Prodigium quo res dirae praenuntiantur, Monstrum quod contra naturam est. Oscula officiosorum sunt, basia pudicorum, suavia libidinosorum. Oramus suppliciter petendo, rogamus etiam instando, obsecramus iram deprecando, postulamus debitum, et poscimus etiam imperiose, flagitamus idem obvixe, expostulamus cum querela amici officium, Patrueles ex duobus fratribus, sobrini ex sororibus, consobrini exfratre et sorore sunt.
Prisca superiorum saeculorum sunt, pristina nostrorum olim annorum Pasci pecudum, vesci hominum est. Pernicitas et velocitas pedum, celeritas etiam mentium, agilitas membrorum et motus. Pollicemur sponte, promittimus rogati. Primus e multis, prior e duo bus est.
Quaerimus disciplinam, inquirimus de quo dubitamus. Querela sine causa, querimonia cum fundamento est. Quarte consul, scilicet loco. Quartum consul, hoc est, toties.
Rixa inter duos, turba in caetu, pugna etiam in verbis est, proelium non nisi in armis. Rogare legem, est petere a populo, ut accipiat; quae antiquatur, si non admittat Derogatur et obrogatur legi, si petitur ut populus irritam esse velit. Ripae fluminum, litora maris, Orae utriusque. Reperimus nostra, invenimus aliena. Recipimus rogati, suscipimus ultro. Restituimus ultro, reddimus postulati.
Saturare ad gustum, satiare ad omnes sensus spectat. Super nobis contiguum, supra remotum est. Sic contra subter et subtus. Sensus sentit, sensa quae sentiuntur. Simulamus quod nescimus, dissimulamus quod scimus. Silet qui loqui desinit, tacet qui ne quidem coepit. Superbia in divite a superhabendo, arrogantia etiam in paupere. Salubre ad locum et cibum, salutare ad consilium et factum spectat.
Tergum hominis, tergus pecoris est. Temperatia animos rum, temperatio rerum, temperies aeris est.
Vendico mihi quod assumo, vel tribuo placide, vindico quod lite postulo aut etiam evinco.
Unde est vindicias seeundum libertatem, vel servitutem postulare, sive vendicare
Non tamen existimandum est, hac sua voces proprietate ad rem tantum unam significan dam adhiberi posse. Nam eadem non tantum diversa, sed quandoque et opposita proprie designant. ut hospes eum qui recipit, et qui recipitur Sacer et venerandum, et execratum: Altum et elatum, et profundum: Ultus vindicantem, et vindicatum: Vector portantem, et portatum: nam vectores in navi feruntur. Iam si diversa spectemus, una vox ago, quot rebus proprie adhibetur! sic Cic. dicit Agitur salus, aguntur iniuriae, agere animam, aetatem, festum diem. agere lege, agere furti cum aliquo, agere histrionicam, agere forum etc. Quae ad linguae latine puritatem elegantiamque ac varietatem inprimis faciunt, et translationis recte usurpandae sunt fundamentum.
Eximium orationis est oranmentum apta vocum translatio, quae a re simili petitur, vel illustriori cum rem extollis, vel ignobiliori si deprimis. quod simile quanto est aptius, tanto maior gratia metaphorae est. De quo ornamento cum prolixius egerim in Poeticis l. 2. c. 4. 5. 6. et 7. et infra quaedam dicturus sim, hic pluribus abstineo. Illud hoc loco moneo, alias ab historiis, fabulis, ac veterum ritibus translationes duci: alias ab ipsis rerum similium naturis: atque ab utrisque illam Proverbiorum manare copiam varietatemque, quibus Romanus sermo, in epistolis Dialogisque, ac vulgari quavis oratione efflorescit. Qua re semel perspecta, minus nobis difficilis hic apparatus futurus est. E. c. Adulator, Chamoeleon, aut Polypus dici potest, quia ut illi colorem, sic ipse vulrum sermonemque variat: Canis quoque et Siren; quia blanditur voce ac gestu. Arrogans, tragice cothurnatus, Lepus galeatus, Gallus in sterquilinio.
Garrulus Cicada, Rana, Archytae crepitaculum. Disparitas sic exponitur. Asinus ad lyram.
Graculus ad fides. Asinus in pelle Leonis, Simia in purpura. Aquilam noctuae comparas.
In vocibus aliae antiquae sunt, quarum usus inveteravitaliae novae artium rituumque novorum inventione susceptae; aliae sono graves atque a familiari usu remotae; aliae leviores vulgarique sermone tritae Accedunt his etiam quaedam poeticae, quaedam sordidae voces. Singularum non ubique, sed locis opportunis usus esse poterit. Quod discrimen observasse, magni, ad eloquentiam interest. Sic creduis pro credas, occepso pro incepero, intertraxero pro extraxero, aetate obsoleta sunt, in comoedia tamen lepide ita Plauti exemplo utemur.
id est aquam exhausero.
Quin et opportune nonnulla solutae nonnumquam orationi in dulgentur extra scenam. ita Ciceroni adipatum, id est, pingue, adhamare, id est obligare, Debitio id est debitum, Dicacitas, Catus, id est sapiens, placuere, itasi adminiculare, id est, diuvate cum Varrone, aurigari cum eodem, effutire cum Terent. einefactus, cernuus cum Lucano usurpaveris, extra vitium stare poteris.
In comoedia ucro, Apisci pro adi pisci, apludae pro furfuribus, Autumnitas pro autumi tempore, Aritudo pro ariditas, Albitudo pro albedo, Adolescenturire pro repuerascere, Adolescentiari pro luxuriari, Abiugare pro leparare, Ardum pro aridum, Adaxo pro adigo, Aedituor pro aedem tueor, Attigo pro attingo, Augifico pro augeo, Amasso pro amavero, accredue pro credo, aeruscare, id est aes cogere, Aggrediri pro aggredi, Adiuta mihi pro adiuva me, Anquiro pro inquire.
Betere proire, blitea pro inutilis, Baubare pro latrate, Biviras pro bis coniugatis.
Davunt pro dant, Deblacterare pro stulte loqui, Deiuvare pro obesse, delenificus pro blandiloquus, depeculasso pro depeculor, Dividia pro discordia.
Evallare pro excludere, egurgitare pro exhaurire, Expalpare pro elicere, Exdorsuare pro dorsum confringere, Expectorare pro ex pectore loqui.
Contollere pro contra tollere, Catillones pro helluones, Ceritus pro furiosus, Comedim pro comedam, Concipilasti pro compilasti, curriculo pro cursim, cruciabiliter pro misere, celeranter et celeratim pro celcriter. etc. plura eiusmodi apud Nonnium et Festum reperies, ex quibus illa in primis quae Terentii et Plauti simt pro Comoediis erunt seligenda. Sed neque ipsa universim nisi cum delectu probavero. quare haec in exemplum apponere placuit, ut nemineris propinqua nostris vetera deligenda esse.
Novarum vocum in Philosophicis, Theologicis ac sacrotum ritibus usus, minus quidem perite
inductus est ab hominibus cultioris literaturae negligentibus; sed frustra torrenti
obnitemur. nam ut Abbatis, Canonici, Baptismi Missae, Offi cii, Vesperarum, Laudum. Agni Dei.
Epiphaniae, Pentecostes, Concionatoris. Confessarii, Confessionis etc. nomina abroges, utque
in Philosophia subsistentiae, Entis rarionis, praedicabilium etc. voces tollas, hoc est
Porro novae omnes illae voces existimandae sunt, quae recens, non tam necessitate, quam licentia quadam novandi, aut imperitia scriptorum introductae sunt, quae mrito Romano foro arcentur, ne, pro linguae incorruptae puritate, sensim in illo barbaries dominetur. Hinc vitanda sunt Apparentia, Abbreviatio, Appropio, Approprabio, Assuefactio, Augmentatio, Acceptio personarum, Bursa, Braxare.
Carentia, calceo, calculo, cadentia, capitosus, caputium, Cervicosus, Coincidit, compatior et Compassio, Concausa, Concoctio, Condolentia, Contentor, Contingens Contributio, Contribulis, Cordialiter, Curabilis, Curvitas, Consummatus, Corzespondentia, Collatio pro ientaculo. Componista, Copia pro exemplo, vel apographa, Confortare, Confabulatio, Coadiutor, Consodalis Consocius.
Deceptorius, Deauratus, Deforis, Delectabilis, Derisio, Deputatur, Dictamen rationis, Diescit, Disco~veniens, Discordantia, Depraedor, Desolatio, Divisibilis, Dubitabilis, Dubium pro controver sia, Dispensare, id est, gratiam facere.
Effectivus, Euagino, Expergesio, Expensa, Extraordinarius, Econtra, Econverso, Exemptio, Extractus pro epitome.
Festivus, festivitas, ad sermonem spectat, non ad diem Fictitius, Frigefacio, Frigefio, Fructifico, parum usitata sunt Frungere ieiunium, pro solvere, testamentum, pro rescindere, Fin anti as facere, pro versura.
Glorifico, Generatio, id est, ortus, vel saeculum. Generaliter, id est, generatim.
Immediate, id est, proxime. Incessanter, Insufficiens, Intimare, Innaturale, Neutralis, Notorium.
Possibilitas, Principaliter, id est, praecipue, Prodigalitas.
Rationabiliter, Recapitulare, Recommendo, Rigorosus, Supervive.
Vacantia, Vicerex, Vicecomes, id est, Prorex, Procomes. Victualia, unigenita, id est unigena ut Cic. Et his similia, quae veterum probatorumque auctorum lectione potius, quam certa praescriptione observari poterunt.
Certe ex iis quae Nizolius Buchlerus aliique nonnuli, tamquam barbara proscripsere, decima quaeque vox, hanc censuram vix merebitur. quid enim v. c. abominor, acervo, adoro, altercor, ambages, aliaque id genus vocabula, in Romano foro deliquere, ut donari civitate non possint? neque enim solum, his Ciceronem usum non esse, ad proscriptionem sufficit. Licet etiam nemo veterum, incurabilis, inconsideratio ingratitudo etc. usurpaverit; tamen cum Horatio incuratus et Ciceroni inconsiderantia placuerit, saepe etiam necessitas has voces extorqueat, deficientibus pari significatione ceteris: non est cur illa communi originis lege ab iisdem orta radicibus eliminentur. Quare iudicio multa lectione exculto ad hunc vocum delectum opus est. Aliquando neque ipsa Ciceronis auctoritas suffecerit, uti l. 2. de Rep. cum anxitudo dixit, et ad Q. fratrem, quod me admones de non curantia, et silva viridicata. Et Artic. l. 12. asso sole pro sicco, nolim facile imitari. Ratione igitur quandoque haec res, non solis exemplis est definien da. Porro quae voces graviores sint, infra intelliges. De poeticis suo loco egimus. Sordida, nisi in oratione, aut descriptione, sordidorum hominum, locum non invenient. Virtutum quaedam vocabula, ut Humilitas Gratitudo et, tum in Ecclesiae usum introducta ad ritus festoique dies, atque officiorum exprimenda nomina, temere a quibusdam, incertis atque indistinctis vocibus, permutantur. qui tum demum se praeclare loqui arbitrantur, cum sacris profana adhibent, et nec Sacramento quidem ulli suo in sermone locum esse patiuntur. Apage ridiculos hosce censores.
NOn satis est vocum degustasse fontes; et sententiatum nobis nuuli explorandi sunt. Quibus eodem pene insistemus ordine, ut nec copia ieiunos destituat, nec incultos elegantia.
Quamvis vocum apparatum, is, qui sententiarum est, facile consequatur. tamen hic iuverit illa non ignorare, quae in Poeticis lib. 2. c. 11 tradidimus. ubi ostendimus, qua ratione ex substantixis, atque in primis adiectivis quaelibet phrasis possit variari. que facilis plane via est, et ad iuventutis instructionem accommodata, ad quam studio sum lectorem remitto.
Altera variandi ratio, plerumque adstricta, per syntaxin est, ut vir multa eruditione, vel, multae eruditionis, vel, magna est viri eruditio. Multum in viro est eruditionis. Natusest ad eruditionem. Tertia variandi ratio est, per, synonymorum substitutionem; quando vel aliquibus, vel singulis vocibus, alia eiusdem significationis vox subrogatur: ut, est praeclarae, eximiae, nebilis, illustris; doctrinae, sapientiae, experientiae, cognitionis. Quod idem in verbis locum habet, ut doctrinam, vel, literas, hausit. exhausit, complexus est, callet, tenet, possidet. Possuntque haec in se mutuo resolui. et quidem si adstringenda suerit oratio, pro illo, vir multae eruditionis, dices, vir multum eruditus: et contra ubi laxanda dictio fuerit, ex verbo, aut adiectivo substantivae voces eliciendae sunt, quae illustriorem lermonem reddunt.
Quarta variandi ratio per ap positionem fieri porerit, et 1. quidem adverbiorum. ut vir
perquam doctus, mirum in modum, multum, oppido, inprimis, plurimum, certe, sane, maxime,
impense, eximie, exquisite magnopere apprime etc. 2. per appositionem epithetorum. ut est in
homine doctrina
Quinta ratio per quandam cum aliis, aut similibus, aut dissimilibus, comparationem institui
poterit. Cui haec aliaque eius generis pronomina servient. nemo alius. nemo ullus, haud
ullus, haud quisquam. Haeetiam particulae. Ita ut, tam ut, Perin de ut, ac vel atque. Aeque
ac. Tamquam Si quisquam, Adeo ut. etc. Nemo omnium tam exquisitae in scribendo elegantiae
est. quam Cicero. Vir tam cultae eruditionis ut parem habeat neminem. Haud quisquam est. qui
ipsius in dicendo assequatur copiam. Nemo alius, ita ut Cicero, dicendo valuit. Haud ullus
Sexta variandi ratio per opposita et negationes. quae plane sese effundit, per ceteras variandi leges: iis quae ex fonte Contratiorum eruuntur argumentis similis: ut, nullius hostis eruditionis, vir omnis fugiens ignorantiae. non ignarus, non expers literarum, Perquam ab omni aversus imperitia. Ignavi contemptor oty, so omnino quisquam. Nullius non amator scientiae. Haec de hoc fonte suffecerior, quibus si illam variandi rationem adiunxeris, quam infra oum. 3. de translatis phrasibus, et fonte ultimo periodorum invenies copia tibi in eloquendo deesse numquam poterit.
Septima his addi porest (qua~vis levior) variandi ratio, per casus, et tempora. ut in
Nominativo. Eloquentia Ciceronis parem in lingua Rom habet neminem. gen. Quantae vir eloquem,
iae Romae
Observandum hic inprimis censeo, quod ad copiam simul et gratiam phrasi conciliandam magnopere faciet: ur, cum possir, bimembrem esse potius, quam simplicem phrasin velis. ut,
Cicero non tantum in dicendo copiosus, sed et elegansfuit.
Hic enim comparatione quadam, et coniunctione harum dotum in eodem Tullio institura, tam particulae coniunctivae, et, et: qua, qua: cum, tum: etc. quam etiam collativae illae, de quibus Ratione 5. egimus, locum invenient, variamque simul et concinnam orationem reddent. ut.
Et copiosus, et elegans in dicendo Cicero
Neque indisertus neque inelegans in dicendo Tullius.
Insignitum copia, tum elegantia affluebat Cicero.
Nemo in oratione illius copiam, nemo ornatum desideravit.
Vir ut copiam, ita dicendi summam assecutus elegantiam.
Nullius, aut inopiae, aut imperitiae in oratione convictus.
Vir perinde copiae, atque elegantiae studiosus.
Vir non minus in dicendo sterilitatem, quam barbariem perosus.
Vir iuxta dicendi copia, atque elegantia admirandus.
Vir qui dicendi copiam adiunxit elegantiae, aequavit,
Sociavit, adiecit, addit. vel, copiam ornavit elegantia etc.
Vir in quo certet dicendi copia cum elegantia.
Par sit, ex aequo contendat, copia respondet elegantiae etc.
In quo dictionis non inferior, non minor, elegantia, quam copia.
Qui eidem orationi duas praestantissimas virtutes, tamquam auro gemmas inservit, eruditionem atque ornatum. etc.
Observandum 2. ut noris varietatem illorum, quae passim recurrunt. ut e. g. vox Omnis
variabitur. Nemo non. Haud ullus quinon. Quis non? Quidquid est hominum, vel quantum est, vel
siquid est. Sic pro Aliquis dic Non nemo, Non nullus. Rursum comparata noris variare, ut
Cicero Platone eloquentior. Dic per parculas. Magis quam. Non tam, quam apprime, in ceteris,
etc. per verba, ut vincit eloquentia, superat etc. Superlativa variabis, vel perneutra. Nihil
eloquentius Tullio. Vel comparantes particulas. Vir si quisquam eloquens. vir quo nemo
eloquentior: Nemo perinde etc. Tam eloquens, ut nemo alius. Vir maxime omnium eloquens.
Observandum 3. Quod quibuldam dicendi figuris, varietur simul atque illustretur mirifice oratio. Ut cum modo ad personas diversas, modo ad res, modo ad te ipsum, interrogando, concedendo, imperando, optando, corrigendo, opponendo, haesitando etc. converteris utrecquid hoc dicto elegantius? Vide, quae in verbis sit elegantia. Cave quicquam hic inelegans existimes Cedo, quid in hoc elegantiae desideres. Esto. quandoque neglecta illi fluat oratio numquam tamen barbara. Quam cuperem hanc omnes aestimarent elegantiam! Faciant superi, ut hanc plures assequantur scribend: elegantiam. Purae illi imo exquisite elegans fluit oratio. Siprofusior quandoque est fermo; certe non inelegans etc. His aliisque observationibus ad omnem dicendi copiam varieratemque penetrabis.
In phrasibus inprimis observandum, quod variati in constructione casus sen sum non raro
mutent. Er quibus praecipuas accensemus. Accedotibi, id est: tecum sentio. Ace cedote, hoc
est, adeo. Aemulortibi (ut Cic. 1. Tusc.) id est, invideo: aemulor te, hoc est imitor.
Ausculto tibi, id est obtempero, auscultote, id est, audio. Caveo tibi, id est, prospicio
Caveote, vel ate, hoc est, vito. Caveo dere, id est, cautinnem praesto. Consuloribi commodum
tum procutando, voleriam consilium dando, consulo te petendo. Contingitmihi, quod accidir;
me, quodtangit, Cupio ribi, bene favendo; te, desidetando. Deficit mihi, quod deest; me, quod
destituit; a me, quod desciscit. Fenero, vel feneror tibi, vel te, id est, ad usuram do,
abste, id est ad usuram accipio. Impono illi, quem decipio, illumhumeris, quem soscipio.
Incumbo illi, quo nitor: in vel ad aliquid, cui studeo, aut faveo. Ingurgito me cihis, et
ingurgito inflagitia. Licet mihi, id est, conceditur, res
2. Ceterum in eadem significatione plura etiam verba casum variant, ut Abhorreo ab hac re, et istam rem. Abstineo illo, ab illo, me ab illo. Aquiesco huic rei, et hac in re, Accuso te furti. de furto, tuum furtum. Adeo re, et ad te. Adhortorte ad virtutem, et de virture, Adspergo tibi labem, et te labe. Adu lo et adulorte, et tibi. Antecedo, anteeo, antestote et tibie Atrendo te, et tibi. Alien~ est dignitati, dignitatis, eta dignitate.
Capax multis, mutorum, ad multa. Conducit huic rei, et ad hanc rem. Confido amicitiae tuae, et amicitia tua. Consentio tibi et tecum. Convenit omnibus, et inter omnes. Conqueror tibi, et apud te; hanc rem, et hac de re. Comparo iili, et ad illum, et, cum illo. Conscius, par, affinis sceleris, et sceleri. Comitorte, et tibi.
Derogare alicui, et de aliquo. Diversus voluntati meae (ut fab. l. 8. c. 3.) et a voluntate mea. Doceo te artem, et de arte. Dono ribi librum, et te libro Dominor illi, in illum, et illo. Dissentio, et dissideo tibi, a te, tecum. Domi patris (non paternae) domi alterius, et alienae.
Egredior domo, domum, a et de domo.
Gaudeo illud, et propret illud. Glorior rebus, de, et in re. Gratulor tibi hac de re, hancrem, et hac re.
Ignosco sceleri illius, et illi scelus. Insulto et Iubeo Illudo, tibi, et te. Invideo ribi gloriam, in gloria, gloriae tuae. Impertio et or tibi donum, et te dono. Incessit mihi, me, vel in me cupiditas. Instravit mihi vestem, et me veste. Interdito ribi hanc rem, vel hac re. Induo, et exuo alicui vestem, et aliquem veste.
Liber, immunis, expers omni timore, timoris, a timore. Ludere aleam et alea.
Magnam partem, vel magna parte liberati sunt. Venit mihi iliud in mentem, et illud. Medeor malis, et mala. Ita medicor, moderor. Praestolor. te et tibi. Miseror pauperem et misereor pauperis.
Nuptum do, et nuptui. Nitor hastae, hasta, in hastam.
Obtrecto famae, velfamam. Occumbo morte, morti, mortem.
Participat auro, de auro, aliq vid auri. Pepigi tibi, vel tecum. Percontor te, vel tibi. Preprior, ac proximus pe riculo vel periculum. Praesta, Praecello, Praecedo, Praecurro, Praeverto te, veltibi. Pendeo, Discrucior, et Angor animi, vel animo.
Subire arci vel arcem. Similis illius, et illi.
Vaco virtuti, et ad vir tutem. Utor hac re, et de hac re. Vide Ger. Vossium haec aliaque latius prosequentem.
3. Alterum, quod in phrasium proprietate observandum, est puritas a suo sonte, primi videlicet alteriusue saeculi, deducta; quae barbarismos, hoc est, ex aliarum linguarum idiotismis ortas phrases, proscribit, quorum plurima sunt a Buchlero. Scotto Niess aliisque signata. ut Actum est mecum, id est, de me. Actu aderat, id est, reipla. Ad beneplacitum agas, id est, pro arbitrio aut ivie tuo agas. Adhuc semel bibi, id est, iterum etc. Adhuc semeltantum, id est, alterum tantum. Aegrotus parum, aut valde, id est leviter aut graviter. Aeque multi, velmultum, id est totidem, vel tantundem. Aliqualis domus. id est, qualis qualis, Alonge, id est, eminus. Ante vel a tergo laesus est, id est adversum, vel aversum vulnus accepit:
Bene sedere, perquam commode. Bona vel mala aura, serenum aut nubilum caelum. Bonum latinum, bene latinum.
Causam amittere, causa cadere. Confer tecum librum, tecum affer Cum rem habebis, ubi nactus eris. Cornon habet, ut faciat, animus illi deest.
Dedi ipsi custodiendum, Ipsius de di eustodiae. Dedi licentia, permisi. De novo incipere,
de integro, denuo. Detrahere de summa, deducere. Deponerepileum, aperire caput. sic
Excommunicare aliquem, Sacris et communioni interdicere.
Eicere in exilium, proscribere. Eo res venit, eo res deducta est. Esse in extremis, agere animam. Ex corde amare, amice complecti.
Facere conscientiam, ducere religioni. Facere officium, fungi officio. Facere crucem, se cruce signare. Facere primitias, primis sacris operati. Facere ordinationem, fere legem. Facere proprias expensas, suo vivere. Facere reverentiam, habere honorem. Fiet processio, supplicatio habebitur. Frangere alicui caput, diminuere.
Habebis mecum negotium, Me adversario uteris. Habet bonam complexionem, firmam corporis constitutionem Habet bonum vel malum exitum, prospere vel male evenit. Habet bonum ventum, ventis secundis utitur. Habe liberos cum illa, ex illa. Habet malum spiritum, anima ei faeret. Habe patientiam, fer patienter. Habet pro nihilo, gratis. Habet Salveguardiam a duce, est in fide aut clientela Ducis. Hac vice tantum, nun tantum. Habes me in derisum, derisui, seu pro oblectamento.
In tantum progressus sum, usque eo. In quantum possum, quatenus. In ore est omnibus, pervagata fama est. Ire ex sole, abesse a sole. Iuxta Ciceronem, ex sententia Ciceronis, In persona veniam, Ipse adero. Indulgentiae plenariae dantur, plenae condonationes. Invidiosum facere, In invidiam vocare.
Ligaminire, faedus. Literas claudere, et aperire, obsignare, et resignare. Locumtenens ducis est, vicarius. Lucrari victum, parare sibi opere. Liberum mihi non est facere, integrum.
Male accepit, vel malam in partem, moleste rulit. Male audit, graviter est, nam male audire
proprie infamem esse. Male dispositum corpus, male affectum. Manet apud
Navis appulit, appulsa est. Nescit, aut loquitur, Latinum, latine. Non recordor amplius, offensionem deposui. Non curat. quid agatur, nihil pensi habet. Non est bene erga me affectus, mihi est imquior, aut aversus. Non seci sponte, imprudens feci. Nova mala, aut bona accepimus, tristes vel laetos nuntios.
Ordines sacros suscipere, sacris initiari. Oratio mentalis, tacita mentis precatio. Opinionem habere bonam, existimationem. Officium aliquod dare, demandare, Operarii decem asses lucrantur, merent denario.
Per diem librum concede, in diem commoda. Probare aliquem, periculum alicuius facere. Orare proinvicem, alter pro altero. Prolongare tempus, producere, differre. Pro posse rem agere, pro virili. Propter valetudinem impeditus, per valetudinem, Vena pulsat, micar arteria. Processum amittere, causa cadere.
Quaesivi hoc semper, hoc spectavi. egi. Quando semel fiet, quando randem futurum est. Quantum intrat vas, quantum capit. Quid cum illo fiet, quid illi fiet. Quid habes tecum agendum, quid mihi tecum est. Quoad hoc. hoc quod artiner. Quomodo vocaris? qui vocaris? Qualitercumque res cadet, utcumque.
Regimentum scribere, legionem. Remedium certum dare, praesens. Remessionem dare, noxam remittere, vel gratiam facere criminis. Resignare officium, ab dicare se. Reformare fidem, instaurare. Respectu amicitiae, ratone seu causa.
Sacrista antipendia arae praefigit, Aedituus vestitaram. Secundum meum consilium, Ex. vel de meo consilio. Status imperii, ordines.
Tempus non permittit, non fert. Supplere locum alterius. obire vices. Truderesuum pedem, offendere pede. Tutum me reddidit, mihi cavit. Sine testamento mori, ab intestato. Tene baecprote, tibi serva.
Vivere in pace, tranquille. Une epistolae, unae epistolavel unae literae: quia hae tantum
pluralis sunt numeri. Vox erassa, gravis. Videtur mihi quod doctus sis, videris esse doctus.
Vereorquod non veniet, vereor ut veniat. Vocem in capitulo habere, ius suffragii inter
canonicos. Virtuose vivere, cumvirtute vitam agere. Vide ne hoc putes. Cave, ut haec putes,
Visitavit me domi, invisit. Haec aliaque
4. Linguae vero latinae idiotismi, sive phrases illi propriae. non minus observandae sunt, quam aliarum linguarum, si Graecam exceperis, cavendae. Unde et adolescentes ab illis translationibus, quae ex vetuacula in Romanam fiunt linguam, ut primum opportune poterunt, abstrahendi sunt. siguandisque latini sermonis idiotismis diligenter occupaudi. Invenient vero rationem idiotismi, vel residere in nomine: ut cum officiorum nomina a latinis tribuuntur: quale est, Secretarius, vel Consiliarius Principis, rectius dices; est Principi a secretis, vel a consiliis: vel reperient in pronomine, ut sese impellit, Memet urget. Quid hominis video? quae in aliatum gentium linguas, sic minime transferes: vel in verbis, ut supersedeo laboribus. Olet hircum, Barbariem redolet. Sapit novitatem, Spirat odorem, Se in aulam penetravit. Pendet animi, Tenetur surti, Male audit, (quod famam, non auditum spectat) Fac valeas, venias, etc. dabo effectum: vel in adverbiis: ut, ubique locorum. Interea loci, Nunc temporis, Nusquam gentium: vel in participiis: ut non sum ferendo, non sum solvendo, Impatiens agendi: vel in prae positionibus: ut In ante calendas, Ex ante diem nonarum: id est, ante calendas, aut nonis: vel in ce~iunctionibus, sic dicimus: et ingenio, et manu promptus, Audaxque, et consilio expeditus, famemque sitimque perpessus. Cum domi, tum soris gratus: vel interiectionie bus etiam: ut, Quae, malum, est ista servitus?
Sunt et alii linguae Graecae idiotismi, quos eleganter none numquam Latini ad se traducunt, magis tamen Historici, quam Oratores, et illi minus quam Poetae. Nos Hellenismos appellamus, dignos quos lector observet. Sic Graeci in nominum casibus genitivos, vel accusativos; in verbis infinitivos, in generibus neutra, in nominibus adiectiva diligunt. Exemplis rem declaremus. 1. In nominibus per enallagen adiectiva neutra prosubstantivis adhibent: ut varium et mumutabile sempter soemina, Triste lupus stabulis. Generosum seo ctatur honestum, Maius serenum, Mordax verum, Quantum, est in rebus inane!
2. Eadem adiectiva neutra adverbiorum loco usurpant. Ut dirum minatur, Dulce blanditur, autridet, immane infremuit, crudele minatur. Quin et masculina sic adhibentur. Ut crudelis, vel atrox instat, Matutinus agit equos, Vespertinus adest.
3. Hinc sequitur quod adiectiva etiam substantivorum more cum genitivo casu socientur: ut modo numero singularia, lubria cum iuventae, abundans aeris, ingenii, solers futuri, promptus sermonis, plenus animi, nimius verborum, doctus eloquii vel literarum: modo plura: ut incerta viarum, ardua montium, plana camporum, serena caeli, vana rumoris, inania famae, ala timapericulorum, opaca silvarum, amara curarum.
4. Quandoque et adiectiva quae laudem aut vituperium, patriam autgentem, totum seu partem significant, accusativum admittunt. Ut Os humerosque Deo similis, Excultus mores, virtutem instructus, Auctus opes, omnia dissimilis. Quae tamen oratoribus vix erunt concedenda.
5. Infinitivum verborum Latini, a Graecis traductum, inter rariorem ornatum ponunt; nunc cum adiectivo coniunctum active; ut largus donare. Doctus ludere, dissimulare, audax perpeti, promptus seu dolosus ferre iugum, blandus eloquii. Nunc passive; ut mitis vel benignus adspici, cereus in vitium flecti, flucivus labi sedulus. Qualia Horatius suppeditat Lyrico inprimis carmini idonea.
6. Nonnumquam et gemina inter se verba hoc pacto concurrunt, ut alterum infinite collocetur. Ita persequar frangere, descende vina promere, Perge telam pertexere, Amat videri, Gaudetaspici, Annuit capi, visitara sunt.
7. Casus aliquando Graecorum ambiunt. Ita verbis abstinendi, appetendi, amandi, fugiendi, admirandi, consequendi, privandi aliisque genitivum tribuunt, ut Desine mollium querelarum, Fuge rixarum, Haereo, aut fallor animi. Abstinet. praedae, vel irarum sic eget consilii Cic. carendum erat tui Ter. implerevini. Virg. Rursum verba dissidendi, arcendi, pugnandi, dativo nonnumquam copulantur. ut, discordat parcus avaro. Differt sermoni sermo. quae apud Horat. reperies. ut apud Virgil. solus tibi certet Amyntas, et, Arcebis gravido pecori.
Nonnumquam in eiusmodi locutionibus eleganter aliquid subticetur, quod mente subinferas.
Quare ellipsis in his est. Non sefellerunt insidiae nempe, illos. Opinio falsa
Paulo hic latius translationem usurpamus, prout simul allusiones ad fabulas, antiquitatem, exempla, et paroemias complectitur, tum enim breves metaphorae in comparationem resolutiones: quae omnia egregio phrasin cultu exornare possunt. Exemplo illa sit phrasis, fonte proposita. Haec, translatione proprie dicta tam ab hominum sensibus (quod infrequens non est) quam actione ceterisque etiam, autanimatis, aut inanimis duci poterit.
Ut a visu. Omnem reconditae eloquentiae disciplinam perspectam habet, atque exploratam, id est, cognitam.
Ab auditu. Nil nisi eruditis auribus dignum loquitur.
Ab olfactu. Quidquid scribit eruditionem ac sapientiam redolet.
A gustu. Omnem sapit eruditionem, quidquid adfert.
A Tactu. Omnem cultioris literaturae disciplinam animo complexus est.
A moribus hominum. Non ab ipso solum limine Musas salutavit, sed ad omnem cum iis familiaritatem admissus est.
Literis eum honorem habuit, quem qui amicissimus.
Haec in homine literarum sementis iacta est, quae insignes sapientiae fructus tulit.
In eruditorum senatum receptus est, Rei facile literariae Princeps.
Ab animantibus. Cicero eruditorum Phoenix. Attica apis est, quae omnem eloquentiae florem degustavit, et sucum combibit.
Ab inanimis. Omnis in ipso floret eruditio. Fons quidam eloquentiae est.
Per Allusiones ad antiquitatem. Omnem in scientiarum palaestra palmam tulit. Omnis eruditionis metam attigit.
Omnium suffragiis ceteris praelatus est. Albis, ut aiunt, equis in scientiarum stadio praecucurrit omnes. Contra omnes adversarios sua ipse eloquentia triumphavit hactenus.
Ad fabulas. Inter Musas alitus atque educatus videtur, ita omnem eruditionem hausit. Minerua illum atque Apolline natum crederes, ita valet eloquentia. Quot sententias, tot aureas ab ore catenas novus hic effundit Hercules.
Ad paroemias Ab ipsis incunabius, a teneris unguiculis tractavit literas. Oleum atque oper am bene in literis collocavit. Cleanthis lucernam ipsius elucubrationes et dissertationes eloquentissimae redolent.
Ad exempla. Ciceronis in illo reflorescit oratio. Tullianas equentiae opes possidet. Alter Demosthenes. Nestoris eloquentia pollet.
Ad similia brevi comparatione. ut Melle dulcior ab ore ipsius fluit oratio. Mens ipsius quaedam scientiarum officinaest, fons ac sc aturigo unde omnis promanat eruditio.
Quare ab hoc fonte praecipua manant senrentiarum lumina, tam ad oratoriam, quam poeticam facultatem illustrandam eximia. Consule illa quae ad ean dem phrasin poetice exornandam tradidimus in Poet. l. 2. c. 25. Nec gravis solum his luminibus delectatur oratio, sed Satyrica etiam et Comica, nihil enim perinde, sive ad leporem, sive ad mordacitatem valet, quam aspersa sale translatio.
Sice. g. in capt. act. 3 16. 3. Plantus lepide, dolum proditum, ostendit.
Nec confidentiae usquam hospitium est. nec diverticulum delis.
Huc, denique quidquid pene est paroemiarum quod sententiis continetur, spectar. e. g. dices re quempiam approbare, per allusionem ad antiquitatem, hoc modo, Premere pollicem, quod olim eratfavoris signum. Album urnae calculum inicere. quod suffragantes solebant. Per fabulas, aut historiam ad crudelem describendum, Marsyam, disces, excoriatum. Aras Busiridis instructas. Taurum Phalaridis. Ita felicem Laureum gestare baculum, Mida consultore usum, et sic de ceteris, quae studioso Proverbiorum exploratori consideranda relinquimus.
Rara ac selecta phrasis est, vel ob praecipuarum vocum, seu propriarum, seu translatatum delectum ornatumque: vel ob scitam particularum, quibus ipsa, aut suis in membris aut cum aliis apte cohaeret. vel denique compositionis totius ac structurae decus.
1. Expendamus aliquot phrases, ob delectum usum que vocum rariorum, illustriores. Ab
exordio mundi hic mos viguit, minus illustre, quam illud: Post homines natos hic mox tenuit.
Ht, Ab ipsis mundi incunabulis hac consuetudo recepta est, quia minus tritus hic sermo est.
Ita Rem tutam arcessamus a capite, illustrius, quam, a principio repetamus. Sic Exulceratis
hiscetemporibus, non obscura a se invicem contentione divulsi sunt Catholicorum Proceres,
dictum ornatius, quam afflicto hoc temporepalam dissenserunt. Ita. Ab iis qui cum imperio hac
in urbe erant, vehementer reclamatum est. idest, Senatus obstitit. Et. Ita locutus sum, ut
viderer animum hominis ab alia cogitatione, adtuam dignitatem tuendam traducere, id est,
persuasi ut tuum honorem defenderet. Et siquid ex rebus tuis, nonnullorum perfidia
detraxerit, maioriillis fraudi, quam tibi futurum puto. id est, persidimagis sibimetipsis,
quam tibi nocebunt. Et, Exploratum est, te
2. Mirum est quantum ad cultum elegantiamque orationis faciat, scita particularum usurpatio. Quarum usum Tursellinus noster integro libello complexus est. Magni vero ad hanc rem interest, earum in significando vim, in adhibendo locum non ignorare. Sic e. g. Apud significat personam et locum, penes etiam potestatem. Sic apud me est liber alienus, penes me proprius. Ergo et igitur brevioribus serviunt conclusionibus, Quare quapropter, quamobrem, maioribus. Ac, fere ante consonantes, Atque, ante vocales seruit. Hic et iste proximos adstautes, ille remotos, is plane absentes plerumque refert, cuius tamen observati summa non est religio. Perindeae que et prout significat, proinde ideo, subinde, postea, velidentidem. Quando et quandoquidem saepe idem cum quoniam. Primo tempus, primum ordinem, hactenus locum, non tempus, designat. Diu et iamdiu cum est quod iungi nolunt, sed dudum malunt. Idem cum illo, non dicitur; sed idem atque, ac, quod ille sentio. Secundum caput, id est, ad, vel iuxta. Nunc ratioriora paucula delibemus. A me dedi pecuniam, de meo. A morbo imbecillitatem habeo, id est, ex morbo. Agesis videamus, est rem aggredientis, Ageporro, est instantis. Age sane, concedentis. Aliud ex alio se incommodum offert, id est, unum post aeliud.
Certe pro saltem. Res fortasse verae, certe graves. Sic, commodum intervenit, id est commode Continuo adero, id est, statim. Non continuo me ulciscar, quamvis laesus, non ideo.
De meo solvam, ex meo. De scripto recitare, exscripro.
Idenimvers ferendum non est, id scilicet et c. Nonfeci. eo, que De afflsgerem, ideo ut.
Estamnum difficilis restetat, adhuc. Extra Sacerdotes nemo adfust, praeter Haudscto an quisquamillo arrogantior forte nemo arrogantior. Identidem in Tusculanum revoluot, frequenter. Boni iuxta malique affl guntur, boni simul malique Iuxta ac sifrater esset hominem complector, aeque ac. Iuxtamscum hic aderat, una. Ut quisque maxime est doctus, stapotissimumstudet quo quis doctior.
Magno te commendat opere valde Cave multis oblequare, vide ne. Neque dum miles advener at., Et non dum. Nimium quantum militis crevit insolentia, valde. Nimio plus indulgens fui, nimium. Nihilagon si ut ei ne desit quicquam, ago ut nil desit. Obstits, non quo ad tram provocarem et c. non ut, vel quod. Miles non modo nullus venit, sednec auditus quidem, non tantum non venit. Omnino conor assequi, omni modo. Quid omnino est, qued nos moretur? tandem, vel prorsus. Nusquam in rem adsum, nullibi (quod inusitatum, ut etiam ullibi) opportune.
Par nobis, aequalis dignitate, nam ad aetatem tem pusque non refertur. Hoc pariter atque illud usttatum est, aeque ut illud Vir parum in elligens, non satis. Parumper, aut paeulise per bic moreris, parum cum ad tempus refertur minus usitatum Per invidiam periit, propter. Post diem quartum quam discessimus, quatriduo postquam. Praeter oculos ferebatur, ante. Pronumero militum pecuniae dantur, iuxta, Proconcione res dicta est, in concione. Prope erat, ut assentirer, paene assentiebar, Propius aberat, parum Proxime urbem substuimus, iuxta. Propter ripam fluminis sedimus, iuxta. Praeter ripam incessimus, nam praeter in motu usurpatur. Considera quis vir suerit, quis. Non sum tam insolens, qui me sapientem iactem, ut iactem
Hospes mihi aderat, quicum rationes inii, quocum. Quid beminis? quis homo Nihilillo amoenius, nullus, vel nuilares. Cupio quidem certe te interesse, hoc saltem copio. Quin venist, cur non Quin ipse adero, Imo. Secundum comitia, post. Sicubi res tulerit, si alicubi. Non si me observet, desistam, etiamsi, Siquidem faveas, si tamen. Siquidem faves, quandoquidem. Sub noctem adfuit, post, vel inter.
Hac super re scribam, hac de re. Tantisper morare, dum reveniam, tamdiu donec. Tanti est
animum rebus addicere,
3 Constructionis, atque ordinis in eadem, ratio, cum nitore taritatem orationi conciliat. Haec universim in amplificatione exigit, ut quae minus definitam significandi vim habent, p aecedant cetera. Unde ab ad ectivis ad substantiva, ab his ad verba fere transit et consistit oratio. Quae tamen observatio certis limitationibus circumseribitur.
1. Enim Superlativa et comparativa bene incipiunt, ac claudunt periodum Ut Illustrius nihil est virtute. et contra. usitatius camen substantivo, seu proxime seu in fine sententiae, post ponuntur.
2. Quamvis nomina propria, polysyllaba im primis, orae tionis principium ament quod tamen ad laudem, aut vitupera in nem breviter adfertur, hoc saepius praemittendum, ut S mmum eloquentiae decus Cicero.
3 Quamvis verba sinem orationis saepius occupent, tamen cum nomina pulysyllaba verbis sim plicibus ornatiora sint his non raio locum cedunt. Malo enim: Ornat Ciceronem dicuse oquenttae, quam contra.
4. Nullus, nemo, et omnis, su s rectius substantivis postponuntur, nec inseire conclu dunt sententiam Quamquam et initium orationis non ave rsentur.
5. Inter substantivum et adsectivum, tum voces duas consunctione vinctas et compolitas venusie aliquid interponitur. ut Magnum omnine opus, atque arduum. Magno delectat opere. Maximas adres Ornatissimo in oco et c.
5 Verba similia et consonantia ut amans et amatum, et dissimilia et opposita ut amicus, inimicus, servus, dominus, doctus, indoctus, optime coniunguntur. ita, ut, etiam, magis quam, recte cohaerent, ut doctus magis, quam pius.
6. Substantiva pro adiectivis et abstracta pro nominibus recte usurpantur. Ut Benevolentiae tuae magnitude, id est, tua magna. Tarditatimeae ignosce id est, quod tardus fuerim.
7. Licet adiectivum venustius suum praecedat substantivum, quia crescere orationem convenit; tamen cum illud dy ssyllabum, hoc polysyllabum est aptius postponitur. Ut dissimilitudo, inter oratores bonos, magna est.
8. Ablativus absolute positus, tum genitivi et dativi elegantius in principio dictionis collocantur ut. re intellecta, venit. Amicorumofficia. Ciceroni qui setradunt, optimam dicendi rationem sequuntur.
9 Verbis debeo, puto possum, malo, nolo, volo et c. rarius additur in finitum activum. cum passivo rectius construuntur ut Sperari nonpotest. et c.
10. Pro precor peto ut et c melius imperativus cum quaeso, aut precor ponitur. ut Cum tuis, precor, amicis capendas, precor ut.
11. Pro indicativo et imperativo saepe coniunctivus servit. ut Hoc velim existimes. Rem non ingratam feceris, facies.
12. Utut, quoquo, ubiubi, quantus quantus, aliud aliud. scite re petuntur. idque iunctim, separatim vero, et, que qui.
15 Qui, quae, quod, elegantius praeponuntur ut. Quod adme pertinet, minime a tuis rebus sum alienus. Quas mihi dedisti literas: fuerunt suavissimae.
14. Oportet, necesse est, volo, caveo, suadeo et c. coniunctionem ut eleganter amittunt. Multos evoluat libros necesse est. Malo ipse venias et c.
Haec ex multis observatione digniora seligere visum est quorum usus ut raram exquisitamque
orationem reddit, ita nimia religio etiam affectatam. Multorum hic minutias, quaemultis
praeceptionibus vix satis absoluuntur, contemnen das suaserim, cum ridiculo nonnulli labore,
has elegantiarum regulas, in immensum auctas, sibi condant oppositas et facilius insanum, tam
diversarum rerum observatione quam doctum facturi sint. ipsr plerique post tot excusa
elegantiarum scrinia, pueriles atque im periti scribendi artifices. Satis erit praecipuis
hisce im buisse solicitum de eloquentia animum. Ut enim quisquiliis eruditae dictionis
occupari Rhetorem nolim, sic neque ea fastidioso
Porro illam raritatem, quae in obscura antiquarum vocum sententiarum que eruderatione consistit, quaeque novandi licentia extra necessitatis limites, vel putide, vel arroganter nimium effertur; ut nemo prudens Romanae linguae assertor laudaverit, ita iam supra § 1. fonte 4. satis me in verborum im perito usu damnasse existimo. Nec pluribus ad hanc rem exemplis brevitatis studio insistam. Haec dare volui, ut quae potissimum in optimorum auctorum imitatione, observanda sint, non ignores. Mirum enim, quantam illa, velut in aciem digesta, vocum collocatio, ad invaden dum auditoris lectorisque animum, vim possideat.
1. Tradit unde sententiae, atque imprimis gnomae, sic dictae sint.
2. Sententiarum diversitatem exponit.
3. Crebrum nimis usum et praesertim falsitatem quarundam damnat.
4. Quomodo varie ac recte, et quomodo cum vitio usurpentur.
5. Moder atum illarum usum per similia eleganter declarat.
1. SEntentiam veteres quod animo sensissent vocaverunt. Id cum est apud Oratores
frequentissimum, tum etiam in usu quotidiano quasdam reliquias habet. Nam et iuraturi ex
animi nostri sententia, et gratulantes ex sententia dicimus. Non raro tamen et sic locuti
sunt, ut sensa sua dicerent: nam sensus corporis videbantur. Sed consuetudo iam tenuit, ur
mente concepta, sensus vocaremus: lumina autem, praecipue que in clausulis posita,
sententias. Quae minus crebra apud antiquos, nostris temporibus modo carent. Ideoque mihi et
de generibus earum, et de usu arbitror pauca dicenda. Antiquisimae sunt, quae
2. Est autem haec vox universalis, quae etiam, citra complexum causae, possit esse laudabilis, interim ad rem tantum relata: ut, nihil est tam populare, quam bonitas: interim ad perfonam: quale est Afri Domitii: Princeps qui vult omnia scire, necesse habet multaignoscere. Hanc quidem partem enthymematis, quidam initium, aut clausulam epicherematis esse dixerunt: et est aliquando, non tamen semper. Illudverius, esse eam aliquando simplicem, ut eam, quam supra dixi, aliquando ratione subiecta. nam in omni certamine, quiopulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen quia plus potest, facere videsur. nonnumquam duplicem Obsequium amicos, veritas odium parit. Sunt etiam, qui decem genera fecerunt sed eo modo, quo fieri, vel plura possunt, per interrogationem, com parationem, inficiationem, similitudinem, admirationem, et cetera huiusmodi. Per omnes enim figuras tractari potest. Illud notabile ex diversis. Mors misera non est, aditus admortem est miser. Ac rectae (hoc est non figuratae) quidem funt tales. tam deest avaro quod habet, quam quod non habet. Sed maiorem vim accipiunt commuratione figurae: ut Usque adeone mort miserum est? acrius enim hoc, quam per se. Mors misera non est. Et translatione a communi ad proprium Nam cum sit rectum. Nocere facile est, prodesse difficile: vehementius apud Ovid. Medea dicit. Servare potur, perdere an possim rogas? Vertit ad personam Cicero. Nihil ha et, Caesar, nec fortuna tua maius, quam ut possis: nec natura melius, quam ut velis servare quam plursmos. Itaquae erant rerum, propria fecit hominis.
In hoc genere custodiendum est et id quidem ubique; ne crebrae sint, ne palam fallae
(quales frequenter ab iis dicuntur, qui haec
4. Non semper autem ad probationem adhibetur, sed aliquando ad ornatum. Quorum igitur impuaitas, Cawsar, tuae clomentiae laus est; corum te ipsorum ad crudelitatem acuet oratio? Non quia sit oratio dissimilis, sed quia iam per alia, ut id iniustum appareret, effectum erat. Et addita in clausula est epiphoaematis modo, non tam probatio, quam extrema quasi insultatio. Est enim Epiphonema rei narratae, vel probatae summa acclamatio.
Tantae molis erat Romanam condere gentem.
Facere enim probus adolescsns periculose, quam perpeti turpiter maluit. Est et quod
appeliatur a novis
5. Sed nunc illud volunt, ut omnis locus, omnis sensus in fine Sermonis seriat aurem. Turpe
autem, ac prope nefas ducunt, respirare ullo loco, qui acclamationem non petierit. Inde
minuti corruptisque sensiculi, et extra rem petiti. Neque enim possunt tam multae bonae
sententiae esse, quam necesse est multae sint clausulae. Ad hoc plerique minimis etiam
inventiunculis gaudent, quae excussae rilum habent, inventae facie ingenii blandiuntur. ut de
eo qui naufragus, et ante agrorum sterilitate vexatus, in Scholis fingitur se suspendisse.
Quem nec terra recipit, nec mare: pendeat. Huic simile in illo de quo supra dixi, cui pater,
sua membra laceranti, venenum dedit quihaec edit, debet hoc bibere. Et in luxuriosum, qui
5. Sed finis non erit, si singulas corruptorum persequar formas. Illud potius quod est
magis necessarium Duae sunt diversae opiniones. Aliorum sententias solas pene spectantium;
aliorum omnino damnantium: quorum mihi neutrum admodum placet. Densitas earum obstat invicem,
ut in satis omnibus, fructibusque arborum nihil adiustam magnitudinem adolescere porest, quod
loco in quem crescat, caret. Nec pictura, in quanihil circumlitum est, eminet. Ideoque
artifices etiam cum plura in unam tabulam opera contulerunt, spatiis distinguunt, ne umbrae
in corpora cadant. Facit res eadem concisam quoque orationem. Subsistit enim omnis sententia:
ideoque post eam utique aliud est initium. Vade soluta fere oratio, et e singulis non membris
sed frustis collata, structura caret; cum illa rotunda, et undique circumcisa insistere
invicem nequeant. Praeter hoc etiam color ipse dicendi quamlibet clarus, mulcis tamen ac
variis velut maeulis conspergitur. Porro ut affert lumen clavus purpurae loco insertus, ita
certe neminem deceat intertexta pluribus notis vestis. Quare licet haec enitere, et
aliquatenus extare videantur, tamen lumina illa non flammae, sed scintillis inter fumum
emicantibus similia dixeris: quae ne apparent quidem ubi totalucet oratio Ut in Sole sidera
ipsa desinust cernit et quae crebris parvisque conatibus se attollunt, inae qualiatanrum, et
velut confragosa, nec admirationem consequuntur eminentium, et planiorem gratiam perdunt. Hoc
quoque accidit, quod solas captanti sententias, multas necesse est dicere leves, frigidas,
ineptas Non enim potest esse delectus ubi numero laboretur. Itaque vide as et divisionem
prosententia poni et argumentum, si tantum in clausula et calce pronuntietur Oecidisti uxorem
ipse adulter: non ferrem te, etiamsi repudiasses Divisio est Vis scire venenum esse
amatorium? viveret homo, nisi illudbibisset Argume tum et. Nec multas plerique sententias
dicunt, sed omnia tamquam sententias. Hicc quibusdam contrarium studium, qui fugiunt, ac
reformidant omnem hanc in dicendo voluptatem, nihil probantes nisi planum et humile, et sine
conatu. Ita dum timent ne aliquando cadant, sem per iacent. Quod enim tantum in sententia
bona crime~ est? non causae prodest, non iudicem movet, non dicentem commendat. At est
quoddam genus, quo veteres
DE hoc sententiarum genere plura enucleatius tradidi in Palaestra mea Poetica part. 1. 1.
2. c. 13. quo Lectorem remitro. Nam caedem illae solutae dictioni leges serviunt. Compositae
simplieibus plerumque gratiores et quae de rebus sunt obviis vilescunt, nisi, eleganti aliqua
translatione, aut militudine iilustrentur. Tum vero etiam inprimis, sapiunt, cum mexspectarum
aliquid et epigtammatica quadam argutia conditum adferunt. Cererum, quo facile scribenti
affluant, et materiam esse illis convenientem decet, ut cum mores hominum sormantur et
personam fere gravem atque antoritate, inter illos, quibuscum disserit, praeditam: cum sint,
tamquam iudicis alicuius aut legislatoris supremi, decrete. Siquid tamen hum lior velaetate,
velmunere persona, interaequales aut inferiores pronuntiet, non aliis de rebus quam
sibiexploratis sieri necesse est, ne illi appellaeum illud occinatur. Nesutor ultra crepidam.
Gravium prudentumque inrep. virorum oratio illo sententiarum pondere impellitiridiculumque
est, quod alunt, cum Sententias loquitur carnifex Qui axiomata Sapientiae recitant Philosophi
qui cum dignitate alus praesident, qui mores ex instituto formant, qui cum auctoritate
suadent, his illud potissimum orationis genus indulgent dicendi artifices, quod pausis multa
complectitur, atque haec
Sapientem non debereirasci, posse tamen corrigere peccata hominum. Sen. de Ira.
1. Rationem adfere, quia irasceadum illi perpetuo esset, cum ubique peccetur.
2. Quia errantibus ignoscendum.
3. Ipsi naturae, quae insipientesprocreat.
I. SI irasci Sapiens debet turpiter factis et concitari tristarique ob scelera, nihil est
aerumnosius sapiente, omnis illi per iracundiam maeroremque vita eransibit. Quod enim
momentum erit, quo non improbanda videat? quoties processerit domo, per sceleratos illi,
avarosque, et pro. digos et impudentes et ob ista felices, incedendum erirs numquam oesli
eius flectentur, utnon quod indigoentur; inveniant Deficiet, si toties a se iram, quoties
causa poscit, exegerit. Haec tot milia ad forum prima luce properantia, quam turpes lircs,
quanto turpiores advocatos habent?
Et quota pars ista scelerum est? non descripsit castra ex una parte contraria, parentum liberorumque sacramenta diversa, subiectam patriae civis manu flammam, et agmina infestorum equitum ad conquirendas proscriptorum latebras circumvolitantia, et violaros fontes venenis, et pestilentiam manu factam, et praeductam obsessis parentibus fossam, plenos carceres, et incendia totas utbes concremantia, dominationesque funestas, et regnorum publicorumque exitiorum clandestina consilia. Adde nunc publica periuria gentium, et rupta soedera, et in praedam validioris quicquid non resistebat, abductum, circumscriptiones, furta, fraudes, inficiationes, quibus trina non sufficiant fora. Si tantum irasci vis sapientem, quantum scelerum indignitas exigit; non irascendum illi, sed insaniendum est.
2. Illud potius cogitabis non esse irascendum erroribus. Quid enim, si quis irascatur, in
tenebris parum vestigia certa ponentibus? quid si quis surdis, imperia non exaudientibus?
quid si pueris, quod neglecto respectu officiorum, ad lusus et ineptos aequalium socos
spectenr? quid si illis irasci velis, qui aegrotant, senescunt, fatigantur? Inter cetera
mortalitatis incommoda, et haec est caligo mentium: nec tantum necessitas errandi, sed
errorum amor. Ne singulis irascaris, universis gu scendum: generi humano venia tribuenda est.
Si irasceris iuvenibus senibusque, quod peccant: irascere infantibus, quod peccaturi sunt.
Num quis irascitur pueris: quorum aetas nondum novit rerum discrimina? maior est excusatio et
iustior, hominem esse, quam puerum. Hac conditione nati sumus, animalia obnoxia non
pauctoribus animi quam corporis morbis: non quidem obtusa, nec tarda, sed acumine nostro male
utentia, alter alteri vitiorum exempla. Quisque sequitur priores, male iter ingressus. Quidni
habeant excusationem, cum publica via erraverint? In singulos severitas Imperatoris
distinguitur: at necessaria venia est, ubi totus deseruit exercitus. Quid tollit iram
Sapientis? turba peccantium Intelligit quam iniquum ut, et periculosum, irasci publico vitio.
Herachtus quoties prodiciat, et tantum circa se male vivenesum,
3. Non irascitur sapiens peccantibus. Quare? quia scit neminem nasci Sapiencem, sed fieri: scit paucissimos omniaevo sapientes evadere: quia conditionem humanae vitae perspectam habet: nemo autem naturae sanus irascitur. Quid enim si mirari velit, non in silvest ribus dumis poma pendere? quid si miretur spineta, sentesque non utili aliqua fruge compleri? nemo irascitur, ubi vitium natura defendit. Placidus itaque sapiens, et aequus erroribus, non hostis, sed correptor peccantium, hoc quotidie procedit animo. Multi mihi occurrent vino dediti, multi libidinosi, multi ingrati, multi avari, multi furiis ambitionis agitati. Omnia ista tam propitius aspiciet, quam aegros suos medicus. Nunquid ille cuius navigium multam, undique laxatis compagibus, aquam trahit, nautis ipsique navigio irascitur? occurrit potius, et aliam excludit undam, aliam egerit, manifesta foramina praecludit, latentibus et ex occulto sentinam ducentibus labore continuo resistit: necideo intermittit, quia quantum exhaustum est subnascitur. Lento adiutorio opus est contra mala continua, et fecunda, non ut desinant, sed nevincant.
MVlta hic cum virtute dicta sunt. 1. enim graphice distincteque sceleratorum depingit
multitudinem num. 1. deinde horum errorem num. 2. apta puerorum, et exercitus seditiosi
similitudine attenuat. Denique non esse indignandum, medici et navarchi comparatione,
illustrat: ut insignis quidam sit totius orationis splendor. 2. gravis atque elegans saepe
dictio est. ut. Si irasci sapiens turs peter factis debet, omnis illi per iracundiam vita
transibit.
Vitiis tamen hoc idem, quamvis politum satis, scriptionis exemplum non exemerim. Nam, quod
familiare est sententias operose affectantibus, nonnumquam in aliquod tautologiae vitium
incidit, cum pluribus sententiis phrafi, non re, mutata, docet eadem. sic num. 1. reperies,
postquam dixit, omnia sceleribus ac vitiis plena sunt, aliquot deinde lineis, vix, nisi
modice inflexa re et phrasi, dicere aliud, quam supra iam dictum erat Praeterea, non satis
illudvitat Sententiarum frigus, corruptelamque veritatis, quae in frequenti earum captatione
metuenda est Quid enim sibi ista volunt num 1. Alius iudscia Patris accusat quae mereri
satius fuit et rursum corona (intelligo civium) pro malacausa, bona patroni voce corrupta Hoc
est, opinor, a dicentis eloquentia traducta plebs, malae favet causae, Prior sententia neque
apertam, neque certam veritatem continet. quid enim noc est, mereri iudicia patris, quae
accusat? (faciamus haec esse iudicia voluntatis ultimae) si enim accusat ut iniqua, quomodo
bonum est haec illom mereri? ant obscura hic nimium veritas, aut nulla est, posterior nimis
frigide apponit malae causae, bonam vocem corruptricem. Denique aliud eloquentiae studiosis
cavendum in Seneca vitium est, verba saepe minus lecta aut phrasis probata. Et quamquam in
hoc discursu nihil magnopere declinandum se offerat, tamen illud. Quocumque visum est, libido
se impingit, meo quidem arbitratu minus est probum. Porro sanam ubique philosophiam nemo ab
ipso, tamquam ethnico homine, requiret: integra amplectetur, corrupta reiciet. Ut cum dicit
num. 2. non tantum necessitas errandi est; sed errorum amor. Nullam enim Christiani
necessitatem errandi admittimus. Haec sunt quae observanda duxi, ut pluribus utilem Senecae
lectionem
UT orationem sententiarum luminibus illustrem habeas non tanto ingenio, quantum multi suspiciunt. opus est. plus maturitatis prudentiaeque, quam subtilitatis in illo requiritur; ut cum multa repereris, aptaseligas, et non nisi loco ac tempore hoc ornatu incedas. Inventionis illa est ratio, ut ab by pothesi ad thesin, hoc est a singularibus rerum temporum personarum que adiunctis ad communia pluribus orationem transferas ut siquis dicat, Apostolus oblivione multarum sanavit insuriarum vulnera: vel suo merito Neronis non incurrit odium: Sententiae erunt, ubia persona abstraxeris, dixerisque universe. Multarum iniuriarum remedium est oblivio vel Id agas, tuo te merito nequis oderit. Quandocumque igitur senteptiose loqui decretum tibi est. rerum genera speciesque, sive illos specta titulos, quibus plerumque capira librorum, sive indices, compleri vides, ut de abstinentia, nmicitia, avariria, beneficio, castitate et c. vel de abstinente, amico, avaro et c. universe tantum veritates certas propuntia, et gnomas habebis ut, amantiam ira, amoris integratio est Amicitia, aut pares accipit, aut facit. Amici vitiacum foves facis tua. Benesicium accipere est vendere libertatem. Avare tam deest quod habet, quam quod non habet et c
Porro integras de moribus orationes, praesertim cum virtutum vitiorumque adiuncta et affectiones ex ponunt, facile per sententias magna sui parte prosequeris. Demus enim sic quenquam de Biante Philosopho, postquam opibus exutus esset, sua paupertate exsultante, scribere.
Laetus in sua paupertate Bias honestatem opesque non Imisie, sed auxit, dives quod illi cum
paupertate bene
HOnesta, inquit Epicurus, res est paupertas laeta. Illa vero iam paupertas non est, si
laeta est. Cui cum paupertate bene convenit, dives est. Non qui parum habet, sed qui plura
cupit, pauper est. Quid enim refert, quantum illi in arca, quantum in horreis lateat, quantum
pascat, aut feneret, si alieno imminet, si non acquisita, sed acquirenda concupiscit? Quis
sit divitiarum modus, quaeris? Primo, habere quod necesse est: secundo quod satis est. Nulli
potest secura vita contingere, qui de producenda nimis eogitat. Nullum bonum iuvat habentem,
nisi ad cuius amissionem praeparatus est animus. Magnae divitiae sunt, lege naturae composita
paupertas. Lex autem naturae, scis quos terminos nobis statuit? Non esurire, non sitire, non
algere. Veifamem sit im que depellas, non est necesse maria tentare, nec castra sequi.
Parabile est quod natura desiderat, et cito apponitur. Ad supervacua sudatur. Illasunt, quae
togam terunt quae nos senescere cogunt, quae in aliena littora im pingunt. Ad manum est, quod
satis est Si cui sua non videntur amplissima, licet totius mundi dominus sit, miser est.
Nudum laero transmittit: etiam in obsessa via pauperi pax est. Is maxime divitiis fruitur,
qui minime indiger Si ad naturam vives, numquam eris pauper: si ad
Nemo alius dignus Deo est, nisi qui opes contempsit. Quare possessiones tibi non interdico,
sed efficere volo, ut illas intrepide possideas. Quod uno consequeris modo, si te eriam sine
illis bene victurum speraveris, et si illas tamquam exituras adspexeris, Discedat quisquis
non te, sed aliud in te sequebatur. Ob hoc unum est aman da paupertas, quod a qnibus ameris,
ostendit. Multum est, non corrumpi divitiarum contubernio. Magnus ille est, qui in divitiis
pauper est. Nemo nascitur dives. Quisquis exit in lucem, iussus est pane, et lacte esse
contentus. Ab his initiis regna nos non capiunt. Panem et aquam natura desiderat. Nemo ad
haec pauper est. Intra quae si quis desiderium suum clusit, cum ipso Iove de felicitate
contendat. Res in quieta, felicitas est, ipsa se exagitat, movet cerebrum, non in uno genere.
Alios in cultum irritat, alios in potentiam, alios inflat, alios mollit. Si vis scire, quam
nihil mali sit in paupertate. compara inter se vultum pauperis, et divitis. Saepius pauper,
et fidelius rider 8 nulla sollicitudine concutitur. In alto est, cura velut nubes levis
transit. Horum qui felices vocantur, hilaritas victa est: huic gravis et suprema superbia,
licet non palam, tristitia est: eo quidem gravior, quod interdum noulicet palam esse miseros,
sed inter aerumnas cor ipsum exedentes, necesse est agere felicem. Abstrahunt ae recto
divitiae, honores, potentiae, et cetera: Quae opinione hominum cara sunt, precio suo vilia.
Nescimus aestimare res, de quibus non cum fama, sed cum terum natura deliberan dum est. nihil
habent ista magnificum, quod mentes nostras in se trahit, praeter hoc, quod mirari illa
consuevimus. Non enim, quia concupiscenda sunt, laudantur: sed quia concupiscuntur. Hanc
praecedentem causam habent
HVc usque ex Seneca variis de eadem re sententiis lusum est, ut haberet Lector quandam ante oculos copiam, disceretque tanti laboris subtilitatisque non esse hoc in genere dicendiabun dare, plus iudicii requiri, ut ne frigida, otiosa, aut quandoque etiam falsa pronuntiata ingerantur: cum axiomatum, ac de cretorum instar sint, quibus vel gravis sapiensque vit rem dubiam paucis definit absolvitque, vel supremus denique Iudex, post rationes ntriusque partis mature expensas pronuntiat sententiam. Unde etiam plerumque epiphonematis loco in oratione argumentum pes riodumque concludunt.
PRaecipua sententiarum gratia, ex illis fere promanant fontibus, quibus in arte
epigrammatica argutiarum elegantiam hausimus. Eo igitur se conferat necesse est, qui hanc
asse qui ex fun damento constituerit. Hic non tam expositione, etque earum quae illic dicta
sunt, reperitione, quam exemplorum aliqua positione rem oculis subicere decrevimus. Neque
enim eadem ubique oberrare
1. Primo simplex quoddam sententiarum genus est, quod praecipuam ex sola veritatis, non tamen passim obviae, luce splendorem trahit. Ut
2. Aliae sententiarum oppositione aliqui, quam involvunt, placent. Habent enim hoc ex mutua illa, inter se, et vicissitudine, et collatione gratiae, quod rem maxime illustrent. Sic nox diei, mors vitae opposita, hanc reddit illustrioren. Ut si dicas.
3. Plus his etiam voluptatis habent, quae paradoxi instar inopinatum aliquid involvunt, quodque communem exspectationem, non tamen veritatem excedat, qualia inter epigrammata docui esse pronuntiata venustissima. Quorum vim gratiamque ut facilius assequaris, exempla aliquanto plura congeremus. Ex his enim maxime eapies.
4. Tertium maxime illustrium sententiarum genus est, quod ab egregia quadam similitudine, quam in volvit, spleudorem mutuatur. Cuiusmodi illae sunt.
5. Ex quibus facile animadvertis nunc allegorice, nunc explicate in sententiis similitudinem, idque diversa etiam ratione adhiberi. Possent his nonnulla adici, quae ad tertium Allusionum (ut in arte Argutiarum appellavi) fontem spectarent. Sed has praeterii, quod eiusmodi sint, quae gratiam non habeant, nisi aliunde ex supra dictis rationibus mutuentur. Ut
Quos sors premit mors levat, et quos sors levat, mors premit.
Spes inopem, res avarum lactat; hic tamen illo est infelicior.
Sententiosum simul argutumque ex allusione fuit, quod Paulus II. Pontifex dicebat, cum rogatus causam; quare Rhodiensem praefecturam ab Equite et Praefecto Gallo exhaustam Hispano traderet? respondit,
Morbus Gallicus ab Hispano medico curandus fuit.
Hispani enim parciores ingenio, ac minus profusi sunt, ut iccirco per Hispanum instaurandum indicatet, quod per Gallum deperierat.
Haec Studioso huius elegantiae, in oratione soluta, sectatori, ad illam, quae in sententiis est, vim virtutemque, tum cognoscendam, tum etiam assequendam, sufficere poterunt. Quae licet parcius, quam rei digniras postulet, sim prosecutus, multo tamen haec eadem ab aliis ieiunius pertractata esle reperio; ut illorum comparatione ptolixus etiam videri possim. Animadvertet vero etiam prudens Lector, plerasque sententiarum trimetri fere carminis dimen sione absolvi, et quidquid ad tetrametrum, autultra procurrit, in illis gigantaeum videri. Optima quaeque esse, quae brevissima. Modo significandi virtus nimia brevitate non infringatur.
PEeriodus in se phrases, ut hae voces, complectitur. Est enim illa plurium inter se constructionum ad absolutum unum sensum coniunctio. Ex huius compositione styli magna pender varietas. Quod entm iisdem pene verbis alii concise, circumscripte alii orationem, aut abrumpant, aut producant, e hoc compositionis potissimum ratione pens det. Quare duae hic inprimis observanda sunt. Numerus et figurarum vatietas, quae hic tamquam fundamenta colloco, alibi prolixius expendenda.
Ut ligata oratio variis carminum generibus, a Monometris ad Heptametra usque afcendir (uti in Poeticis sub finem tradidi) ita et soluta per suas phrases oratio. Et ut versus aliquando unus totam absolvit animi sententiam, periodumque: aliquando ad septimum nonumque etiam progreditur; ita solotae dictionis termini, aut astringuntur brevius, aut longius efferuntur. In his vero, neque breves nimium, quae sua multitudine hominum memoriam discerpunt, neque nimium productae quae auditoris attentionem fatigant, laudari possunt. Optimnm est quidquid in medio, sua tamen varietate, consistit: ut sunt terni, quatuor, quini versus. Non eadem ubique res. Sed nec sermonem esse conveniet. Iratus praecipitat, lugens circumducit, pavidus ex abrupto suspendit, arrogans inflata tumidaque dictione effertur. Quae omnia exemplis inculcare et longum sit, et pene in passim obviis supervacaneum. Quantum necesse est in altera parte Palaestrae subveniemus.
Figurarum usus maxime et variat et ornat periodum. Hic in verbis I. Adiectione aut detractione sit, idque via ac ratione diversa.
Vel Repetitione Ut ponamus exemplum supra adhibitum. In eloquentiae studio versatus est.) Iam a primis adolescentiae annis omnem ad studia cogitationem, omnem laborem, omnem in dustriam convertit.
Vel conversione. Desideratis hominem rata diligentia in eloquentiae studiis versatum? versatus est Cicero. Amatis virum ad Reip. defensionem eximia dicendi facultate instructum? instructus est Cicero. Vultis eloquentiae absolutissimam quandam in uno homine imaginem. Talis idem ipse est Cicero.
Vel complexione. Quis est qui sua eloquentia Remp. Rom. Iabefactam defendit? Cicero. Quis est qui pestem illam pop. Rom. Catilinam eiecit? Cicero et c.
Vel conduplicatione eiusdem, quod varie sit. Ut dat operam literis, atque eam dat operam, ut in diligentia parem neminem, in eruditione non habeat superiorem.
Literarum studia (advertite diligentiam hominis) literarum, inquam, studia ea sedulitate tractat, ut omnem in his positam felicitatem suam arbitretur. et c.
Vel traductione. Ita hoc eloquentiae studium complexus est, ut inter ea literarum studia, nihil haberet iucundius studiis.
Immorari his studiis atque adeo etiam immori voluit.
Amare haec studia visus, quamvis nonnihil habeant amari.
Vel gradatione. Cicero sibi insigni studio eloquentiam, eloquentia gloriam, gloria immortalitatem comparavit.
Vel synonymia. Eruditionem omnem summo studio cognovit, apprehendit, possedit.
Vel Polysyndeto. Et historiae, et antiquitati, et eloquentiae operam dedit.
Detractione per Asyndeton saepe mutatur oratio. Ut. cura, studium, vigiliae, labor in defessus illi ad eloquentiae possessionem duces fuere.
II. Per aliquam vocum similitudinem: quodvarie fieri poterir:
Vel annominatione. Laudatorem hunc non adulatorem criftimes, quisquis illum cotam ab eloquentiae studio extulerit:
Vel similiter cadentibus: Si quantum homini inest diligentiae, tantum et inesset eloquentiae, concederet nemini:
Multi in huius aevi docti ssimis ad laudandum magis, quam imitandum Ciceronem nati videntur:
Vel compani: Non otiosum, sed industrium; non ludendi, sed legendi avidum manet eloquentia:
Haec Ciceroni non per otium nata, sed per laborem est comparata:
Vel commut atione: Ingenio artem, arte expolivit ingenium; hoc natura, illam industria ipsi contulit:
Vel correctione: Petpetuum ipsi erat cum literis negotium. imo otium dicam; cum illud negotium sit suavissimum, ac quietis plenum: cura, in qua minime cura est. Notae tamen hanc corr ectionem, ob Annominationem, potius ad verborum siguras referri. de qua in Palaest. Orut.
Interrogatione: Quos ille libros non evoluit, quodnon tractavit studium? quae illi dies sine linea, quae nox sint vigiliis elapsa est?
Responsione: Quisquamne est, qui sese et in diligentia, et in eloquentia Ciceroni conferte ausit? Equidem neminem tantae futurum atrogantiae ac temeritatis existimem. An forte Hortensius? minime vero etc.
Anteoccupatione: Literas sibi, quam opes comparare maluit, quamquam opes praestanriores nullae sint. quam eruditio, et nulla maiot paupertas, quam (quae animorum est) ignorantia.
Dubitatione: Quam in homine eruditissimo artem ac scientiam marime admiret ac de praedicem, nescio. Illamne scribendi loquendique venustarem? an politiciiuris prudentiam? an retum humanarum divinarum que cognitionem? At in his omnibus plane is Cicero est, quem admirari magis, quam laudare possumus.
Ficta inductione per sonae, Etenim si ipsa vocem haberet Ignorantia, ita loqueretur. Quid agis Cicero, tu meis me se, dibus exturbare audeas. etc.
Vel si ipsa tecum sapientia loquerctur. ore, oculis, voce, ad eam, qua valet, suaviratem et gratiam compositis. Quid agis desi diose adolescens? An non ad eam vocem ex tuo illo ignaviae somno cvigilares?
Apostrophe: Vos domesticos Ciceronis parietes, vos appello vigiliarum atque elucubrationum eius mihi futuros testes. Intra vos tam nobiles eloquentiae fructus concepit ac edidit, vos laboris eruditissimi retinetis vestigia.
Hypotyposi, seu descriptione: Multam etiam in noctem libris invigilabat, loco ab omni strepitu remoto, nullo teste aut arbitro, fronte, oculis, vultu, omni adeo corporis sensu in hunc laborem conspirante. frons erat severa, et meditanti simillima etc.
Ethopoeia, seu imit atione morum: Ab aliis sese occupationibus quanta potuit celeritate subducebat, piam aliquam necessitatem, qua se aliorum consuetudine liberaret commentus. Deinde domum magis a volare, quam pergere, vixque aliquo domesticorum salutato ad Musei sese solitudinem proripere, libros circumspicere, tractare, cvoluere.
Sustentatione: Iam a ludo literario ad lucum atque otium alii, nonmulli etiam ad noxias quorundam societates, ad temulentorum hominum greges, et aleatorum tabernas divertebant. Socium hunc, et optabant, et orabant quamplurimi, quibus vaga libertas magis, quam laboriosum eloquentiae studium cordi erat. Quid hic egisse censetis hominem con suetu dinis humanae percupidum, et ad gratiam ac iucun ditatem natum? an in hisce remporum, aetatis, ac socie tatis blanditiis, ab illo studiorum rigore numquam deflexerit? Erat saepe numero et perop portuna occasio, et importuna occasio, et importuna aliorum provocatio, invitabat aeris am oenitas, labor deterrebat. Sed enim divelli a coepto non poterat etc.
Praeteritione: Mitto illam antiquitatis memoriam, philolophiae cognitionem, legum aequitatisque peritiam, ad illam venio dicen di faculratem, qua ante alios Cicero valuit.
Distributione: Illi neque in legendis eruditorum scriptis assiduitas, neque in asse quendis eotum praeceptionibus facrlitas, neque in lectissimis quibusque seriptoribus imitandis ingenium deerat Nam et legebat attente, et expendebat mature; et reddebat prompte, etc.
Permissione Vobis igitut permitto adolescentes, ut statuatis; quid factu optimum, O tione in prima aetate diffluere, an literis dare operam? etc.
Vellte nunc socordes ammae atque otio, si lubet, Diffluite, contemnite illa studia, quae adolescentiam ornant, iuventutem honorant, alunt senectutem, etc.
Retectione: Quid enim in illis desi diose versaretur studiis, quae futura erant commune quoddam bonorum praesidium, Reip. fulcrum, aetatis propriae ornamentum?
Collatione: Cum in hisce studiis, tamquam amoeno aliquo florum vitidario agetet, mhil illi in labore triste ac hortidum poterat offerti.
Antithesi: Hinc blau da noctis quies, in de molestae vigiliae; hinc molle otium, inde diffi cilis labot; hinc amoena aequalium societas; inde aspera musei solitudo. Omnia hinc ad voluptatem, inde ad hotrorem comparata, aut alliciebant, aut absterrebant. Sed Cicerohonestatem delectationi praeferebat etc.
Antithe sis conversio. Multi in molestum otio negotium; Cicero in hoc negotio dulce visus est otium occupasse.
Haec ad huius fontis communicandam copiam, non omnino insipienti palato suffecerint. qui saepius etiam hanc perio dum infle ctere voluerit, consulat, quae de figuris paulo disertius parte altera tradituri sumus. Modo hic iuvat acquiescere, et monere, ut simili nonnumquam circatem eandem exercitatione se quaris, cum nihil ad eloquendi copiam varietatemque hac possit utilius reperiri.
1. Magna dicentium, ut pictorum et statuariorum diversitas: aliisque placent alii. Inter omnes maxime celebres Asia ni, Attici, et Rhodii.
2. Attici oratorum praecipui; non solum tenuer, sed florentes, ac concitati quoque.
3. Graeci facilitate ac copia verborum, Romani maiestate et vi excellunt.
4. Triplex dictionis character praecipuus, cuius variae sunt species.
5. Orator, pro rerum temporumque ratione, utetur omnibus.
6. Corruptum illud tumidum, ac molle dicendi genus subterfugiendum est.
7. Nimia cura iam exercitato Oratori deser enda est; ultro se offerentibus utendum.
1. NOn quidquid ad sliquam partem scientic pertinet, pro nus ad faciendam etiam phrasin, de qua loquimur, accomodatum est. Quidam solos veteres legendos purant, veque in ullis aliis esse naturalem eloquentiam, et robut viris dignum arbitrantur. Alios recens haec lascivia deliciae que, et omnia ad voluptatem multitudinis imperitae composita delectant. Sunt etiam qui rectum dicendi genus sequi volunt. Alii pressa demum et tennia. et quae minimum ab usu quotidiano recedant, sana et vere alrica putant. quosdam elatior ingenii vis. et magis concitata, et plena spiritus capit. Su it et lenis, et nitidi et compositi generis non paucia. matores etc. haec lib. 10. c. 1. Quinti 2. habet, quibus lib. 12. c. 10. addit.
Cum sit autem Rhetoris atque Oratoris opus oratio, pluresque eius formae, in omnibus his et
ars est, et artifex. Plurimum tamen in vicem differunt, nec solum specie, ut signum signo, et
tabula tabula, et actio actione; sed genere ipso, ut a Graecis Tuscanicae statuae, et Asanus
eloquens Attico.
Ad veritatem Lysippum et Praxitelem accessisse optime affirmant. Nam Demettius tamquam
nimius in ea reprchendirur, et fuit similitu dinis, quam pulchritudinis amantior. In oratione
vero si species intueri velis, totidem
2. Quapropter mihi falli videntur, quisolos esse
3. Est vero sermo Graecus tanto latino iucundior; ut nostri Poetae quoties dulce carmen esse
volu erunt, illorum id nominibus exornent. His illa potentiora ducant, quod res plurimae
carent appellationibus, ut eas necesse sit transferie, aur circumire. etiam in iis, quae
denominata sunt. summa paupertas in eadem nos frequentissime revoluit. At illis non verborum
modo, sed et linguarum inter se differentium copia est. Quare qui a Latinis exiget illam
gratiam sermonis Attici, det mihi in loquendo candem iucunditatem et parem copiam Quod fi
negatum est, sententias aptabimus iis vocibus quas habemus. et quo minus adiuvat sermo, rerum
inventione pugnandum est. Sensus sublimes variique
4. Altera est divisio, quae in partes et ipsa discedit, qua discerni etiam posse recte
dicendi genera inter se videntur. Namque unum subtile, quod
Sed neque his tribus quasi formis inelusa eloquentia est. Nam ut, inter gracile validumque, tertium aliquid constitutum est; ita horum intervalla sunt. Atque inter haec ipsa mistum quiddam ex duobus medium est corum. Nam et subtisi plenius aliquid, at que subtilius, et vehementi remissius atque vehementius invenitur. Utillud lene, aut ascendit ad fortiora, aut ad tenuiora submittitur, ac sic prope innumerabiles species reperiuntut, quae utique aliquo momento inter se differant. Sicut quatuor generaliter ventos, a totidem mundi cardinibus accepimus flare, cum interim plurimi medii eorum, varietate regionum ac fluminum proprie deprehendantur. Hademque Musicis ratio est, qui cum in cithara quinque constituerunt sonos, plurima deinde varietate complent spatia illa nervornm, atque iis. quos interposuerunt, inserunt alios, utpauci illi trausitus munitos gradus habeant.
5. Plures igitur etiam eloquentiae facies, sed
6. Faluntur eiem plurimum, qui vitiosum, et corruptum dicendi genus, quod autverborum
licentia resultat, aut puerilibus sententiolis lascivit, aut immodico tumore turgescit, aut
inanibus locis bacchatur, aut casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet, qut
praecipitia pro sublimibus habet, aut specie libertatis insanit: magis existimant populare
atque plausibile. Quod quidem placere multis nec inficior, nec miror. Est enim iucundioris, ac
favorabilis qualiscumque eloquentiae, et ducit animos naturali volup tate vox omnis, neque
aliunde illi, sunt per fora atque aggerem circuli, quo minus mirum est, quod nulli non
agentium parata vulgi corona est. Ubi vero quid exquisitius dictum accidit auribus
imperitorum, qualecumque id sic; modo sic ipsi posse desperent, habet admirationem. neque
immerit o: nam ne illud quidem facile est. Sed evanescunt haec, atque emoriuntur, comparatione
meliorum. utlana tincta suco, citra purpuram placet. at si contuleris etiam lacernae conspectu
melioris obruatur, ut O vidius ait. si vero iudicium his corruptis aerius adhibeas, ut
buccinis purpuram: iam illud
Neque vero omnia ista, de quibus locuti sumus, orator optime tantum; sed etiam facillime facier. Neque enim vis summa dicendi est admiratione digna, si infelix usque ad ultimum solicitudo persequitur, ac oratorem macerat ac coquit, aegre verba vertentem, et perpendendis coagmentandisque cis intabescentem. Nitidus ille, et sublimis, et locuples, circumfluentibus undique eloquentiae copiis imperat. Desinit enim in adverta niti; qui per venit in summum. Scandenti circma ima labor est: ceterum, quantum processeris, mollietnr dives et laetius solum. Et si haec quoque iam levius suprema perseverantibus studiis evaserit, inde fructus illaborati offerunt sese, et omnia sponte proveniunt, quae ramen quotidie, nisi decerpantur, arescunt. Sed et copia habet modum, sine quo nihil nec laudabile, nec salutare est: et nitor ille cultum virilem, et inventio iudicium. Sic erunt magna, non nimia: sublimia, non abrupta: fortia, non temeraria: severa, non tristia: gravia, non tarda: laeta, non luxuriosa: iucunda, non dissoluta. plena, non tumida. Similis in ceteris ratio est. Tutissima fere per medium via, quia uttiusque ultimum vitium est.
SOlutae orationis stylum plerique Rhetorum cum Cicorone et Quintilian, (ut latius in Palaestra oratoria videbimus lib. 1. c. 36.) ratione materiae in humilem, mediocrem, et sublimem dividunt: qui, ex forma adiunctisque, inquatuor, alias species poterit separ ari; concisum videlicet, et circumductum, argutum, et grande, seu liberius elatum. Quae quidem eiusmodisunt ut, pro ingeniorum diversiate, orcupentur a diversis, et vix quisquam repertus sit, que excellat in omnibus. Cicero, ut concisum dicendi genus, minus fuerit aspernatus, quin Epistolis ad Atticum studiose etiam consectatus videatur. tamen in solo pene circumducto eminuit; minus quoque in arguto elatoque seribendi genere versatus. Mihi nunc propositum est singulorum naturam affectionesque, inductis optimorum auctorum exemplis propenere, viamque ad illor um haud difficilem imitationem aperire; ut cuique non indiligenti sectatori liceat, nunc pressis velut habenis tolutim incedere, nunc liberiori cursu effundi latius, nunc argutis sese flexibus in diversas opposita sque librare partes, nunc regia quadam maiestate gradatim ferri. Ut enim minus ille peritus eques videtur, qui haec pleraquam nesciat, ita orator, qui paria ignoret. Nos ut singulorum facilius generum rationes assequamur, per exempla potissimum incedemus.
STylus concisus est, qui velpaucis verbis cum virtute absolvit sententiam; vel saepe insistens periodum nervose implet. In hoc genere scribendi Salustius olim, et Plinius secundus frequenter, tum seneca Rhetor et Quintilianus nonnumquam; sed magna cum laude, versati sunt, Hac aetate Lipsius, atparum feliciter, aliquanto tamen felicius Erycius Puteanus, at procul a virtute maiorum, sunt consectati. Cicero quandoque in eodem et quidem suavissime in quibusdam ad Tironem et Atticum epistolis, sese adstrinxit.
1. Itaque in hoc style requiritur, ut lectissimae voces sint, et magna significandi virtutepraeditae, ne epithetorum supplemen. tisfrequenter egeant.
2. Ne quic quam adhibeatur, quod salvo eodem sensu, possit removeri.
3. Rerum sententia adstrictis, brevibusque phrasibus expenenda est. Talis illius Epistolae dictio est.
VIde quanta in te sit suavitas. Duas horas Thyrei fuimus: Xenomanes hospes tam te diligit, quam si vixerit tecum Is omnia pollicitus est, quae tibi essent opus. Facturum puto. Mihi placebat, si firmior esses, ut te Leucadem deportares: ut ibi te plane confirmares. Videbis, quid Curio, quid Lysoni, quod medico placeat. etc. Ego omnem sem tui diligenter curandi in Curio habeo. Nihil potest illo fieri humanius, nihil nostri amantius. Ei te totum trade. Malo te paulo post valentem, quam statim imbecillum videre. Cura igitur nihil aliud, nisi ut tu valeas; cetera ego curabo.
In hac dictione illas, quas supra memoravi, dotes reperies Quid enim his verbis, si a primo
ad ultimum expendas omnia, lectius haberi poterit? quid ist, quod velsubmoveri possit, vel
4. Quarto enim amat, oppositiones, aut correctiones, vel exceptiones, ab illis quae dicta sunt. Subitasitem admirationes, exclamationes, et interrogationes, Haec enim eiusmodi sunt, quae orationem saepe incisam, et abruptam desderant.
5. Cum periodi aliquantulum producuntur, solent incisa minima vel dissolute et sine coniunctsonibus, vel etiam iteratis coniunctionibus iisdem acervari. Repetitiones quoque earundem particularum frequentari.
6. Gnomae, paroemiae, antiquitates inspergi, graeca nonnumquam, praesertim sentntiosa, admisceri, Exemplis illa subiectit magis patebunt, a Cicerone lubet ordiri.
DIonysium, flagrantem desiderio tui, misi ad te: nec, me hercule, aequo animo, sed fuit con
cedendum. Quem quidem cognovi, cum doctum (1uod mihi ante erat notum) tum sanctum, plenum
officii, studiosum etiam meae laudis, frugi hominim: ac, ne libertinum laudare videar, plane
virum bonum, Pompeium vidi 4. idus Decemb. Fuimus una horas duas fortasse. Magna laetitia
mihi visus est affici meo adventu: de triumpho hortari, suscipere partes suas; monere, ne
ante in senatum accederem, quam rem confecissem: ne dicendis sententiis aliquem tribunum
alienarem. Quid quaeris? in hoc iudicio, et officio sermonis nihil potuit esse prolixius. De
rep auterm mecum ita locutus est, quasi non dubium bellum haberemus, nihil ad spem
concordiae. Plane illum (Caesarem) ab se alienatum cum ante intelligeret, tum vero proxime
iudicasse. Venisse Hirtium a Caesare, quiesset illi familiarissimus: ad se non acce ssisse
etc. Hoc illi
Animadvertes hic correctiones, interrogationesque, ac disselute plura se invicem, in producta periodo, incisa consequi. Proverbiis etiam alicubi usus est, ut l 13. ad Atticum sic habet.
De Varrone loquebamur. Lupus in fabula. Venit enim ad me, et quidem id temporis, ut retinendus esset. Sed ego ira egi, ut non scinderem penula. Memini enim tui: et multi erant, nosque imparati. Quid refert? paulo post C. Capito cum T. Currinate. Horum ego vix attigi penulam, tamen remanserunt. Cecidit belle, sed casu, sermo a Capitone de utbe augenda etc.
Nunc alios a Tullio hoc scribendi genere in primis delectatos exercitatosque audiamur, autque inprimis Plinium.
FRequens mihi disputatio est cum quodam docto homine et perito, cui nihil aeque in eaussis
agendis, ut brevitas placet. Quam ego custodien dam esse confitero, si causa permittat. alio
qui praevaricatio est, transire dicenda: praevaricatio etiam; breviter et cursim, attingere,
quae sint inculcanda, infigenda, repetenda. Nam pleritque longiore tractatu vis quaedam et
pondus accedit. Utque corpori ferrum. sic oratio animo non ictu magis, quam mora impria
mitur. Hic ille mecum auctoritatibu. agit, ac mihiex Graecis orationes Lysiae ostentat. ex
nostris Gracchorum Catonisque, quorum sane plurimae funt circumcisae et breves; ego Lysiae
Demosthenem. Aeschinem, Hyperidem, multosque praeterea: Gracchis et Catoni Pollionem,
Caesarem, Caelium, inprimis M. Tullium oppono, cuius oratio optima fertur, quae maxima. Non
enim amputata oratio, et abscissa; sed lata, magnifica, et excelast tonat, fulgurat, omnia
denique perturbat, ac miscet. Optimus tamen modus est. Quis negat? sed non magis servat
modum, qui
DIu iam in urbe haereo, et quidem attonitus. Perturbat me longa et pertinat valetudo Titi
Aristonis, quam singulariter et miror et diligo. Nihil est enim illo gravius, sanctius,
doctius; ut mihi non unus homo, sed literae ipsae, omenesque bonae artes in uno homine summum
periculum adire videantur. Quam peritus ille, et privatiiuris et publici? quantum rerum?
quantum exemplorum? quantum antiquitatis tenet? Nihil est quod discere velis, quod ille
docere non possit. Mihi certe quoties aliquid abdirum quaero, ille thesaurus est. Adhaec quam
parcus in victu, quam modicus in cultu! Soleo ipsum cubiculum illius ipsumque lectum, ut
imaginem quandam priscae frugalitatis aspicere. Ornat haec magnitudo animi, quae nihil ad
ostentationem, omnia ad nonscientiam refert: recteque facti, non ex populi sermone, mercedem,
sed ex facto petit. In summa, non facile quis quenquam existis, qui sapienriae studium habitu
corporis prae se ferunt, huic viro compararit. Non quidem gymnasia sectatur, aut porticus,
nec disputationibus longis aliorum otium suum delectat; sed in toga negotiisque versatur.
Multos
MAgna Isaeum fama praecesserat, maior inventus est. Summa est facultas, copia, ubertas.
Dicit semper ex tempore sed tamquam diu scripserit. Sermo Graecus, imo Atticus. Praefationes
tersae, graciles, dulces; graves interdum et erectae. Poscit controversias plures, electionem
au ditoribus per mittit, saepe etiam paratus surgit. Iam igitur incipit; statim omnia ac pene
pariter ad manum. Sensus reconditi, occursant verbi; sed qualia quaesita et exculta. Multa
lectio in subitis, multa scriptio elucer. Prooemiatur apte, narrat aperte, pugnat acritet,
colligit fortirer, ornat exdelse. postremo docet, delectat, adficit. Quid maxime? dubites.
Crebra
In his tribus Plinii epistolis erudite accisis, invenies diversa natione dice di brevitatem cum venustate conciliari. Prima correctione, exceptione, oppositione gratiam membris pertodisque incisis sacit. altera tertia que etiam, modoplura dissolute iungendo modo repetitis particulis insistendo caesam dictionem oi nat.
HIstoria maiestate quadam orationis, rebus grandibus. quibus saepe recensendis immoratur similior, supra epistolae humilitatem assurgit, neque tamen illo flore deliciisque dic cendipascitur, quibus mediocre illud genus orationis, cuius alibi meminimus innutritur. Unde par est, ut inter utrumque, illud submissum, et hoc temperatum, velut medium, subsistat. Quare cum hac concisione sententiarum, de qua actum in epistolis, illa sermonis dignitas gravit asque nonnihilattenuetur, nunc insistente, nunc rursumpraecipiti, sine certis numeris, dictione: Videndum nobis quoque est, quid historicum deceat, conciso illo dicendi generi immor antem.
Et primo quidem aliis observationibus, quam quas supra dedimus, ad styli incisionem, opus non erit, plenior aliquantulum et ad numerum magis composita incedat oratio. In Epistolis ius veniliprosilit discurritque impetu: nunc subsistit, nunc cursim fertur, nunc graditur rursum oratio; sed historicus viri maturioris incessum refert, maiorique insistit coeptae semel viae constantia, neque ordiri, neque finire ubique cursum paratus. Quamquam, ut viri idem confecturi iter, non iisdem incedunt omnes passibus; sed brevioribus pygmaei, at frequentius iter atis; longiorubs, at tardius repetitis, homines gigantaei; ita quibus stylus in historia vel concisior, velproductior est: pygmaeis magis illi, hi Gigantibus similiores, orationis periodum conficiunt. Suo quisque ingenio aut arte hanc menssuram definit. Verbapro pedibus, incisa pro passibus sunt. Illi tamen videntur currere, hi incedere, cum eodem dictionis ambitu, pari via circumseruntur. Nos ex Salustio Plinioque succincta orationis in historia dotes exploremus.
1. ATheniensium res gestae, sicuti ego existumo, satis amplae magnisic aeque fuere: verum ali quanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi magna scriptorum ingenia, pet tertarum orbem Atheniensum facta pro maxumis celebrantur. ita eorum, qui ea fecere, virtus tanta habctur, quantum verbis ea potuere extollere praeclara ingenia. At populo rom. numquam ea copia fuit, quia prudentissimus quisque negoriosus maxume erat. ingenium nemo sine corpore exercebat. O ptumus quisque facere, quam dicere; sua ab aliis benefacta laudari, quam ipse aliorum narrare malebat. Igitur domi militiaeave boni mores colebantur: concordia maxuma, minuma avaritia erat: ius bonumque apud eso. non legibus magis, quam natura valebat, iurgia, discordias, simulrates cum hostibus exercebaut: cives cum civibus de virtute certabant. In supplicus Deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello; ubi pax evenerat, aequitate, seque, remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxima documenta haec habco; quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardius revocati praelio excesserant, quam qui signa relinquere, aut pulsi loco cedere ausi erant. Io pace vero, benesiciis magis, quam metu, imperium agir bant; accepta iniuria, ignoscere, quam persequi, malebant. Sed, ubilabore, atque iustitia Resp. crevit, Reges magn, bello domiti; nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperii Romani ab stirpe interiit; cuncta maria, terraeque patebant: fortuna saevire ac miscere omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias atque prosperas res facile tolera verant, iis otium, divitiae, optandae aliis, oneri miseriaeque fuerunt.
2. Igitur primo pecuniae, dein imperii cupido crevit. Eo
Haec Salustius, quae submotis pauculis iam vetustate obsoletis, (ut cum maxumis, pro maximis et u pro i frequentius adhibetur) plane venusta sunt, et grata incisione delectant, inprimisque opposita, ac dissolute in eundem sensum sententiamque complendam aggesta, et haec (ut illi moris) infinito quando que modo prolata, non inamoena ambitu evolvuntur. Gnomis denique sapientibus, tamquam gemmis auro insertis, collustrantur.
Plinius in eadem nobis historica scriptione audiendus est, cum duo coniunxerit, per se minus quidem cognata, arte tamen ingeniove dictioni huic conciliata: alterum est, quod Salustio grandior sit; alterum quod plerumque concisus magis. cum tamen eo quaeque oratio fere humilior sit, quo concisior. Minuti enim infractique sensus maiestatem orationis remittunt. Salustio tamen culta magis et venusta fluit dictio, nullis salebris, niso antiquitatis, illisa.
REsp Ego, ut esse credam, inprimis eo ducor, quod audio accidisse Curtie Rufo. Tenuis adhuc
et obscurus obtinenti Africam comes haeser t. Inclinato die spatiabatur in prot: cu, offertut
ei mulier s figura, humana
LAcus est in similitudinem iacentis rotae circumsctiptus, et undique aequalis, nullus
sinus, obliquitas nulla, omnia dimensa, paria, et quasi artificis manu cavata, et excisa.
Color caeruleo albidior, viridior, et expressior fulphuris, odor saporque medicatus, vis qua
fracta solidantur. Spacium modicum, quod tamen sentiat ventos, et fluctibus intumescat. Nulla
in hoc navis( Sacer enim est,) sed innatant insulae herbidae, omnes arundine, et iunco
tectae: quae que alia foecun dior palus, ipsaque illa extremitas lacus effert. Sua cuique
figura, utmodus cunctis: margo derasus, quia frequenter vel litori, vel sibi illisae terunt,
terunturque. Par omnibus altitudo, par levitas: quippe in speciem carinae humili radice
descendunt. Haec ab omni latere perspicitur,
Haec Plinius, quae singularem quandam, et in stylo conciso minus usitatam, gravitatem habent. Non tamen ubique, usque adeo sui similis Plinius est; ut non quanoque, vel incedat durius, velpressius gradum infringat, velobscurius etiam subsistat. Multa laudem et imitationem, nonnulla solam antiquitatis venerationem merentur; Sed haec pauca. et quae suas etiam virtutes possideant. Ut plinius tuto a quovis eloquentiae siudioso legipossit, magnusque futurus sit, quisquis suis illum dotibus fuerit assecutus. Et quis est, qui omni naevo careat? ipse Cicero, omnibus suis scriptis eloquentiqam professus, cum ad examen vocatur, correctionem patitur: saepe iisdem particulis, verbis, coniunctionibus eodem in sermone crebrius repetitis, nonnumquam et languidius circumductis, et obscurius involutis periodis offendit, lectoremque aut deicit, aut suspendit. Haec universim vix tare, vix hominis est. Optima quarimus in multis, offeno siunculis levibus non alienamur. Homines nos esse scimut, qui et aliis ignoseimus, et nobus ignoscendum speramus.
ORatio quae eodem Styli genere a Rhetore formatur, hoc ab Epistolico Historicoque potissimum charactere differt; quod, praeter figuras huic dictioni familiares, longioribus per eiusmodi incisa periodis circumseratur, tumpr aesertum cum animis ad diversos affectus impellendis admovetur, a Tullio in Catilinaria aliisque causis vehementioribus non raro usurpata. Epidicticum tamen genus brevibus magis ludit periodis, cuius egregium apud Plinium Secundum in panegyrico Traiani Imp. nobis exemplum relictum est. Quamquam quibusdam morose nimium affixus haeserit, alia obscura; alia supervacua, alia etiam adulationis vitio obnoxia asperserit. Nobis et hic, et alibi gemmas huius orationis decerpere placuit. Tibi ad prima concisi stli principia simul advertendum est.
1. Traianus patris patriae titulo, quamvis hunc recusaeret, dignus.
2. Idem magno populi plausu exceptus in urbe est.
3. Magna illius vicissim erga subditos humanitas.
1 QUando ingentibus tuis in Remp. meritis novos honores titulosque merebare, tu etiam
Patris patriae recusabas. Quam longa nobis cum modestia tua pugna, quam tarde vicimus? Nomen
illud, quod alii primo statim principatus die, ut Imperatoris, et Caesaris receperunt, tu
usque eo distulisti, donec tu quoque beneficiorum tuorum parcissimus aestimator, iam te
mereri fatereris. Itaque soli omnium contigit tibi, ut Pater patriae esses, antequam
2. Ac primum, qui dies ille, quo exspectatus, desideratusque urbem tuam ingressus es? Iam hoc ipsum quod ingressus es, quam mirum laerumque? nam priores in vehi, et importari solebant, non dico quadriiugo curru, et albentibus equis: sed humeris hominum, quod arrogantius erat. Tu sola corporis proceritate elatior aliis, et excelsior, non de patientia nostra quendam triumphum, sed de superbia Principum egisti. Ergo non aetas quenquam, non valetudo, non sexus retar davit, quo minus oculos insolito spectaculo impleret. Te parvuli noscere, ostentare iuvenes, mirari senes, aegri quoque neglecto medentium imperio, ad conspectum tui, quasi ad salutem, sanitatemque prorepere. Inde alii se satis vixisse, te viso, te recepto: alii nunc magis esse vivendum praedicabanr. Feminas etiam tunc fecunditatis suae maxima voluptas subiit, cum cernerent, cui Principi cives, cui Imperatori milites peperissent. Videres referta recta, ac laborantia, ac ne eum quidem vacantem locum, qui non nisi suspensum, et instabile vestigium caperet: oppletas undique vias, augustumque tramitem relictum tibi, alacrem hinc atque in de populum, ubique par gaudium, paremque clamorem, tam aequalis ab omnibus ex adventu tuo laetitia percepta est, quam omnibus venisti, quae tamen ipsa cum ingressu tuo crevit, ac prope in singulos gradus adaucta est. etc.
3. Eo vultu ac moderatione palatium subiisti, ut quotidie videaris admirabilior et melior.
Talis denique es, quales alii principes futuros se tantum pollicentur. Solum ergo te
commendat, augetque temporis spatium. Iunxisti enim, ac miscuisti res diversi ssimas
securitatem olim imperantis, et incipientis pudorem. Non tu civium amplexus ad pedes tuos
deprimis, nec osculum manu reddis. Manet Imperatori, quae prioris humanitas. Incedebas
pedibus, incedis:
Catilina Lentulo et Cethego Romae per Ciceronem sublatis contra Antonium decretorio fortunam praelio experturus, ita suos adhortatus est.
1. Ostendit, verba sefrustra ad suos facturum, si virtus defuerit.
2. Necessitatem talis pugnae iniectam esse, ex qua cuiusque felicitas pendeat.
3. Si hanc suam calamitatem melieri commutari sorte velint, audacia opus esse.
1. COmpertum ego habeo milites verba viris virtutem non addere, neque exignavo strenuum,
neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri quanta cuiusque animo audacia
natura, aut moribus inest tanta in bello patere solet. Quem neque gloria, neque pericula
2. Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli, quantam ipsi, nobisque cladem attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesi dia operior, in Galliam proficisci nequiverim. Nunc vero quo in loco res nostrae sint, iuxta mecum omnes intelligitis. Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant. diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet: quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est. Quapropter vos moneo, uti forti, atque parato animo sitis; etcum proelium inibitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem, atque patriam in dextris vestris portare. Si vincimus, omnia nobis tuta erunt: commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt. Sin metu cesserimus, eadem illa adversa fient, neque locus, neque amicus quisquam teget, quem arma non texerint. Praeterea milites, non eadem nobis, et illis necessitudo impendet. Nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus: illis supervacaneum est pro potentia paucorum pugnare. Quo audacius aggredimini, memores pristinae virrutis. Licuit vobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere. Potuistis nonnulli Romae, amissis bonis, alienas opes exspectare. Quia illa foeda atque intoletanda viris videbantur, haec sequi decrevistis.
3. Si haec relinquere vultis, audacia opus est, nemo, nisi victor, pace bellum mutavit. Nam in fuga salutem sperare, cum arma, queis corpus regitur, ab hostibus se averterit, ea vero dementia est. Semper in praelio iis maxumum est periculum, qui maxuma timent. Audacia pro muro habetur. Cum vos considero, milites, et cum facta vestra aestumo: magna me spes victoriae tenet. Animus, aetas, virtus vestra me hortantur; praeterea necessitudo, quae etiam timidos forteis facit. Nam, multitudo hostium, ne eircumvenire queat, prohibent angustiae loci. Quod si virtuti vestrae fortuna inviderit, cavete ne inulti animam amittatis; neu capti potius, sicuti pecora tru cidemini, quam virorum more pugnantes, cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis!
Haec Salustius. hic tamen vis illa figurarum, repetionum interrogationumque abest, quibus maxime inflammatur oratio. Quarum acrimoniam ex Cicerone potentius hauries.
EGredere ex urbe, Catilina, libera Remp. metu, in exilium, si hanc vocem exspectas,
proficiscere. quid est, Catilina? ecquidattendis? ecquid animadvertis horum silentium?
patiuntur, tacent. Quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum
perspicis? At si hoc idem, huic adolescenti optimo P. Sextio, si fortissimo viro M. Marcello
dixissem, iam mihi hoc ipso in templo, iure optimo senatus vim, et manus intulisset, de te
autem, Catilina, cum quiescunt, probant; cum patiuntur, decernunt; cum tacent, clamant. Neque
hi solum, quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima; sed etiam illi equites
Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi cives, qui circumstant senatum,
quorum tu et frequentiam videre, et studia perspicere, et voces paulo ante exaudire poruisti:
quorum ego vix a te iamdiu manus ac tela contineo: eosdem ego facile adducam, ut te haec,
quae iam pridem vastare studes, relinquentem, usque ad portas prosequantur. Quamquam, quid
loquor? ut te ulla in re frangas? ut ru unquam te corrigas? tu ut ullam fugam meditere? ut
ullum tu exilium cogites? Urinam tibi istam mentem Dii immortales donarent! Ut vitiis tuis
commovere ea, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus Reip. concedas, non est postulandum.
Neque enim Catilina is es, ut re, aut pudor a turpitudine, aut metus a periculo, aut ratio
a
VIdeo P. Sextium meae salutis, vestrae auctoritati publicae defensorem, propugnatorem,
auctorem, reum: video hunc praetextatum eius filium oculis lactymantibus me intuentem: video
Milonem vindicem vestrae libertatis, custo dem salutis meae, subsidium afflctae Reip.
exstinctorem domestici latrocinii, repressorem caedis quotidianae, defensorem templorum atque
tectorum, praesidium curiae,
EX his facile inter se collatis vim diversitatemque in diversis dicendi generibus eius
styli colliges, quem coneisum nuncapamus. Si videlicet 1. periodos cum periodis contuleris,
eorumque cum membris membra, cum incisis incisa, ordine, numero, collocatione. In genere
exornativo et deliberativo, ubi minor dictionis impetus, periodos reperies breviores, incisa
pauciora; et in illo quidem numerum orationemque magis excultam in hoc utrumque neglectius:
iudiciali vero, et quacumque vehementi dictione, figuras magis acres, ambitus productiores
numersosque. inciserum membrorumque frequentiam. In exornando, quasi sponsa ad delicias
comitur inceditque oratio; in deliberando minus ostentationis in cultu plus in argumentis est
ponderis; hic velut digladatior pugnat oratio, nunc cunctanti, nunc incitatiori gressu: ad
movendum vero, ut laxatis habenis in hostem eques fertur, ac vim omnem celeritatemque
adhibet. 2. Et hoc observandum est, per quid Cicero a reliquis in hoc conciso dicendi genere
inprimis differat. Non hoc potissimum in verbis phrasibusque situm comperies, quorum
discrimen plerumque interprobos seriptores exiguum. Vincit tamen Cicero. Qua causa obsecro?
Vis illa dicendi, quam, ut ceterae assequantur omnia, nemo aequat. Quaenam istaigitur? an
artis solertia, aut naturae singularis beneficio hanc ita texit, ut simul omnes videant,
simulea ipsa lateat omnes? Mirum profecto, eminere sentiunt propemodum universi, in quo tamen
illa sic eminons orationis et vis et maiestas consistat; nemo satis explicat. Siquid certe
designaverint, id eiusmodi semper cuique visum est, ut maneret imitabile. Aut igitur necesse
est fateantur, se illud numquam assecutos; aut si assecuti sint, aliquid reperisse sibi non
imitabile. Si verborum delectum autumes, aut linguae puritatem. Quid apud Caesarem minus
lectum, purumque? Si constructionis elegantiam, quid Terentius minus cultum exbibet? In sola
oratione aemulos e priscis non habet, quia desunt, scriptores. Forte tamen in exornativis
certet Plinius, qui siquaedam Cic. non aequet, in aliis totidem non aequatur: excedit, et
exceditur. In figurarum varietate ornatuque dabimus aliquid Tullio, sed quo veterum iuxia
novorumque calamum ad paria enitentem non possit subterfugere. Quid tandem ergo illudsit,
utcumque mihi
VIcinum cuique virtuti, ut in vita, sic in or atione hominis, vitium est. Alios, in ista scribendi concisione, siccitas, ieiunitasque quaedam sermonis infestat: alios deicit humilitas: nonnulli hiulci et asperi, velut inter saxa rupesque a mbulant, fatigantur soribendo ipsi, fatigant auditorem dicendo; nihil medium, vel amant, vel assequuntur.
1. Siccum ieiunumque dicendi genus sequuntur, qui vel inflati vel languide circumducti, vel
superbe culti styli fastidio, in oppositum nimia religione deflectunt, et superfluum minimeque
atticum putant, quidquid studiosius expolitum, aut ornatum copiosius est. Lysias inter Graecos
hac tenuitate viluit, Latinos veteres hoc vitio infectos aetas consumpsit, quam macilento
orationis (sic loquar) corpore, sustinere diu non poterant. Optimus loquendi Caesar est
artifex, sed qui nonnumquam ab hac ieiunitate absit propius. Sint illa exemplum lecturis quae
se in principio historiae tum primi, tum quarti libri offerunt. Ut. Belgae proximi sunt
Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. qua de causa
Helvetii quoque reliquos Gallos virtute
2. Humilitas Styli, vel abiecta verborum et constructionis cura, vel rerum sententiarumque exilitate inducta causatur. priori humilitate Thomas de Kempis librique spiritualesplures atque adeo ipsa scriptura S. tamquam vili lacerna, res ipsa pretiosissima, induitur. Ut si aurum terra condas, in qua nihil praeter aurum aestimes. Divinus ille spiritus, proculomni elocutionis ornatu splendet maxime, neque a mortali quopiam lucem mutuatur. Hoc istic caudamus, alibi reprehendimus. Non desipient sacrae lectioni intento illa Kempensis verba. quid prodest tibi, alta de Trinitate disputate, si careas humilitate, unde displiceas Trinitati; Vere alta verba non faciunt sanctum et iustum; sed virtuosa vita efficit Deo charum. Opto magis sentire compunctionem, quam scire eius definitionem. Si scires rotam bibliam exterius et omnium Philosophorum dicta: quid totum prodesset, sine charitate et gratia? Haec tum simpliciter enuntiata, magis quam illa Ciceronis in Catilinam sulmina, sapientem possint animum perstringere, quae lia si Tullius usurpasset in curia risum concitasset pro lacrimis.
Alia est rerum humilitas, quae minutiis quisquiliisque adiunctorum percensendis immoratur. Ut accessit domum nostram, perque anticum ingressus ostium, atrium subiit, atque hinc ad interiora progressus aedium, mihi in sede illic quiescenti asse dit, multaque natrare exorsus, quae causa venien di esset, exposuit etc. Quorsum illa minutiarum expositio, cumpaucis verbis complecti haec liceat universa? ut si dicas. Domi me convenit. nam talem et accedere domum, et ostium transire, atrium subire etc. necesse erat, quae intelligi ex ceteric poterant, otiosoque tantum verborum circuitu legentem sustinent. In hoc genus scribendi incurrrunt. quotquot puerilibus nimium amplificationibus indulgent. Sed ut maturiiudicii est. dicenda non praeterire; ita et praetereunda non dicere. nam et neglgentem, et nimium diligentem scriptorem fastidimus.
3. Ceterum illa ieiunitas, atque haec utraeque humilitas, licet in styium plerumque incisum cadant, tamen et circumscripti finibus non semper arcentur Illud vero quod asperum, hiulcum, praeruptumque seribendi, dicendive genus appellamus, magis conciso stylo proprium est. quamquam et acutum charaterem (de quopostea) infestet. Hoc incurrunt, quotquot vel dure concurrentia, ob collisas vocales, aut consonantes plures in orationem, velut in vincula, constringunt; vel subito abruptis sensibus sententiisque haerent, cum legentis audientisve animus ad plur a etiamnum suspensus est. quae ipsa oratio, sensu mutila, nec satis numeris omnibus explicata. videtur exigere. In hoc vitium nonnumquam impegere duo Lovaniensis Academiae sidera Iust. Lipsius et Erycius Puteanus, quiprioriaetate concisum illud dicendi genus excoluere. uterque noningrato sententiarum acumine; sed nimium frequenter suspenso, quandoque etiam affectato: ille tamen eruditione; hic seribendi nitore illustrior. digni qui legantur, sed a firmatis iam Tulliana eloquentia ingeniis. ne hoc mulso immoderatius hausto stomachum gustumque boni sermonis corrumpant. Robustioribus vero magnopero etiam profuturum est. si Tulliana suavitate Lipsianam eruditionem condiant, utilissimo inter omnia imitationis genere, quo formam a Cicerene, materiam a doctissimis scriptoribus, minus stylo cultis, mutuentur.
UT propius ad concisi Styli vim ingeniumque penetres; age, per experimenta usumque tradamus, quod praeceptis exemplisque veterum docuimus. Aliquam ex Tullio sumamus epistolam et quod circumscripte ab ipso dictum est, pressius concisiusque efferamus. His verbis Cicero Titium de interitu fili, mcerentem consolatur l. 5. c. 16. famil.
Etsi nunc ex omnibus minime sum ad te consolandum accommodatus, quod tantum ex tuis
molestiis cepi doloris, ut consolatione ipse egerem: tamen cum longius a summi luctus
acerbitate meus abesset dolor, quam tuus, statui nostrae necessitudinis esse, meaeque in te
benevolentiae, non tacere, tanto in tuo maerore, tamdiu: sed adhibere aliquam modicam
consolationem. quae levare dolorem tuum posset, si minus sanare potuisset. Est autem
consolatio pervulgata quidem illa maxime, quam semper in ore atque in animo habere debemus;
Homines nos ut esse meminerimus ealege natos, ut omnibus telis fortunae proposita sit vita
nostra: neque esse recusandum, quominus ca, qua nati sumus, conditione vivamus: neve tam
graviter eos casus feramus, quos nullo consilio vitare possumus; eventisque aliorum memoria
repetendis, nihil acci disse nobis novi, cogitemus. Neque hae, neque ceterae consolationes,
quae sunt a sapientissimis viris usurpatae, memoriaeque acliteris proditae, tantum videntur
proficere debere, quantum status ipse nostrae civitatis et haec perturbatio temporum
perditorum, cum beatissimi sint, qui liberos non susceperunt, minus autem miseri, qui his
temporibus amiserunt, quam si eosdem bona, aut denique aliqua rep. perdidissent. Quodsi tuum
te desiderium monet, aut si tuarum rerum cogitatione maeres: non facile exhauriri istum
dolorem posse universum puto. Sin illa te res cruciat, quae magis amoris est, ut eorum qui
occiderunt, miserias lugeas: ut ea non dicam. quae saepissime et legi, et audivi, nihil mali
esse in morte; in qua si resident sensus, immortalitas illa potius, quam mors ducenda sit:
sin sit amissus nulla videri miseria debeat, quae non sentiatur. hoc tamen non dubitans
confitmare possum, ea misceri, parari, impendere reip. quae qui reliquerit, nullo modo mihi
quidem deceptus esse videatur. Quid est enim iam non modo pudori, probitati, virtuti, rectis
studiis, bonis artibus; sed omnimo libertati ac saluti loci? Non mehercule quen quam audivi,
hoc gravissimo et pestilentissimo anno, adolescentulum aut pucrum mortuum, qui mihi non a
Diis immortalibus ereptus ex his miseriis, atque ex iniquissima conditione, vitae videretur.
Quare si tibi hoc unum detrahi potest, ne quid eis, quos amasti mali putes contigisse:
permultum erit ex maerore tuo diminutum. Relinquetur enim
[Quantum ex tuis molestiis cepi dolorem! Egerem consolatione, dum amico hanc cupio
impendere. Utrumque nostrum haec luctus acerbitas tangit, sine me affligi non potes, dolorem
gaudiumque possidemus communia. Sed cum maeror vix loqui sinat, bene volentia tacere non
patitur. Vincat illa, et si dolorem sanare non possit, consolando sublevet. Pervulgata illa
consolatio quidem: Homines nos esse, ea lege natos, ut moriamur. scopum esse hanc vitam, in
quam omnibus fortuna telis collineet. Non recusandum, quo minus ea, qua nati sumus, con
ditione vivamus. Non tam graviter ferendum, quod nequeat vitari. Aliorum eventis metien dos
esse nostros, cogitandum nihil nobis accidisse novi. Sed ista mitto, quamquam sapientum
literis prodita. Ipsa te nunc civitas suo poterit squalore solari, illa temporum perturbatio
tuae esse perturbationis remedium; quando beatissimus qui non genuit, minus miser qui liberos
amisit, Quod si tuarum rerum cogitatione maeres, difficile erit exhauriri dolorem; sin
occumbentium luges miserias, remedium spero. Amoris hoc vulnus est: sanaberis, ubi cognoveris
nihil mali esse in morte. Quin immortalitas haec potius, quam mors ducenda, siquis in illa
sensus resideat; sin sit amissus, nulla debet videri miseria, quae non
Vides, arbitror, que madmodum periodi dissolvendae sint, atque ex una instruendae plures.
animadvertes oppositis, interrogatiunculis, aliisque ad incisionem facientibus, quorum supra
memini, utendum crebrius, verbis claudendos saepe sensus, luxuriem omnem phrasium atque
epithetorum amputandam, vibra~e tibus acutisque utendum sententiis. Has porro exercitatione
magnam, et concise Pliniana, et Tulliana facundia circuma scripte dicendi facultatem
assequeris: cum utriusque te styli discrimen observare necesse sit. Lentitudinem etiam illam,
quam nonnulli in Cicerone perstringunt, ita sensim declinabis, ut media quadam cum
Quintiliano dictione, nec concisa nimium, nec circumducta; att amen vivaci, et amoena
efferaris: quam ego auream dicendi mediocritatem magnopere veneror, et Tullius ipse pluribus
est locis secutus, multis etiam opportune neglexit, cum vel rudioribus illam attemperaret
auribus, vel affectibus potius, quam ornamentis studeret. Illud interea diffitendum non est,
non paucos Ciceronianae eloquentiae imitatores, dum studiosius periodos eircumducunt,
languorem trahere, ideoque non absre facturos, si in concisa dictione prius exacuantur. Nudae
enim in hoc sententiae, tamquam corpora nervis artibusque magis singulis, eminent: quae si
deinde inordinem numerumque idoneum magis composite (ut amat Tullius)
UT Iustus Lipsius et Erycius Puteanus viri proximae aetatis doctissimi conciso illo dicendi genere potissimum sunt delecta ti, ita ab omni illius vitio non abfuere. Nimia plerumque concisione vim dictionis infregere, et dum languidum, ut putant, Ciceo ronis stylum devitant, aridum, suspensum, praeruptumque sectantur. Ut iccirco cultiorum Magistrorum cura, hos a manibus studiisque adolescentium arceat, ne imitentur fugienda. Quare, non ut reprehendam viros tales tantosque, sed ut omnium usibus accommodem, asperitatemque illam mollire atque inflectere doceam (quodmagno ad stylum simul et eruditionem profectu, tractari studium poterit) pauca ex illis. Tullianis aliquantulum numeris mitigabo. In civili sua doctrina l. 4. c. 11. ita de vitio, imo et vitii suspicione Regibus fugienda disserit.
Fuge odium, aut regnum te fugit, imo vita. Quomodo autem? si ea fugies quibus id paratur.
Primum vitia, dein de vitiorum opinionem. Vitia quidem tria, adversa prioribus illis ad bene
volentiam instrumentis, saevitiam, avaritiam rigorem. Nam haec mala et noxia esse imperio,
quis tam imprndens, qui nesciat, tam impudens, qui neget? Itaque fugien da haec moneo, non
doceo. Magis insistam in opinione a qua maius tibi discrimen. Scimus enim (ut Cicer. de lege
Manil.) homines, ut metuant, aut oderint, nen minus opinione et famae, quam certa aliqua
ratione moveri. Opinio autem
Hic quaedam affectato acumine, ut fuge odium, aut te regnum fugit, et ne secure securim distringas. Obscure et suspenso imperfectoque sensu plura dicta sunt ut supplicia quantum ab avaritia abeunt, et quae sequuntur. Eadem pleraque non minuspraerupta. Quare sic poterunt esse gratiora.
Nisi odium subditorum effugeris, neque regni, neque vitae pericula declinabis, Quaeris, qua illud via fugiendum putem? vitabis fomitem, quo odia accenduntur. Primum vitia, dein de et vitiorum opinionem etc. Haec autem ab illis manat, quae dictis vitiis agnata sunt, ut supplicia, tributa, et censura. quae cum per se omniregno sunt necessaria, tum et laude digna. nisi tamen perite administraveris, laude excident. Supplicia iure a nocentibus sumes, at ubi excesseris, saevitia erit. Tributa merito exiges. Sed dum avidius congesseris, avaritia est. Censura recte stringes; at cum pressius urseris, rigor est. Er profecto vitiorum, cum his virtutibus magna cognatio, solo fine saepe distinxeris. quae palam ad salutem sunt, occulta non debent cupiditate detorqueri etc.
QUod alibi consuetudo hic pietas solenne facit, Auditores, luctum que publicum ferali pompa instaurat, necdum remissum. Etiam funus nobis aeternus ille Lipsius est, magnoque vulneri continnus quoque dolor adhaeret etc. Redimus ad luctum, quem nondum o suimus, ad lacrimas, quas nondum abstersimus: non haec solennia, sed perennia sunt, et magnis, heu! Lipsi unius manibus debentur. Etenim
in squalore fuimus, Iusta iusto fecimus, laudes diximus, non more, sed maerore, quasi totius anni funus fuerit, exequias ivimus, et quem quotidie planximus, quotidie sensimus mori, semel Lipsio parentare satis non fuit, nec semel laudare satis. Primus id fecit piissimo vocis obsequio Clarmus I. C. tus et ante cessor Gerardus Corselius, et in hoc ipso loco alii deinde, sed alibi. hic familiam; ille vitam, iste famam et scripta, diviso voluti eloqu ipenso. Totum Lipsium nemo potuit, nemo poterir, nisi resurgat, faciatque ipse, qui exstinctus. Laudari tamen vel sic debuit, ut cuius encomium mortales nulla ingenii felicitate queunt implere, eius facilius exemplum admittant. hominem supra homines poitum non detrectent imitari. Nemo, quem agnoscit parem, sequitur: vestigia placent, cum suspicims. 10 Lipsio vero summa omnia, summus ipse, quem exprimere ideo omnes velint, quod nemo possit. Integrum nempe et sine aemulatione cuique exemplum, quia nemo attiogit etc.
Haec oratio quamvis prae illa Lipsiana, plus verbis niteat, magis tamen a rebus vacua est.
Quo fere in genere Puteanus a Lipsio dissidet, vincitque apparatu verborum, rerum vincitur.
Sed et frigent quaesiti nonnumquam aculei. Quid enim argutum in illis; Laudes diximus, non
more, sed moetore? quid ista sibi volunt: vestigia placent, cum suspicimus? Anverum,
DUm laudo brevitatem, compendio verborum utar, ut breviter laudare videar. Magna oratio
magno taedio constat. Brevem benignamque date operam aurinm, et experiat, an in Laconismo
eloquentia esse possit. Multa paucis dicere, sed cum sale et venustate Laconicum est.
At vero Tullius in Bruto scrioit, Lacedamonium nullum fuisse oratorem. Ego, oratorem aliquem fuisse Laconicum. Sprevit dicendi lasciviam Spartana severitas; sed frugalitatem Spartanam, cumiam Athenienses in tumorem surrexissent, plnrese reliqua Graecia, et poitea e Latio amplexi. Inspice Oratorum seriem: invenies apud Graecos Philistum Syracusum, ipsum thucydidem; Lysiamque; apud Latinos Cotonem, Gracchos, Salustium, Tacitum, alios, qui inita styli munditie, ingenti robore Laconismi gravitatem usurparunt. Breves igituristi omnes, nomine Attici, reipsa Laconici, laude perfecti. Quid ni? Lineam rectim Geometrae definiunt, quae in duo puncta brevissima est; sic recta illa orationis norna, quae bievissimis paucissimisque verborum foatiis extensa est. Contrabe contrahe vagum illum libeiumque linguae cursum, et, si laudem Oraroris ambis, col cto spiritu, multa non multis effare. Etcuim io ipso viro vis compacta forrier: parirer in oratione. Virum autem Oratorem volo; flec maturum solummodo, sed robustum. Brevitate erit, quae ipsa oratienis perfectio. imaginem non magnirudo, sed symmetria commendat: Eloquentia vero, quid nisi animi imago sive charactei? atqui hic non minus coacta periodo, quam producta plenus est, imo vero ipsa periodus, quid nisi orbis? sed orbis tam eriguo, quam immenso circuitu perfectus est.
Asiani nostri nunc quidem in angustiis sunt, nisi ad tria
Haec aliaque de eodem argumento Puteanus, multa ut existimat non multis complexus. Sed fallitur, cum haec omnia Cicero paucioribus longe verbie dicturus fuerit, nec solis verbis, sed et rebus sententias periodosque impleturus. Puteanus rem solidam in plura membra dissecans, non minuit, sed auget orationem, auditum fatigat, memoriam dissipat. Iuvat potius imaginem, iunctis expressam partibus lineamentisque, semel simulque obiectam contemplari, quam discerptam dissipatamque in haerentia male membra partim intueri. Brevitatem laudo, niso rebus adimat dignit atem, et locus, res, auditor, erator eandem exigat: alias displicebit. Is qui praeest, imperat, meres sapienter instruit, leges scribit, responsa condit, gravis aetate vitaque est, paucis multa, tamquam oracula, complectatur. In aliis haec rideas, Aliter inter sapientes, aliter in plebe loquendum; aliter cum doces, cum moves aliter. Ceterum displicent in Puteano quoque, toties de repente proiectae interrogatiunculae: qui fit? quid ni? Quid igitur? Ut amur nonnumquam, sed parcius. In tot enim transeundi formulis, una toties repetita via fastidium creat. Denique tot in fine quae stiumculae Quo colore? quo telo? etc. responsione sque nimis caesim obscureque miscentur, vixque nexus in tot senteniiolis dissolute sparsis apparet. Colligamus eadem, sed eiusdem memores brevitatis, quae non solis membris, sed toto erationis habitu nervose adstricto compareat.
[Dum brevitatem laudo, brevis ero, ne taedium auditori crem, et quod commendo non assequar. Iuvat experiri, an in Laconismo possit esse Eloquentia. Multa paucis dicere, sed cum sale et venustate, Laconicum est etc. Ipsa verborum parsimonia fecunda est, cum velut in semine largam rerum segetem complectitur. etc.
Asiani nostri ut a floridae laudataeque Eloquentiae dictione sterilem Laconismum seiungant, triplici illum dicendi forma, exili, temperata, grandi, vel impugnant, vel arcent. Quo, obsecro, argumento? an non exilis oratione, cum voluerit, Lacon est? consenties. An non eadem, cum lubet, temperatus? et hoc daturus es. At sublimis et altus, quemadmodum, inquies, futurus est? Non te morabor. facilius omnino, quam tuus ille Asianus, exilis et temperatus. Si hic genus infimum in copia; ille summum in brevitate assequetur etc.]
Haec ad usum tutiorem disertissimi auctoris signare magis, quam reprehendereplacuit; ut ad optima quaque connitamur.
AMplum circumductumque genus dicendi stricto illi circumcisoque opponendum hic erit, verum
succincte, cum de natura illius membrisque numeris ac compositione satis alibi tractatum sit.
Neque ignota eius orationis imago est, quae ubique Ciceroni grata et familiaris, ac tamquam
vastum corpus, facile observatur. Ut tamen hominis vultus. et macilentus nimium, et enormiter
pinguis displicet, mediaque habitudine gratissimus est; ita tumor iuxta tenuitasque orationis
despicitur; quidquid aurea mediocritate fulget, amatur. Recte itaque circumducta oratio est,
quae per incisa aut membra, certo
UBia conciso dicendi genere cum virtute diflexeris, ad circumscriptum transibis.
1. In hoc tanto vocum delectu opus non est, cum epithetis ad vim ornamentumque orationis adhibitis energia illa suppleatur.
2. Locuplex magisphrasium sententiarumque apparatus usurpatur: et ut in concisa dictione tenuit mundities; ita hic luxus quidam regius amatur.
3. Calidae illae vibrantesque figurae, interrogationes, exclamationesque admoventur parcius, nisi ad motum comparata sit oratio. Idem de paroemiis, gnomisque sentiendum.
4. Opposita non tanta in luce, tamque nude, ac frequenter contra se, velut in acie, collocantur, sed cultu aliquo dictionis vestiuntur, nexuque suaviori, tamquam conciliata, haerent, ac commiscentur, quae in concisa aperte pugnant.
5. Particularum in hac oratione, magna inprimis apud Ciceronem, cura, ut his tamquam vinc ulis ligata, suaviter ad finem usque periodi cohaerens evoluatur.
6. Numeri, membrorumque sua sibi in toto ambitu proporportione cohaerentium, ratio singularis habenda est. Maxima apud Ciceronem vis et gratia in eorum dispositione eminetquam pene solam hactenus eius imit atores non sunt assecuti, quia minus observarunt. Quocirca plusculum operae huic rei a nobis impendendum videtur.
NOn eodem ubique circuitu dicendi Cicero in Epistolis voluitur, alibi productior, succinctior alibi. Epistola prima ad Quinctum fratrem de Provincia Asiae Praetoris officio recte administranda, ita scripsit, ut Epistolae modum finesque praetervectus, nihil infra circumscriptae orationis cultum elegantissimum dederit, dignaque illa sit, quae non tantum omnium manibus; sed et animis ad omnem eloquentiae florem aspirantium possideatur, tam omnia ad numerum apte, et ad nitorem exquisite componuntur. Redderem infra nisi in oculis pleroramque teneri existimarem. Nunc illa circumscriptione Epistolam dabo, quam hoc genus scribendi maxime decere censeo, camque per suas periodos distributam, expendam.
1. DE omnibus rebus, quae ad te pertinent, quid actum, quid constitutum sit, quid Pompeius susceperit, optime ex Emplatorio cognosces: qui non solum incerfuit his rebus, sed etiam praefuit: neque ullem officium erga te hominis amantissimi, prudentissimi, diligentissimi praetermisit.
2. Ex eodem de statu rerum communium cognosces: quae quales sint, non facile est scribere.
3. Sunt qui dem certe in amicorum nostrorum potestate, atque ita, ut nullam mutationem unquam hac hominum aetate habitura res esse videatur.
4. Ego quidem, ut debeo, et ut tute mihi praecepisti, et, ut me dignitas utilitasque cogit, me ad eius rationes adiungo, quem tu in meis rationibus, tibi est e adiu~gendum putasti.
6. Sed te non praeterit, quam sit difficile, sensum in rep. praesertim rectum et consirmatum, deponere.
7. Vetuntamen ipse me conformo ad eius voluntatem, a quo honeste dissentire non possum.
8. Neque id facio, ut forsitan quibusdam videor, simulatione.
9. Tantum enim animi inductio, et mehercule amor Pompeiapud me valet, ut quae illi utilia sunt, et quae ille vult, ea mihi omnia iam et recta, et vera videan tur.
10. Neque, ut ego arbitrot, errarent, neadversarii quidem eius, si, cum pares esse non possunt, pngnare desisterent.
11. Me quidem etiam illa res consolatur, quod ego is sum, cui vel maxime concedant omnes; ut vel ea defendam, quae Pompeius velit; vel taceam; vel etiam id quod maxime lubet, ad nostra me studia referam littetarum.
12. Quod profecto faciam, si mihi per einsdem amicitiam licebit.
13. Quae enim proposita fuerant nobis, cum et henoribus amplissimis, et laboribus maximis perfuncti essemus, dignitas in sententiis dicendis, libertas in rep capescenda, ca sublata tota: sed nec mini magis. quam omnibus.
14. Nam aut assentien dum est, nulla cum gravirate, paucis; tur frustra dissentiendum.
15 Haec ego ad te, ob cam causam maxime, scribo; utiam de tua quoque ratione meditere.
16. Commutata tota ratio est senatus, iudiciorum, rei tetius publicae: otium nobis acceptandum est; quod ei, qui potiuntur rerum, praestaturi videntur, si qui dam homines patientius corum potentiam ferre potuerint.
17. Dignitatem quidem illam Consularem fortis et constantis Senatoris, nihil est quod cogitemus: amissa est, culpa corum, qui a senatu. et ordinem coniunctissimum, et hominem clariffimum abalienarunt.
18. Sed ut ad ea, quae co~innctiora rebus tuis sunt, revertar.
19. Pompeium tibi valde amicum esse cognovi: et co tu Consule, quantum ego perspicio, omnia, quae voles, obtinebis.
20. Quibus in rebus me sibi ille affixum habebit: neque a me ulla res, quae ad pertineat, negligetur.
21. Neque enim verebor, ne sim ei molestus: cui iucundum erit, etiam propter idip sum, quod me esse giatum videbit.
22. Tu velim, ita tibi persuadeas, nullam rem esse minimam, quae ad te pertineat, quae mihi non carior sit, quam meae re s omnes.
23. Idque cum sentiam, sedulitate mihimet ipse satisfac ere possum: re quicem ipia, ideo
mihi non satis faci.; quod nullam partem
24. Rem te valde bene gessisse, rumor erat.
25. Exspectabantur literae tuae, de quibus eramus iam cum Pompeio locuti.
26. Quae si erunt allatae, nostrum studium extabit in con veniendis magistratibus et senatoribus.
27. Cetera, quae ad te pertinebunt, cum etiam plus conten derimus, quam possumus, minus tamen faciemus, quam debemus.
28. Ego omni officio ac potius pietate erga te, cetetis satisfacio omnibus, mihi ipse nun quam satisfacio.
29. Tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut quoniam tu, nisi perfecta re, de me non conquiesti, ego quia non idem in tua causa efficio, vitam mihi acerbam putem. etc.
30. Pompeium et hortari, et iam liberius accusare, et monere, ut magnam infamiam fugiat, non disistimus.
31. Sed plane nec precibus nostris, nec admonitionibus reliquit locum.
32. Nam cum in sermone quotidiano, tum in senatu palam sic egit causam tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam, neque gravitate, nec studio, nec contentione agere potu erit; cum summa testificatione tuorum in se officiorum, et amoris erga te sut.
33. Quae gerantur accipies ex Pollione, qui omnibus negotiis non interfuit solum, sed praefuit.
34. Me in summo dolore, quem in tuis rebus capio, maxime scilicet consolatur spes, quod valde suspicor fore, ut infringatur hominum improbitas, et consiiliis tuorum amicorum, et ipsa die, qua debilitantur cogitationes et inimicorum et proditorum.
35. Facile secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem video in rebus tuis.
36. Nam etsi minori in re violatur tua dignitas, quam mea salus afflicta sit; tamen est tanta similitudo; ut sperem te mihi ignoscere, si ea non timuerim, quae, ne tu quidem unquam timenda duxisti.
37. Sed praesta re eum, qui mihi a teneris (ut Graeci dicunt) unguiculis es cognitus.
38. Illustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria.
39. A me autem omnia summa in te studia officiaque exspecta: non fallam opinionem tuam.
EN dignum erudita epistola characterem, ambitumque dictionis talem, qui nec lenta circumductione suspendat, nec subita praecisione orationem abrumpat. Abest tamen hinc epithetorum phrasiumque apparatus. Solo nexu atque implicatione membrorum sibi commixtorum amice haeret, suaviterque in orbem voluitur. Qui nunc brevior, nunc laxior, in duorum vel trium fere heroicorum versuum circuitu absolviturPrimo itaque expende, quam aepta dissolutione sententias nondum abselutas aliis membris orationis interpositis suspendat Cicero, quam grato eadem nexu societ, numeroque evoluat. Est enim ea in re, cum venustas, tum gratia dictionis singularis. Exempla habes n. 4 8. 10. 13. 15. 16. 19. 18. 29. 38. Alius diceret. Ego me ad eius rationes adiungo, ut debeo, et ut tu praecepisti etc. Neque id facio simulatione, ut quibusdam forsitam videor. Et n. 10. si pugnare desisterent, cum pares esse non possent. etc.
Iterum observa, quam idonea divisione longiores sententias, per interiectas, iterasque non
raro, particulas dissecet; ut membra, velut in acie distributa, singulatim conspiciantur,
quae res pondus simul ornatumque orationi conciliat. Lege quae habes n. 1. 9. 11. 13. 17. 23.
30. 32. 34. Quae, ut dicendi rationem mirifice variant, ita a circumscripto illo orationis,
tractu, lentitudinem omnem (quam Tullii imitatores non satis vitant) incisione quadam, et
celeri evolutione membrorum submovent. Dicenim e. g. n. 9. Omnia mihi recta et vera esse
videntur. Longe tardior fiet oratio, quam si dicas, et recta, et vera: sic n. 13. segnescet
oratio, si dicas cum honoribus amplissimis laboribusque maximis perfuncti essemus. Si
incultior graviorque
Sed opposita quoque suo hane orationem culou ornare, periodosque gratius circumferre, intelliges, cum expenderis illa n. 14. 22. 27. 28. 33. 36. quae quo minus eminent, tanto t suavius et occultius dictionem extollunt.
Magna denique in ipsa verborum et sententiarum collecatione apud Ciceronem vis est, qua saepe sola, quae vulgaria sunt, a trito sermone, ad quandam evehit orationis dignitatem. Sic n. 13. minus placuisset. Dignitas in sententiis dicendis et libertas in rep. capessenda; quae proposita nobis fuerant, ea rota sublata. Et n. 16. Totaratio Senaetus, iudiciorum, rei publicaetotius commutata est. n. 22. Ita tibi velim per suadeas. Et n. 23. Cumque idsentiam, n. 26. Quae si allatae erunt. Sed haec, cum prima illa observatione, valde coniungitur.
Postremo est in proverbiis, coniunctionibus, certerisque orationis adiunctis scite usurpatis gratia quaedam Ciceronis particularis, ut n. 3. Sunt quidem certe, et n. 12. Quod profecto faciam, n. 31. Sed plane nec precibus nostris etc.
His tamen et raras, minusque in ceteris auctoribus repertas phrases merito adieceris; ut sunt n. 4. me ad eius rationes adiungo, n. 6. sensum confirmatum depono etc. Vide n. 12. 16. 34. et 38.
Qui plura ad hunc delectum facientia desiderat, is, quae de fontibus elocutionis §. 4. dedi, observet.
QUam Isaeus, suae apud me eloquentiae, existimationem popularis famae iudicio collegerat,
hanc non tantum aequare praesens, verum etiam superare compertus est. Summa in ipso, cum
facultas dicendi, tum ubertas spectatur et copia. Setmo illi non praemeditaatus ad dicendum,
sod extemporaneus, velut ex scripto memoriaque, affluit. Nec
Non aliud facile promptum aeque expeditumque ad Ciceronis in stylo indolem exprimendam exercitium repereris, quam modo illa, quae scripsit Tullius, concisa dictione reddere, modo rursum eiuscemodi ad affinem Ciceroni transferre facundiam. Quae enim illic amputaveris, par: hic arte facilius restitues, quae hic reddis, non minori illic facilitate resecabis. Haec imitandi genus facile praestantissimum, hactenus, an ignaratum nescio, certe non reperio commendatum.
APud Graecos eloquentissimi homines remoti a causis forensibus, cum ad ceteras res
illustres, tum ad scribendam historiam maxime se applicaverunt. Namque, et Herodorum illum,
qui princeps genus hoc otnavit, in causis nihil omnino versatum esse accepimus. Atqui tanta
est eloquentia, ut me quidem, quantum ego graece scripta intelligere possum, magnopere
delecter, et post illum Thucydides omnes dicendi artificio, mea sententia facile vicit: qui
ita creber est rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero consequatur:
ita portro verbis aptus et pressus, ut nescias, utrum res oratione, an verba sententiis
illustrentur. Hunc consecutus est Syracusis Philistus, qui cum Dionysii tyranni
familiarissimus esset, otium suum consumpsit in historia scribenda, maximeque Thucydiden est,
sicut mihi videtur, imitatus. Postea vero quasi ex clarissima Rhetoris officina, duo
praestantes ingenio, theopompus et Ephorus, ab Isocrate Magistro impulsi, se ad historiam
contulerunt, causas omnino numquam attigerunt. Denique etiam a Philosophia profectus princeps
Xenophon, Socratius ille; post ab Aristotele
Quorum ego libros, et nonnullos alios, non utilitatem aliquam ad dicendum aucupans, sed delectationis causa, cum est otium, legere soleo. Fatebor tamen, ut cum in sole ambulem, etiamsi aliam ob causam ambulem, fieri natura tamen ut colorer; sic cum eos libros studiosius legerim, sentio orationem meam illorum cantu quasi colorari. Magnum munus Oratoris historia; neque tamen eam reperio usquam separatim instructam Rhetorum praeceptis, sita sunt enim ante oculos. Nam quis nescit primam historiae legem, ne quid falsi dicere audeat, deinde ne quid veri non audeat, ne qua suspieio gratiae sit in scribendo, ne qua simultatis. Haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus. Ipsa autem exaedificatio posita est in rebus, et verbis. Rerum ratio ordinem temporum desiderat: regionum descriptionem: vult etiam, quoniam in rebus magnis, memoriaque dignis consilia primum, deindo acta, postea eventus exspectantur, et de consiliis signifi cari, quid scriptor probet: et in rebus gestis declarari, non solum quid actum, aut dictum sit: sed etiam quomodo, et cum de eventu dicatur, ut causae explicentur omnes: vel casus, vel temeritatis: hominumque non solum res gestae, sed etiam qui fama, ac nomine excellant, de cuiusque vita, atque natura. Verborum autem ratio, et genus orationis fusum, atque tractum, et cum lenitate quadam aequabili profluens sine hac iudiciali asperitate, et sine sententiarum forensium aculeis prosequendum est.
Lib. 9. c. 4 in fine ait. Historia non tam finitos 1 umeros, quam orbem quendam
contextumque desiderat. Namque omnia eius membra connexa sunt, quoniam lubri ca est ac
Et l. 10. c. 1. post princ. inquit. Historia quoque alere orationem, quodam molli iucundoque succo porest. Verum et ipsa sic est legenda, ut sciamus plerasque eius virtutes Oratori esse vitandas, est enim proxima Poetis, et quodammodo carmen solutum, et scribitur ad narrandum, non ad probandum, totumque opus in actum rei, pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis, et ingenii famam componitur, ideoque et verbis remotioribus, et liberioribus figutis narrandi taedium evitat.
DVo de quadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius; cum quinque et viginti
natus annos dominatum occupasser.
Haec Cicero leniori remissiorique, quam iudicio Quntiliani, pro historia par sit, stylo est prosecutus. Morali ille, character dissertationi, aut epistolae, vel etiam orationi ad instructionem conceptae deservire laudabilius poterit, historiae ex instituto prosequendae minus est accommodatus Pleis in Curtio vitae roborisque ad eiusmodi scribendi formam possidemus. Lubet exemplo hoc ipsum experiri.
1. MEdiam (regionem Asiae) Cydnus amnis interfluit, et tunc aestas erat, cuius calor non aliam magis, quam Ciciliae oram vapore solis accendit, et diei fervidissimum tempus exceperat.
2. Pulvere simul ac sudore perfusum Regem invitavit liquor fluminis, ut calidum adhuc corpus ableret.
3. Itaque veste deposita, in conspectu agminis (decorum quoque tatus si ostendisset suis levi et parabili cultu corporis se esse contentum) desc endit in flumen.
4. Vixque ingressi subito horrore artus tigere coeperunt: pallor deinde suffusus est, et totum propemodum corpus vitalis calor liquit.
5. Exspiranti similem ministri manu expiciunt, nec satis compotem mentis in tabernaculum defetunt.
6. Ingens solicitudo, et pene iam luctus in castris erat: flentes querebantur in tanto
impetu cursuque rerum, omnis aetatis ac memoriae clarissimum Regem, non acie saltem, non ab
hoste deiectum, sed abluentem
7. Instare Darium victorem antequam vidisset hostem: sibi easdem terras, quas victoria peragrassent, repetendas: omnia aut ipsos, aut hostes popularos: per vastas solitudines, etiamsi nemo insequi velit, euntes fame atque inopia debellari posse.
8. Quem signum daturum fugientibus? quem ausurum Alexandro succedere? Iam: ut ad Hellespontem fuga penetrarent, claffem, qua transeant, quem praeparaturum?
9 Rursus in ipsum Regem misericordia versa; illum florem iuventae, illam vim animi; eundem Regem et commilitonem divelli a se, et abrumpi, immemores sui querebantur.
10. Inter haec liberius meare spiritus coeperat, adlevabatque Rex oculos, et paulatim redeunte animo, circumstantes amicos agnoverat: laxataque vis morbi hoc solum videbatur, quia magnitudinem mali sentiebat.
11. Animi autem aegritudo corpus urgebat: quippe Darius quinto die in Clicicia fore nuntiabatur.
12. Vinctum ergo se tradi, et tantam victoriam eripi sibi e manibus, obscuraque et ignobili morte in tabernaculo exstingui se querebatur.
13. Admissisque amicis pariter ac medicis, In quo me, inquit, articulo rerum mearum fortuna deprehenderit, cernitis, strepitum hostium armatorum exaudire mihi videor. et qui ultro intuli bellum, iam provocor.
14. Darius ergo cum tam superbas literas scriberet, fortunam meam in consilio habuit; sed nequicquam, si mihi arbittio meo curati licet.
15. Lenta remedia, et segnes medicos non exspectant tempora mea, et mori
16. Proinde siquid opis, si quid artis in Medicis est, sciant me non tam mortis, quam belli remedium quaerere.
17. Ingentem omnibus incusserat cutam tam praeceps emetitas.
18. Ergo pro se quisque precari coepere; ne festinatione periculum augeret; sed esset id potestate medentium.
19. Inexperta remedia, haud iniuria, ipsis esse suspecta, cum ad petuiciem eius; etiam a latere ipsius pecunia sollicitaret hostis.
20. Quippe Darius mille talenta inteifectori Alexandri daturum se, pronontiari iusserat.
21. Itaque ne ausurum quidem quenquam arbitrabantur experiti temedium, quod propter novitarem posset esse suspectum.
22. Erat inter nobiles Medicos ex Micedonia Regem secutus Philippus, natione Acarnan fidus admodum Regi puero comes, et custos falutis datus: non ut Regem modo; sed etiam ut alumuum eximia catitate diligebat.
23 Is non praecepsse; sed strenuum remedium adferre, tantamque vim morbi potione medicata levaturum esse promisit.
24. Nulli promissum eius placebat, praeter ipsum cuius periculo pollicebatur.
25. Omnia quippe facilius, quam moram perpeti poterat.
26. Arma et acies in oculis in oculis erant, et victoriam in eo positam esse arbitrabatur, si tantum ante signa stare potuisset.
27. Idipsum, quod post dien tertium medicamentum sumpturus esser (ita enim Medicus praedixerat) aegre ferens.
28. Inter haec a Parmenione fidissimo purpuratorum literas accipit, quibus ei denuntiabat; ne salutem suam Philippo committereret: mille talentis a Dario et spe nuptiarum sororis eius esse corruptum.
29. Ingentem animo solicitudinem literae incusserant, et quidquid in utramque partem, aut metus, aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat.
30. Bibere perseverem? ut si venenum datum fuerit, ne immerito quidem quidquid acciderit evenisse videatur? damnem Medici fidem? in tabernaculo ergo me opprimi patiat?
31. At satius est alieno me mori scelere, quam metu nostro.
32. Diu animo in diversaversato, nulli, quid scriptum esset, enuntiat, epistolamque sigillo anuli sui impresso, pulvino, cui in cubabat, subiecit.
34. Inter has cogitationes biduo absumpto, illuxit a Medico destinatus dies.
35. Et ille cum poculo, in quo medicamentum diluerat, intravit.
36. Quo viso Alexander, levato corpore in cubitum, epistolam a Parmenione missam, sinistra manu tenens, accipit poculum, et haurit interritus: tum epistolam legere Philippum iubet; nec a vultu legentis movit oculos, tatus ali. quas conscientiae notas in in ipso ore posie comprehendere.
37. Ille epistola perlecta, plus indignationis, quam pavoris ostendit: proiectisque amiculo et literis ante lectum? Rex, inquit, semper quidem spiritus meus ex te pependit, sed nunc vere arbitror sacro et venerabili ore trahitur.
38. Crimen parricidii quod mihi obiectum est tua salus diluet.
39. Servatus a me, vitam mihi dederis.
40. Oro quaesoque, omnisso metu, patere medicamentum concipi venis: laxa paulisper animum, quem, intempestiva solicitudine, amici sane fideles; sed moleste seduli turbant.
41. Non securum modo haec vox, sed etiam laetum Regem acplenum bonae spei fecit.
42. Itaque, si Dii, inquit, Philippe, tibi permisissent, quo maxime modo velles animum experiri meum; alio profecto voluisses; sed certiore, quam expertus es, ne optasses quidem.
43. Hac epistola accepta, tamen quod dilueres bibi; et nunc crede me non minus pro tua fide, quam pro mea salute esse solicitum. etc.
44. Ut vero medicamentum se diffudit in venas, et sensim toto corpore salubritas percipi potuit: primum animus vigorem suum, deinde corpus quoque exspectarione maturius recuperavit.
45. Quippe post tertium diem, quam in hoc statu fuerat, in conspectum militum venit: nec avidius ipsum Regem, quam Philippum intucbatur exercitus.
46. Pro se quisque dexteram amplexi: grates habebant velut praesenti Deo.
47. Namque haud facile dictu est, praeter ingenitam illi genti erga Reges suos venerationem, quantum huius utique Regis, vel admiratione dediti illi fuerint; vel caritate flagraverint.
48. Iam primum nihil sine divina ope aggredi videbatur: nam cum praesto esset ubique fortuna: temeritas in gloriam cesserat.
49. Aetas quoque vix tantis matura rebus, sed abunde sufficiens omnia eius opera honestabar.
50. Et quae leviora haberi solent, plerum que militari gratiora vulgo sunt.
51. Exercitatio corporis inter ipsos, cultus, habitusque paullum a privato abhorrens, militaris vigor.
52. Quibus ille vel ingenii dotibus, vel animi artibus, ut pariter carus et venerandus esset, effecerat.
ANim advertes hunc stylum, periodorum circumscriptione modoque, ab epistolari nihil aut
parum differe.
Sed et primo minora illa particularum (ut in prae positionibus coniunctionibusque molliter usurpatis cernitur) ornamenta, nexusque fastidit, stringit magis, addensatque sententias. Ut n. 7. 8. 9. aliisque videre est.
Deinde phrasin a trito sermone magis elevat, idque, nunt Metaphoris paulo illustrio ribus, ut cum inanimatis vitam tribuit, ut n 1. Calor diei tempus exceperat. Et n. 2. Regem invitavit liquor. n. 13. Me fortuna in hoc rerum articulo depreh endit. n. 29. Quidquid spes metusque subiecerat. Qui ornatusplane est singularis, solusque orationem quandoque nobilitare poterit. Nunc etiam adiunctis opportune epithetis extollit: ut n. 12. Obscura et ignobili morte in tabernaculo se exstingui querebatur. n. 29. Secreta aestimatione cuncta pensabat. n. 40. Intempestiva solicitudine turbant. Sed cavendum, ne otiosa adiectione cumulentur. Quid quid enim abesse, salva potest sententia, supervacuum est. Ceterum delectus vocum, aliaque, quae ad illustrandam in verbis potissimum dictionem faciunt, alibi a nobis observata inquiras. Unde n. 7. peragrare terras victoria. n 14. fortunam in consilio habere n. 18. in potestate medentium esse etc. delectum habent.
Tertio opposit a in hac oratione maiori in luce solent eminere. Ut n. 13. qui ultro intuli bellum, iam provocor. n. 31. Satius est alieno me mori scelere, quam metu nostro. n. 38. Crimen meum, tua salus diluet etc. Vide n. 15. et 16.
Quarto Sententiose et acute dicta sensum legentis feriunt, praesertim siqua praeter exspectationem includant. Ut n. 25. Omnia facilius, quam moram perpeti porerat. n. 40. Amici fideles, sed moleste seduli. n. 43. Non minus pro Medicifroe, quam pro sua Rex salute solicitus.
In his universim scite venusteque usurpatis nihil Curtio reperi exquisitius. Vincant nonnulli in partibus, moderatiene styli primas tenet, nec protritus facilitate, nec raritate obscurus. Nec concisus nimium, ut Salustius, nec productus immoderatius, ut saepe Livius.
1. DIuturni silentii, P. C. quo eram his temporibus usus. non timore aliquo; sed partim dolore, partim verecundia, finem hodiernus dies attulit; idemque initium quae vellem, quae que sentirem, meo pristino more, dicendi.
2. Tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam, inauditamque clementiam; tantum in summa potestate rerum omnium modum; tam denique incredibilem sapientiam, ac pene divinam tacitus nullo modo praeterire possum.
3. M. enim Marcello, vobis P. C. reique publicae reddite; non solum illius; sed meam etiam vocem atque auctoritatem et vobis et reip conservatam ac restitutam puto.
4. Dolebam enim P. C. ac vehementer angebar, cum viderem virum talem, qui in eadem causa, in qua ego fuisset, non in eadem esse fortuna.
5. Nec mihi persuadere poteram, nec fas esse ducebam, verfari me in vestro vereri curriculo illo aemulo, atque imitatore studiorum ac laborum meorum, quasi quodam socio, a me, et comite distracto.
6. Ergo et mihi meae pristinae vitae consuetudinem, C. Caesar, interclusam aperuisti, et his omnibus, ad bene de omni Rep. sperandum, quasi signum aliquod sustulisti.
7. Intellectum est enim mihi quidem in multis, et maxime in me ipso, sed paullo ante in omnibus, cum M. Marcellum Senatui populoque Rom et Reip. concessisti? commemoratis praesertim etiam offensionibus, te auctoritatem ordinis, dignitatemque Reip. tuis vel doloribus, vel suspicionibus anteferre.
8. Ille quidem fructum anteactae vitae hodierno die
9. Ex quo profecto intelligis, quanta in dato beneficio fit laus, cum in accepro tanta sit gloria.
10. Est vere fortunatus ille, cuius ex salute non minor penc ad omnes, quam ad illum ventura sit, laetitia pervenerit.
11. Quod ei quidem merito atque optimo iure contigit.
12. Quis enim est illo, aut nobilitate, aut probitate, aut optimarum artium studio, aut innocentia, aut ullo genere laudis praestantior?
13. Nullius tantum est flumen ingenii, nulla dicendi, aut scribendi tanta vis tantaque copia, quae, non dicam exornare; sed enarrare, Caesar, res tuas gestas possit.
14. Tamen hoc affirmo, et hoc pace dicam tua, nullam in his esse laudem ampliorem, quam eam, quam hodierno die consecutus es.
15. Soleo saepe ante ocu os ponere, idque libenter crebris usurpare sermonibus: omnes nostrum Imperatorum, omnes exrerarum gentium potentissimorumque populorum, omnes clarissimorum Regum res gestas, cum tuis, nec conrentinum magnitudine, nec numero praeliorum, nec variera te regionum, nec celeritate conficiendi, nec dissimilitudine bellorum posse conferri: nec vero disiunctissimas terras citius cuiusquam passibus potuisse peragrari, quam tuis, non dicam cursibus; sed victoriis illustratae sunt.
16. Quae quidem ego, nisi ira magna esse fareat, ut ea vix cuiusque mens aut cogitatio capere possit, amens sim.
17. Sed tamen sunt alia maiora.
18. Nam bellicas laudes solent quidam extenuare verbis, easque detrahere Ducibus, communicare cum militibus, ne propriae sint Imperatorum.
19. Et cere in armis militum virtus, locorum opportunitas, auxilia sociorum, classes, commeatus multum iuvant: maximam vero partem, quam suo iure fortuna sibi vendicat et quidquid est prospere gestum, id pene omne ducit suum.
20. At vero huius gloriae, Caesar, quam es paullo ante adeptus socium habes neminem; totum hoc, quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est inquam, tuum.
21. Nihil sibi ex ista laude centurio, nihil praefectus, nihil cohors, nihil turma decerpit:
quin etiam illa ipsa rerum
22. Numquam enim temeritas cum sapientia commiscetur, nec ad consilium casus admittitur.
25. Domvisti gentes immanitate barbaras, multitudine innumerabiles, locis infinitas, omni copiarum genere abuntes; sed tamen ea vicisti, quae et naturam et eonditionem, ut vinci possent, habeant.
24. Nulla est enim tanta vis tantaque copia, quae non ferro ac viribus debilitari frangique possit.
25. Verum animum vincere, iracundiam cohibere, victoriam temperare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute praestantem, non modo extollere iacentem, sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem: haec qui faciat, non ego illum cum summis viris comparo, sed simillimum Deo iudico. etc.
Digna haec tota oratio est, quae omnium memoriae insideat, omniumque imitatione efformetur. Summa enim dicendi vi, elegantia, ac copia uni C. Caesaris facto immoratur; quod Marcello partes Pompeii Adversarii sui (ut et Cicero fecerat) secuto, clementer, post victoriam, ignoverit.
1. Itaque oratio universe a reliquo dictionis genere differt, quod eidem rei amplificandae, exaggerandaeque per diversa adiuncta inhaereat. Totum enim, quidquid hic Cicero disserit, argumento perbrevi hoc modo complectaris.
Tacere nullo modo possum, tam inusitatam tuam C. Caesar clementiam, qua virum talem, mihi in studiis iisdem coniunctum, et reip. ut ilissimum, privatis offensionibus posthabitis, pristino honori restituisti. Hac laude virtutis, omnem partam bello gloriam (quae sane est maxima) longe superasti, cum ex illa multum alii sibi vendicent, hanc solus possideas; illic alios, hic etiam te ipsum, ipsamque victoriam viceris.
Quare diligenter observandum est, qua quaeque ratione amplificet.
2. Quae supra de stylo epistolari ornamenta in Cicerone observanda dixi in dissolutione et apta permixtione phrasium, collocatione et connexione sententiarum, hic non repeto. Ubique apud illum locum reperiunt.
3. Hic latior campus troporum figurarumque est, atque ab
4. Enumeratio partium, adiunctorumque expositio et ambitum orationis explent, et magnifice extollunt. prior num. 13. 15. 19 et 21. altera num. 23. et 25. egregie periodum illustrat.
5. Epithetorum quoque opportunus usus, orationem non mis nus amplificat, quam exacuit. ut num. 2. haud obscure patet.
6. Oppositio sententiarum, per particulas, tantum, quantum; non modo, verum etiam, neque vero, sed: aliaesque simi les, tam diducendae quam ornandae periodo subserviet, ut, n. 25. observabis.
7. Illud vero etiam in stringenda laxandaque periodo, negligendum non est; quod quo illa est brevior, tanto fere membris utatur longioribus; tanto contra brevioribus quo longior, ut multitudine corrigat tarditatem. In rebus pori o ad ornatum compositis, numerosa magis, suos inter am bitus, membris productioribus, tamquam passibus gravius incedit. In iis vero quae et motum spectant, suis incisis, licet intra periodos fertur concitatius. Hic enim pugnam illic pompam instruit; hic delectat, illie flectit. Compone Manilianam et Catilinariam, discrimenque haud obscure deprehendes. Rursum et periodos tunc esse productiores convenit, cum res magna atque ardua, sive ad ornatum, sive ad motum proponitur, breviores cum praecepta legesquo dantur, cumque epiphanemate aliquo exposita clauduntur. Rem magnam n. 15. cetera n. 9. 10. 22 et 24. reperies. Unum interea non ignorabis, quod varietas ipsa periodorum delectet; ut ex imagine superius proposita facile elucescit.
QUaedam orationis vitia, tamquam morbi, hoc potissimum dicendi genus infe stant, ut est Lentitudo, Puerilitas, et Cacozelia, sive perver sa imitatio.
Lenti seu languidi illi sunt, qui circumductis longius membris periodisque auditori lectorive fastidium movent. Pueriles, qui dictionis elaboratae flores, scite eleganterque dicta, et figuras verborum sententiarumque, allusiones gratas, rerumque non ineptas descriptiones et siquid eiusmodi ornamentorum est, huc ab aliis traductum, loco, temporique opportune non adhibent. Cacozeli, qui ex doctorum scriptis, vitio sa pro virtute, velrariora crebrius, vel inscite elegantia, imitantur. Quorum primi circum scriptione: alii traductione: tertii imitatione imperita peccant.
Exemplis haec fient illustriora. Iuvat laudatum a multis imitatorem Ciceronis Petrum Bembum Cardinalem audire lib. 3. epist. ad virum doctissimum Iacobum Sadoletum.
1. Ego vero perlectis literis tuis, quibus tu desiderium, vel potius aviditatem meam legendi iam aliquid abs te, cumulare atque amantissime leniisti, etiam effigiem amoris erga me tui, omnibus prorsus officii, benevolentiae, humanitatis, pietatis, luminibus expressam, ac perpolitam in illis agnoscens, non sum admiratus.
2. Nihil enim mihi magis exploratum est, quam me abs te amari, vel antiquam illam nostram consuetudinem ac pene convictum, cum Ferrariae Leonicenum audiebamus, vel postremo cum Romam venissem, recens tuum in me atque meis ornandis studium diligentiamque repetenti: quod quidem ipsum sedulo facio.
3. Itaque si mihi unquam eius rei occasio dabitur (quae praefecto dabitur) efficiam sane, ut
quoniam quanti
4. Nunc venio ad reliquas partes Epistolae tuae.
5. De valetudine tua gratulor convaluisse te, diuturna praesertim ac gravi; sic enim existimabam, contectura utens te, nisi tibi recte esset, tam bellam epistolam conscribere non potuisse.
6. Nam tu quidem nobis praeter discrimen, in quod te ais, vexatum diebus circiter nonaginta, pene extremum perductum, nihil scribis.
7. Cave autem existimes quenquam te habere, cui tua salus charior sit, quam mihi. quibus aeque chara sit, fortasse habes non multos, atque illos quidem, vel fratres, vel parentes tuos. Ceteros omnes, si a me in te amando plane vinci superarique dixero, fortasse non mentiar.
8. Quod epistolam meam missam ad Phoedrum laudas, teque ipsum inopem nuncupas ab argumentis epistolarum, facis tu quidem in altero amoris abundantia, in altero humanitatis.
9. Sed omnino neque clam me est, quam tu abundans, quam fluens, quam elegans in scribendo sis. Neque siquid interdum nos fortasse non inepte scribimus, id qualecumque est (si modo est aliquid) ignorare te existimo. etc.
PRomo nonnullas disertissimi, et Tullianae eloquentiae assertoris aemulatorisque studiosissimi offensiunculas, ad cautelam instructionemque illorum, qui paria vestigia consectantur. n. 1. 2. et 3. lentitudine sua fastidium lectori non submovet, cum membris, parum apte distributis, periodos ultra exspectationem producat, neque, ut in longioribus par est, numerose concludar.
In reliquis plerisque vix cavit cacozeliae vitium. ut n. 6. valetudinem more Ciceronis pro morbo recte usurpat; sed convalere de valetudine diuturna Cicero non dixerit. Rursum: sic enim existimabam, Tullio frequens est, at existimabam coniectura utens, eidem displiceat. Sic n. 6. in discrimen extremum perduci Ciceronianum est, at nusquam tam ingrata divulsione sententiae usurpatum. n 7. fortasse bis sic repetit um Tullius non ferret; reliqua Tulliana sunt, uti et n. 8. Verum n 9. pari occasione Cicero non scripserit, imo fortasse numquam haec coniunxerit. Sed omnino, neque clam me est.
Iam vero, an non etiam puerilitas quaedam n. 1. hoc se dicto prodat, literis tuis aviditatem meam cumulate et amantissime leniisti; et rursum: effigiem amoris erga me tui, omnibus officiis benevolentiae et, luminibus expressam non sum admitatus: aliorum esto iudicium. Nam si cumulate; cur aviditatem tantum leniit? si tam admirabilis tot virtutum in amore effigies, cur etiam in amantissimo sui non admiretur? Certe haec aptiori loco poter ant adhiberi. Sic illa parenthesis n. 3. (quae profecto dabitur) minus opportunum in matura oratione sensum obtinet, magisque ad aurium delicicas, quam signisicandi virtutem est comparata. Quae vero sequuntur, nimia extensione sententiae, velut in novam parenthesin coniectae, intellectum suspendunt. Ornatus qui obscurat, ornatus non est, nec addit, sed aufert gratiam orationi. Quamquam alibi in eodem Epi stolarum libro, ubi mehercule, medius fidius, Deos, in re seria loquens, inducit; magis in hoc vitium imping at.
NOn minora his illi Lipsius Epist. 61 ad Ianum Dousam exprobrat in historia Venetorum.
Stilus, inquit est, quem reprehendo, supinus, languidus, et affectata imitatiuncula fraclus.
Ut pueri pedes, per delicias, male ponunt, et imitari vatias discunt. Sic iste, cum recte
scribere posset, maluit pravo eleg antiae studio flectere orationem et enervare. Magnos viros
illa aetas sub magnanimo Leone tulit; sed quosdam inpuerili illa haeresi, ut religio illis
esset scribere, aut dicere aliud, quam a Cicerone scriptum aut dictum. Inter eos Bembus.
Itaque universa scriptio composita et formata ad aevumpriscum: et omnia sic de re Veneta,
quasi de potenti illa re Romana. Hoc fero. Etiamne
Haec aliaque Lipsius, in laudantissimo ceteroquin Tullii imitatore, at nimia verborum phrasiumque religione quandoque aberranti, reprehendit; ut intelligas, quanta etiam cautione vestigiis Ciceronis insistentibus opus sit; stultissimamque illam super stionem esse, qui nihil, n si a Cicerone usurpatum, sibi excidere patiuntur. ut si unus ille sua rebus omnibus imposuerit nomina: et non magis Orationis totius habitus, quam: lla vocum elementa in Cicerone expendenda sint.
ESt in Africa Hipponensis Colonia, mari proxima adiacet, navigabile stagnum, ex hoc in modum fluiois aestdarium emergit, quod vice alterna, prout aestus, aut repressit, aut impulit, nunc infertur mari, nunc redditur stagno. Omnis hic aetas piscandi, navigandi atque etiam natandi studio tenetur, maxime pueri quos otium ludusque solicitat. His gloria, et virtus altissime provehi. Victor ille, qui longissime, ut littus, ita simul nantes relinquit. Hoc cerramine puer quidam audentiot ceteris, in ulteriora tendebat: Delphinus occurtit, et nunc praecedere puerum, nunc sequi, nunc circuire, postremo subire, deponere: Iterum subire, trepidantemque perferte primum in altum, mox flectit ad littus. redditque terrae et aequalibus.
Serpit per Coloniam fama,
Haec Plinius diserta strictaque, ut solet, scribendi elegantia. Ingressus historiae sat plena circumscriptaque dictione fluit, illic vero ubi Delphini occurrentis celeres motus flexusque inflexa quoque oratione exprimit apte inciditur. Reliqua plenioribus sic licebit membris periodisque includere.
Quae ut primum per Coloniam fama spargitur, concurrunt omnes, ipsumque, tamquam miraculum
aliquod, puelum circumsistunt, intuentur, interrogant, audiunt. Die postero, eiusdem
spectaculi exspectatione, natantium pueroium agmina frequens multitudo ex littore observat.
Nec
Vides in hac oratione plus dignitatis ponderisque reperiri, ac saepe perlevi inflexionis momento, totius habitum dictionis mutari. Ita in Salustio nonnihil extollendo, flore orationis retento, utilissimo labore studiosus eloquentiae desudabit. Vertamus oratiunculam illam, qua supra, in stylo conciso, suos Catilina ad decretorium proelium animavit.
[Compertum ego milites habeo, nullius Imperatoris tantam in dicendo vim, tantamque in persuadendo facultatem reperiri, quae ex ignavo strenuum, ex imbecillo fortem, ex timido generosum audacemque possit exercitum suscitare. Viris ad magna quaeque natis sola verborum lenocinia virtutem non addiderint; quod natura moribusque consilii, atque audaciae cuique est insitum, hoc potissimum in extremo bellorum discrimine solet eminere. Hunc nequicquam stimulaveris, cui ingenium, neque dignum gloriae calcar, neque iustum periculor um sensum subiecerit. Timor omnem generosae cogitationis vim elidit. Vos tamen ut hortando et nonnulla commonefacerem, et consilii mei aperirem rationes, in hanc concionem advocavi.
Scitis profecto milites, quantam ipsi Lentulo, quantam nobis cladem ipsius socordia, atque ignavia attulerir, quae que me ratio, dum ex urbe praesidia opperior, cogitantem iam diu in Gallias, frustraque omnia pro nostrae salutis securitate molientem, remorata sit. Quo vero nunc in loco res nostrae sint, iuxta mecum omnes intelligitis. Duplex hostium exercitus, alter ab urbe, alter a Gallia in nostram perniciem intentus obicitur. Diutius in his locis versari, si maxime animus ferat, commeratus aliarumque rerum ad vitam necessariarum inopia prohiber, castra alio transferenda sunt, ferro iter est aperiendum. Quapropter forti vos, in structoque adversus fortunam omnem, animo esse cupiam, et si praelio decernendum sit meminisse, vos omnes opes vestras, omne decus, omnem gloriam, liberratem. que atque ipsam adeo patriam, vestris in manibus, atque armis luspensam circumferre: Unius victoriae praesidio haec nobis universa parata sunt, commoatus suppetet, municipia ac Coloniae patebunt. etc.]
En ut modica, vel connexione, vel inflexione, vel etiam adiectione membrorum, ad Tullianos eiusmodi oratio numeros circumscriptionemque potest aptari. Cetera quae in eadem exhortatione Salustianae sequuntur, tam levi momento traduci possunt, ut repetere pene eadem operae pretium non duxerim. Magis tamen figuris haec eadem Tullianis excitare ac maiori eloquentiae vi inflammare poteris. Quid sienim hoc pacto suos Catilina animaret.
[Quid agimus, commilitones fortissimi, Tantamne quantam nobis Lentuli socordia atque ignavia
cladem attulit, nostra etiam cunctatione ac desidia cumulabimus? Duo nos circumsident
exercitus hostium, alter ab urbe, alter a Gallia inter montium angustias velut captivos
constringit, an haec desides atque inulti patiemur, ut fame denique ac rerum necessariarum
inopia, sine hoste, sine ferro, sine vulnere trucidemur, et de nobis canant victoriam, qui
nostra numquam arma senserunt? Non ita, aut illis vincendum, aut nobis pereundum est. Maiora
mihi et vestra virtus et paratus ad pugnam animus pollicetur. etc] His enim interrogationibus
non parum incitatur oratio, altiorique animum cogitatione defigit, ut Catilina expertus
est,
AD tertium celebrioris Styli genus accedimus, quod arguta dictionis vi nervoque lectorem
auditoremve excitat. De cuius inventione cum singulari opere prolixe disserverim, in quo
fontes acutae cuiusvis, seu ligatae, seu liberae dictionis apervi, nihil hic lubet repetere.
Hoc universim suffecerit, observasse lectorem, quod a daliquam argute acuteque disserendi
facultatem parandam et copiam, necesse sit ad opposita atque illi, de qua disseris, rei
adversantia cogitationem transferre, ac rationem aliquam eruere, cur haec de eadem asseras
tribuasque, quae communi sensu minime tribuenda viderentur: aut certe neges de re, quae illi
familiaria, atque ex vulgi usu maxime propria, iudicantur. His enim potissimum exspectatio
auditorum aut fallitur, ad superatur rei enuntiatae raritate. Nec quicquam mentem altius figit
penetratque, quam inopin at ae sententiae, velut ex occulto producta veritas. Verum nobis nunc
de stylo magis, et eloquendi, quam inveniendi ratione suscepta dissertatio est. Magna enim in
hoc genus scribendi invecta a quibusdam corruptio est, quae affectato quodam aculeatae
dictionis studio, pene omnes infercit periodos, et quod ad oblectationem solam et delicias
quasdam orationis magis, quam robur ac vim per suadendi natum est, hoc ipso eandem obruit
infringitque. Ut enim melle, aut aceto, immoderatius affuso, ciborum vigor saporque
opprimitur; ita iissdem condimentis, quibus temperate adhibitis sapitoratio, intemperanter
usurpatis, subito desipit, et venenum esse incipit, quod poter at esse antidotum. Nemo
disserit sine studio persuadendae veritatis, haec autem nuda rectius, quam fractae nimium
1. PRiorum remporum servitus, ut aliarum optimarum artium, sic etiam iuris senatorii oblivionem quandam, et ignorationem induxit. Quotus enim quisque tam patiens, ut velit discere, quod in usu non sit habiturus. Adde quod difficile est tenere, quae accepteris, nisi exerceas.
2. Itaque inducta libertas rudes nos et imperitos deprehendit, ciius dulcedine accensi cogimurquaedam facere, antequam nosse.
3. Erat autem antiquitus institurum, ut a maioribus natu non auribus modo., verum etiam oculis disceremus, quae facienda mox ipsi, ac per vices quasdam tradenda minoribus, haberemus.
4. Inde a dolescentuli statim castrensibus stipendiis imbuebantur, ut imperare parendo, duces agere, dum sequuntur, adsuescerent.
5. Inde honores petituri adsistebant curiae foribus, et consilii publici spectarores, antequam consortes erant.
6. Suus cuique parens pro magistro, aut cui parens non erat, maximus quisque et verustissimus: quae potestas referentibus, quod censentibus ius, quae vis magistratibus, quae cereis libertas, ubi cedendum, ubi resistendum, quod silentii tempus, quis dicendi modus. etc.
7. At nos iuvenes fuimus quidem in castris, sed cum
8. Iidem prospeximus curiam, sed curiam trepidam, et elinguem, cum dicere quod velles periculosum, quod noles, miserum esset.
9. REgulus silium amisit, hoc uno malo indignus, quod nescio an malum putet. Erat puer acris ingenii; sed ambigui, qui tamen posset recta sectari, si patrem non referret.
10. Hunc Regulus emancipavit, ut heres matris existeret. mancipatum (ita vulgo ex moribus hominis loquebantur) foeda et insolita patentibus indulgentiae simulatione captabat.
11. Incredibile est, sed Regulum cogita.
12. Amissum tamen luget intane. Habebat puer manulos et vinctos, et solutos: habebat canes maiores minoresque: habebat Luscinias, psittacos, merulas: omnes Regulus circa rogum trucidavit. nec dolor ille erat, sed ostentatio doloris.
13. Convenitur ad eum mira celebritate. Cuncti derestantur, oderunt, et, quasi probent, quasi diligant, curlant, frequentant. Utque breviter, quodsentio, enuntiem, in Regulo demerendo Regulum imitantur.
14. Tenetse trans Tiberim in hortis, in quibus latissimumsolum porticibus immensis, ripam statuis suis occupavit; ut est in summa avaritia sumptuosus, in summa infamia gloriosus.
15. Vexat ergo civitatem in saluberrimo tempore, et quod vexat solatium putat.
16. Dicit se velle ducere uxorem, hoc quoque sicut alia perverse. audies brevi nuptias lugentis, nuptias senis: quorum alterum immaturum, alterum serum est.
17. Unde haec augurer, quaeris? non quia affirmat ipse, quo nihil mendacius est: sed quia certum est Regulum esse facturum, quidquid fieri non oportet. Vale.
HAec ea moderatione argutiarum tractata sunt, ut reprehensionem non mereantur, legentem teneant. et subtili iucundaque expositione oblectent. Eminere vero hos magis in concisa dictione, quam circumscripta aculeos, facile observabis. nimius enim orationis ornatus illos obruit, et seipsis, citra hunc apparatum, emicant. In prima epistola lucent rarius, densius in altera, magis etiam savente materia: neque enim ubique par omnibu: locus.
Rursum videbis in eo universim totam pene consistere argute scribendi inventionen, artificiumque; ut vel affirmes de re, quod ab ea vulgo existimatur ulienum; vel quod eidem, ut proprium, tribuitur, hoc ipsi deneges. Quid tam alienum, quam aliquem parendo imperare n. 4. inertiam in pretio esle n. 7. curiam elinguem, num. 8. in avaritia esse sumptuosum, in infamia gloriosum. num. 14, nubere lugentem ac senem? n. 16.
Ceterum ex oppositione, et haec, et alia gratiam mutuantur. Ut facere antequam nosse, num. 2. tam velle periculosum, quam nolle miserum esse. num. 8. eundem et emanciparum, et mancipatum esse num. 10. Facere quidquid fieri non oportet num. 17.
Horum tanto maior venustas ac gratia, quod neque orationem obscurent, neque rebus indignis frivolisque adhibeantur, nec denique frigida ac puerili id rerum interpretatione fiat. quae supra in hoc genere scribendi cavenda esse, tamquam vitia maxime infesta, monuimus.
DVplici potissimum scribendi genere hunc stylum historici complexi sunt, aut ipsum historiae
planioris filum argutis quibusdam sententiis, tamquam gemmes floribusve, interpolando: aut
quandam historiae longioris summam compendio in sententias aliquot digerendo, quae suum
aliquem ab acumine dicendi, quo altius animis insiderent, ornatum traherent. quales fere sunt
epigraphae defunctorum sepulchris, aut etiam triumphalibus monumentis, tabulisque publicis,
sive ad laudem, sive ad reprehensionem adhibitae. De his in Argutiis actum fusius, nunc
breviter utriusque scriptionis exempla contemplemur. A priori specie exemplum supra in stylo
conciso ex Salustio recitatum parum abest, quaedam etiam in stylo circumscripto notata ex
Curtio. Hic tamen Valerium Maximum cum egregia scribendi virtute sua etiam confundentem vitia,
sed cultiori tamen ex loco disserentem, audiemus. Amat ille eiusmodi aculeos. sed quandoque
1. QUid cesso vires industriae commemorare, cuiusalacri spiritu militiae stipendia roborantur, forensis gloria accenditur, sido sinu cuncta studia accepta nutriuntur. Quidquid animo, quidquid manu, quidquid lingua admirabile est, ad cumulum laudis perducitur. etc.
2. Cato minor ita doctrinae cupiditate flagravit, ut ne in curia quidem, dum senatus
cogitur, temperaret fibi, quo
3. Terentius autem Varrohumanae vitae exemplumaetatisque spacium nominandus: non annis, quibus saeculi tempus aequavit, quam stylo vivacior fuit. In eodem enim lecto, et spiritus eius, et egregiorum operum cutus exstinctus est.
4. Consimilis, perseverantiae Livius Drusus, qui aetatis viribus, et acie oculorum defectus, ius civile populo benignissime in terpretatus est; utilissimaque discereid cupientibus monumenta composuit. Nam ut senem illum natura, coecum fortuna facere potuit: ita neutra interpellare valuit, ne non animo et viveret, et videret.
5. Demosthenes cum inter initia iuventae, artis quam affectabat, primam literam dicere non posset, oris sui vitium tanto studio expugnavit, ut ea a nullo expressius efferretur. Deinde, propter nimiam exilitatem, acerbam auditu vocem suam, exercitatione continua, ad maturum et gratum auribus sonum perduxit. Lateris etiam firmitate defectus, quas corporis habitus vires negaverat, a labore mutuatus est.
6. Multos enim versus uno spiritu complectebatur, eosque ad versa loca celeri scandens gradu, pronuntiabat-Ac vadosis litoribus insistens, declamationes, fluctuum fragroribus, obluctantibus, edebat; ut, ad fremitus concitatarum concionum, patientia duratis auribus uteretur. Fertur quoque, ore insertis calculis, multum ac diu loqui solitus, quo vacuum promptius eslet et resolutius. Proeliatus est contra rerum naturam, et quidem victor abiit, maliguitatem eius pertinacissimo animi robore superando. Itaque alterum Demosthenem mater, alterum industria enixa est.
7. Archimedis quoque fructuosam industriam fuisse dicerem, nisi eadem illi et dedisset vitam, et abstulisset.
8. Capris enim Syracusis, Marcellus machinationibus eius multum ac diu victoriam suam inhibitam senserat; eximia tamen hominis prudentia delectatus, ut capiti eius parceretur, edixit, pene tantum gloriae in Archimede servato, quantum in Syracusis captis reponens.
9. At is dum animo et oculis in terram defixis formas describit, militi, qui praedandi
gratia domum
10. Iam Solon quanta industria flagraverit, et versibus complexus est, quibus significat, se quotidie aliquid addiscentem senescere: et supremo vitae die confirmavit, cum assidentibus amicis, et quadam de re sermonem inter se conferentibus, satisiam pressum caput erigeret. Interrogatusque quapropter id fecisset? respondit: Ut dum istud, quidquid id est, de quo iam disputatis percepero, moriar. Migrasset profecto ex hominibus inertia, si co animo vitam ingrederemur, quo eam Solon egressus est.
Haec laudem pleraque merentur. ingeniique non vulgaris est, factum aliquod celebre in
historiis arguto animis epiphonemate affigere. Sed tamen affectati nimium otiosive, aut etiam
srigidi obscurique acuminis labes devitanda est. Qualem num. 9. Valerius non subterfugit, dum
idem quod n. 7. dictum supervacua subtilitate revocavit, ceterum plerosque numeros non
importuna argutia conclusit. Sed nec illud, eodem cap. viquadam accersitum laudare possum,
quod de Socrate sub finem vitae musicam discente, subicit. Ergo, dum ad discendum semper se
pauperem credidit, ad docendum fecit se locupletissimum. Sic nec ubique purus, aut sanus
sermo: nolim enim e. c. cum eodem illic dicere. Virtutem duramento sui confirmat: nolim
scribere: Terentius Varro, humanae aetatis spacium nominandus. Similia qui noverit
1. SAcravit parentem suum Caesar non imperio, sed religione; non appellavit eum, fecit Deum. Revocata in forum fides, summota e foro seditio, ambitio campo, discordia curia: sepultaeque ac situ obsitae, iustitia. aequitas, industria, civitati redditae. Accessit magistratibus auctoritas, senatui maiestas, iudiciis gravitas; compressa cheatralis seditio: recte faciendi omnibus aut incussa voluntas, autimposita necessitas.
2. Honorantur recta, prava puniuntur; suscipit potentem humilis, non timet: antecedit, non contemnit humiliorem potens.
3. Fortuita non civium tantummodo, sed urbium damna Principis munisicentia vindicat. Poena in malos sera, sed aliqua; superatur aequitate graria, ambitio virtute. Nam facere recte cives suos Princeps optimus faciendo docet; cumque sit imperio maximus, exemplo maior est.
4. Rato eminentes virinon magnis adiutoribus ad gubernandam fortunam suam usi sunt, ut duo Scipione: duobus Laeliis, quos per omnia aequaverunt sibi, ut D. Augustus M. Agrippa, et maxime ab eo Statilio Tauro. Quibus no vitas familiae haud obstitit, quo minus ad multiplices consulatus triumphosque et complura eniterentur sacerdotia. Etenim magna negotia magnis adiutoribus egent. Interestque Reip. quod usu necessarium, et dignitate eminere, utilitatemque auctoritate muniri.
5. Sub his exemplis Tiberius Caesar Seianum Aelium principe equestris ordinis patre natum,
materno vero genere clarissimas, veteresque et insignes honoribus complexum familias,
habentem consulares fratres, consobrinos avunculum, ipsum vero laboris ac fidei capacissimum,
sussificenti etiam vigore animi, compage corporis, singularem principalium onerum adiutorem,
in omnia habuit, ac habet; virum severitatis laetissimae, hilaritatis priscae, actu oriosis
simillimum: nihil sibi vindicantem. coque assequentem omnia, semper infra aliorum
6. In huius virtutum aestimatione iam pridem iudicia civitatis cum iudiciis Principis certant. Neque novus hic mos senatus populique Romani est, putandi quod optimum sit, esse nobilissimum. Et qui C. Marium ignotae originis usque ad sextum consulatum sine dubitatione Romani nominis habuere principem, et qui M. Fulvio tantum tribuere, ut pene assentatione sua quibus vellet principatus conciliaret; quique nihil Asinio Pollioni negaverunt, quod nobilissimis summo cum sudore consequendum forer, profecto hoc idem senserunt, in cuiucumque animo virtus inesset, ei plurimum esse tribuendum.
7. At Tiberius, quoties populum congiariis honoravit, senatorumque censum, cum id senatu auctore facere potuit, quam libenter explexit; ut neque luxuriam invitaret, neque honestam paupertatem pateretur dignitate destitui?
8. Quantae molis bellum Principe Galliarum ciente Sacroviro Floroque Iulio mira celeritate ac virtnte compressit? ut aute populus Rom. vicisse se, quam bellare cognosceret, nuntiosque perieuli victoriae praecederet nuntius.
9. Veniendum ad erubescenda. Quantis hoc triennium, M. Vinici, doloribus laceravit animum eius? quamdiu abstruso, quod miserrimum est pectus eius flagravit incendio, quod ex nuru, quod ex nepote, dolere, indignari, erubescere coactus est? cuius temporis aegritudinem: uxit amissa mater eminentissima, et per omnia Deis, quam hominibus similor femina; cuius potentiam nemo sensit, nisi aut levatione periculi, aut accessione dignitatis.
Cultissima huius auctoris dictio, in paucioribus quam illa Valerii offendit, sed tamen
offendit nonnumquam, et suas etiam labes elegantissimae admiscet Musarum purpurae. Hic
oratori panegyrico, quam historico propior est, et quasdam nimo producit ambitu periodos,
quod nec alibi vitium satis declinat, praesertim ubi in longas parentbeses multa coniecit,
his vinculis eximenda. Nonnumquam sententias aut addensat obscurius, aut pracipitate
amputatove repente numero abrumpit. neque tam historiam, qu et eius quoddam compendium
proponit. Dignus qui Curtio adiu~gatur. Cui ut in vitiis quibusdam cedit, ita et in nonnullis
styli virtutib. est
DE Epigraphis cum alibi tractatum fusius, hic unam suffecerit adiungere, ut, qua illae potissimum virtute emineant, intelligas. In his veterum pauca nobis relicta sunt, quae recentiorum studia assequantur; recentioribus vero nimia affectio placere visa est. Emanuel Thesaurus, Franciscus Remondus, et 1. Baptista Masculus hoc scribendi genere inprimis eminent: quamquam frigidae affectationis, atque obscuritatis vitium non omnes evitarint. Ceterum arguta subtilitate admirandi, dignique qui ad illam aspirantibus, cum illius offensionis devitatione, legantur. Unum Masculi satis, de Salomone per Voluptatem in senio delirante, cultum est. In reliquis ad meas Argutias, secundae praesertim adictionis, quam paro, remitto.
Vides hic magis densari acumina, et velut in aciem collocata digeri, ac soluti quodammedo Epigrammatis adire vices. Singula ita oculis subiecta sunt, ut expositione alia non non indigeant.
Adoptatio Traiani Caesaris ab Imperatore Nerva, ob Virtutes Traiani, praefertur haeteditariae successioni, et variis titulis argute extollitur.
1. Quia ad magnam Reip. utilitatem assumptus est.
2. Quia non cognationis, sd virtutis intuitu.
3. Quia Deorum ope ad quos Nerva confugit factum, ut Traiano electo statuo tumultus exortus quie verit.
4. Quia et Imperatoris et populi voluntate postulatus paruit.
5. Quia modeste imperio usus est. Ut Nerva nihil divinius fecisse visus sit. Plin. in pan. mihip 6.
1. EXpectatum est tempus, quo liqueret, non tam accepisse te beneficium, quam aedisse.
Confugit in sinum
2. Nulla adoptati cum eo, qui adoptabas cognatio, nulla necessitudo, nisi quod uterque
optimus erat. dignusque alter eligi, alter eligere. Itaque adoptus es, non, ut prius, alius,
atque alius, in uxoris gratiam. Adscivit enim te silium non vitricus, sed princeps: codemque
animo Divus Nerva pater tuus factus est, quo erat omnium. Nec decet aliter silium adsumi, si
adsumatur a Principe. An S. P. Q. Romani exercitus, provincias, socios transmisiurus uni,
successorem e sinu uxoris accipias? summaeque potestatis heredem tantum intra domum tuam
quaeras, non per totam civitatem circumferas oculos? et hunc tibi proximum, hunc
coniunctissimum existimes, quem optimum, quem Diis simillimum in veneris? Imperaturus omnibus,
eligi debet ex omnibus. Non enim servulis tuis Dominum (ut possis esse contentus, quasi
necessario herede) sed Principem civibus daturus es Imperator. Superbum istud, et
regium,
3. Sedulo ergo vitavit hunc casum: nec iudicium hominum, sed Deorum etiam in consilium
adsumpsit. Itaque non tua in cubiculo, sed in templo, nec ante genialem torum, sed ante
pulvinar Iovis optimimaximi adoptio peracta est:
4. An dubium est? ut dare posset imperium Imperator, qui reverentiam amiserat, auctoritate
eius effectum est, cui debatur. Simul filius, Caesar, mox imperator, et consors tribunitiae
potestatis, et omnia pariter, et statim factus es, quae proxime parens verus tantum in alterum
silium contulit. Magnum hoc tuae moderation is indicium; quod non solum successor imperii, sed
particeps etiam, sociusque placuisti: nam successor etiam si nolis habendus est, non est
habendus socius, nisi velis. Credentne posteri patritio et consulari, et triumphali parte
genitum, cum fortissimum, amplissimum, amanrissimum sui exercitum regeret, imperatorem non ab
exercitu factum? eidem cum Germaniae praesideret, Germanici nomen hinc missum? nihil ipsum, ut
Imp. fieret, agitasse? nihil fecisse, nisi quod meruit, et paruit. Paruisti enim Caesar, et
adprincipatum obsequio pervenisti, nihilque magis a te subiecti animo factum
5. At quo temperamento, Dii boni, potestatem tuam, fortunamque moderatus es imperator? Tu
titulis et imaginibus, et signis: ceterum modestia, labore, vigilantia, dux, et legatus, et
miles, cum iam tua vexilla, tuas aquilas magno gradu anteires: neque aliud tibi ex illa
adoptione, quam filii pietatem, filii obsequium adsereres, longamque nomini aetatem longamque
gloriam precarete, iam te providentia Deorum primum in locum provexerat, tu adhuc in secundo
resistere, atque etiam senescere optabas. Privatus tibi videbaris, quamdiu Imperator et alius
esset. Audita sunt vota tua, sed in quantum optimo illi, et sanctissimo seni utile fuit: quem
Dii caelo vendic averunt, ne quid post illud divinum, et immortale factum, mortale faceret.
Deberi quippe maximo operi hanc venerationem, ut novissimum esset, auctoremque eius statim
consecrandum, ut quandoque inter posteros quaereretus, an illud iam Deus fecisset? Ita ille
nullo magis nomine publicus parens, quam quia
Audis quanta sententiarum
1. SCiant posteri potuisse Artonio servire Remp. non potuisse Ciceronem. Laudandus tibi erit
Antonius. In hac causa
2. Porcius Latro idem tuetur. Ergo (ait) loquitur imperator Cicero, ut non timeat Antonius: loquatur unquam Antonius, ut Cicero timeat? Civilis sanguinis Syllana sitis in civitatem redit, consularia capita auro rependuntur. Tuis verbis, ô Cicero, utendum est, ô tempora, ô mores! Videbis ardentes crudelitate ac superbia oculos, videbis illum non hominis, sed belli civilis vultum, videbis illam corporis totius gladiatoriam firmitatem, videbis illum pro tribunali, loco quem Magister equitum (cui ructare turpe erat) vomitu faedaverat: supplex accides genibus, deprecaberis, et ore, cuise debet salus publica humilia in adulationem verba submittes? Pudeat Verrem quoque; quia proscriptus, fortius perit,
3. Cestius Pius sic idem suasit. Si ad desiderium populi respicis Cicero, quandocumque perieris, parum vixisti: si ad res gestas, satis vixisti: si ad iniurias fortunae, et praesentem Reip. starum nimium diu vixisti: si ad memeriam operum tuorum, semper victurus es. Tu mehercules, Cicero, si veneris ad Antonium, mortem rogabis.
4. Pompeius Silo. Scias licet, tibi non expedire vivere, si Antonius permittit, ut vivas, Tacebis ergo proscribente Antonio et Remp. laniante, et ne gemitus quidem tuus erit? Malo populus Rom. mortuum ciceronem, quam vivum desideret.
5. Albutius Moriendum est Ciceroni, etiamsr nemo proscriberet, graves odiorum causae; maxima causa proscriptionis ipse est Cicero. Non unus tibi infestus Antonius est. Si cui ex triumviris non es in visus, gravis es. Roga Cicero, exornunum, ut tribus servias.
6. Negat, Q. Haterius. Non feres Antonium, intolerabilis in malo ingenio felicitas est. Ingenium tuum amas, quod illud Antonius plus odit, quam te. Remittere, ait, se tibi, ut vivas, commentus quemadmodum etiam eripiat quo vixeras, crudelier est pactio Antonii, quam proscriptio. Ingenium erat in quod nihil iuris haberent trium viralia arma; commentus est Antonius quemadmodum, quod non poterat cum Cicerone proscribere, tolleretper Ciceronem. Hortater te Cicero, ut vitam magni aestimares, si libertas suum in civitate haberet locum, si suum in libertate eloquentia. Nunc ut scias, nihil melius esse, quam mori, vitam tibi Antonius promittit. Pendet nefariae proscriptionis tabula: tot praetorii, rot consulates, tot equestris ordinis viri periere, nemo relinquitur, nisi qui servire possit. Nescio, an hoc tempore vivere, velis Cicero; nemo est cumquo velis.
7. Cestii Pii. Nunquid opinio mefefellit? Intellexit Antionius salvis eloquentiae monumentis non posse Ciceronem mori. Ad pactionem vocaris. qua pactione melior in te pars tui petitur. Si occidetur Cicero, iacebit inter Pompeium Pattem filiumque et Afranium Petreiumque Q. Catulum, M. Antonium illum, indignum hoc successore genetis; si servatur, vivet inter Ventidios, et Canicios, et Saxas. Ita dubium est an satius sit, cum illis iacere; an cum his vivere? Pro uno homine, iactura publica pacisceris. Scio omne pretium iniquum esse, quod ille constituit: nemo tanti emit Ciceronis vitam, quanti vendit Antonius. Si hanc tibi pactionem ferret. Vives, sed eruentur oculi tibi, vives sed debilitabuntur pedes. Etiamsi in alia damna corporis praestares patientiam, excepisses tamen linguam. Ubi est sacra illa vox tua: Mori enim naturae finis est, non poena? Hocr bi uni non liquet? At videris Antonio persuasisse. Assere te potius libertati, et unum crimen inimico adice: sac Antonium moriendo nocentiorem.
8. P. Asprenatis. Permitte te populo Rom. contra Antonium, si scripta combusseris, Antonius paucos annos tibi promittit, at si non combusseris populus Rom. omnes.
9. Argentarii. Ut corpus quod fragile et caducum est
10. Aurelii fusci. Quoad humanum genus incolume manserit, quamdiu usus literis honor summae eloquentiae pretium erit. Quamdiu Reip. nostrae aut fortuna steterit, aut memoria duraverit, admirabile posteris vigebit ingenium, et unoproscriptus saeculo, proscribes Antonium omnibus. Crede mihi vilissima pars tui est, quae tibi vel eripi, vel donari potest. Ille verus est Cicero, quem proscribi Antonius non putat, nisi a Cicerone posse. Non ille tibi remittit proscriptionem; sed tolli desiderat suam. Si fidem deceperit Antonius, morieris: sipraestiterit, servies. Perte M. Tulli, per sexaginta annos pulchre actos, per salutarem Reip. consulatum, per aeternam, si pateris, ingenii tui memoriam, per Remp. (quae, ne quid te putes carum relinquere, ante te periit) oro et obtestor; ne moriaris, confessus, quod nolueris mori.
In his multa sana sunt, et ingeniosa subtilitate opponuntur. Sed quandoque nimia affectatione, vel frigescunt, velobscurantur. Talia sunt quae n. 2. Latro adfert. Illud quoque Haterii n. 1. non dicit, roga ut vivas etc. et illud n. 6. Ingenium tuum amas etc. frigida sunt, quia magis ornatum quam veritatem spectant. Sed et illud Cestii n. 7. Fac Antonum moriendo nocentiorem (si te videlicet novo scelere interemeri) acutius, quam illustrius dictum est. Illud nemo tanti etc. obscurum est. Illa Pompei n. 4. Albutii n. 5. Asprenatis n. 8. Argentarii n. 9. Fusci n. 10. laudem merentur. Ceterafere in ambiguo sunt. Universeplus lucis in expositione sententiae requiritur. Agedum simili utamur exemplo, et acuto scribendi genere Herodis factum prosequamur, qui Bethlemi infantes omnes immisso milite trucidavit, ut Christum natum tolleret. Ita enim praxin ipsam subtiliter arguteque disserendi propius eloquentiae studiosus percipiet, et stylo, velut manu alterius ducto, certius assequetur.
QUi argute subtiliterque volet disserere, primo rei tractane dae argumenta rationesque, quibus vel laudet, reprehendatve, vel suadeat, aut dissuadeat, animo complectatur. Deinde ad illarum opposita mentem transferat, ex hac enim, velut adversa sibi invicem acie, hic conflictus sententiarum, et exspectati ictus, quibus audientis animus percellitur, existunt: dum vel aufertur uni partium, quod illi auferendum minime iudicaebantur; vel accedit alteri, quod minime videbatur tribuendum. Expendamus Herodis factum per usitatas circumst antias: primum rudi investigatione argumenta simul eorumque opposita oculis subiieiendo; quod simplicius praesto, ut inveniendi rationem facilius assequaris
Quis?
Rex est; sed, cui ira furorque imperent; tam impotens sui, quam in alios potens.
Purpuram indutus; sed quam innocentum tinxit sanguine, minime regiam.
Coronam gestat; sed quam ad innocentes pueros transtulit, cum vitam abstulir.
Dare his certius coronam non poterat, quam cum sie ab illis auferre conatus est.
Sibi infelix, suisque ademir, cum vellet alieno firmare sanguine. Regnaturus diutius, nisi Christum regnare noluisser.
Sceptro usus, sed pro quo, insano errore, arripuit gladium, quos Rex tueri debuit, tyrannus oppressit.
Iam vir adultus, quam pudendum, quod infantes timuerit!
Hoc unum cum laude patrare visus es, quod Rex cum esset plurimos Reges fecerit, cosque caelestes, non terrenos. Quis talem ad magna creatum non asserat? Regium hoc vere factum, tot tantosque Reges procreare.
Quid?
Qui innocentes peremit, an innocens esse potuit?
Retorto in se gladio propriam sustulit innocentiam.
Alios feriit, ipse succubuit. Victis reliquit Victoriam,
Victor amisit. Turpis pugna in qua sic vincitur!
Scelus plexuit, sed nondum cogitatum,
Plectendus ipse, si nefas gladio vindicaretur; non enim in aliis reperit, sed in se admisit.
Nisi forte hunc neges nocentem, qui tot innnocentes caelo asserit.
Certe utcumque res habear Herodes Christum Regem timuit.
Religiosus homo, qui nece infantium non imminuit Regnum Christi, sed auxit.
Quibus auxiliis?
Armatos contra inermes misit, milites contra infantes. Viros contra feminas.
Sed frustra homines oppugnar, quos propugnant Angeli.
Unus puer omnibus viris fortior est, Gigas in cunis.
Infans nuper narus, et Abraha aetate maior est.
Supra Reges fortis, et supra fortes Rex.
Qui nec cedit, nec caeditur, nisi volens.
Infantes sub militum gladiis succumbere patitur, ut resurgant fortius.
Et vires a casu muruentur, triumphaturi si caderent.
Purpuram suo tincturi sanguine Herodiana nobiliorem.
Cur?
Ne regnum apud Iudaeos occupet, Christum Herodes persequitur.
Quam stulte. Nam si superi destinarint regnum, quomodo eripies?
Si negarint, cur persequeris? An Deo legem statuet homo?
Si Christus homo est, cur meruis infantem? si Deus, cur non meruis ultorem?
Si, qui regnis nascuntur, perire meruerunt, Herodi iam diu debetur supplicium.
Si iccirco ut scelera puniantur, Herodes hanc caedem esse pietatem putar,
Impii sunt quotquot hactenus pepercerunt Herodi, tot scelerum reo.
Quomodo?
Qui vix natos ferro tollit; aut nasci numquam debuit, aut in cunis mori.
Nemo ad talem nascitur victimam dignior.
Si ita in Herode plexuissent Maiores scelera, nullum modo admitteret.
Et quanto felicius periisset innocens, quam innocentes perderet!
Tantum potuisse flagitium plane impotentis potentia est.
Aegyptus isti Herodis sceleri ingens debet benesicium cum Deum possidet,
Quando?
Cum tota possideret terra pacem, Matribus bellum Herodes induxit,
Matre non alia dignus, quam tigride.
Lac quod Liberis Matres praebebant, Liberorum rependit sanguine
Numquam graviori has vulnere potuit ferire, quam in filiis.
Una plaga duorum erat, suo parens sanguine maduit, suo eodem et filius.
Ita quando Christus humanitatem induerat, Herodes exuit,
Deus homo factus est, Herodes bestia.
Haec prout sese in calamum effuderunt, paucis sum prosecutus, quaesi per adiuncta pleraque suis etiam ornentur similibus dissimilibusque, campus erit ludendi amplior. Ut si Herodem Pastroi, vellupo, Innocentes agnis vel floribus etc. compares, paribusque haec oppositionibus, ut fecimus, exornes. Ut.
Homerus Regem populi esse Pastorem sensit,
Aberravit Herodes Rex, Lupus non Pastor fuit,
Innocentum subditorum cum pastus sanguine est.
Elephantos a muribus terreri ne miremur,
Quando Herodes Rex imbelles formidat infantes.
Quam brutus hic terror fuit, qui ratione nondum usos plecteret,
Minus ipse ratione usus! etc.
VIdes, ut unum Herodis facinus multorum argute dictorum materia est. Verum haec nuda illorum inventio est, quae per orationem cum delectu spargipossunt, neque densa nimium subtilitate congerenda sunt, ne vel affectationem nimiam sapiant, vel obscurit atem inferant, cum satiet ate acfastidio audientis. Ceterum totum pene artificium dictionis argutae in eo vides consistere, ut, vel affirmetur, de re aliquid, quod ab illa videtur alienum; vel negetur de eadem, quod ipsi convenire inprimis iudicatur. Varietas tamen magna, quam hic expendere per subiecta exempla otiosum duxerim, cum alibi id a me abunde sit praestitum. Illa vero quae sub titulo alienatorum illic complexus sum maxime praeter exspectationem vibrantur. Ut si de Iuda super togam Apostolicam (ut quidam autumnant) fune latus praecincto dixeris. De tam pio amictu, nihil impio praeter funem convenire visum est, collo tamen prius quam lateri adhibendum. Sic nonnemo Lothi uxoris statuae inscripsit. Femina fuit; dicerem, est: nisi prodigium videretur, feminam esse, et tacere. Et de funere Principis cuiusdam multis invisi, cui Crucem nemo praeferret, alienata rei causa salse dictum. Faces praetulerunt ephebi Crucem nemo, quia currus vehebat publicam. Sed horum ut maior subtilitas, ita raritas est.
Nunc in orationem nonnulla eorum quae de Herode reperta sunt, digeramus. Ex primo solum adiuncto, Quis, nonnulla delibabo, cum ceteris inhaeiere longum sit.
DEsine, ô Herodes, desine tam funesta agitare mortis consilia, depone hanc cogitationem de
infantum caede conceptam, tam ignominiosam tibi, quam patriae luctuosam. Rex es, et quid Rege
minus dignum, quam inconsulta indignatione abripi, praecipiti furore efferti, suisque non
pesse imperare cupiditatibus, quitot populis sibi paritusis imperat? Probrosum enimvero sit,
tantae in ceteris
En, ut flexi aliquentulum suisque numeris temperati illi in oratione melius vibrentur aculei. Alia enim inscriptionum, tamquam per versus quosdam ductarum ratio; alia compositae ad suadendum movendumque eloquentiae. illae ad quasdam instructae delicias, liberae poesios speciem imitantur, strictim conferunt, opponuntque sententias, ludunt in rebus, verbisque, delectationi potissimum student, memoriae serviunt, imagine quadam tantum factorum proposita; haec delectationis quidem non omnino negligens, at exponendae magis veritati, animisque ad huius amorem impellendis intenta, occulte magis argutatur, numeros in orbem circumducit, aures implet, rationem instruit, affectibus dominatur. Perfecti Rhetoris est, utriusque naturam et ingenio assequi, et imitatione posse complecti.
GRandem appello, qui mole duplici, virtutis energia et sententiarum amplitudins supra
communem dicendi usum assurgit. humilia protritque fastidit, et eruditorum auribus ad plausum
inservit. Virtus in significatione eminet, amplitudo in gravium sententiarum maiestate. Laudi
inprimis ac reprehensioni, hic stylus adhibetur: tum rerum descriptionibus graphice exponendis
idoneus est. Quare encomiastici iuxta ac Satyrici illo delectantur, ut magnificum rebus
colorem allinant, et Regium quodammodo stylum sua vestiant purpura. Nos primo quae in illo
observanda, quaeque vitanda sint, paucis
2. Apta translatione qua res laudanda per inductam illustris rei similitudinem, tamquam in spiendido aliquo ornatu spectanda: vituperanda rursum in despectae rei imas gine contemnenda proponitur, Qua de re consule, quae tradidi, in fonte tertio phrasium.
3. Extollit orationem quoque rariorum phrnsium opportuna inductio. De qua vide sontem quartum.
4. Epithetorum illustrium minimeque otiosorum discreta usurpatio, crebrior quoque substantivorum, moderata tamen introductio, quivae vel epithetis opportunum locum facit, vel eorum scite officio fungitur. Sic, eximia viri elucet prudentia, grandius erit quam vir prudens apparet, Magis extolles, si dicas, exercitata viri senis prudentia oris oculorumque iudicio proditur. Nam cum epithetis substantivisque recte adhibitis crescit oratiovis dignitas. Illud tamen Aristotelis monitum excidere non debet: epithetis in oratione, non tamquam cibis, sed veluti condimentis utendum, ne fastidium creent, quod in subiectis exemplis factum intelliges.
5. Antiquitatum historiarumque allusio eruditam dictionem a vulgari humilitate ad quandam dignitatem et astimationem Doctorum transfert, quam vulgus admiratur tantum, non percipit. De qua eundem fontem tertium et quae postea singulari libro dicturus sum, legere poteris. Quodsi etiam Plaaestrae nostrae poeticae, partem 1. lib. 2. c. 11. et 25. de phrasi elevanda, consulere lubeat, operae pretium te facturum existimem. Multum enim hic stylus a poetica dictionis venustate mutuatur. Tulliumque ad hunc magis conatum suum attulisse, quam assecutum fuisse constat; cum minus felici ausu in poesi versatus sit.
Vitia tamen his affinia virtutibus omni studio devitanda. 1. Ne quaesitis crebius,
remotiusque accersitis, tropis allegoricus, obscurusque stylus sit. 2. Ne epithetis
substantivisque importune minusque significanter ingestis, tumidus poeticusque siat. 3. Ne
raritatis antiquitatisque cura nimia affectatus, Quibus vitiis Sidonius. Apollinaris,
Ammianus, et Ennodius gloriam frustra scribenda
TRistissimus haec scribo, Fundani nostri filia minor des functa. Non dum annos quatuordecim
expleverat, et iam illi senilis prudentia, matronalis gravitas erat.
NUm istic quoque immite et turbidum caelum? Hic assiduae tempestates et crebra diluvia. Tiberis alueum excessit, et demissioribus ripis alte superfunditur (qua~quam fossa, quam providentissimus Imperator fecit, exhaustus, premit valles) innatat campis. Quaque planum salum pro solo cernitur. Inde quae solet flumina accipere, et permista devehere, velut obvius retto cogit, at que ita alienos operit agros, quos iple non tangit. Anio, delicatissimus omnium, ideoque adiacentibus villis, velut invitatus retentusque, magna ex patte nemora, quibus inumbtatur, et fregit et rapuit. Subruit montes, et decidentium mole pluribus locis clausus, dum amissum iter quaerit, impulit tecta, ac se super ruinas evexitatque extulit. Viderunt hi quos excelsioribus terris illa tempestas non deprehendit; alibi divitem apparatum et gravem suppellectilem, alibi instrumenta ruris: ibi boves, aratra, rectores: hic soluta et libera armenta: atque inter haec arborum truncos, aut villarum trabes atque culmina, varie lateque fluitautia. Multi eiusmodi casibus debilitati, obruti, obtriti, et aucta luctibus damna. Ne quid simile illic, pro mensura periculi, vereor; teque rogo si nihil tale est, quam maturissime solicitudini meae consulas. Sed etsi tale, id quoque nunties. Nam paruulum differt, patiaris adversa, an ex spectes; nisi quod tamen est dolen di modus, non est timendi. doleas enim quantum scias accidisse, timeas quantum possit accidere. Vale.
AMavi curam et solicitudinem tuam, quod cum audisses me aestate Thuscos meas petiturum, ne
facerem suasisti, dum putas insalubres. Est sane gravis, et pestilens ora Thuscorum, quae per
littus extenditur, Sed hi procul a
In his plerisque phrasin minime vulgarem, literisque passim scribendis haud satis visit
atam reperies. Doctis multa auribus concinnata sunt Ut se destitutam corporis viribus vigore
animi sustinebat etc, totum se permisit dolori, crudum vulnus medentium manus reformidat etc.
vulgaria non sunt in sermone familiari. Pracipua tamen huius styli elatio, dignitasque, in
illo eminet metaphor arum usu, quae rebus inanimatis vitam sensum actionesque tribuunt. Quid
enim frequentius in hac tertia Plinii epistola. ut agri Thuscorum procul a mari recesserunt.
Caelum oleas aspeinatur, ac respuit. Oleae aestivo tempore laetantut. Terra quidquid liquoris
non absorbuit, effundit in Tiberim, Fluvius navium patiens etc Denique et in hoc genere
audaciora quaedam, cum egregia tamen significandi virtute usurpantur. Ut villa sensim
fallente clivo consurgit. Auras accipit spatio ipso lassas. Hibernum solem invitat in
porticum. Bestiarum effigies buxus inseripsit. etc. Hoc unum igitur si imitatus scite fueris
magnum feceris ad hoc styli genus progressum. Moderationem tamen
URbem Romam principio Reges
Grandem faciunt Tacitum, non tantum vulgaris styii proscriptio, et illorum, quorum supra in Epistolis memini, troporum usus. Sed adstrictus praeterea, et velut per gravis viri pronuntiata, sive etiam oracula libratus, pracisusque sermo. qui plerumque sensu, quam verbis uberior, multa loctori cogitanda relinquat. Verum et suis apud quosdans vitiis in admir atione est; qui nonnullis graviter atque erudite scriptis capti, reliqua etiam, cum minus capiant, venerantur. Sic in his: libertatem et consulatum L. Brutus ins stituit: paucis multa complexus, sed libertatem instituere, neque proprium, neque scite translatum est, Ita quoque, Lepidi atque Antonii arma in Augustum cessere: quis enim illud, cedere in aliquem arma, valdeprobet? At quod de Auguste sequitur, cuncta discordiis civilibus fessa sub imperium accepit: trans latione egregium est. Pursum ingenia adulatione deteri, parum illustri metaphoradicitur. Sed illud rursum praeclare: Caium Novercae Liviae dolus abstulit: At de his iudicium non unum est omnium, quia subtilissimum. Ut vero penetres, atque ex veritate banc litem discernss: quae propria esse videris, haec cum verbis aut nominibus, quibus proxime dedebentur, compone: quae sunt trauslata, haec in suam resolve similitudinem, et apparebit, quem locum, dignitatemque mereantur. Quam enim quaeque metaphora aprius simile involuerit, tanto villustrior futura est. Reperta haec est, ut lucem rebus addat, non detrahat illam, quam vox preprie usurpata adserret. Sed neque obscuritatis vitium Tacitus satis in illa styli sublimitate declinavit: ut cum dixit, Claudii et Neronis res. florentibus ipsis, ob metum falsae; postquam occiderant, recentibus odiis compositae sunt. Nam, quod propter viventium tyrannidem occultata veritas, iam mortuorum odio (ut velle existimo) pateat: non satis ex verbis liquet. Haec monui, ut delectum in Tacito instituendum esse, non ignorares. Maluissem sic esse locutum.
[Roma principio Reges habuit. Libertatem sub his amissam, sublatis Regibus, Consulatuque
inducto, L Brutus restituit etc. Pompeii Crassique potentia cito ad Caesarem. Lepidi atque
Antonii arma ad Augustum translata sunt etc. Temporibus Augusti conscribendis illustria non
defuere ingenia, donec gliscente adulatione succumberent. Tiberii Caiique et Claudii ac
Neronis res, florentibus ipsis, ob metum fictae,
IAm pene toto orbe pacato maius etat imperium Rom, quam ut ullis externis viribus exstingui
posset. Itaque invidens fortuna principi gentium populo, ipsum illum in exitium suum arma
vit. Ac Mariana quidem Cinnanaque rabies intra urbem se praecluserat, quasi experiretur;
Sullana tempestas latius, intra Italiam tamen detonuerat; Caesaris furor atque Pompeii,
urbem, Italiam, gentes, nationes, totum denique, qua patebat imperium, quodam quasi diluvio,
et inflammatione corripuit, adeo ut non recte tantum civile dicatur, ac ne sociale quidem,
sed nec externum; sed potius commune quod dam ex omnibus, et plusquam bellum. Quippe si Duces
eius inspicias, totus senatus in partibus; si ex ercitus, hinc XI legiones, inde XVIII. Hos
omnis et robur Iralici sanguims; si auxilia sociorum, hinc Galligi Germanique delectus; inde
Deiotarus, Ariobarzanes, Tarcondimotus Gothus, omne Thraciae, Cappadociaeque, Ciliciae,
Macedoniae, Graeciae, Italiae, totiusque robur Orientis: si moram belli, quatuor annis, et
pro clade rerum breve tempus; si locum et soatium ubi commissum est, intra Italiam; inde se
in Gilliam Hispaniamque d. flexit, reversumque ab occasu, totis viribus in Epiro Thessaliaque
consedit; hinc in Aegyptum subito trausiliirande respexit Asiam. Africae incubuit; postremo
in Hispaniam reniigravit, et ibi aliquando desecit. Sed non et odia partium finita cum bello.
Non enim prius
Plane florido scribendi genere Florus exeurrit, atque ipsa dictione animosum bellicumque
aliquid spirare mihi videtur. Quam illa brevi orationis dignit ate extolluntur? Mariana
rabies intra urbem se praecluserat, syllana tempestas latius, intra Italiam tamen detonuerat,
Caesaris furor atque Pompeii totum corripuit im perium. etc. Eorum qui victi erant odia
victoris sese caede satiarunt etc. Dolor hunc transversum egit, et ad praesidia dignitati
paranda impulit. Quae pleraque vides illustribus tropis elevari. Interea non diffitebor quans
doque et Florum audarius elatum, minusque locutum proprie, quamquam hoc illum in Stylo ante
Tacitum locavero, magis siccum horridumque. Florus animosae iuventuti; Tacitus gravi senio
loquitur: plus ille eloquentiae; hic prudentiae ostendit: ille tardo suspensoque gradu, hic
incitato cursu fertur; ille velut tos
MAtrona quae dam Ephesi, tam notae erat pudicitiae, ut vicinatum quoque gentium feminas ad
sui spectaculum evocaret. Haec igitur cum virum extulisset, non contenta vulgari more funus
passis prosequi crinibus, aut nudarum pectus in conspectu frequentiae plangere in conditorium
eriam prosecuta est defunctum, positumque in hypogaeo, Graeco more, corpus custodire ac flere
toris noctibus diebusque coepit. Sic afflictantem se, ac mortem inedia prosequentem, non
parentes potuerunt abducere, non propinqui magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque
singularis exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat. Assi debat
aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas commendabat lugenti, et quoties defe cerat,
positum in monumento lumen renovabat. Una igitur in tota civitate fabula erat, et solum illud
affulsisse verum
Vis tu reviviscere reluctantibus fatis exstinctum: vis discusso muliebri errore, quam diu
licuerit lucis commodis frui; ipsum te iacentis corpus ad monere debet, ut vivas. Nemo
invitus audit, cum cogitur, aut cibum sumere, aut vivere. Itaque mulier aliquot dierum
abstinentia sicca, passa est frangi pertinaciam suam. nec minus avide replevit se cibo, quam
ancilla quae prior victa est. Ceterum scitis quid tentare plerumque soleat humanam
sacietatem. Quibus blanditiis impetrav erat miles, ut matrona vivere vellet, iisdem etiam
Quid diutius moror, victor miles utrumque persuasit. Ceterum delectatus miles et forma mulieris, et secreto, quid boni per facultates poterat, coe mebat, et prima statim nocte in monumentum ferebat. Itaque cruciatii unius parentes, ut viderunt laxatam custodiam, detraxerunt nocte pena dentem, supremoque mandaverunt officio. At miles citcunscriptus, dum desi det, ut postero die videt, unam sine cadavere crucem; veritus supplicium, mulieri quid accidisset, ex poait, acc se exspectaturum iudicis lontentiam, sed gladio ius dicturum ignaviae suae: commodaret modo illa perituro locum, et fatale conditorium familiari ac viro faceret. Mulier non minus misericors, quam pudica. Nec istud, inquit. Dii finant, ut eodem tempore duorum mihi charissimorum hominum funera spectem, malo mortuum impendere, quam vivum occidere. Secundum hanc orationem, iuber corpus mariti sui tolli ex arca, atque illi, quae vacabat, cruci affigi. Usus est miles ingenio prudentissimae feminae, posteroque die populus mitatus est, qua ratione mortuus isset in crucem.
In hac narratione observabis non nulla,
Egregius eiusdem styli artisex superioris saeculi
Summam aliquam esse mentem, quae omnia condiderit, ipsa lex solis numquam exerrantisab
orbita, tum lunae et ceterorum siderum ordo, totiusque naturae ingenium satis hominibus
persuadet, quos nec sapientiae suae superba opinio, nec brutis animantibus peior negligentia
coecavit. Putes autem sanctum hoc Numen, Deum, inquam, qui omnium origo virtutum, fas
rectumque mortalium animis,
Eo modo, qui nobis acerbissimi hostes sumus, reciso auscorrecto effrenis naturae impetu, ad sasam utilemque virtutem adigimur. Venio ad haec tela quae in nos ex aliorum hominum contagione comparantur: saeva illa et nimium certa; siqui dem plures existimem exemplo, quam ingenio peccare. Quia morum consortio placere amicis cupimus, rarumque est vivere diu cum improbis, nec de vitiis primum melius sentire, mox illis et infici, Superbiam aliorum ambitus accendit, contentionem ad opes ceretorum aviditas. Fraudibus appetitus, animum antea forte insontem, no inultus sis, ad fraudes applicabis, et ex hostium in te odio disces odisse. Cum praeterea multi, in virilis gloriae titulis ponant, ipsam peccandi occasionem, timidosque, et gerendis rebus ineptos eos existiment, qui Diis obsequuntur. Illius opinionis metu, haud pauci assuescunt peccare, magis scilicet, ut iis probentur, quibus virtus est vilis, quam quod sint vilia apud ipsos in pretio. Haec autem omnia a Domesticis suis submovet familiae nostrae integritas, in qua, ut paucis absolvam, contagionem improborum vitamus, et praeter suspicionem ignaviae timere Deos licet.
ORatorem hoc scribendi genere eximium vix dedit antiquitas. Fuit tamen M. Fabii Quintiliani Rhetoris, saepius a nobis laudati avus, eodem nomine, qui Declamationes aliquor reliquit, quos nonnulli perper am Nepoti tribuunt. Qui in grana di illo dicendi genere vitiis iuxta ac virtutibuc eminet.
Laudem inprimis illa Pauperis contra Divitem, pro Apibus sua agentis, declamatione tulit. Ex qua prastantissima delibabo, quod vitiosis censendis, in auctore, quem magnopere nulli legendum suasero, immorari non lubeat. Nam arduis, et adpoeticam usque elocutionem assurgentibus delectatur, ob viam phrasin fastidit, sensus infringit, abrumpitque, sententias minori iudicio, quam pondere librat, raritatem cum obscuritate affectat, et ad iactantiam magis, quam persuasionem omnia disponit.
Habet tamen ubi ab vitiis discedit, animosi ac feliciter elati styli virtutes, sententiose saepe, nonnumquam et argute disserit, floride describit, stringit nervose. Quare: Ila potissimum tangam, quae cum laude coniuncta sunt.
PAuper Diviti vicinus erat: illi angustus ager; ideoque domi, unde se familiamque aleret, Apes: haic latus et floribus refertus campus, quem a vicini Pauperis Apibus insideri floresque saos carpi questus est; denuntiavit, ut Apes transferret, que neglecto, floribus veneno infectis, allapsas Pauperis Apes sustalit. Mic igitur iniuriarum Divitem reum agit.
Exordium param laudis habet, quocirca a propositione et exe positione facti et causae initium duco. Florida haec et poetica saepe phrasi elata, sed iusta prolixior; dilatandae tamen, per adiuncta persona et factorum, narrationis exemplum. quod n. 1. Pauperis hortum et apes num. 2. Divitis venenum in flores sparsum et mortem apum complectitur.
Causam, sive actionem in tres partes, divisit, iuxta adversarii sese defendentis rationes. Refutat igitur, primo negantem n. 3 damnum illatum esse, quod liberum, volucre, et extra imperia positum animal sustulisset; cum eodem iure ceteraomnia, quae libera natura genuisser, homines, servos, et iumenta aliena quivis pesset Demino tellere. Refutat n. 4. asserentem iure sactum, quod inforentes sibi damnum apes in proprio et privato praedie necarit: non sic latrocinia et furta multa defendi possent. Refutat. n. 5. frustra se tuente, quod ultro ad spar sum apes venenum advolaverint. Cum sic homo etiam, qui oblatum venenum nescius altro biberit, accusari magis, quam propinator ipse debeat. Quo loco exaggeratur indignum facinus in tam innoxias, sedulas, et humano generi utiles apes exercitum.
1. ESt mihi paternus, Iudices, agellus, sanc angustus et pauper, non vitibus consitus, non
frumenris ferax, non pascuis laetus: ieurae modo glebae, atque humiles
Namque ego iudices dum fortius opus permisit aetas, terram manibus subegi, et difficultatem
labore perdomui, et invito solo nonnihil tamen fecunditatis expressi. Cito labitur dies, et
proclivis in pronum fertur aetas: abiere vires, census meus, defectaque labore senectus,
magua pars mortis, nihil mihi reliquit nisi diligentiam. Circamspicienti quod conveniret opus
invalidae senectutis curae, sucurrebat sequi pecora, fetuque placidi gregis paupertatem
tueri: sed ex omni parte circumiectus divitis ager, vix tenuem ad gressus meos semitam dabat.
Quid agimus? inquam. Undique vallo divitiarum clusi sumus. Hinc hortuli locupletis, hinc
arva, inde vineta, hinc saltus, nullus terrae datur exitus. Quaeramus animal quod volet. Nam
quid apibus invenit natura praestantius? Parcae, fideles, laboriosae. O animal simile
pauperibus! Et sane dabat occaasionem mihi opportunitas hortuli mei. Est namque positus ad
ortus solis hiberni, apricus, omnibus ventis medius. Fusus ex proximo fonte rivus,
crepitantibus inter radiantes calculos aquis, utrinque ripa virente praeterfluit. Satis
consiti flores, et viridis quam vis paucarum arborum coma, nascentibus populis prima sedes,
unde ego frequenter consertum novae suventuris agmen ramo gravescente suscepi. Nec me
2. Quo non penetras livor improbe? Quidve scabrae malignitati clausum est? Invidet pauperi
dives. Cum evocasset me subito trepidum, totoque fortunae suae strepitu circumstetisset. Quid
tu, inquit, non potes imperare apibus tuis, intra privatum volent? ne hortorum meorum
floribus insideant, ne in meororem legant, remove, transfer. Impotem tissime tyrannne, quo?
Nunquid tam latum possideo agellum, ut illum apes transvolare non possint? Neque tamen tantum
inerat pectori meo robur, ut non perturbarer denuntiatione notae impotentiae. Volui
relinquere avitos lares, et conscios natalium parietes, et ipsam nutriculam casam: iamque
pauperem focum, et fumosa tecta, et consitas meis manibus arbusculas transferre destinatus
exul decreveram. Volui. Iudices, decedere, volui; sed nullum potui invenire agellum, in quo
non mihi vicinus dives esset. Nec tamen licuit diu quaetere. Forte serenus pura luce fulserat
dies, et hilaris matutini solis repor ad quoridiana opera laetius solito agmen effuderat.
Quin ipse spectator operis (praecipua namque haec mihi voluptas erat) processeram, sperans
fore ut viderem, quemadmodum aliae libratrae pennis onera conferrent, aliae
3. In duas enim, quantum animadvertere potui. quaestiones dividit causam. ano damnum sit,
et an iniuria datum. Negat esse damnum, quod animal liberum, et volucre, et vagum, et extra
imperia positum perdiderit. negat iniuria datum, quod in privato suo, quod eas quae sibi
nocerent, extinxerit: postren o quod sparso tantum per flores veneno, ipsae apes ulto ad
mortem venerint. Ut nihil esset quod his possem respondere; aequumne erat inter vicinos sic
agi? Sed excutiam singula, nec prius meis argumentis nitar, quam diversa repulero. Quoniam
quidem quaeritur, ad damnum sit perdere, quod luerum est habere? Liberum esse animal, pura:
non dico fetus, meis manibus exceptos, et in tutam conditos sedem, et reservatum ad
supplementa generis in favis examen vernaculum. Quoniam quidem tyrannorum iura defendis,
natos in privato meo, puta me, vel inanis arboris trunco, vel cavis inventos petris, domum
favos retulisse: multa nihilominus quae libera fuerant, transeunt in ius occupantium; sicut
venatio, et occupatio. Nam ut cetera animalia hominum causa finxerit provia dentia, quod
omoibus nascitur. industriae praemium est. Quid autem non liberum natura genuit? taceo de
servis, quos bellorum iniquitas in praedam victoribus dedit, iisdem legib us, eadem fortuna,
eadem necessitate natos. Ex eodem caelo spiritum
Ut damnum sit, inquit, iure tamen feci in privato meo. Per fidem vestram Iudices succurrite
exemplo. Non suffi cit his partibus unus Rusticus pauper, obviam publice eundum est, et
obiciendae adversus nascentem licentiam consensu manus. Credite mihi, maiot lite quaestio
est. Hoc vobis hodie iudicandum est, ubi scelus facere non liceat. Nam cur non hoc idem
homicidio respondeat? cur non de latrocinio? non enim iure ista, sed modo differunt. Aperitut
ingens funeti via, et obluctantia diu, legum velut claustris, scelera
5. Postremo quidem divitis patrocinio non putavi, Iudices, respondendum nisi videri vestram
maiestatem, contumeliosa defensione, con ferrem. Vitro enim, inquit, ad morte venerunt apes
tuae. Ita plane, si venenum homini dedisset, diceret ipsum labiis admovisse pocula: si
percussorem posuisset in saltu, ipsum in insi dias ultro venisse clamarer: si relum
abiectasset in tenebris, illatum sua culpa contenderet. Ego, ludices, quid dico. Duo esse
sola quae in omni crimine spectanda sunt, animum et eveutum. Quis animus divitis suit cum
venenum sparsit? ut apes perirent, quis eventus? perierunt. In summa, Iudices quis dubitet,
quin damnum ei sit imputandum, sine quo non accidisset? Intelligo neque prudentiam vestram
desiderare plura de causa, neque vestram fidem ac religionem egere exhortatione vere
iudicandi. Quid moror, igitur, tenet me dolor, et assuerae volupratis desiderium. Sunt
quaedam in hac causa, quae sarcire poena non possit. Maior forsitan materia videatur
affectus. Si pauperesamare nisi paria non possumus, et necessario nobis pretiosa, quae sola
sunt: animum meum exstinctae unius horae momento tot animae movent, quot perierunt de me bene
meritae. Quin ipsum lethi genus addit indignationem Veneno perierunt. Quis hoc ulla satis
persequi possit invidia? Apes veneno? haec illis gratia refertur, quod fructibus nostris
invigilant? quod quotidiana statione laboris assi dui, ne damno quidem, submoventur? Nam et
cetera animalia videtur mihi natura usibus nostris genuisse, haec etiam deliciis. Cum eo quod
in illis, quae velscindendo solo, vel maturando itineri comparamus, multus ante redditus in
sumitur labor: et cum perdomanda, cum alenda sint, nihil tamen possunt sine homine, et tautum
coacta prosunt. Anes faciunt iniuslae favos, sine ullo rationis humanae ministerio, totus
fructus ultro venit. Adice quod cetera animalia, aut fatis incurrunt, aut vitibus nocent,
primaque, ut fama est, hostiae causa pecudi fuit laesa fruges. Harum ita innoxius per prata
silvasque discurrit labor, ut tantum factum opus appareat. Qua satis digna prosequar laude?
Dicam animal quodammodo parvum hominis exemplar? hoc humana excogitare non potuit solertia,
et ratio nostra, quae sub terris lucrum invenit, que maria in quisitione sua sideribus
immiscuit, hoc tamen efficere, conlechi, imitarino~ potuit.
Pleraque, quae grandem elatumque stylum faciunt, Quintilianus secutus est, si tamen ultim
am illam, num. 5 Apum deseriptionem inductam exceperis, in qua mediocris styli florem
expressit, meliori charactere quam oppartunitate (quid enim in iudicio tam profu sa Apum
laus, conclusione ad motum affectum que adeo tenui instruitur?) Passim hac familiare est huic
scriptori vitia cum virtutibus confundere, nequein grande hoc (ut appellamus) stylo dignam
illo maiestatem tueri. Nam et tropi audaciores. et epitheta Poetis usitata, et saepe phrasis
iisdem, quam Oratoribus, dignior, Sententias extendit, inflat periodos. Rem praeterea
diducit, quam circumducit
Tropus audax in illo, quo auctor usurpat, sensu est. Ager locupletis laetius inundavit: quo agrum divitis mari comparat ceterorum praedia inundanti: rectius alio tropo dictum, adapes meas divitis fundus accessit, quo illi per domini cupiditatem promoto, tamquam vitam tribuit propius suus apes accedenti. Nec illudprobo latae solitudinis indiscreta unitas facta, cum et obscurum et remotum sit. Sanius illud: circumiectus divitis ager, vix tenuem mihi ad gressus semitam dabat. Sie displicet epithetum Scabrae malignitati additum; placet illud livor improbus. Ut delectum hic aliquem instituendam existimem.
Poetica phrasi non inepte assurgit, cum ait, procul a maioris fortunae cupiditate et c. vitam failere. Invenit latentem invidia. Rusticum culmen aequitas animi regnum fecerat etc. Sed audaciora illa: rivum crepitantibus inter radiantes calculos aquis fluere: et Consertum novaeiuventutis (apum arbori adbaerescentium) agmen, ramo gravescente suscipere, et Ne aestivus ardor authibetna vis, gravidam penetraret alvum (alvearis) hiantes rimas tenaci linire fimo etc. non probavero; cum quaesitis nimium epithetisturgescant.
Sic illud Pauperis, a Divite ita septi, ut nulla posset nutrire pecora, ingeniosum est.
Quid agimus? quaeramus animal, quod volet. Sedratio quae additur, non conguit. Nam quid
apibus invenit natura praestantius? parcae, fideles, laboriosae. O animal fimile pauperibus!
Abrupto illic sensu, quod feliciier repertum erat, destruitur. Quae, aliaque, cum signaveris,
lectione hac ad aliquam styli granditatem licebit assurgere, simulque off ensiones in alt a
nitentibus obvias devitare. Nunc Caussinum oratoria inagis facundia dominantem animis, et.
velut incitatum turbinem, voluentem rapientemque numerosa
1. SI licet vestra, Maximi Principes, interpellare fastigia, stabo pro causa Dei, Angelus
pacis, concordiae minister, veritatis interpres, procurator salutis. Non ille sum terribilis
et minax nuntius, qui Davidi, caelstibus prodigiis atronito, flagellorum metus incussit. Ex
illoe rum numero non sum, qui tot flagitiis immersam Pentapolim funditus
Totius orbis Christiani negotium est, Principes optimi, quod apud vos ago, vestra tes, quam votis et scriptis urgeo: Dei possessio est, quam requiro. Et magni quidem momenti, ut quae saepe exciverit de altaribus Sacerdotes, de Monasteriis sacras Virgines, et ex silvis anachoretas, ut de mutis faceret oratores.
Non detinebo vos. Principes, leviculis rationibus, non illudam sterilibus figmentis; sed ipsam, quam per stagnanges cruore campos, per collucentium urbium flammas, et tot circuitus quaeritis, in tranquilla sede demonstrabo gloriam. Ac primum, permittite me de origine belli, denique iure Principum Christianorum, pauca disserere. Vode satis firma opinor crueotur argumenta, quibus et vestrum decus et populorum salus sanciri possit etc.
Geritur a vobis bellum atrox, urbium obsidionibus exorcitum, cladibus frequens, vastitate luctuo sum. In quo laberat Ecclesia, suspirant oppressorum vota, et toties convulsus mundus ingemiscit. Non usitato modo, non humano more progreditur; sed vi quadam maligna in omnes Christiani orbis venas permanante. Excutite, si placet causas, et tanti tumultus occasionem. Si quando res naturales videmus intra suos limites decurrere, et statas obire vices, maxime miramur. At ubi valentiori quodam impetu cernimus incitati, aut perverti statutum naturae ordinem, suspiciamur arcanam inesse vim, quae fertur atque erumpit ex abdito, unde tam varii motus oriantur. Quoties ordinarie cieri ventos aspicimus, aut halitus putamus, aut aeri naturalem vim inesse aestimamus movendi se, ne inerti atque inagitabili globo torpescat. At quoties ventis acerrime deproeliantibus, erurgunt foedissimae tempestates, quae vastas arbores radicitus evellunt, quae bene fundatas domos in plana submittunt, quaenavigia devorant, et statum mundi percellunt aeriis haec ad scribimus potestatibus per mundi plagas dissipatis. Non impari quidem ratione cum bella instant usitata inter homines forma, haec hominum tribuimus ambitiosis conatibus, moribus iracundis, et ad obiectae contumeliae imaginem facile ex candescentibus. Quod si modum omnem excedant, suspicamur esse occultam malorum originem, quae sensus nostros atque intelligentiam superet.
Hoe ipsum de tam attoci bello rem bene aestimantibus vacat cogitare. Nec enim civili animo
geritut, nec habet militiae decora, quae magnos animos comitari solent, sed virulentam
malignitatum, quae ambas partes exedit, et lenta quadam tabe serpens per omnia depascitur.
Squalent rura, maerent urbes, prodigitur heroum sanguis, destinatus lanienae lectissimus flos
nobilitatis, spoliantur bonis pene omnibus privati, conquiruntur undique acerbis exactoribus
pecuniae, quae tam crudeli ludo sufficiant. Sed nulla vis aerarii pat est aviditati omnia
depopulanti. Paucorum divitiae cunctorum inopiam faciunt, et de provinciarum lacrimis funesta
improborum gaudia saginantur. Quis tot ac tantorum attifex malorum? undefons, unde origo tot
funerum. Rex, aiunt, Ludovicus belli auter, Scilicet tam pius Princeps, tam castus, et
toto
At forte Imperator dissidiis gaudet, et rebus turbatis pascitur? Absit ut quis hoc credat. Est enim Princeps mos ribus optimis, et ad omnem aequitatem compositus, animi vigore ex cellens, ex cultus sapientia, in quo caelata vivit paterni spiritus ad omnem virtutem expressa effigies. Quid habere iucundius potest, quam ut Germaniam suam, tam fero bellorum tumultu quassatam, placidissima pacificatoris manu comonat?
Turbat igitur Rex Hispanus. Neminihoc probare poterit, qui tanti Regis sensum, atque animum penitus noverit. Est enim, siquis alius, mente Christiana, ingenio placido, ad amorem et concordiam magis, quam ad rixas dissensionesque propenso. Nihil in eo turbidum et ferox, nihil malignum, frui sua magnitudine cupit, non ferocire.
Unde igitur tanta atrocitas, si nullae sunt animis caelestibus irae? Quis non videt, non esse istud humano consilio factum; sed malos genios toto impetu incubuisse, ut res nostras florentes acciderent, accisas everterent, eversas calcarent? nimis scilicet potens erat res Christiana, domita Rupella, prostrata haereticorum factione. Fuit illi ferrum hostium cruore tepens in viscera coavertendum. Turbarunt illi in Italia ad Mantuam, turbarunt in Germania, commiserunt primas Christianinominis coronas, livore maligno, bello implacabili, cladibus immensis. Ecclesia gemente, laetis infidelibus, ipsis plaudentibus inferis.
Intervenit saepe magnis rerum successibus mens mala, quae Principum consilia cortumpit, et
a recto cursu gloriae divertit. Triumphalibus ovantemlaureis Regem
Cavendom omnino est, ne Daemoni ad vastitatem regnorum incubanti subdatur materia de ipsis hominum affectibus et vitiis. Ignem facile concipit regnorum et gentium Zelotypia, quae animali quadam afflatur sapientia nec prudentiam sanctorum sapit. Aiunt, qui parti student alteri, Hispanos nimis invidiosam facere suam potentiam, exosam aequalibus, inferioribus terribilem, omnibus, nisi caveatur, exitiosam. Tanta, ut aiunt, libido dominandi, tam intentae et vigiles ambitionis curae, tam rapax terrarum ingenium, tanta regnorum et titulorum congeries aemulos stimulant, vicinos terrent, pungunt etiam remotos, unius dignitatem putant omnium periculum. Quot imperia, tot intentata numerant regnis servitia.
Galli concra, ut scribunt, qui norunt, etsi convitiorum inferendorum avidi, tolerandorum nescii, contemptus impatientissimi, sciunt se ex ea gente esse de qua dictum est
Iactant se armorum claritud ine orbem implevisse, antequam c diuturna Vandalorum et
Sarracenorum serviture caput attolleret gens Hispana. Orientis tenuere et Oc cidenris
imperia, Constantinopolim ex ugnarunt, Hierosolymam Christo, Romam septies
Augent haec saepe plerique Regum administri, dum familiari, sed dira summis imperiis gloria, Dominorum cupiunt ostentare potentiam, totas nocendi vires explicant, abditam premunt beneficientiam, dum ambiunt, dum timent, dum cavent, ipsa saepe sedulitate et cautione non timenda provocant, faciunt non toleranda.
Hic vos appello, politicae Antistites, et arcanorum consiliorum Mystae. Lubentius vobiscum quam cum fortuna vestra loquor. Cogitate quantum vobis dederit, quantum a vobis exigat Deus. Sedetis quasi Dii ex hominibus, humani generis arbitri, quam quisque sortem habeat, ex nutu vestro pen det, quae mortalium cuique bona felicitas velit, ore vestro pronuntiat, quas parari classes, quae arma moveri, quas urbes exscindi, quas gentes obrui oporteat, vestris sententiis agitur. Vos de fortunis et sanguine hominum decerniris, illi de vestra existimatione decernunt. De vestro capite inspector omnium Deus ad tremendum et inevitabile forum iudicat Multaquisque ex suo cernirsensu, multa ex suo loquitur affectu. Non est mihi credibile, quod aiunt, tantos viros tam magno ingenio praeditos, tam alta excultos prudentia, et huius fragilitatis rerum humanarum conscios, putare se huic affixos fastigio, utres suas agant, ut suis commodis omnia metiantur, ut amplitudini suae serviant, ut ex privato amore et odio respublicas gerant, ut fortunae suae populorum sanguine litent? idcirco bella concupiscere, et res amare turbulentas, e quibus et clarius sibi imperium, et numerosiores pecunias, et haerentem altius, ipsa ne ccssitate ministerii, auctoritatem sperant. Absint, ut tam sordidae tamque humiles curae rn tam excel. sas mentes ascendant.
Crediderim ego potius acri vos aemulatione vestrorum Principum anhelare gloriam, cuius
semper sitienrissimi fuistis, in iurias persequi, maiestatem asserere, imperia dilatare. Sed
per Deum immortalem et per tot dilecta regnorum pignora, vos obsecro, videte aq diligenter
perspicite, ne vehementissimus gloriae appetitus aversos agat a glotia. Vos illam in turbido
quaeritis, sed omnes iam mortales appetunt in sereno. Cogitate ubinam maior ca lestium
virtutum claritudo, an cum tonitruorum fragoribus strepente mundo, ignes undique iaciuntur et
fulmina; an cum puro et defecato die rider am oena lux, et ex humanis animis omnem maestitiam
discutit? Timendam satis hactenus fecistis dominorum potentiam, reddite, si placet suavem,
facite, quo solo invicta est, amabilem. Non est haec Principum amplitudo, semper armorum
fremere terroribus, et apparatu bellorum, oreigneo tormentorum aeneotum pronuntiare saeva,
hos catenis. illos gladiis destinare, circumferre ignes et tela, ire per fumantes urbes, per
calcata miserorum corpora, omnia exhaurite, ne exhauriantur. Quanto illud gloriosus est.
felicissimi sideris more, ambire cuncta mente placida, virtute
HAec Caussimus, quae magis ad oratoriae facultatis vim copiamque accedunt. Nec difficile
erit haec sequi iam phrasin grandiorem assecuto: cum praecipua eius facultatis vis consistat,
in membrorum plurium, dissolute intra eandem periodum congestorum acervatione. Quod fit.
enumeratione, ac distributione partium, adiunctorumque 1ta enim, et distinctio rerum mentem
illustrat, et multitudo ils lustrsus censpecta perstringit impellitque animum. Expende
orationem a principio, Angelus statim ab enumeratione officiorum, factorumque, tum eorum
etiam quae non moliatur, remotione graphice depingitur. Quamquam oratorem raro