September 2004 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check
image: s001
PALAESTRA STYLI ROMANI QUAE Artem et praesidia Latine ornateque quovis styli genere scribendi complectitur CUM BREVI Graecarum et Romanarum antiquitatum compendio, ET PRAECEPTIS Ad Dialogos, Epistolas, et Historias scribendas legendasque necessariis. AUTORE P. IACOBO MASENIO e Societate IESU. [gap: illustration] COLONIAE AGRIPPINAE, Apud IOANNEM BUSAEUM Bibliopolam M. DC. LIX. Sub Monocerote.
image: s002
FACULTAS ET APPROBATIO R. P. Provincialis Societ. Iesu.
EGo infrascriptus Societ. Iesu per Provinciam Rheni inferioris praepositus Provincialis, potestate mihi facta ab Adm. R. P. nostro Gosvvino Nikel Societ. nostrae Praeposito Generali, pernitto, ut Palaestra Styh Romani a P. Iacobo Masemo Soc. lesu consiripta, atque a designatis Censoribus approbata publicae utilitati proponatur, typisque per Ioannem Busaeum mandetur. In cuius rei fidem literas hasce mea manu subscriptas, consuetoque officii sigillo munitas dedi Coloniae An. 1659. 7. Iulii.
Ioannes Zweybruggen.
image: s003
AD LECTOREM De usu huius operis.
ALius mihi ordo scribendi fuit; alius Tibi, amice Lector, utendi hoc opere suadendus est. Ego naturam secutus, quae obscurioribus quandoque principys mtiur, velut ab ipsis mcunabulis eloquentiam deduio, necessariaque ad hanc educandam praeparo, cum ad bonorum aurorum lectionem primo, ac deinde et imitationem instruo: hic enim cibus alimentumque Eloquentiae est. Denique eandem libro altero, et tertio velut suis e fascibus evolutam, iamincedere ai loqui facio. Sub hae, ne ornatus desit, varia antiquitate libro quarto instruo, postremo etiam libro quinto suis in Dialogis, Epistolis, historiaque iam grandiorem latine ornateque disserentem mtroduco. cetera robustioris Eloquentiae, quaeque oratorem magis decent exercitamenta, in separatum ab hac purte opus collaturus. Hic meae instilutionis ordoest.
Non idem Romanae linguae studiosis agendum est, a facilioribus atque ad eloquendum primo requisitis ordiantur, ad gravior a deinde transeant. Puerum elementarium non instruo, sed egressum rudimentis, primasque grammaticae leges assecutum, cutiam curae sit, non ut Latinum tantum, sed et Latine scribat ac disserat.
Ille igitur I. ex libro primo huius operis cap. 10. ex secundo cap. 1. et 2. ex tertio pleraque, ex quarto illa capita quae Dialogos et Epistolas complectuntur, sedulo verset, eorumque praecepta sequatur, tradit a quoque Romanae linguae praesidia amplectatur, cumque ex his se tam sanguinem viresque ad eloquentiam haurire senserit, ad illa quae reliqua in hoc opere fuerint se uberius transfundat.
Alterum enim tempus, eiusmodi exercitationibus quae rebustiorem iam palaestritam deceant, impendendum est. voluendi Romanae linguae scriptores sunt, legenda plura, seligenda optima, atque ad imatatronem traduenda, quom siudio liber I totus serviet, alter etiam vartetatem in Stylo non aspernandam ostender, quartus sua quoque materiae ornamenta praestabit, quantus solidum Romanae linguae robur, quodin historia potissimum viget, Eloquentiae candidato demonstrabit.
image: s004
[gap: content list]
image: s005
image: s006
image: s007
image: s008
page 1, image: s009
INTRODUCTIO IN PALAESTRAM STYLI, In qua Auctor praeter scribendicausam, rationem quoque ac methodum suscepti operis Lectori observandam proponit.
ARtem bene dicendi a tot Magistris traditam accepimus, tor formatam circumseriptamque legibus, ac praeceptionibus, ut qui his scribendo adiecerit, difficultatem auxisse magis, quam abstulisse, laboribus non multum profuturis, videatur, Cogitandum potius, qua [orig: quâ] via Artis huius legumque aliquod possit iniri compendium, ne de recto dicendi genere nullus denique habeatur dicendi sinis. Rerum usus nos docuit. nullum esse ad Eloquentiam iter expeditius, quam quod. haustis breviter praeceptionibus, exercitatione maxime tenetur. Optimorum hic tetere Ducum vestigia et Oratores bonos magis, quam Praeceptores voluere consultius duxerim. Hos saepe ipsos, quos contemplatione Arris docendi facultatem vidimus assecutos, dicendi scribendive elegantia destituit. Nimirum aliud est regulas Artis memoria stylove complecti, aliud in sucum neruumque solidae Orationis transmittere. Non satis est Citharoedo tenere, quo chorda quaeque loco, atque ordine, ad
page 2, image: s010hatmonicum sonum. ferienda sit; aptandi concitandique ad ictum sunt digiti. Usus ipse magister est optimus. Hunc si amaveris, unum tibi facile praeceptum dedero, quod instar sit omnium; ut eloquen tissimos quosque imiteris. Hoc sineglexeris, nec praecepta quidem omnia, licet explorata, unius huius instar esse porerunt. Fateor equidem, absque legis rationisque dicendi observata methodo, eloquentem fore neminem; at hanc, in soluta praes ttim Oratione, tam at duam non agnolco, uttenuirer ex Rheroricis hausta, legendo dein de scribendove nequeat penettari. Quo circa illa nunc abii sententia, quae nonnumquam insederat animo, cum suis Poeticam attem praeceptionibus, ad faciliorem iuventatis usum, aptarem, meque a prolixiori, quam mete designaveram, praeceptionum ratione, ad magis compendiariam, ita transferre statui: ut ubi difficultas gravior, gradum pressius aliquanto in ipsa eloquendi exercitatione figerem. Quod siad usum imperitiorum, per tenuiora etiam Giammaticorum principia, nonnumquam praestitero, gran diores Eloquentiae alumni ne despiciant, si quandoque etiam peritioribus tantum loqui vilus fuero, rudiores aspirent. Multis scribere volui, non solum peritis; quia minus egent; nec imperitis tantum; quia minus capient.
§ 1. Video non paucos in hoc scribendi genere ita versatos esse, ut cum praeceptiones eloquenterscribendi ttaderent omnem ipsi negligerenteloquentian; alios vero cum plusculum ornatae profusaeque elocutioni indulgerent, ne quam attem profitetentur hanc ipsi ignorare viderentur, o. provectos, ur, rem arduam omnibus, eloquentiam, prolixa nimium praeceptorum expositione ac mole quadam mag is redderent, vel impeditam, velcerre odiosam Quorum si pars mihi, alterutra esset occupanda, magis videri nimium facundus malim, quam parum disertus. Quis enim talem non rideat attisicem. qui cum praecepta artis suae tradat, nullo operis argumento eadem sese astecutum esse demonstret? At reperias hodie complures, qui in ista dicendi docen dique Palaestra ita versentur, ut tamquam psitzaci loquantur ex cavea; verba sermonemque fundant, cuiusipsi vim integritatem que. velignorent, vel etiam corrumpant. Multi quoque suam illam imperitiam libris orbi valgar non sunt veritis cum ttiviali inquinataque dictione Eloquentiae praecepta iuventuti praescribunt,
page 3, image: s011docentque, quod negligendo, ignorare sese, non obscure profitentur, Et hi quid verbo suis suadeant lectoribus, qui exemplo obnituntu quam admirationem aut amorem Eloquentiae concilient. quam vili adeo prottitoque apparatu proponunt? Alios reperias, quicum ubique Ciceronem crepent reliquosque pene damnent universos, nihil tamen Ciceronis habeant: vel quod infra illius dignitatem humi serpant; vel quod inflato passim tumore supra auream ipsius mediocritatem sese efferant. Ne in haec quoque vada illiderer, mihi veren dum iure fuit, qui omnem me numerum implere non posse, imbecilitatis propriae conscientia convincebar. Sed neque tritam a Cicerone ac Quintiliano docendi viam parilege scriptionis sequi, vel libuit; vellicuit. Irrirumenim illud aspernandumque si actum agerem: hoc vero plane temerarium, insirmitatis propriae oblitum supra vires conpiti, Riderer si omnino idem, magis etiam si diversum traderem. nam aliis in sistentem praeceptionibus nemo ferret; isdem, patique scribendi ratione utentem, nemo legeret: cum utounque per eadem tenderem vestigia, auctoritate semper vin cerer, et imitator factus, infra prototypi dignitatem subsisterem.
§. 2. Habet quoque et illud instructior docendi apud Ciceronem Quintilian unique apparatus, ut cum verbis locupletior sententiisque ornatior fulgeat, simplicem nudamque praeceptorum veritatem minus oculis rudiorum obiciat. quo veniam aliquam (siqua his scriptoribus danda sit) mereri possint, qui in hoc genere scribendi crassiori Minerva versati sunt: quod ad tironum ingenia Eloquentiae praeceptiones demittere, quam insigni cultu ab animo atque apprehensione illorum subducere maluerint. Esse etiam aliquam sentimus in nuda veritate, tamquam corpore, gtatiam, quae cum ornatu splendidiori excolitur, simul occultatur. Et, ut hoc nomine tenuior aliquis sermonis habitus indulgeatur, facile admisero; uttamen sordescant loquendo, cum tecte loqui docent, hoc nequaquam duxero tolerandum. est et sua huic sermoni mun dicies, quam spectare sit minime arrogantis, negligere vero ignorantis.
§. 3. Alia itaque instituendi via hactenus minus trita insistam. Praecepta quae memoriae committen da sunt brevius, exempla quae legendo imitandoque prosequenda sunt,
page 4, image: s012prolixius inducam. Ipsa et mea et aliorum institutio, ubi fusior, illic et ornatiorfuoura est, cumque recte scribendum docuerit, scriptionis et ipsa proponetur exemplum, rarius, proprio elaboratum marte, quam aliorum. Nam cum nihil sit, quod perinde, vel nascentem primum eloquentiam nutriat, vel foveat adultam, quam cum exercitatione iuncta optimorum auctorum lectio; eorum mihi exemplis ubi elegantissima quaeque sese offerret, ad nostrum hoc propositum copia, utendum censui. Plerique autem qui dicendo valuerunt hactenus, tum potissimum omnes exseruere eloquentiae nervos, cum dicendum esset de eloquentia [orig: eloquentiâ]; ne videlicet illius sese ostenderent ignaros artis, cuius aliis disciplinam traderent. Hinc paene nihil Cicerone in disserendo cultius, quam cum instruit ad recte eleganterque disserendum Oratorem. Hinc Quintilianus tanta gratia copiaque dicendi affluit in Institutionibus, suoque de Oratore dialogo, ut in his contendere iure cum Tullio videatur in partibus, in partibus etiam superare. Sed neque novitiis scriptoribus ornatus hic defuit, plane in nonnullis singularis. Strebaeo, de eloquentia et periodo nos instituenti, nihil purius elegantiusque dari poterit. Edmundus Campianus ita de Ciceronis immitatione scripsit, ut si esset alter Cicero. Bencius de stylo instructionem, stylo exaravit aureo. Hos igitur, aliosque non impares, iis praesertim locis quibus eminent, gemino ad profectum emolumento lecturus es: nam et recte dicendi leges ab optimis auctoribus hauries, et ad ipsam huius artis disciplinam eorundem exemplis traduceris. Accedet quod eadem nonnumquam de re diversos, non eadem ratione, disserentes auditurus sis, quae res ad amoenam varietatem legenti observandam imitantique in paribus conciliandam faciet: cum eloquentiae studioso non tantum laborandum sit, ut bene; sed ut varie etiam disserat. Dives quidam apparatus est Eloquentiae, idem illa corpus non eadem semper veste excolit, eundem cibum non iisdem ubique condimentis proponit. Ut Regina, suum saepius ornatum variat, novisque mensam lautitiis ad omnem instruit voluptatem. Regium non putat minus abundare. Hoc igitur a me actum est, ut res duas maxime ad eloquentiam necessarias sociares; id est, praeceptionibus capiendis lectionem adiungeres, et cum legendo disceres, legeres discendo, quibus si illam, quae
page 5, image: s013imitando [perhaps: imitanda] est, atque a me enucleate traditur, exercitationem addideris, facilem tibi expeditamque in quovis scribendi genere promptitudinem ausim polliceri. Illam etenim de quovis stylo imitatione effingendo rationem pressius distinctiusque, quam hactenus praestitum est, protequar: ut omnem mox vultum habitumque Eloquentia sumere, et rebus temporibusque, ad eruditum usum, noverit inservire.
§. 4. Adiungam deinde, et alia nonnulla eloquentiae praesidia; ut illa est antiquitatum notitia, sine qua nec Cicero, nec quisquam veterum satis intelligitur: exponam linguae Graecae Latinaeque commercia, Proverbia ab antiquis ad nos translata summatim perstringam, Epistolae Hiftoriaeque scribendae leges, rationemque percurram; ipsos etiam tami in verbis, quam sententiis elocutionis fontes aperiam. Verumut in messe amplissima locupletiores tantum manipulos strictim colligam, ut quorundam consulam inopiae, quibus vel temporis ad multam lectionem otium non suppetit, vel facultas librorum deficit, vel certe multum diuque legendi fastidium obrepit. Meo itaque labore, aliorum laborem minuam, meo fastidio multorum tollam.
Illa denique ipsa quae aliquando inter Scholasticos pulvers, ad meam aliorumque exercitationem profudi, quamvis disparistudio ac voluntate parta, tamen quia nonnullis placere visa sunt, iuris esse communis sivi, utsi quam utilitatem ferrent, hanc ad plures. in reip- Ecelesiaeque usum, transfunderent. Quae ut ad maiorem hominum eruditionem, ita ad Dei immortalis gloriam illa convertat sapientia, quae rudes etiam infantium linguas esse facit disertas.
page 6, image: s014
PALAESTRAE STYLI ROMANI LIBER I. De praeparatione ad eloquentiam necessaria.
CAPUT I. Quid in Grammaticae studio primisque eloquentiae rudimentis et Magistris, et Discipulis, ad facilem horum profectum, praestandum sit?
MAgnarum plerumque rerum principia ardua sunt. Nihil excelsum natura collocavit in humili. In societate humana, post virtutem, nihl Eloquentia dignius sublimiusque reperies. Quare ab ipsis nobis initiis rudimentisque artis, in hanc palaea ftram Eloquentiae candidatus ducendus est, via, qua possumus, brevissima. Expertus multa loquar, ut qui hanc arenam adannos quatuordecim triverim, eorumque octo im suprema Rhetorum Gymnade propemodum consumpsetim.
1. Recte intres. classes studium eloquentiae dividimus. Quarum prima Grammaticorum propria, veteris Romanae linguaeusum purunsim plicemque in E pistolis historiis aliisque his affinibus scriptis tradat. Haec igitux prima velutielemeta nascentis eloquentiae complectitur. Aliae classes duaeita eloquentiae inter sepraecepta artemque partiuntur, ve prior quaedam veluti praeludia et progymnasmata ipsius tracter. altera exercitationes Rhetorum proprias complectatur, ac pex omne sese dicendi genus effundat. Quidin
page 7, image: s015fingulis cuique ad hanc disciplinam in cumbenti praestandum sit, paucisita prosequat, ut Praeceptoribus iuxta Discipulisque hac mea instirutione consulatur; ne supervacaneo sese labore fatigent. et ahbi prensent, quod alibi obtinendum est.
2. Praeceptoris, ex ipsa primum disciplina, adartem grammaticam adolescentibus tradendam, profecti, munus est, ira minores docere, ut simul discat a maioribus, hos non raro consultos. audire, ut ab illis cum fructu audiatur. Stultum sit, inexpertum maria, primum sine ductore in vastum difficilemque superatu Oceanum ruere, vela ncertis ventis fluctibusque credere. peritos, et naufragis quandoque tabulis eluctatos, hic sequi tutius est. Qui nonumquam in lcopulos. offendit, certius evitabit. Artis hic qoaedam praefidentia rudioribus magistris nocuit, qui errasse se tum primum intelligunt. cum post multos labores. irrito conatu adversisque vent s, in eodem unde exietant littore rursum deponuntur. Quaerant, consulant, auscultent veteranos duces, consilia in agendis, iudicia in peractis explorent. Etiam cum recte actum, iuverit aliorum approbatione sirmari nisisorte laudem magis captemus, quam emendationem.
Purioris haec latinitatis palaestra est, quae hoc spectat, ve nativa propriaque rem quam vis voce signet distinguatque Quocirca primum est, ut Magister hos sibi auctores voluendos sciat, qui proprio. sermons ulu delectantur, neque ad illum, qui in tropis figurisque lucet; ornatum fusius efferuntur. Suo enim quaevis classium apparatu constat, quaeque orationem Rhetoris decent, Grammatici dedecent. Proprietas latini sermonis ante discipulis tradenda, ut suo quamque rem nomine ante norint discernere. quam translatis assue scant, illo enim praeterito, ne his quidem scite utentur; cum alienis ut propriis. insueverint. Duplicis. vero generis auctores perractandi sunt; alii qui praecepta recte loquend tradunt: alii qui. scribendi exemplis eadem complexi sunt. Illi, vel primam vocum impositionem exhibent, ut Dictionaria et Lexica variorum, Ianua linguarum et Nomenclator Iunii: vel earum inslexionem, genus, conftructionemque docent; ut Despauterius Ve: epeius, Emmanuel, Vossius, aliique Grammatici. Ex quibus summa quidem rerum compendio ita discipulis tradenda est, ut
page 8, image: s016hancpraelectam expositamque in scholis memoria complectantur, et scribendi loguendique exercitio in usum denique familiarem traducant. Magistro illorum auctorum aliquem legisse accuratius suffecerit; utad ambigua quae se offerte poterunt, et nonnullas a vulgatis reguhs exceptiones enodandas sufficiat, quas iccirco suain adversariatransferat, ut hinc tempori deprompta serviant, et lubricae ad exempla rariora memoriae subveniatur.
2. Porro ut via discipulos expedita ducat, ante omnia vagam inquietamque pueritiam sua ipse gravitate, et clementi iuxta setioque imperio formet: nihilque principio nimium indulgeat, ne, ut assolet, licentiae deinde maioris Spe efferatur longius, difficulter adstringenda. Habent ipsa, disciplinae'exordia vim magnam, quando reverentia etiamnum puer regitur, omnisque offensionis metuens habitum vulrumque praeceptoris observat, ut quid imposterum liacere sibi, quid nocere possit, intelligat, qui cum, indulgenzia fretus, semelfrena laxavit immodestiae, nonfasilc, misiab alio Moderatore, continebitur. At nihil perinde institutionem profectumque iuventutis, ut morum dissoluzio, retardat: nisi ab ore praeceptoris toti pendeant, nisi viva animentur reganturque docentis voce, parsmaxima Saboris in ventos spargitur, aures mentemque non excolit Alterum est, ut cersa instituen di methodo aclege a maios xibus usitata, novitatis aliquo illicio, non discedat; cum prudentis magistri non sit, ista in aetate, primisque docendi experimentis, supra adultos gymnasiastas velle sapere. Multa etiamnum sibi esse discenda seiat, qui docendi primum munus aggreditur. Et sialii defuerint, experientiam optimam esse Magistram inte lliget, cuius nemo manum, Spisi seris denique sub annis exosculatur. Illam igitur revezentiam in seniohonoiret, patienter ipse praestoletur. Sic deinde illorum, qui artem, quique exempla recte loquendi Scribendique tradunt, lectionem atque expositionem in Scholis, per suaparziatur tempora; urad usum exercitationemque discipulorum praelecta in dies traducantur. Quo sa cto et horum in attentione diligentiam acuer, et profectum exstimulabit. Avide excipient, quae mox sibi in penso noverint leddend; reddent quae recens exceperint, promptius: neque, ut plerumque evenit, inutili dictionariorum cvolutione, tempus disperdonr, conceptumque animi
page 9, image: s017vigorem infringent, cum irrito se labore hausisse non raro errores, et dediscenda rursum didicisse experientur, Videant quo praeceptiones regulaeque loquend; spectent, dum scribendo domi sequuntur, quod auditum a Scholis adferunt. Ita suum indies et tempore et labore profectum metientur. Et aliis hos invitare praemiis, aliis poenis ad stodia adstringere minus necesse erit, dum intelligent, quantum detrimenti absentia desidiaque patiaptur.
3. Iuverit vero magnopere inter prima Grammatices rudimenta providere, ut libello, quem Ianuam linguarum dicunt, utantur discipuli, ad rei cuiusque proprias appellationes inter ipsa scriptionis argumenta condiscendas. Quod faciliori Magistri industria consequentur, si is ordine ac lege guadam scriptionis hinc ita depromat themata, utab obviis, atque in usu adolescentum quotidiano positis zebus, sensim adremotiora transeat, et vix secunda Grammatices absolvat, quin decurrerit, atque in frequentem exercitationem traduxerit universa, cum suprema Grammaticaestatio non tam capiendae, quam ad nitorem familiarem expoliendae linguae latinae usibus sir destionata. Gemino illud per dialogos, et epistolas distributo exercitiorum genere facile impetrabit: quae, ubi domi Magister a se prius sermone puro elaborata attulerit, suo etiam ad literas emolumento in Scholis traditurus est. praeserrim ubi ad Ciceronis illa, in dialogis epistolisque familiaribus ingenium, aut Caesaris eriam historiam finxerit. Hos enim inter prima, tam capiendae, quam tradendae, latiae eruditionis elementa cuique auctores suaferim, quibus si Ludovici Vives atque imprimis Croci dialogos pueriles iunxerit, nihil abs re fecerit. Erasmus scurrilior, Pontanus grandior, quam ut in commuem sermonis usum assumeatur. Delectus ex his institui, consuetudo promiscua haberi cum fructu vix potest. Desidero Romanae eloquentiae formatorem primum, qui hunc reipublicae literaxiae conatumimpendat, et dialogis peromnes loquendi formulas proprio familiarique linguae nitore ductis, paula magis disertam nobis Ianuam, quam illa, quae dicitur Linguarum, aperiat. Cicero non pauca ex suis dialogismis epistolisque, praesertim Atticis, suffecturus est. in ceteris eundem, dem, que licer, aemula scriptione imitetur. Quem si
page 10, image: s018nonnemo Magistrorum laborem, cultiori ad hanc rem Minerva formatus, capesseret, non unius se faceret Scholae instructorem. Suggero, ut plures audeant. erit cui successus favebit: nulli oberit tentasse, cum licet eventus fallat, et ipse, et quam instruit iuventus, non leve hinc commodum decerptura videatur. Colligat quos dixi praeter Ciceronem Dialogistas, et suum a quibusque symbolum deposcat: purgatiora sumat, cetera submoveantur.
4. Redeo ad Magistri Discipulorumque in Scholis officium, a quo tantisper diverti. Non satis erit per generum inflexionumque varietatem flexisse crebrius voces, perque omnes dicendi materias scribendo serri. Ut memoriae insideant, ut in usum frequen tiorem transeant, ut se ultro cogitantibus, et non quaesita, offerant hoc, utriusque in dustria, agendum est: Magistri, cum scriptionis themata emendate distipulis correcta, nunc singulatim, nunc universctradet: discipulorum, cum ea, qua par est orthographiae cuta atque examine Magistri dicta excipient; ne pro veritate errores amplectantur. Proderit ad hauc rem, si plures fuerint, una omnium correctione scripta perstringere, ne quis non emendatior abeat: tum si quae minus nota vocabula se offerant, haec litetatim, vel in tabula, vel viva voce praesiguare, ne stylum viciose ducant, et correcti scribant corrigenda. Hoc vero tum imprimis suasero, quando plerisque iam ante designatis a Magistro in linguarum Ianua, aut ipsa etiam Grammatica, vel Cicerone, vocibus usi sunt: ne alienis forte subrogatis damnari credant, quid quid aliunde i psi haud infeliciter depromperint. Verum hoc iuxta agendum est, ut correct. pleraque fideli puerorum memoriae insideant. quidquid enim oblivionepraeterit, irrito labore captatum est. Quocirca, ut emendazum scriptionis argumentum altero die recolatur, utque ad Scholasticas velitariones traducatur, perquam estutile. Nunc antagonista, nunc Magister depositum hesternum exigat; laude, ignominia, ducatur, impellatur adolescens: modo victor gaudead, modo victus erubescat, et penso etiam, cum opus, graviore luat ignaviam. Nihil tamen illi imperetur in poevam, quo, aut melior, aut eruditior non fiar. Morum delicta praescripto pietatis compenser, studiorum neglectum impensiore studio. Ita et suam error
page 11, image: s019poenam, et emolumentum habitura correctio est; ipsumque, si sapiet, correctorem amabit.
5. Unum pene exciderat iam a prima deposcendum pueritia, ut scite calamo aptare manum, literasque ducere iubeatur; ne tam informibus characterum lineamentis se. Magistrumque legendo, torqueat, et quae, velut in equuleo positus, scripserit, ad memoriam revocaturus, aversetur. lucundares, et dimidium laboris scripturo est, habilis distinctusque character. Nec difficili arte parabitur. Tardior principio in formandis literis manus. sensim repetitis crebrius ductibus profluet, et dignatarditatem pensabit, cum elegantia, tum celeritate. Quando neque ipsa deinde scribende, neque oculus legendo haesitaturus est. Bene formatum puero Alphabet! literarumque inter se iunctarum prototypon figatur, quod si minus per otium quotidie imitari, autliceat, autlibeat: feriatis certe diebus pari characterum ductu, ur poterit, adumbret. Vincet iam adolescensaetas ac diligentia, quod conatus primos eludebar. senfim et Magistrum huius curae, et discipulum laboris non paenitebit. Diuturna se plectunt incuria quotquot hoc studium rudi eriamnum aevo subterfugerunt. Par orthographiae, distinctionumque cura et magistrum et discipulum teneat. Minori discentium iuxta ac docentium labore, maioriemolumento constabir in daftria.
6. Iam, ut ipsum Praeceptorem fas est, ante discipulos excellere, ita nec intra eosdem Latiae elocutionis capcellos arctari cupiam, Efferat sese longius, et si prisca Romanae linguae rudera placeant, (ut nonnumquam sese in veterum libros, novorumque commentarios inferunt) Varro, Festus, Nonnius, Marcellus atque una editi linguae latinae autores consulendi erunt. Citra hos nemo satis Terentium, multo etiam minus Plaurum assequatur. Quamquam fatendum sit, exoletis plerisque, et nec comico quidem scriptori concessis abundare; ut paucis demptis, usum omnem amiserint, delibari possint, hauriri vix debeant. Maiori novitatis artisices cuta observan di sunt, quorum alii imperitia, alii immoderato novandi studio delinquvuna. Illi, dum, vel ad vernaculi Sermonis usum Romanam phrafin detorquent; vel per peram traductis abutuntur voeibus, corruptelas spargunt, doctorum emendatione sanandas; hinota abreptisemita, cum affectata eruditione
page 12, image: s020nomen aliquod admirationemque vulgi captant, quam puris ex fontibus elegantiam sermonis desperant, hanc alia ex se ficta raritate pensare conantur. Adversus illos eloquentiae corruptores Ludovicus Carbo de elocutione, Iacobus Ludov. Strobaeus de electione et collocat. Verbotum, S horus de utriusque linguae docendae discendaeque ratione, Adrianus Cardinalis, Schottus in Tull. qq. Nicolaus Susius in lima Ciceron. Buchlerus in suis observationibus, Nizolius cum Sylviii centuriis, lacobus Pontanus, et Ioannes nies de ottu et occasu linguae latinae, Romana a barbaris novatisque distinxerunt. Quamquam et in his auctoribus, Nizolio praesertim, observandum sit, censura severiori plurimas voces intet barbatas ac reiectaneas seponi: ut si damnandum sit, quidquid ab uno Cicerone intactum est. Multarum illi rerum in mentem calamumque nihi! venit, quod a Terentio, Caesare, Livio, Salustio, Seneca, Columella. Plinio utroque, Quintiliano aliisque pertractatum est: neque iccirco repudiandum, nisi ad unius scriptoris familiam totius latinae eloquentiae opes transferte decretum sit. Quidquid tribus illis nascentis adultaeque apud Romanos Hoquentiae saeculis partum est, iure eorundem civitate donabitur. Quamquam non uno omnia ordine ac dignitate habenda sint. Qua de re paulio inferius videbitur, cum latinae linguae scriptores suis aetatibus distribuam. Evoluere tamen Schotti, Nies, aliorumve observationes linguae perquam utile futurum est, cum puriori omnia fonte hauserint, et vela fordido, vela trito vulgi sermone abducant. Verum hoc ad supremum Grammatici laborem, de quo nunc agam, propius referendum est.
7. Ubi Grammaticus puris sese ac propriis satis vocibus ad Romani sermonis elegantiam instructum senserit; iam ut phrasin quoque Syntaxinque, illi linguae consuetam, tam ex praeceptis, quam bonorum autorum scriptis capiat, necesle est. Hic rursum per omnem peneloquendi materiam erit excurrendum. non quod recta prius constivendi ratio negligenda Grammatico fuerit; sed quod obviaetantum, maximeque facili insistendum: nunc autcm, et tariora, et magis ardua constructionis exempla praetereup da non sint; atque ut prima cura verborum, sie altera phrasium diversitati delectuique impendenda videatur, Militia haec quaedam literariaest: istic voces tamquam
page 13, image: s021milites conscribuntur; hic peritum distribu nturin ordinem; istic velut in armorum lustratione explorantut; hic in acie contra hostem prodeunt; istic rudius ad pugnam praeluditur; hic lerio pro victoria conflictu pugnatur. Oratione ut gladiis concertatur, vincit qui infle ctit, triumpbat qui persuasit. Ut vero plerumque non tam in copia militum, quam iu ordinc iun cturaque pugnantium vis virtusque eminer, sic in Eloquentia ars praecipua in scira vocum constructione ponitur, qua cum unus Tullius superare ceteros visus sit, non immerito palma illi Latiae eruditionis defertur.
8. Nunc quae primo hanc palaestram subeunti facienda suadeam exspectas. Dicam quid expertus facilimum esse didicerim. Ut enim omittam illam praeceptorum syntareos per exempla scribendi tradita expressionem (quam prae reliquis ubique curandam sentio) nullum aeque expeditum ad eloquentiam iuventuti iter pater, quam si Magister delectam ex Cicerone phrasiologiam (qualis Aldi Manutii esse poterit) per certa scribendi atgumenta universam summis tantum complectatur capitibus, quae deinde lingua vernacula suis tradat discipulis, quos de usu delectuque baru p anta phrasium sic instituat, ut rudiores maxime tantum obviis inflectendis atquein rem suam traducendis principio occupentur, peritiores ad magis cultas operam studiumque transferant, arque hinc quotidie suum Latio sermone forment scriptionis pensum. Ita ut supra per Linguarum Ianuam, sic nunc per Aldi phrasiologiam, alteram velutad eloquentiam Ianuam, ad purum eruditumque sermonis usum, proxima sunt via, transituri. Nam et illa, quae ex patria lingua manat in Romanam, barbaries vitabitur, dum ad illius phrasin Latina, utsit, constructio non aptabitur: et per omnem sese effundent scribendi materiam, cuma a libri capite, quantum poterit ad finem usque, nunc per dialogos, nunc per epistolas decurretur. Non facile dixerim, quam compendiosa haec et Magistro et discipulis ad expolitam dictionem sit ratio, modo cum iudicio tractetur. Capiant, intelligant, suisque ante norint inflexionibus tractare adoles centes verba, ne immaturus hic labor, per inscitum usum, pereat. A facilioribus ducant phrasibus initium, pene a Magistro ante designatis, utillins deinde labore ad emandationem adhibito, tanto
page 14, image: s022errores promptius corrigant, Eruditiores latius vela pandant, praemiisque atque honore ad variandum saepius scriptionis pensum invitentur. Vidi ego qui rem eandem multa vaxietate scribendi ornatam tertio pluriesque exhiberent, prout ipsa sese copia phrasium large affunderet, non quieti, donec sui usus fecissent universa. Sic ubi per diversa Epistolarum genera iuventus ducitur, Buchleriiuverit formulis a Cicerone desumptis exercitari. Mirum est quantum haec res animorum promptitudinisque scripturis concilier, dum alii taedioso et casso saepe labore per Dictionaria ac phrasiologos circumferuntur, actubam pro tibia nonnumquam apprehendunt, exsoleta pro usitatis, barbara pro lazinis am plectuntur; aut sietiam inveniendi felicitate destituantur, suo aliquid ex cerebro rude incoctumque depromunt. Quae si deinde Praeceptoris vel incuria, vel occupatione transmittantur, in sucum sanguinemque elocutionis tran seunt. Quae causa, cur viam rationemque a me exploratam tantopere suadeam. Obrepet forte et hic suum quandoque constructioni male detottae vitium, non haerebunt apre vincuhis omnia. Vim feret, modo sensus modo ordo, modo numerus. Ar haec aliis huius palaestrae exercirationibus facile ad lineam limamque adducentur. Multa suo Magister iudicio, multa suo et usu et aetate provectior discipulus corriget, ipsa certe, cui applicandae operam dedit, Tulliana locutio, non prorsus elabetur, Lectio autozum, ad quam se deinde extendet, superfluum atterer, suoque demum, quae memoriae insederint, loco, singula opportune se ingerent, cum sublata manu aliena, proprio ductu liberius enatabit, sensim etiam sine cortice superabit flumina. Qui, ne offendat, nihil audet egregium, magis offender, cum non audebit. Lapsus qui ad scientiae mezas contendeptiobtigit, in pero reprehensionem non mezerut.
9. Verum ut suis expurgata mendis, numerisque eruditi sermonis absoluta sideli haereant memoriae, constans inter adolescentes linguae Latinae usus vigeat, concertationes extractatis scmbendi argumentis sumantur; corrector domi Paedagogus, in scholis Ludimagster ne desit, qui ad primos hosce conatus, non raro haesitantes dirigat, errantesque suavi admonitione redcat. Partito etiam inter se labore et materia, singuli argumentum
page 15, image: s023aliquod declamando prosequantur, actione pronuntiationem animante. Qui vero ex omnibus idonei maxime visi fuerint, hi in suggestum aut thearrum producantur, publici de se iudicii plaususque experimentum sumpturi. Alit eares animos, format indolem, memoriae ingeniique vires exacuit. Alii succedant aliis, nec in paucos tantum hic vel favor, vel labor derivetur. peritiores antegressi sequentibus audaciam facilitatem que addent. Neque a Didascalo ptimum, nisi probe exculti, et ad personae quam sustinent naturam sieti, proudantur, ne spectaroribus risum fastidiumve, sibi etiam ad perite agendum desperationem concitent. Sednec aliena tantu recitent, quaeque illius quam terunt Scholae experimenra vincant. quo enim haec aut ingenio assequentur, aut iudicio pronuntiabunt? Perguam sane ridiculi mihi Ludimagistri illi videntur, qui in hanc Grammaticorum palaestram vel Heroum vel Tragicorum grandes versus inferunt, pedesque adolescentum non dum soccis idoneos, cothurnis aptant, cum haec rota exercitatio discipulorum profectui debeatur. nisi forre honorandi Magistratus, aut studiorum gratia, ex diversis plures classibus in hanc arenam evocentur.
§. 2. Dissertatio Quintiliani ex lib. x. Instit. Orat. cap. I. Quemadmodum pueri a prima aetate ad eloquentiam form andi educandique sint?
1. Nutricum sermo non debet esse vitiosus, ne dediscenda discant, quod simili declarat.
2. Parentes eruditiproderunt, ut exemplis probat.
3. Paedagogi rudes et imperiosi submovendi sunt, ne vitiis imbuant, ut Alexandrum Leonides.
I. PRotinus ut quisque parens faetus erit, acrem quam maxime curam spei suturi Oratoris impendar. Ante omnia, ne sit viriosus sermonutricibus, quas, si sieri posset, sapientes fieri Chrysippus optavit, certe quantum res pateretur, optimas eligi voluit. Et morum quidem in his
page 16, image: s024haud dubie prior ratio estre, ete tamen etiam loquantur. Haprimum audiet puet, harum verba effingere imitando conabitur. Et natura tenacissimi sumus eorum, quae rudibus aunis percepimus: ut sapor, quo nov a imbuas, durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elupossuor, Et baec ipsa magis pettinaciter haerent, quae deteriora sunt. Nam bona sacile mutantur in peius: nunc quando in bonum verteris vitia? Non assuescat efgo (ne dum infans quidem est) sermoni, qui dediscendus sit.
2. In parentibus vero, quam plurimum esse eruditionis optaverim. Verum nec de patribus tantum loquor nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, coius doetissimus sermo in posteros quoque est epistolis traditus. Et Laelii filia red didisse in Ioquendo paternam eloquentiam elegantiorem dicitur. Et Q. Hortensi: filiae oratio apud Triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem. Nec tamen si quibus discereipsis non contigit, minorem curam docendi liberos habeant, sed sint propter hoc ipsum ad cetera magis diligeates. De pueris inter quos et educabitur Ile huic spei destinatus, idem quod de nutricibus dietum sit.
3. De paedagogis haec amplius. ut aut sint eruditi plane. quam primam esse curam velim, aut se non esse eruditos sciant. Nihil enim peius iis. qui paulum aliquid ultra primas literas progressi, falsam sibi scientiae persuasionem induerunt. Nam et cedere ptaecipiendi petitis in dignantur et velut iure quodam potestatis quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi, atque interim saevientes stultitiam suam perdocent. Nec minus error eorum nocer moribus. Siquidem Leonides, Alexandri Paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum vitiis imbuit, quae robustum quoque, et iam maximum regem ab illa instirutione puetili sunt prosecuta. Si cui multa videor exigere, cogitet Oratorem instirui, rem arduam, etiam cui ei sorman do nihil defuerit, praeterea plura et difficiliora superesse. Nam et studio perpetuo, et praestantissimis praeceptoribus, et plurimis disciplinis opus est. Quapropter praecipienda sunt optima: quae si quis gravabitur, non rationi desuerit, sed homini. Sitamen non continget, quales maximo velim habere nutrices, pueros, paedagogosque; at unus cerse sit assiduus, dicendinon imperitus. Qui siqua erunt ab
page 17, image: s025his praetente alumno dieta vitiose, corrigat protinus, nec insidere illi sinat.
§. 3. Prima aetas his studiis auspicandis idonea. Quinitil. Inst. Orat. l. I. c. I.
1. Memoria puerorum his studiis favet, que adolescunt cum aetate. ut simili a corpore deiumpto probatur, tum exemplo Alexandri
2. Ante liter arum formulas, quam contextum parvuli capiant, quod fiet eburneis literis per lusum traetatis, confusisque ut puer distinguat
3. Facilis literarum formandarum ratio per sulcos, cui velociter deinde scribendi a principio cura adicienda est.
4. Utilia scribenti proponenda quo memoriae tenaciter insideant.
5. Pronuntiatio per difficiles asperosque versus exercenda est.
1. NOn perdamus primum statim aetatis tempus, atque eo minus, quod initia literarum sola memoria constant, quae non modoiam est in parvis, sed etiam tenacissima est. Nec sum adeo aetatum imprudens, ut instandum protinus teneris acerbe putem, exigendamque plenam operam. Nam id in primis cavere oportebit, ne studia qui amare nondum potest, oderit, et amaritudinem semel perceptam, etiam ultra rudes annos reformidet. Lusus hic sit, et rogetur, et laudetur, et nonnumquam nescisse le gaudear. Aliquando ipso volente doceatur alius, cui invideat, contendat interim, et saepius vincere se puret. praemiis etiam quae capit illa aetas, evocetur. Parva docemus instiruendum oratorem prosessi, sed est sua etiam studiis infantia: et ut corporum mox etiam fortissimorum educatio a laete, cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus, edidit aliquando vagitum, et loqui primum incerta voce tentavit, et haesit circa formas literarum. Nec si quid disere satis non est, ideo nec necesse est. Quod si nemo reprehenditpatrem, qui haec non negligenda in suo silio putet, cur improbetur, si quis ea quae domi suae rectesaceret, in
page 18, image: s026publicum promit? Atque eo magis. quo minora etiam facilius minores percipiunt, et ut corpora ad quosdam membrorum flexius formari nisi tenera non poslunt, sic animos quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit. An Philippus Macedonum Rex, Alexandro filio suo prima literarum elementa tradi ab Aristotele summo eius aetatis philosoho, voluisset, aut ille suscepisset hoc officium, si non studiorum initia, et a perfectissimo quoque optime tractari, et pertinere ad summam credidisset? fingamus igitur Alexandrum dari nobis impositum gremio, dignum tanta cura infantem (quamquam suus cuique dignus est) pudeatne me in istis statim elementis, etiam brevia docendi monstrare compendia.
2. Neque enim mihi illud saltem placet, quod fieri in plurimis video, ut literarum nomina, et contextum, priusquam formulas paruuli discant. Obstat hoc agnitioni aetatis eorum, non intendentibus mox animum ad ipsos ductus, dum antecedentem memoriam sequuntur: quae eausa est praecipientibus, ut etiam cum affixisse eas pueris, recto illo quo primum scribi solent contextu videntur, retro agant rurs us, et varia permutatione perturbent, do nec literas qui instituuntur facie norint, non ordine. Quapropter optime, sicut hominum parirer et nomina, edocebuntur. Sed quod in literis obest, syllabis non nocebit. Non excludo autem id quod est notum, irritandae ad discendum infantiae gratia, eburneas etiam literarum formas in lusum offere, vel si quid aliud, quo magis illa aetas gaudeat, inveniri potest, quod tractare, intueri, nominare iucundum sit.
3. Cum vero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit, eas trabellae quam optime inscalpi, ut per illos velut sulcos ducatur stylus. Nam neque errabit, quemadmodum in ceris (continebitur enim utrimque marginibus) neque extra praescriptum egredi poterit, et celerius ac saepius sequendo certa vestigia, formabit articulos, neque egebit adiutorio. mann sua manui superimposita regentis. Non est aliena res, quae fere ab honestis negligi solet, cura bene ac velociter scribendi. Nam cum sit in studiis praecipuum, quoque solo verus ille profectus, et altis radicibus nixus paretur, seribere, tardior stylus
page 19, image: s027cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret.
4. Illud non paenitebit curasse, cum scribere nomina puer (quemadmodum moris est,) coeperit, ne han operam in vocabulis vulgaribus, et forte occurrentibus perdat. Protinus enim porest interpretationem linguae sectetioris, id est, quas Graeci glw=ssas vocant, dum aliud gitur, ediscere et inter prima elementa consequi rem, postea proprium tempus desideraturam. Et quoniam circa res ad hue tenues moramur, hi quoque versus, qui ad imitationem scribendiproponentur, non otiosas velim sententias habeant, sed honestum aliquid monentes. Prosequitur haec memoria in senectutem, et impressa animo rudi, usque ad mores proficiet. Etiam dicta clarorum virorum, et electos ex poetis maxime. (namque corum parvis cognitrogratior est) locos ediscere inter lusum licet. Nam et maxime necessaria est Oratoti, si cut suo loco dicam, memoria: et ea praecipue firmatur atque alitur exercitatione, et in bis de quibus nunc loquimut aetatibus, quae nihil dum ipsae ex se generare queunt, prope sola est, quae iuvare curam docentium possit.
5. Non alienum fuerit exigere ab his aetatibus, quo sie absolutius os, et expressior sermo, ut nomina quae dam versusque affectatae difficultatis et ex asperrime coeuntibus inter sesyllabis catenares, et veluti confragosos, quam citatissime voluant, xalepoi\ graece vocantur, res modica dictu: qua tamen omissa multa linguae vitia, nisi primis eximuntur annis, inemendabili inposterum pravitate durantur
§ [perhaps: CAPUT]. 2. Quae causa cur multi, ex iis quoque, qui plures annos iloquentiae praecepta tradidere [orig: tradidêre], parum eloquentes sint?
QUod veteri proverbio fertur: non omnes contingit adire Corinthum hoc de eloquentia iure usur paveris, quam plures aditu ptensant, pauci assequuntur. Res ut ardua, sic eximia est de rebus digre loqui. Hoc uno suum homoproxime creatorem imitari videtur, Rerum ille naturam eleganti construxit ordine, Verborum homo; iste linguam hic sermonem format. Nec alio magis cultu homo differt ab homine, quam
page 20, image: s028Sermonis. Opes et honor extraneus, ratio omnibus communis; eloquentia cuique sua est. alii trivialis, aut difficilis: facilis aut sublimis alteri. Nec vero tardius multorum ad eloquentiam ingenium, quod naturae auctor largitus est, accusari debet, cum possit cortigi. Durissima etiam saxa denique ad laevitatem expoliuntur, et culcum recipiunt, tanto abolendum serius, quanto difficilius admissum. Instaurari utcumque naturae detrimenta arre queunt, et labore vinci cunctantis ingenii tarditas. Nemo desperet, quem neclaeva mens, necfortuna depressit. Industrio tantum ad hanc rem animo, et praeceptis non multis magnisque contenden dum est.
1. Non illum promitto eloquentiae apicem, quem paucos hactenus inter Graecos Latinosque obtinuisse comperimus. Raros invenias quos cum Demosthene vel Cicerone, aut natura, autars, et industria comparavit, plerosque horum aliqua, nonnullos etiam universa destituunt. Ceterum multos, neque a natura inhabiles, neque a labore vacuos, periti Magistri, ducisque neglectu inter felices eloquentiae conatus haesisse compertum est. Nimia praeceptionum moles non paucos obruit, qui cum omnia memoria complecti laborant, quae hac de re a diversis loquendi scribendique Magistris tradita sunt, aut confusione rerum aberrant, aut despetatione assequendi deficiunt. Sunt etiam qui sine ordine iudicioque hanc disciplinam aggrediuntur, nec quid primum potissimumque sit, quid ad postremas curas reii cien dum, dispiciunt. Quod leges in rep. faciunt, cum nimia crescunt mole, hoc in arte eloquentiae praeceptionum multitudo, pleraeque negliguntur. Qui recte ordinatam et remp. cupiet, et artem, plura non praecipiat, quam quae operi commodum mandentur. Praepostera res est leges scribere, quibus nemo obsequatur. In venies etiam non desidis otii dolescenres, qui post exhaustas, memoriaeque traditas Rherorum praeceptiones, nihil admodum emolumenti ad perfectioris eloquentiae assecutionem fecere, Latio tantum sermon. et plerumque rudi Minerva, orationem vestire soliti; at hanc ad praescriptos inveniendi locos, disponendi ordinem, eloquendique, vel ornatum, vel copiam extollere, numquam videas. Cri hoc vitium imputabis, nisi quod in sola praeceptorum contemplatione fixi, hausta ad experientiam non traduxere [orig: traduxêre]? Haee
page 21, image: s029disciplina exercitio praecipne capitur. quod faciendum die diceris, opere firmandum est. non satis est tenere, quo cie thara ictu, quo loco, quibus chordis ferienda sit; ni manum applicaveris, otioso tantum spectaculo mentem oblectabis, artem numquam capies.
2. Neque satis est quovis ad eloquentiam opere, etiam per fixa Rhetorum leges, conniti. Non pauci, Magistrorum quoque, infelici bic conatu oleum operamque consumpsere, dum sine exemplari operis ad opus provolant, et idonei desunt quos mitemur. Pictura quaedam est eloquentia: suos et ductus habet, et lucem, et umbras, non uno tamen colore adumbratur, nec absque prototypo rudimenta absolvit. Proponendus est, cuius lineamenia artemque sequaris. Neque quivis ad hoc facile assumendus auctor. Ve quam oprimos nanciscatis duces providendum est. Tutius hos pone sequeris: nam ut multa non statim sequaris; vitia certe tecum non trahes, nisi quae attuleris. Virtutes ubi saepius imitatus fueris, denique aemulaberis, et si omnes non haereant, multarum in te colorem duces. Minus vix delinquunt, qui imperitos sibi Magistros imitandos proponunt, quam qui nullos. Siquidem vitia, ut in monstris, sic in eloquentia maxime eminent, et insuetas ad haec aures studio novitatis convertunt. Facilius gibbum pictor in corpore, maculamque in vultu, quam elegantem utrinsque habirum imitando finget. Vitiorum prompta imitatio est. Vidi ego quosdam his etiam disciplinis iuventuti tradendis perfunctos, qui tamen plurium annorum opera incultum nequicquam stylum formaverant, duri, steriles, et impoliti: quibus neque res, neque verba deerant, sed ornatus utrorumque. Hivel, imitatione neglecta, in sui sese capitis partus effuderant; vel si quem imitandum sumpsissent, hunc potius delegerant, qui insolenti novitate saperet, quam qui usitato Rhetorum apparatu orationem condiret. Memini hac in re iam provectae aetatis virum, materiam calamo die gnam sicco asperoque sermonis genere deformantem, ita vitiis palam expositis, idoneoque ad scribendum prototypo exhibito, a me correctum, ut intra octiduum, plane a se diversus, stylum duceret minime aspernandum. Cumenim nihil illi, neque ad verborum neque ad rerum deesset
page 22, image: s030copiam, neruus tamen cultusque scribentem defecerat, quod nec verbis delectus, nec ordo sententiis, nec periodis aptus numerus inesset. Quem cum regulis quibusdam exemplisque ad errorem corrigendum idoneis formassem, totum mox orationis habitum mutasse sensi, didicique tanti operis in eruditis non esse, vim formanique stylo addere, quanti plerisque persuasum est. Parum esse, quod si hac in re observetur, non parum praestiteris.
3. Nonnulli immaturo ad scribendum conatu incumbuot, et magistri esse volunt, priufquam didicerint. Audiendi legendique periti hac in arte praeceptores scriptoresque, illa quoque, de quibus haud multo post disseram, comparanda sunt dicturo scripturove praesidra, et si aqua deinde la boraturo haeserit, non pigeat iipsos scrutari atque excutere eloquentiae fontes, quibus et copia, et gratia promitur. Taediosum non sit Manutii Phrasiologiam inter scribendum revoluere, ubi stylus haeserit, Tursellinum poscere, ubi particulae sese idoneae non offerent: Erasmum scrutari, ubi paroemiae locus est; Nizolium consulere, ubi ad Ciceronem formandus est. Quantum cumque scripseris, nisi hunc principio laborem devores, in arena scribes, aeternit ti non suffi cies.
4. Nihil tamen magis quam bonorum auctorum, aut praeterita, aut perfunctorio opere decursa lectio, multorum profectum impedit. Meditata lectio elaboratae scriptioni miscenda est. illa suppeditabit idonea imitaturo prototypa, et mutatum per inter valla laborem suavi temperamento moderabitur. Lautitiae mensarum variatis constant epulis; neque eodem condimento idem diu cibus placuit. Lectio et varietarem adseret, et sa porem orationi conciliabit. Aliquid semper haeret ex contemplatione perfecti operis, quod in animum calamumque scribentis transfunditur, et suo quodam colore sermonem imbuit etiam ignorantis.
5. Alii de materia scribendi potius, quam cultu solliciti, rudem indig estamque molem rerum legenti obtrudunt: alii e diverso splendidis verborum phaleris, inanique sententiarum strepitu circumferuntur, neque dignius quippiam cassa nuce, et evanidis Gomorrhae pomis lectori obtrudunt. Utrique aeque ridiculi, illi quia rem sine cultu, hi quia cultum sine re ponunt. Nonnulli denique tunc se
page 23, image: s031utramque implere paginam, quam aptissime, interprerantur, si nihil nisi ex vetustis eruderatum saeculis, aut ex secretis artium naturaeque haustum, aut denique melle ac sesamo troporum sententiarumque sparsum depromant, quibus illud plerumque, quod plaustris nimium onustis, evenit; ut nec procul, nec diu, quin fatiscant, innoxie provehantur. Artis simul iudiciique, multa lectione politi est, auream illam in verbis rebusque sectari mediocritarem, quae et aures suis teneat illecebris, et animum digna rerum cognitione magis pascat, quam obruat. Nimium est, quid quid ingenium memoriamque audien tium fatigaverit. Multorum etrore in eloquentia stylos iudieatur, et deligitur. Nonnullis, Appulei aut Sidonii Apollinares magis arrident, quam Cicerones et Quintiliani: hi videlicet per ardua et praerupta ad eloquentiae arcem frustra enituntur, nullis nisi sibimetipsis et imperitis huius artis aestimatoribus (qui dicentes scribentesque stupida tantum admiratione prosequuntur) iure placituri. His quidquid insolens, abstrusumque, quidquid vulgo inauditum inusitatumque; hoc, velut lautae orationis cupediae, in deliciis est, hoc gemmas inter thesaurosque cultiores eruditionis seponitur. Equis quadrigisque exultim per avia inviaque ferri, quam pedestri Ciceronis incessu, via plana malunt ingredi. De his merito dixeris, quod hos multus eloquentiae labor ad infantiam redigat; cum ista disserant, quae rari intelligant, eruditiores futuri, si plura ignorarent, eloquentiores si dicerent pauciora. Alii vero, ne vel cum Caesare humi serpant, vel cum Salustio angustioribus sententiarum periodis includantur, ad poeticum sese remorem cum Ammiano efferunt, vel tragicum aliquid ac sublime in cothurno moliuntur. His modo per adiuncta tenuem libet phrasin adipato dicendi genere expandere, modo per raros audacesque tropos in altum extollere, nihilque in illa aut submissum, aut usitatum tolerare. qui mihi inter doctos Bacchinalia semper vivere, et nunc vino nimio tumultuari, nune larvis alienam videntur personam fingere, nihil iuxta naturam ordinemque rerum consuetum moliri, Suus Poetis, et oratori suus est habitus, qui alterutrum utrobivis sumpserit, personam a se induet
page 24, image: s032alienam. Aliis magis placet argutus ille sententiarum lusus vibratique, tamquam in epigrammate, aculei. His ubique captandis frigido nimium atque affectato conatu invigilant, gratiamque omnem scribendi prodigunt, dum sic venantur. Nasci illos opportune, nec ubique, nec nusquam convenit; offerri debent, non intrudi; spargi velut acetum et piper, non totas operire epulas. Etiam mel in cibo desipit, cum nimium est. Denique alii sua tenuitate ab his vitiis remoti, triviali sermone vilescunt, nec vigor, nec sucus orationem excitat. Hi mihi oratores velut submissis in portu velis, semper exspectare ventum, navigare numquam videntur tam ab omni utilitate temoti, quam periculorum rimidi. Audendum sane est, et praestar nonnumquam Ipngips provectum, lucraque eloquentiae consectantem offendere, quam in ista paupertate orationis vilem extenuatumque commorari. Nemo Mercator ex India [orig: Indiâ] dives opum rediit, qui discriminum fugiens, ex portu numquam solvit.
6. Stylus, ut cum Cicerone loquar, praestantissimus dicendi effector, ac Magister est, sed magni plerumque laboris, et nisi hunc recte auspicemur, non raro irriti. Mira res, quod ipsi dicendi artifices, quiregulas ceteris, legesque eloquentiae scribunt, hic saepe hallucinentur, et viam ostendant, quam nesciunt: Mercurialibus ad bivia statuis similes, quae quod iter demonstrant, numquam ingrediuntur. Quorum audacia meum hunc laborem, sat trepida mente manuque sum ptum, primo solatus sum, aliorum erroribus meos protecturus. Neque facile in hanc palaestram pedem intulissem, nisi ratus essem aliquo me artis compendio, praesidioque ad hanc suppeditato, quod ab aliis praeteritum videram, studiosis eloquentiae profuturum.
Ipsum equi dem legendi exercitium, quod cum studie optima quaeque imitandi iunctum esset, proximum ad eloquentiam iter esse semper arbitratus sum, Praeceptorum molem ingentem, quo multorum libri implentur, onus esse sensi, non vehiculum. Apparatum hic tenuem regularum, instructam vero exemplorum copiam, paratam autiquitatis historiarumque notitiam, praesidia esse comperi ad eloquentiam certissima. Quae me causa impulit. ut hunc meum laborem eo verrerem, ut haec pleraque ad eloquentiam aspirnanti in promptu essent; nisi quod historiam parcius
page 25, image: s033eamque praecipue, quae Ciceroni exponendo faceret, delibare necessum fuerit.
§. 2. Cur sensim eloquentia apud Romanos olim floruerit, postea deserit? Quint. in Dialog. de Oratoribus, in fine.
1. Ob pueritiae educationem illam neglectam quae olim fuerat, defecit eloquentia.
2. Olim in academiis per artes disciplinasque varias exero, citati, non in solis Rhetorum scholis ad hanc facultatem instruebantur.
3. Optimo adiuncti in foro Oratori, magis, quam in Rhetorum palaestra, proficiebant.
4. Iniactat a olim rep. quam potissimum regerent eloquentes quibus honores mandabantur, facilius eloquentia effiorescebat.
5. Caussarum magnitudo et multitudo in turbata rep. eloquentiam veterum exacuerunt.
ELoquentia et ceterae artes descivere ab ista vetere gloria, non inopia hominum, sed desidia iuventuris et negligentia parentum, et inscientia praecipientium, et oblivione moris antiqui. Quae mala primum in urbe nata, mox per Italiam fusa, iam in provincias manant: quamquam nostra nobis notiora sunt. Ego de Urbe et his propriis ac vernaculis vitiis loquar, quae natos statim exeipiunt, et per singulos aetatis gradus cumulantur, si prius de sevetitate ac disciplina maiorum circa educandos formandosque liberos pauca praedixero. Iam primum suus cuique filius ex casta parenre natus, non in cella emtae nutricis, sed gremio ac sinu matris educabatur, cuius praecipua laus erat, tueri domum et inservire liberis. Eligebatur autem aliqua maior natu propinqua, cuius probatis spectarisque moribus, omnis cuiusquam familiae soboles
page 26, image: s034committeretur, coram qua neque fas erat dicere quod turpe dictu, neque facere quod inhonestum factu videretur. Ac non studia modo curasque, sed remissiones etiam lususque puerorum, sanctitate quadam ac verecundia temperabat. Sic Corneliam Gracchorum, sic Aureliam Caesaris, sic Attiam Augusti matrem praefuisse educationibus, ac pioduxisse Principes liberos accepimus, quae disciplina ac severitas eo pertinebat, ut sincera et integra, et nullis pravitatibus detorta uniulcuiusque nacura, toto statim pectore arriperet artes honestas: et sive ad rem militarem, sive ad iuris scientiam, sive ad eloquentiae studium inclinasset, id solum ageret, id universum hauriret. At nunc natus Infans delegatur Graeculae alicui ancillae, cui adiungitur unus aut alter ex omnibus servis plerumque vilissimus, nec cuiquam minilterio accomodatus, horum fabulis et erroribus, teneri statim et rudes animi imbuuntur. Nec quisquam in tota domo pensi habet, quid coram infante domino, aut dicat aut faciat; quando etiam ipsi parentes nec probitati neque modestiae paruulos assuefaeiunt, sed lasciviae et liberrati. per quae paullatim impudentia irrepit, et sui alienique contemptus. Iam vero propria et peculiaria huius urbis vitia poene in utero matris concipi mihi videntur, histrionalis favor, et gladiarorum equorumque studia. quibus occupatus et obsessus animus quantulum loci bonis artibus relinquit! quotum quemque in veneris qui domi quidquam aliud loquatur? quos alios adolescentulorum sermones excipimus, si quando auditoria intravimus? Nec praeceptores quidem ullas crebriores cum auditoribus suis fabulas habent. colligunt enim discipulos non severitate disciplinae, nec ingenii experimento, sed am bitione salutantium, et illecebris adulationis.
2. Transeo prima discentium elementa, in quibus et ipsis parum elaboratur. nec in auctoribus cognoscendis, nec in evoluenda antiquitate, nec in notitiam vel rerum, vel hominum, vel temporum satis operae insumitur. sed experuntur quos Rhetoras vocant: quorum professio quando primum in hanc urbem introducta sit, quamque nullam apud maiores nostros auctoritatem habuit, statim intelliges de curiis. Referam necesse est animum ad eam disciplinam, qua usos esse eos oratores accipimus, quorum
page 27, image: s035infinitus labor, et quotidiana meditatio, et in omni genere studiorum exercitationes, ipsorum etiam continentur libris. Notus est vobis utique Ciceronis liber qui Brutus inscribitur, in cuius extrema parte (nam prior commemoratione vererum Oratorum habet,) sua initia, suos gradus, suae eloquentiae velut quandam educationem referr. se apud Q. Mucium ius civile didicisse, apud Philonem Academicum, apud Diodotum Stoicum omnis philosophiae partes penitus hausisse: neque his doctoribus contentum quoque et Asiam peragrasse, ut omnem omnium artium varietatem complectererur. Itaquehercule in libris Ciceronis deprehendere licet, non geometriae ben musicae, non grammaticae, non denique ullius ingenuae artis scientian, ei defuisse. Ille Dialecticae subtilitatem, ille moralis partis utilitatem, ille rerum motus causasque cognovit. Ita enim est, optimi viri, ita, ex multa eruditione, ex pluribus artibus, et omnium rerum scientia, exundat et exuberat illa admirabilis eloquentia. neque oratoris vis et facultas, sicut ceterarum rerum, angustis et brevibus terminis clauditur: sed is est orator, qui de omni questione pulchre et ornate, et ad persuadendum apte dicere pro dignitate rerum, ad utilitatem temporum, cum voluptate audientium possit. Haec sibi illi veteres persua debant. ad haec efficienda inte ligebant opus esse, non ut rhetorum in scholis declamarent, nec ut fictis, nec ullo modo ad veritatem accedentibus controversiis linguam modo et vocem exercerent, sed ut his artibus pectus implerent, in quibus de bonis et malis, de honesto ac turpi, de iusto et iniusto disputatur: Haec enim est oratori subiecta ad dicendum materia. Nam in iudiciis fere de equitate; in deliberationibus de honestate dicimus, ita ut plerumque haec ipsa invicem misceantur. de quibus copiose et varie, et ornate nemo dicere potest, nisi qui cognovit naturam humanam, et vim virtutum, pravitatemque vitiorum, et intellectum eorum, quae nec in virtutibus neque in vitiis numerantur. Ex his fontibus etiam illa profluunt, ut facilius iram iudicis, vel instiget, vel leniat, qui scit quid ira: promptius ad miserationem impellat, qui scit quid sit misericordia, et quibus animi motibus concitetur. In bis artibus exercitationibusque versatus orator sive apud intestos, sive apud cupidos, sive apud invidentes, sive apud tristes, sive apud timentes
page 28, image: s036dicendum habuerit, tenebit hab nasanimorum: et pro ut cuiusque natura postulabit, adhibebit manum, et temperabit orationem, pareto omni instrumento, et ad omnem usum reposito. Sunt apud quos astrictum, et collectum, et singula statim argumenta concludens dicendi genus, plus fidei meretur, ipud hos dedisse operam Dialectieae proficiet. Alios fusa et aequalis, et ex communibus ducta sensibus oratio, magis delectat. ad hos promovendos mutuabimura aliquid a Peripateticis. hi aptos et in omnem disputantienem paratos iam locos dabunt. Academici pugnacitatem, Plato altitudinem, Xenophon iucunditatem. ne Epicuriquidem, et Metrodori honestas quisdam declamationes assumere, hisque, prout res poscit, uti, alienum erit oratori, neque enim sapientem informamus, neque Scoicorum civitatem, sed eum qui non quasdam artes audire, sed omnes liberaliter debet. Ideoque et iuris civilis scientiam veteres oratores comprehendebant, et grammatica, musica, et geometria imbuebantur. Incidunt enim causae plurimae quidem ae poene omnes, quibus iuris notitia desideratura: pleraeque autem in quibus hae quoque scientiae requituncur. Nec quisquam respondeat: Sufficit ut ad tempus simplex quiddam et uniforme doceamur. Primum enim aliter utimur propriis, aliter commodatis: longeque interesse manifestum est, possideat quis quae profert, an mutuetur. Deinde ipsa multarum artium scientia etiam aliud agentes nos ornant, atque ubi minime credas eminet et excellit. Idque non doctus modo et prudens auditor, sed etiam populus intelligit: ac statim ita laude prosequitur, ut legitime studuisse, ut per omnes eloquentiae numeros isse, ut denique oratorem etiam fateatur. quem non posse aliter exsistere, nec extitisse unquam confirmo, nisi eum qui tamquam in aciem omnibus armis instructus, sic in forum omnibus artibus armatus exierit, quod adeo negligitur ab horum temporum disertis, ut in actionibus eorum sex quoque quoridiani sermonis, foeda et pudenda vitia deprehendantur, ut ignorent leges, non teneant S C. ius civitatis ultro derideant: sapientiae vero studium et praecepta prudentium penitus reformident: in paucissimos sensus et angustas sencentias detrudant eloquentiam, velut expulsam regno suo: ut quae olim omnium artium domina pulcherrimo comitatu pectora implebat,
page 29, image: s037nunc circumcisa et amputate, sine apparatu, sine honore, poene dixerim sine ingenuitate, quasi una ex sordidissimis artificiis discatur. Ergo hanc primam et praecipuam causam arbitror, cur tantum ab eloquentia antiquorum oratorum recesserimus. Si testes desiderantur, quos potiores nominabo quam apud Graecos Demosthenen? quem studiosissimum Platonis au ditorem fuisse memoriae proditum est. Et Civeronis ut opinor verbis, quidquid in eloquentia effecerit, id se non Rhetorum, sed Academiae spatiis consecutum.
3. Quoniam initia et semina vereris eloquentiae satis demonstrasse videoi, docendo, quibus artibus antiqui oratores institui erundirique soliri sint, persequar nunc exercitationem eorum: quamquam ipsis arribus inest exercitatio, nec quisquam percipere tot reconditas aut tam varias res porest, nisi ut scientiae meditatio, meditationi facultas, facultati vis eloquentiae accedat. per quae colligitur eandem esse rationem, et percipiendi quae proferas, et proferendi quae perceperis. sed si cui obscura haec videntur, et adolescentiam abexercitatione separat, id certe concedet, instructum et plenum his artibus animum, longe paratiorem ad eas exercitationes venturum, quae propriae circa oratoriam videntur. Ergo apud maiores nostros iuvenis ille, qui foro et eloquentiae parabatur, im butus iam don estica disciplina, refertus honestis studiis, deducebatur a Patre, vel a propinquis, ad eum oratorem qui principem locum in civitate tenebat. hunc sectari hunc prosequi, huius omnibus dictionibus interesse, sive in iudiciis, sive in concionibus assuescebat, ita ut altercationes quoque excipere, et iurgiis interesse, utque sic dixerim, pugnare in praelio disceret. magnus ex hoc usus, multum constantiae, plurimum iudicii iuvenibus statim contingebat, in media luce studentibus atque inter ipsa discrimina. ubi nemo impune stulie aliquid aut contrarie dicit, quo minus et iudex respuat, et adversarius exprobret, ipsi denique advocati aspernentur. Igitur vera statim et incorrupta eloquentia imbuebantur: et quamquam unum sequerentur. tamen omnes eiusdem aetatis patronos in plurimis et causis et iudiciis cognoscebant: habebantque ipsius populi diversissimarum aurium copiam, ex qua facile deprehendebatur quid in quod; vel probaretur vel displiceret. Ita nec Praeceptor deerat optimus quidem et
page 30, image: s038electissimus, qui faciem eloquentiae non imaginem praestaret: nec adversarii et aemuli, ferro non rudibus dimicantes: sed auditorium semper plenum, semper novum, ex invidis et faventibus, ut nec bene dicta dissimularentur. Scitis enim magnam illam et duraturam eloquentiae famam, non minus in diversis subselliis parari quam suis; quin imo constantius surgere ibi, fidelius corroborati. Atque hercule sub eiusmodi praeceptionibus iuvenis ille de quo loquimur, oratorum discipulus, fori auditor, sectator iudiciorum, eruditus et assuefactus alienis experimentis, cui quotidie audienti novae leges, non novi iudicum vultus, frequens in oculis consuetudo concionum, saepe cognitae populi aures, sive accusationem susceperat, sive defensionem, solus statim et unus cuicumque causae parerat. Nonodecimo aetatis anno L. Crassus C. Carbonem, uno et vicesimo Caesar Dolabellam, altero et XX Asinius Pollio C. Catonem, non multa aetate antecedens Caluus Vatinium, in orationibus insecuti sunt, quas hodieque cum admiratione legimus. At nunc adolescentuli nostri deducuntur in scenas Scholasticorum, quae rhetores vocantur: quos paullo ante Ciceronis tempora extitisse, nec placuisse maioribus nostris ex eo manifestum est, quod Marco Crasso et Domitio Censoribus eludere, ut ait Cicero, ludum impudentiae iussi sunt, Sed, ut dicere institueram, deducimur in Scholas, quibus non facile dixerim utrumne locus ipse, an condiscipuli, an genus studiorum plus mali ingeniis afferant. Nam in loco nihil reverentiae, sed in quem nemo nisi imperitus aeque intrat. In Condiscipulis nihil profectus, cum pueri inter pueros, et adolescentuli inter adolescentulos pari securitate dicant et audiantur- Ipsae vero exercitationes magna ex parte contrariae. Nempe enim duo geneta materiarum apud rhetores tractantur suasoriae, et controversiae. Ex iis suasoriae quidem etsi tamquam plane leviores et minus prudentiae exigentes, pueris delegantur; controversiae robnistioribus assiguanrur, quales per fidem, et quam incredibiliter compositae! Sequitur autem ut materiae abhorrentia veritate declamatio quoque adhibeatur. Sic fit ut tyrannicidarum proemia, aut vitiatarum electiones, aut pestilentiae remedia, aut incesta matrum, aut quidquid in schola quotidie agitur, in foro vel raro vel numquam, ingentibus verbis
page 31, image: s039persequantur: cum ad veros iudices ventum est rem cogitare: nihil humile, nihil abiectum eloqui poterat.
4. Magna eloquentia, sicut flamma, materia alitur, et motibus excitatur, et urendo clarescit. Eadem ratio in nostra [orig: nostrâ] quoque civitate antiquorum eloquentiam provexit. Nam etsi horum queque temporum oratores ea consecuti sunt, quae composita t quieta, et beata rep. tribui fas erat: tamen ista pertut batione ac licentia plura sibi assequi videbantur. Cum mixtis omnibus et moderatore uno carentibus, tantum quisque oraror saperet, quantum erranti populo persuaderi poterat: Hinc leges assiduae, populare nomen, hinc conciones magistratuum poene pernoctantium in rostris, hinc accusationes potentium reorum et assignatae etiam domibus inimicitiae, hinc procerum factiones, et affidua senatus adversus plebem certamina, quae singula etsi distrahebaut remp. exercebant tamen illorum temporum eloquentiam, et magnis cumulare praomiis videbantur. Quia quanto quisque plus dicendo poterat, tanto facilius honores assequebatur; tanto magis in ipsis honoribus collegas suos anteibar; tanto plus apud principes gratiae, plus auctoritatis apud patres, plus notitiae ac nominis apud plebem probabat. Hi clientelis etiam exterarum nationum redundabant: hos ituri in provincias magistratus reverebantur, hos reversi colebant. hos et praeturae et consulatus vocare ultro videbantur. Hi ne privati quidem sine potestate erant, cum et populum et senatum consilio et autoritate regerent. quin imo sibi ipsi persuaserant, neminem sine eloquentia aut assequi posse in civitate, aut tueri conspicuum et eminentem locum. nec mirum, cum etiam inviti ad populum producerentur: cum parum esset in senatu breviter censere, nisi qui ingenio et eloquentia sententiam suam tueretur: cum in aliquam invidiam ave crimen vocati, sua voce respondendum haberent; cum testimonia quoque in publicis non absentes nec per tabellam dare, sed coram et praesentes dicere cogerentur. Ita ad summa eloquentiae proemia, magna etiam necessitas accedebat et commoda. Disertum haberi pulchrum et gloriosum, sed contra mutum et elinguem videri, deforme habebatur. Ergo non minus rubore quam proemiis stimulabantur. ne clientulorum loco potius quam patronorum
page 32, image: s040numerarentur: nec traditae a maioribus necessitudines ad alios transirent: ne tamquam inertes et non suffecturi honoribus, aut non impetrarent, aut impetratos male tuerentur. Nescio an venerint in manus vestras haec vetera, quae antiquorum bibliothecis adhuc manent et nunc maxime a Muciano contrahuntur: ac iam undecim ut opinor, Actorum libris, et tribus Epistolarum composita, et edita sunt. Ex his intelligi potest Cn. Pompeium et Marcum Crassum, non viribus modo et armis, sed ingenio quoque et oratione valuisse: Lentulos et Metellos, et Lucullos, et Curiones, et ceteram procerum manum multum in his studiis operae curaeque posuisse: nec quenquam illis temporibus magnam potentiam, sine eloquentia consecutum.
3. His accedebat splendor rerum, et magnitudo causarum, quae et ipsa plurium eloquentiae praestant. Nam multum interest utrumne de furto, aut formula, et interdicto dicendum habeas, an de ambitu comitiorum, expilatis sociis, et civibus crucidatis, quae mala sicut non accidere melius est, isque optimus civitatis status habendus est, quo nihil tale patimur: ita cum accidereut, ingentem eloquentiae materiam subministrabant. Crescit enim cum am plitudine rerum vis ingenii, nec quisquam claram et illustrem orationem efficere potest, nisi qui causam parem iinvenit. Non opinor Demosthenem orationes illustrant, quas adversus tutores suos composuit: nec Ciceronem, magnum oratorem P. Quintius defensus aut Licinius Archias faciunt: Catilina et Milo, et Verres, et Antonius, hanc illi famam circumdederunt: non quia tanti fuit R. P malos ferre cives, ut uberem ad dicendum materiam oratores haberent: sed, ut subinde moneo, quaestionis meminerimus, sciamusque nos de ea re loqui, quae facilius turbidis et inquietis temporibus exstitit. Quis ignorat utilius ac melius esse frui pace; quam bello vexari? plures tamen bonos proeliatores bella quam pax ferunt. Similis eloquentiae conditio. Nam quo saepius steterit tamquam in acie, quoque plures et intuleritictus, et exceperit, quo maior adversatius, eo acrior, qui pugnas sibi asperas desumpserit, tanto altior et excelsior, et illis mobilitatus criminibus, in ore hominum agit, quorum ea natura est ut secura nolint. Iam vero conciones assiduae, et datum ius quoque potentissimum quemque
page 33, image: s041vexaudi, atque ipsa inimiciarum gloria, cum se plurimi disertorum ne a P. quidem Scipione, abstinuerint, aut Cn. Pompeio. ut est natura invidiae, populi quoque histriones auribus uterentur, quantum ardorem ingeniis, quas oratoribus faces admovebant! Non de otiosa et quieta re loquimur, et quae probitate et modestia gaudeat: sed magna ista et notabilis eloquentia, alumna licentiae, quam stulti libertatem vocabant, comes seditionum. effrenati populi incitamentum, sine obsequio, sine servitute, contumax, temeraria, arrogans, quae in bene constitutis civitatibus non oritur. Quem enim oratorem Lacedaemonium, quem Cretensem accepimus? quarum civitatum severissima disciplina, et severissimae leges traduntur. Nec Macedonum quidem ac Persarum, ac ullius gentis, quae certo im perio contenta fuerit, eloquentiam novimus. Rhodii quidam Arhenienses plurimi oratores extiterunt: apud quos omnia populus, omnia imperiti, omnia ut sic dixerim, omnes poteraut. Nostra quoque civitas donecerravit, donec se partibus et dissensionibus, et discordiis confecit, donec nulla fuit in foro pax, nulla in senatu concordia, nulla in iudiciis moderatio, nulla superiorum reverentia, nullus magistratuum modus: tulit sine dubio valentiorem eloquentiam, sicut indomitus ager habet quasdam herbas laetiores. Sed nec tanti Reip Gracchorum eloquentia fuit, ut pa teretur et leges: nec bonae formam eloquentiae Cicero tali exitu pensavit. Sic quoque quod superest antiquis oratoribus, forum non emendare, nec usquam ad votum compositae civitatis argumentum est quidem, quod nemo nos advocat, nisi aut nocens aut miser, quod municipium in civitarem nostram venit, nisi quod aut vicinus populus, aut domestica discordia agitat: quam provinciam tuemur, nisi spoliatam vexatamque? Atqui melius fuisset non queri, quam iudicari. Quod si inveniretur aliqua civitas, in qua nemo peccaret, supervacuus esset inter innocentes orator, sicue inter sanos medicus. Quomodo tamen minimum usus minimumque profectus ars medentis habet in his gentibus, quae firmissima valetudine ac saluberrimis corporibus utuntur: sic minor oratorum obscuriorque gloria inter bonos mores, et in obsequium regentis paratos. Quid enim opus est longis in senatii sententiis, cum optimi cito consentiant? quid multis apud populum concionibus, cum de rep. non
page 34, image: s042imperiti et multi deliberent, sed sapientissimus et unus quid voluntariis accusationibus, cum tam raro et tam parce peccetur? Quid invidiosis et excedentibus modum defensionibus, cum clementia cognoscentis obviam periclitantibus eat? Credite optimi, et in quantum opus est disertissimi viri, si aut vos prioribus saeculis, aut isti quos miramur, his nati essent, ac Deus aliquis vitas vestras, vestra tempora repente mutasset: nec vobis summa illa laus et gloria in eloquentia, neque illis modus et temperamentum defuisset. Nunc quoniam nemo eodem tempore assequi potest magnam famam, et magnam quietem, bonis saeculi sui quisque, citra obtrectationem alterius, utatur.
CAPUT III. Quae ad eloquentiam consequendam virtutis, atque inprimis pudoris cura adolescentibus adhibenda sit.
UT bonas in herba segetes lolium invalescens deprimit, ita nascentem in puero eloquen tiam vitia. Mineruam castam olim finxere veteres, Musas iniuges, liberum Apollinem; procul omnes ab infami flagitiosorum consortio. Nihil magis infestum bonis artibus, quam dissoluta in lasciviam adolescentia, cui molle otium, infrenisque libertas plerumque sociantur. Quocirca non minor hic virtutum, quam studiorum cura et a moderatoribus iuventu tis suadenda, et ab adolescen tibus suscipien da est. Cum enim eloquentia ad humanae praesi dium vitae, virtutisque, cum ornamentum, tum defensionem reperta sit; alienum plane sit, hac neglecta, ad illius perfectionem conniti; umbram sectari, rem amittere. Via igitur ratioque nobis ex ploranda est, qua quisque, virtute, et socia, et duce, propositum sibi eloquentiae studium felicius iuxta expeditiusque prosequatur. Quod priusquam faciam, huius rei necessitatem ab ethnico etiam homine non ignoratam, penitius lubet intueri.
page 35, image: s043
§. I. Non posse esse oratorem nisi virum bonum; nec proficere ad eloquentiam qui in virtute deficiat, variis rationibus probatur. Quintil. lib. 12. Inst. c. 1.
1. SIt ergo nobis orator, quem instituimus, is qui a M. Catone finitur: vir bonus dicendi peritus. Verum id quod ille posuit prius, etiam ipsa natura potius ac maius est utique vir bonus: non eo tantum, quod si vis illa dicendi malitiam in struxerit, nihil sit publicis privatique rebus perniciosius eloquentia; sed nos quoque ipsi qui pro virili parte conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mereamur de rebus humanis, si latroni comparemus haec arma, non militi. Quid de nobis loquor? Rerum ipsa natura in eo quod praecipue indulsisse homni videtur, quoque nos a ceteris animalibus separasse, non parens sed noverca fuerit, si facultatem dicendi sociam scelerum, adversam innocentiae hostem veritatis invenir. Maros enim nasci, et egere omni ratione satius fuisset, quam providentiae munera in mutuam perniciem convertere.
2. Longius tend it hoc iudicium meum. Neque enim tantum id dico, eum qui sit orator virum bonum esse oportere; sed ne futurum quidem Oratorem nisi virum bonum. Nam certe neque intelligentiam concesseris eis, qui proposita honestorum ac turpium via, peiorem sequi malint; neque prudentiam iis, qui in gravissimas frequenter legum, semper vero malae conseientiae poenas, a semetipsis, improviso rerum exitu, inducantur. Quod si neminem malum esse, nisi stultum eundem, non modo a sapientibus dicitur, sed vulgo quoque semper est creditum, certe non fiet unquam stultus orator. Adde quod ne studio quidem operis pulcherrimi vacare mens nisi vitiis libera potest:
page 36, image: s044primum, quod in eodem pectore nullum est honestorum turpiumque consortium: et cogitare optima simul et deterrima non magis est unius animi, quam eiusdem hominis bonum esse ac malum, tum illa quoque ex causa, quod mentem tantae rei intentam, vacare omnibus aliis, etiam culpa carentibus curis oportet. Ita demum enim libera, ac tota, nullo distringente, atque alio ducente, causa, spectabit id solum ad quod accingitur.
3. Quod si agrorum nimia cura, et solicitior rei familiaris diligentia et venandi voluptas, et dati spectaculis dies, multum studiis auferunt (huic enim rei perit tempus, quodcumque alteri datur) quid putamus facturas cupiditatem, avaritiam, invidiam? quarum imporentissimae cogitationes somnos etiam ipsos, et illa per quietem visa perturbant. Nihil est enim tam occupatum, ram multiforme, tot ac tam variis affectibus concisum atque laceratum, quam mala mens. Nam et cum insidiarur, spec, curis, labore distringitur, et iam cum sceleris compos fuerit, solicitudine, paenitentia, poenarum omnium exspectatione torquetur. Quis inter haec literis, aut ulli bonae arti locus? Non hercle magis, quam frugibus in terra sentibus ac rubis occupata. Age, non ad perferendos studiorum labores necessaria frugalitas? quid igitur ex libidine ac luxuria spei. Non praecipue acuit ad cupiditatem literarum amor laudis? num igitur malis esse laudem curae putamus?
4. Iam hoc quis non videt; maximam partem orationis in tractatu aequi bonique consistere? dicerne de his secundum rerum dignitatem malus atque iniquus? etc. In hoc quota pars erit, quod aut innocentes tuebitur, aut improborum scelera compescet, aut in pecuniariis quaestionibus veritati contra calumniam aderit? Sed in maioribus clarius elucebit, cum regenda senatus consilia, et popularis error ad meliora ducendus. An non alium quendam videtur finxisse Virgilius, quem in sedirione vulgi iam faces et saxa iaculantis moderatorem dedit?
Tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexere; silent, arrectisque auribus adstant.
page 37, image: s045
Habemus igitur ante omnia virum bonum posthaec adiecitperitum.
Ille regit dictis animos et pectora mulcet.
Quid? non in bellis quoque idem ille vir, quem institui mus, si sit ad proelium miles cohortandus, ex mediis sapientiae praeceptis orationem traher? Nam quomodo pugnam in euntibus, tot simul metus, laboris, doloris, postremo mortis ipfius exciderint, nisi in eorum locum pietas, et fortitudo, et honesti praesens imago successerit? quae certe melius persuadebit aliis, qui prius persuaserit sibi. Prodit enim se quamlibet custodiatur simulatio: nec unquam tanta fuerit eloquendi facultas, ut non titubet achaereat, quoties ab animo verba dissentiunt.
§. II. Ratio morum virtutisque iuventuti cum eloquentiae studio ad utilem profectum coniungenda.
NOn minus eleganter, quam vere nonnemo dixit: arcum frangit intensio: animum remissio. Occupandus adolescentum animus, aut honesto rerum studio est, aut in honestis suopte ingenio occupabitur. Stagnantes aquae vitium putredinemque trahunt, desidia morum corruptio est. Digerendus igitur velut in certas stationes excubiasque adolescentum labor est, suum ante omnia pietati dandum tempus, suum studiis, suum et honestae remissioni De singulis pauca.
page 38, image: s046
§ I. A Dei invocatione ducenda sunt studiorum exordia.
PRimam a somno matutino inter vigilias curam sibi Deus vendicat. Quid ni enim ad illam suspiremus ad quam nati sumus patriam; illam, ad quam tendimus, secuturam immortalium vitam; illam quam supremo in quovis opere debemus Numini maiorem Deigloriam? Nam cum hie solus unicusque vivendi scopus sit, ad hunc et agendi tota ratio, et votorum summa erit referenda. Stultum enimvero, atque ad extremum stuporem degenerantis animi aberratio sit, caput tantae rei, quanta est aeternae felicitatis possessio, et immortalium suppliciorum devitatio, neglectim transmittere, atque ad rerum flexarum quisquilias, mentem cogitationemque Dei capacem abicere. Dignus vita non sit, quisquis tam vilis animae spiritum duxerit. Huc igitur rudis aetas ab ipsis incunabulis, ut primum aliqua rationis lux oborta fueit, a parentibus instructoribusque, qua praeceptis, qua exemplis impellenda est; ut longo firmatoque constanter usu, summum nefas existimet, matutinum orationis ad Deum pensum vel somniculose exequi, vel omnino praeremisse. Nec satis fuerit, ita diem auspicari. Sua hic totus quaedam pieratis, transferendaeque ad superos mentis intervalla occupet, sacris in divina aede semel quotidie assistere consuescat, et religio sit, ab hac religione unquam deficere. quid enim aequius, quam ex roto die, rebus fere curisque perituris impenso, tantillum saluri animae, aeternoque Dei honori cemporis consecrare, cuius omnino fructus operae sit futurus immortalis? Sed nec ipsa deinde studiorum exercitia, velut inconsulta levique manu prenset. hoc opus quoque Deo esse sacrum iubeat, ab ipso laborum nostrorum felicissimo auspice principium ducat, ut qui mentem facultatemque discendi tribuit, eandem foveat, illustretque, eius nobis fructum, sibi gloriam decerpat. Denique ut ordiri diem iussimus, ita claudendum suademus. Nec somnum sibi capere fas
page 39, image: s047existimet, non exorato, multoque etiam magis (si laesum fuerit) non ante conciliato Numine. Quocirca et exactae diei functiones, excursus, socii, acta omnia brevi mentis lustratione pervaganda, atque ad honesti rationes expenden da sunt, ut sicubi (quae humana est fragilitas) nostris offen si onibus divina illius maiestas laesa sit, aequo mentis dolore lacrimisque paenitentis animi haec labes expietur: neque somni illius periculum adeat, qui cum morte sociari poterit, nosque inimicos Dei aeternitati transmittere. Grave discrimen est, quod duraturae aeternum felicitatis at que infelicitatis momenta sustinet. Nulla hic solicitudo nimia, nulla negligentia non detestanda est. Qui temporalis fortunae lucrique emolumenta, non indiligenti opere, consectantur, ad rationes saepius calculos adhibent, somnumque facile ad loculorum argentique tinnitum suspendunt: et tantillum non impetrent, thesauri illius in caelo deponendi lucra, quem fures non suffodient, nulla temporum vetustas atteret, nullus usus consumet? Viles atque indignae non caelesti tantum, sed et terrena felicitate animae, quotquot ad tam excelsas cogitationes filiorum Dei obtorpescunt. Erubescat Christianus, qui ab Ethnico homine intelligit, nec tamen satis intelligir:
Alove principium: Virgil.
Tantum ratio apud homines sola naturae luce instructos potuit, ut nullum nisi a Iove principium operis ducendum sentirent, atque aequum crederent ab illo quodvis opus auspicari, a quo tota operis vis prosperitasque dependeret. Hoc igitur primum esto fixumque omni bonae menti, nullum diem, nullum diei magis arduum opus, vel ordiri, vel claudere sine implorato Dei omnipotentis Numine. Hic primum cuiusque rei florem habeat, hic ultimum fructum decerpat. Alpha sit idem et Omega studiorum nostrorum: principium finemque laboris obtineat, qui solus sine principio ac fine complectitur universa nihil ei negetur, cui debentut omnia. Frustra omnem in studiis operam consumseris, nisi hanc prae ceteris probe fueris discipiinam assecutus. Noxium in manu improbi telum eloquentia est, plures occidit, quam tuetur. Sed nec Magister ullam operae in adolescentes collata, speret
page 40, image: s048pretium, nisi virtutis simul ac litetarum elementis primam aetatem imbuerit. magnum ab eloquentia rebus, praesidium est; sed periculum multo maximum, ubi illa improbitate armabitur. At si ista pietatis tirocinia defuerint, si a divinarum rerum cura aversus, ad studia feratur animus; profectus in literis trahet arrogantiam, cum qua omne facile scelus conciliabitur.
Quare ad illa quae sunt proborum, sub clientela Tutelaris Angeli, aut magnae Matris Virginisque sodalitia, tenero adhuc flexilique aevo traducendisunt, quae maiori virtutum cura ac pietatis usu, firmiori etiam caelitum apud Deum patrocinio nituntur. Qui haec aversari ac subterfugere solius libertatis amore visi fuerint, iam tum futurae improbitatis non leve praebent argumentum. Quae iuvenis fastidit, vir non ambiet. Senex psitracus negligit ferulam.
§. III. Pudoris ratio cum studiis iungenda.
PUdoris vero inprimis ratio, et hanc decet aetatem, et ad eloquentiam magnis passibus deducit, quem ubi semel decoxerint, nihil est quod ab illa, vel ad virtutem, vel ad eruditionem speres eximium. Nullum adolescentiae eloquentiae quae ornamentum maius verecundia, nullum gravius detrimentum impudentia est. Ubiiam vela modestiae submovit oculis, ubi autibus laxavit ad scurrilia aditum, ubi lingua in libertatem soluta impuris vacat, ubi manibus licentia quaevis contrectandi facta est, periit illius aetatis flos, honos, studium, eruditio. Hoc primum innocentiae naufragrum, hic virtutum scopulus est. Compendiara res est improbitas, neque alia facilius, via, quam hac adolescentiae persuadenda. Nihil itaque perindem huic aetati inculcandum, quam sedula pudoris custodia: providendumque, quanta potest solertia, ne in quorundam perversorum hominum societatem incidant, qui in noxios, priusquam flagitia noverint, doceant perpetrate.
page 41, image: s049
Hoc etiam num rudes atque inexperti scelerum doceantur, grande nefas esse, aut certe periculum; quicquam in se aliisque pudori obnoxium, oculis manibusque; vel propriis, vel alienis exponere: ideoque omnem inter vestiendum, exuendumque, inter accubandum; aut, si ferret necessitas, lavandum quoque, cautionem esse tenendam ne quid proprios, ne quid alienos incurrat oculos, quod natura voluit occultari. Lethalem omnem contactum esse, qui blandienti manu Ienocinatur; Inteiligant thesaurum se ferre in vase victili (1. Cor. 4.) frangi auferrique posse, et momento voluptatis levissimo; restitui numquam posse. Horreant charybdim illam priusquam attigerint, fugiant sirenes priusquam auscultarint. Cognoscant summam esse hominis Christiani hac in vita felicitatem citra noxam mortiferam aetatem hanc transigere; summam calamitatem hanc incurrisse. reliqua mala periturum aliquod damnum trahere, hoc solum aeternum.
Quo circa adolescens vitae innocentis pretium, illaesaeque conscientiae felicitatem aestimet, gaudeat nulla hostilitate divinam laediamicitiam, filiumque sese ac haeredem Dei magis quam hominum censeri, laetetur; contra tristem illum horrendumque Daemonis mancipatum, flagitii turpitudinem, scelerumque poenam aversetur, ac fugiat: cum ipsius Diaboli occursus, terribili quamvis Leonis specie metuendi, multo, cuiusvis peccati imagine, minus sit formidandus.
Nihil itaque ipse sibi, nihil aut parentes, aut Magister eidem in dulgeant, quod vel umbram abscoenitatis adferat. Levissimae hic primum offen siones severissima paena castigandae sunt: ut inviolati pudoris iura constare posint. Metus rudis adolescentiae praeceptor est facillimus. Quod memoria non teneret, ingenium non caperet, timor iustus inculcabir. Teneriores plantulae, ubi ad curuitatem degenerant, alligandae sunt stipiti, cum adoleverint, serius admovendo. Haec instructores cura tangit. Adolescentes noverint, si etiamnum innocentes sint, in hoc puncto praecipuum suae felicitatis cardinem versari. Ingenuae esse indolis, magis praemio, quam poena invitari, honore quam commodo duci, amore quam timore impelli. Extra haec universa, nullius, nili abiecti vilisque animi esse, pudore, atque adeo ipso Deo, neglecto inter sordes libidinis
page 42, image: s050volutari. Quod si qui per imprudentiam malitiamve iam huic coeno voluptatis pedes immerserint, si pulcherrimum innocentiae florem venus inconsulta decerpserit, meminerint lubicro ad modum sese loco consistere, iactam primo de aeterna felicitate aleam male cecidisse, in anceps sese periculorum pelagus esse coniectos: fore ut multo dolore hanc expient voluptatem, si minus aeterno, certe temporario. Adamantinis olim vinculis Iupiter voluptati dolorem vinxisse fingitur; sed vera nimium fabula: qui praesentem vitant, aeternum non effugient.
O caeca iuventus, quibus hic te verbis, satis, atrocibus severisque, satis ad omnem horrorem compositis interpellabo? Mare navigas syrtibus scopulisque impeditum, ventos captas amoeniores, sed austris brevi aquilonibusque turbandos. Vela tibi contrahenda, spectandus portus, ac tutiora legenda sunt litora. Sub pedibus tibi hians profundum, super caput de caelo tempestas ac fulmina imminent. Cave pristinae quicquam temeritati adicias, et si naufragus es, paenitentiae tabula in portum elucteris, neque iisdem te rursum periculis immergas.
Nam sapientis consultoris vox est: qui amat periculum peribit in illo. (Eccl. 3.) Non de auri argentique pretio, non de mortali fortuna, aut honore, fluxis nimium bonis, nec flocci aestimandis, si in bonorum immortalium comparationem adducantur; sed de vita altera, de aeternitate, de interminabili illa, vel felicitatis, vel infelicitatis extremae possessione iacitur alea, discrimenque suscipitur. Nullum certius aerernae reiectionis argumentum est, quam turpi illi vitiorum consuetudini immorari. Quo enim tardior fuerit, ab hoc scelerum labyrintho, tanto semper difficilior futurus est exitus. Vis te expeditum? primus temet oppugnantium cogitationum frangendus impetus est, quod eludendo atque alio transferendo animum, quam adversum pugnando, rectius feceris: firmandae aurium oculorumque portae, quibus hic in te hostis immirtitur soluta in la sciviam lingua suis est claustris ad stringenda: nihil vero ante lubricam sociorum familiaritatem, nihil ante illa luxuriae alimenta, vini, mensarumque, et copiam, et delicias, magis est devitandum. Minime fallax D. Hieronymi vox est: vinum et adolescentia duplex sunt incendium voluptatis. Ubi vero haec domina mentis occupaverit imperium, hic vix ullam
page 43, image: s051de literarum aut pietatis studio seria admitti cogitatin animum poterir, totum sibi illa vendicar, totum in sui considetrationem an oremque abripit; rivalem cum virtute eruditionem numquam diu constanterque patietui.
§. 3. Ludendi nimia cupiditas studiis inimica.
SEd et alter eloquentiae scopulus est indomita quaedam ludendi cupiditas, ad quem tamen, vel pauciores adolescentum allidunt, vel ubi quandoque impegerint, vix pari iactura pertinacique adhaerescunt. Est et felicior aliquanto pecuiae, quam innocentiae semel amissae in stauratio. Temporis aetatisque tamen non leve est detrimentum. Reficiendus opportunis est lusibus animus, non affigendus. Non ad otium aut lusum, sed adlaborem homo natus est, condimentum illa esse studiorum debeot, non vacantis animi pabulum. Indulgemus requiem aliquam, non languorem.
Quod caret alterna requie durabile non est. Ovid. in Ep. Her.
Ipsa tameno etiam quies debet esse honestis lusibus occupata.
Iners otium vitiorum est seminarium.
Quaeritur, Aegisthus quare sit factus adulter?
In promptu causa est, desidiosus erat. Ovid. de remed. l. 1.
Ita et in ipfis literarum feriis extrema haec duo adolescenti sunt devitanda, hinc nimia ludendei prurigo, in de turpis otii segnities: utraque scabiem animi generat, et sanae eruditionis integritatem corrumpit. Otium igitur nunc inter honestas deambulationes transactum, simul et animum varietate locorum reficit, et corpus modica exagitatione vegetar. Quibus si iucundus comes accesserit, qui sapienti potius quam scurrili confabulatione aem oenitatem viae adspergat; aut cursu nonnumquam tecum certet, sphaeristerium quandoque simul adeat, velad pilae iactationem una exexceatur;
page 44, image: s052vacationem a studiis minime damnatam amplecteris. Verum si ad leviculorum hominum deflectas consertia, ubi sermo lubricus, vel narrat, vel sua det vitia; lusus parum laudatus, inter aleas pictasque chartas, ducitur; poculorum strepitus inter ancillarum ministeria auditur, iam scyllam inter charybdimque navigas, animum ad honesta non reficis studia, sed ad inhonesta deflectis, eruditioni insidiaris, disciplinam humaniorum artium subvertis. Haec itaque cane peius et angue devites, quisquis eloquentiam consectaris. Decens moderatusque lusus sit, qui et nimius et nullus obest, quod ventus, igni, hoc lusus adolescentiae est.
Nutritur vento, vento restinguitur ignis.
Lenis alit flammas, grandior aura necat. Ovid. lib. 2. de Rem.
CAPUT IV. Quemadmodum post prima eloquentiae fundamenta ad lectionem Tiro instruendus, perque suos gradus formandus, sit.
§. 1. Quae primum, et quo tempore studiosis legenda.
POstquam ab illis eloquentiae crepundiis ad grandiora Tiro experimenta traducetur. primo ad bonorum auctorum lectionem provocandus est. Familiares Ciceronis epistolas, Caesarisque etiam de bello commentarios, utili pertractatione discat voluere. Aut paedagogus, aut Didascalus lecturum praeeat, quid notandum in verbis, sententiisque, quid in adversaria, et qua methodo, digerendum, moneat: argumentum, ubi defuerit, exponat: imitandi, atque in alios pares disparesque usus transferendi rationem tradat, moxque etiam experiri iubeat, qua disciplinam hanc facilitate assequatur. Ab obviis scribendi formulis ad
page 45, image: s053remotiores transeundum est. Ultimas Ciceronis ad Libertum Tironem, ad uxorem Terentiam, filiamque Tulliam epistolas legenti primas esse velim, ac deinde sensim graviora amam. Ita quae sine ordine numerisque, indigesta verborum ac sententiarum congerie hactenus complexus est, concinna discet compositione digerere, gratiam pondusque scriptioni conciliaturus. Frustra pictor colores, penicillos, tabulasque sua in officina congerer, nisi delectis proposirisque ad imitan dum exemplaribus, hausta artis documenta, suo ipse labore probavit. Oculiad prototypon, manus ad tabulam adhiben dae.
1. Quod si tamen rudis aetas incoctumque iudicium, huic satis lectioni, in adolescente, nondum sufficiant, certe in exitu Grammaticae constitutus, atque ad illa oratoriae facultatis progymnasmata transiturus, sine lectione utiliter admitti non poterit. Quae enim aetas his studiis idonea est, erit et lectioni. Neque enim difficilius futurum est, eleganteriam ab aliis scripta legere, quam scribere legenda: Doctorum in oratione cultum ornatumque contemplari, quam proprio ingenio fingere; lacteam exundantemque in eloquentibus copiam venerari, quam ex se natam profundere.
Plane iudicium sapientiam que in his Ludimagistris requiro, qui rem ad discipulorum profectum usque adeo conducentem negligunt, per quam plurimis ipsi sublevantur laboribus, et creditam sibi iuventutem velut per ludum ad eloquentiam deducunt. Paucis hoc iter praeceptionibus, magna legendi scribendique exercitatione tenendum est. Stet velut in excubiis Praeceptor, legesque operis et praescribat, et exigat. Discipuli, tamquam apum examen aliquod, fundantur per herbas, florelque auctorum delibent, sua domum referantonera, favos a melle distinguant, atque in suum aliorumque usum scriptione digerant. Iucundus hic, et agentibus, et spectantibus labor futurus est: codem Magister discipulusque profectu laetabitur. Quocirca hanc in dustriarum apum curam non neglignat, quae
Ignavum fucos pecus a praesepibus arcent. Virg.
page 46, image: s054
§. 2. Qui auctores Lectoribus devitandi.
CAvendum tamen, ne incauta adolescentia in eiusmodi auctores offendat, qui venena pro melle praebeant. Sunt enim impura Venetis mancipia, quibus Musae Virgines displicent, has velut prostibula meretricie fuco adornant, lenocinari docent, ad flagitia amoresque incestos instruunt. Poetarum hicmaior, quam Oratorum impudentia est. Ipsi, qui in multorum versantur manibus, Ovidius Horatinsque hoc scelere notantur; tam proterva legentium (si haec ament) fronte, quam indigna scribentium petulantia. Terentium sermo purior, quam sensus commendat, negligendus iccirco, quod non sola voluerit placere cloquii Venere. Arbitrum insolens lascivia prohibet iuventuti. Ut mirum sit hac aetate lenones magis, quam Doctores repertos esse, qui latentem hic conchis Cypridem in portum subduxerint, eamque suis commentationibus, in einsmodi auctores vulgatis, opreose illustrarint. An non illa satius aeternis lateant tenebris sepulta, quam in lucem prodeant, ignem inflammatae cupiditati additura? Quot perpetrant flagitia tot aliorum flagitiorum participes! Cur lubrica haec aetas in praecipitium magis impellitur, et eloquentia, nisi cum scelere, non suadetur? Argos hic esse Magistros cupiam, qui ita lectionem urgeant, ut ab his sirenum scopulis incauram adolescentiam simul avocent, nihil nisi ductu consilioque suo capessere iubeant. Ubi enim hic arctius adhaerescere coeperint, innocentia iuxta ac diligentia periit: enervatus ille vigor studiorum cum animo frangitur; suae magis cupiditatis, quam cultae orationis illecebris occupantur.
Alter hic etiam politae eruditionis occurrit scopulus, horrida aut peregrina et audax incultorum scriptorum dictio, quae incatos admiratione et amore novitatis iuvenes abripit, nullo in horum lectione fructu distinendos. Magna nascentis eloquentiae clades est, si illius candidati ipsa orationis vitia pro virtutibus studiose prensent; Si discant,
page 47, image: s055non quemadmodum mentis suae consilia ad audientes candide ornateque depromant, sed vel obscuris involucris obtegant, vel aspera incultaque dictione protrudant. Recte Aristoteles **mo/nh le/cews a)reth\ safh\ ei)=nai. Unicam oratiohis laudem hanc esse, si perspicua sit. Quorsum nata vox, et hominibus communicatus est sermo, nisi ut mentis clarus iuxta fidehsque interpres esset? Quid enim refert, asinusne rudat, an homo loquatur, si neurrius sensum assequaris? Appuleio in horrida obscuraque scriptione ignoscendum, quandoquidem loquentem introducit asinum, a quo parum humanum cultumque sermonem exspectes. Huius nisi quis malit, quam Ciceronis imitator videri, scopulis hisce devitatis planum aequor naviget, neque facile, seu priscum, seu novum auctorem, sine periti Ducis arbitrio sequatur. Multurm interest, quibus primum inventus observandis applicetur. liquidem
Quo semel est imbuta recens servabit odorem
Testa diu. Hor.§. 3. Quantum sedula lectio, et lectorum annotatio, ad profectum saciat.
QUanrum vero hoc legendi studio adolescentibus breviad scribendi facultatem emolumenti accedar, ipse expertus novi. Orbilius mihi in trivialibus ludisinstructor obtigerat, quineque illas arres liberales, ut fas est, liberali institutione traderet; neque pensa discendi scribendique imperaret viribus aequa, ac legibus apposita. Unde praecepta tantum memoria complexus, illorum usum ignorabam. Quare sine profectu aliquamdiu luctatus cum ignorantia, hanc denique palaestram annis pluribus declinavi, donec amicorum incitamentis revocatus Societatis nostrae disciplina longe dispari, lucem ex illa obscuritate prospicere, manumque ex cognitis iam Grammaticae regulis tabulae admovere coepi. Syntaxeos vix capax, medio tamen anno decurri, postremosque inter, ad eloquentiae
page 48, image: s056progymnasmata, in humanitate, accessi. donec ad Rhetoricam aegre eluctatus Professorem nactus sum, qui suos legendo magnopere excoleret. Vix tam sui literatumque neglit gens repertus quisquam est, qui non aliquem e poetis oratoribusque versaret manu, atque in Iuos degestum indices, scribendi argumentis aptaret. Sumptas de artibus disciplinisque de vitiis ac virtutibus heroum materias, semel iterum vein mense, per vinctae ligataeve orationis partiebatur themata, quae scribendo prosequerentur discipuli. Auctores simul designabatidoneos, qui vel in manibus adolescentum essent, vel comparari poterant, in eadem re erudite versatos. Certatim ad hos quisque aspirare, sollicitare parentes, obtinere, evoluere, atque ad scribendi propositum in flectere. Primum rudioriopere, mox ad iudicium Professoris correcto expolitoque. Illius cautelae erat, ita providere lecturis scripturisque, ne vel reperirent omnino nihil, vel omnia; et ut, pro diversitate auctorum, alius alia. Ita enim utilissimum hunc fecerat laborem universis, cum et domi ad imitationem lectorum scribenda formarent; et in scholis audita, cum lectis a se scriptisque, conferrent, eratque non Magistro minus, quam ceteris iucundum auditoribus, idem diverso scribendi schamate exclutum intueri. Qui, optime rem assecutus pronuntiabatur, is sibi nihil minus, quam Romanorum Dictaturam, aut Athcharum principatum occupasse visus est. Ego qui ad nullum bonarum artium praemium unquam aspiraveram, hic ex minoribus emergere subselliis, ac primum cum mediocribus, deinde et cum scholae proceribus in aliquam comparationemvenire. Faciebat hoc et legendi in defessa contentio, et nihil., nisi ad imitationem, scribendi. Non lubebat calamum sumere nisi reperissem imitanda. Ita quandoque affluebam principio, et non rarius egebam; donec non pauca legendo signandoque, res quidem per titulos, illustriores etiam phrases figurasque per verba, emensus; numquam denique exemplorum inops ad scribendum accederem. Haec contentio per dimdii patium anni cum ceteris me aliosque committebat, qua ex mediocribus ad primos enitebatur a primis rursum devoluebar ad medios; cum quisque sibi tam vinci ignominiosum crederet, quam vincere gloriosum. Solerti quadam Praeceptoris industria, qui praemio nullum maiore afficere poterat, quam declarare victorem; poena,
page 49, image: s057quam victum. Quae facilitas hinc multis natai, non facile apud ignavos fidem reperiat. Adolescentem vidi, qui extemporali carminis tragici (quod per horae dinidium dabatur) exercitio, triginta ex se versus funderet, ac deinde Magistro idoneus visus sit, qui tragicum Herodis filiorum exitum, iisdem versibus adumbraret. Quod tam felici Minerva executus est, ut re in scenam deducta, nihil infra Magistri dignitatem praestitisse iudicatus sit. Ego qui tanta aemulatione praesertim veteranorum (quae tunc erat) Rhetorum de principatu obtinendo desperarem occasionem aliodiscedendi oblatam non invite amplexus sum; rarus, ut evenit, alibi forte minori contentione victoriam palmamque literariam, cuius aliqua cupiditate flagrabam, obtinerem posse.
Sed ab angusto, ut veneram condiscipulorum numero, ad amplissimum translatus, magnum quidem principio ad spem excellendi compendium amisisse mihi videbar; verum ubi minorem lectionis curam, sterilemque plerorumque, ex phrasiologis, aut capite depromptam scriptionem animadverti; tum enimvero, quamvis inter mediocres relictus, animum audaciamque coepi, neque aliis fere nixus quam lectis hactenus in sucum nervosque orationis transeuntibus, ex ligata quidem primam, ex soluta alteram eruditionis palmam, in ultima dimicatione, obttnui. Par felicitas sociorum alteri, qui ad diversum Gymnasium una mecum emigraverat, obtigit; cum et primas ipse, ex numerosaiuventute, lauros decerperet. Magistri haec industriae, meoque labori magis quam ingenio imputo. Et quibuslibet ad huius artis comprehensionem aliquam enitentibus auctor sum, ut quantum commode possun:, lectioni tribuant, quam ad imitationem deinde scribendo vertant. Ego quotquot nactus sum discipulos, eius consilii studiique amantes, tot insigni semper profectu comperieminere. Quo haec animo fusius narando sim prosecutus, cum Magistri, tum discipuli intelligent. Persuadere utrisque hanc lectionis curam volui, cuius tam certo experimento fructum sepsi, quaeque, ut laborem habeat, dulci eundem gestu voluptatis perfundit.
page 50, image: s058
CAPUT V. Quarum potissimum rerum, quo ordine, qua laegendi signandique methodo, lectio instituenda sit.
SEd qua ratione haec lectio instituenda est, quique ad illam ex veteribus novisque auctores potissimum adhibendi? qua denique lege formanda imitatio? Dicam ordine, et de lectionis usu modoque primum, de ceretis suis deinde seorsim capitibus. Cum res sit eiusmodi, in qua praecipuum cloquentiae praesidium collocetur.
§. 1. Materia lectionis eiusque diversitas quaeque in humili genere observanda sint.
In lectione bonorum auctorum primo Argumentum, et Materia est observanda. Triplicis ea universe generis habetur. Humilis quae ad communem populi usum tractationemque admittitur, ut soler in Dialogis, seu colloquiis vulgo consuetis, in Epistolis illis, quae res iocosque familiares complectuntur, in Narrationibus quae ad simplicem nudae veritatis expositionem spectant, in commentariis, quae aliorum scriptorum reconditos sensus sententiamque exponunt; artium denique ac disciplinarum praecepta, cognitionemque tradunt. Alia Mediocris est quae vulgarem populi usum captumque ex cedit; moderato tamen ingenio sine magna orationis contentione affectumque concitatione pertractatur. Qualis reperitur in gravium virorum Consultationibus, in Epistolis de re magna vel ad magnos scriptis, in historiis rerum illustrium expositionem complexis, in locorum, rerum, factorumque descriptionibus, invirtutum laude, ac reprehensione vitiorum. Denique alia Materia sublimis est, quae in movendis concitandisque animorum versatur affectibus, ut in Epistolis, Orationibus, aut Poematis exhortativis, invectivis, criminatoriis,
page 51, image: s059lamentatoriis, et quibuscumque denique scriptis rem tragicam, motibusque obnoxiam complectentibus solet reperirt.
Ab humili vero genere auspicanda Grammaticis lectio est, cuius dictio cum proprio familiarique nitore delectetur, eius virtutes observandae erunt, et quaedam etiam, ne memeriam fugiant, seripto notanda:
1. In vocibus, siquae rariores, et maxime significantes occutrerint.
2. In phrasibus illae quarum syntaxis et rarior, et illustrior videbitur.
3. Elegantes particulae quibus inter se voces sententiaeque cohaeserint.
4. Exquisitus minusque usitatus ordo, quo se mutuo voces consequentur, qui in Cicerone inprimis vim magnam elegantiae obtiner, diligenter neglectus.
5. Ornamenta huius generis humilioris, quae sunr proverbia, sententiae ethicae, acuteque dicta, ioci et urbani sales, mitiores figurae ac tropi, aptae ex rebus vulgaribus similitudines.
6. Praeter haec certae orationis formulae merito observantur, quae duplicis fere generis sunt: aliae quibus diversae orationis pattes inter se cohaerent; ut sunt formulae proponen di, partiendi, et digrediendi; quarum alibi exempla fufius prosecutus sum: aliae quae rem ipsam certa ratione oculis pro materiae diversitate subiciunt: ut sunt formulae suadendi, laudandi; reprehendendi; quae se passim in quovis genere scriptorum offerunt.
Ceterum in tres classes has observationes recte digeres, in quarum primam voces, phrases, particulas, collocationemque selectam conferat; in alteram ornamenta; in tertiam formulas. De qua re Sachinum de ratione legendi c. 10. et 11. licebit adire.
Quod si aliquauto peritiores haec ex lecto auctore non incutiose notent, simulque sententiarum ac peirodorum mensuram, qua claudit, ac voluit dictionem observent, promptum erit plerisque expedita imitatione sie torum reddere, ut nisi lynceis eloquenrium oculis, nequeat internosci.
page 52, image: s060
§. 2. Quae in mediocris materie genere notanda sint.
Porro ad mediocris generis materiam auctoresque legendos non nisi robustiores eloquentiae candidati, quique ad oratorum iam progymnasmata idonei sunt, admittantur. His iam in vocum phrasiumque ´proprierate haerendum non erit, nec particularum, salium, proverbiorumque usus, minus hic frequens, admodum observandus; sed neque ut inutilis repudiandus.
1. Itaque in vocibus, phrasibus, actota periodo ornamenta orationis spectanda sunt, cum moderarum hoc dicendi genus ad delectationem comparatum sit. Videndum, quam aptae ducantur meraphorae a rebus magnificis et illustribus, et vandoque etiam explicatae fusius similitudines adhibeantur; an graviores sententiae, apophtegmata? an veterum ritus moresque et exempla? an, et quae denique figurae verborum senrentiarumque ad illuminandam orationem adhibeantu? Haec ubi magis eminere senserit, in adversaria referer.
2. Iunctura, ordo, concinnitasque partium orationis inter se cohaerentium observanda, quemadmodum nihil, aut ob vocalium, cut consonantium inter se plurium concursum, hiulcum, aut asperum; naturae ordinem sequatur oratio, et minora maioribus anteferat, ut semper assurgens crescat, non membris nimium inaequalibus claudicet; sed paria paribus, relata relatis crebro opponat, similiterque cadentibus ac desinentibus delectetur: quibus concinna oratio efficitur.
3. Numeri inprimis rationem habeat, cum nullum genus dicendi, perinde, ut hoc mediocre, certo ambitu circumducta, et velut ad mensuram incedente oratione uratur. Omnia enim ad ornatum maiestaremque quandam refert; et vel, ut splendide culta virgo, vel in purpura trabeaque triumphans Imperator, progreditur. Nihil hic vulgatum, ut in tenui, nihil concisum infractumque, ut in sublimi charactere, aut deicitur, aut extollitur, nisi, nisi, ut fit saepius, cum rebus; aut remittenda sit, aut vibranda oratio. Raro enim eidem constanter, ut rei, sic dicendi characteri
page 53, image: s061insistitur. Ab illo quaelibet oratio nomen dueit, quod in ea praecipue eminet. Temperatum hoc genus orationis productiora inprimis membra, quae epithetis crebro illustribus, geminatisque substantivis extenduntur, amat. Gravioribus etiam vocibus, et inchoatur, et clauditur. In principio Creticum amat, Poeonem primem, alterumque, Dochimum, Dichoreum, Molossum, et Anapaestum: in fine, vel Creticum, sequenre Dichoreo, aut Dactylo, aut altero etiam Cretico: vel Dochimum, vel Choreum cum Molosso, aut (quod affine) Trocheum, vel Iambum cum Spondeo, aut Dispondeo. In medio cura pedum minor est; nisi quod res celeres per trybrachos pyrrichiosque, graves per bacchios spondeosque, maiestate plenas per dactylos et poeones rectius expressas videamus. Estque in his numeris, magnum ad orationem momentum.
§. 3. Quae in sublimis materiae genere observare conveniat,
Accedimus ad tertium materiae sublimis ordinem, in qua neglecto delectandi studio, auditorum animis orator dominatur, et in quam destinavit partem inflectir. In hac priusquam lectionem aggrediaris, cum dicentis, tum audicutium personas nosse conveniet; alia enim iuvenem, alia senem decent: aliter vulgus, aliter senatus flectendus est. De statu vero causae ante pernoscendo nemini dubium esse poterit. Nam in Demonstrativo dicendi genere spectatur honestum, in deliberativo utile, in Iudiciali aequum. De his vero eorumque oppositis Arist. lib. 10. c. 5. 6, 7. 9. et 10. Videri poterit. Ex illis enim, tanuam propriis cuiusque generis fontibus, urgentia potissimum argumenta petuntur.
1. Igitur observandum quemadmodum haec oratio figuris ornetur maxime ardentibus, per crebra incisa, hiulce etiam nonnumquam praecipitatis.
2. Argumentorum vis et ratio, quibus propositum obtinere nititur hic inprimis attendenda est; et ad quos, qua via et arte, expugnandos dirigat.
3. Quibus moribus se orator, aut scriptor probat, et auditorum aptetingenio: ut illorum favore subnixus, tanto facilius animos expugnet. Talis enim recte morata oratio
page 54, image: s062dicitur, qua sua se prudentia in consiliis, magnitudine animi in adversis, benevolo in Auditores affectu, primo insinuat; deinde eorum inclinationibus, sive ad honorem, sive ad commodum spectantibus opportune utitur. huc enim, quo quisque propender, facile impellitur.
4. Affectuum movendorum pervestiganda est ratio, in qua sola posita est oratoris huius victoria. Quemadmodum in deliberativo spem metumve; pudorem incutiat, vel audaciam. de quibus concitandis agit Arist. l. 2. Rhetor, c. 5. In demonstrativo observer, quid praecipue voluptati conciliandae faciat. an non ita alterius laudes tracter, ut ad ipsos simul auditores spectare videantur? quibus insidiis gratiam occupet? quibus ornamentis delectet? In iudictali videndum, quomodo regnum illud affectuum administret? an illa concitandae irae sedandaeque, movendo amori, misericordiae, indignationi, invidiae, et aemulationi adhibeat, de quibus Arist. lib. 2. cap. 2. et leq. usque ad 11 eruntque suo etiam a nobis loco pertiactanda? Illud vero ad elocutionem hic fere praecipuum; ut, cum duplex potissimum affectuum genus sit; alterum mite, quale est amoris et miserarionis; alterum vero durum et acerbum, quale est odii et in lignationis: diversum utrimque orationis contemples mur habitum; illum quidem suaviter et numerose periodis longioribus profluentem: hunc contra incisum subsultantem, asperum, pedibusque a brevibus in longas syllabas inclinatis, periodis variis; dictione nunc incitata, nunc rursum haerente, Prioris exemplum pro Milone et Rabirio. posterius in prima Carilinaria habiturus es.
§. 3. Qua ratione et qui in Scholis auctores praelegendi? Quintil. Instit. Orat. l. 2. c. 5.
1. Methodus praelegendi exponendique auctores eloquentiae.
2. Inepti quandoque auctores, ad declaranda eloquentiae vitia, inducendi, quod adolescentes corrupta pleraque magis admirentur, ut tradit in simili.
3. Frequenti interrogatione discipulorum studium exsitatur.
page 55, image: s063
4. Optimi quique ab ipso etiam exordio praelegendi.
5. Duo potissimum cavenda, ne vel nimio antiquitatis studio obscuri, vel novitatis insolentes habeantur. Cum iudicio ex utrisque deligendum.
1. PRaelectio quae in hoc adhibetur, ut facile atque distincte pueri scripta oculis sequantur, etiam illa, quae vim cuiusque verbi, si quod minus usitatum incidat, docet, multum infra Rheroris officium existimanda est: At demonstrare virtutes, vel, si quando ita in cidat, vitia: id professionis eius atque promissi, qui se magistrum eloquentiae pollicetur, maxime proprium est: eo quidem validius, quod non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium revocati, quos quisque eorum velit, libri lectioni deserviant. Nam mihi cum facilius, tum etiam multo magis videtur utile, facto silentio unum aliquem (quod ipsum imperari per vices optimum est) constituere lectorem, ut protinus pronuntiationi quoque assuescant: tum exposita causa in quam scripta legetur oratio (nam sic clarius quae dicentur, intelligi poterunt) nihil otiosum pati, quodque in inventione, quodque in elocutione annotandum erit: quae in prooemio conciliandi iudicis ratio: quae narrandi lux, brevitas, fides: quod aliquando consilium, et quam occulta calliditas, Namque ea sola in hoc ars est, quae intelligi nisi ab artifice non possit. Quanta deinceps in dividendo prudentia, quam subtilis et creba argumentatio: quibus viribus inspiret, qua iucunditate permulceat, quanta in maledictis asperitas, in iocis urbanitas, ut denique dominetur in affectibus, atque in pectora irrumpat, animumque iudicum similem iis quae dicit, efficiat. Tum in ratione eloquendi, quod verbum proprium, ornatum, sublime: ubi amplificatio laudanda, quae virtus ei contraria, quid speciose translatum, quae figura verborum, quae lenis et quadrata, sed virilis tamen compositio.
2. Nec id quidem inutile, ctiam corruptas aliquando, et vitiosas orationes, quas tamen plerique iudiciorum pravitate mirantur, legi palam pueris, ostendique in his quam multa impropria, obscura, tumida, humilia, sordida, effeminata sint: quae non laudantur modo a plerisque, sed (quod peis est) propter hoc ipsum quod sunt prava, laudantar. Nam sermo rectus et secundum naturam enuntiatus,
page 56, image: s064nihil habere ex ingenio videretur; illa vero quae utcumque deflexa sunt, tamquam exquisitiora miramur: non aliter quam distortis, et quocumque modo prodigiosis corporibus apud quosdam maius est pretium, quam iis quae nihil ex communis habitu boni perdiderunt: arque etiam qui specie capiuntur, vulsis, laevatisque, et inustas comas acu comentibus, et non suo colore nitidis, plus esse formae putant, quam possit tribuere incorrupta natura: ut pulchritudo corporis venire videatur ex malis moribus.
3. Nec solum haec ipse debeit docere praeceptor, sed frequenter interrogare, et iudicium discipulorum experiri. Sic audientibus securitas aberit, nec quae dicentur, perfluent aures: simulque ad id perducentur; quod ex hoc quaeritur, ut inveniantipsi, et intelligant. Nam quid aliud agimus docendo eos, quam ne semper docendi sint? Hoc diligentiae genus ausim dicere plus collaturum discentibus, quam omnes omnium artes, quae iuvant sine dubio multum.
4. Quod si poteverit obtineri, non ita difficilis supererit quaestio, qui legendi sint incipientibus. Nam quidam illos minores, quia facilior eorum intellectus videbatur, probaverunt: alii floridius genus, ut ad alenda primarum aetatum ingenia magis accommodatum. Ego optimos quidem et statim et semper, sed tamen eorum candidissimum quemque, et maxime expositum velim: ut Livium a pueris magis, quam Salustium: et hic historiae maioris est author: ad quem tamen intelligendum iam profectu opus sit. Cicero, ut mihi quidem videtur, et iucundus incipientibus quoque, et apertus est satis, nec prodesse tantum, sed etiam amari porest, tum (quemadmodum Livius praecepit) ut quisque erit Ciceroni simillimus.
5. Duo aurem genera maxime cavenda pueris puto: Unum, nequis eos antiquitatis nimius admirator, in Gracchorum, Catonisque, et aliorum similium lectione durescere velit. Fientenim horridi arque ieiuni. Nam neque vim eorum adhuc inrellectu consequentur: et elocutione, quae tum sine dubio erat optima, sed nostris temporibus aliena, contenti, quod est pessimum; similes sibi magnis viris videbuntur. Alterum quod huic diversum est, nerecentis huius lateiviae flosculis capti, voluptate quadam prava deliniantur, ut praedulce illud genus, et puerilibus ingeniis hoc gratius, quo propius est, adament Firmis autem iudiciis, iamque extra
page 57, image: s065periculum positis, suaserim et antiquos legere, ex quibus si assumatur solida ac virilis ingenii vis, deterso rudis saeculi squalore, tum noster hic cultus clarius enitescet: et novos, quibus et ipsis multa virtus adest. Nec enim nos tarditatis natura damnavit: sed dicendi mutavimus genus, et ultra nobis, quam oportebat, indulsimus, itanon tam ingenio nos superarunt, quam proposito, Multa ergo oportebit eligere: sed curandum erit, ne iis, quibus permista sunt, inquinentur. Quosdam vero etiam quos totos imitari oportear, et fuisse nuper et nunc esse, quidem libenter non concesserim mdo, verum etiam contenderim Sed hi qui sint, non cuiusque est pronuntiare. Tutius circa priores vel erratur: ideoque hanc novorum distuli lectionem, ne imitatio iudicium antecederet.
CAPUT VI. Veterum Auctorum Catalogus per suas aetates distributus.
CUm eruditorum omnium consensione firmatum sie romanae eloquentiae rationem formamque ad veterum illorum scriptorum monumenta exigendam ducendamque esse, novorum vero quemque, ut his maxime similem, ita ceteris praeferendum videri. Non absre facturum me existimavi, si priscos Auctores, qui aliquo in numero sur~, Catalogo quodam colligerem, atque in suas veluti aetates, cum solutae tum ligatae eloquentiae scriptores distinguerem, Commentatoribus plerorumque additis. Ita enim deinde planius erit de quibusque iudicium. Quod omnino Lectori, ut eosdem cum fructu tracter, videtur necessarium.
page 58, image: s066
LINGVAE LATINAE AUTORES AETATIS AUREAE.
1. M. Tullii Cicer. opera, cum P. Manutii commentario, An. 1583. Venetii, in fol.
Eiusdem Orationum tomi tres, cum Epistolis samiliar, notis Freigii illustratae Francofurti An. 1592. in 8.
Tertium volumen orationum, cum Nicolai Abrami S, I. locupletissimis commentariis. Parisiis An. 1631. in fol.
2. Varronis opera cum notis Augustini, Scaligeri, Victorii Parisiis in 8. An. 1585. Item Lugdauni Bat. et Ingolstadii in 8.
3. Catonis opera, quae extant collecta Lugduni Bat. An. 1590. in 8.
NB. Cato. Varro, Columella, Palladius rei rusticae scriptores cum Victorii, Ursini, et aliorum notis Heidelbergae in 8. An. 1593. editi sunt.
4. Marci Vitruvii Pollionis de Architectura, cum Comment. Philandri, Lugduni in 4. et Danielis Barbari, Venet iis in fol. An 1567.
5. Trogi Pompeii historiae, a Iustino abbreviatae, cum Modii, et Bongarsii notis Francos. in 8.
6 C. Caesaris commentarii, cum variorum notis Francof. in 4 1606.
7. Cornelii Nepotis, sive Aemilii Probi liber cum Lambini Comment. Francof in 8. An 1608.
8. Salustii opera, cum notis et comment. variorum Francof. in 8.
page 59, image: s067
9 Livii historia Francof. et alibi.
10 Fragmenta historicorum collecta ab Ant. Augustino cum notis Fuluii Ursini Antverp. apud Plant. an. 1595.
11 Ennii Annales editi Lugd. Bat. Eiusdem fragmenta poetica Neapoli 1590.
12 Plauti Comoediae cum Comment. Taubmanni in 4.
13 Terentii Comoed. cum Donati et Eugraphii Comment in 4. Parisiis 1602.
14 Lucilii fragmenta a Franc. Dousa collecta, Lugduni Bat. in 4.
15 Veterum Poetarum fragmenta, edita ab Henrico Stephano in 8.
16 Lucretii poemata, cum Comment. Dionysii Lambini, Francof in 8.
17 Catullus, Tibullus, et Propertius, cum Comment. variorum in fol. et cum notis Passeratii de Comment. in Propertium in fol. 168. Parisiis.
18 Virgilus cum Comment. Servii Parisiis in fol. Item cum Commet. P Iacobi Pontani in fol. Rursum comment. P. de la Cerdae. Deinde Comment Nicol. Abrami in 8. Rothom agi An. 1633. denique Thomae Farnabii Ambstelrod. Castigationes Pierii in Virg. Basileae in 8. Varia lectio Pauli Gabiani Brixiae in 8.
19 Horatii opera cum Lambini Comment. et Marsilii Parisiis in fol.
item cum paraphrasi Frider Ceruti Veronae in 4. Deinde Com Ioannis Bond in 12. Ambsterlodami An. 1636. Denique Com. P. Iodici de Mares in 12. Duaci An. 1938.
20 O vidii opera, cum Comment. variorum Franc. in fol. Eiusdem metamorphosis, tristia, et de ponto cum notis lac. Pontani.
page 60, image: s068
AETATIS AGRENTEAE.
1 COlumella, cum Varrone et Palladio de re rustica, cum notis Ursmi; et Victorii in 8.
2 Pomponius Mela in 4. Antverp.
3 Petronius cum notis variorum in 12. Parisiis
4 Asconius Pedanius in Ciceron. cum notis Hottomanni in 8. Lugduni, 1551.
5 Senecae Rhetoris et Senecae Philosophi opera cum notis Pinciani, Lipsii, Schotti, Mureti etc. Parisiis.
6 Senecae Tragoediae cum Comment. P. Antonii Delrio in 4. et Thomae Farnabii in 12. Amstelrodami An. 1632.
7 Aul. Persii Satyrae cum notis Vineti, Pithaei, Martilii etc. Parisiis in 4. An. 1613. Cum paraphrasi Freder. Cerati Veronae, An. 1600. Casauboni Comment. Parisiis in 8. An. 1615, denique Thom. Farnabii Amb stelr. 1632.
8 Lucanus cum Comment. Hortensii et 10. Sulpitii Basileae in fol. 1578.
9 Dictiis Cretensis de bello Troiano cum Iosiae Merceri notis Parisiis. sed hic liber spurius est.
10 Gratii Cynaegeticon Parisiis inter vetera Poemata editum.
11 C. Iulius Hyginus Agusti libertus, cum aliis mythologicis latinis.
12 Phoedri Augusti, item Liberti fabulae, Parisiis cum notis Rigaltii.
13 Curtii historia, cum Franc. Modii et Valencis Acidalii notis.
Item cum Raderi Comment in fol. Coloniae. An. 1628.
14 Velleius Paterculus cum notis Manutii, Lipsii, Acidalii etc.
page 61, image: s069
15 Valerius Maximus, cum Pighii, Lipsii, Coleri notis.
16 Cornelius Celsus de re medica.
17 Plinius maior, cum recognitione Dalecampii vel Ciaconii.
18 Plinius minor, cum notis Minois et Casauboni, et Comment ario 10. Mariae Catanei in Epist. Genevae An. 1600. Et in panegyricum Traiani cum notis Lipsii Gruteri et aliorum Argentorati An. 1635.
19 M. Fabii Quintiliani institutiones oratoriae, cum declamationibus eidem quamvis incerto, tributis Genevo, An. 1604.
20 Tacitus cum notis variorum in 8. Francof. editus An. 1607.
21 Suetonius cum Torrentii, Casauboni, Gruteri aliorumque Commentariis.
22 Flori historia, cum notis et castigationibus variorum.
23 Iulius Solinus Antverpiae. An. 1582. per M. Anton Delrio emendutus.
24 Frontini strategemata cum Vegetio edita Parisiis in 4. An. 1607.
Eiusdem de Aquaeductibus et Coloniis tractatus extans apud Onuphr. Panuinium in Comment reip. Rom. Parisiis in 8. An. 1588.
25 Valerius Flaccus cum Lud. Carrionis notis Antverp. in 16.
26 Silius Italius cum notis Dan. Heinsii, Lugduni Batav.
27 Statius cum veteris grammatici commentario Parisiis in 4. an 1600.
Item cum veterum et novorum Commentariis ibid. An. 1618. impressus.
28 Martialis cum variorum Comment. Parisiis in 4. An. 1601. Item Commentariis P. Raderi, Ramirez quoque et Gruteri.
page 62, image: s070
NB. Plerosque horum saeculorum auctores in parva forma Batavicis recens typis prodiisse.
AETATIS FERREAE.
1 Arnobius, et Minutius felix, a Petro Ciacconio et Fulvio Ursino emendati, Romae in 4. An 1583.
2 Apuleii opera, cum notis Petri Antverpiae in 8. An. 1588. cum Beroaldi Comment Basileae, cum Vulcanii notis Lugduni, Scioppii crisi Augustae. An. 1605.
3 Auli Geilii, vel Agelii noctes atticae, cum Henrici Stephani notis Parisiis, in 8. An. 1585.
4 Panegyrici duodecim a Grutero Acidalio et Rittershusio recogniti Francof. in 16. an. 1607.
5 Rhetores in quibus Rutilius Quintiliano aetate maior Paris in 4. An 1599.
6 Iulius obsequens de prodigiis Lugduni in 16. an. 1588.
7 Ammianus Marcellinus Hamburgi in 4. An. 1604.
8 Historiae Augustae scriptores, ut Spartianus, Lampridius, Pollio, Capitolinus Vulcatius et Vopiscus, cum Casauboni et Claudii Salmasii Commentariis.
9 Apicius dere culinaria cum notis Gabriel. Humelburgii. Tiguri in 4.
10 Martianus Capella cum Hugonis Grotii Lugduni in 8. An. 1600.
11 Boethius de consolatione Philosophiae. ibid. an. 1600.
12 Iulii Firmici de errore profanarum religionum, Hamburgi in 8. an. 1605.
13 Lactantius cum Michael. Thomasii notis Antverpiae in 8 an. 1568.
14 Censorinus de die natali cum Aldi Manutii notis Venetiis an. 1581.
15 Aurelius Victor cum Andr. Sthotti notis Antverp. in 7. an. 1579.
page 63, image: s071
16 Symmachi epistolae cum notis Scioppii Moguntiae An. 2604. in 4. Et Franc. Iureti Comment. Paris. in 4. an. 1604.
17 Vegetius cum Frontino de re militari, cum Comment Godeschalci Stevechii Paris. in 4. an. 1607. Et de re Veterinaria, sive Mulo medicina in 4. An. 1574.
18 Macrobius cum 10. Isacii Pontani notis Lugd. Bat. in 8. An. 1597.
19 Ausonius cum Eliae Vineti Comment. in 4. et 10 sep. Scaligeri in 8.
20 Prudentius cum notis Victoris Giselini in 8. Antverp.
21 Claudianus cum M. Ant. Delrio notis Antverp. in 8.
22 Calphurnii et Nemesiani poemata, cum notis a Roberto Titio vulgatis Florentiae in 4.
23 Q. Sereni carmen de Medicina, et Symposii aenigmata Parisiis An. 1590.
NB. Inter veteres Grammaticos etiam referri Pedanium, Festum, Nonnium Marcellum, et Fulgeutium, Donatum: tum deinde Charisium, Diomedem, Priscianum, Victorinum, Terentianum Longum, quorum plures simul editi.
Vides, amice Lector, inclinatas sensim virorum eloquentium aetates, ab Ennio, Plauto, Lucidio, Varrone paucisque aliis, quorum scripta perdurarunt, eloquentia primum educari; a Cicerone et Virgilio robore virili firmari, ab Apuleio, Ammiano aliisque praecipitari rursum in senium visa est. Nobis, ne per singulos operose circumferamur, illi tantum designandi erunt, quorum cuique eloquentiae studioso, lectio utilior futura est. Qua in re, cum pro dignitate auctoris cuiusque dimicatur, non una omnium se~ntentia est; sed pro suo quilibet cum naturae, tum naturae, tum styli, a se delecti ingenio controversiam decidit. Nos ut ex materiae diversitate, diversum, tam scriptorum, quam legentium ordinem facimus, fortassis et hic lucis aliquid ad litem facilius terminandam adferemus. Prius tamen Quintilianum, a Cicerone latinorum facile oratorum principem, hac de re, cum in suis Institutionibus, tum in Dialogo de Oratoribus, erudite iuxta ac sapienter disserentem audiamus.
page 64, image: s072
§. II. De lectione bonorum auctorum recte instituenda. Quintil. lib. 10. Inst. c. 1.
1. Lectio, scriptio, dictioque oratori futuro iungenda sunt.
2. Qua ratione Lectio instituenda sit.
3. Lectio Poet arum oratori quoque non est negligenda.
4. Historicorum lectio utilis.
5. Denique et Philosophorum.
1. ELoquendi praecepta, sicut cognitioni sunt necessaria, ita non satis ad vim dic endi valent, nisi illis firma quaedam facilitas, quae apud Graecos e(/cis nominatur, accesserit, quam scribendo plus, an legendo, an dicendo consequamur, solere quaeri scio. Quod esset diligentius nobis examinandum, si qualibet earum rerum possemus una esse coutenti. Verum itasunt inter se connexa et indiscreta omnia, ut si quid ex his defuerit, frustra sit in ceteris laboratum. nam neque solida ac robusta fuerit unquam eloquentia, nisi multo stylo vires acceperit: et citra lectionis exemplum, labor ille, carens rectore, fluit. Qui autem scierit, quo sint quaeque modo dicenda, nifi tamquam in procinctu, paratam quidem ad omnes casus habuerit eloquentiaro, velut calusis thesauris incubait. etc.
2. Alia vero legentes, alia audientes magis adiuvant. Excitat qui dicit spiritu ipso, nec imagine et ambitu rerum sed rebus ipsis incendit. Vivunt enim omnia et moventur, excipimusque nova illa velut nascentia cum favore ac solicitudine etc. Lectio libera est, nec actionis impetu transcurrit, sed repetere saepius licet, sive dubites, sive memoriae Ipenitus affigere velis. Repetamus autem, et tractemus, et, tut cibos mansos ac prope liquefactos dimittimus quo facilius digerantur; ita lectio non cruda, sed multa iteratione mollita, et velut confecta memoriae imitationique tradatur. Ac diu non nisi optimus quisque, et qui credentem
page 65, image: s073sibi minime fallat, elgendus est; sed diligenter, ac pene ad scribendi solicitudinem, nec per partes modo scrutanda omnia; sed perlectus liber, utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes frequenter, ex industria quoque occultantur. Saepe enim praeparat, dissimulat, insidiatur orator, eaque in prima parte orationis dicit, quae sunt forte in summa profutura. Itaque suo loco minus placent, adhuc nobis, quare dicta sint, ignorantibus: ideoque erunt cognitis omnibus repetenda. Illud vero utilissimum, nosse eas causas, quarum orationes in manus sumpserimus, et, quoties contingit, utrimque habitas legere actiones, ut Demosthenis atque Aeschinis inter se contrarias. Quin etiam easdem causas, ut quisque egerit, utile est scire. nam pro domo Ciceronis dixit Callidius, et pro Milone orationem Brutus exercitationis gratia scripsit, eriamsi egisse illum Cornelius Celsus falso existimat.
Nequeid statim legenti persuasum sit, omnia, quae magni auctores dixerint, utique esse perfecta. Nam et labuntur aliquando, et oneri cedunt, et indulgent ingeniorum suoram voluptati; nec semper intendunt animum, et nonnumquam fatigantur. Cum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio etiam Homerus ipse videatur. Summi enim sunt, homines tamen: acciditque illis qui quidquid apud illos repererunt, dicendi legem putant, ut deteriora imitentur (id enim facilis) ac se abunde similes putent, si vitia, magnorum consequantur Modeste tamen, et circumspecto iuditio de tantis viris pronuntiandum est, ne (quod plerisque accidit) damnent, quae non intelligunt. Ac si necesse est in alteram errare partem, omnia eorum legentibus placere, quam multa displicere maluerim.
Plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem Poetarum: multique eius iudicium sequuntur: neque id immerito, Namque ab his et in rebus spiritus, et in, verbis sublimitas, et in affectibus motus omnis, et in personis decor petitur, praecipueque velut attrita quotidiano actu forensi ingenia, optime rerum talium blanditia reparantur. Ideoque in hac lectione Cicero requiescendum putat. Mcminerimus tamen non pet omnia Poetas esse Orat ri sequendos, nec libertate verborum, nec licentia figurarum: totumque illud studiorum genus ostentationi comparatum, praeter id quod solam petit voluptatem, eamque
page 66, image: s074fingendo non falsa modo, sed etiam quaedam incredibilia, sectatur, patrocinio quoque aliquo iuvari: quod alligati ad certam pedum necessitatem, non semper propriis uti possint, sed depulsi a recta via, necessario ad eloquendi quaedam diverticula confugiant: nec mutare quaedam verba, sed extendere, corripere, convertere, dividere cogantur: nos vero armatos stare in acie, et summis de rebus decernere, et ad victoriam niti. Neque ego arma squalere situ ac rubigine velim, sed fulgorem his inesse, qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul visusque perstringatur: non qualis auri argentique imbellis, et potius habenti periculosus.
4. Historia quoque alere orationem quodam molli iucundoque succo potest. Verum et ipsa sic est legenda, ut sciamus plerasque eius virtutes oratori esse vitandas. Est enim proxima poetis, et quodammodo carmen solutum: et scribitur ad narrandum, non ad probandum: totumque opus non ad actum rei pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis, et ingenii famam componitur: ideoque et verbis liberioribus, et remotioribus figuris narrandi taedium evitat. Itaque ut dixi, neque illa Salustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem, et saepius in eiuditum, captanda nobis est: neque illa Livii lactea ubertas satis docebit eum qui non speciem expositionis, sed fidem quaerit. Adde quod Marcus Tullius ne Thucydidem quidem aut Xenophontem utiles oratori purat, quamquam illum bellicum canere, huius ore Musas esse locutas existimet. Licet tamen nobis in digressionibus uti vel historico nonumquam nitore, dum in iis de quibus erit quaestio, meminerimus non athletarum toros, sed militum lacertos esse: nec versicolorem illam, qua Demetritis Phalereus dicebatur uti, vestem bene ad forensem pulverem facere. Est et alius ex historiis usus, et is quidem maximus, sed non ad praesentem pertinens locum, ex cognitione rerum exemplorumque, quibus in primis instructus esse debet orator, ne omnia testimonia expetat a litigatore: sed pleraque ex vetustate diligenter sibi cognita sumat: hoc potentiora, quod ea sola criminibus odii et gratiae vacant.
5. A Philosophorum vero lectione ut essent nobis multa petenda, vitio factum est Oratorum, qui quidem illis optima sui operis parte cesserunt. Nam et deiustis, honestis, utilibus, quaeque sunt his contraria, et de rebus divinis maxime
page 67, image: s075dicunt, et argumentantur acriter: et altercationibus, atque interrogationibus oratorem futurum optime Socratici praeparant. Sed his quoque adhibendum est simile iudicium, ut etiam cum in rebus versemur iisdem, non tamen eandem esse conditionem sciamus litrum ac disputationum, fori et auditorii, praeceptorum et periculorum. Credo exacturos plerosque, cum tantum esse utilitatis in legendo iduicemus, ut id quoque adiungamus operi, qui sint legendi, quae in quoque auctore praecipua virtus. Sed persequi singulos, infiniti~ fuerit operis. Quippe cum Bruto M. Tullius tot milibus versuum de Romanis tantum oratoribus loquatur, et tamen de omnibus aetatis suae, quibuscum vivebat, exceptis Caesare atque Marcello, silentium egerit: quis erit modus, si et illos, et qui postea fuerunt, et Graecos omnes, et Philosophos, et Poetas persequi velim? Fuerit igitur brevitas illa tutissima, quae est apud Livium in epistola ad filium scripta: legendos Demosthenem arque Ciceronem: tum ita ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus. Non est tamen dissimulan da nostri quoque iudicii summa. Paucos enim vel potius nullum, ex iis qui vetustatem pertulerunt. existimo posse reperiri, qui iudicium adhibentibus non allaturus sit utilitatis aliquid: cum se Cicero ab illis quoque vetustissimis auctoribus, ingeniosis quidem, sed arte carentibus, plurimum fateatur adiutum. Nec multo aliter de nobis sentio. Quotus enim quisque inveniri tam demens potest, qui ne minima quidem alicuius certe fiducia partis, memoriam posteritatis speraveritiqui si quis est, intra primos statim deprehendetur, et citius nos dimittet, quam ut eius nobis magno temporis detrimento constet experimentum.
§. III. Quiex Graecis Latinisque auctores prae teteris emineant? Quintil. ibid.
Haec cum universe Quintilianus tradidisset, et pro ingeniorum diversitate alios aliis placere scriptores docuisset, sum, priusquam Romanos commemeraret, de Graecis iudicium promuntiat, ac Poetarum quidem principiem in Heroicis versibus Homerum, in
page 68, image: s076pastorali Musa Theocritum, in Ecloga Callimachum, in Lyricis Pindarum, in Comicis Aristophanem in in Tragicis Sophoclem atque Euripedem, illum sublimiorem hunc ad motum magis idoneum statuit. Historicorum diversa, ait, virtus laudem pene est parem cousecuta Densus et brevis, et semper in stans sibi Thucy dides: dul cis, et candidus, et fusus Herodotus, ille concitatis, hic remissis affectibus melior: ille concionibus, hic sermonibus: ille vi, hic voluptate etc. Verbis Quintiliani per gam.
Sequitur Oratorum ingens manus, cum decem simul Athenis aetas una tulerit quorum longe Princeps Demosthenes ac pene oran di lex fuit. tanta vis in eo, tam densa omnia, ita quibusdam nervis iotenta sunt, tam nihil otiosum, is dicendi modus, ut nec quid desit in eo, nec quod redundet, invenias. Plenior Aeschines, et magis fusus, et grandiori similis, quo minus strictus est. carnis tamen plus habet, lacers torum minus. Dulcis inprimis, et acutus Hyperides: sed minoribus causis, ut non dixerim utilior, magis par. His aetate Lysias maior, subtilis atque elegans, et quo nihil, si oratori sit satis docere, quaeras perfectius. nihil enim est inane, nihil arcessitum: puro tamen fonti quam magno flumini propior. Isocrates in diverso genere dicendi nitidus, et comptus, et palaestrae quam pugnae magis accomodatus, omnes dicendi veneres sectatus est nec immerito: auditoriis enim se non iudiciis com pararat: in inventione facilis, honesti studiofus: in compositione adeo diligens, ut cura cius reprehendatur. Neque ego in his, de quibus sum locutus, has solas virtutes: sed has praecipuas puto: nec ceteros parum fuisse magnos. Quin etiam Phalereum illum Demetrium (quamquam ist primus in clinasse eloquentiam dicitur) multum ingenii habui sse, et facundiae fateor, vel ob hoc memoria dignum, quod ultimus est fere ex Atticis qui dici possit orator: quem tamen in illo medio genere dicendi praefert onibus Cicero, Philosophorum (ex quibus plurimum se traxisse eloquentiae M. Tullius confitetur,) quis dubitet Platonem esse praecipuum, sive acumine disserendi, sive eloquendi facultate divina quadam et Homerica? multum enim supta prosam Orationem, et quam pedestrem Graeci vocant, surgit: ut mihi non hominis ingenio, sed quodam Delphico videatur oraculo instinctus. Quid ego commemorem Xenophoutis iucunditatem illam inaffe ctatam, sed
page 69, image: s077quam nulla possit affectatio consequi? ut ipsae finxisse sermonem Gratiae videantur: et quod de Pericle veteris comoediae testimonium est, in hunc transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quandam persuadendi Deam. Quid reliquorum Socraticorum elegantiam? quid Aristotelem? quem dubito scientia rerum, an scriptorum copia, an eloquendi suavitate, an inventionum acumine, an varietare operum, clariorem putem. Nam in Theophrasto tam est cloquendi nitor ille divinus, ut ex eo nomen quoque traxiste dicatur. Minus indulsere eloquentiae Stoici veteres: sed cum honesta suaserunt, tum in colligen do probandoque quae instituerant, plurimum valuerunt: rebus tamen acuti magis, quam (id quod sane non affectarunt,) oratione magnifici.
2. Idem per Romanos quoque autores ordo ducendus est. Itaque ut apud illos Homerus, sic apud nos Virgilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis poetarum Graecorum nostrorumque illi haud dubie proximus. Utar enim verbis iisdem, quae ex Asio Domitio iuvenis accepi: qui mihi interroganti, quem Homero crederet maxio me accedere, secundus inquit, est Virgilius, propior tamen primo quam tertio. Et hercle ut illi naturae caelesti atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae, vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum: et quanto eminentioribus vincimur, fortasse aequalitate pensamus. Ceteri omnes longe sequentur. nam Macer et Lucretius legendi quidem, led non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant: elegantes in sua quisque materia, sed alter humilis, alter diffieilis. Attacinus Varro in iis per quae nomen est assecutus, interpres operis alieni, non spernendus quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples. Ennium sicut sacros verustatelucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem, quantam religionem. Propiores alii, atque ad hanc phrasin de qua loquimur magis utiles. Lascivus in Heroicis quoque Ovidius, et nimium amator ingenii sui, laudandus tamen in partibus. Cornelius autem Severus, etiamsi versisicator, quam poeta melior, si tamen, ut est dictum, ad exemplar primi libri bellum Siculum perscripsisset, vendicaret sibi iure secundum locum. Sed cum consummari mors
page 70, image: s078immatura non passa est: puetilia tamen etus opera et marimam indolem osten dunt, et mirabilem praecipue in aetate illa recti generis voluntatem. Multum in Valerio Flacco nuper amisimus. Uchemens ac poeticum ingenium Saleii fuit, mec ipsum senectute maturum. Rabirius ac Pedo non indigni coguitione, si vacet. Lucanus ardens, et concitatus et sententiis clarissimus, et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam Poetis annumerandus.
Elegia Graecos quoque provocamus: cuius mihi tersus atque elegaus maxime videtur auctor Tibullus, sunt qui Propertium malint. Ovidius utroque lascivior: sicut durior Gallus Styra qui dem tota nostra, in qua primus insignem laudem adeprus Lucilius, qui quosdam sibi deditos adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis praeferre non dubitent. Egoquantum ab illis, tan tum ab Horatio dissentio, qui Lucilium fluere lutulen tum, et esse aliquid quod tollere possis, putat. Nam et eruditio in eo mira, et libertas, atque inde acerbitas, et abunde salis. Multo est tersior, ac purus magis Horatius, et ad notandos hominum mores praecipuus. Multum et verae gloriae, quam vis uno libro, Persius meruir. Sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur. Alterum illud est, et prius Satyrae genus, quod non sola carminum varietate mistum condidit Terentius Varro, vir Romanorum eruditissimus. Plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus latinae linguae, et omnis antiquitatis, et rerum Graecarum nostratumque; plustamen scientiae collaturus, quam eloquentiae.
Iambus non sane a Romanis celebratus est, ut primum opus, a quibusdam interpositus: cuius accrbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio: quan quam illi Epodos intervenire reperiatur. A Lyricorum; dem Horatius fere solus legi dignus. Nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis, et gratiae, et variis figuris, et verbis felicissime audax. Si quem adicere velis, s erit Caesius Bassus, quem noper vidim us: Sed eum longe praecedunt ingenia viventinir. Tragoediae scriptores Accius atque Pacuvius clarissimi, gravitate sententiatum, verborum pondere, et authoritate personarum. Ceterun nitor, et summa excolendis operibus manus, nagis videri potest temporibus quam ipsis defuisse. virtum tamen Accio plustribuitur: Pacuvium videri
page 71, image: s079doctioctiorem, qui esse docti affectant, volunt. Iam Varii Thyestes cuilibet Graecorum comparari potest. Ovidii Medea videtur mihi ostendere, quantum vir ille praestare potuerit, si ingenio suo temperare, quam indulgeie maluisset. Eorum quos viderim longe Princeps Pomponius secundus: quem senes parum Tragicum putabant, eruditione ac nitore praes stare consitebantur. In Comoedia maxime claudicamus: licet Varro dicat Musas, Aelii Stolonis sententia, Plautino serm one locuturas fuisse, si latine loqui velset: licet Caecilium veteres laudibus ferant: licet Terentii scripta ad scipionem Africanum referantur: quae tamen sunt in hoc genere elegantissima, et plus adhuc habitura gratiae, si intra versus trimetros stetissent. Vix levem consequimur umbram, adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis con cessam Atticis Venerem, quando eam ne Graeci quidem in alio genere linguae obtinuerint. Togatis excellit Afranius, utinamque non inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus, mores suos fassus.
3. At historia non cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Salustium verear: nec indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis, clarissimique candoris, tum in con cionibus supra quam enarrari potest eloquentem: ita dicuntur omnia cum rebus tum personis ac comodata: sed affectus quidem, praecipue eos, qui sunt dulciores, ut par cissime dicam, nemo historicorum commendavit magis Ideoque immortalem illam Salustii velocitatem diversis virtutibus consecutus est.
4. Oratores vero vel praecipue latinam linguam parem facere Graecae possunt. Nam Ciceronem cuicumque eorum fortiter opposuerim. Nec ignoro quantam mihi concitem pugnam, cum praesertim id non sit propositi, ut cum Demostheni comparem hoc tempore: neque enim attinet, cum Demosthenem imprimis legendum, vel ediscendum potius putem. Quorum ego virtutes plerasque arbitor similes, consilium, ordinem, dividendi, praeparandi, probandi rationem, omnia denique quae sunt inventionis. In eloquem do est aliqua diversitas: densior ille, hic copiosior: ille concludit adstrictius, hic latius pugnat: ille acumine semper, hic frequenter et pondere: illi nihil detrahi potest, huic nihil adici: curae plus in illo, in hoc naturae. Salibuscerte et commi. ratione (qui duo affectus plurimum
page 72, image: s080valent) vincimus. Et fortasse epilogos ille mos civitatis abstulerit: sed et nobis illa, quae Attici mirantur, diversa latini sermonis ratio minus permiserit. In epistolis quidem, quamquam sunt utriusque, nulla contentio est. Cedendum vero in hoc quidem, quod ille et prior fuit, et exmagna parte Ciceronem quantus estfecit.
Nam mihi videtur M. Tullius cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iu cunditatem Isocratis. Nec vero [orig: verô] quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum, sed plurimas vel potius omnes exse ipso vittutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertate. Non enim pluvias (ut ait Pindarus) aquas colligit, sed vivo gurgite exundat, dono quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur.
Nam quis docere diligentius, movere vehementius potest? cui tanta unquam iucunditas adfuit, ut ipsa illa quae extorquet impetrare eum credas, et cum transversum vi sua iudicem ferat, tamen ille non rapi videatur, sed sequi. Iam in omnibus quae dicit, tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat; nec ad vocati studium; sed testis ac iudicis afferat fidem. Cum interim haec omnia, quae vix singula quisque intentissimo studio assequatur, fluunt illaborata: et illa qua [orig: quâ] nihil pulchrius auditu est oratio, prae sefert tamen felicissimam facilitatem. Quare non immerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis dictus est: apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis, sed eloquentiae nomen habeatur, Hunc igitur spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum. Ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit.
page 73, image: s081
§. 6. M. Aper Diversis temporibus diversam eloquentiae speciem placuisse contendit, apud Quintil. in Dialog. de Orator.
1. Non unum esse dicendi genus ostendit, quodque probatur ab uno, ab alio reprehendi.
2. Vetus dicendi ratio propter temporum et iudiciorum mutationem merito variata est.
3. Sublata illa iudiciorum ratione, floridam atque altius assurgentem orationem amant, Caesaris aliorumque humilitas displicet.
4. Cicero quoque in primis suis siriptis orationibus remissior, aetate profecit.
NOn quaero, quis disertissimus, hoc probasse contentus sum, non esse unum Eloquentiae vultum. Sed in illis quoque quos vocatis antiquos, plures species deprehendi: nec statim deterius esse quod diversum est: vitio autem malignitatis humanae vetera semper in laude, praesentia in fastidio esse. Num dubitamus in ventos qui pro Catone Appium Coecum magis mirarentur? satis constat nec Ciceroni quidem obtrectatores defuisse, quibus inflatus et tumens, nec satis pressus, supra modum exsultans, et superfluens, et parum antiquus videretur. Legisti utique et Calvi, et Bruti, ad Ciceronem missas epistolas, ex quibus facile est deprehendere, Calvum quidem Ciceroni visum exsanguem, attritum, Brutum autem otiosum atque disiunctum. Rursumque Ciceronem a Calvo quidem male audivisse, tamquam solutum, et enervem: a Bruto autem, utipsius verbis utar, tamquam fractum, atque elumbem. Si me interroges, omnes mihi videntur verum dixisse. Sed mox ad singulos veniam, nec mihi cum universis negotium est.
2. Nam quatenus antiquorum admiratores hunc velut
page 74, image: s082terminum antiquitatis constituere solent, quem usque ad Cassium Severum faciunt, quem primum affirmant flexisse ab illa vetere, atque dicendi via directa: non infirmitate ingenii, nec inscitia literarum, transtulisse se ad id dicendi genus contendo, sed iudicio, et intellectu. Vidit namque, cum conditione temporum ac diversitate aurium formam quoque ac speciem orationis esse mutandam, Facile perferebat prior iste populus, ut imperitus et rudis, imperitissimarum orationum spatia: atque idipsum laudi dabatur, si dicendo quis diem eximeret. Ita vero longa principiorum praeparatio, et narrationis alte repetita series, et multat um divisionum osten tatio, et mille argumentorum gradus, et quidquid aliud aridissimis Hermagorae, et Apollodori libris praecipitur, in honore erat: et siquis odoratus philosophiam, atque ex ea locum aliquem orationi suae insereret, in caelum laudibus ferebatur. Nec mirum, erant enim haec nova et incognita: et ipsorum quoque oratorum paucissimi, praecepta Rhetorum aut Philosophorum placita cognoveran. At hereule perunlgatis iam omnibus, cum vix in cortina quisquam assistat, qui elementis studiorum ersi non instructus, aut certe imbutus sit, novis et exquisitis eloquentiae itineribus opus est, per quae orator fastidium aurium effugiat, utique apud eos iudices qui vi aut potestate non iure et legibus cognoscunt, et nec accipiunt tempora, sed constituunt, nec exspectandum habent oratorem, dum illi libeat de ipso negotio dicere, sed saepe ultro admonent, atque alio transgredientem revocant et festinate se restantur- Quis nunc ferat oratorem de infirmitate valerudinis suae praefantem? qualia santfere principia Corvini. Quis quinque in Verrem libros exspectaverit? Quis de exceptione et formula perpetietur illa immensa volumina, quae pro M. Tullio aut A. Caecini legimus? praecurrit hoc tempore iudex dicentem, et nisi auc cursu argumentorum, aut colore sententiarum, aut nitore et cultu descriptionum invitatus et corruptus est. aversatur dicentem.
3. Vulgus quoque assistentium, et affluens et vagus audito, assuevit iam exigere laetitiam et pulchritudinem orationis; nec magis perfert in iudiciis tristem et impexam antiquitatem, quam si quis in scena Roscii aut Turipionis Ambivii exprimere gestus velit. Iam vero iuvenes et in ipsa studiorum, incude positi, qui profectus sui caussa oratores
page 75, image: s083sectanctantur, non solun, audire, sed etiam referre domum aliquid illustre et dignum memoria volunt. Traduntque invicem, ac saepe in colonias ac provincias suas scribunt, sive in suis aliquis arguta, et brevi sententia effulsit, sive locus exquisito et poetico cultu enituit. Exigitur enimiam ab oratore etiam poeticus decor, non Attii aut Pacuvii veteroo inquinatus, sed ex Horatii, et Virgilii, et Lucani sacrario prolatus. Horum igitur auribus et iudiciis obtemperans nostrorum oratorum aetas pulchrior et ornatior extitit. Neque ideo minus efficaces sunt orationes nostrae, quia ad aures iudicantium cum voluptate perveniunt, Quid enim si infirmiora horum temporum templa credas, quia non rudi coemento, et informibus tegulis exstruuntur, sed marmore nitent, et auro radiantur? Equidem fate bor vobis simpliciter. me in quibusdam antiquorum vix risum, in quibusdam autem vix somnum tenere. Concedamus sane C. Caesari, ut propter magnitudinem cogitationum, et occupationes rerum minus eloquentia effecerit, quam divinum eius ingenium postulabat: tam hercule quam Brutum philosophiae relinquamus. Nam in orationibus minorem esse fama sua, etiam admiratores eius fatentur. nisi forte quisquam aut Cesaris pro Decio Samnite, aut Bruti pro Deiotaro Rege, ceterosque eiusdem lentitudinis, ac teporis libros legit, nisi qui et car mina eorundem miratur, fecerunt enim et carmina, et in Bibliothecas retulerunt, non melius quam Cicero, at felicius, quia illos fecisse pauciores sciunt. Asinius quoque quamquam ptopioribus temporibus natus sit, videtur mihi inter Menenios et Appios studuisse. Pacuvium certe, et Attium, non solum tragoediis, sed etiam orationibus suis expressi:, adeo durus et siccus est. Oratio autem, sicut corpus hominis, ea demum pulchra est, in qua non eminent venae, nec ossa numerantur: sed temperatus ac bonus sanguis implet membra et exsurgit toris, ipsos quoque nervos rubore tegit, et decore commendat. Nolo Corvinum insequi, quia non per ipsum stetit, quo minus laetitiam nitoremque temporum exprimeret.
4. Ad Ciceronem venio, cui eadem pugna cum aequalibus suis fuit, quae mihi vobiscum est. Illi enim antiquos mirabantur, ipse suorum temporum eloquentiam anteponebat. nec ulla re magis eiusdem aetatis oratores praecurrit quam iudicio. Primus enim excoluit orationem, primus et verbis
page 76, image: s084delectum adhibuit, et compositioni artem: locosque laetiores attentavit, et quasdam sententias invenit: vutique in his orationibus quas senior iam et iuxta finem vitae composuit, id est, postquam magis profecerat, usuque et experimentis didicerat quod optimum dicendi genus esset. Nam priores eius orationes, non carent vitiis antiquitatis. Lentus est in principiis, longus in narrrationibus, otiosus circa excessus: tarde commovetur, raro incalescit: pauci sensus optimi, et cum quodam lumine terminantur. Nihil excerpere, nihil referre possis: et velut in rudi aedificio, firmus sane paries et duraturus, sed non satis expolitus et splendens. Egoautem oratorem, sicut locupletem ac laudatum patrem familiae, non eo tantum volo tecto tegi, quod imbrem ac ventum arceat, sed etiam quod visum, et oculos delectet: non easolum instrui supellectile quae necessariis usibus sufficiat; sed sit in apparatu eius et aurum, et gemmae sumere in manus, aspicere saepius liceat: quaedam vero procul arceantur, utiam oblitterata, et olentia: nullum sit verbum velut rubigine infectum, nulli sensus tarda et inerri structura, in morem annalium, componantur: fugrat foedam et insulsam scurrilitatem, variet compositionem, nec omnes clausulas uno et eodem modo terminet.
CAPUT VII. Nationum ingeniorumque diversitas magnam ad styli et eloquentiae diversitatem inclinationem adfert. Qui igitur cuique hominum generi potissimum auctores, ad optimum eloquii genus consequendum, legendi sint.
§. 1. Natio, educatio, aetasque diversa diversitatem styliamat.
NOn minor sententiarum in styli delectu, quam ingeniorum humanorum varietas. Locus, tempus, natio,
page 77, image: s085educatio, consuetudo, ipsa, eodem in homine, mutata aetas, hoc mutabit iudicium. Olim magni ad eloquentiam intererat Athenas nutrices sortitum esse: nec, ut quidam alii Graecorum, Boeotum in patria; crassoque sub aere nasci. Et hac aetate nostras Athenas habemus, neque omnis abolita Boeotia est. Ut caelo, sic ingeniis dissidemus. Non omnis fert omnia tellus. Indoles Francorum laeta et facilis, profususque natalis sermo; Hispanonrum contra gravis magnificusque: illos florenti, hos magis ad maiestatem clato scribendi dicendique genere oblectabit. Circumspectius Italorum ingenium, Germanorum moderatius, quandam styli mediocritatem praeferet; quo neque exundanti verborum apparatu affluant, neque superbo efferantur, Ipsa adeo Germania, ut nativo sermonis genio inde mollius inflectitur, hinc cunctantius graviusque assurgit, ita illum Romanae cloquentiae characterem praeferet, qui a patrio minium deflexerit. Quare si Belgarum inter se Boiorumque eloquentissimos conferas, quantum discrimen! Illis facilis, amoena, limpida, tamquam rivus in pratis, manat oratio; his ardua et circum ducta, nunc abrupta, nunc elata; nunc rursum praeceps, velut torrens inter montes, voluitur: illi mella et bellaria apponunt Attica; hi durioribus nos cibis pascunt: illi citharas tangunt, hi tubam inflant: illic in pace deliciari; hic belligerare Musas existimes. Ceteri Germanorum, urlinguae vernaculae, ita et Romanae usum temperata quadam mediocritate inflectunt, faciliusque illud quod in medio est decorum assequuntur. Quis igitur unum solumque his omnibus genus dicendi optimum esse peisuaserit, nisi ante plerique senserint, ab hoc se quod potissimum est, vel natura, vel arte deflectere?
Ipsa educatio quid non faciet? Des alteri Tullium, alteri instructorem Tacitum: ille Quinctilianos, hic Sidon ios formabit. Neutri neutris placituri sunt. Sibi quisque videbitur Suadelae proximus. Quibus olim palatum cibis innutriveris, hi diu sapient: peregrinis tardius assuefeceris. Deinde ubi semel corruptae familiariter eloquentiae adhaeseris, nulla aurium animique offensione eandem excipies. Ut qui molatum malleorumve strepitum didicerunt ferre, facile tolerant, quod recens admotis solet esse gravissimum. Sic illi cui Persius, cui Tacitus, cui Ennadius, cui Sidonius, aliique id genus scriptores sine nausea volvuntur;
page 78, image: s086minus Tullius, Caesar, Aemilius Probus aliique placituti sunt.
Rursum ipsa in nobis aetatum discrimina orationis saepe habitum affe ctumque cum natura inclinant, et qui bullienri iuvenilibus in venis sanguine laetum, incisum, exsultansque, aut poetico tumore elatum dicendi genus admirati sunt, moderato per aetatem sanguine spirituque, magis circum ducto compositoque ad Tullianam gravitatem stylo delectantur. Quod doctissimis etiam viris evenisse comperimus, unumsi exceperis Lipsium, maturoiam in aevo a Ciceronis moderatione ad exsultantem levitatem flexo, seni haud absimilis, qui post sparsam toto vultu canitiem, nigricantibus rursum barbae capitisque pilis iuvenili incipit colore insolescere. Sed de stylo cum aetate inclinato loquor. Paulus Manutius de se in Epist. ad Vidum Fabrum non obscure fatetur. Ego a Bunello, ait, maximum habebam beneficium, quod me cum Politianis, et Erasmis nescio quibus, misere errantem in hanc recte scribendi, Ciceronis more, viam primus induxerat. Quin et Erasmus denique receptui cecinit, postquam Dialogum in Ciceronis imitatores rudi Minerva male procudisset. Ita enim in tuscul. qq. proemio ad Ioan. Ulattenum, ait: Mihi puero minus arridebat Cicero, quam Senecae, iamque natus eram annos viginti, priusquam ferrem diutinam eius lectionem, cum ceteripene omnes piaterent. An aetatis progressu profecerim nescio. Certe numquam mihi magis placuit Cicero, tum cum adamarem illa studia, quam nunt placuit seni, non tantum ob divinam quandam orationis felicitatem, verum etiam ob pectoris eruditi sanctimoniam. Profecto meum afflavit animum, neque mihi reddidit meliorem. Itaque nan dubitem hortari iuventutem, ut in huius libris evalvendis, atque etiam ediscendis bonas horas collocent potius, quam in rixosis et pugnacibus libellis, quibus nunc undique scatent omnia.
Sed et ipsa temperamenti humani diversitas, ut affectuum, sic orationis stylique post se diversitatem trahit. Tardiot graviotque melancholia dominante eluctatur sermo; pituita gravante humilis vilisque fluit; sanguine bulliente laetus florensque spargitur; bile inflammante audar praecepsque fertur. Qualis natura, talis oratio: nisi ars illius
page 79, image: s087moderatrix, vim huic gratiam que tribuerit. Melitidae, qui supra quinque numerando complecti non poterat, frustra Senecam compares duo nominum milia semel audita memoria colligentem: nihil ad Mithridatem Regem viginti et duarum gentium linguis loquentem Calvisius attulerit, nec Priami quidem atque Ulyssis nomina satis assecutus.
§. 2. Diversa scribendi genera stylum am ant diversumt
Iam vero si ad ipsam Romani sermonis naturam considetandam vertamur, tum diversa illius genera, tum singulorum etiam genetum in dolem virtutemque deprehendemus diversam, quodque alteri vertitur laudi, vitio esse alteri. Quis enim nesciat, alias vinctae, alias solutae orationis leges esse, nonnumquam ita pugnantes, ut quod uni adstruunt, usurpatae in altero destruant. Neque solis in numeris vis est, nam etsi Virgilium ab illis numerorum vinculis in solutae orationis libertatem asseras, multa tamen inveneris Rhetori devitanda: et si contra Tullii verba Poetarum nexibus illiges, nihil hac attuleris eloquentia dignum.
Neque his tantum formis utraque a se invicem discedit oratio, in alia quoque discrimina solvitur, Nam, ut poeta Elegiacus ab Heroico, uterque a Satyrico Lyricoque, et hi rursum inter se non una divelluntur specie, ita solutae orationis vultus cultusque, alius in epistolis, alius in historia, alius in panegyri; alius in curia et foro; alius in permovendis animis; alius in morum disciplinarumque formatione est. Atque ut Elegiacum reperias, qui vel maronis, vel Horatini plectri gravitatem non assequatur; Cothurnatum, qui in socco imperite ambulet; ita et offendas facili per epistolas sermone in fluentem, qui vim Oratoris numquam attingat, Rhetorem etiam, qui historici personam minus apte gerat. Imo erit qui Atticam Ciceronis brevitatem non exprimat, familiarem illi stylum similem ducat. Sicut in scena erunt qui petauristarum saltum audeant, et pyrrhicham ignorent. Et sane alius satyram, alius comoediam, tragoediam lius saltationum modus decet. Pantomimus rarus sit, qui omnium personam actusque repraesentet, quique quod in verusto epigrammate est:
page 80, image: s088
Pugnat, ludit, amat, bacchatur, vertitur, adstat. Illustrat verum, cuncta decore replet.
Ubi talem nobis formaveris eloquentem, qualem Cassiodorus lib. 4. Ep. ult. describit Pantomimum, rem feceris admiratione dignam. Cum primum, ait in scenam plausibus in vitatus advenerit, adsistunt consoni chori diversis organis er uditi, tum illa sensuum manus, ocuiis canorum carmen exponit, et per signa composita; quasi quibusdam literis edocet intuentis aspectum. in illa leguntur apices serum, et non scribendo docet, quod scriptura declaravit. Idem corpus Herculem designat et Venerem, feminam representat et marem, regem facit et militem, senem reddit et iuvenem, in uno credo esse multos vana imitatione discretos. Talem Rheroricis ad apicem disciplinis eruditum, magis voto, quam exspectatione prensamus. Quod si quisquam tamen in soluta oratione unquam fuerit, fuit Cicero, quo uno nemo propius omnia est assecutus, nemo praeceptis iuxta styloque expressit verius.
Sunt tamen et suae aliis scribendi dotes, quibus vel Tullio su ppares, vel maiores etiam quandoque eminent, sed in partibus; nemini universe tam incorrupta cloquentiae integritas possessioque contigit. Expendemus haec pressius, ubi ante de styli et materiae distinctione admonuero observanda, quae supra tradidimus.
§. 3. Qui in stylo samiliari Principes legendisine.
In tenui igitur stylo et familiari loquendi scribendique materia, Cicero ab sque controversia principatum obtiner, isque ante omnes voluen dus est. Donec purum perspicuumque ex illo sermonem hauseris.
Cum tamen ad nervose loquendi aspiras facultatem, quam hic idem character ambit, non solum eiusdem Tullii ad Atticum epistolas, sed et Plinii Iunioris tibi inprimis suaserim. Uttaque enim hic virtute poller, aliquanto Cicerone grandior, acutiorque, imo et apertior; cum ut ille verba non premat, et aenigmatum umbras luci confundat. Nihil etiam voluit inquinati sermonis, tuto cum eodem
page 81, image: s089locuturus es: superaturus quandoque etiam, ubi nonnullam eius duritiem numeris Tullianis molliveris, et suavissimum intuleris particularum usum. Illud tamen iuxta tenendum; non eundem ubique aut Ciceronem in epistelis esse, aut Plinium. Ille ad Atticum vulgari sermone quidem non vulgariter tamen utitur. saepe amputat, et tacens plura, quam scribens loquitur.
In familiaribus etiam, cum rebus, saepe grandescit, et renuitatem supergreditur; praesertim, ubi longioribus epistolis, aut fortunam temporum adumbrat, aut disciplinam moresque instituit. Quales aliquae sunt ad Consules et Quinctum fratrem. Plinius vero qui saepe nervoso concisoque stylo fertur, nonnumquam et insurgit elatius, ut lib. et Ep 17. ad Marcinum, et fertur circumseriptius ut, lib. 3. Ep. 19. et floridius spargitur, ut lib. 1. Ep. 20. ad ?Tacitum.
Haec de Epistolographis, quos si Neotericorum lectione (non magnopere, nisi iam firmatis stylo viribus, suadenda) misceri cupias, Bembus, Sadoletus, Manutius, Muretus epistolas dabunt, ad ingenium Ciceronis formatas: quamquam sucus idem sanguisque non vegeter.
In Epistolas quoque et Dialogis esset, quem suadetem, Terentius, quo nemo purius exquisitiusque locutus est, nisi innocentiae adolescentum magis, quam eloquentiae faverem. Utinam esset, qui his sordibus expugatum, sciteque ad res honestiores, inflexum signatis quae antiquitate obsoleverunt, publici iuris ususque in scholis faceret. Operam Musis et Gratiis dignam collocaret. Me inclinata iam aetas munerisque ratio ad alias cogitationes inflectunt. Sed nec unquam mihi tan tum indulgere volui, ut illic ubi prorsus depuduit, legerem.
§. IV. Qui in historia cuique praecipue sint voluendie
In historia illis quibus durior graviorque natalis sermo est, ut Germanis superioribus, Bavaris, Hispanisque ante reliquos Iulium Caesarem suasero, ut tenuem illius orationis vim habitumque prius in duant, quam alio ornatu vestiantur. Quod si qui tamen ex his Attici, strictique magis
page 82, image: s090esse cupiant Aemilium Probum (alii Cornelium Nepotem dicunt) illis dedero, cuius limata quidem, at non longe accersita dictio, egregium cum elegantia vulgati sermonis candorem iunxit, ut puri fontis instar ad fundum inoffensa cogitatione penetretur. Gallos ceterosque profusa oratione luxuriantes a T. Livio temperare, atque ad C. Salustium Crispum applicare animum iusserim. Frangendus enim ille principio est impetus, qui licet faveat eruditioni, simul ad vitia seducit, et naturam firmat, haud facile deinde ad diversa inclinandam. Plantarum naturam arte corriges dum tenerae sunt, sed aetate duratas, citius franges, quam inflectas. Certe Livius par exundanti per sicca Nilo sterilitatem multorum irrigabit lactea ubertate et effusa fandi copia; Salustius gravi amoenaque brevitate constringet soluti nimium styli luxuriem. Germanis Belgis Italisque nihil Q. Curtio aptius repererim, imo ad hunc si proxime se cus iusvis nationis ingenia aptaverint consultissimum hoc fortassis cuique studium futurum est, tum vero deinde, ut se quisque comparatum senserit, ita alterum licebit auctorem adiungere, qui super Curtium turgidius sese efferri senserit, Caesarem adeat: qui sterilius ferri, Livium consulat: qui circumscriptius evagari, per Salustium se adstringat: qui humilius repere, per Lucium Florum, sed evitatis illius offensionibus, se nonnihil extollat: qui denique in sententiis ethicis politicilque (ut Curtius est) sterilem esse, Cornelium Tacitum, et Velleium Paterculum, sed rursum caute, verset. Postremo, qui vim sibi argutam in disserendo nonnumquam deesse senserit, Annaeum Senecam Rherorem, suis in controversiis adeat, Valerio etiam Maximo circumspecte utatur, experietur oleum huic studio operamque recte collocatam.
Universe, si me interroges; quid iubeam vitare? In velleio, inquam, obscurus quandoque circuitus, quandoque sermo abruptus; in Floro audacia poetica; in Tacito dura, ac praerupta abscuritas; in Seneca Rhetore vibrati inter renebras aculei: in Valerio, alibi nimium affectata, alibi neglecta oratio displicet. Haec si vitaveris, prudenter, utiliterque sequeris. Quod si deinde quaesieris: quem reliquis praeseram? super Curtium nullum habeo, qui maiestatem historiae pari styli dignitate exaequet. De quo Lipsius Probus, inquit, me iudice, legitimusque historicus si quisquam
page 83, image: s091fuit. Mira in sermone eius facilitas, in narrationibus lepos, Adstrictus idem et profluens, subitilis et clarus sine ulla cura accuratus: Verus in iudiciis, argutus in sententiis: in orationis bus, supraquam dixerim, facundus. Iustinus Trogi compendiator legi praeter hos sine noxa poterit: nam ut magnis virtutibus non abundat, ita nec vitiis. Suetonius rerum novitate, quam styli elegantia lectorem magis occupabit, et instruet. Haec pauca de ucterum te historicis monuisse suffecerit.
Quod si tamen historiae recentioris cognitionem ad eloquentiae studium adiungere decreveris, habes Ioan Petr. Maffeium Indicae historiae scriptorem cultissimum, qui pura candidaque ac Romano digna nomine Oratione fluat: habes et Famianum Stradam praeter Curtianam venustatem, summa prudentia mores informantem, partesque absoluti historici pene omnes assecutum; habes denrque Horatium Tursellinum leleganti nervosaque scritpione veteris novaeque historiae synopsin complexum. Quos si stylum spectes iure cum priscis scriptoribus comparaveris, si leges Historico servandas, Famiaanum multis etiam praetuleris. Maffeius candore, Tursellinus etiam nervo, Famianus utrisque dotibus clarus est, sed magis temperatis. Primus fluit, alter graditur, tertius in sistit: omnes et sermone delectant, et rebus erudiunt. Sed de historicorum lectione infra agendum disertius, ubi de historia seorsum disseremus.
Quod si his affinem materiam tractare lubeat, si in morum, vel artium disciplina instituere, nihil post Ciceronem Quintiliano disertius, nervosius, exquisitiusque habiturus es, ad quorum numeros stylumque si quando Senecae Philosophi hiulcam cespitantemque dictionem aptaveris, rem pulcherrimam digne exornaveris. In re Medica alterum Ciceronem habebis Cornelium Celsum, eloquentie hic potius, quam arte principem. In iuris scientia Digestum vetus, quod Pandectarum etiam nomine celebre est, Ulpianos, Paulos, Papinianos aliosque exhibet novos omnes in curia Tullios, singulari proprietate ac nitote, legum seitaformulasque profecutos. In re denique agresti Columellafacile eloquendi princeps est. Rerum naturalium Plinius Maior, quamquam obscurior nonnumquam, elatiorquer, amen scriptor est absolutissimus.
page 84, image: s092
§. 5. Qui in mediocri dicendi genere versandi.
In medio vero dicendi genere non tanta a veteribus ad nos scriptorum copia promanavit. Solus in eo Cicero, et multitudine, et varietate scribendi ante vertit ceteros, ac minus quidem circum scriptis periodis in tusculanis quaestionibus, paradoxis, et aliis quibusdam Philosophis discursibus hoc genus tractavit, magis vero eloquenter in orationibus prolege Manilia, et Pompeio, Marcello, Deiotaro Rege et Archia Poeta. Maximus vero Tyrius Platonicus et Isocrates ex Graecis hoc eodem in genere disertissime versati sunt, digni qui om nium ad eloquentiam adspirantium manibus versentur. Quamquam et ipsius Demosthenis hic potissimum eloquentia luxuriet, magisque ad ornatum, quam affectum legentem erudiat.
Recentium uberior scriptorum messis est, quae depulsa iam foro eloquentia in Academiis provenit. Admiranda hic Perpiniani facilitas et exundantis styli luxuries, maturiori solum iudicio castiganda: minor, sed circumspectior Mureti copia. utraque ad Ciceronis in dolem flexa.
His Bembum, Stephonium, Bencium, Petaviumque recte iunxeris, ab hac linea haud procul deflectentes: nisi quod primus tertiusque cum tulliano nitore quandoque languidior, alter non numquam in translationibus audacior, quamvis in descriptionibus cum profusione morosior. Quod si assurgere fortassis dicendo lubeat; poetica quadam libertate sese effert Causinus, Cellorius etiam effundit, non ingrata legentibus copia, ideoque ille nimium remissis; hic vero inprimis sterilibus voluendus est. Noverit tamen in hoc luxum, in illo granditatem moderari.
Siquid politicis rationibus excutiendum sit, stylo iuxta ac scribendi argumento Adamus Conzen, arguta brevitate, sententiarumque pondere viam muniit. Ubi Philosophicis etiam disceptationibus ludere visum fuerit, non ineptum Sophistam Daniel Heinsius suis in orationibus adumbravit. Scaligerorum quoque oratio soluta, quam ligata floridior. In hac docuerunt, censorem, quam imitatorem bonorum facilius reperiri: in ista, Orationem liberam
page 85, image: s093citius arte ad comptam aliquam venustatem, quam Poema formari posse, si natura obluctetur. Est et Belgarum eruditus, utriusque styli, nitor, quo Imaginem primi saeculi Societatis Iesu adumbrarunt. Claram, sua more, modesteque pictam elegantiam sequuntur.
§. 6. Qui in eodem scribendi genere elatiores videndi.
Offert sese in hoc genere et alia quaedam, eaque gemina scriptionis species, hac magis aetate, quam aureo Ciceronis saeculo culta, altera poeticis figmentis pigmentisque ornata, grandi quadam elataque maiestate assurgit: altera vibrantibus argutisque librata sententiis epigrammatico quodam acumine, velut inexspectatis ubique clausulis suspendere primum, ac denique ferire animum gestit. Ad delicias fere utraque haec dictio comparata, doctarum aurium voluptati, modo ad instructionem modo etiam ad laudem reprehen sionem ve akiotum, his veluti con dimentis gustui aptandam, servit. Ad Principum igitur virorum honorem, atque ad hostium etiam contumeliam hic stylus frequenter vertitur. Alibi se enim magnifice extollit; alibi figit acute. Hic ferit; illic blanditur: hic infligit, illic demulcet vulnera, blandum atroxque; apis instar, mel gerit et aculeum. Non temen facile confundendum est (ut faciunt nonnulli) grande illud. et hoc acutum; ne gemina laboret obscuritate, et oratio nascatur aenigmatica. Quidquid gravate cunctanterque asse quimur, placere non potest eruditis. Nolunt illi cum imperitis et pueris sola admiratione pasci. Granditas in loco eminenti, subtilitas in luce exponenda est, illic et videntur, et placent. Flore vero Orationis ita vestiantur, ut vultu non lateant; sed tamen ornentur: alias genus hoc a cutum in tenui charactere, sede ipsi propria, subsidet. In grandiori illo scribendi genere optima moderatione, verum turpissimo scriptionis argumento versatus est Petronius Arbiter in suo Sityrico, qui in eodem cum suo auctore rogo flagrare debuit, non alia luce dignior. Hunc tamen Ioannes Barclaius in sua Argenide si non vincere, certe aequare superioris aetate visus est; sed et in gymnasticis suis de stylo exercirationibus Famianus Strada, et
page 86, image: s094Vincentius Guinisius, ille in prolusionibus (sic librum inscribir) hic in Allocutionibus eodem dictionis lenocinio usi sunt, mihique idem quamvis temperatum, placuit, in Anno saeculari Socieratis nostrae, in quo ver aestatemque, praecipitante licet calamo, adumbravi, Bidermanni Utopra ineodem charactere mitior, Bisseln Icatia durior, Erycii Puteani Comus succinctior. Plerique unius Argenidis gratia vincuntut, dum affectata, vel taritate, vel maiestate vincere laborant. Alterum illud scribendi genus, quod acumine sententiisque ludit, olim in libris controv ersiarum Seneca Rheror illustravit; at ficce nimium, ac sine floribus, ideoque saepe a tenui vix charactere assurgit.
Hac aetate alii eodem delectantur, sed infelici Mineiva plutes, illi praesertim, qui Romae ad illam subtilitatem conari sunt maiestatem elatae orationis coniungere. Felicissime Emanuel thesaurus assecutus videtur suis inscriptionibus, Masculus eodem grandior copiosiorque, in multis non contemnendus. At delectum in utrisque haberi cupiam, et in soluta oratione minus dense has argutias usurpari. Puteani Laconismus et thyrisi Philotesiii vim illis ner vumque adderent; illi Puteano acumen. Ego singulari libello Arguttarum ad hanc scriptic nem adspirantibus fona tesplures, procopia facilitateque aperui, infra etiam pro oratione solata nonnulla adiecturus.
§ 7. Qui in sublimi et incitato orationis genere evolvendisint.
In materia orationis sublimi solus propemodum inter profanos scriptores regnat Tullius. Quare alium hic nullum praescribo: nisi forte inter Graecos Chrysostomus placeat, qui et in isto affectuum regno dominatur. Ceterum ubi mitiores doc eri motus volueiis, Tullii defensiones; ubi vehementiores, accusationes et invectivas consulas, nihil utrobique humile molitur, praesertim cum periorando in omni genere amplificationum exardescir. Animadvertes illum atroces, tristesque, ac lamentabiles rerum imagines oculis obicere: quorundam calamitates aliorum improbiae latem describendo, exaggerandoque producere:
page 87, image: s095execrando, deplorandoque miscere omnia: nunc ad homines praesentes confugere; nunc absentium, demortuorumque clara implorare nomina; ad ipsa denique, tamquam homines deficerent, saxa ferasque ad aras et sacra, ad Deorum etiam obtestationem converti: tanto illic quoque, ubi viva deficit vox, scribendi impetu, ut qui cumsensu legerit, sine sensu sit, nisi percellatur. Haec propius intelliges, cum suo loco exemplis atque imitatione fuerimus prosecuti. Ceterum frustra in hoc genere excellere conabitur, quisquis priores dicendi characteres neglexerit. Ad hanc eloquentiae arcem non nisi per gradus enitimur, ab inferioribus ad supremos est transitus; per saltum nemo assequetur.
Haec aliaque quisquis plenius ex optimis praeceptoribus haurive voluerit, ille, post Rhetoricam Aristotelis, Oratorias Ciceronis praeceptiones voluat, Brutum praesertim et de Oratore librum tertium, cum notis Strebaei commentatoris elegantissimi, Quintilianum denique disertissime instituentem. Quod si his Ludovicum Carbonem, Iacobum Omphalium, sive etiam Methodum eloquentiae Calcagnini, Melchioris Iunii, Voelli artificium, ac tres prae cipue Caussinum, Vossium, Palatiumque eloquentiae Gallorum addere placuerit, magna offerentur ad eloquentiam praesidia, quam Veterum ac Cieronis imprimis exemplis locupletarunt.
De Poetarum lectione, qui ad hanc, qualesque deligendi sint, hic non ago, cum in Palaestra Eloquentiae ligatae haec abunde praestiterim.
page 88, image: s096
CAPUT VIII. De imitatione post lectionem adhibenda.
QUoniam lectioni sucdedit imitatio, in qua praecipuum studiorum momentum omnes docti collocant, et de illa nobis agendum est. Multa in una eminenteloquentia, quaenatura nulli suppeditat; artis cultura opus est, quae solis praeceptionibus non circumscribitur. Imngenda manus operi est, penicillus sumendus, proponendum texemplar.
Quod vero potissimum, quidque in illo studio cavendum, quid maxime sequendum, malo ante disertissimorum vitorum iudicio discuti, quam mea unius sententia desiatri Sunt qui multos, sunt qui unum Ciceronem imitanti spectandum existiment. quin tilianus illis favet; his suavissi nus huius saeculi scriptor et fortissimus Martyr Edmundus Campianus. Utrumque de eloquentia eloquenter disserentem audiamus. Claudam in Paulo Cortesio, qui Tulliana facundia Tullium imitandum suasit.
§. 1. Quintilianus lib. X. C. II.
1. Imitatione, cloquentiae studioso utilem esse tradit.
2. Per se tamen ad perfectionem negat esse necessariam, quod primi eloquentes sine duce fuerint, et suopte multa ingenio repererint.
3. Negat spem nobis praecisam supra veteres proficiendi, cum et sua bis non desint vitia, et nobis contendendum sit, lit ettam antecedamus.
4. Cavendum ne malos imitemur, aut vitia (quod prorum est) pro virtutibus.
page 89, image: s097
5. Ouaedam, ob naturam repugnantem nobis inimitabilia, levius pertractabimus.
6. Cuique scribendigeneri suam esse indolem, observandum est, ne uno omnia colore ducamus.
7. Non igitur suadendum, ut uni se quisquam Demosthem, aut Ciceroni addicat.
EXhis ceterisque lectione dignis auctoribus et verborum sumenda copia est, et varietas figurarum, et componendi ratio: tum ad exemplum virtutum omnium mens dirigenda. Neque enim dubitari potest, quin artis pars magna contineatur imitatione. Nam ut invenire primum fuit, estque praecipuum, sic ea quae bene inventa sunt, utile sequi. Atque omnis vitae ratio sic constat, ut quae probamus in aliis facere ipsi velimus. Sic literarum ductus, ut scribendi fiat usus, pueri sequuntur: sic musici vocem decentium, pictores opera priorum, rustici probatam experimento culturam in exemplum intuentur. Omnis denique disciplinae initia ad propositum sibi praescriptum formari videmus. Et hercule necesse est, nut similes, aut dissimiles bonis simus. Similem raro natura praestat, frequenter imitatio. Sed hoc ipsum quod tanto faciliorem nobis rationem rerum omnium facit, quam fuit iis, qui nihil quod sequerentur habuerunt, nisi caute, et cum iudicio apprechenditur, nocer.
2. Aute omnia igitur imitatio perse ipsa non sufficit, vel quia pigri est ingenii. contentum esse iis, que sunt ab aliis inventa. Quid enim futurum erat temporibus illis quae sine exemplo fuerunt, si homines nihil nisi quod iam cognovissent, faciendum sibi aut cogitandum putassent? Nempe nihil fuisset in ventum. Cur igitur nefas est reperiri aliquid a nobis. quod ante non fuerit? An illi rudis sola mentis natura du cti sunt in hoc, ut tam multa generarent, nos ad quaerendum non eo ipso concitemur, quod certe scimus invenisse eos, qui quaesierunt; Et cum illi, qui nullum, cuiusquam rei habuerunt Magistrum, plurima in posteros, tradiderint, nobis usus aliarum rerum ad eruendas alias non proderit, sed nihil habebimus, nisibeneficii alienis quemadmodum quidam pictores in id solum student, ut
page 90, image: s098describere tabulas mensuris ac lineis sciant. Turpe etiam illud est, contentum esse id consequi, quod imiteris. Nam rursus quid erat futurum, si nemo plus effecisset eo quem sequebatur? Nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis supra Pontificum annales haberemus: ratibus adhuc navigaremus: non esset pictura, nisi quae lineas modo extremas umbrae, quam corpora in sole fecissent, circumscriberet. Ac si omnia percenseas, nulla sit are qualis inventa est, nec intra initium stetit: nisi forte nostra potissimum tempora damnamus huius infelicitatis, ut nunc demum nihil crescat: nihil enium crescit sola imitatione.
3. Quod si prioribus adiic ere fas non est, quomodo sperare possumus ullum Oratorem perfectum? cum in iis, quos maximos adhuc novimus, nemo sit inventus, in quo nihil aut desi deretur, aut reprehendatur. Sed etiam qui summa non appetunt, contendere potius, quam sequi debent. Nam qui agit, ut prior sit, forsitan etiam, si non transierit, aequabit. Eum vero nemo potest aequare, cuius vestigiis sibi utique insistendum putat, necesse est enim semper sit posterior, qui sequitur. Adde quod plerumque facilius est plus facere, quam idem. Tantam enim difficultatem haber similitudo, ut ne ipsa quidem natura in hoc ita evaluerit, ut non res quae simillimae videantur, discrimine aliquo discernantur. Adde quod quidquid alteri simile est, necesse est minus sit eo quod imitatur, ut umbra corpore et imago facie, et actus histrionum veris affectibus. Quod in orationibus quoque evenit. Namque iis quae in exemplum assumimus, subest narura, et vera vis: contra omnis imitatio ficta est, et ad alienum propositum commodatur. Quo sic, ut minus sanguinis ac virium declamationes habeant: quam orationes: quod in illis vera, in his assimulata materia est. Adde quod ea, quae in oratore maxima sunt, imitabilia non sunt, ingenium, inventio, vis, facilitas, et quidquid arte non traditur. Ideoque plerique cum verba quaedam ex orationibus ex cerpserunt, aut aliquos compositionis certos pedes, mire a se, quae legerunt, effingi arbirrantur: cum et verba intercidant, in valescantque temporibus, ut quorum certissima sit regula in consuetudine, eaque non sua natura sine bona aut mala (nam per se soni tantum sunt) sed
page 91, image: s099prout opporrune proprieque aut secus collocata sunt: et compositio cum rebus accomodata sit, tum ipsa varietate gratissima.
4. Quapropter exactissimo iudicio circa hane partem studiorum examinanda sunt omnia: Primum, quos imitemur. nam sunt plurimi qui similitudinem pessimi cususque et corruptissimi concupierint. Deinde in ipsis quos elegerimus, quid sit ad quod efficiendum nos comparemus. Nam in magnis quoque autonbus incidunt aliqua vitiosa, et a doctis inter ipsos etiam mutuo reprehensa. atque utinam tam bona imitantes dicerent melius, quam mala peius dicunt. Nec vero saltem iis, quibus ad evitanda vitia iudicii satis fuit, sufficiat imaginem virtutis effingere, et solam ut sic dixerim, cutem, vel potius Epicuri figuras, quas e summis corporibus dicit effluere. Hoc autem iis accidit, qui non iutrospectis penitus virtutibus, ad primum se velut aspectum orationis aptarunt: et cum iis felicissime cessit imitatio, qui verbis atque numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque inventionis non assequuntur, sed plerumque declinant in peius, et proxima virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis comupti, compositis exsultantes, simplicibus negligentes. Ideoque qui horride atque incomposite qui dlibet frigidum illud, et inane extulerunt, antiquis se pares credunt: qui carent cultu atque sententiis. Atticis scilicet: qui praecisis conclusionibus obscuri, Salustium atque Thucyd dem superaut: tristes ac ieiuni Pollionem aemulantur otio si et supini, si quid modo longius circumdux erunt, iuranr ita Ciceronem locuturum fuisse. Noveram quosdam, quise pulchre expressisse genus illud caelestis huius in dicendo viri sibi viderentur, si in clausula posuissent, esse videatur. Ergo primum est, et quod imitaturus est quisque intelligat: et quare bonum sit, lciar.
5. Tum in suscipiendo onere consulat suas vires. Nam quaedam sunt inimitabilia, quibus aut infirmitas naturae non sufficiat, ant diversitas repugner. Nec cui tenue ingenium erit, sola velit fortia et abrupta: cu: forre quidem, sed indomitum, amore subtilitatis et vim suam perdat. et elegantiam quam cupit non assequatur. Nihil enim est tam indecens, quam cum mollia dui e fiune. Atque ego illi praeccptoriquem institueram in libro secundo,
page 92, image: s100tradidi non ea sola docenda esse, ad quae quemque discipulorum natura compositum videret. Nam is adiuvare debet quae in quoque eorum invenerit bona, et quantum fieri potest, adi cere quae desunt, et emendare quaedam et mutare. Recctor enim est aliorum ingeniorum atque formator. difficilius est naturam suam fingere. Sed ne ille quidem doctor, quamquam omnia quae recta sunt, velit esse in suis auditoribus quam plenissima in eo tamen cui naturam obstare viderit. laborabit.
6. Id quoque vitandum (in quo magna pars errat( ne in oratione Poetas nobis et Historicos, in illorum operibus Oratores aut de clamatores imitandos putemus. Sua cuique proposita lex, suus decor est Nec Comoedia in cothurnos assurgit, nec contra Tragoedia socco ingreditur. Habet tamen omnis eloquentia aliquid commune. Id imitemur quod commune est. Etiam hoc soletin commodi accidere iis, quise uni alicui generi dedi derunt, ut si asperitas his placuit alicuius, hanc etiam in leni ac remisso causatum genere non exvant: si tenuitas aut nuditas, in asperis gravibusque causis ponderi rerum parum respondeant: cum sit diversa non causarum modo inter ipsas conditio, sed in singulis etiam causis partium: sintque alia lenteer, alia aspere, alia con citate, alia remisse, alia docendi, alia movendi gratia dicenda: quorum omnium dissimilis atque diversa inter se ratio.
7. Itaque ne hoc quidem suaserim, uni se alicui proprie, quem per omnia sequatur, addicere. Longe perfectissimus Graecorum Demosthenes, aliquid tamen aliquo in loco melius alii, plurima ille: sed non qui maxime imitandus, etiam solus imitandus est. Quid ergo? non est satis omnia sic dicere quomodo Marcus Tullius dixit? Mihi quidem satis esset, si omnia consequi possem. Quid tamen noceret, vim Caesaris, asperitatem Caelii, diligentiam Pollionis, iudicium Calvi, quibusdam in locis assumere? Nam praeter id quod prudentis est, quod in quoque optimum est, si possit, suum facere: tum in tanta rei difficultate unum intuentes, vix aliqua pars sequitur. Ideoque cum totum exprimere quem elegeris, pene sithomini in concessum: plurium bona ponamus ante oculos, ut aliud ex alio haereat, et quo quidque leco conveniat, aptemus. Imitatio autem (nam saepius idem dicam) non sit tantum in verbis. Illac intendenda mens,
page 93, image: s101quantum fuerit illis viris decoris in rebus, atque personis, quod consilium, quae dispositio, quam omnia etiam quae delectationi videantur data, ad victoriam spectent: quid agatur prooemio: quae ratio et quam varia narrandi, quae vis probandi ac refellendi: quanta in affectibus omnis generis movendis scientia, quantaque laus ipsa popularis utilitatis gratia assumpta, quae rum est pulcherrima, cum sequitur, non cum arcessitur. Haec si perviderimus, tum vere imitabimur. Qui vero etiam propria his bona adiecerit, ut suppleat quae deerant, circumcidat si quid reduudabit, is erit (quem quaerimus) perfectus orator: quem nunc consummari potissimum oportebat, cum tanto plura erempla bene dicendi supersint, quam illis, qui adhuc summi sunt, contigerunt. Nam erit hoc quoque laus eorum, ut priores superasse, posteros docuisse dicantur.
§. II. An? quis? quid imitandum? EDMUNDUS Campianus Soc. IESV Martyr in Anglia.
AD apparatum sermonis ornatumque quod attinet, nullum existimo fructum esse, nisi voluminum Ciceronis, aut eorum qui Ciceronem feliciter expresserunr. Sed hoc dico; in ceteris legendis censores nos esse debere, in Cicerone discipulos; illos notare, hunc suspicere; illos gustare, hunc vorare et concoquere, et in sanguinem penitus succumque nostrum vertere. Habent illi delicias quasdem parce a nobis cauteque libandas; hic plenas mensas et opiparas dapes, confidenter avideque sumendas. Ex hoc igitur solo conficietur elocutio: sicut enim nemini cutis, aut color, aut certa corporis constirutio nascitur ex epulis quas attingir, sed ex quoridiano pastu quo vegetatur, et alitur: sic oratio, quamvis non nulla de aliorum scirptis, tamquam de alieno convivio seponat, forma tameneius et natura ex uno Cicerone, cui semper assuescat, tamquam ex constanti pabulo
page 94, image: s102orietur. Haec eo spectant, ut probem, qui Ciceronianus non sit, eloquentem esse neminem. Aliter sensisse video et Angelum Politianum, cuius extat ea de re ad Paulum Cortesium Epistola, et Ioannem Picum admirabili doctrina Principem: cuius rationes dissolvit Petrus Bembus Cardinalis, Ac mihi quidem attentius cogitanti, explodenda videtur inprimis eorum senrentia, qui prorsus imitationem sustulerunt, et suum cuique ductum in scribendo relinquunt, nec audiendi sunt, qui omnes bonos latinitatis auctores praefigere maluerunt: nusquam enim est, qui ubique est. Cer te inter scriptores ipsos probatos et bonos, dictio tam dissi milis reperitur, ut, qui horum vestigiis omnium velit in sistere, et optima deserat, et non consequatur mediocria. Unde illud proverbium inolevit: qui plures infequitur lepores, nullum capit. Sed et illi aberrant a vero, qui Ciceroni in imitatione primas styli, non tamen soli deferunt. Quis pictor qui artem didicerit ab Apelle, Polygnori aut Timantis rabulas, e quibus doceretur, adhibuit? quis fictor, quem Lysippus eduxerit, Calamidis signa rigida magnopere fuit contemplatus? Illud est expeditissimum, ut unus ponatur ob oculos, unus ad imitandum constituatur. Quod si unus, quis nisi M. Tullius? cui natura suas omnes opes contulit, cui Latinus sermo patrius fuit: cui litterae, linguae, artes ingenium iudiciumqui? perpolierunt: cui cum aetate hoc studium a dolveit atque consuevit: cui exerictatio dicendi et scribendi assidua mirabilem facultatem peperit: cui dignitas in Republica sapientiam cumulavit, et auxit diligentiam: cui denique hoc ipsum curae et corid fuit, eloquentiam Latinam perficete.
Non diffiteor inter eos qui Ciceroniani dici volunt, quosdam esse, qui ridiculo ineptoque labore, sic ipsum, velut hominem simioli, non quod naturale est, veluti filii patrem referant. Nam et pagellas expilant manifeste, et verba capiunt importune, et vim faciunt sententiae, et deformem serviunt servitutem. Itaque recte praecipiunt; qui dicunt, si placuerit tibi inventio, vestire verbis tuis, id est, aliis: si verba, libentius illis uti, non recusantibus. Sunt enim qui sensa vocibus ligent, nactique phrases pulchras, et plausibiles, rem quamlibet in eas, tamquam in vincula, coniciu~r Contra factum oportuit, nam de re primum, post de vocabulis cogitandum. Aliud quoque mandant non inutile, sed non in perpetuum. Scribis epistolam? delige Ciceronis unam in eo
page 95, image: s103genere quam sequaris. Peroras, vel disseris aliquid? quaere in illius operibus exemplar, quod inspicias semper; cave ne tu te prodas, vel ut inopem, vel ut captivum. Tertium hoc sit: Contemplabimur in egregio corpore lineamenta, venas, cutem, colorem, partes et virtutes singulas: quam illud solidum et succi plenum, quam formosum, quam subactum, quam illuminatum, quam varium et concinnum appareat. Illius exordia statim conciliant animos, narrationes suspendunt, contentiones expugnant, motus possident; exempla, loci communes, amplificationes, omnis varietas artis et orationis copia mirifice delectat. Sic ille grandis est, ut non turgeat; sic humilis, ut non vilescar, sic medius et venustus, ut nullas unquam accersat ineptias. Haec dum ambimus et sequemur, studiose vitabimus kakozhli/an.
§. III. Quam diversi diversa in Cicerone imitentur, et quam fluctuans eorum sit oratio qui certum ducem non sequuntur. Paulus Cortesius Angelo Politiano.
PErmagni interest, utrum quis videatur quenquam velle imitari, aut neminem. Ego statuo, non modo in Eloquentia, sed in aliis etiam artibus necessariam esse imitationen. Nam et omnis doctrina ex anrecedenti cognitione paratur; et nihil est in mente, quin prius in sensibus perceptum. Ex quo intelligitur omnem artem naturae esse imitationem, sed natura fieri, ut ex eodem genere dissimilitu do nascatur. Homines enim cum inter se dissimiles, similitudine coniunguntur; et quamquam alii coloratiores, alii pallidiores, alii venustiores, alii proceriores sint, una ramen est omnibus figura et forma. Illos autem quibus, aut crus, aut manus, aut brachia desunt, non omnino ex omnium hominum genere excludendos, sed aut mancos, aut claudos appellandos putarem. Sic eloquentiae una est ars, una forma, una imago. qui vero ab ea
page 96, image: s104declinant, saepe distorti, saepe claudi inveniuntur. Aspice nunc eos homines qui sibi elegerunt M. Tullium imitaudum, quanrum ab eo distent, quantum etiam inter se dissimiles sint. Profluenrem quandam sine modestia ubertatem Livius arriput, acumen Quintilianus, sonum Lactantius, lenitarem Curtius, elegantiam Columella: quorum cum esset unum prope imirandi propositum, nihil est tam dissimile, quam ipsi inter se; nihil ram distans si comparentur, quam ip si a Cicerone. Ex quo intelligitur maxime, et cum iudicio ponderandam esse imitationem, et eum ipsum hominem mirabilem fuisse, ex quo tam diversa ingenia, tamquam ex perenni quodam fonte, defluxerint Omnino, Politiane, certis auctoribus insistendum est, quibus ingenia formentur, et tamquam alantur. Relinquunt enim in animo semina, quae in posterum per se ipsa coalescunt.
Qui aurem neminem imitari, et sine cuiusquam similitudine laudem consequi videri volunt, nihil, mihi crede, roboris, aut virium in scribendo prae se ferunt: et illi ipsi, qui se niti dicunt ingenii sui praesidiis et viribus, facere non possunt, quin ex aliorum scriptis eruant sensus, et inferciant suis. Ex quo nascitur maxime vitiosum scribendi genus; cum modo sordidi et in culti, modo splendidi et florentes appareant: et sic in toro genere, tamquam in unum agrum plura inter se inimicissima sparsa semina. Fieri enim non potest quin varia ciborum genera male concoquantur, et quin ex tanra colluvione dissimillimi generis inter se verba collidantur Nec minus huius corruptae orarionis asper concursus aures ferit, quam ruentium lapidum fragor, aut strepitus, aut quadrigae transcurrenres. Quid enim voluptatis afferre possunt ambiguae vocabulorum significationes, verba transversa, abruptae sententiae, structura salebrosa, audax translatio, nec felix, ac intercisi de industria numeri? Quod necesse est his omnibus accidere, qui ex singulis verba et sensus eruunt, et neminem imitantur. Horum sane omnis oratio est tamquam Hebraeorum domus, quibus sunt ad quoddam tempus oppignerata diversorum hominum bona. Nam ibi et lacernae, et amictus, et penulae, et multorum saepe pallia suspensa internoscuntur. Ego autem tantum interesse puro inter eum qui neminem imitatur, et qui certum ducem consectarut, quantum inter eum qui temere vagatur, et qui recta proficiscatur. Ille devius inter spinas volutatur;
page 97, image: s105hic autem ex proposito itinere ad conftitutum locum sine lapsu et molestia conten dit. praeterea, Politiane, sic habe, neminem eloquentiae laudem consecutum, qui non sit in aliquo imitationis genere versatus. Apud Graecos non modo oratores, Demosthenes, Hyperides, Lycurgus, Aeschines, et Dinarchus: sed etiam illi Philosophi virtutum magistri, ali cuius imitatores esse voluerunt. De nostris hoc loce taceo, ne videar tibi uni omnium doctissimo quasi scholam quandam explicare. Nec item aliquid de Marco Tullio dicendum puto: exploratum est iam illud omnibus, ut qui se ad M. Tullium effingendum contulerit, si minus aliquam imitandi gloriam consequatur, in eo tamen ornetur, quod illum sibi elegerit exprimendum: ut illud fuisse naturae et ingenii videri possit, hoc iudicii. Vale.
CAPUT IX. Quinam, praecipue auctores imitandi sint? Veteres ne tantum an qui hanc etiam aetatem sunt assecuti?
MIrum cuiquam videri possit, qui fiat, quod cum prin cipem Romanae eloquentiae Ciceronem pene faciant universi, eidem tamen in huius quaestionis definitione non conveniant: Solus ne Cicero, an quisquam praeterea imitandus? Si solus eminet, cur alios praeter hunc imitemur? si plures recte imitamur, quomodo solus eminet? an forte deteriores etiam sequemur artifices neglecto meliore, nec ad optimum quisque statim adspirabit? Quid in late sparsis sectamur ruulis, quod in uno fonte torum possidemus, ut purius sic et copiosius? At rursum legendi plures; cur igitur imitandus solus? an nemo aut extra, aut supra Ciceronem quippiam? an Caesar minori puritate fluit, Quintilianus venustate, Curtius lenitate, Livius concitatione, acumine Plinius? Et demus una aliqua virtute singulos; Ciceronem eminere universis: an non propius veriusque unius alicuius virtutis seorsim expressae
page 98, image: s106lineamenta assequar, quam si omnium simul ducendarum imagini intentus, confundam omnia: cum et difficilius iunctae distinguantur, et exprimantur tardius? Quis artifex suis protinus discipulis perfectissimum artis exemplar obicit? an non a rudioribus ducuntur principia, ne desperent, priusquam audeant? Illud quidem nemini inter prima eloquentiae rudimenta concessero, ut sibi exemplar sumat, quod ex aequo vitia cum virtutibus misceat; cum illa etiam sine Magistro haereant, et pronum sit deteriora sectari, virtutis praesertim speciem induta; sed exhibere einsmodi, quod singulis potius emineat virtutibus, quam universis, hoc minime esse duxero imprudentis.
Pluribus intentus minor est ad singula sensus.
Verum quid si unus Cicero ita quidem haec assecutus sit, ut tamen non ubique omnia? alibi lenis, alibi concitatus, acutus alibi? Quid si quamlibet cum ceteris ita misceat doribus, ut suo quaeque loco ubi vim gratiamque possidet maxime, illic et excellat. Id profecto si compertum fuerit, non est cur a Tullio divellamur.
Equidem, sic statuo; supra Ciceronem, qui quidem in plerisque universe excellat, reperiri omnino neminem. Illum unum rebus, personis, temporibus ita aptasse orationem, ut si affectatam illam rerum abs se gestarum commemorationem, importune nonnumquam ingestam, sustuleris, illud quod iure requirimus decorum, nemo aptius expresserit. In epistolis puro, perspicuoque nitore fluit: in docendo clarus ac disertus. In disputando acer subtilisque; in disserendo, cum mores instruit, gravis ornatusque; cum sententias discutit, prudens at que amoenus; in defendendo lenis copiosus ac circumscriptus; in accusando vehemens, concisus, atque incitatus. Quo, ut par est, agnito anceps minime disquitio nobis relinquitur; an prae ceteris, imitandus sit Tullius?
page 99, image: s107
§. I. Qui et quomodo cum Cicerone adhibendisint.
Qua in re minime affirmare dubirem, optime facturum qui Ciceronem, inter prima eloquentiae cultius per imitationem formandae tirocinia, illosque qui hunc dicendo secuti sunt (quorum facilis purusque sermo est) plane consectetur, neque ad alios se transferat, priusquam illorum ingenium in dolemque traxerit. Non igitur excludo, in materia scribendi diversa versatos, Caesarem, Terentium, Curtium, Quintilianum, Aemilium Probum, Columellam, Celsum, tum etiam recentes scriptores Tulliana suavitate fluentes. Nam ut omnia elegantiae lineamenta assecuti non sint, ad Ciceronem tamen ducunt, iis quibus eminent virtutibus. Horum vero dictionem ad Tuilianam compohi eloquentiam, atque illa qua ipse lucet elegantia, illis quibus splendet ornamentis cupiam illustrari.
Quae dam ist! auctores minus adferent culta, quae Tullius ex colet, quae dam vibrantibus stricta sententiis, aut numerorum incessu ac pondere animosiora, quae cum laude retinebis. Ita etiam cum Tullium non omnino expresseris, optimos tamen eloquentiae trahes colores, erirque nonnumquam virtus ab illo defecisse. Etenim non me pigeat quandoque in historia cum Quintiliano et Curtio nunc in cedere pressius, nunc acutius finire sententiam. Vis aliqua vigorque huic inest dicendi generi, quem Cicero ubique non possidet. Sed hoc politioris iam eloquii iudiciique opus est, adolescentes ex ceteris auctoribus copiam, ex Cicerone etiam formam eloquendi hauriant: illos comites, hunc ducem accipiant: illos non negligant, hunc etiam venerentur.
Est et alia quae dam ratio universe imitandi Ciceronem, aliis quoque auctoribus, ab eodem legnius remoris, in idem tamen praesi dium advocatis. Sed roboratae iam in stylo tenui haec exercitatio eloqu ntiae est. Sunt qui caeso illo acutoque dicendi genere delectentur, quo Salustius ac Plinius olim, hoc etiam tempore Puteanus claruit, et Lipsius ante hunc magis oblectatus est, quam excelluit. Illud quidem seribendi genus non ignorare, landabile, cum eius loco ac tempore usus possit esse gratissimus; passim tamen
page 100, image: s108isto omnem infercire orationem, ut ingratum, sic virio, quam virtuti propius duxero, His igitur opportune eodem usuris suaserim, ut quaedam in eis duriora, Tulliana condiant suavit ate, quemadmondum suis postea exemplis traditurus sum.
Sed et alii futuri sunt, quibus nonnumquam assurgere a vulgato loquendi usu, sive cum Tacito pressius, sive cum Floro elatius libeat. Quibus idem hoc meum consilium quantum emolumenti ad profectum allaturum sit, haud multo post elucescet. frangat nunc illorum duritiem Cicero; nunc ariditatem irriget; nunc corrigat audaciam. Verum haec imitatio, ut dixi robustiorum est, quique utrorumque autorum vim assequantur, sententiasque ponderent. Non cuivis haec arma corpori aptanda sunt. Est manus quae gladium tractare norit, non possit acinacem. Vires aetasque multorum profectum adiuvant.
§. II. In alio atque alio scribendi genere alii etiam deligendi sunt duces.
Iam et ilud ob servandum caute est, quo in genere studiorum scribendique verseris, qui sis ipse, quibuscum, quo loco ac tempore, et qua de causa disseras? haec enim tantum non solum ad materiae, sed et styli saepe, diversitatem pondus adferunt, ut quandoque singula ad illius prudentem inflexionem sufficiant. Unde oritur, ut nec quibuslibet in locis Cicero, nec a quovis ratione eadem, nec solus ille, atque unicus nobis imitandus relinquatur. Nam et quaedam esse scribendi genera, quae nusquam pertractarit Cicero, et quaedam eo tempotis locique ab eodem usurpata, ut si haec mutentur, oratio minus conveniat. Illae certe orationes ab eodem in foro dictae, ac curia, si nunc ad causarum tractationem eo dicendi genere transferantur, nihil nisi fastidium parient: auditor lectorque etiam defuturus est. Ad solas conciones in rebus sacris potentissima illarum imitatio futura est: plurimumque, meoiudicio, hac aetate delirant, qui alium ab illo Tulliano dicendi characterem huc inferunt, vel suspensa brevitare incisum, vel poetica libertate inflatum, velculeata importune dictione affectatum:
page 101, image: s109ubi solo rationum pondere, et affectuum moderatione, clarissima in luce veritas omnium oculis animisque esset exponenda.
Dicentiom audientiumque persona, quoties orationem imitationemque mutat, alia dolescentem, alia virum decet: illum deliciae quaedam, et exundantis orationis luxuries, molliter que nunc fluens compositio, nunc per caesa etiam exsultans membra, nunc per trapos audaciores insurgens commendat, quae virilem dictionem non solum non ornant, verum etiam dedecent. Graviores haec senfus sententiasque postulat, nec facile oriosa arque ad solos numeros ornatumque composita verba patitur, quibus Cicero maturior peccasse haud immerito videretur, nisi auribus aliquid populoque rudiori dandum fuisset, cuius tarditatem repetitis quandoque vocibus iuvit oppugnari. Minus etiam tropis, figurisque cultioribus luxurari senem convenit. Sit pressa et rebus densa solidaque, sit axionmatis gnomisque instructa, sit ad mores formandos composita oratio. Quae ut senibus apta est, ita adolescentes sine auctoritate dicturos parum ornabit. Tanzum personae ad dictionis formam momenti ad ferunt. Quid. quod aliter a Principe ad subditum, aliter a subdito ad Principem scribendum dicendumque sit? illi verbis parce, iisque gravibus, tum amplis significantibusque uten dum sententiis; huic copiosior demissorque etiam per ambages quodammodo ducenda oratio est, ut etiam cum suadet, hortatur que, orare simul videatur. Quin et Philosophum secus, quam Rhetorem, aut Sophistam loqui fas est, illum purus simplexque et ad solius veritatis in vestigationem compositus sermo decet, quique ut senator gravis moderatusque incedat, hunc velut adolescentem comptulum crispatumque, affluens dicendi lepos, et late per diversos orationis flores effusa dictio commendabit. Alia denique illius, qui poeticis fictionibus laudem, reprehensionemque, aut quamcumque demum veritatem exornat, scriptio esse debebit, quam alterius nude per eadem dicendi sparia evagantis. illum enim Poetae, hunc propiorem historiae ipsa rei natura fecit. Et his omnibus, quis ubique unum, in pari licet materia, Ciceronem imitandum praescripserit? Miror equidem Romanae linguae assertores, vel tam reperiri Ciceroni amicos, ut omnibus unum dotibus credant excellere; vel tam inimicos, ut eloquentiae
page 102, image: s110principatum ei ausint derogare. Aliud sane est primum obtinero in regno locum, aliud possidere universa.
§. III. Quid priscis, quid novis scriptoribus deferendum sit?
Ad eloquentiam igitur suis numeris absolutam, quemvis dicendi characterem sive ex imitatione, sive ex suo ductum ingenio, et prudentiam exercitatae iam aetatis adferre necesse est; ut cum assecutus omne scribendi dicendibue genus fueris, personis, temporibus, ac rebus noveris accommodare. Hoc illud decorum est, quod arte simul iudicioque obtinetur, Graecisque **deino/ths appellatur, quae ut ait Hermogenes de oratore, est **xrh=sis o)rqh\ pa/ntwn ei)dw=n tou= lo/gou, recta usurpatio omnium generum dicendi. Ciceronem turo sequeris [orig: sequêris], ubi cum materia par locorum, temporum, personarumque sese offeret conditio, nemo enim illo, velaptius, vel copiosius: ubi vero horum; vel aliqua, vel universa deficient, illos quos supra legendos praescripsi, ea, qua monui, lege, vel assectabere, vel etiam, cum via ratiqoeu se aperiet, studio iudicioque antevertes. Certe, ut facultas id praestandi desit, voluntate, qua potes, enitere Multos quos andacia non destituir, promptitudo denique secuta est. Desperantium nulla victoria est. Cicero Demosthenem imitatus est, Homerum Virgilius, uterque suum ducem praevertit; hic ligata, ille soluta oratione longe potentior. Neque huius aetatis ingenia, vel hebetudinis, vel inertiae arguenda sunt. In Poetis manifestum est, nihil infra aetatem illam auream nos possedisse, solo forte scribendi argumento dissidemus a Virgilio, stylo nihilo inferiores. Elegiaci Lyricique ac Tragici, si non victi, certe aequati sunt. Ciceronem etiam suis expressum partibus nemo recte negaverit. Quis enim Campianum aut Cortesium sic, ut ante vidimus, disserentes, eo in genere quicquam stylo asserat infra Tullium praestitisse? Non faciet, quisquis sanae inregrae que orationis dotes expenderit. Quod si Deus Perpinianum ad parem aeratem usumque, par forum, causasque ac tempora transtulisset, an dicendi ornatu, copia, vi impetuque cederer? Habet nunc etiam Muretus quae illum cum Tullio in partibus comparent.
page 103, image: s111
Ut quid enim illorum vel iudicium vereamur, vel sectemur ingenium, qui ne cuiquam suorum coaetaneorum quicquam tribuant, quo suam atteri gloriam credunt, ad priscae aetatis scriptores transferunt universa, et quorundam etiam exoletas sordes pro oblectamento habere malut, quam dignam suo aevo venerationem deferre. Illud in Romana nos lingua priscis debere fateamur, quod verborum orignem eorumque construendi usum, ex illorum penu haurire teneamur, in ceteris iuxta nos recentibus priscisque, in opportuna eloquentiae tractatione, obligatos censeamus. Ego Famiano Stradae vix historicos veteres aequavero, si universas in uno historiae virtutes exigas.
Habet vero illud etiam commodum recentium autorum cum lectio, tum imitatio; quod materiam saepe afferant Christianis institutis, nostrisque exercitationibus magis idoneam. cum veterum tenebrae, et magnum sint, ignaris eorum temporum adolescentibus, impedimentum, et minus propinquam expeditamque imitaturis viam aperiant. Illa et tractare, et legere iucundius est, quae in nostros sese sensus cognitionemque inferunt. Minus nos tangunt peregrina et tot submota aetatibus, quam praesentia et nobiscum nata. Ego ex his, et facilius, et maiori cum voluptate, hoc, quantulumcumque est, quod teneo, me sensi assecutum. Muretum adolescens non minus, quam Ciceronem mihi in oratoria facultare profulisse sensi: illum penetrabam, hunc saepe tantum admirabar, non verbis sed argumento reconditum. Sed ne in quosvis sese autores citra Magistri consilium immittat iuventus; ne ignoranda quandoque hauriat, et vitiis dicendi imbuatur priusquivam virtutes noverit.
page 104, image: s112
CAPUT X. Quae, et quotuplex imitandi sit ratio, praxi, exemplis, atque auctoritate doctorum hominum ostenditur.
§. I. Imitatio diversa diversis conceditur.
IMitatio, de qua hic agimus, est quaedam conformatio sermonis nostri, ad optimam Romanae elequentiae ideam, rebus carumque adiunctis aceommodata. Haec vero conformatio, aut iisdem verbis fieri poterit, sed constructione, numero ordine, figura vel periodo mutata; aut certe similium iliis vocum surrogatione erit instituenda, Non enim una eademque, sed forma pari inducetur. Illa enim quae tironibus eloquentiae libertas indulta est, lectas ex Cicerone aliisque communium locorum descriptiones in suum usum, citra mutationem transferendi, non nisi rudiorum est, probrosa viris, atque inconcessa. In adolescentibus mutuum, ex quo fenerentur, in adultioribus furtum est, et alienae eruditionis violatio, plagii crimine apud iurisperitos damnata. Quare quam nonnulli puerilem imitationem vocant, ego honestam in adolescentibus facultatem appello usurpandi tantisper rem alienam, dum abundent propria, quam liberaliter ab his arripiendam, a Magistris censeo indulgendam fovendamque: ne semper egeant propriis, qui numquam abundare norunt alienis. Sic adolescens, ut exemplo utar, Catilianaria Ciceronis oratione magna parte uti poterit, adverlus Zvvinglium, quem ab Ecclesia ad coniuratos suae religionis hostes iubeat discedere. Sic et illa quae pro lege Manilia de Pampeit virtutibus Cicero disserit, ut hunc dignissimum belli Imperatorem ostenderet, Carolo Quinto adversus Solimanni potentiam ab Europaeis deligendo facile aptaverit, et haec materiae quaedam ac
page 105, image: s113dispositionis potius imitatio futura est, quam illius, de qui maximc laboramus, elocutionis.
§. 2. Quando verba et phrases eaedem ab imitante adhiberipossint.
Universe igitur, ut dixi, styli confirmatio, vel iisdem fie verbis, vel fimilibus. Iisdem verbis utendum est, quando paria atque aeque idonea non luppetunt: et ita passim verba et lectae ex Tullio aliisque phrases, adhibentur. Ut operam dare, periculum facere, ex animi sententia rem agere, et quae pari verborum aut phrasium venustate, sive etiam proprietate nequeunt immutari, quaeque etiam, si ex multis pauca retineantur, nullum incutinut imitanti ruborem. Hoc tamen imitandi genere liberalius tunc uti concessum est, quando in diversa scribendi versamur materia. Ita quod Clodio Tullius in oratione pro domo sua in principio exprobrat; indignum scilicet esse, quod Senato es inconstantiae arguat, hoc tu Luthero Patres antiquos erroris in fide arguentis iure adhibueris. Itane vero, quod in fide divina est vitiosissimum varietas et inconstantia, et crebra, tamquam tempestatum, sic sententiarum mutatio; hoc impostor iste ad Patres transferat, quos ab inconstantia gravitas, a perversa sententia, certae definitaeque leges religionis, vetustas exemplorum, auctoritas literarum, monimentorumqne deterret? Quod pene totum habet Cicero, nisi quod pro fide divina imperita multitudine, pro perversa libidinosa, pro leges, ius, parvo discrimine, adhibeat; persona denique utatur secunda. Interea toto genere diversa res agitur Et haec maxime libera rudisque hoc in ordine est imitatio. Paulo eruditior futura est, si (quod facile) contrarium hoc modo persequaris, itane vero, quod in priscae aetatis Patribus laudatissimum est fides et constantia, hoc tu ab illis auferas, quos ad certam definitamque sententiam S. literarum auctoritas, ad constantiam gravitas, ad pietatem religio educavit? Quae quidem una et inter amplissimas, et perfectissimas est rationes imitandi, atque in eadem etiam materia locum reperit, de qua nunc agendum est.
page 106, image: s114
§. 3. Quando, et quomodo phrases similes non vero eaedem recte usurpentur.
Altera imitandi ratio est si verba phrasesque, non eaedem. sed similes, in eadem loquendi materia, adhibeantur. Ut si illud quod Cicero ibidem adversus Clodium Tullii exulis domum consecrantem et Bonae Deae sacra incestu violantem usurpat, eidem Luthero in pari causa pro religione laboranti et eiusdem per incestum violatae reo adhibeas. Post medium sic habet. O Dii immortales (vos enim haec audire cupio) P. Clodius vestra sacra curat? vestrum numen horret? res omnes humanas religione vestra contineri putat? hic non illudit auctoritati horum omnium, qui adsunt, summorum virorum? non vestra Pontifices gravitare abutitur? ex isto ore religionis verbum excidere, aut elabi potest? cum tu eodem ore accusando Senatum quod severe de religione decerneret, im putissime teterrimeque violasti. Adspicite, adspicite, Pontifices hominem religiosum, et si vobis videtur quod est bonorum Pontificum monete eum, modum quendam esse religionis, nimium esse superstitiosum non oportere. Quid tibi necesse fuit, anili superstitione, homo fanatice, sacrificium quod alienae domi fieret invisere. Quae rantate mentis imbecillitas renuit, ut non putares Deos satis posse placari, nisi etiam muliebribus religionibus te implicuisses? Hactenus Cicero. Imitemur nunc plerorumque aut verborum, aut phrasium, aut etiam figurarum vel numerorum immutatione hanc pene eandem rerum in Luthero sententiam.
Ogeneris humani servator Christe (te enim haec audire cupio) Mart. Lutherus, tuorum sacrorum curam gerit? tui Numinis reverentiam habet? res mortalium divina religione contineri existimat? Hic auctoritati horum omnium non illudit, qui adsunt Ecclesiae, antiquissimorum Patrum? Principum benevolentia, et Pontificum humanitate ad suam perfidiam non abutitur? Ex isto ore verbum aliquod sacrum sanctumque potest effluere, quo senatum ille orthodoxum severe integreque de religione decrenentem teterrima impuritate violavit? Intuemini, ô fideles Christiani, intuemini religiosum hominem, et si
page 107, image: s115fas esse creditis, quod proborum est hominum, publicaeque utilitatis cupidorum, monete eum; vastum esse sacrarum scripturarum Oceanum, nimium huic suo fretum ingenio, sine lege, sine duce immergi, perquam esse periculosum. Quae tanta te consilii perversitas occupavit, tantate, homo arrogantissime, incessit audacia, ut non existimares pura Deum religione coli posse, nisi tu veterum leges, sanctorumque Pontificum decreta labefactares, nisi fixa olim religiosarum Virginum claustra temere cons velleres In hoc exemplo imitationis patet, me plerisque phrasibus, nunc verbi, nunc nominis immutatione, nunc additione, nunc detractione inflexis, vim tamen habitumque universae orationis, qui in figuris erat, retinuisse: ne dissimilis existeret, atque imitando Ciceronem, alium, quam Ciceronem exprimerem. Quod si tamen universae orationis habitum ad similem quempiam Tullio alibi non inusitatum transferre libeat, fas erit ex verbis phrasibusque eiusdem tibi plura vendicare. Ut in adducto supra exemplo Quid tibi necesse fuit etc. sic mutata illud figura sequar. Nimirum illud tibi necesse erat, homo impurissime, ut occultos monasticarum Virginum recessus inviseres. Tanta te libidinis insania, tanta mentis imbecillitas tenebat, ut Deum satis religiose coliposse non arbitrare, nisi incestis sacratarum mulierum thalamis te implicuisses. Hic liberiorem Tullianarum phrasium usum figurae excusabit immutatio.
§. IV. Quaepotissimum in Ciceronis imitatione observandae sint.
Ut vero haec imitatio Ciceronis a suis rite initiis ad finem perfectionemque deducatur, necesse est, illa diligenti lectione signasse, in quibus Cicero reliquis scriptoribus potior illustriorque eminet.
Ut quod 1. lectissimis verbis phrasibusque utatur, quas perinde cultas in ceteris vix reperias. 2. Quod raro elegantique vinculorum nexa ita societ, ut amice inter se cohaerere, non velut inter compedes, reluctante natura, constringi videanrur. 3. Quod ordo verborum in sententiis, sententiarum in periodis, periodorum in oratione, tam suavis consentiensque, tam simul varius plenusque ac virilis sit, ut
page 108, image: s116nullibi hiet oratio, et legentem pluraque exspectantem destituat; nullibi addensetur, et iam satiatum plenumque animum cum fastidio remoretur; nullibi subsulret levius, tumidius assurgat, aut cunctantius haereat, nullibi ad principium redire cogat, ut prim ultimis, autultima primis, suspensa frustratque cognitione, componat. 4. Quod troporum ac figurarum praecipue insignis quidam in Cicerone splendor emineat. 5. Alia quaedam orationis egregia sunt ornamenta, ut adagia, gnomae, et apophthegmata, acute et sapienter dicta, quaeque venerandae antiquitatis memoriam ingerunt. Illa tamen non minus in ceteris scriptoribus quam Tullio, parcius haec non raro usurpante, reperias, magnopere tamen studioso eloquentiae observanda.
Quocirca hoc primum tuum exercitium sit, ut verborum phrasiumque aliquem delectum instituere noveris (de quibus paulo post Campianum disertius loquentem introducam.) Ut, legis, apud Tullium, ad vulgi opinionem aebiit, velcum vulgo sentit: alius habet; vulgi opinionem sequitur. Cicero affectum iam bellum, vel inclinatum; alius, prope finitum, dicet. Cicero: navem appulit, vel navis appulsa est, alius, navis appulit. Cicero. desiderium tui non fero; alius dicet, absentiam, Cicero, hoc mihi non sumo, alius, non arrogo. Cicero abesse bidui; alius, duorum itnere dierum. Cicero, ab aliquo stare velesse, alius, pro aliquo facere dicet. Cicero, rem cum heredibus confecit; alius transegit. Cicero, contra quam speraveram accidit: alius, contrarium accidit. Cicero, defunctum se periculo arbitratur; alius liberatum se credit. etc. Sed haec de fontibus elocutionis pluribus exemplis prosequimur, quae nisi scriptione frequenti ad familiarem traducas usum Ciceronianus esse vix porexis. Idem de particularum nexu, numerorum pondere atque ordine sententiarum esto sudicium, de quibus nos ibidem consule, praesertim 4. fonte phrasium, et §. 3. de fontibus periodorum. Nunc alios laudatissimos auctores ex Andrea Schotto Tullian. qq. l. 2. rationem imitandi erudite tradentes audiamus.
page 109, image: s117
§. 5. De Triplici Imitatione Ciceronis, in verbis, Phrasi, Compositione. Edmundus Campianus.
TRia igitur quam accuratissime in Cicerone observanda, imitandaque censet fortissimus, eloquentissimsque ille vir, illi adolescenti, qui supra vulgus erigere sese aliquan do, nomenque inter disertos habere aliquod velit.
I. Verbum.
Verbum, inquit, recipio, nullum, quod non ille recepisset: multa atuem admitto, quae ille non protulerit; prolaturus sine dubio si tulisset occasio. An ego dubitem, quin vir gravis, et sapiens, pertractans Philosophica, voces con venientes fecerit, idque, ut augeret linguam Latinam, sicut ipse affirmat. Item si de agricultura fusius disputasset, plurima dixisset cum Varrone, Catone, Columella: praesertim, cum in uno libello de senectute, et occatum, et occatio, et aristae, et acinus vinaceus, et repastinatio, et consitio et pomaria legantur, alibi apud hunc nusquam? Quid? qui semel de legibus, virgeta nominavit, semel ad Q Fratrem, Silvam viridicatam, semel de Fato Mulierosum, semel in Tusculanis, multiplicabilem, semel in Paradoxis, mutilum, semel in Epistolis Sportellas et artologanos, semel ad Atticum, dieticulam, semel de universitate, dividuum, semel in Verrem, divaricavi, semel in natura Deorum, viticulas: ille non eiusdem generis alia prodidisset, vel saepius, vel copiosius talia disseruisset? quid si recuperari possent ipsius volumina de Republica quae exciderunt; an non suppeditarent bona vocabula, quae tamen nullus adhuc Nizolius in reliquo Cicerone viderit? cuius rei coniecturam ex eo capio, quod in somnio Scipionis et extimum globum, et stelliferum caelum, et immobilem terram, et Lunarem cursum reperio, quae non reperissem, nisi hoc fragn entum ex illius sexto de Republica libro superesset. Non igitur linguam Ciceronis, quae
page 110, image: s118multa reticuit non fortunam temporum, quae multa perdidit, sed Ciceronem ipsum facio censorem et iudicem dictionum, sic loquar, ut ipse eloquebatur, et paratus erar loqui. Militiae verba, quae in ipso desidero, sumam de Vegetio; Agriculturae de Varrone et Catone; Architecturae, de Vitrurio, Medicinae de Celso, Philosophiae de scholis: sed ita sumam, ut imitationi, quam urgeo, nihil in commodem. Neque enim si reliquus sermo sui similis fuerit, vocabula quaedam adscita et perspersa rarius, quae vel necessitas peperit, vel usus emolliit, figuram universam corrumpere et depravere poterunt. Sed ne quis hanc libertatem vertat in audaciam, duo praescribo. Primum, ut quoad eius fieri possit. Cicero totus exquisitissime referatur, et exprimatur. Secundum, ut extra Ciceronem nihil assumatur, quod non ingens utilitas necessitasve flagitent. Utilitatem interpretor, cum vim, lucem, pondus, securitatem apportat una dictio, qua [orig: quâ] repudiata [orig: repudiatâ], vel obscuritas; vel errot, vel offensio non modica bonorum hominum iure timeri debeat. Nempe apud Ciceronem, Perpessio non Passio invenitur: num propterea Christiani, non audebimus Passionem Christi totidem litteris et syllabis enuntiare? Per me quidem potius in Tiberim omnia Ciceronis opera coniciantur, quam huius unius dictiunculae iactura fiat. Quare? sic enim increbuit iam significatio rei Sanctissimae, et maximae, ut non sit tutum abolere. Idem existimo de Paenitentia, quae fortius et valenrius Ecclesiae Catholicae sensum loquitur, quam Resipiscentia, quae mihi videtur non solum infirmior, sed sono etiam ieiunior. Iam vero quis nesciat, Sacramentum apud illos Ethnicos non idem significasse. quod hodie apud Christianos? aut vetus novumque Testamentum, ex talium auctorum sententia, pro sacris Bibliis accipi non posse? Quid ergo? nomen antiquabimus? Confessio fidelium, et religio vetat. Aliquid etiam copiae largiemut, sed magna cum cautione, et in vocibus admodum luculentis, quae licet nihilo plus efficaciratis, aut commoditatis afferant; tamen fi dignae videantur Ciceronis auribus, locupletandi sermonis gratia vivant; ut gracilis pro tenui, strigoso, subtili, exili, exiguo, cur damnetur? Cicero non habet, Gracilitatem habet, quae proxima est. At gracilitudinem et gracilentum nolim, quae nihil utilitatis, multum insolentiae secum ferunt. Sed quoniam ad Ciceronis mentem in hoc delectu provocavimus, quid
page 111, image: s119ille senserit dliciamus, ex eo quod fecerit lib. 2. divinat, Soritem, inquit, si necesse sit. Latino verbo liceat, Acervalem appellare: sed nihilopus: ut enim ipsa Philosophia et multa verba Graecorum, sic Sorites satis latino sermone tritus est. Ecce eum res postularet, finxit vocabulum, quanto magis uteretur iam factis, non a quolibet audaculo, et imperito, sed ab idoneis et disertis, neque semper, sed verecunde, nec ubique, sed suo loco. Haec si tribuimus commoditati; inopiae certe, et necessitati plusculum dabimus. Ut fibula Caesaris, Ciceronis non est, qui tamen n Bruto dat eidem Caesari de puro, et inocrrupto sermone honorificum, et liberale testimonium: Acetum frigorificum, dixit Gellius. Alterum rectum est, alterum ineptum, neutrum Ciceronis; illud amplectimut, hoc reicimus. Cum ergo deest vocabulum rei quotidianae, vel satis usitatae, quam circum loqui molestum sit, quis non con cedat aliunde ex laudatissimis auctoribus esse peten dum? ut sunt, abstemius, accipiter accentus, abolitus, et similia: quae quidem incerta, nihil officiunt imitanti, imo paucissimis exceptis, eadem nihilo secius manebit phrasis, compositio, et sigura styli semper eadem.
II. Phrasis.
Omnino servanda est unius locutio Ciceronis, nec ulla [orig: ullâ] societate scriptoris alterius, vel idiomatis contaminanda. Labemur autem facile in multis, nisi hanc legem sancte custodiemus. Vulgus enim non ita diceret: Propius abfum. Contra rem meam venit. Abdo me in Bibliothecam. Moveor insolentia loci. Quantum honoribus mandatum voluistis. Allegat illis homines nobiles. Tua praedia sibi depactus est etc. In hac tanta elegantia, quam lucidus, quam planus est M. Cicero! Utitur etiam peculiari cum gratia quadam certis particulis, ut: A mendacio stare. Anobis est. mecum facit. Unus de illis. De amicorum sententia. In ante Calendas. Pro templis. Ad urbem pugnatum est Cum tum. Qui tum. Vero. Plane. Sane. Quippe etc.
III. Compositio.
Connectit etiam mirifica diligentia et varietate
page 112, image: s120clausulas, atque periodos, ut: Siquidem. Neque enim. Nisiforte. Sed quamobrem. Reliqua vero. An est quisquam. Quod si. Cur igitur Atqui, Mihi vero. At enim. Perinde quasi. Quonam igitur pacto. An vero. Quid, quod. Huc accedit. Ad illa venio. Ad alia festinat oratio etc. Hc huius generis sex centae minutiae, inter legendum minime contemnendae. Denique accuratissimus est in numeris.
Illud moneo. Ne quis huic parti satisfactum putet, si, (quales se novisse testatur Fabius) in fine posuerit, esse videatur. Quare ut opus expediam, concludo paucis.
Cum sit unum in quoque genere perfectissimum (quod si non sensu, mente tamen comprehenditur) unam speciem quoque, et ideam caelestis eloquentiae, quam sequamur a nobis esse contemplandam: ad eam Cicero sine controversia proximus accessit. Huius ergo maxime ingenium, vim, motus, accumen, ordinem aemulabimur, alios interim non excludemus, qui beneficii satis, nihil apportant periculi. At in apparatu sermonis universo, in verbis, in phrasibus, ornamentis, solius M. Tullii similes esse cupiemus: nam etsi necessarias aliunde voculas raro mutuabimur, nihilo tamen secius hunc solum, si volumus, in stylo referemus.
Quod cum faciemus, non homini donum hoc, sed praesenti Deo, qui fons est omnis scientiae, referemus acceptum: multoque religiosius Christum in vita, quam Ciceronem in lingua imitari conabimur.
§. VI. Quomodo verba et phrases Tullianae transferendae, mutandae, convertendae. Iulius Pogianus de ratione imitandi.
DVo in Cicerone legendo mihi proponebam, quid, et quomodo diceret. In quo videbam interdum pauca multis explicari, interdum plura comp: ehendi breviter, et abslute: saepius candem variari rem, ut cum idem diceretur, tamen commutatis verbis atque sententiis aliud dici viderctur. Mirabar vero partium, et quasi membrorum
page 113, image: s121pulcherrimam compositionem, qua sic alia ex aliis nexa et apta sunt, nihil ut Lectori possit esse iucundius.
Quid dicam de artificio vinciendae orationis, denique copia, et quasi silva elegantium vinculorum? quibus cum multi, vel quasi compedibus quibusdam scriptiones suas colligent, vel ita dissolvant ac dissipent, ut capti membris corporis, ac ne corporis qui dem speciem habeant. Sic Cicero res nectit et verba, ut sola eius oratio libere moveri, magnificeque ingredi videatur. Cogitabam vero eriam de singulis verbis, de coniunctione verborum, de eorum numero, atque forma. Qua in cogitatione mihi veniebat in mentem mirari, quaenam esset causa paucitatis eorum, qui divinas Ciceronianae orationis virtutes imitarentur, huius autem erroris, et inscitiae multorum, duplicem aliquando culpam animadverti. Sunt enim qui a Cicerone abhorrentes, se ad alios, nescio quos, scriben di magistros contulerunt. Qui quod iudicium habeant, cum appareat, facile negliguntur. Alii sunt, quorum est levius peccatum: imo vero non illi quidem cupiditate peccant, qui Ciceronis simillimi velint esse, si possint; sed consilii, et imitandi modo falluntur. Nam hi Tullii verba mordicus tenent, nec ullam fere syllabam audent ab eo diseedere, et dum verentur ne parum Ciceroniani videantur, illius etiam sensa totidem verbis rransferunt in suas litteras, scilicet (quod miserrimum est) numquam sunt in scribendo sui, sed inepte ac putide alieni.
Quid igitur eos in errorem in duxit? Puerilis illa suspicio, quod sermonem Ciceronis in id modo convenire sunt arbitrati, ad quod ille semel accomodavit. In qua si ipse Tullius sententia fuisset, non iam eum copiae atque ubertaris magistrum, sed inopiae et ieiunitatis doctorem haberemus. Quae cum viderem, putavi mihi elaborandum, si modo id assequi possem, me ut ab illa balbutientium turba seiungerem, coniungeremque cum illis, qui plane et latine loquuntur. Nam ut quisque mihi occurrebat Ciceronis lacus, illam loquendi formulam ad alia transferebam, et eiusdem, et alterius generis sensa, quasique unis ab illo sumptis vestimentis studebam vestire et oranare res innumerabiles. Exempli causa, quod haec dictans legebam forte, Publii Rutilii adolescentiam, ad
page 114, image: s122opioninem, et innocentiae, et iuris scientiae P. Scaevolae commendavit domus. Quis porhibet eo traducere? Hannibalis Minalis adolescentiam, ad opinionem et Eloquentiae, et Philosophiae Flaminii Nobilii consuetudo commendavit. Vides genus
Sed quoniam intelligebam, quaedam esse sen tentiarum lumina quibus scripta illustrarentur, sumebam illa vel ab ipso Cicerone, vel a quovis; sed ita, ut in eadem exercitatione alia quadam ratione uterer ab illa superiore. Ut enim illic tamquam ex eadem cera multas fingebam imagines; sic hic quasi eundem hominem alio habitu vestiebam. Qua re fiebat, ut quae ab aliis parta essent, a me inventa viderentur.
Sunt autem haec ornamenta. et lumina sententiarum, ut: Ne quid nimis, Late patet invidia, et huiusmodi sexcenta; quae si ita efferas, Tenendus est omnium rerum modus, et, nihil non occupat invidia, quis tua esse neget? Huc pertinet illud Ciceronis, imitandos esse bonos fures, qui earum rerum, quas ceperunt, signa commutant. Ut enim illi pallium si cui furantur, ne id is agnoscat, ex pallio sagum faciunt: sic qui aliorum sententias commutatis verbis enuntiant, quae communia sunt, proptia facere videntur.
Neque vero non etiam conabar interdum quodammodo cum ipso Cicerone certare acumine contrariorum: ut si ille, in laetitia doleo; ego contra, in dolore laetor. Si idem dicat. Tardius faceres; hoc ego interpretor, diligentius. item, ipse celerius; id est, negligentius, in contrarium conversa sententia.
Quod institutum mihi si meo arbitratu diutius tenere licuissec, in hac laude fortassis aliquis essem; sed ab ea me con suetudine avoca vit necessaria quaedam barbaries, de qua nunc quidem nihil attinet plura scribere. Tibi certe, quid de tota hac ratione sentirem, significandum putavi: qui etsi scio quanta occupatione distinearis, tamen non dubito, quin pro excellenti tuo ingenio, proque eo, quantum profecisti in hac latine scribendi ratione, cum istum graviorem studiorum cursum confeceris, huc redieris, teque in hac laude exercueris, brevi etiam in principibus fucurus sis huius facultatis, Quamquam aliquid interea
page 115, image: s123assequere [orig: assequêre], si cum vacuus quotidie fueris a legum studiis, animi causa stylum prehenderis, et in hac exercitatione, quam dixi, subsecivas operas posueris. Sed quod mihi paene exciderat, multa ex Cicerone tibi memoriae mandanda sunt, et paranda tamquam magna supellex, tibi ut suppetat in variandis et mutan dis sensibus multus et elegans vestitus orationis. Et quoniam, ut in victu et vestitu prius neeessaria, quam voluptaria quaerimus, sic in oratione propriorum primum verborum, deinde translatorum copia comparanda est: haud scio an illae ad Atticum Epistolae, in quibus nulla est elaborata concinnitas, nullum exquisitae voluptatis aucupium, plurimum proficiant ad latine, et emendate loquendum. Quemadmodum nonumquam etiam gemmarum vis; non tam arte disposita, aut distincta auro, quam pura atque nativa delectat; ita latini sermonis ubertas sine fuco, aut peregrinis quodammodo deliciis orationis, in illis maxime probatur epistolis. Etsi haec admonitio accomodata est iis, qui nunc primum in eam rationem ingrediuntur, tibi, qui tantum iam scribendi exercitatione profecisti, fortasse minus est necessaria. Cum igitur tibi, ut nunc est, sacultas non sit, ex illis optimos leges, et edisces, quae multum te delectabunt, et scriptionem tuam adiuvabunt.
§. VI. Quemadmodum Ciceronis imitatio per adiectionem, detractationem, aut commutationem etc. instituenda sit. Q. Marius Corradus Uritanus Lib. xiii. de Lingud Latina.
SIqua tradi certa ratio potest imitandi, illam video probatam a doctissimis veterum, quam plurimis illorum exemplis cognitam, a bonis ingeniis animadversam; ut vel ordo mutetur, vel pluribus verbis, vel paucioribus, vel mutatis, vel contrario, vel simili modo res dicatur. Esto enim ex M. Tullio principium illud Epistolae ad M. Varronem: Exiis literis quas Atticus a te missas mihi legit, quid ageres, et ubi esses cognovi. Inversione ordinis cavendum, ne quid perturbate dicamus. Permissum est hoc igitur, quoties non repugnet natura; ut: qua [orig: quâ]
page 116, image: s124valetudine quibusve in locis esses, certior sum factus ex iis litteris quas a te Atticus accepit. Nihil obest imitationi, si quod verbum, aut sententiae pars relinquatur. Explicare autem haec pluribus, nihil erit negotii, cum singulis etiam ex verbis, singula, vel plura argumenta, ducere soleamus; ut: Ex proximis tuis litteris, quas Atticus familiaris meus ad se am antissime scriptas, ex mandato tuo, mihi legit, id quod vehementer scire cupiebam, ubi locorum esses, et qua valetudine uterere, cognovi. Poterit hoc dici etiam plenius. Verum solet hoc genus in vitium incidere ineptiarum, si pluribus verbis, vel maiore numero ac sono orationis, quam par est, sententia oneretur. Contraria huic illa ratio est, si multa in pauciora contrahimus, ut: Ex tuis ad Atticum litteris de te cognovi. Nec una est via, qua ex multis pauca, ex paucis multa facere possimus. Inter alias numerantur, cum vel totum, vel genus in partes formasque dividimus; vel cum pro his, contra ipsum genus, vel totum ponimus. Illa quoque est ratio Aristorelis, ut breviter cum dicere volumus, nomen pro definitione: cum vero placet idem uberius explicare, unius loco nominis tota nobis et plenior definitio repetenda est. Aliis verbis idem variabimus hoc pacto: Ex epistola quam Atticus a te accepit, ad quae loca veneris, ac detuo statu sum admonitus. Mille modis candem sententiam licebit immutare; qua ex re imitatori, ex optimis auctoribus optimae sententiae suppeditari poterunt: quod apud animum cuiusque multo maioris debebit esse momenti, quam de verbis laborare. Esto enim, in verbis et concinnitare orationis plurimum ponatur; saepius tamen fit, ut cum adsint haec duo, inepta sint et ridicula, quae scribuntur. Itaque prior cura ac diligentia sententiarum, secunda sit verborum, tertia componendae orationis. In prima, quis non videt, quantum veteres et M. Tullius praecipue, ac Virgilius laboraverint? Hoc maxime Cicero a Demosthene, Platone, ac ceteris; hoc prope solum Virgilius in Homero, suisque auctoribus, sibi imitandum putavit. Quare non sumptis de medio ac de trivio sententiis agendum; sed urbanis, acutis, et plurimum vin scriptis veterum consuetis assuescendum erit. Vertere in contrarium sententias cum opus, quivis facile poterit, ut: Nec litteras a temihi Atticus legit ullas, nec ego de te ac rebus tuis, quibusve in locis esses, a quoquam scire petui. Similia denique
page 117, image: s125sunt, quoties non eadem, sed paria de propositionobis exemplo ad rem accomodamus; quale est: Ex iis quae mihi tuo nomine Dolabellae pueri nuntiaverunt, de mei adventu fratris, et communi statu rerum, omnia congnovi. In hac exercitatione memoria opus est illustrium ex M. Tullio ceterisque magis auctoribus locorum, quae pueri loquendo, vel scribendo recordentur, et aliquo ex his, quibus dixi modis, in suam orationem, suumque ius aptissime convertant. Fiet enim, ut (quemadmodum omni in sermonis genere discendo accidit) quae dicimus, non furto ac per iniuriam ab aliis surrepta, sed nostra, et nobiscum esse nata videbuntur. Cumque sex ea sint, quae imitando spectari oporteat, inversio, additio, detractio, immutatio, contrarium, simile, possunt eadem nos gravioribus etiam in rebus adiuvare. Sive enim carmen, sive historia scribatur, sive orario, seu quidquid mandari solet litteris, locos etiam integros, et argumenta librorum quibimus imitari. Ac ne fieri quidem potest, quin saepissime tractemus, quae ante nos alii scripserunt. An summi viri summaeque virtutis imaginem sibi Virgilius non describendam putavisset, quia idem Homerus antea fecisset? Non agrorum cultus, non item alia, propter Hesiodum ac Theocritium attigisset? Item ceteris de rebus, deque Philosophia, et omni scriptorudm genere dici potest: sed nobis manendum est intra fines et exempla Oratorum ac Poetarum.
Plautus igitur et Terentius Graecorum fabulas in Latinum sic vertebant, ut sibi hanc ipsam rationem, quae demonstrata est, sequendam putarent. Imo etiam non aliter Latini ipsi Latinos, et Graeci Graecos imitati sunt: et nos ipsi tractantes nostra his modis, unum atque idem argumentum in res plurimas variabimus, ut Menander apud Terentium ex Andria Perinthiam fecit, quae duae fabulae inter se oratione tantum, ac stylo differrent. Nostri autem Graecos imitati sine controversia id praestiterunt, quod M. Tullius Tullius Tuscul 1. verissime scripsit, Nostros aut per se ipsos invenisse sapientius, quam Graecos; aut accepta ab illius secisse meliora. Sed iam satis haec iis qui se primis in literis exercent.
page 118, image: s126
Conclusio Auctoris.
Habes, mi Lector, optimam imitan di rationem, quam quidem riro Romanae eloquentiae spectare possit. Ex gravissimis illam elegantissimisque scribendis Magistris, quam meo solum ex calamo depromere malui; ut simul intelligas, quam quisque illorum, ad tantum scribend nitorem, quo Ciceroni plures vix concedunt, viam rationemque secutus fit. Nec paria desperes, modo candem non asperneris, principio duriorem et spinis quibusdam obsitam; verum amoenam denique florentemque senties, quaeque ipsum scribentis calamum rapiat, animumque liquida quadam suaviter fluentis orationis dulcedine teneat. Plura quae ad imitationem Ciceronis facient in altero opere Palastrae Oratoriae ad eloquentiam absolutiorem accommodata, exspectes, praesertim lib. 1. c. 18. etc 31. ac seq. Interea his tuo emolu mento, meo labore provocatus fruere.
page 119, image: s127
LIBER II. De Elocutione eiusque characteribus ac styli diversitate.
CAPUT I. De fontibus Elocutionis et inprimis vocum.
ADolescentes ad eloquentiam informamus, quibus ante recte loquendi, quam inveniendi praecepta conveniunt: hoc enim plus ingenii iudiciique: illud plus artis industriaeque possidet. Quocirca hinc iure auspicantur. Ut vero suis e locis fontibusque derivatur Inventio; ita etiam hac in arte manat Elocutio. Quare cos universim prius designare, quam hauriam us e singulis operae pretium duxero. Horum enim cognitio faciet, ut qua quisque ad Eloquentiam via propius veriusque queat insistere, haud gravate cognoscat, neque in quodvis sese legendi scribendive studium vagus incertusque immittat. Compertum enim est plures magnis frustra laboribus hoc in campo desudasse, neque tamen, nisi perparce, ac pene sine gestu ex his Musarum fontibus delibasse; quod aut via ad hos regia absisterent, aut vim modumque ignorarent.
Duo inprimis sunt eloquentiae studioso necessaria, copia verborum ac sententiarum tum delectus, ut eleganter iuxta et ornate loqui possit.
Delectus sine copia non potest institui; elegantia et ornatus sine delectu non haberi Pro utrque hac facultate expeditius paranda, Principia quaedam; fontium a me nom ine sumpta, statuenda esse dixi. Horum alia in Vocibus. alia in Phrasibus, alia in sententia ac Periodo reperiuntur.
page 120, image: s128
Voces, quae ad constructionem aliquam adhibentur, omnes quidem expendi possunt ac debent, inprimis tamen nomina ac verba, quod ab his non minus copia, quam ornatus peratur.
I. Fons, Copia vocum.
Quamvis vocum copia, e Lexicis ac Dictionariis, longo studio, a rudioribus petenda sit; tamen et longo usu exercitatis evenire solet, ut quan do que siccitate nimia, aut calamus, aut lingua exarescat, praesertim ubi eadem de re prolixior sermo, varietatem aliquam dicendi postulat. Cum autem in hoc fonte, nominum praecipue, tam substantivorum, quam adiectivorum copia quaerenda sit, quod verborum facilior apparatus affluat, in Poeticis meis huic facultati operam dedi. Ita lib. 2. c. 3. pleraque substantiva eandem fere rem, aut affinem significantia in versum unum alterumve, memoriae causa, illigavi. Sic Amorem impurum variavi.
Flamma, Cupido, Venus, Fuoror, ac Lascivia, Luxus.
Luxuria, Illecebraeque, Libido, Protervia, Amores.Et sic de ceteris substantivis rerum praecipuarum. De epithetis vero sive adiectivis ib. c. 8. actum, ostensum que ex persona, rei natura, eiusque adiunctis, ut actione et passione, quantitate ac qualitate, loco ac tempote. ea petenda esse. Quae breviter hoc versu complexus sum.
Quis? quid? agens? patiens? quantumque? ubi? qualia? tempus.
In re ipsa consi derantur materia et forma, efficiens et finis; quae sola exse uberem praebent epithetorum copiam. Verum haec revocare hoc loco non placet. Consulat, qui volet; sed cum eo delectu qui Oratorem decet. Universim pro Vocum copia hic monuisse iuverit.
1. Singularia semper per magis generalia variari posse. Sic Eloquentia etiam ars, scientia, disciplina, doctrina, eruditio, facultas, etc. appellari poterit: modo per adiuncta alia sensus vocis adstringatur; ut facultas diserte loquendi. Quandoque etiam per magis singularia variatur, sed cum vocis alterius adiectione, ut sacundia linguae.
page 121, image: s129
2. Per opposita et negationes frequenter rerum voces mutantur. ut si doctus varies, non indoctus, non gnarus, non nescius, minime rudis, ignorans, etc. Quae duae regulae, ut pro nominum, tam substantivorum, quam adiectivorum; ita et pro verborum, adverbiorumque, copia faciunt. Ut bonis artibus studet, operam dat, laborat, desudat, sese impendit, invigilat etc. Strenue, non ignaviter, non desidiose, non segniter etc. Iam siquae maior tibi Epithetorum copia placeat, neque prius dicta satis assequaris, ex usitato haec carmine licebit petere.
Quis? quid? ubi? auxilium? quoties? cur? quomodo? quando?
aut etiam ex locis propriis inventionis. Non quod e singulis necessario traducenda sint; sed ab his, aut illis, plura etiam pro rerum natura sufficiantur. Ita Eloquentiae studium, ab auctore Rom. praecipuo Ciceronianum; ex natura rei, si materiam spectes, literarium, si formam liberale, si finem, honestum, utile, iucundum; si effecta in moribus, ingenum, cultissimum, humanissimum; adiuncta, frequens, laboriosum, difficile, amoenum, florens etc.
II. Fons vocum proprietas.
Cum in vocum copia, non quaevis omni loco serviant, delectus quidam instituen dus est. in quo acerrimum limatissimumque Ciceronis est iudicium. qui cum elegantiam nitoremque singularem in verbis ubique, tum et proprietatem, nisi res aliud ferret, est consectatus. adeo, ut nonnulli velut barbarum aspernentur, quod Tullianum non fuerit; sed utin Cicerone iudicium veneror, ita in his requiro. Cum, quidquid in Romana proprium cultumque lingua, Ciceroni id omne affluere in calamum nequiverit; ut qui res plurimas scribendo numquam attigerit. Quare primi alteriusque etiam saeculi auctores in societatem huius linguae ita admittendi sunt, ut Ciceroni in eadem cum illis matereria disserenti praecipui honoris praerogativa concedatur. Videndum igitur quem hi sensum vocibus proprium dederint, seu potius tra den dum posteritati acceperint, ne cum aliis vocibus sibi affinibus per abusum confundantur.
page 122, image: s130Sic e. g. aegrotatio corporis, aegritudo animi est. Anima est qua vivimus, animus quo sapimus, et volumus. Agimus gratiat verbis, habemus animo, referimus opere. Acta rei fere sunt privatae, gesta publicae. Miramur opera, admiramur virtutes. Assequimur celeritate et voto, consequimur tarde et studio, prosequimur ordine, persequimur iniuria, obsequimur officio. Asper tam in moribus, quam rebus est. Adversum te venit adversarius, adversus qui occurrit, Aggredimur de longinquo, adorimur ex insidiis. Amare vebementis affectus est, diligere remissioris, et semper cum ratione: deligere est ex multis aliqua sumere. Amicus in re honesta, amica in turpi dicitur. Assentamur verbis, adulamur etiam servitio, blandimur praeterea tactu. Asserimus quod affirmamus, asseveramus, quod gravius asserimus.
Comes in via, socius in negotiis, sodalis in voluntariis, aut iocosis, iungitur, assecla potenriorem sequitur. Conciliamus amorem et amicos novos, reconciliamus veteres, inimus gatiam. Copia res abundans, seu facultas, Copiae exercitus sunt. Aedes in singul. templum, in plur domus. Commodamus servum aut librum, accommodamus, id est, aptamus, mutuo damus, quod in se non recipimus, ut pecuniam vinum etc. Circumsistimus eximproviso, circumstamus quiete. Credimus pecuniam, committimus negotia. Charitas luminis, claritudo generis est. Ceda rem immobilem, Da mobilem. Confiteri necessitatis, profiteri est voluntatis. Contemnere levius, quam despicere: Cavere, quam vitare est.
Decus honoris est, decor formae, decorum actionis.
Epulum solennius, quam epulae. Vigiliae tantum noctis, excubiae etiam diei sunt. Exercitus quisquam laboribus, exercitatus studiis dicitur. Exemplum sequimur, exemplar imitamur Exanimatus est perculsus tantum, exanimus mortuus. Exspectatio rei propinquae, spes fere remotae est.
Facimus rem gratam, divinam etc non agimus. Factione cives inter se, seditione a dominis dissident. Fama rei antiquae, rumor novae est. Ferox cum ratione saevir, forus ut brutum. fiducia tantum in re bona, confidentia etiam in mala est. Fingimus ex nobis, effingimus imitando. Flemus tacitis lacrimis, ploramus cum voce, eiulamus incondita voce muliebriter, lamentamur dolorem simul aliis exponendo, gemimus tantum suspirando. Figura artis est, forma naturae. fidus amicus est, fidelis servus. Fulgur est ignis coruscans, non
page 123, image: s131emissus, fulgetrum vel fulgetra tantum leviter praemicans fulmen cum vi emissus, fulguritum, quod igne tactum est Falsum est quo res tegitur. fictum quod factum non est, vanum quod nec fieri potuit. Fratres qui alterutrum habent simul parentem, Germani sunt qui utrumque.
Gloriosus non sine causa est, ut est gloriator. Gratificamur tantum minoribus, grata facimus maioribus. Gremium mulierum, sinus etiam virorum. Gaudere tantum in bonis, laetari etiam in malis possumus. Genus ad decus maiorum spectat, gens ad seriem et multitudinem.
Habeo orationem, non facio: facio verba et sermonem, non habeo. Honor dignitas ipsa est, gloria honoris merces, decus ipsa pulchritudo, Laus et fama eius praedicatio.
Iratus et ebrius ex actu, sicut, iracundus et ebriosus ex habitu sunt. Inquilinus in aliena, incola in proprio habitat. Ina samia ex multorum sermone, ignominia a Iudice imponitur. Instituta sunt boni mores, Institutiones ipsae praeceptiones. Inhibemus rem iam captam, prohibemus incipiendam. Ina sania ex quodam habitu, furor ex im petu est. Invidia habitus etiam passivus, invidentia actus est. Innocens, qui non est nocens, innocuns qui illaesus est.
Latebrae hominum sunt, latibula ferarum Licentia est libertatis abusio, venia pro noxis petitur, facultas pro rebus faciendis. Lex scribitur, ius etiam non scriptum complectitur, sed rigide exigit, aquum, atque aequitas non nihil remittit. fas ad religionem spectat. Lepidus in moribus, facetus in verbis, iucundus qui his atque illis alios recreat. Lepos in sermone, lepor in rei gratia est.
Metuimus serviliter, pavemus pueriliter, veremur libere, timemus et formidamus mala. pudet honestos de malo, veret cundi etiam sunt in bonis. Meret quis precium, meretur gratiam aut praemium, commeretur poenam; demeretur amicos, emeretur ut miies etc. Memoriter complector, repeto, re cito: memoria teneo, non contra. Messis est seges, et messio: sementis satio, see men quod iacitur, seminarium locus plantarum educandarum. Miserari est condolere, misereri etiam subvenire. Ministerium et servitium ipsa opera est. Ministeria et servitia etiam servi.
Necessitudo sanguinis et meritorum est, necessitas legis aut naturae. Nuntiatur res a longe, denuntiatur praesens, renuntiatur acceptae conditioni, Nemora sunt silvae minores ad
page 124, image: s132recreandum, saltus pecudum, lustra ferarum, luti umbrosae silvae.
Obses quasi pignus alteri datur, vas spondet in gravioribus, quasi pro alio ad iudicium vadere paratus, fideiussor in levioribus, Praes rogatus pro alio praestat, stipulator ab alio promissionem exigit; sic stipu lor a te active usurpatur, ut infra. Ostentum est res insolens, ut si mare ardeat. Portentum quo aliquid praesignificatur; Prodigium quo res dirae praenuntiantur, Monstrum quod contra naturam est. Oscula officiosorum sunt, basia pudicorum, suavia libidinosorum. Oramus suppliciter petendo, rogamus etiam instando, obsecramus iram deprecando, postulamus debitum, et poscimus etiam imperiose, flagitamus idem obvixe, expostulamus cum querela amici officium, Patrueles ex duobus fratribus, sobrini ex sororibus, consobrini exfratre et sorore sunt.
Prisca superiorum saeculorum sunt, pristina nostrorum olim annorum Pasci pecudum, vesci hominum est. Pernicitas et velocitas pedum, celeritas etiam mentium, agilitas membrorum et motus. Pollicemur sponte, promittimus rogati. Primus e multis, prior e duo bus est.
Quaerimus disciplinam, inquirimus de quo dubitamus. Querela sine causa, querimonia cum fundamento est. Quarte consul, scilicet loco. Quartum consul, hoc est, toties.
Rixa inter duos, turba in caetu, pugna etiam in verbis est, proelium non nisi in armis. Rogare legem, est petere a populo, ut accipiat; quae antiquatur, si non admittat Derogatur et obrogatur legi, si petitur ut populus irritam esse velit. Ripae fluminum, litora maris, Orae utriusque. Reperimus nostra, invenimus aliena. Recipimus rogati, suscipimus ultro. Restituimus ultro, reddimus postulati.
Saturare ad gustum, satiare ad omnes sensus spectat. Super nobis contiguum, supra remotum est. Sic contra subter et subtus. Sensus sentit, sensa quae sentiuntur. Simulamus quod nescimus, dissimulamus quod scimus. Silet qui loqui desinit, tacet qui ne quidem coepit. Superbia in divite a superhabendo, arrogantia etiam in paupere. Salubre ad locum et cibum, salutare ad consilium et factum spectat.
Tergum hominis, tergus pecoris est. Temperatia animos rum, temperatio rerum, temperies aeris est.
Vendico mihi quod assumo, vel tribuo placide, vindico quod lite postulo aut etiam evinco. Unde est vindicias seeundum libertatem, vel servitutem postulare, sive vendicare
page 125, image: s133in libertatem etc. Haec ur minos obvia, observatu tamen digna ex Varrone, Non. Marcello, Servio, Paedanio aliisque notare breviter placuit, ut longo inquirendi labore alios liberarem.
Non tamen existimandum est, hac sua voces proprietate ad rem tantum unam significan dam adhiberi posse. Nam eadem non tantum diversa, sed quandoque et opposita proprie designant. ut hospes eum qui recipit, et qui recipitur Sacer et venerandum, et execratum: Altum et elatum, et profundum: Ultus vindicantem, et vindicatum: Vector portantem, et portatum: nam vectores in navi feruntur. Iam si diversa spectemus, una vox ago, quot rebus proprie adhibetur! sic Cic. dicit Agitur salus, aguntur iniuriae, agere animam, aetatem, festum diem. agere lege, agere furti cum aliquo, agere histrionicam, agere forum etc. Quae ad linguae latine puritatem elegantiamque ac varietatem inprimis faciunt, et translationis recte usurpandae sunt fundamentum.
III. FONS vocum translatio.
Eximium orationis est oranmentum apta vocum translatio, quae a re simili petitur, vel illustriori cum rem extollis, vel ignobiliori si deprimis. quod simile quanto est aptius, tanto maior gratia metaphorae est. De quo ornamento cum prolixius egerim in Poeticis l. 2. c. 4. 5. 6. et 7. et infra quaedam dicturus sim, hic pluribus abstineo. Illud hoc loco moneo, alias ab historiis, fabulis, ac veterum ritibus translationes duci: alias ab ipsis rerum similium naturis: atque ab utrisque illam Proverbiorum manare copiam varietatemque, quibus Romanus sermo, in epistolis Dialogisque, ac vulgari quavis oratione efflorescit. Qua re semel perspecta, minus nobis difficilis hic apparatus futurus est. E. c. Adulator, Chamoeleon, aut Polypus dici potest, quia ut illi colorem, sic ipse vulrum sermonemque variat: Canis quoque et Siren; quia blanditur voce ac gestu. Arrogans, tragice cothurnatus, Lepus galeatus, Gallus in sterquilinio.
Garrulus Cicada, Rana, Archytae crepitaculum. Disparitas sic exponitur. Asinus ad lyram. Graculus ad fides. Asinus in pelle Leonis, Simia in purpura. Aquilam noctuae comparas.
page 126, image: s134Testudinem Pegaso. Canerum Lepori etc. Hunc ornatum, in tenuiori scribendi genere, ex metaphoris potissimum habes. At in charactere mediocri, illius translationis praecipua vis est, quae ex sola rerum natura petitur; quod per hanc oratio ad illam, quam hic requirit, dignitatem splen dide culta assurgat. Ita e. g. Ciceleganter in Epist. dicit exulceratus animus Temporum tristitia Nihil amicitiae largior, nihil virtuti nego. Et in Paradox. Reguli animus tot praesidio virtutum munitus tantoque comitatu circumseptus, cum corpus eius capereo tur, certe capi non potuit; longe dictum illustrius, quam si dixisset: Reguli anim um virtute praeditum corporis vinculis intercipi non potuisse. Et 7. in Verrem. Errabas Verres, et vehementer errabas, cum tu maculas tuorum flagitiorum innocentum te sanguine eluere arbitrabare, praeceps amentia ferebare, qui te existimabas avaritiae vulnera, crudelitatis remediis posse sanare. quod sane dictum praestantius, quam: Errabas, cum tua te flagitia aliorum morte exstinguere, tuam avaritiam crudelitate tegere posse, credidisti. Hanc itaque dignitatem metaphoris illa debet oratio. Quam qui in his aliisque locis assequi scribendo voluerit, is similibus easdem rerum sententiis frequenter aptet, et magna se denique facilirate paribus affluere sentiet.
IV. FONS vocum rariorum opportuna inductio.
In vocibus aliae antiquae sunt, quarum usus inveteravitaliae novae artium rituumque novorum inventione susceptae; aliae sono graves atque a familiari usu remotae; aliae leviores vulgarique sermone tritae Accedunt his etiam quaedam poeticae, quaedam sordidae voces. Singularum non ubique, sed locis opportunis usus esse poterit. Quod discrimen observasse, magni, ad eloquentiam interest. Sic creduis pro credas, occepso pro incepero, intertraxero pro extraxero, aetate obsoleta sunt, in comoedia tamen lepide ita Plauti exemplo utemur.
Numquam tu mihi divini quicquam creduis post hunc diem,
Ni ego illi puteo, si occepso, animam omnem intertraxero.id est aquam exhausero.
page 127, image: s135
Quin et opportune nonnulla solutae nonnumquam orationi in dulgentur extra scenam. ita Ciceroni adipatum, id est, pingue, adhamare, id est obligare, Debitio id est debitum, Dicacitas, Catus, id est sapiens, placuere, itasi adminiculare, id est, diuvate cum Varrone, aurigari cum eodem, effutire cum Terent. einefactus, cernuus cum Lucano usurpaveris, extra vitium stare poteris.
In comoedia ucro, Apisci pro adi pisci, apludae pro furfuribus, Autumnitas pro autumi tempore, Aritudo pro ariditas, Albitudo pro albedo, Adolescenturire pro repuerascere, Adolescentiari pro luxuriari, Abiugare pro leparare, Ardum pro aridum, Adaxo pro adigo, Aedituor pro aedem tueor, Attigo pro attingo, Augifico pro augeo, Amasso pro amavero, accredue pro credo, aeruscare, id est aes cogere, Aggrediri pro aggredi, Adiuta mihi pro adiuva me, Anquiro pro inquire.
Betere proire, blitea pro inutilis, Baubare pro latrate, Biviras pro bis coniugatis.
Davunt pro dant, Deblacterare pro stulte loqui, Deiuvare pro obesse, delenificus pro blandiloquus, depeculasso pro depeculor, Dividia pro discordia.
Evallare pro excludere, egurgitare pro exhaurire, Expalpare pro elicere, Exdorsuare pro dorsum confringere, Expectorare pro ex pectore loqui.
Contollere pro contra tollere, Catillones pro helluones, Ceritus pro furiosus, Comedim pro comedam, Concipilasti pro compilasti, curriculo pro cursim, cruciabiliter pro misere, celeranter et celeratim pro celcriter. etc. plura eiusmodi apud Nonnium et Festum reperies, ex quibus illa in primis quae Terentii et Plauti simt pro Comoediis erunt seligenda. Sed neque ipsa universim nisi cum delectu probavero. quare haec in exemplum apponere placuit, ut nemineris propinqua nostris vetera deligenda esse.
Novarum vocum in Philosophicis, Theologicis ac sacrotum ritibus usus, minus quidem perite inductus est ab hominibus cultioris literaturae negligentibus; sed frustra torrenti obnitemur. nam ut Abbatis, Canonici, Baptismi Missae, Offi cii, Vesperarum, Laudum. Agni Dei. Epiphaniae, Pentecostes, Concionatoris. Confessarii, Confessionis etc. nomina abroges, utque in Philosophia subsistentiae, Entis rarionis, praedicabilium etc. voces tollas, hoc est
page 128, image: s136Oceanum, suis velle abstrahere sedibus. Quare haec toleranda sunt, cum civitate donata iam ex usu videantur. aliis tamen non necessariis barbarismis abstinemus, quos ex patrio multi sermone trahunt: ut cum dicunt disciplinas facere, hoc est, flagris se multare, aut flagellis in se animadvertere, Convertere se, pro resipiscere, facere Crucem, pro signo crucis se munire, Facereprimit ias, hoc est, primam Deo hostiam immolare, Mortificare se, id est, cupiditates frangere, Degradare sacerdotem, id est, exauctorare.
Porro novae omnes illae voces existimandae sunt, quae recens, non tam necessitate, quam licentia quadam novandi, aut imperitia scriptorum introductae sunt, quae mrito Romano foro arcentur, ne, pro linguae incorruptae puritate, sensim in illo barbaries dominetur. Hinc vitanda sunt Apparentia, Abbreviatio, Appropio, Approprabio, Assuefactio, Augmentatio, Acceptio personarum, Bursa, Braxare.
Carentia, calceo, calculo, cadentia, capitosus, caputium, Cervicosus, Coincidit, compatior et Compassio, Concausa, Concoctio, Condolentia, Contentor, Contingens Contributio, Contribulis, Cordialiter, Curabilis, Curvitas, Consummatus, Corzespondentia, Collatio pro ientaculo. Componista, Copia pro exemplo, vel apographa, Confortare, Confabulatio, Coadiutor, Consodalis Consocius.
Deceptorius, Deauratus, Deforis, Delectabilis, Derisio, Deputatur, Dictamen rationis, Diescit, Disco~veniens, Discordantia, Depraedor, Desolatio, Divisibilis, Dubitabilis, Dubium pro controver sia, Dispensare, id est, gratiam facere.
Effectivus, Euagino, Expergesio, Expensa, Extraordinarius, Econtra, Econverso, Exemptio, Extractus pro epitome.
Festivus, festivitas, ad sermonem spectat, non ad diem Fictitius, Frigefacio, Frigefio, Fructifico, parum usitata sunt Frungere ieiunium, pro solvere, testamentum, pro rescindere, Fin anti as facere, pro versura.
Glorifico, Generatio, id est, ortus, vel saeculum. Generaliter, id est, generatim.
Immediate, id est, proxime. Incessanter, Insufficiens, Intimare, Innaturale, Neutralis, Notorium.
Possibilitas, Principaliter, id est, praecipue, Prodigalitas.
Rationabiliter, Recapitulare, Recommendo, Rigorosus, Supervive.
page 129, image: s137
Vacantia, Vicerex, Vicecomes, id est, Prorex, Procomes. Victualia, unigenita, id est unigena ut Cic. Et his similia, quae veterum probatorumque auctorum lectione potius, quam certa praescriptione observari poterunt.
Certe ex iis quae Nizolius Buchlerus aliique nonnuli, tamquam barbara proscripsere, decima quaeque vox, hanc censuram vix merebitur. quid enim v. c. abominor, acervo, adoro, altercor, ambages, aliaque id genus vocabula, in Romano foro deliquere, ut donari civitate non possint? neque enim solum, his Ciceronem usum non esse, ad proscriptionem sufficit. Licet etiam nemo veterum, incurabilis, inconsideratio ingratitudo etc. usurpaverit; tamen cum Horatio incuratus et Ciceroni inconsiderantia placuerit, saepe etiam necessitas has voces extorqueat, deficientibus pari significatione ceteris: non est cur illa communi originis lege ab iisdem orta radicibus eliminentur. Quare iudicio multa lectione exculto ad hunc vocum delectum opus est. Aliquando neque ipsa Ciceronis auctoritas suffecerit, uti l. 2. de Rep. cum anxitudo dixit, et ad Q. fratrem, quod me admones de non curantia, et silva viridicata. Et Artic. l. 12. asso sole pro sicco, nolim facile imitari. Ratione igitur quandoque haec res, non solis exemplis est definien da. Porro quae voces graviores sint, infra intelliges. De poeticis suo loco egimus. Sordida, nisi in oratione, aut descriptione, sordidorum hominum, locum non invenient. Virtutum quaedam vocabula, ut Humilitas Gratitudo et, tum in Ecclesiae usum introducta ad ritus festoique dies, atque officiorum exprimenda nomina, temere a quibusdam, incertis atque indistinctis vocibus, permutantur. qui tum demum se praeclare loqui arbitrantur, cum sacris profana adhibent, et nec Sacramento quidem ulli suo in sermone locum esse patiuntur. Apage ridiculos hosce censores.
page 130, image: s138
CAPUT II. De Fontibus Sententiarum, quas phrases vocant.
NOn satis est vocum degustasse fontes; et sententiatum nobis nuuli explorandi sunt. Quibus eodem pene insistemus ordine, ut nec copia ieiunos destituat, nec incultos elegantia.
I. Fons. Phrasium ac sententiarum copiae.
Quamvis vocum apparatum, is, qui sententiarum est, facile consequatur. tamen hic iuverit illa non ignorare, quae in Poeticis lib. 2. c. 11 tradidimus. ubi ostendimus, qua ratione ex substantixis, atque in primis adiectivis quaelibet phrasis possit variari. que facilis plane via est, et ad iuventutis instructionem accommodata, ad quam studio sum lectorem remitto.
Altera variandi ratio, plerumque adstricta, per syntaxin est, ut vir multa eruditione, vel, multae eruditionis, vel, magna est viri eruditio. Multum in viro est eruditionis. Natusest ad eruditionem. Tertia variandi ratio est, per, synonymorum substitutionem; quando vel aliquibus, vel singulis vocibus, alia eiusdem significationis vox subrogatur: ut, est praeclarae, eximiae, nebilis, illustris; doctrinae, sapientiae, experientiae, cognitionis. Quod idem in verbis locum habet, ut doctrinam, vel, literas, hausit. exhausit, complexus est, callet, tenet, possidet. Possuntque haec in se mutuo resolui. et quidem si adstringenda suerit oratio, pro illo, vir multae eruditionis, dices, vir multum eruditus: et contra ubi laxanda dictio fuerit, ex verbo, aut adiectivo substantivae voces eliciendae sunt, quae illustriorem lermonem reddunt.
Quarta variandi ratio per ap positionem fieri porerit, et 1. quidem adverbiorum. ut vir perquam doctus, mirum in modum, multum, oppido, inprimis, plurimum, certe, sane, maxime, impense, eximie, exquisite magnopere apprime etc. 2. per appositionem epithetorum. ut est in homine doctrina
page 131, image: s139singularis, rara, illustris, incredibilis, divina. etc. 3. per appositionem aliorum substantivorum, quorum deinde alterum in genitivo casu efferatur. ut humaniora literarum studia diligenti cura prosecutus est. Politioris literaturae elegantiam sectatur: omnis eruditionis egregiam est laudem consecutus. In omni liberali artium disciplina egregie versatus est.
Quinta ratio per quandam cum aliis, aut similibus, aut dissimilibus, comparationem institui poterit. Cui haec aliaque eius generis pronomina servient. nemo alius. nemo ullus, haud ullus, haud quisquam. Haeetiam particulae. Ita ut, tam ut, Perin de ut, ac vel atque. Aeque ac. Tamquam Si quisquam, Adeo ut. etc. Nemo omnium tam exquisitae in scribendo elegantiae est. quam Cicero. Vir tam cultae eruditionis ut parem habeat neminem. Haud quisquam est. qui ipsius in dicendo assequatur copiam. Nemo alius, ita ut Cicero, dicendo valuit. Haud ullus aeque [orig: aequê] in scribendo, in dicendo, vehemens ut Cicero. Perinde ut Ciceronem, elegantissimo orationis flore cultum accipimus neminem. Quae vel interrogando, vel exclamando. extolli poterunt. ut, Quisquamne sit. qui cum Cicerone de orationis praestantia queat contendere? Nemo sane nisi arrogans nimiusque admirator sui vel. Superi! quantae vari illius eloquentia, ad quam hactenus nemo patuit aspirare.
Sexta variandi ratio per opposita et negationes. quae plane sese effundit, per ceteras variandi leges: iis quae ex fonte Contratiorum eruuntur argumentis similis: ut, nullius hostis eruditionis, vir omnis fugiens ignorantiae. non ignarus, non expers literarum, Perquam ab omni aversus imperitia. Ignavi contemptor oty, so omnino quisquam. Nullius non amator scientiae. Haec de hoc fonte suffecerior, quibus si illam variandi rationem adiunxeris, quam infra oum. 3. de translatis phrasibus, et fonte ultimo periodorum invenies copia tibi in eloquendo deesse numquam poterit.
Septima his addi porest (qua~vis levior) variandi ratio, per casus, et tempora. ut in Nominativo. Eloquentia Ciceronis parem in lingua Rom habet neminem. gen. Quantae vir eloquem, iae Romae
page 132, image: s140nus Cicero! Dat. Natum summae virum eloquentiae dixeris. Accus. Quisquamne non admiretur, et amet Tullianam facundiam? Voc Ofacundia, quantum tibi a Tullio ornamenti accessit? ABLAT. Literas non amat, quisquis incredibili eloquentia disserentem Tullium non amplectitur. Ita et per diversa inflecti tempora eadem phrasis poterit. Ut PRAESENTIS ACTIVI ERIT. Reliquos facile oratores eloquentiae laude vincit Cicero. PASSIVI: superatur a nemine. PRAETERITI Ceteros oratorum eloquio antevertit Tullius. PASSIVI Nullius unquam, vel copia, vel eloquendi suavitate victus. FUTURI Omnem Ciceronis eloquentia posteris eripiet si non aequandi, certe vincendi spem. PASS. a sera pesteritate haec sermonis elegantia vix aequabitur. Sic per Imperativum dicet. Aequate, fi potestis, tantam in dicendo copiam, in loquendo ornatum, in movendo vim. vel sic. Vide, an non unus sit Tullius, qui dicendo oratoribus reliquis palmam eripiat. Per optativum Utinam tantum ornate copioseque dicendi studium, quantum in Cicerone admiramur, honesta aemulatione gloriae plures imitentur: Per Coniunctivum Ecquia est, cur negemus Ciceronem Rom. eloquentiae Principem omni studiorum contentione aemulandum? Infinitivum Tullium Rom. eloquentiae fontem esse nemo, nisi ignorans, non inficiabitur etc. Haec aliaque quamquam minus virili exercitatione tradantur; tamen adicienda putavi, quod pueris aliquando, ad cetera sterilibus, haec ratio, ex notis inflexionibus, aliquam possit scribendivarietatem sufficere.
Observandum hic inprimis censeo, quod ad copiam simul et gratiam phrasi conciliandam magnopere faciet: ur, cum possir, bimembrem esse potius, quam simplicem phrasin velis. ut,
Cicero non tantum in dicendo copiosus, sed et elegansfuit.
Hic enim comparatione quadam, et coniunctione harum dotum in eodem Tullio institura, tam particulae coniunctivae, et, et: qua, qua: cum, tum: etc. quam etiam collativae illae, de quibus Ratione 5. egimus, locum invenient, variamque simul et concinnam orationem reddent. ut.
page 133, image: s141
Et copiosus, et elegans in dicendo Cicero
Neque indisertus neque inelegans in dicendo Tullius.
Insignitum copia, tum elegantia affluebat Cicero.
Nemo in oratione illius copiam, nemo ornatum desideravit.
Vir ut copiam, ita dicendi summam assecutus elegantiam.
Nullius, aut inopiae, aut imperitiae in oratione convictus.
Vir perinde copiae, atque elegantiae studiosus.
Vir non minus in dicendo sterilitatem, quam barbariem perosus.
Vir iuxta dicendi copia, atque elegantia admirandus.
Vir qui dicendi copiam adiunxit elegantiae, aequavit,
Sociavit, adiecit, addit. vel, copiam ornavit elegantia etc.
Vir in quo certet dicendi copia cum elegantia.
Par sit, ex aequo contendat, copia respondet elegantiae etc.
In quo dictionis non inferior, non minor, elegantia, quam copia.
Qui eidem orationi duas praestantissimas virtutes, tamquam auro gemmas inservit, eruditionem atque ornatum. etc.
Observandum 2. ut noris varietatem illorum, quae passim recurrunt. ut e. g. vox Omnis variabitur. Nemo non. Haud ullus quinon. Quis non? Quidquid est hominum, vel quantum est, vel siquid est. Sic pro Aliquis dic Non nemo, Non nullus. Rursum comparata noris variare, ut Cicero Platone eloquentior. Dic per parculas. Magis quam. Non tam, quam apprime, in ceteris, etc. per verba, ut vincit eloquentia, superat etc. Superlativa variabis, vel perneutra. Nihil eloquentius Tullio. Vel comparantes particulas. Vir si quisquam eloquens. vir quo nemo eloquentior: Nemo perinde etc. Tam eloquens, ut nemo alius. Vir maxime omnium eloquens.
page 134, image: s142Per verba, ut eloquio ceteros vincit etc. Per nomina, utcloquentiae princeps, inaudita viri eloquentia. Sic gerundiorum et participiorum et futuri, ut varius, ita elegans saepe usus est Ut in verbis motum significantibus. Venit, ut doceret, literas. Sic inflectes. Venit doctum literas; vel, ad docendum: vel, ad docendas literas; vel, docendi literas gratia; vel docendarum literarum causa. vel docere literas. vel, venit docturus literas.
Observandum 3. Quod quibuldam dicendi figuris, varietur simul atque illustretur mirifice oratio. Ut cum modo ad personas diversas, modo ad res, modo ad te ipsum, interrogando, concedendo, imperando, optando, corrigendo, opponendo, haesitando etc. converteris utrecquid hoc dicto elegantius? Vide, quae in verbis sit elegantia. Cave quicquam hic inelegans existimes Cedo, quid in hoc elegantiae desideres. Esto. quandoque neglecta illi fluat oratio numquam tamen barbara. Quam cuperem hanc omnes aestimarent elegantiam! Faciant superi, ut hanc plures assequantur scribend: elegantiam. Purae illi imo exquisite elegans fluit oratio. Siprofusior quandoque est fermo; certe non inelegans etc. His aliisque observationibus ad omnem dicendi copiam varieratemque penetrabis.
II. Fons. Phrasium ac sententiarum proprietas.
In phrasibus inprimis observandum, quod variati in constructione casus sen sum non raro mutent. Er quibus praecipuas accensemus. Accedotibi, id est: tecum sentio. Ace cedote, hoc est, adeo. Aemulortibi (ut Cic. 1. Tusc.) id est, invideo: aemulor te, hoc est imitor. Ausculto tibi, id est obtempero, auscultote, id est, audio. Caveo tibi, id est, prospicio Caveote, vel ate, hoc est, vito. Caveo dere, id est, cautinnem praesto. Consuloribi commodum tum procutando, voleriam consilium dando, consulo te petendo. Contingitmihi, quod accidir; me, quodtangit, Cupio ribi, bene favendo; te, desidetando. Deficit mihi, quod deest; me, quod destituit; a me, quod desciscit. Fenero, vel feneror tibi, vel te, id est, ad usuram do, abste, id est ad usuram accipio. Impono illi, quem decipio, illumhumeris, quem soscipio. Incumbo illi, quo nitor: in vel ad aliquid, cui studeo, aut faveo. Ingurgito me cihis, et ingurgito inflagitia. Licet mihi, id est, conceditur, res
page 135, image: s143magni licet, ide est, in emptione aestimatur. Rem magni licetur seu licitatur, id est, emptor aestimat. Memini me dicere, potius quam dixisse; quia illud praeteritum est. Metuo, timeo, vereor, ut res fiat, quam vellem; neres fiat, quam nollem fieri. Metuo etc. tibi, ut amicus: ate, utinimico. Prosticio saluti, dum procuro; periculum, dum praevideo. Peto gladium, cum postulo; gladio, cum vulnero. Recia pio rem, quam amisi; recipio alicui, cum promitto. Referotibi, quod narro; ad te. quod ruo consilio vel porestati committo. Renuntio tibi, cum recuso; te doctorem, cum declaro. Solvo te, cum libero; tibi, cum satisfacio. Studeo unum hoc, quod cupio; uni huic. et in unum hoc, cui operam navo. Tempero vino, cum abstineo; vinum, cum aqua misceo; et affectus pravos, cum frango. Vaco Rhetoricae, dum studeo, culpa dum careo, ad nugas, dum tracto.
2. Ceterum in eadem significatione plura etiam verba casum variant, ut Abhorreo ab hac re, et istam rem. Abstineo illo, ab illo, me ab illo. Aquiesco huic rei, et hac in re, Accuso te furti. de furto, tuum furtum. Adeo re, et ad te. Adhortorte ad virtutem, et de virture, Adspergo tibi labem, et te labe. Adu lo et adulorte, et tibi. Antecedo, anteeo, antestote et tibie Atrendo te, et tibi. Alien~ est dignitati, dignitatis, eta dignitate.
Capax multis, mutorum, ad multa. Conducit huic rei, et ad hanc rem. Confido amicitiae tuae, et amicitia tua. Consentio tibi et tecum. Convenit omnibus, et inter omnes. Conqueror tibi, et apud te; hanc rem, et hac de re. Comparo iili, et ad illum, et, cum illo. Conscius, par, affinis sceleris, et sceleri. Comitorte, et tibi.
Derogare alicui, et de aliquo. Diversus voluntati meae (ut fab. l. 8. c. 3.) et a voluntate mea. Doceo te artem, et de arte. Dono ribi librum, et te libro Dominor illi, in illum, et illo. Dissentio, et dissideo tibi, a te, tecum. Domi patris (non paternae) domi alterius, et alienae.
Egredior domo, domum, a et de domo.
Gaudeo illud, et propret illud. Glorior rebus, de, et in re. Gratulor tibi hac de re, hancrem, et hac re.
Ignosco sceleri illius, et illi scelus. Insulto et Iubeo Illudo, tibi, et te. Invideo ribi gloriam, in gloria, gloriae tuae. Impertio et or tibi donum, et te dono. Incessit mihi, me, vel in me cupiditas. Instravit mihi vestem, et me veste. Interdito ribi hanc rem, vel hac re. Induo, et exuo alicui vestem, et aliquem veste.
page 136, image: s144
Liber, immunis, expers omni timore, timoris, a timore. Ludere aleam et alea.
Magnam partem, vel magna parte liberati sunt. Venit mihi iliud in mentem, et illud. Medeor malis, et mala. Ita medicor, moderor. Praestolor. te et tibi. Miseror pauperem et misereor pauperis.
Nuptum do, et nuptui. Nitor hastae, hasta, in hastam.
Obtrecto famae, velfamam. Occumbo morte, morti, mortem.
Participat auro, de auro, aliq vid auri. Pepigi tibi, vel tecum. Percontor te, vel tibi. Preprior, ac proximus pe riculo vel periculum. Praesta, Praecello, Praecedo, Praecurro, Praeverto te, veltibi. Pendeo, Discrucior, et Angor animi, vel animo.
Subire arci vel arcem. Similis illius, et illi.
Vaco virtuti, et ad vir tutem. Utor hac re, et de hac re. Vide Ger. Vossium haec aliaque latius prosequentem.
3. Alterum, quod in phrasium proprietate observandum, est puritas a suo sonte, primi videlicet alteriusue saeculi, deducta; quae barbarismos, hoc est, ex aliarum linguarum idiotismis ortas phrases, proscribit, quorum plurima sunt a Buchlero. Scotto Niess aliisque signata. ut Actum est mecum, id est, de me. Actu aderat, id est, reipla. Ad beneplacitum agas, id est, pro arbitrio aut ivie tuo agas. Adhuc semel bibi, id est, iterum etc. Adhuc semeltantum, id est, alterum tantum. Aegrotus parum, aut valde, id est leviter aut graviter. Aeque multi, velmultum, id est totidem, vel tantundem. Aliqualis domus. id est, qualis qualis, Alonge, id est, eminus. Ante vel a tergo laesus est, id est adversum, vel aversum vulnus accepit:
Bene sedere, perquam commode. Bona vel mala aura, serenum aut nubilum caelum. Bonum latinum, bene latinum.
Causam amittere, causa cadere. Confer tecum librum, tecum affer Cum rem habebis, ubi nactus eris. Cornon habet, ut faciat, animus illi deest.
Dedi ipsi custodiendum, Ipsius de di eustodiae. Dedi licentia, permisi. De novo incipere, de integro, denuo. Detrahere de summa, deducere. Deponerepileum, aperire caput. sic
page 137, image: s145imponere, pro operire. Deponere aliquem officio, movere. De verbo ad verbum scripsi, toridem verbis. Dicita, velnon, autaies, aut neges. Diversum iudico, aliud. Dixissem, si tacuisses, nisi praeoccupasses. Diutius, quam sexmenses, amplius sex menses, vel mensibus Dependentia mutua, cohaerentia. Deliquium animi pati, de mentis potestare excidere. Deproposito quid agere, data opera. Non dubito te facturum, Non dubito quin sis facturus.
Excommunicare aliquem, Sacris et communioni interdicere.
Eicere in exilium, proscribere. Eo res venit, eo res deducta est. Esse in extremis, agere animam. Ex corde amare, amice complecti.
Facere conscientiam, ducere religioni. Facere officium, fungi officio. Facere crucem, se cruce signare. Facere primitias, primis sacris operati. Facere ordinationem, fere legem. Facere proprias expensas, suo vivere. Facere reverentiam, habere honorem. Fiet processio, supplicatio habebitur. Frangere alicui caput, diminuere.
Habebis mecum negotium, Me adversario uteris. Habet bonam complexionem, firmam corporis constitutionem Habet bonum vel malum exitum, prospere vel male evenit. Habet bonum ventum, ventis secundis utitur. Habe liberos cum illa, ex illa. Habet malum spiritum, anima ei faeret. Habe patientiam, fer patienter. Habet pro nihilo, gratis. Habet Salveguardiam a duce, est in fide aut clientela Ducis. Hac vice tantum, nun tantum. Habes me in derisum, derisui, seu pro oblectamento.
In tantum progressus sum, usque eo. In quantum possum, quatenus. In ore est omnibus, pervagata fama est. Ire ex sole, abesse a sole. Iuxta Ciceronem, ex sententia Ciceronis, In persona veniam, Ipse adero. Indulgentiae plenariae dantur, plenae condonationes. Invidiosum facere, In invidiam vocare.
Ligaminire, faedus. Literas claudere, et aperire, obsignare, et resignare. Locumtenens ducis est, vicarius. Lucrari victum, parare sibi opere. Liberum mihi non est facere, integrum.
Male accepit, vel malam in partem, moleste rulit. Male audit, graviter est, nam male audire proprie infamem esse. Male dispositum corpus, male affectum. Manet apud
page 138, image: s146propositum, stat in proposito. Mediator intervenit, sequester, aut arbiter. Miraculosum opusrest. mirabile. Mitte me abire, sine abeam.
Navis appulit, appulsa est. Nescit, aut loquitur, Latinum, latine. Non recordor amplius, offensionem deposui. Non curat. quid agatur, nihil pensi habet. Non est bene erga me affectus, mihi est imquior, aut aversus. Non seci sponte, imprudens feci. Nova mala, aut bona accepimus, tristes vel laetos nuntios.
Ordines sacros suscipere, sacris initiari. Oratio mentalis, tacita mentis precatio. Opinionem habere bonam, existimationem. Officium aliquod dare, demandare, Operarii decem asses lucrantur, merent denario.
Per diem librum concede, in diem commoda. Probare aliquem, periculum alicuius facere. Orare proinvicem, alter pro altero. Prolongare tempus, producere, differre. Pro posse rem agere, pro virili. Propter valetudinem impeditus, per valetudinem, Vena pulsat, micar arteria. Processum amittere, causa cadere.
Quaesivi hoc semper, hoc spectavi. egi. Quando semel fiet, quando randem futurum est. Quantum intrat vas, quantum capit. Quid cum illo fiet, quid illi fiet. Quid habes tecum agendum, quid mihi tecum est. Quoad hoc. hoc quod artiner. Quomodo vocaris? qui vocaris? Qualitercumque res cadet, utcumque.
Regimentum scribere, legionem. Remedium certum dare, praesens. Remessionem dare, noxam remittere, vel gratiam facere criminis. Resignare officium, ab dicare se. Reformare fidem, instaurare. Respectu amicitiae, ratone seu causa.
Sacrista antipendia arae praefigit, Aedituus vestitaram. Secundum meum consilium, Ex. vel de meo consilio. Status imperii, ordines.
Tempus non permittit, non fert. Supplere locum alterius. obire vices. Truderesuum pedem, offendere pede. Tutum me reddidit, mihi cavit. Sine testamento mori, ab intestato. Tene baecprote, tibi serva.
Vivere in pace, tranquille. Une epistolae, unae epistolavel unae literae: quia hae tantum pluralis sunt numeri. Vox erassa, gravis. Videtur mihi quod doctus sis, videris esse doctus. Vereorquod non veniet, vereor ut veniat. Vocem in capitulo habere, ius suffragii inter canonicos. Virtuose vivere, cumvirtute vitam agere. Vide ne hoc putes. Cave, ut haec putes, Visitavit me domi, invisit. Haec aliaque
page 139, image: s147honnulla, usu quotidiano vulgantur, barbara et a Romana puritate aliena, quae ex vernacula cuiusque gentis lingua imperite transferuntur; ut pleraeque haec phrases Germanismum sapiunt. Quas, tamquam scopulos passim obvios, rudioribus ad vitandam offensionem proposui. Illud tamen studiosum lectorem moneo, a Buchlero aliisque multa signari obelo minime digna.
4. Linguae vero latinae idiotismi, sive phrases illi propriae. non minus observandae sunt, quam aliarum linguarum, si Graecam exceperis, cavendae. Unde et adolescentes ab illis translationibus, quae ex vetuacula in Romanam fiunt linguam, ut primum opportune poterunt, abstrahendi sunt. siguandisque latini sermonis idiotismis diligenter occupaudi. Invenient vero rationem idiotismi, vel residere in nomine: ut cum officiorum nomina a latinis tribuuntur: quale est, Secretarius, vel Consiliarius Principis, rectius dices; est Principi a secretis, vel a consiliis: vel reperient in pronomine, ut sese impellit, Memet urget. Quid hominis video? quae in aliatum gentium linguas, sic minime transferes: vel in verbis, ut supersedeo laboribus. Olet hircum, Barbariem redolet. Sapit novitatem, Spirat odorem, Se in aulam penetravit. Pendet animi, Tenetur surti, Male audit, (quod famam, non auditum spectat) Fac valeas, venias, etc. dabo effectum: vel in adverbiis: ut, ubique locorum. Interea loci, Nunc temporis, Nusquam gentium: vel in participiis: ut non sum ferendo, non sum solvendo, Impatiens agendi: vel in prae positionibus: ut In ante calendas, Ex ante diem nonarum: id est, ante calendas, aut nonis: vel in ce~iunctionibus, sic dicimus: et ingenio, et manu promptus, Audaxque, et consilio expeditus, famemque sitimque perpessus. Cum domi, tum soris gratus: vel interiectionie bus etiam: ut, Quae, malum, est ista servitus?
Sunt et alii linguae Graecae idiotismi, quos eleganter none numquam Latini ad se traducunt, magis tamen Historici, quam Oratores, et illi minus quam Poetae. Nos Hellenismos appellamus, dignos quos lector observet. Sic Graeci in nominum casibus genitivos, vel accusativos; in verbis infinitivos, in generibus neutra, in nominibus adiectiva diligunt. Exemplis rem declaremus. 1. In nominibus per enallagen adiectiva neutra prosubstantivis adhibent: ut varium et mumutabile sempter soemina, Triste lupus stabulis. Generosum seo ctatur honestum, Maius serenum, Mordax verum, Quantum, est in rebus inane!
page 140, image: s148
2. Eadem adiectiva neutra adverbiorum loco usurpant. Ut dirum minatur, Dulce blanditur, autridet, immane infremuit, crudele minatur. Quin et masculina sic adhibentur. Ut crudelis, vel atrox instat, Matutinus agit equos, Vespertinus adest.
3. Hinc sequitur quod adiectiva etiam substantivorum more cum genitivo casu socientur: ut modo numero singularia, lubria cum iuventae, abundans aeris, ingenii, solers futuri, promptus sermonis, plenus animi, nimius verborum, doctus eloquii vel literarum: modo plura: ut incerta viarum, ardua montium, plana camporum, serena caeli, vana rumoris, inania famae, ala timapericulorum, opaca silvarum, amara curarum.
4. Quandoque et adiectiva quae laudem aut vituperium, patriam autgentem, totum seu partem significant, accusativum admittunt. Ut Os humerosque Deo similis, Excultus mores, virtutem instructus, Auctus opes, omnia dissimilis. Quae tamen oratoribus vix erunt concedenda.
5. Infinitivum verborum Latini, a Graecis traductum, inter rariorem ornatum ponunt; nunc cum adiectivo coniunctum active; ut largus donare. Doctus ludere, dissimulare, audax perpeti, promptus seu dolosus ferre iugum, blandus eloquii. Nunc passive; ut mitis vel benignus adspici, cereus in vitium flecti, flucivus labi sedulus. Qualia Horatius suppeditat Lyrico inprimis carmini idonea.
6. Nonnumquam et gemina inter se verba hoc pacto concurrunt, ut alterum infinite collocetur. Ita persequar frangere, descende vina promere, Perge telam pertexere, Amat videri, Gaudetaspici, Annuit capi, visitara sunt.
7. Casus aliquando Graecorum ambiunt. Ita verbis abstinendi, appetendi, amandi, fugiendi, admirandi, consequendi, privandi aliisque genitivum tribuunt, ut Desine mollium querelarum, Fuge rixarum, Haereo, aut fallor animi. Abstinet. praedae, vel irarum sic eget consilii Cic. carendum erat tui Ter. implerevini. Virg. Rursum verba dissidendi, arcendi, pugnandi, dativo nonnumquam copulantur. ut, discordat parcus avaro. Differt sermoni sermo. quae apud Horat. reperies. ut apud Virgil. solus tibi certet Amyntas, et, Arcebis gravido pecori.
Nonnumquam in eiusmodi locutionibus eleganter aliquid subticetur, quod mente subinferas. Quare ellipsis in his est. Non sefellerunt insidiae nempe, illos. Opinio falsa
page 141, image: s149occupavit, nempe, animum. Iam ventiposuere Virg. nempe, vim suam. Mutarunt mores Liu. nempe, populi. Non praecipitat. Virg. nempe, seipsam. Voluentibus annis, Virg. nempe, tempus. Nave, vel, curru provehens, nempe, seipsum. Abundamus, vel indigemus rerum, scilicet, copia. Excruciari animi, nempe, curis. Indignari ille, ac minacibus verbis terrere, nempe, coepit. In his porro observationibus potissimum ad omnem scribendi elegantiam, raritatem, ac varieratem momentum esse noveris. Neque facile ad ullam styli perfectionem emergent, qui incuriosi harum observationum, scriptores quos volvunt cultiores mirantur saepe, numquam assequuntur. Praeivi viam, tu quos legis, similes in classes per illustriora quaeque ac tibi minus perspecta orationis lumina redige, et brevistudiorum labore, abdira illa eloquentiae adyta penetrabis.
III. Fons. Prasium translatio.
Paulo hic latius translationem usurpamus, prout simul allusiones ad fabulas, antiquitatem, exempla, et paroemias complectitur, tum enim breves metaphorae in comparationem resolutiones: quae omnia egregio phrasin cultu exornare possunt. Exemplo illa sit phrasis, fonte proposita. Haec, translatione proprie dicta tam ab hominum sensibus (quod infrequens non est) quam actione ceterisque etiam, autanimatis, aut inanimis duci poterit.
Ut a visu. Omnem reconditae eloquentiae disciplinam perspectam habet, atque exploratam, id est, cognitam.
Ab auditu. Nil nisi eruditis auribus dignum loquitur.
Ab olfactu. Quidquid scribit eruditionem ac sapientiam redolet.
A gustu. Omnem sapit eruditionem, quidquid adfert.
A Tactu. Omnem cultioris literaturae disciplinam animo complexus est.
A moribus hominum. Non ab ipso solum limine Musas salutavit, sed ad omnem cum iis familiaritatem admissus est.
Literis eum honorem habuit, quem qui amicissimus.
page 142, image: s150
Haec in homine literarum sementis iacta est, quae insignes sapientiae fructus tulit.
In eruditorum senatum receptus est, Rei facile literariae Princeps.
Ab animantibus. Cicero eruditorum Phoenix. Attica apis est, quae omnem eloquentiae florem degustavit, et sucum combibit.
Ab inanimis. Omnis in ipso floret eruditio. Fons quidam eloquentiae est.
Per Allusiones ad antiquitatem. Omnem in scientiarum palaestra palmam tulit. Omnis eruditionis metam attigit.
Omnium suffragiis ceteris praelatus est. Albis, ut aiunt, equis in scientiarum stadio praecucurrit omnes. Contra omnes adversarios sua ipse eloquentia triumphavit hactenus.
Ad fabulas. Inter Musas alitus atque educatus videtur, ita omnem eruditionem hausit. Minerua illum atque Apolline natum crederes, ita valet eloquentia. Quot sententias, tot aureas ab ore catenas novus hic effundit Hercules.
Ad paroemias Ab ipsis incunabius, a teneris unguiculis tractavit literas. Oleum atque oper am bene in literis collocavit. Cleanthis lucernam ipsius elucubrationes et dissertationes eloquentissimae redolent.
Ad exempla. Ciceronis in illo reflorescit oratio. Tullianas equentiae opes possidet. Alter Demosthenes. Nestoris eloquentia pollet.
Ad similia brevi comparatione. ut Melle dulcior ab ore ipsius fluit oratio. Mens ipsius quaedam scientiarum officinaest, fons ac sc aturigo unde omnis promanat eruditio.
Quare ab hoc fonte praecipua manant senrentiarum lumina, tam ad oratoriam, quam poeticam facultatem illustrandam eximia. Consule illa quae ad ean dem phrasin poetice exornandam tradidimus in Poet. l. 2. c. 25. Nec gravis solum his luminibus delectatur oratio, sed Satyrica etiam et Comica, nihil enim perinde, sive ad leporem, sive ad mordacitatem valet, quam aspersa sale translatio.
Sice. g. in capt. act. 3 16. 3. Plantus lepide, dolum proditum, ostendit.
Nec confidentiae usquam hospitium est. nec diverticulum delis.
page 143, image: s151
Operta quae fuere, aperta sunt, patent praestigiae.
Neque negotium est, quin male occidam, appetamque pestem.
Neque iam servare salus si volt, me potest, nec copia est.
Nisi si meo aliquam corde machinor astutiam.
Occisares est Os denasabit tibi mordicus.
Ludificabitur. Aiacem, hunc cum vides, ipsum vides.Huc, denique quidquid pene est paroemiarum quod sententiis continetur, spectar. e. g. dices re quempiam approbare, per allusionem ad antiquitatem, hoc modo, Premere pollicem, quod olim eratfavoris signum. Album urnae calculum inicere. quod suffragantes solebant. Per fabulas, aut historiam ad crudelem describendum, Marsyam, disces, excoriatum. Aras Busiridis instructas. Taurum Phalaridis. Ita felicem Laureum gestare baculum, Mida consultore usum, et sic de ceteris, quae studioso Proverbiorum exploratori consideranda relinquimus.
IV. Fons. Phrasium rariorum opportuna inductio.
Rara ac selecta phrasis est, vel ob praecipuarum vocum, seu propriarum, seu translatatum delectum ornatumque: vel ob scitam particularum, quibus ipsa, aut suis in membris aut cum aliis apte cohaeret. vel denique compositionis totius ac structurae decus.
1. Expendamus aliquot phrases, ob delectum usum que vocum rariorum, illustriores. Ab exordio mundi hic mos viguit, minus illustre, quam illud: Post homines natos hic mox tenuit. Ht, Ab ipsis mundi incunabulis hac consuetudo recepta est, quia minus tritus hic sermo est. Ita Rem tutam arcessamus a capite, illustrius, quam, a principio repetamus. Sic Exulceratis hiscetemporibus, non obscura a se invicem contentione divulsi sunt Catholicorum Proceres, dictum ornatius, quam afflicto hoc temporepalam dissenserunt. Ita. Ab iis qui cum imperio hac in urbe erant, vehementer reclamatum est. idest, Senatus obstitit. Et. Ita locutus sum, ut viderer animum hominis ab alia cogitatione, adtuam dignitatem tuendam traducere, id est, persuasi ut tuum honorem defenderet. Et siquid ex rebus tuis, nonnullorum perfidia detraxerit, maioriillis fraudi, quam tibi futurum puto. id est, persidimagis sibimetipsis, quam tibi nocebunt. Et, Exploratum est, te
page 144, image: s152regno potiri posse, id est; certum est, re obrinere regnum posse. Et cui nullum peccandi modum verecundia statuit, facile cum extremo praecipitio offendit. Id est, quem pudor non absterret, facile inter scelera interit. Quae eiusmodi sunt universa, ut licet neque peregrinis, neque innovatis vocibus constent, tamen raritate sua, a trito loquen di usu sermonem removeant. Et haec cultae orationis sectatori, ubi legenti sese obtulerint, seorsum in charta ac memoria, frequenti repetitione, condenda erunt. Quae in similibus parem illi quoque facilitatem suggerent, modo suis illa expensa fontibus ad prima eloquentiae principia revocet, cum alia horum ex proprietate sermonis, alia ex tropis, alia ex periphrasi splendeant.
2. Mirum est quantum ad cultum elegantiamque orationis faciat, scita particularum usurpatio. Quarum usum Tursellinus noster integro libello complexus est. Magni vero ad hanc rem interest, earum in significando vim, in adhibendo locum non ignorare. Sic e. g. Apud significat personam et locum, penes etiam potestatem. Sic apud me est liber alienus, penes me proprius. Ergo et igitur brevioribus serviunt conclusionibus, Quare quapropter, quamobrem, maioribus. Ac, fere ante consonantes, Atque, ante vocales seruit. Hic et iste proximos adstautes, ille remotos, is plane absentes plerumque refert, cuius tamen observati summa non est religio. Perindeae que et prout significat, proinde ideo, subinde, postea, velidentidem. Quando et quandoquidem saepe idem cum quoniam. Primo tempus, primum ordinem, hactenus locum, non tempus, designat. Diu et iamdiu cum est quod iungi nolunt, sed dudum malunt. Idem cum illo, non dicitur; sed idem atque, ac, quod ille sentio. Secundum caput, id est, ad, vel iuxta. Nunc ratioriora paucula delibemus. A me dedi pecuniam, de meo. A morbo imbecillitatem habeo, id est, ex morbo. Agesis videamus, est rem aggredientis, Ageporro, est instantis. Age sane, concedentis. Aliud ex alio se incommodum offert, id est, unum post aeliud.
Certe pro saltem. Res fortasse verae, certe graves. Sic, commodum intervenit, id est commode Continuo adero, id est, statim. Non continuo me ulciscar, quamvis laesus, non ideo.
De meo solvam, ex meo. De scripto recitare, exscripro.
page 145, image: s153
Idenimvers ferendum non est, id scilicet et c. Nonfeci. eo, que De afflsgerem, ideo ut.
Estamnum difficilis restetat, adhuc. Extra Sacerdotes nemo adfust, praeter Haudscto an quisquamillo arrogantior forte nemo arrogantior. Identidem in Tusculanum revoluot, frequenter. Boni iuxta malique affl guntur, boni simul malique Iuxta ac sifrater esset hominem complector, aeque ac. Iuxtamscum hic aderat, una. Ut quisque maxime est doctus, stapotissimumstudet quo quis doctior.
Magno te commendat opere valde Cave multis oblequare, vide ne. Neque dum miles advener at., Et non dum. Nimium quantum militis crevit insolentia, valde. Nimio plus indulgens fui, nimium. Nihilagon si ut ei ne desit quicquam, ago ut nil desit. Obstits, non quo ad tram provocarem et c. non ut, vel quod. Miles non modo nullus venit, sednec auditus quidem, non tantum non venit. Omnino conor assequi, omni modo. Quid omnino est, qued nos moretur? tandem, vel prorsus. Nusquam in rem adsum, nullibi (quod inusitatum, ut etiam ullibi) opportune.
Par nobis, aequalis dignitate, nam ad aetatem tem pusque non refertur. Hoc pariter atque illud usttatum est, aeque ut illud Vir parum in elligens, non satis. Parumper, aut paeulise per bic moreris, parum cum ad tempus refertur minus usitatum Per invidiam periit, propter. Post diem quartum quam discessimus, quatriduo postquam. Praeter oculos ferebatur, ante. Pronumero militum pecuniae dantur, iuxta, Proconcione res dicta est, in concione. Prope erat, ut assentirer, paene assentiebar, Propius aberat, parum Proxime urbem substuimus, iuxta. Propter ripam fluminis sedimus, iuxta. Praeter ripam incessimus, nam praeter in motu usurpatur. Considera quis vir suerit, quis. Non sum tam insolens, qui me sapientem iactem, ut iactem
Hospes mihi aderat, quicum rationes inii, quocum. Quid beminis? quis homo Nihilillo amoenius, nullus, vel nuilares. Cupio quidem certe te interesse, hoc saltem copio. Quin venist, cur non Quin ipse adero, Imo. Secundum comitia, post. Sicubi res tulerit, si alicubi. Non si me observet, desistam, etiamsi, Siquidem faveas, si tamen. Siquidem faves, quandoquidem. Sub noctem adfuit, post, vel inter.
Hac super re scribam, hac de re. Tantisper morare, dum reveniam, tamdiu donec. Tanti est animum rebus addicere,
page 146, image: s154expsdit. Totidem verbis vepetere, de verbo ad verbum. Vix ac ne vix quidem fidem liberavit, vix ullo modo. Cis ultraque, vel, ultro citroque Rherum commearunt, ab utraque parte. Ultro citroque scribunt, mutuo. Usque domi aderam, assidue. Usque eo commotus ira est, adeo Iocabatur, ut homo facetus est ut pote qui et c. Frater ut valeti, quemodo. Recusasse asseris; quod ut sit, non absistam, licet sit. Agendum hoc, ut ne sit impune facinus, ne sit. Sodut ut sit, noli indulgere, ut cumque sit. Ut primum ad urbem veni, simul ac. Ut qutsque venerit, admitte, quando, Ita ansme iuncti ut si unus homo fuissent, ac si. Vides, opinor, quanta in his particulis cum venuliate raritas.
3 Constructionis, atque ordinis in eadem, ratio, cum nitore taritatem orationi conciliat. Haec universim in amplificatione exigit, ut quae minus definitam significandi vim habent, p aecedant cetera. Unde ab ad ectivis ad substantiva, ab his ad verba fere transit et consistit oratio. Quae tamen observatio certis limitationibus circumseribitur.
1. Enim Superlativa et comparativa bene incipiunt, ac claudunt periodum Ut Illustrius nihil est virtute. et contra. usitatius camen substantivo, seu proxime seu in fine sententiae, post ponuntur.
2. Quamvis nomina propria, polysyllaba im primis, orae tionis principium ament quod tamen ad laudem, aut vitupera in nem breviter adfertur, hoc saepius praemittendum, ut S mmum eloquentiae decus Cicero.
3 Quamvis verba sinem orationis saepius occupent, tamen cum nomina pulysyllaba verbis sim plicibus ornatiora sint his non raio locum cedunt. Malo enim: Ornat Ciceronem dicuse oquenttae, quam contra.
4. Nullus, nemo, et omnis, su s rectius substantivis postponuntur, nec inseire conclu dunt sententiam Quamquam et initium orationis non ave rsentur.
5. Inter substantivum et adsectivum, tum voces duas consunctione vinctas et compolitas venusie aliquid interponitur. ut Magnum omnine opus, atque arduum. Magno delectat opere. Maximas adres Ornatissimo in oco et c.
5 Verba similia et consonantia ut amans et amatum, et dissimilia et opposita ut amicus, inimicus, servus, dominus, doctus, indoctus, optime coniunguntur. ita, ut, etiam, magis quam, recte cohaerent, ut doctus magis, quam pius.
page 147, image: s155
6. Substantiva pro adiectivis et abstracta pro nominibus recte usurpantur. Ut Benevolentiae tuae magnitude, id est, tua magna. Tarditatimeae ignosce id est, quod tardus fuerim.
7. Licet adiectivum venustius suum praecedat substantivum, quia crescere orationem convenit; tamen cum illud dy ssyllabum, hoc polysyllabum est aptius postponitur. Ut dissimilitudo, inter oratores bonos, magna est.
8. Ablativus absolute positus, tum genitivi et dativi elegantius in principio dictionis collocantur ut. re intellecta, venit. Amicorumofficia. Ciceroni qui setradunt, optimam dicendi rationem sequuntur.
9 Verbis debeo, puto possum, malo, nolo, volo et c. rarius additur in finitum activum. cum passivo rectius construuntur ut Sperari nonpotest. et c.
10. Pro precor peto ut et c melius imperativus cum quaeso, aut precor ponitur. ut Cum tuis, precor, amicis capendas, precor ut.
11. Pro indicativo et imperativo saepe coniunctivus servit. ut Hoc velim existimes. Rem non ingratam feceris, facies.
12. Utut, quoquo, ubiubi, quantus quantus, aliud aliud. scite re petuntur. idque iunctim, separatim vero, et, que qui.
15 Qui, quae, quod, elegantius praeponuntur ut. Quod adme pertinet, minime a tuis rebus sum alienus. Quas mihi dedisti literas: fuerunt suavissimae.
14. Oportet, necesse est, volo, caveo, suadeo et c. coniunctionem ut eleganter amittunt. Multos evoluat libros necesse est. Malo ipse venias et c.
Haec ex multis observatione digniora seligere visum est quorum usus ut raram exquisitamque orationem reddit, ita nimia religio etiam affectatam. Multorum hic minutias, quaemultis praeceptionibus vix satis absoluuntur, contemnen das suaserim, cum ridiculo nonnulli labore, has elegantiarum regulas, in immensum auctas, sibi condant oppositas et facilius insanum, tam diversarum rerum observatione quam doctum facturi sint. ipsr plerique post tot excusa elegantiarum scrinia, pueriles atque im periti scribendi artifices. Satis erit praecipuis hisce im buisse solicitum de eloquentia animum. Ut enim quisquiliis eruditae dictionis occupari Rhetorem nolim, sic neque ea fastidioso
page 148, image: s156supercilio despicere, quae neglecta inconcinnam orationem ad vulgiusum deprimunt.
Porro illam raritatem, quae in obscura antiquarum vocum sententiarum que eruderatione consistit, quaeque novandi licentia extra necessitatis limites, vel putide, vel arroganter nimium effertur; ut nemo prudens Romanae linguae assertor laudaverit, ita iam supra § 1. fonte 4. satis me in verborum im perito usu damnasse existimo. Nec pluribus ad hanc rem exemplis brevitatis studio insistam. Haec dare volui, ut quae potissimum in optimorum auctorum imitatione, observanda sint, non ignores. Mirum enim, quantam illa, velut in aciem digesta, vocum collocatio, ad invaden dum auditoris lectorisque animum, vim possideat.
CAPUT III. De recto usu sententiarum, quas gnomas vocant. Quintil. lib. 8. c. 5.
1. Tradit unde sententiae, atque imprimis gnomae, sic dictae sint.
2. Sententiarum diversitatem exponit.
3. Crebrum nimis usum et praesertim falsitatem quarundam damnat.
4. Quomodo varie ac recte, et quomodo cum vitio usurpentur.
5. Moder atum illarum usum per similia eleganter declarat.
1. SEntentiam veteres quod animo sensissent vocaverunt. Id cum est apud Oratores frequentissimum, tum etiam in usu quotidiano quasdam reliquias habet. Nam et iuraturi ex animi nostri sententia, et gratulantes ex sententia dicimus. Non raro tamen et sic locuti sunt, ut sensa sua dicerent: nam sensus corporis videbantur. Sed consuetudo iam tenuit, ur mente concepta, sensus vocaremus: lumina autem, praecipue que in clausulis posita, sententias. Quae minus crebra apud antiquos, nostris temporibus modo carent. Ideoque mihi et de generibus earum, et de usu arbitror pauca dicenda. Antiquisimae sunt, quae
page 149, image: s157proprie, quamvis omnibus idem sit nomen, senteatiae vocantur, quas Graeci gnw/mas appellant. Utrumque autem nomen, ex eo acceperunt, quod similes sunt consiliis, aut decretis.
2. Est autem haec vox universalis, quae etiam, citra complexum causae, possit esse laudabilis, interim ad rem tantum relata: ut, nihil est tam populare, quam bonitas: interim ad perfonam: quale est Afri Domitii: Princeps qui vult omnia scire, necesse habet multaignoscere. Hanc quidem partem enthymematis, quidam initium, aut clausulam epicherematis esse dixerunt: et est aliquando, non tamen semper. Illudverius, esse eam aliquando simplicem, ut eam, quam supra dixi, aliquando ratione subiecta. nam in omni certamine, quiopulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen quia plus potest, facere videsur. nonnumquam duplicem Obsequium amicos, veritas odium parit. Sunt etiam, qui decem genera fecerunt sed eo modo, quo fieri, vel plura possunt, per interrogationem, com parationem, inficiationem, similitudinem, admirationem, et cetera huiusmodi. Per omnes enim figuras tractari potest. Illud notabile ex diversis. Mors misera non est, aditus admortem est miser. Ac rectae (hoc est non figuratae) quidem funt tales. tam deest avaro quod habet, quam quod non habet. Sed maiorem vim accipiunt commuratione figurae: ut Usque adeone mort miserum est? acrius enim hoc, quam per se. Mors misera non est. Et translatione a communi ad proprium Nam cum sit rectum. Nocere facile est, prodesse difficile: vehementius apud Ovid. Medea dicit. Servare potur, perdere an possim rogas? Vertit ad personam Cicero. Nihil ha et, Caesar, nec fortuna tua maius, quam ut possis: nec natura melius, quam ut velis servare quam plursmos. Itaquae erant rerum, propria fecit hominis.
In hoc genere custodiendum est et id quidem ubique; ne crebrae sint, ne palam fallae (quales frequenter ab iis dicuntur, qui haec **kaqolika\ vocant: et quicquid pro causa videtur, quasi indubitatum pronuntiant) et ne passim et a quocumque dicantur Magis enim docent eos in quibus est auctoritas ut rei pondus etiam persona confirmet. Quis enim ferat puerum aut adolescentulum, aut etiam ignobilem, si iudicet in dicendo, et quodammodo praecipiat? Enthymema quoque est omne quod mente concipimus: proprie
page 150, image: s158tamen dicitur, quae est sententia ex contrariis, propterea quod eminere inter ceteras videtur. De hoc in argumentis satis dictum est.
4. Non semper autem ad probationem adhibetur, sed aliquando ad ornatum. Quorum igitur impuaitas, Cawsar, tuae clomentiae laus est; corum te ipsorum ad crudelitatem acuet oratio? Non quia sit oratio dissimilis, sed quia iam per alia, ut id iniustum appareret, effectum erat. Et addita in clausula est epiphoaematis modo, non tam probatio, quam extrema quasi insultatio. Est enim Epiphonema rei narratae, vel probatae summa acclamatio.
"Tantae molis erat Romanam condere gentem.
"Facere enim probus adolescsns periculose, quam perpeti turpiter maluit. Est et quod appeliatur a novis **no/hma, qua voce omnis intellectus accipi potest: sed hoc nomine donarunt ea, quae non dicunt, verum intelligi volunt: ut inenm, quem saepius a ludo redemeratsoror, agentem cum ea talionis, quod ei pollicem dormienti rescidisset, eras dignus, ut haberes entegram manum. subauditur enim, ut depugnares. Vocatur aliquid et clausula, quaesi est, quod conclusionem dicimus, et recte, et quibusdam in partibus necessaria est. Quare prius de facto vestro fateamini necesse est, quam Ligarii culpam ullam reprehendatis.
5. Sed nunc illud volunt, ut omnis locus, omnis sensus in fine Sermonis seriat aurem. Turpe autem, ac prope nefas ducunt, respirare ullo loco, qui acclamationem non petierit. Inde minuti corruptisque sensiculi, et extra rem petiti. Neque enim possunt tam multae bonae sententiae esse, quam necesse est multae sint clausulae. Ad hoc plerique minimis etiam inventiunculis gaudent, quae excussae rilum habent, inventae facie ingenii blandiuntur. ut de eo qui naufragus, et ante agrorum sterilitate vexatus, in Scholis fingitur se suspendisse. Quem nec terra recipit, nec mare: pendeat. Huic simile in illo de quo supra dixi, cui pater, sua membra laceranti, venenum dedit quihaec edit, debet hoc bibere. Et in luxuriosum, qui **a)pokarte/rhsin simulasse dicitur, Necte laqueum, habes quod faucibus tuis irascaris: Same venenum decet laxuriosum bibendo mori. Alia vana: ut suadentibus purpuratis: ut lexandrum babylonis incendie epeliant. Alexandrum, epelio: hoc quisquam spectabit e tecto: quati vero id ut in tora re
page 151, image: s159indignissimum Alia nimia ut de Germanis dicentem quendam audivi, Caput, nescio ubi impositum. Et de vito forti Bellaumbone propellit.
5. Sed finis non erit, si singulas corruptorum persequar formas. Illud potius quod est magis necessarium Duae sunt diversae opiniones. Aliorum sententias solas pene spectantium; aliorum omnino damnantium: quorum mihi neutrum admodum placet. Densitas earum obstat invicem, ut in satis omnibus, fructibusque arborum nihil adiustam magnitudinem adolescere porest, quod loco in quem crescat, caret. Nec pictura, in quanihil circumlitum est, eminet. Ideoque artifices etiam cum plura in unam tabulam opera contulerunt, spatiis distinguunt, ne umbrae in corpora cadant. Facit res eadem concisam quoque orationem. Subsistit enim omnis sententia: ideoque post eam utique aliud est initium. Vade soluta fere oratio, et e singulis non membris sed frustis collata, structura caret; cum illa rotunda, et undique circumcisa insistere invicem nequeant. Praeter hoc etiam color ipse dicendi quamlibet clarus, mulcis tamen ac variis velut maeulis conspergitur. Porro ut affert lumen clavus purpurae loco insertus, ita certe neminem deceat intertexta pluribus notis vestis. Quare licet haec enitere, et aliquatenus extare videantur, tamen lumina illa non flammae, sed scintillis inter fumum emicantibus similia dixeris: quae ne apparent quidem ubi totalucet oratio Ut in Sole sidera ipsa desinust cernit et quae crebris parvisque conatibus se attollunt, inae qualiatanrum, et velut confragosa, nec admirationem consequuntur eminentium, et planiorem gratiam perdunt. Hoc quoque accidit, quod solas captanti sententias, multas necesse est dicere leves, frigidas, ineptas Non enim potest esse delectus ubi numero laboretur. Itaque vide as et divisionem prosententia poni et argumentum, si tantum in clausula et calce pronuntietur Oecidisti uxorem ipse adulter: non ferrem te, etiamsi repudiasses Divisio est Vis scire venenum esse amatorium? viveret homo, nisi illudbibisset Argume tum et. Nec multas plerique sententias dicunt, sed omnia tamquam sententias. Hicc quibusdam contrarium studium, qui fugiunt, ac reformidant omnem hanc in dicendo voluptatem, nihil probantes nisi planum et humile, et sine conatu. Ita dum timent ne aliquando cadant, sem per iacent. Quod enim tantum in sententia bona crime~ est? non causae prodest, non iudicem movet, non dicentem commendat. At est quoddam genus, quo veteres
page 152, image: s160non utebantur. Ad quam usque vos vocatis vetustatem? nam si ad illam extremam, multa Demosthenes, quae ante eum nemo. Quomodo potest Ciceronem probare, qui nihil putet ex Catone Gracchisque mutandum? Sed ante hos simplicior adhuc loquendi ratio fuit. Ego vero haec lumina orationis velut oculos quosdam esse eloquentiae credo. Sed neque oculos esse toto corpore velim, ne cetera membra officium suum perdant, et si necesse sit, veterem illum horrorem dicendi malim, quam istam novam licentiam Sed patet media quaedam via, sicut in cultu victuque accessit aliquis, citra reprehensionem, nitor: quem, sicut possumus, adiciamus virtutibus. prius tamen sit vitiis carereine dum volumus esse meliores veteribus, simus tantum dissimiles.
§ 2. Appendix auctoris.
DE hoc sententiarum genere plura enucleatius tradidi in Palaestra mea Poetica part. 1. 1. 2. c. 13. quo Lectorem remitro. Nam caedem illae solutae dictioni leges serviunt. Compositae simplieibus plerumque gratiores et quae de rebus sunt obviis vilescunt, nisi, eleganti aliqua translatione, aut militudine iilustrentur. Tum vero etiam inprimis, sapiunt, cum mexspectarum aliquid et epigtammatica quadam argutia conditum adferunt. Cererum, quo facile scribenti affluant, et materiam esse illis convenientem decet, ut cum mores hominum sormantur et personam fere gravem atque antoritate, inter illos, quibuscum disserit, praeditam: cum sint, tamquam iudicis alicuius aut legislatoris supremi, decrete. Siquid tamen hum lior velaetate, velmunere persona, interaequales aut inferiores pronuntiet, non aliis de rebus quam sibiexploratis sieri necesse est, ne illi appellaeum illud occinatur. Nesutor ultra crepidam. Gravium prudentumque inrep. virorum oratio illo sententiarum pondere impellitiridiculumque est, quod alunt, cum Sententias loquitur carnifex Qui axiomata Sapientiae recitant Philosophi qui cum dignitate alus praesident, qui mores ex instituto formant, qui cum auctoritate suadent, his illud potissimum orationis genus indulgent dicendi artifices, quod pausis multa complectitur, atque haec
page 153, image: s161lumina eloquentiae sectatur. Quocirca Philosophos Veteres, Politicosque, inter quos Seneca eminet, si gnomas moru~que disciplinam consideres; sivero eloquentiam in hoc genere plane singularem, ex Graecis Maximum Tyrium, (cuius et utemur exem plis in Palaestra oran frequentius) hoc dicendi genere excelluisse constat. essetque hac in re magis etiam Seneca admirandus, nisi florem sententiarum suis non numquam vitiis corrumperct. Quemtamen, supra meritum, Quintilianus insectatur, aemulatione magis eloquentiae, quam studio veritatis ineitatus. Hanc vero qualemcumque styli labem, qui noverit evitare, quem legat, inter veteres, Seneca vix habebit digniorem: tanta ex illa sententiarum luce (ubi eminent, apteque cadunt) orationis totius est dignitas. Lubet hanc rem exemplo plenius experiri, et tam digna quaedam, quam summo ingenio eloquentiaque indigna, paucis ad tanti auctoris illustrationem, usumque tutiorem, nostro more, sed et imbecillitate, cui veniam concedendam spero, censere.
§. 3. Exemplum styli sententiosi.
Sapientem non debereirasci, posse tamen corrigere peccata hominum. Sen. de Ira.
1. Rationem adfere, quia irasceadum illi perpetuo esset, cum ubique peccetur.
2. Quia errantibus ignoscendum.
3. Ipsi naturae, quae insipientesprocreat.
I. SI irasci Sapiens debet turpiter factis et concitari tristarique ob scelera, nihil est aerumnosius sapiente, omnis illi per iracundiam maeroremque vita eransibit. Quod enim momentum erit, quo non improbanda videat? quoties processerit domo, per sceleratos illi, avarosque, et pro. digos et impudentes et ob ista felices, incedendum erirs numquam oesli eius flectentur, utnon quod indigoentur; inveniant Deficiet, si toties a se iram, quoties causa poscit, exegerit. Haec tot milia ad forum prima luce properantia, quam turpes lircs, quanto turpiores advocatos habent?
page 154, image: s162Alius iudicia Patris accusat, quae mereri satius fuit: alius cum matre consistit: alius delator venit eius criminis, cuius manifestior reus est. Et Iudex damnaturus quaefecit, eligitur: et corona pro mala causa, bona patronivoce corrupta. Quid singula persequor? cum vi deris forum multitudine refertum, et septa concursu omnis frequentiae plena, et illum circum, inquo maximam sui partem populus ostendit: hoc scito isthic tantundem esse vitiorum, quantum hominem. Inter istos quos togatos vides, nulla pax est; alter in alterius exitium levi compendio ducitur. Nulli nisi ex alterius damno quaestus est: felicem oderunt, infelicem contemnunt: maiore gravantur, minori graves sunt: diversis stimulantur cupiditatibus: omnia perdita ob levem voluptatem, praedamque cupiunt. Non alia quam in ludo gladiatorio vita est, cum iisdem viventium pugnantiumque. Ferarum iste conventus est: nisi quod illae inter se placidae sunt, morsuque similium abstinent, hi mutua [orig: mutuâ] laceratione satiantur. Hoc uno ab animalibus mutis differunt; quod illa mansuescunt alentibus, horum rabies ipsos, a quibus est nutrita, depascitur. Numquam irasci desinetsapiens, si semel coeperit. Omnia sceleribus ac vitiis plena sunt. Plus committitur, quivam quod possit coercitione sanari. Certatur ingenti quodam nequitiae certamine: Maior quotidie peccandi cupiditas, minor verecundia est. Expulso melioris aequiorisque respectu, quocumque visum est, libido se impingit, nec furciva iam scelera sunt: praeter oculos eunt. Adeoque in publicum missa nequitia est, et in omnium pectoribus evaluit, ut innocentia non rara, sed nulla sit. Nunquid enimsingul, aut pauci rupere legem? Undique velut signo dato, ad fas nefasque miscendum coorti sunt.
Non hospes ab hospite tutus,
Non socer a genero. Fratrum quoque gratia rara est.
Imminet exitio vir coniugis, illa mariti
Lurida terribiles miscent aconita Novercae,
Filius ante diem patrios inquirit in annos.
page 155, image: s163
Et quota pars ista scelerum est? non descripsit castra ex una parte contraria, parentum liberorumque sacramenta diversa, subiectam patriae civis manu flammam, et agmina infestorum equitum ad conquirendas proscriptorum latebras circumvolitantia, et violaros fontes venenis, et pestilentiam manu factam, et praeductam obsessis parentibus fossam, plenos carceres, et incendia totas utbes concremantia, dominationesque funestas, et regnorum publicorumque exitiorum clandestina consilia. Adde nunc publica periuria gentium, et rupta soedera, et in praedam validioris quicquid non resistebat, abductum, circumscriptiones, furta, fraudes, inficiationes, quibus trina non sufficiant fora. Si tantum irasci vis sapientem, quantum scelerum indignitas exigit; non irascendum illi, sed insaniendum est.
2. Illud potius cogitabis non esse irascendum erroribus. Quid enim, si quis irascatur, in tenebris parum vestigia certa ponentibus? quid si quis surdis, imperia non exaudientibus? quid si pueris, quod neglecto respectu officiorum, ad lusus et ineptos aequalium socos spectenr? quid si illis irasci velis, qui aegrotant, senescunt, fatigantur? Inter cetera mortalitatis incommoda, et haec est caligo mentium: nec tantum necessitas errandi, sed errorum amor. Ne singulis irascaris, universis gu scendum: generi humano venia tribuenda est. Si irasceris iuvenibus senibusque, quod peccant: irascere infantibus, quod peccaturi sunt. Num quis irascitur pueris: quorum aetas nondum novit rerum discrimina? maior est excusatio et iustior, hominem esse, quam puerum. Hac conditione nati sumus, animalia obnoxia non pauctoribus animi quam corporis morbis: non quidem obtusa, nec tarda, sed acumine nostro male utentia, alter alteri vitiorum exempla. Quisque sequitur priores, male iter ingressus. Quidni habeant excusationem, cum publica via erraverint? In singulos severitas Imperatoris distinguitur: at necessaria venia est, ubi totus deseruit exercitus. Quid tollit iram Sapientis? turba peccantium Intelligit quam iniquum ut, et periculosum, irasci publico vitio. Herachtus quoties prodiciat, et tantum circa se male vivenesum,
page 156, image: s164imo male pereuntium viderat; flebat, miserebatur omnium, qui sibi laeti, felicesque occurrebant, miti animo, sed nimis imbecillo: et ipse inter deplorandos erat. Democritum contra aiunt, numquam sine risu in publico fuisse. adeo~ nihil illi videbator serium eorum, quae serio gerebantur. Ubi isthic irae locus est? aut ridenda omnia, aut flenda sunt.
3. Non irascitur sapiens peccantibus. Quare? quia scit neminem nasci Sapiencem, sed fieri: scit paucissimos omniaevo sapientes evadere: quia conditionem humanae vitae perspectam habet: nemo autem naturae sanus irascitur. Quid enim si mirari velit, non in silvest ribus dumis poma pendere? quid si miretur spineta, sentesque non utili aliqua fruge compleri? nemo irascitur, ubi vitium natura defendit. Placidus itaque sapiens, et aequus erroribus, non hostis, sed correptor peccantium, hoc quotidie procedit animo. Multi mihi occurrent vino dediti, multi libidinosi, multi ingrati, multi avari, multi furiis ambitionis agitati. Omnia ista tam propitius aspiciet, quam aegros suos medicus. Nunquid ille cuius navigium multam, undique laxatis compagibus, aquam trahit, nautis ipsique navigio irascitur? occurrit potius, et aliam excludit undam, aliam egerit, manifesta foramina praecludit, latentibus et ex occulto sentinam ducentibus labore continuo resistit: necideo intermittit, quia quantum exhaustum est subnascitur. Lento adiutorio opus est contra mala continua, et fecunda, non ut desinant, sed nevincant.
§. 4. Observationes in Senecam.
MVlta hic cum virtute dicta sunt. 1. enim graphice distincteque sceleratorum depingit multitudinem num. 1. deinde horum errorem num. 2. apta puerorum, et exercitus seditiosi similitudine attenuat. Denique non esse indignandum, medici et navarchi comparatione, illustrat: ut insignis quidam sit totius orationis splendor. 2. gravis atque elegans saepe dictio est. ut. Si irasci sapiens turs peter factis debet, omnis illi per iracundiam vita transibit.
page 157, image: s165illud breve ponderosumque dictum est. Deficiet, si toties a se iram, quoties causa poscit, exegerit. illod etiam ex oppositione argutum Iudex, damnaturus quae fecit, eligitur. Ut ille olim Philosophus, de rapto ad supplicium reo; maiores fures, minorem ducunt. cuiusmodi in decursu plura reperies, Gnomae vero~ ubique frequentes illustresque eminent. ut, numquam irasci desinet sapiens, si vitiis semel coeperit. Maior quotidie peccandi cupiditas, minor verecundia est. innocentsa iam denique non rara, sed nulla est et c.
Vitiis tamen hoc idem, quamvis politum satis, scriptionis exemplum non exemerim. Nam, quod familiare est sententias operose affectantibus, nonnumquam in aliquod tautologiae vitium incidit, cum pluribus sententiis phrafi, non re, mutata, docet eadem. sic num. 1. reperies, postquam dixit, omnia sceleribus ac vitiis plena sunt, aliquot deinde lineis, vix, nisi modice inflexa re et phrasi, dicere aliud, quam supra iam dictum erat Praeterea, non satis illudvitat Sententiarum frigus, corruptelamque veritatis, quae in frequenti earum captatione metuenda est Quid enim sibi ista volunt num 1. Alius iudscia Patris accusat quae mereri satius fuit et rursum corona (intelligo civium) pro malacausa, bona patroni voce corrupta Hoc est, opinor, a dicentis eloquentia traducta plebs, malae favet causae, Prior sententia neque apertam, neque certam veritatem continet. quid enim noc est, mereri iudicia patris, quae accusat? (faciamus haec esse iudicia voluntatis ultimae) si enim accusat ut iniqua, quomodo bonum est haec illom mereri? ant obscura hic nimium veritas, aut nulla est, posterior nimis frigide apponit malae causae, bonam vocem corruptricem. Denique aliud eloquentiae studiosis cavendum in Seneca vitium est, verba saepe minus lecta aut phrasis probata. Et quamquam in hoc discursu nihil magnopere declinandum se offerat, tamen illud. Quocumque visum est, libido se impingit, meo quidem arbitratu minus est probum. Porro sanam ubique philosophiam nemo ab ipso, tamquam ethnico homine, requiret: integra amplectetur, corrupta reiciet. Ut cum dicit num. 2. non tantum necessitas errandi est; sed errorum amor. Nullam enim Christiani necessitatem errandi admittimus. Haec sunt quae observanda duxi, ut pluribus utilem Senecae lectionem
page 158, image: s166redderem, ne hinc aliqui turbidam, hoc est, vitia cum virtutio bus, haurirent. Nuoc reliquum videtur, ut quemadmodum copia delectusque sententiarum haberi possit, breviter prosequar.
CAPUT IV. De facilitate et copia Sententiarum comparanda.
UT orationem sententiarum luminibus illustrem habeas non tanto ingenio, quantum multi suspiciunt. opus est. plus maturitatis prudentiaeque, quam subtilitatis in illo requiritur; ut cum multa repereris, aptaseligas, et non nisi loco ac tempore hoc ornatu incedas. Inventionis illa est ratio, ut ab by pothesi ad thesin, hoc est a singularibus rerum temporum personarum que adiunctis ad communia pluribus orationem transferas ut siquis dicat, Apostolus oblivione multarum sanavit insuriarum vulnera: vel suo merito Neronis non incurrit odium: Sententiae erunt, ubia persona abstraxeris, dixerisque universe. Multarum iniuriarum remedium est oblivio vel Id agas, tuo te merito nequis oderit. Quandocumque igitur senteptiose loqui decretum tibi est. rerum genera speciesque, sive illos specta titulos, quibus plerumque capira librorum, sive indices, compleri vides, ut de abstinentia, nmicitia, avariria, beneficio, castitate et c. vel de abstinente, amico, avaro et c. universe tantum veritates certas propuntia, et gnomas habebis ut, amantiam ira, amoris integratio est Amicitia, aut pares accipit, aut facit. Amici vitiacum foves facis tua. Benesicium accipere est vendere libertatem. Avare tam deest quod habet, quam quod non habet et c
Porro integras de moribus orationes, praesertim cum virtutum vitiorumque adiuncta et affectiones ex ponunt, facile per sententias magna sui parte prosequeris. Demus enim sic quenquam de Biante Philosopho, postquam opibus exutus esset, sua paupertate exsultante, scribere.
Laetus in sua paupertate Bias honestatem opesque non Imisie, sed auxit, dives quod illi cum paupertate bene
page 159, image: s167conveniret. Tantum enim possidebat, ut plura non cuperet non immineret alienis, de propriis, quae nulla essent, bonis mioime solicitus. Habebat quod erat necesse, ideoque quod satis. Neque de producenda vita anxius, neque de amittendis bonis. Lege illi naturae definita erant omnia sat laute epulatus, cum amplius non esuriret: abunde potus, cum non sitiret. Parabilis illi promptaque erat mensa, cum ad supervacua minime sudarer: nec immaturam senium: nec alienis in regionibus periculum adibat. et c Haec aliaque, de sola pauperta e enuntiata, cum Seneca facile ita ad sententiosam orationem transferes.
§. 2. Quaedam sententiose dicta de paupertate. e libris Senecae excerpta.
HOnesta, inquit Epicurus, res est paupertas laeta. Illa vero iam paupertas non est, si laeta est. Cui cum paupertate bene convenit, dives est. Non qui parum habet, sed qui plura cupit, pauper est. Quid enim refert, quantum illi in arca, quantum in horreis lateat, quantum pascat, aut feneret, si alieno imminet, si non acquisita, sed acquirenda concupiscit? Quis sit divitiarum modus, quaeris? Primo, habere quod necesse est: secundo quod satis est. Nulli potest secura vita contingere, qui de producenda nimis eogitat. Nullum bonum iuvat habentem, nisi ad cuius amissionem praeparatus est animus. Magnae divitiae sunt, lege naturae composita paupertas. Lex autem naturae, scis quos terminos nobis statuit? Non esurire, non sitire, non algere. Veifamem sit im que depellas, non est necesse maria tentare, nec castra sequi. Parabile est quod natura desiderat, et cito apponitur. Ad supervacua sudatur. Illasunt, quae togam terunt quae nos senescere cogunt, quae in aliena littora im pingunt. Ad manum est, quod satis est Si cui sua non videntur amplissima, licet totius mundi dominus sit, miser est. Nudum laero transmittit: etiam in obsessa via pauperi pax est. Is maxime divitiis fruitur, qui minime indiger Si ad naturam vives, numquam eris pauper: si ad
page 160, image: s168opinionem, numquam dives. Exiguum natura desiderat ims mensum opinio. Si congeratur in te, quidquid multi locupletes possederunt, si ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat aurotegat, purpura vestiat, co deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas, non tantum liceat habere sed calcare divitias: accedent statuae et picturae, et quidquid arsulla luxuriae auro et argento elaboravit; maiora cupere ab his disces. Desideria naturalia finita sunt: ex falsa opinione nascentia, ubi desinant, non habent. nullus enim terminus falso est. Veritati aliquid extremum est: error immensus est, Retrahe re ergo a vanis; et cum voles scire, an naturalem, an vanam habeas cupiditatem, considera, num alicubi consistat. Si longe progresso semper aliquid longius restat, scito id naturale non esse. Paupertas expedita, secura est. Cum classicum cecinit, scit non se peti: cum aliquo clamatum est, quomodo exeat, non quid efferat; quaerit. At cum navigandum est, non strepitu portus, non unius comicatn inquieta sunt littora. Non circumstat illum turba hominum, ad quos pascendos transmarinarum regionum optanda est fertilitas. Facile est pascere paucos ventres, et bene institutos, et nihil aliud desiderantes, quam impleri. Paruo fames constat, magno fastidium. Paupertas contenta est desideriis instantibus satisfacere. Sanus dives est, qui licet habeat divitias, eas tamen ut fugientes habet. Quid ergo est, quare recuses eam contubernalem, cuius mores sanus dives imitatur? sivis vacare animo, aut pauper sis oportet, aut pauperi similis. Non potest studium salutare sieri sine frugalitatis cura. Frugalitas, paupertas voluntaria, Perpessi sunt multotiens exercirus inopiam omnium rerum, vixerunt herbarum radicibus, et dictu foedam tulerunt famem. Er haecomnia perpessi sunt pro regno, quo magis mireris, alieno Dubitabit aliquis serre paupertatem, us animum a furoribus liberet? Multis divitias parasse non finis miseriarum fuit, sed mutatio. Nec hoc miror. Non in rebus vitium, sed in animo ipso est. illud quod paupertatem gravem nobis fecerat, et divitias graves faciet. Quemadmo dum nihil refert, utrum aegrum in lecto ligneo, an in aureo colloces: quocumque illum transtulesie, morbum suum secum transferet Sic nihil refert,
page 161, image: s169utrum aeger animus in divitiis, an in paupertate sit. Malum suum illum sequitur. Ad securitatem non est opus fore tuna. Quod enim necessitari sat est, dabit, licet irata. ne imparatos nos fortuna deprehendat, fiat nobis paupertas familiaris. Securius divites erimus, si sciamus, quam non sit grave pauperes esse. Incipe cum paupertate habere contubernium.
Aude hospes contemnere opes, et te quoque dignum
Finge Deo.Nemo alius dignus Deo est, nisi qui opes contempsit. Quare possessiones tibi non interdico, sed efficere volo, ut illas intrepide possideas. Quod uno consequeris modo, si te eriam sine illis bene victurum speraveris, et si illas tamquam exituras adspexeris, Discedat quisquis non te, sed aliud in te sequebatur. Ob hoc unum est aman da paupertas, quod a qnibus ameris, ostendit. Multum est, non corrumpi divitiarum contubernio. Magnus ille est, qui in divitiis pauper est. Nemo nascitur dives. Quisquis exit in lucem, iussus est pane, et lacte esse contentus. Ab his initiis regna nos non capiunt. Panem et aquam natura desiderat. Nemo ad haec pauper est. Intra quae si quis desiderium suum clusit, cum ipso Iove de felicitate contendat. Res in quieta, felicitas est, ipsa se exagitat, movet cerebrum, non in uno genere. Alios in cultum irritat, alios in potentiam, alios inflat, alios mollit. Si vis scire, quam nihil mali sit in paupertate. compara inter se vultum pauperis, et divitis. Saepius pauper, et fidelius rider 8 nulla sollicitudine concutitur. In alto est, cura velut nubes levis transit. Horum qui felices vocantur, hilaritas victa est: huic gravis et suprema superbia, licet non palam, tristitia est: eo quidem gravior, quod interdum noulicet palam esse miseros, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes, necesse est agere felicem. Abstrahunt ae recto divitiae, honores, potentiae, et cetera: Quae opinione hominum cara sunt, precio suo vilia. Nescimus aestimare res, de quibus non cum fama, sed cum terum natura deliberan dum est. nihil habent ista magnificum, quod mentes nostras in se trahit, praeter hoc, quod mirari illa consuevimus. Non enim, quia concupiscenda sunt, laudantur: sed quia concupiscuntur. Hanc praecedentem causam habent
page 162, image: s170divitiae, mutant animos, superbiam et arrogantiam pariunt, in vidiam trahunt, eo ulque mentem alienant, ut fama pecuniae nos etiam nocitura delectet. Bona omni culpa carere decet: pura sunt, non corrumpunt animos, non solicitant: extollunt quidem animos, et delectant, sed sine tumore. Quae bona sunt, fiduciam faciunt; divitiae audaciam. Quae bona sunt, magnitudinem animi dant; divitiae insolentiam.]
§. 3.
HVc usque ex Seneca variis de eadem re sententiis lusum est, ut haberet Lector quandam ante oculos copiam, disceretque tanti laboris subtilitatisque non esse hoc in genere dicendiabun dare, plus iudicii requiri, ut ne frigida, otiosa, aut quandoque etiam falsa pronuntiata ingerantur: cum axiomatum, ac de cretorum instar sint, quibus vel gravis sapiensque vit rem dubiam paucis definit absolvitque, vel supremus denique Iudex, post rationes ntriusque partis mature expensas pronuntiat sententiam. Unde etiam plerumque epiphonematis loco in oratione argumentum pes riodumque concludunt.
§. 4. De elegantia et delectu sententiarum.
PRaecipua sententiarum gratia, ex illis fere promanant fontibus, quibus in arte epigrammatica argutiarum elegantiam hausimus. Eo igitur se conferat necesse est, qui hanc asse qui ex fun damento constituerit. Hic non tam expositione, etque earum quae illic dicta sunt, reperitione, quam exemplorum aliqua positione rem oculis subicere decrevimus. Neque enim eadem ubique oberrare chorda [orig: chordâ] visum est.
1. Primo simplex quoddam sententiarum genus est, quod praecipuam ex sola veritatis, non tamen passim obviae, luce splendorem trahit. Ut
Felicitas est nutrix iracundiae.
Feras, non culpes, quod mutari non potest.]
Fidem qui perdit, perdere nil ultra potest.
Formosa facies muta commendatio est.
page 163, image: s171
Mala causa est, quae requirit misericordiam.
Male facere qui vult, numquam non causam invenit.
Nulli imponas ferre quod ipse non queas.
Patientia animi divitias occultas habet.
Prope est libens ut damnet, qui damnat cito.
2. Aliae sententiarum oppositione aliqui, quam involvunt, placent. Habent enim hoc ex mutua illa, inter se, et vicissitudine, et collatione gratiae, quod rem maxime illustrent. Sic nox diei, mors vitae opposita, hanc reddit illustrioren. Ut si dicas.
Arcum frangit intensio, animum remissio.
Avarus nisi cum moritur, prodest nemini.
Aut amat, aut odit mulier: nihil tertium est.
Bonis nocet, quisquis pepercerit malis.
Discipulus semper prioris est, posterior dies.
Multi famam curant, pauci conscientiam.
Felix improbitas optimorum calamitas est.
Ignoscito saepe alteri numquam tibi.
Iudex damnatur, cum nocens absolvitur.
Loco ignominiae est apud indignum dignitas.
Malus bonum cum se simulat, tum est pessimus.
Metus improbos compescit, non clementia.
O vita misero longa, felici brevis!
Parere scire par imperio gloria est.
Parvo fames constat, magno fastidium.
Pudorem alienum qui eripit, perdit suum.
Quod facereturpe est, dicere honestum ne puta.
Refert quam quis bene vivat quamdiu non refert.
Stulti timent fortunam sapientes serunt.
Aleator quanto in arte est melior, tanto est nequior.
Ridiculum est odio nocentis perdere innocentiam.3. Plus his etiam voluptatis habent, quae paradoxi instar inopinatum aliquid involvunt, quodque communem exspectationem, non tamen veritatem excedat, qualia inter epigrammata docui esse pronuntiata venustissima. Quorum vim gratiamque ut facilius assequaris, exempla aliquanto plura congeremus. Ex his enim maxime eapies.
page 164, image: s172
Bis peccas, cum peccato obsequium accomodas.
Bis vincit, qui se vincit in victoria.
Crudelem medicum intemperans aeger facit.
Etiam qui faciunt, oderunt iniuriam.
Ex vitio alterius sapiens emendat suam.
Graviora quaedam sunt remedia periculis.
Imperium habere vis magnum? impera tibi.
In amore semper mendax ir acundia est.
In nullum avarus bonus est, in se possimus.
Inopiae desunt pauca, avaritiae omnia.
Inopia instructa est in divitiis cupiditas.
Invitat culpam, qui delictum praeterit.
In minimo eget mortalis, qui minimum cupit.
Laeso doloris remedium, inimici dolor.
Male secum agit aeger. medicum qui heredem facit.
Miserrima est fortuna, quae inimico caret.
Miserum te iudico, quod numquam fueris miser.
Mulier quae multis nubit, multis non placet.
Pericula timidus, etiam quae non sunt, videt.
Probo bona fama maxima est hereditas.
Stultum est alium velle ulcisci poena sua.
Tacere nescit idem, qui nescit loqui.
Tam deest avaro quod habet, quam quod non habet.
Nulla fortuna tam bona est, de qua nil possis queri.4. Tertium maxime illustrium sententiarum genus est, quod ab egregia quadam similitudine, quam in volvit, spleudorem mutuatur. Cuiusmodi illae sunt.
Amor, ut lacrima, ab oculis eritur, in pectus cadit.
Etiam capillus unus habet umbram suam.
Etiam sanato vulnere cicatrix manet.
Miseriarum portus tutissimus patientia est.
Fides, ut anima est, unde abiit, numquam redit.
Fortuna vitrea est, facile cum splendet, frangitur.
Ignis probat aurum, miseria fortem probant.
Spina etiam grata est, ex qua speratur rosa.
Pecunia ancilla est si scis uti, si nescis, domina.
Ad metalla quis damnatos esse divites avaros neget?
Est vita ludus, sed divitum tragaedia est.
Ut Polypi sic avari, cui adhaeserunt, hoc tenent.
page 165, image: s173
Opima saepe Tyrannis dives victima est.
Quotquot adulatores pascis, tot foves canes.
5. Ex quibus facile animadvertis nunc allegorice, nunc explicate in sententiis similitudinem, idque diversa etiam ratione adhiberi. Possent his nonnulla adici, quae ad tertium Allusionum (ut in arte Argutiarum appellavi) fontem spectarent. Sed has praeterii, quod eiusmodi sint, quae gratiam non habeant, nisi aliunde ex supra dictis rationibus mutuentur. Ut
Quos sors premit mors levat, et quos sors levat, mors premit.
Spes inopem, res avarum lactat; hic tamen illo est infelicior.
Sententiosum simul argutumque ex allusione fuit, quod Paulus II. Pontifex dicebat, cum rogatus causam; quare Rhodiensem praefecturam ab Equite et Praefecto Gallo exhaustam Hispano traderet? respondit,
Morbus Gallicus ab Hispano medico curandus fuit.
Hispani enim parciores ingenio, ac minus profusi sunt, ut iccirco per Hispanum instaurandum indicatet, quod per Gallum deperierat.
Haec Studioso huius elegantiae, in oratione soluta, sectatori, ad illam, quae in sententiis est, vim virtutemque, tum cognoscendam, tum etiam assequendam, sufficere poterunt. Quae licet parcius, quam rei digniras postulet, sim prosecutus, multo tamen haec eadem ab aliis ieiunius pertractata esle reperio; ut illorum comparatione ptolixus etiam videri possim. Animadvertet vero etiam prudens Lector, plerasque sententiarum trimetri fere carminis dimen sione absolvi, et quidquid ad tetrametrum, autultra procurrit, in illis gigantaeum videri. Optima quaeque esse, quae brevissima. Modo significandi virtus nimia brevitate non infringatur.
page 166, image: s174
CAPUT V. De Fontibus Periodorum.
PEeriodus in se phrases, ut hae voces, complectitur. Est enim illa plurium inter se constructionum ad absolutum unum sensum coniunctio. Ex huius compositione styli magna pender varietas. Quod entm iisdem pene verbis alii concise, circumscripte alii orationem, aut abrumpant, aut producant, e hoc compositionis potissimum ratione pens det. Quare duae hic inprimis observanda sunt. Numerus et figurarum vatietas, quae hic tamquam fundamenta colloco, alibi prolixius expendenda.
I. Fons. Numerorum ratio.
Ut ligata oratio variis carminum generibus, a Monometris ad Heptametra usque afcendir (uti in Poeticis sub finem tradidi) ita et soluta per suas phrases oratio. Et ut versus aliquando unus totam absolvit animi sententiam, periodumque: aliquando ad septimum nonumque etiam progreditur; ita solotae dictionis termini, aut astringuntur brevius, aut longius efferuntur. In his vero, neque breves nimium, quae sua multitudine hominum memoriam discerpunt, neque nimium productae quae auditoris attentionem fatigant, laudari possunt. Optimnm est quidquid in medio, sua tamen varietate, consistit: ut sunt terni, quatuor, quini versus. Non eadem ubique res. Sed nec sermonem esse conveniet. Iratus praecipitat, lugens circumducit, pavidus ex abrupto suspendit, arrogans inflata tumidaque dictione effertur. Quae omnia exemplis inculcare et longum sit, et pene in passim obviis supervacaneum. Quantum necesse est in altera parte Palaestrae subveniemus.
page 167, image: s175
2. Fons, Figurarum varietas.
Figurarum usus maxime et variat et ornat periodum. Hic in verbis I. Adiectione aut detractione sit, idque via ac ratione diversa.
Vel Repetitione Ut ponamus exemplum supra adhibitum. In eloquentiae studio versatus est.) Iam a primis adolescentiae annis omnem ad studia cogitationem, omnem laborem, omnem in dustriam convertit.
Vel conversione. Desideratis hominem rata diligentia in eloquentiae studiis versatum? versatus est Cicero. Amatis virum ad Reip. defensionem eximia dicendi facultate instructum? instructus est Cicero. Vultis eloquentiae absolutissimam quandam in uno homine imaginem. Talis idem ipse est Cicero.
Vel complexione. Quis est qui sua eloquentia Remp. Rom. Iabefactam defendit? Cicero. Quis est qui pestem illam pop. Rom. Catilinam eiecit? Cicero et c.
Vel conduplicatione eiusdem, quod varie sit. Ut dat operam literis, atque eam dat operam, ut in diligentia parem neminem, in eruditione non habeat superiorem.
Literarum studia (advertite diligentiam hominis) literarum, inquam, studia ea sedulitate tractat, ut omnem in his positam felicitatem suam arbitretur. et c.
Vel traductione. Ita hoc eloquentiae studium complexus est, ut inter ea literarum studia, nihil haberet iucundius studiis.
Immorari his studiis atque adeo etiam immori voluit.
Amare haec studia visus, quamvis nonnihil habeant amari.
Vel gradatione. Cicero sibi insigni studio eloquentiam, eloquentia gloriam, gloria immortalitatem comparavit.
Vel synonymia. Eruditionem omnem summo studio cognovit, apprehendit, possedit.
Vel Polysyndeto. Et historiae, et antiquitati, et eloquentiae operam dedit.
Detractione per Asyndeton saepe mutatur oratio. Ut. cura, studium, vigiliae, labor in defessus illi ad eloquentiae possessionem duces fuere.
page 168, image: s176
II. Per aliquam vocum similitudinem: quodvarie fieri poterir:
Vel annominatione. Laudatorem hunc non adulatorem criftimes, quisquis illum cotam ab eloquentiae studio extulerit:
Vel similiter cadentibus: Si quantum homini inest diligentiae, tantum et inesset eloquentiae, concederet nemini:
Multi in huius aevi docti ssimis ad laudandum magis, quam imitandum Ciceronem nati videntur:
Vel compani: Non otiosum, sed industrium; non ludendi, sed legendi avidum manet eloquentia:
Haec Ciceroni non per otium nata, sed per laborem est comparata:
Vel commut atione: Ingenio artem, arte expolivit ingenium; hoc natura, illam industria ipsi contulit:
Vel correctione: Petpetuum ipsi erat cum literis negotium. imo otium dicam; cum illud negotium sit suavissimum, ac quietis plenum: cura, in qua minime cura est. Notae tamen hanc corr ectionem, ob Annominationem, potius ad verborum siguras referri. de qua in Palaest. Orut.
In Sententiis.
Interrogatione: Quos ille libros non evoluit, quodnon tractavit studium? quae illi dies sine linea, quae nox sint vigiliis elapsa est?
Responsione: Quisquamne est, qui sese et in diligentia, et in eloquentia Ciceroni conferte ausit? Equidem neminem tantae futurum atrogantiae ac temeritatis existimem. An forte Hortensius? minime vero etc.
Anteoccupatione: Literas sibi, quam opes comparare maluit, quamquam opes praestanriores nullae sint. quam eruditio, et nulla maiot paupertas, quam (quae animorum est) ignorantia.
Dubitatione: Quam in homine eruditissimo artem ac scientiam marime admiret ac de praedicem, nescio. Illamne scribendi loquendique venustarem? an politiciiuris prudentiam? an retum humanarum divinarum que cognitionem? At in his omnibus plane is Cicero est, quem admirari magis, quam laudare possumus.
page 169, image: s177
Ficta inductione per sonae, Etenim si ipsa vocem haberet Ignorantia, ita loqueretur. Quid agis Cicero, tu meis me se, dibus exturbare audeas. etc.
Vel si ipsa tecum sapientia loquerctur. ore, oculis, voce, ad eam, qua valet, suaviratem et gratiam compositis. Quid agis desi diose adolescens? An non ad eam vocem ex tuo illo ignaviae somno cvigilares?
Apostrophe: Vos domesticos Ciceronis parietes, vos appello vigiliarum atque elucubrationum eius mihi futuros testes. Intra vos tam nobiles eloquentiae fructus concepit ac edidit, vos laboris eruditissimi retinetis vestigia.
Hypotyposi, seu descriptione: Multam etiam in noctem libris invigilabat, loco ab omni strepitu remoto, nullo teste aut arbitro, fronte, oculis, vultu, omni adeo corporis sensu in hunc laborem conspirante. frons erat severa, et meditanti simillima etc.
Ethopoeia, seu imit atione morum: Ab aliis sese occupationibus quanta potuit celeritate subducebat, piam aliquam necessitatem, qua se aliorum consuetudine liberaret commentus. Deinde domum magis a volare, quam pergere, vixque aliquo domesticorum salutato ad Musei sese solitudinem proripere, libros circumspicere, tractare, cvoluere.
Sustentatione: Iam a ludo literario ad lucum atque otium alii, nonmulli etiam ad noxias quorundam societates, ad temulentorum hominum greges, et aleatorum tabernas divertebant. Socium hunc, et optabant, et orabant quamplurimi, quibus vaga libertas magis, quam laboriosum eloquentiae studium cordi erat. Quid hic egisse censetis hominem con suetu dinis humanae percupidum, et ad gratiam ac iucun ditatem natum? an in hisce remporum, aetatis, ac socie tatis blanditiis, ab illo studiorum rigore numquam deflexerit? Erat saepe numero et perop portuna occasio, et importuna occasio, et importuna aliorum provocatio, invitabat aeris am oenitas, labor deterrebat. Sed enim divelli a coepto non poterat etc.
Praeteritione: Mitto illam antiquitatis memoriam, philolophiae cognitionem, legum aequitatisque peritiam, ad illam venio dicen di faculratem, qua ante alios Cicero valuit.
page 170, image: s178
Distributione: Illi neque in legendis eruditorum scriptis assiduitas, neque in asse quendis eotum praeceptionibus facrlitas, neque in lectissimis quibusque seriptoribus imitandis ingenium deerat Nam et legebat attente, et expendebat mature; et reddebat prompte, etc.
Permissione Vobis igitut permitto adolescentes, ut statuatis; quid factu optimum, O tione in prima aetate diffluere, an literis dare operam? etc.
Vellte nunc socordes ammae atque otio, si lubet, Diffluite, contemnite illa studia, quae adolescentiam ornant, iuventutem honorant, alunt senectutem, etc.
Retectione: Quid enim in illis desi diose versaretur studiis, quae futura erant commune quoddam bonorum praesidium, Reip. fulcrum, aetatis propriae ornamentum?
Collatione: Cum in hisce studiis, tamquam amoeno aliquo florum vitidario agetet, mhil illi in labore triste ac hortidum poterat offerti.
Antithesi: Hinc blau da noctis quies, in de molestae vigiliae; hinc molle otium, inde diffi cilis labot; hinc amoena aequalium societas; inde aspera musei solitudo. Omnia hinc ad voluptatem, inde ad hotrorem comparata, aut alliciebant, aut absterrebant. Sed Cicerohonestatem delectationi praeferebat etc.
Antithe sis conversio. Multi in molestum otio negotium; Cicero in hoc negotio dulce visus est otium occupasse.
Haec ad huius fontis communicandam copiam, non omnino insipienti palato suffecerint. qui saepius etiam hanc perio dum infle ctere voluerit, consulat, quae de figuris paulo disertius parte altera tradituri sumus. Modo hic iuvat acquiescere, et monere, ut simili nonnumquam circatem eandem exercitatione se quaris, cum nihil ad eloquendi copiam varietatemque hac possit utilius reperiri.
page 171, image: s179
CAPUT VI. De Variis dicendi generibus, eorumque discrimine. Quintil. lib 12. c. 10.
1. Magna dicentium, ut pictorum et statuariorum diversitas: aliisque placent alii. Inter omnes maxime celebres Asia ni, Attici, et Rhodii.
2. Attici oratorum praecipui; non solum tenuer, sed florentes, ac concitati quoque.
3. Graeci facilitate ac copia verborum, Romani maiestate et vi excellunt.
4. Triplex dictionis character praecipuus, cuius variae sunt species.
5. Orator, pro rerum temporumque ratione, utetur omnibus.
6. Corruptum illud tumidum, ac molle dicendi genus subterfugiendum est.
7. Nimia cura iam exercitato Oratori deser enda est; ultro se offerentibus utendum.
1. NOn quidquid ad sliquam partem scientic pertinet, pro nus ad faciendam etiam phrasin, de qua loquimur, accomodatum est. Quidam solos veteres legendos purant, veque in ullis aliis esse naturalem eloquentiam, et robut viris dignum arbitrantur. Alios recens haec lascivia deliciae que, et omnia ad voluptatem multitudinis imperitae composita delectant. Sunt etiam qui rectum dicendi genus sequi volunt. Alii pressa demum et tennia. et quae minimum ab usu quotidiano recedant, sana et vere alrica putant. quosdam elatior ingenii vis. et magis concitata, et plena spiritus capit. Su it et lenis, et nitidi et compositi generis non paucia. matores etc. haec lib. 10. c. 1. Quinti 2. habet, quibus lib. 12. c. 10. addit.
Cum sit autem Rhetoris atque Oratoris opus oratio, pluresque eius formae, in omnibus his et ars est, et artifex. Plurimum tamen in vicem differunt, nec solum specie, ut signum signo, et tabula tabula, et actio actione; sed genere ipso, ut a Graecis Tuscanicae statuae, et Asanus eloquens Attico.
page 172, image: s180Sous autem haec operum genera, quae dico, ut auctores, sic ctiam amatores habent. Primi quotum quidem opera, non vetustatis modo gratia visen da sint, clari pictores fuisse dicuntut polygnotus atque Aglaophon, quorum simplex color sui stu diosos adhochabet. Post Zeusis atque Parrhasius non multum aetate distantes plurimum arti addiderunt. Quorum prior luminum umbrarum que in venisse rationem, secundus exami nasse snbtilius lineas traditur. Nam Zeusis plus membris corporis dedit, id amplus atque augustius ratus, atque, ut existimant, Homerum secutus, cui validis. sima quae que forma etiam in feminis placet: ille vero ita circumscripsti omnia, ut eum legumlatorem vocent; quia Deorum atque heroum effigies, quales ab eo sunt tradirae, ceteri tamquam ita necesse sit sequuntur. Floruit autem circa Philippum et ad successores Alexandri pictura praecipue sed diversis virtutibus. Nam cura Protogenes, ratione Pamphilus et Melanthius, facilitate Antiphilus, concipiendis visionibus (quas **fantasi/as vocant) Theon Samius; ingenio et gratia, quam in se ipse maxime iactat, Apelles est praestantissimus. Euphranorem admiran dum facit, quod et ceteris optimis studiis inter praecipuos, et pingendi fingendique idem mirus artifex fuit. Similes in statuis differentia. Nam duriora et Tuscanicis proxima Callon atque Aegesias. iam minus rigida Calamis, molliora adhuc supradictis Myron fecit. Diligentia et decor in Polycleto supra ceteros. Cui quan quam a pletisque tribuatur palma. tamen. ne nihil detrahatur. deesse pon dus putent. Nam ut humanae formae decorem addiderit supra verum, ita non explesse Deorum auth oritatem videtur. Quin idem aetatem quoque graviorem vide tur refugisse, nihil ausus ultra laeves genas. At quae Polycleto defuerunt Phidiae atque Alemeni dantur. Phidas tamen Diss quam hominibus efficiendis melior artifex traditur: in ebore vero longe citra aemulum, vel si nihil nisi Mineruam Athenis, aut Olympium in Elide Iovem fecisset. Cuius pulchritu do adiecisse aliquid etiam receptae religioni videtur. adeo maiestas operis Deum aequavit.
Ad veritatem Lysippum et Praxitelem accessisse optime affirmant. Nam Demettius tamquam nimius in ea reprchendirur, et fuit similitu dinis, quam pulchritudinis amantior. In oratione vero si species intueri velis, totidem
page 173, image: s181pene reperias ingeniorum. quam corporum formas. Sed fuere quaedam genera dicendi conditione temporum horridiora, alioquin magnam ingenii vim prae se ferentia. Hinc lunt Laelii, Africani, Catones, Gracchique, quos tu licet Polygnotos, et Callonas appelles Mediam illam formam teneant L. Crassus et Q. Horten sius. Tum denique efflorescat, non multum inter se distantium temporum oratorum ingens proventus. hinc vim Caesaris, in dolem Caelii, subtilitatem Callidii, gravitatem Bruri, acumen Sulpicii, acerbitatem Cassii. diligentiam Pollionis, dignitatem Messalae, sanctitatem Calvi reperimus. In his etiam, quos ipsi vidimus, copiam Senecae, vires Africani, maturitatem Afri, iucunditatem Crispi, sonum Rachalli, elegantiam Secundi. At M. Tullium non illum habemus Euphranorem circa plurium artium speciem praestantem, sed in omnibus quae in quoque laudantut, eminetissimum. Quem tamen et suorum homines temporum incessere audebant ut tumidiorem et Asianum et redundantem, et in repetionibus nimium, et in salibus aliquan do frigidum, et in compositione fractum, exsultanrem, ac pene (quod procul absit) viro molliorem. Praecipue vero presserunt eum qui videri Atticorum imitatores concupierant. Quibus quia multa et pluribus locis cicero respondit, tutior mihi de hoc disserendi brevitas erit. Etantiqua quidem illa divisio inter Asianos atuqe Atticos fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi et inanes haberentur: et in his nihilsuperflueret; illis iudicium maxime et modus deesset. Tertium mox, qui hoc videbant, adiecerunt genus Rhodium, quod veluti medium esse atque ex utroque mistum volunt. Neque enim Attice pressi, neque Asiane suntabundantes; ut aliquid habere videantur gentis. aliquid auctoris. Aeschines enim, qui hunc exilio delegerat locum, intulit eo studia Athenarum, quae (velt sata quaedam caelo terraque degenerant) saporem illum Atticum peregrino miscuerunt. lenti ergo quidem ac remissi, non sine pondere tamen: neque fontibus puris, neque torrentibus turbidis, sed lenibus stagnis similes habentur. Nemo igitur dubitaverit longe esse optimum genus Atticorum, in quo, ut est aliquid inter ipsos communc, id est, iudicium acre tersumque, ita ingeniorumplurimae formae.
2. Quapropter mihi falli videntur, quisolos esse
page 174, image: s182Atticos credunt tenues et lucidos et significantes, sed quadam eloquen tiae frugalitate contentos ac semper manum intra pallium continentes. Nam quis erit hic atticus? sit Luysias. Hunc enim amplectuntur amatores istius nominis. Interro gare tamen velim, an Isocrates Attice dixerit? Negabunt? At eius schola principes Oratorum dedit. Quaeratur similius aliquid. Hyperides Atticus? Certe. At plus in dulsit voluptati. Quid ille, cuius modo fecimus mentionem Aeschines? nonne his latior et audentior, et excelsior? Quid denique Demosthenes, non cunctos illos tenus, et circunspectos, vi, sublimitate, impetu, cultu, compositione superat. non insurgit locis? non figuris gaudet? non tran slationibus nitet, non oratione ficta dat catentibus vocem. Quid Pericles? si milemne credimus Lysiacae gracilitati, quem fulminibus et caelesti fragori comparant Comici, dum illi convitiantur? Quid est igitur cur in iis demum, qui tenui venula per claculos fluunt saporem Atticum putant? ibi demum thymum redolere dicant? Quos ego existimo, si quod his finibus ubetius invenerint solum, fertiliorem segetrem, negaturos Atticum esse, quod plus quam receperit seminis reddat. Itaque siquis nunc ad eas Demosthenis virtutes, quas ille summus Orator habuit, tamen quae defuisse ei, sive ipsius natura, sive lege civitatis videntur, adiecerit, ut affe cuts concitatos moveat: audiam dicentem; non fecit hoc Demonsthenes? et siquid exierit numeris, aptius (fortasse non possit, sed tamen siquid exierit) non erit Atcicum? Melius de hoc nominc sentiant, credantque Attice dicere, esse optime dicere.
3. Est vero sermo Graecus tanto latino iucundior; ut nostri Poetae quoties dulce carmen esse volu erunt, illorum id nominibus exornent. His illa potentiora ducant, quod res plurimae carent appellationibus, ut eas necesse sit transferie, aur circumire. etiam in iis, quae denominata sunt. summa paupertas in eadem nos frequentissime revoluit. At illis non verborum modo, sed et linguarum inter se differentium copia est. Quare qui a Latinis exiget illam gratiam sermonis Attici, det mihi in loquendo candem iucunditatem et parem copiam Quod fi negatum est, sententias aptabimus iis vocibus quas habemus. et quo minus adiuvat sermo, rerum inventione pugnandum est. Sensus sublimes variique
page 175, image: s183eruantur. permovendi omnes affectus erunt. oratio translationum nitore illu minanda. Non possumus esse tam graves? simus fortiores. subtilitate vincimut? valeamus pondere. proprietas penes illos est certior? copia vincamus, translatorum scilicet. Ingenia Graecorum etiam minora suos portus habent, nos letrumque maiotibus velis movemur; validior spiritus nostros sinus rendat. Non tamen alto semper feremur: nam et litora interim sequenda sunt. Illis facilis per quaelibet vada acce ssus, ego aliquid, non multo tamen aliius, in quo mea cymba non sidat. in veniam. Possumus autem rerum et iudicio et modo esse similes; verborum gratia, quam in ipsis non habem us extrin secus condicenda est. An non in privatis et acutus, et indiscincuts, et supra modum elevarus est Tullius? etc. Et hoc quod vulgo sententias vocamus (veteribus praecipueque Graecis in usu non fuit; apud Ciceronem invenio) dum rem contineant et copia rerum redundent, et ad victoriam spectent, quis utile neget? ferunt animum et uno nictu frequenter impellunt, et ipsa burevitate magis haerent, et dictione persuadent.
4. Altera est divisio, quae in partes et ipsa discedit, qua discerni etiam posse recte dicendi genera inter se videntur. Namque unum subtile, quod i)sxno\n vocant; alterum grande atque robustum, quod constitu unt a)dro\n: tertium, alii medium exduobus, alii floridum (namque et a)nqhro\n appellant) addiderunt. Quorum tamen ea fere ratio est. ut primum docendi, secundum movendi, tertium illud, utrocumque nomine, dele ctandi, sive aliud interconciliandi piaestare videtur officium. in docen do autem acumeo, in interconciliando lenitas, in movendo gravitas videatur. Itaque illo subtili praecipue ratio narrandi probandique consistet; sed quod etiam detractis ceteris virtutibus, suo genere plenum sit. Medius hic modus et translationibus crebrior, et figuris erit iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis dulcis. lenior tamen; ut amnis lucidus quidam, et vitentibus utrimque filuis inumbratus. At ille qui saxa devoluat, et pontem dedignetur, et ripas sibi faciat multas, ut torrens Iudicem. vel contra nitentem, feret, cogertque ire qua rapit. Hic orator et defunctos excitabit, ut Appium coecum (Pro Caelio) Apud hunc et patria ipsa exclamabit, ali quemque (ut apud Ciceronem in oratione. 1. contra Catilinam in senatu) alloquetur. Hic et amplisicationibus extollet orationem, et
page 176, image: s184visuperlationum quoque eriget. Quae charyb dis tam vorax etc. Ocennus medius fidius ipse etc. (Philip. 2.) Nota sunt enim iam studiosis haec lumina. Hic Deos ipsos in congressum prope suum sermonemque deducet. Vos enim Albani tumuli atque luci: vos, inquam, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Rom sociae et aequales (Pro Milone) Hic miseticordiam inspirabit: hic dicet, te vidit, et flevit, et appellavit, et per omnes affectus traherut. Quare si ex tribus dicendi generibus neces, sario sit eligendum unum, quis dubitet hoc praeferre omnibus, et validissimum alioqui, et maximis quibusque causis accommodatissimum? Nam et Homerus brevem quidem, cum animi iucun ditate, et propriam (id enim est non errare verbis) et carentem superv acuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt virtutes generis illius primi, et ex ore Nestoris dixit dulciorem melle fluere orationem. qua certe delectatione nihil fingi maius porest. Sed suiman aggressus, ut in Ulysse, facun diam magnitudinem illi iunxit: cui orationem flumini hibernis nivibus aucto, copia verborum atque impetu parem tribuit. Cum hocigitur nemo mortalium contendet; hunc, ut Deum, homines intuebuntet. hanc vim et celeritatem in Pericle miratur Eupolis, hanc fulminibus Aristophanes comparae: haec est vera dicendi facultas.
Sed neque his tribus quasi formis inelusa eloquentia est. Nam ut, inter gracile validumque, tertium aliquid constitutum est; ita horum intervalla sunt. Atque inter haec ipsa mistum quiddam ex duobus medium est corum. Nam et subtisi plenius aliquid, at que subtilius, et vehementi remissius atque vehementius invenitur. Utillud lene, aut ascendit ad fortiora, aut ad tenuiora submittitur, ac sic prope innumerabiles species reperiuntut, quae utique aliquo momento inter se differant. Sicut quatuor generaliter ventos, a totidem mundi cardinibus accepimus flare, cum interim plurimi medii eorum, varietate regionum ac fluminum proprie deprehendantur. Hademque Musicis ratio est, qui cum in cithara quinque constituerunt sonos, plurima deinde varietate complent spatia illa nervornm, atque iis. quos interposuerunt, inserunt alios, utpauci illi trausitus munitos gradus habeant.
5. Plures igitur etiam eloquentiae facies, sed
page 177, image: s185staltissimum quaerere, ad quam recturus se sit orator: cum omnis species. quae modo recta est, hobeat usum, atque id ipsum omne sit oratoris, quod vulgo genus dicendi vocant. Utetur enim, utres exiget, omnibus, nec pro causa modo, sed et pro partibus causae. Nam, ut non eodem modo, prorco capitis, et in certamine hereditatis, et in interdictis ac sponsionibus, et de certa re credita dicet; sententiarum in senatu, et concionum, et privatorum consiliorum setvabit discrimina, vitam ex differentia personatum, locorum, temporumque mutabit, ita in eadem oratione aliter conciliabit, non ex iisdem partibusiram et misericordiam petet. alias ad docendum: alias ad movendum adhibebit artes. Non unus color prooemii, narrationis, argumentorum, egre ssionis, perorationis servabitur. Dicet idem graviter, severe, acritet, vehementer, concitate, copiose, amare, comiter, remisse subtiliter, blande, leniter, dulciter, breviter, urbane, non ubique simul; sed ubicun que par sit. Sic fiet tum id, propter quod maxime repertus est usus orationis, ut dicat et utiliter, et ad efficiendum quod intendit, dotenter. tum laudem quoque, nec Doctorum modo, sed et vulgi consequerur.
6. Faluntur eiem plurimum, qui vitiosum, et corruptum dicendi genus, quod autverborum licentia resultat, aut puerilibus sententiolis lascivit, aut immodico tumore turgescit, aut inanibus locis bacchatur, aut casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet, qut praecipitia pro sublimibus habet, aut specie libertatis insanit: magis existimant populare atque plausibile. Quod quidem placere multis nec inficior, nec miror. Est enim iucundioris, ac favorabilis qualiscumque eloquentiae, et ducit animos naturali volup tate vox omnis, neque aliunde illi, sunt per fora atque aggerem circuli, quo minus mirum est, quod nulli non agentium parata vulgi corona est. Ubi vero quid exquisitius dictum accidit auribus imperitorum, qualecumque id sic; modo sic ipsi posse desperent, habet admirationem. neque immerit o: nam ne illud quidem facile est. Sed evanescunt haec, atque emoriuntur, comparatione meliorum. utlana tincta suco, citra purpuram placet. at si contuleris etiam lacernae conspectu melioris obruatur, ut O vidius ait. si vero iudicium his corruptis aerius adhibeas, ut buccinis purpuram: iam illud
page 178, image: s186quod fefellerat, exvat mentitum colorem, et quadam vix enarrabili foeditate pallescat, Luceat igitur haec citra solem, ut quaedam exigua animalia, igniculi videnturin tenebris. Denique mala multi probant. nemo improbat bona.
Neque vero omnia ista, de quibus locuti sumus, orator optime tantum; sed etiam facillime facier. Neque enim vis summa dicendi est admiratione digna, si infelix usque ad ultimum solicitudo persequitur, ac oratorem macerat ac coquit, aegre verba vertentem, et perpendendis coagmentandisque cis intabescentem. Nitidus ille, et sublimis, et locuples, circumfluentibus undique eloquentiae copiis imperat. Desinit enim in adverta niti; qui per venit in summum. Scandenti circma ima labor est: ceterum, quantum processeris, mollietnr dives et laetius solum. Et si haec quoque iam levius suprema perseverantibus studiis evaserit, inde fructus illaborati offerunt sese, et omnia sponte proveniunt, quae ramen quotidie, nisi decerpantur, arescunt. Sed et copia habet modum, sine quo nihil nec laudabile, nec salutare est: et nitor ille cultum virilem, et inventio iudicium. Sic erunt magna, non nimia: sublimia, non abrupta: fortia, non temeraria: severa, non tristia: gravia, non tarda: laeta, non luxuriosa: iucunda, non dissoluta. plena, non tumida. Similis in ceteris ratio est. Tutissima fere per medium via, quia uttiusque ultimum vitium est.
page 179, image: s187
CAPUT VII. Quatuor praecipua Styli genera, in pletisque scribendi Characteribus, et argumentis usurpata, suis exemplis, distinctione, et imitatione expressa.
SOlutae orationis stylum plerique Rhetorum cum Cicorone et Quintilian, (ut latius in Palaestra oratoria videbimus lib. 1. c. 36.) ratione materiae in humilem, mediocrem, et sublimem dividunt: qui, ex forma adiunctisque, inquatuor, alias species poterit separ ari; concisum videlicet, et circumductum, argutum, et grande, seu liberius elatum. Quae quidem eiusmodisunt ut, pro ingeniorum diversiate, orcupentur a diversis, et vix quisquam repertus sit, que excellat in omnibus. Cicero, ut concisum dicendi genus, minus fuerit aspernatus, quin Epistolis ad Atticum studiose etiam consectatus videatur. tamen in solo pene circumducto eminuit; minus quoque in arguto elatoque seribendi genere versatus. Mihi nunc propositum est singulorum naturam affectionesque, inductis optimorum auctorum exemplis propenere, viamque ad illor um haud difficilem imitationem aperire; ut cuique non indiligenti sectatori liceat, nunc pressis velut habenis tolutim incedere, nunc liberiori cursu effundi latius, nunc argutis sese flexibus in diversas opposita sque librare partes, nunc regia quadam maiestate gradatim ferri. Ut enim minus ille peritus eques videtur, qui haec pleraquam nesciat, ita orator, qui paria ignoret. Nos ut singulorum facilius generum rationes assequamur, per exempla potissimum incedemus.
page 180, image: s188
§. 1. De Stylo conciso Epistolico.
STylus concisus est, qui velpaucis verbis cum virtute absolvit sententiam; vel saepe insistens periodum nervose implet. In hoc genere scribendi Salustius olim, et Plinius secundus frequenter, tum seneca Rhetor et Quintilianus nonnumquam; sed magna cum laude, versati sunt, Hac aetate Lipsius, atparum feliciter, aliquanto tamen felicius Erycius Puteanus, at procul a virtute maiorum, sunt consectati. Cicero quandoque in eodem et quidem suavissime in quibusdam ad Tironem et Atticum epistolis, sese adstrinxit.
1. Itaque in hoc style requiritur, ut lectissimae voces sint, et magna significandi virtutepraeditae, ne epithetorum supplemen. tisfrequenter egeant.
2. Ne quic quam adhibeatur, quod salvo eodem sensu, possit removeri.
3. Rerum sententia adstrictis, brevibusque phrasibus expenenda est. Talis illius Epistolae dictio est.
§. 2. M Tullius Cicero Tironi suo S. P. D.
VIde quanta in te sit suavitas. Duas horas Thyrei fuimus: Xenomanes hospes tam te diligit, quam si vixerit tecum Is omnia pollicitus est, quae tibi essent opus. Facturum puto. Mihi placebat, si firmior esses, ut te Leucadem deportares: ut ibi te plane confirmares. Videbis, quid Curio, quid Lysoni, quod medico placeat. etc. Ego omnem sem tui diligenter curandi in Curio habeo. Nihil potest illo fieri humanius, nihil nostri amantius. Ei te totum trade. Malo te paulo post valentem, quam statim imbecillum videre. Cura igitur nihil aliud, nisi ut tu valeas; cetera ego curabo.
In hac dictione illas, quas supra memoravi, dotes reperies Quid enim his verbis, si a primo ad ultimum expendas omnia, lectius haberi poterit? quid ist, quod velsubmoveri possit, vel
page 181, image: s189Paucioribus, ea virtute, exprimi? Sed et aliae eiusdem scriptionis dotes sunt.
4. Quarto enim amat, oppositiones, aut correctiones, vel exceptiones, ab illis quae dicta sunt. Subitasitem admirationes, exclamationes, et interrogationes, Haec enim eiusmodi sunt, quae orationem saepe incisam, et abruptam desderant.
5. Cum periodi aliquantulum producuntur, solent incisa minima vel dissolute et sine coniunctsonibus, vel etiam iteratis coniunctionibus iisdem acervari. Repetitiones quoque earundem particularum frequentari.
6. Gnomae, paroemiae, antiquitates inspergi, graeca nonnumquam, praesertim sentntiosa, admisceri, Exemplis illa subiectit magis patebunt, a Cicerone lubet ordiri.
§. 3. Cicero Attico S. lib. 7. Epist.
DIonysium, flagrantem desiderio tui, misi ad te: nec, me hercule, aequo animo, sed fuit con cedendum. Quem quidem cognovi, cum doctum (1uod mihi ante erat notum) tum sanctum, plenum officii, studiosum etiam meae laudis, frugi hominim: ac, ne libertinum laudare videar, plane virum bonum, Pompeium vidi 4. idus Decemb. Fuimus una horas duas fortasse. Magna laetitia mihi visus est affici meo adventu: de triumpho hortari, suscipere partes suas; monere, ne ante in senatum accederem, quam rem confecissem: ne dicendis sententiis aliquem tribunum alienarem. Quid quaeris? in hoc iudicio, et officio sermonis nihil potuit esse prolixius. De rep auterm mecum ita locutus est, quasi non dubium bellum haberemus, nihil ad spem concordiae. Plane illum (Caesarem) ab se alienatum cum ante intelligeret, tum vero proxime iudicasse. Venisse Hirtium a Caesare, quiesset illi familiarissimus: ad se non acce ssisse etc. Hoc illi **tekmhriw=des [note: a indicium] videbatur, esse alienationis. Quid multa? nihil me aliud consolatur, nisi quod illum, cui etiam inimici alcerum Consulatum, fortuna summam potentiam dederit, non arbitr or fore tam amentem, uthaec in discrimen adducat. Quod si ruerecoeperit; nae ego multa timeo, cuae non iudeo scribere. Sed, ut nunc est, ad 111. Non. Ianad urbem cogito.
page 182, image: s190
Animadvertes hic correctiones, interrogationesque, ac disselute plura se invicem, in producta periodo, incisa consequi. Proverbiis etiam alicubi usus est, ut l 13. ad Atticum sic habet.
De Varrone loquebamur. Lupus in fabula. Venit enim ad me, et quidem id temporis, ut retinendus esset. Sed ego ira egi, ut non scinderem penula. Memini enim tui: et multi erant, nosque imparati. Quid refert? paulo post C. Capito cum T. Currinate. Horum ego vix attigi penulam, tamen remanserunt. Cecidit belle, sed casu, sermo a Capitone de utbe augenda etc.
Nunc alios a Tullio hoc scribendi genere in primis delectatos exercitatosque audiamur, autque inprimis Plinium.
§. 4. C. Plinius Cornelio Tacito. S. Epist. l. 1. ep. 20. Brevem orationem in Causis agendis minime commendari.
FRequens mihi disputatio est cum quodam docto homine et perito, cui nihil aeque in eaussis agendis, ut brevitas placet. Quam ego custodien dam esse confitero, si causa permittat. alio qui praevaricatio est, transire dicenda: praevaricatio etiam; breviter et cursim, attingere, quae sint inculcanda, infigenda, repetenda. Nam pleritque longiore tractatu vis quaedam et pondus accedit. Utque corpori ferrum. sic oratio animo non ictu magis, quam mora impria mitur. Hic ille mecum auctoritatibu. agit, ac mihiex Graecis orationes Lysiae ostentat. ex nostris Gracchorum Catonisque, quorum sane plurimae funt circumcisae et breves; ego Lysiae Demosthenem. Aeschinem, Hyperidem, multosque praeterea: Gracchis et Catoni Pollionem, Caesarem, Caelium, inprimis M. Tullium oppono, cuius oratio optima fertur, quae maxima. Non enim amputata oratio, et abscissa; sed lata, magnifica, et excelast tonat, fulgurat, omnia denique perturbat, ac miscet. Optimus tamen modus est. Quis negat? sed non magis servat modum, qui
page 183, image: s191infra rem, quam qui supia; qui adstrictius, quam qui effusius dicit. Itaque (quod audis trequentei) ut illud immodice et redundanter; ica hoc ieiune et infirme. Alius excessisse materiam, alias dicitur non impiesse: sed ille imbecillitate, hic viribus peccat quod certe, etsi non limatioris; maioris tamen ingenii vitium est. Nec vero cum haec dico illud Homericum a)metroeph= [note: a sine modo verba effundentem] probo. etc. At gratior est multis actio brevis. Est; led inertibus, quorum delicias desidiamque, quasi iudicium respicere ridiculum est. Nam si hos in consilio habeas, non solum sacius est breviter dicere, sed omnino non dicere. haec est adhuc seotentia mea, quam mutabo si tu dissenseris. Sed palne, cur dissentias, explicesrogo. quam vis enim cedere auctoritati tuae debeam, rectious tamen atbitror, in tanta re, ratione, quam auctoritate superari.
§. 5. Ep. 22. ib. Laudat eruditionem virtutem et patientiam Aristonis.
DIu iam in urbe haereo, et quidem attonitus. Perturbat me longa et pertinat valetudo Titi Aristonis, quam singulariter et miror et diligo. Nihil est enim illo gravius, sanctius, doctius; ut mihi non unus homo, sed literae ipsae, omenesque bonae artes in uno homine summum periculum adire videantur. Quam peritus ille, et privatiiuris et publici? quantum rerum? quantum exemplorum? quantum antiquitatis tenet? Nihil est quod discere velis, quod ille docere non possit. Mihi certe quoties aliquid abdirum quaero, ille thesaurus est. Adhaec quam parcus in victu, quam modicus in cultu! Soleo ipsum cubiculum illius ipsumque lectum, ut imaginem quandam priscae frugalitatis aspicere. Ornat haec magnitudo animi, quae nihil ad ostentationem, omnia ad nonscientiam refert: recteque facti, non ex populi sermone, mercedem, sed ex facto petit. In summa, non facile quis quenquam existis, qui sapienriae studium habitu corporis prae se ferunt, huic viro compararit. Non quidem gymnasia sectatur, aut porticus, nec disputationibus longis aliorum otium suum delectat; sed in toga negotiisque versatur. Multos
page 184, image: s192advocatione, plures consilio iuvat. nemini ramen istorum castitare, pietare, iustitia, fortitudine, eriam primo loco cesserit. Mirareris, si interesses, qua patientia hanc ipsam valetudinem toleret; ut dolori re sistat, ut sitim differat, ut incerdibilem febrium ardorem immotus, opertusque transmittat.
§. 6. Epist. lib. 2. ep. 3. facult atem dicendi in Isao commendat.
MAgna Isaeum fama praecesserat, maior inventus est. Summa est facultas, copia, ubertas. Dicit semper ex tempore sed tamquam diu scripserit. Sermo Graecus, imo Atticus. Praefationes tersae, graciles, dulces; graves interdum et erectae. Poscit controversias plures, electionem au ditoribus per mittit, saepe etiam paratus surgit. Iam igitur incipit; statim omnia ac pene pariter ad manum. Sensus reconditi, occursant verbi; sed qualia quaesita et exculta. Multa lectio in subitis, multa scriptio elucer. Prooemiatur apte, narrat aperte, pugnat acritet, colligit fortirer, ornat exdelse. postremo docet, delectat, adficit. Quid maxime? dubites. Crebra **e)nqumh/mata, syllogismi circumscripti, et effecti, quod stylo quoque effici magnum est. Incredibilis memoria, repetit altius quae dixit ex tempore ne verbo quidem labitur. ad tantam **e(/cin [note: a habitum] studio et exercitatione pervenit. Nam diebus et noctibus mihil aliud agit, nihil audit, nihil loquitur. Annum sexagesimum excessit, et adhuc scholasticus tantum est. Quo genere hominum hihil aut simplicius, aut sincerius, aut melius. Nos enim qui in foro verisque litibus terimur, multum malitiae, quamvis nolentes, addiscimus. Schola et auditorium. et ficta causa, res inermis, innoxia est, nec minus felix, senibus praesertim.
In his tribus Plinii epistolis erudite accisis, invenies diversa natione dice di brevitatem cum venustate conciliari. Prima correctione, exceptione, oppositione gratiam membris pertodisque incisis sacit. altera tertia que etiam, modoplura dissolute iungendo modo repetitis particulis insistendo caesam dictionem oi nat.
page 185, image: s193
CAPUT IX. De Stylo historico conciso. [note of the transcriber: Should be Caput VIII. - Subsequent numbers wrong to end of book. Compare page image s005.]
HIstoria maiestate quadam orationis, rebus grandibus. quibus saepe recensendis immoratur similior, supra epistolae humilitatem assurgit, neque tamen illo flore deliciisque dic cendipascitur, quibus mediocre illud genus orationis, cuius alibi meminimus innutritur. Unde par est, ut inter utrumque, illud submissum, et hoc temperatum, velut medium, subsistat. Quare cum hac concisione sententiarum, de qua actum in epistolis, illa sermonis dignitas gravit asque nonnihilattenuetur, nunc insistente, nunc rursumpraecipiti, sine certis numeris, dictione: Videndum nobis quoque est, quid historicum deceat, conciso illo dicendi generi immor antem.
Et primo quidem aliis observationibus, quam quas supra dedimus, ad styli incisionem, opus non erit, plenior aliquantulum et ad numerum magis composita incedat oratio. In Epistolis ius veniliprosilit discurritque impetu: nunc subsistit, nunc cursim fertur, nunc graditur rursum oratio; sed historicus viri maturioris incessum refert, maiorique insistit coeptae semel viae constantia, neque ordiri, neque finire ubique cursum paratus. Quamquam, ut viri idem confecturi iter, non iisdem incedunt omnes passibus; sed brevioribus pygmaei, at frequentius iter atis; longiorubs, at tardius repetitis, homines gigantaei; ita quibus stylus in historia vel concisior, velproductior est: pygmaeis magis illi, hi Gigantibus similiores, orationis periodum conficiunt. Suo quisque ingenio aut arte hanc menssuram definit. Verbapro pedibus, incisa pro passibus sunt. Illi tamen videntur currere, hi incedere, cum eodem dictionis ambitu, pari via circumseruntur. Nos ex Salustio Plinioque succincta orationis in historia dotes exploremus.
page 186, image: s194
§. 1. Salustius de bello Catilinario, in principio. Quibus virtutibus romanae res florentes redditae, quibus vitiis attenuatae sint.
1. ATheniensium res gestae, sicuti ego existumo, satis amplae magnisic aeque fuere: verum ali quanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi magna scriptorum ingenia, pet tertarum orbem Atheniensum facta pro maxumis celebrantur. ita eorum, qui ea fecere, virtus tanta habctur, quantum verbis ea potuere extollere praeclara ingenia. At populo rom. numquam ea copia fuit, quia prudentissimus quisque negoriosus maxume erat. ingenium nemo sine corpore exercebat. O ptumus quisque facere, quam dicere; sua ab aliis benefacta laudari, quam ipse aliorum narrare malebat. Igitur domi militiaeave boni mores colebantur: concordia maxuma, minuma avaritia erat: ius bonumque apud eso. non legibus magis, quam natura valebat, iurgia, discordias, simulrates cum hostibus exercebaut: cives cum civibus de virtute certabant. In supplicus Deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello; ubi pax evenerat, aequitate, seque, remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxima documenta haec habco; quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardius revocati praelio excesserant, quam qui signa relinquere, aut pulsi loco cedere ausi erant. Io pace vero, benesiciis magis, quam metu, imperium agir bant; accepta iniuria, ignoscere, quam persequi, malebant. Sed, ubilabore, atque iustitia Resp. crevit, Reges magn, bello domiti; nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperii Romani ab stirpe interiit; cuncta maria, terraeque patebant: fortuna saevire ac miscere omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias atque prosperas res facile tolera verant, iis otium, divitiae, optandae aliis, oneri miseriaeque fuerunt.
2. Igitur primo pecuniae, dein imperii cupido crevit. Eo
page 187, image: s195quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem, ceterasque arres bonas sub vertit; pro his superbiam, crudelitatem, Deos negligere, omnia venialia habere docuit: ambitio multos mortales talsos fieri subegit; aliud claulum in pectore, aliud promptum in lingua habere, amicitias, inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestumare; magisque vultum, quam ingenium bonum habere. Haec primo paullatim crescere, interdum vindicari; post ubi contagio, quasi pestilentia, invasit; civitas immutata, imperium ex iustitissimo, atque optumo, crudele, intoletan dumque factum. Sed primo magis ambitio, quam avaritia, animos hominum excrcebat: quod tamen vitium propius virtutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium, bonus, ignavus aeque sibi exoptant, sed ille vera via nititur; huic quia bonae artes desunt dolis atque fallaciis conrendit. Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit. Ha quasi Veneris malis imbuta, corpus animumque virilem effeminat, semper infinita, insatiabilis est; neque copia, neque inopia minuitur. Sed postquam L. Sulla, armis recepta Republ. bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes, trahere: domum alius, alius agros cupere; neque modestiam victores habere, foeda, crudeliaque in cives facinora facere. Huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat. Loca amoena, voluptaria facile in otio feroces militum animos molliverant. Ibi primum insuevit exercitus populi R. amare, potare, signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari, ea privatim ac publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere. Igitur hi milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere. Quippe secundae res sapientium animos fatigant, ne illi, corruptis moribus, victoriae temperarent. Postquam divitiae honori esse coeperunt, et eas gloria, imperium, potentia sequebatur? hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit: igitur ex divitiis iuventutem, luxuria atque avaritia cum superbia invasere. Rapere, consumere; sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua;
page 188, image: s196nihil pensi, neque moderati habere. Operae pretium est, cum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa Deorum, quae nostri maiores, religiosissimi mortales, fecere. Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant. neque victis quidquam, praeter iniuriae licentiam, etipiebant; at hi contra ignavissimi homines per summum scelus, omnia ea sociis ademere [orig: ademêre], quae fortissimi viri victores hostibus relique runt: perinde quasi iniuriam facere id demum esset imperio utl.
Haec Salustius, quae submotis pauculis iam vetustate obsoletis, (ut cum maxumis, pro maximis et u pro i frequentius adhibetur) plane venusta sunt, et grata incisione delectant, inprimisque opposita, ac dissolute in eundem sensum sententiamque complendam aggesta, et haec (ut illi moris) infinito quando que modo prolata, non inamoena ambitu evolvuntur. Gnomis denique sapientibus, tamquam gemmis auro insertis, collustrantur.
Plinius in eadem nobis historica scriptione audiendus est, cum duo coniunxerit, per se minus quidem cognata, arte tamen ingeniove dictioni huic conciliata: alterum est, quod Salustio grandior sit; alterum quod plerumque concisus magis. cum tamen eo quaeque oratio fere humilior sit, quo concisior. Minuti enim infractique sensus maiestatem orationis remittunt. Salustio tamen culta magis et venusta fluit dictio, nullis salebris, niso antiquitatis, illisa.
§. 2. C. Plinius hanc quaestionem Surae proponit. Ep. 27. l. 7. Perquam scire velim: esse aliquid phantasmata, et habere propriam figuram, Numenque aliquod, putes; an inanem, et variam, et ex metu nostro, imaginem accipere?
REsp Ego, ut esse credam, inprimis eo ducor, quod audio accidisse Curtie Rufo. Tenuis adhuc et obscurus obtinenti Africam comes haeser t. Inclinato die spatiabatur in prot: cu, offertut ei mulier s figura, humana
page 189, image: s197granpior pulchriorque. perterrito, Africam se futurorum praenuntiam, dixit. Iturum eum Romam, honoresque gesturum, atque etiam cum summo imperio in eandem proviciam re versurum, ibique moriturum. Facta sunt omnia. P aeterea accedenti Carthaginem egre dientique navem, eadem figurain littore occurrisse narratur. Ipse ceste implicitus morbo, futura praeteritis, adversa secundis auguratus, spem salutis, nullo suorum desperante, proiecit. Iam illud, nonne et magis terribile, et non minus mirum est? Quod exponam, ut accepir. Erat Athenis spatiosa et capax domus, sed infamis et pest lens. Per silentium noctis sonus ferri et si atrenderes acrius, strepitus vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur. Mox apparebat idolon, senex macie et squalore confectus, promissa barba, horrenti capillo, cturibus compedes, manibus cateras gerebat, quatiebatque. Inde inbabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantut. Vigiliam morbus et crescente formidinie, mors sequebatur. Nam interdiu quoque, quamquam abscesseratimago, memoria imaginis oculis inetrabat, longiorque causis timoris, timor erat. Deserta inde et damnata solitudine domus, totaque illi monstro relicta. Proseribatur tamen, seu quis emere, seu quis conducere ignarus tanti mali vellet. Venit Athenas philosophus Athenodorus, legit titulum, auditoque pretio, quia suspecta vilitas, percunctatus. omnia docetur, ac nihilominus, imotanto magis, conducit. Ubi coepit advesperascere, iuber sterni sibi in prima domus parte, poscit pugillares, stylum, lumen, suos omnues in interiora dimittit: ipse ad scribendum animum, oculos manum inten dit, ne vacua mens audita simulacra, et inanes sibi metus fingeret. Initio, quale ubique, silentium noctis, deinde concuti ferrum, vincula moveri: ille non tollere oculos, non remittere stylum, sed obfirmare animum, auribusque praetendere. Tum crebrescere fragor, adventare, et iam ut in limine, iam ut intra limen audiri: respicit, videt, agnoscitque narratam sibi effigiem. Srabat, innuebatque digito, sim ilis vocanti. Hic contra, ut paululum exspectarer, manu significat, rursusque ceris, et stylo incumbit: illa scribentis capiti catenis insonabat. Respicit rursus idem, quod prius innuentem. Nec morarus, tollit lumen, et sequitur: ibat illa lento gradu, quasi gravis vinculis: postquam deflexit in aream domus, repenre
page 190, image: s198dilapsa deserit comitem. Desertus, herbas, et folia concerpta signum loco ponit. Postero die adit Magistratus, monet ut illum locum effodi iubeant. Inveniunt ossa inserta catenis, et implicita, quae corpusaevo, tertaque putrefactum nuda, et exesa reliquerat, collecta publice sepeliuntur. Domus postea rite conditis Manisbus caruit. Et haec quidem affirmantibus credo, illud affirmare aliis possum. Est libertus mihi non illiteratus, cum hoc minor frater eodem lecto quiescebat. Is visus est sibi cernere quendam in tororesidentem. admoventemque capiti suo cultros, atque etiam ex ipso vertice amputantem capillios. Ubi inluxit, ipse circa verticem tonsus, capilli iacentes reperiuntur. Exiguum temporis medium, et rursus simile aliud priori fidem fecit Puer in paedagogio mistus pluribus dormiebat; venerunt per fenestras (ita narrant) in tunicis albis cubantemque detondertunt, et qua venerant, recesserunt. Hunc quoque tonsum, sparsosque circa capillos dies ostendit. Nihil notabile secutum, nisi forite, quod non fui reus: futurus, si Domitianus, sub quo haec acciderunt, diutius vixisset, Nam in scriniis eins datus a Caro de me libellus inventus est. Ex quo coniectari potest, quia reis moris est submittere capillos, depulsi quod imminebat periculi signum fuisse.
§. 3. Aliud exempum historiae de Lacu Vadimonis ad Amerinum subicio, ex Plinii Ep. 20. l. 8.
LAcus est in similitudinem iacentis rotae circumsctiptus, et undique aequalis, nullus sinus, obliquitas nulla, omnia dimensa, paria, et quasi artificis manu cavata, et excisa. Color caeruleo albidior, viridior, et expressior fulphuris, odor saporque medicatus, vis qua fracta solidantur. Spacium modicum, quod tamen sentiat ventos, et fluctibus intumescat. Nulla in hoc navis( Sacer enim est,) sed innatant insulae herbidae, omnes arundine, et iunco tectae: quae que alia foecun dior palus, ipsaque illa extremitas lacus effert. Sua cuique figura, utmodus cunctis: margo derasus, quia frequenter vel litori, vel sibi illisae terunt, terunturque. Par omnibus altitudo, par levitas: quippe in speciem carinae humili radice descendunt. Haec ab omni latere perspicitur,
page 191, image: s199cadem [orig: câdem] aqua [orig: aquâ] patiter suspensa, et mersa, Interdumiunctae, copulataeque, et continentis similes eunt: interdum discordantibus ventis digeruntur, nonnumquam destitutae tranquillitate singulae fluitant. Saepe minores maioribus, veluc cymbulae onerariis abhaerescunt: Saepe inter se maiores, minoresque quasi cursum, cerramenque desumunt. Rursus omnes in cundem locum adpulsae, qua steterunt, promovent terram. Et modo liuc lacum reddunt, auferuntque. Auctum demum, cum medium tenuere, non contrahunt. Constat pecora herbas secunta, sic in insnlas illas, ut in extremam ripam procedere solere, nec prius intelligere mobile solum, 1uam littore abrepta, quasi illata, et imposita circumfusum undique lacum pavent. Mox quo tulerit ventus egressa, non magis se descendisse sentire, quam senserine ascendisse. Idem lacus in flumen egeritur, quod ubi sepaulisper oculis dedit, specu mergitur, alteque conditum meat, ac si quid, ante quam subduceretut, accepit, servat ac profert.
Haec Plinius, quae singularem quandam, et in stylo conciso minus usitatam, gravitatem habent. Non tamen ubique, usque adeo sui similis Plinius est; ut non quanoque, vel incedat durius, velpressius gradum infringat, velobscurius etiam subsistat. Multa laudem et imitationem, nonnulla solam antiquitatis venerationem merentur; Sed haec pauca. et quae suas etiam virtutes possideant. Ut plinius tuto a quovis eloquentiae siudioso legipossit, magnusque futurus sit, quisquis suis illum dotibus fuerit assecutus. Et quis est, qui omni naevo careat? ipse Cicero, omnibus suis scriptis eloquentiqam professus, cum ad examen vocatur, correctionem patitur: saepe iisdem particulis, verbis, coniunctionibus eodem in sermone crebrius repetitis, nonnumquam et languidius circumductis, et obscurius involutis periodis offendit, lectoremque aut deicit, aut suspendit. Haec universim vix tare, vix hominis est. Optima quarimus in multis, offeno siunculis levibus non alienamur. Homines nos esse scimut, qui et aliis ignoseimus, et nobus ignoscendum speramus.
page 192, image: s200
CAPUT X. De Stylo oratorio conciso.
ORatio quae eodem Styli genere a Rhetore formatur, hoc ab Epistolico Historicoque potissimum charactere differt; quod, praeter figuras huic dictioni familiares, longioribus per eiusmodi incisa periodis circumseratur, tumpr aesertum cum animis ad diversos affectus impellendis admovetur, a Tullio in Catilinaria aliisque causis vehementioribus non raro usurpata. Epidicticum tamen genus brevibus magis ludit periodis, cuius egregium apud Plinium Secundum in panegyrico Traiani Imp. nobis exemplum relictum est. Quamquam quibusdam morose nimium affixus haeserit, alia obscura; alia supervacua, alia etiam adulationis vitio obnoxia asperserit. Nobis et hic, et alibi gemmas huius orationis decerpere placuit. Tibi ad prima concisi stli principia simul advertendum est.
§. 1. Plinius secundus in panegyrica Orat. Traiani Imper. Mihi p. 18.
1. Traianus patris patriae titulo, quamvis hunc recusaeret, dignus.
2. Idem magno populi plausu exceptus in urbe est.
3. Magna illius vicissim erga subditos humanitas.
1 QUando ingentibus tuis in Remp. meritis novos honores titulosque merebare, tu etiam Patris patriae recusabas. Quam longa nobis cum modestia tua pugna, quam tarde vicimus? Nomen illud, quod alii primo statim principatus die, ut Imperatoris, et Caesaris receperunt, tu usque eo distulisti, donec tu quoque beneficiorum tuorum parcissimus aestimator, iam te mereri fatereris. Itaque soli omnium contigit tibi, ut Pater patriae esses, antequam
page 193, image: s201fieres. Ersa enim in animis, in iudiciis nostris. Nec publicae pietatis intererat, quid vocarere; nisi quod ingrata sibi videbarure, si te Imperatorem potius vocaret, et Caesarem, cum Patrem experiretur. Quod quidem nomen, qua benignitate qua in dulgentia exerces! ut cum civibus tuis, quasi cum liberis parens vivis? ut reversus Imperator, qui privatus exteras, agnoscis, agnosceris? eosdem nos, eundem te putas, par omnibus, et hoc tantum ceteris maior, quo melior.
2. Ac primum, qui dies ille, quo exspectatus, desideratusque urbem tuam ingressus es? Iam hoc ipsum quod ingressus es, quam mirum laerumque? nam priores in vehi, et importari solebant, non dico quadriiugo curru, et albentibus equis: sed humeris hominum, quod arrogantius erat. Tu sola corporis proceritate elatior aliis, et excelsior, non de patientia nostra quendam triumphum, sed de superbia Principum egisti. Ergo non aetas quenquam, non valetudo, non sexus retar davit, quo minus oculos insolito spectaculo impleret. Te parvuli noscere, ostentare iuvenes, mirari senes, aegri quoque neglecto medentium imperio, ad conspectum tui, quasi ad salutem, sanitatemque prorepere. Inde alii se satis vixisse, te viso, te recepto: alii nunc magis esse vivendum praedicabanr. Feminas etiam tunc fecunditatis suae maxima voluptas subiit, cum cernerent, cui Principi cives, cui Imperatori milites peperissent. Videres referta recta, ac laborantia, ac ne eum quidem vacantem locum, qui non nisi suspensum, et instabile vestigium caperet: oppletas undique vias, augustumque tramitem relictum tibi, alacrem hinc atque in de populum, ubique par gaudium, paremque clamorem, tam aequalis ab omnibus ex adventu tuo laetitia percepta est, quam omnibus venisti, quae tamen ipsa cum ingressu tuo crevit, ac prope in singulos gradus adaucta est. etc.
3. Eo vultu ac moderatione palatium subiisti, ut quotidie videaris admirabilior et melior. Talis denique es, quales alii principes futuros se tantum pollicentur. Solum ergo te commendat, augetque temporis spatium. Iunxisti enim, ac miscuisti res diversi ssimas securitatem olim imperantis, et incipientis pudorem. Non tu civium amplexus ad pedes tuos deprimis, nec osculum manu reddis. Manet Imperatori, quae prioris humanitas. Incedebas pedibus, incedis:
page 194, image: s202Iaerabaris, laborelaetaris: eademque omnia illa circa te, nihil ipsum te fortuna mutavit, liberum est ingrediente per publicum principe, subsistere, occurrere, comitati, praeterire. Ambulas inter nos, nos quasi contingas, et copiam tui, no utimputes, [note: a Pro beneficio scilicet.] facis. Haeret lateri tuo quisquis accessit, finem sermoni suus cuique pudor, non tua superbia facit. Regimur quidem a te, et subiecti tibi, sed quemadmodum legibus sumus. Nam et illae cupiditates nostras, libidinesque moderantur, nobiscum tamen, et inter nos versantur. Emines, excellis. ut honor, ut potestas, quae super homines quidem, hominum sunt tamen. Ante te Principes fastidio nostri, et quodam aequalitatis metu, usum pedum amiserant. Illos ergo humeri, cervicesque servorum super ora nostra, te fama, te gloria, te civium pieta, te libertas super ipsos principes vehunt, te ad sidera tollit humus. Ita communia, et confusa [note: b Cum nostris vestigiis.] Principis vestigia.
§. 2. Ex Salustio eiusdem styli egregio artifice, aliud in genere deliberativo exemplum subiciamus, quod diverso aliquantulum habitu efformatum est. In fine belli Catilinarti.
Catilina Lentulo et Cethego Romae per Ciceronem sublatis contra Antonium decretorio fortunam praelio experturus, ita suos adhortatus est.
1. Ostendit, verba sefrustra ad suos facturum, si virtus defuerit.
2. Necessitatem talis pugnae iniectam esse, ex qua cuiusque felicitas pendeat.
3. Si hanc suam calamitatem melieri commutari sorte velint, audacia opus esse.
1. COmpertum ego habeo milites verba viris virtutem non addere, neque exignavo strenuum, neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri quanta cuiusque animo audacia natura, aut moribus inest tanta in bello patere solet. Quem neque gloria, neque pericula
page 195, image: s203excitant, nequicquam hortere. Timor animi auribus officit. Sed ego vos quo pauca monerem, advocavi; fimul uti causam consilii mei aperirem.
2. Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli, quantam ipsi, nobisque cladem attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesi dia operior, in Galliam proficisci nequiverim. Nunc vero quo in loco res nostrae sint, iuxta mecum omnes intelligitis. Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant. diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet: quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est. Quapropter vos moneo, uti forti, atque parato animo sitis; etcum proelium inibitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem, atque patriam in dextris vestris portare. Si vincimus, omnia nobis tuta erunt: commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt. Sin metu cesserimus, eadem illa adversa fient, neque locus, neque amicus quisquam teget, quem arma non texerint. Praeterea milites, non eadem nobis, et illis necessitudo impendet. Nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus: illis supervacaneum est pro potentia paucorum pugnare. Quo audacius aggredimini, memores pristinae virrutis. Licuit vobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere. Potuistis nonnulli Romae, amissis bonis, alienas opes exspectare. Quia illa foeda atque intoletanda viris videbantur, haec sequi decrevistis.
3. Si haec relinquere vultis, audacia opus est, nemo, nisi victor, pace bellum mutavit. Nam in fuga salutem sperare, cum arma, queis corpus regitur, ab hostibus se averterit, ea vero dementia est. Semper in praelio iis maxumum est periculum, qui maxuma timent. Audacia pro muro habetur. Cum vos considero, milites, et cum facta vestra aestumo: magna me spes victoriae tenet. Animus, aetas, virtus vestra me hortantur; praeterea necessitudo, quae etiam timidos forteis facit. Nam, multitudo hostium, ne eircumvenire queat, prohibent angustiae loci. Quod si virtuti vestrae fortuna inviderit, cavete ne inulti animam amittatis; neu capti potius, sicuti pecora tru cidemini, quam virorum more pugnantes, cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis!
page 196, image: s204
Haec Salustius. hic tamen vis illa figurarum, repetionum interrogationumque abest, quibus maxime inflammatur oratio. Quarum acrimoniam ex Cicerone potentius hauries.
§. 3. M. tullius Cicero adversus Catilinam et pro Sextio. Nunc Ciceronem, quamvis ita in oratione ineisis utentem, ut periodis eadem circumducta suspendat, includatque; audiamustamen paucis ad Catilinam disserentem, quae fulmina illi fuere, quibus perculsus urbe cessit. Ort 1. in medio.
EGredere ex urbe, Catilina, libera Remp. metu, in exilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. quid est, Catilina? ecquidattendis? ecquid animadvertis horum silentium? patiuntur, tacent. Quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis? At si hoc idem, huic adolescenti optimo P. Sextio, si fortissimo viro M. Marcello dixissem, iam mihi hoc ipso in templo, iure optimo senatus vim, et manus intulisset, de te autem, Catilina, cum quiescunt, probant; cum patiuntur, decernunt; cum tacent, clamant. Neque hi solum, quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima; sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi cives, qui circumstant senatum, quorum tu et frequentiam videre, et studia perspicere, et voces paulo ante exaudire poruisti: quorum ego vix a te iamdiu manus ac tela contineo: eosdem ego facile adducam, ut te haec, quae iam pridem vastare studes, relinquentem, usque ad portas prosequantur. Quamquam, quid loquor? ut te ulla in re frangas? ut ru unquam te corrigas? tu ut ullam fugam meditere? ut ullum tu exilium cogites? Urinam tibi istam mentem Dii immortales donarent! Ut vitiis tuis commovere ea, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus Reip. concedas, non est postulandum. Neque enim Catilina is es, ut re, aut pudor a turpitudine, aut metus a periculo, aut ratio a
page 197, image: s205furore revocarit. Quamobrem, ut saepeiam dixi, proficiscere: ac si mihi inimico, ut praedicas, tuo conflare vis invidiam, recta perge in exilium. Vix feram sermones hominum, si id feceris: vix molem istius in vidiae, si in exilium ieris iussu Consulis, sustinebo. Sin autem servire meae laudi et gloriae mavis egredere cum importuna sceleratorum manu: confer te ad Manlium: concita perditos cives: secerne te a bonis: infer patriae bellum: exsulta impio latrocinio, ut a me non eiectus ad alienos; sed invitatus ad tuos esse videaris. Ibis tandem aliquando, quo te iam pridem tua ista cupiditas effrenata rapiebat. Neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed incredibilem quandam voluptatem. Ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit. Numquam tu, non modo otium; sed ne bellum quidem, nisi nefarium concupisti. Nactus es ex perditis, atque ab omni non modo fortuna, verum et spe derelictis conflatam improborum manum. Hic tu qua laetitia perfruere? quibus gaudiis exsultabis? quanta in voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum, neque audies virum bonum, neque videbis? Ad huius vitae studium meditati illi funt, qui feruntur, labores tui. Habes ubi ostentes illam praeclaram tuam patientiam famis, frigoris, inopiae, rerum omnium: quibus te brevi tempore confectum esse senties. etc.
§. 4. Alterum ex Epilogo Orationispro P. Sextio exemplum clarissimum addo, quo illius conservationem urget. per quem ipse servatus, atque ab exilio revocatus sit, stylo tam incitato, quam inciso.
VIdeo P. Sextium meae salutis, vestrae auctoritati publicae defensorem, propugnatorem, auctorem, reum: video hunc praetextatum eius filium oculis lactymantibus me intuentem: video Milonem vindicem vestrae libertatis, custo dem salutis meae, subsidium afflctae Reip. exstinctorem domestici latrocinii, repressorem caedis quotidianae, defensorem templorum atque tectorum, praesidium curiae,
page 198, image: s206sordidatum et reum: Video P. Lentulum, cuius ego patrem, Deum ac parentem statuo fortunae ac nominis mei, et fratris rerumque nostrarum, in hoc misero squalore ac sordibus. Atque hic tot et talium civium squalor, hic luctus, hae sordes susceptae sunt propter unum me, quia me defenderunt, quia meum casum luctumque doluerunt, quia me lugenti partiae, flagitanti senatui, poscenti Italiae, vobis omnibus orantibus reddiderunt. Quod tantum est in me scelus? quid tantopere deliqui illo, illo die cum ad vos in dicia, literas, confessiones communis exitii detuli? cum patui vobis? Ac si scelestum est, amare patriam, pertuli poenarum satis. Eversa domus est, fortunae vexatae, dissipati liberi, raptata coniux, frater optimus in credibili pietate, amore inaudito, maximo in squalore volutatus est ad pedes inimicissimorum: ego pulsus aris, focis, Diis penatibus, distractus a meis, carui patria, quam (ut levissime dicam) certe texeram, pertuli crudelitatem inimicorum, scelus in fidelium, fraudem invidorum. Si hoc non est satis, quod haec omnia deleta videntur reditu meo: multo mihi, multo, inquam, Iudices, praestat, in eandem illam recidere fortunam, quam tantam importare meis defensoribus calamitatem. An ego in hac urbe esse possum, bis pulsis, qui me huius urbis compotem esse fecerunt? Non ero: non potero esse, Iudices; neque enim hic unquam puer, qui lacrimis, qua sit pietate, declatat, amisso patre suo, propter me, me ipsum incolumen videbit, nec quotiescumque me viderit, ingemiscet; ac pestem suam ac patris sui sese dicet videre. Ego vero vos in omni fortuna, quae cumque erit oblata, complectar: nec me ab illis, quos meo nomine sordidatos videtis, unquam ulla fortuna divellet: neque eae nationes, quibus me senatus commendavit, quibus de me gratias egit, hunc exulem propter me, sine me, videbunt. Sed haec Dii immortales, qui me suis templis ad venientem receperunt, stipatum ab his viris, et P. Lentulus Consul. atque ipsa Resp. qua nihit est sanctius, vestrae potestati, Iudices, commiserunt. Vos hoc iudicio omnium bonorum mentes confirmare, improbrorum reprimere potestis: vos his civibus uti optimis: vos me resicere, et renovare Remp. potestis. Quare vos obtestor, atque oblecro, ut si me salvum esse voluistis, cos conserveris, per quos me recuperavistis.
page 199, image: s207
§. 5.
EX his facile inter se collatis vim diversitatemque in diversis dicendi generibus eius styli colliges, quem coneisum nuncapamus. Si videlicet 1. periodos cum periodis contuleris, eorumque cum membris membra, cum incisis incisa, ordine, numero, collocatione. In genere exornativo et deliberativo, ubi minor dictionis impetus, periodos reperies breviores, incisa pauciora; et in illo quidem numerum orationemque magis excultam in hoc utrumque neglectius: iudiciali vero, et quacumque vehementi dictione, figuras magis acres, ambitus productiores numersosque. inciserum membrorumque frequentiam. In exornando, quasi sponsa ad delicias comitur inceditque oratio; in deliberando minus ostentationis in cultu plus in argumentis est ponderis; hic velut digladatior pugnat oratio, nunc cunctanti, nunc incitatiori gressu: ad movendum vero, ut laxatis habenis in hostem eques fertur, ac vim omnem celeritatemque adhibet. 2. Et hoc observandum est, per quid Cicero a reliquis in hoc conciso dicendi genere inprimis differat. Non hoc potissimum in verbis phrasibusque situm comperies, quorum discrimen plerumque interprobos seriptores exiguum. Vincit tamen Cicero. Qua causa obsecro? Vis illa dicendi, quam, ut ceterae assequantur omnia, nemo aequat. Quaenam istaigitur? an artis solertia, aut naturae singularis beneficio hanc ita texit, ut simul omnes videant, simulea ipsa lateat omnes? Mirum profecto, eminere sentiunt propemodum universi, in quo tamen illa sic eminons orationis et vis et maiestas consistat; nemo satis explicat. Siquid certe designaverint, id eiusmodi semper cuique visum est, ut maneret imitabile. Aut igitur necesse est fateantur, se illud numquam assecutos; aut si assecuti sint, aliquid reperisse sibi non imitabile. Si verborum delectum autumes, aut linguae puritatem. Quid apud Caesarem minus lectum, purumque? Si constructionis elegantiam, quid Terentius minus cultum exbibet? In sola oratione aemulos e priscis non habet, quia desunt, scriptores. Forte tamen in exornativis certet Plinius, qui siquaedam Cic. non aequet, in aliis totidem non aequatur: excedit, et exceditur. In figurarum varietate ornatuque dabimus aliquid Tullio, sed quo veterum iuxia novorumque calamum ad paria enitentem non possit subterfugere. Quid tandem ergo illudsit, utcumque mihi
page 200, image: s208videbor exposuisse, si id petissimum verborum membrorumque inperiodo, periodorum in oratione, velut digesto in aciem peritissimam ordini tribuero. An hic fallar Doctorum esto iudicium, postquam in examen et comparationem Tullii aliorumque dictionem vocaverint. Nos aliquod ab exemplis specimen ducemus, ubi de circumscripto dicendi genere infra erit instituenda dissertatio, quod Cicero, ut monui, incisa quoque in oratione suis periodis includat. Modo illud, nepraetereas; ut Plinii Ciceronisque Orationem componas, et breviculos ipsius crebroque iteratos ambitus, cum longioribus Tullii conferas. nec difficile utriusque discrimen reperturus es. Ceterum de hac Orationis conpositione Palaestrae Orator. c. 34. et 36. lib. 1. consule.
CAPUT XI. De vitiis Styli concisi.
VIcinum cuique virtuti, ut in vita, sic in or atione hominis, vitium est. Alios, in ista scribendi concisione, siccitas, ieiunitasque quaedam sermonis infestat: alios deicit humilitas: nonnulli hiulci et asperi, velut inter saxa rupesque a mbulant, fatigantur soribendo ipsi, fatigant auditorem dicendo; nihil medium, vel amant, vel assequuntur.
1. Siccum ieiunumque dicendi genus sequuntur, qui vel inflati vel languide circumducti, vel superbe culti styli fastidio, in oppositum nimia religione deflectunt, et superfluum minimeque atticum putant, quidquid studiosius expolitum, aut ornatum copiosius est. Lysias inter Graecos hac tenuitate viluit, Latinos veteres hoc vitio infectos aetas consumpsit, quam macilento orationis (sic loquar) corpore, sustinere diu non poterant. Optimus loquendi Caesar est artifex, sed qui nonnumquam ab hac ieiunitate absit propius. Sint illa exemplum lecturis quae se in principio historiae tum primi, tum quarti libri offerunt. Ut. Belgae proximi sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute
page 201, image: s209praecedunt, quod fei e quotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent, aut ipsi in corum finibus bellum gerunt. etc Sic lib. 4. Suevi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa, suis ex finibus educunt, reliqui qui domi remanserint, se atque illos alunt; hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domiremanent.
2. Humilitas Styli, vel abiecta verborum et constructionis cura, vel rerum sententiarumque exilitate inducta causatur. priori humilitate Thomas de Kempis librique spiritualesplures atque adeo ipsa scriptura S. tamquam vili lacerna, res ipsa pretiosissima, induitur. Ut si aurum terra condas, in qua nihil praeter aurum aestimes. Divinus ille spiritus, proculomni elocutionis ornatu splendet maxime, neque a mortali quopiam lucem mutuatur. Hoc istic caudamus, alibi reprehendimus. Non desipient sacrae lectioni intento illa Kempensis verba. quid prodest tibi, alta de Trinitate disputate, si careas humilitate, unde displiceas Trinitati; Vere alta verba non faciunt sanctum et iustum; sed virtuosa vita efficit Deo charum. Opto magis sentire compunctionem, quam scire eius definitionem. Si scires rotam bibliam exterius et omnium Philosophorum dicta: quid totum prodesset, sine charitate et gratia? Haec tum simpliciter enuntiata, magis quam illa Ciceronis in Catilinam sulmina, sapientem possint animum perstringere, quae lia si Tullius usurpasset in curia risum concitasset pro lacrimis.
Alia est rerum humilitas, quae minutiis quisquiliisque adiunctorum percensendis immoratur. Ut accessit domum nostram, perque anticum ingressus ostium, atrium subiit, atque hinc ad interiora progressus aedium, mihi in sede illic quiescenti asse dit, multaque natrare exorsus, quae causa venien di esset, exposuit etc. Quorsum illa minutiarum expositio, cumpaucis verbis complecti haec liceat universa? ut si dicas. Domi me convenit. nam talem et accedere domum, et ostium transire, atrium subire etc. necesse erat, quae intelligi ex ceteric poterant, otiosoque tantum verborum circuitu legentem sustinent. In hoc genus scribendi incurrrunt. quotquot puerilibus nimium amplificationibus indulgent. Sed ut maturiiudicii est. dicenda non praeterire; ita et praetereunda non dicere. nam et neglgentem, et nimium diligentem scriptorem fastidimus.
page 202, image: s210
3. Ceterum illa ieiunitas, atque haec utraeque humilitas, licet in styium plerumque incisum cadant, tamen et circumscripti finibus non semper arcentur Illud vero quod asperum, hiulcum, praeruptumque seribendi, dicendive genus appellamus, magis conciso stylo proprium est. quamquam et acutum charaterem (de quopostea) infestet. Hoc incurrunt, quotquot vel dure concurrentia, ob collisas vocales, aut consonantes plures in orationem, velut in vincula, constringunt; vel subito abruptis sensibus sententiisque haerent, cum legentis audientisve animus ad plur a etiamnum suspensus est. quae ipsa oratio, sensu mutila, nec satis numeris omnibus explicata. videtur exigere. In hoc vitium nonnumquam impegere duo Lovaniensis Academiae sidera Iust. Lipsius et Erycius Puteanus, quiprioriaetate concisum illud dicendi genus excoluere. uterque noningrato sententiarum acumine; sed nimium frequenter suspenso, quandoque etiam affectato: ille tamen eruditione; hic seribendi nitore illustrior. digni qui legantur, sed a firmatis iam Tulliana eloquentia ingeniis. ne hoc mulso immoderatius hausto stomachum gustumque boni sermonis corrumpant. Robustioribus vero magnopero etiam profuturum est. si Tulliana suavitate Lipsianam eruditionem condiant, utilissimo inter omnia imitationis genere, quo formam a Cicerene, materiam a doctissimis scriptoribus, minus stylo cultis, mutuentur.
CAPVI XII. Exemplum concisae epistolae ex circumscripta Tullii dictione traductum.
UT propius ad concisi Styli vim ingeniumque penetres; age, per experimenta usumque tradamus, quod praeceptis exemplisque veterum docuimus. Aliquam ex Tullio sumamus epistolam et quod circumscripte ab ipso dictum est, pressius concisiusque efferamus. His verbis Cicero Titium de interitu fili, mcerentem consolatur l. 5. c. 16. famil.
page 203, image: s211
Etsi nunc ex omnibus minime sum ad te consolandum accommodatus, quod tantum ex tuis molestiis cepi doloris, ut consolatione ipse egerem: tamen cum longius a summi luctus acerbitate meus abesset dolor, quam tuus, statui nostrae necessitudinis esse, meaeque in te benevolentiae, non tacere, tanto in tuo maerore, tamdiu: sed adhibere aliquam modicam consolationem. quae levare dolorem tuum posset, si minus sanare potuisset. Est autem consolatio pervulgata quidem illa maxime, quam semper in ore atque in animo habere debemus; Homines nos ut esse meminerimus ealege natos, ut omnibus telis fortunae proposita sit vita nostra: neque esse recusandum, quominus ca, qua nati sumus, conditione vivamus: neve tam graviter eos casus feramus, quos nullo consilio vitare possumus; eventisque aliorum memoria repetendis, nihil acci disse nobis novi, cogitemus. Neque hae, neque ceterae consolationes, quae sunt a sapientissimis viris usurpatae, memoriaeque acliteris proditae, tantum videntur proficere debere, quantum status ipse nostrae civitatis et haec perturbatio temporum perditorum, cum beatissimi sint, qui liberos non susceperunt, minus autem miseri, qui his temporibus amiserunt, quam si eosdem bona, aut denique aliqua rep. perdidissent. Quodsi tuum te desiderium monet, aut si tuarum rerum cogitatione maeres: non facile exhauriri istum dolorem posse universum puto. Sin illa te res cruciat, quae magis amoris est, ut eorum qui occiderunt, miserias lugeas: ut ea non dicam. quae saepissime et legi, et audivi, nihil mali esse in morte; in qua si resident sensus, immortalitas illa potius, quam mors ducenda sit: sin sit amissus nulla videri miseria debeat, quae non sentiatur. hoc tamen non dubitans confitmare possum, ea misceri, parari, impendere reip. quae qui reliquerit, nullo modo mihi quidem deceptus esse videatur. Quid est enim iam non modo pudori, probitati, virtuti, rectis studiis, bonis artibus; sed omnimo libertati ac saluti loci? Non mehercule quen quam audivi, hoc gravissimo et pestilentissimo anno, adolescentulum aut pucrum mortuum, qui mihi non a Diis immortalibus ereptus ex his miseriis, atque ex iniquissima conditione, vitae videretur. Quare si tibi hoc unum detrahi potest, ne quid eis, quos amasti mali putes contigisse: permultum erit ex maerore tuo diminutum. Relinquetur enim
page 204, image: s212simplex illa iam cura doloris tui, quae non cum illis communicabitur, sed ad teipsum proprie referetur: in qua non est iam gravitatis ac sapientiae tuae, quam tu a puero praestitisti, ferreimmoderatius casum in commodorum tuorum, qui sit ab eorum, quos dilex eris, miseria maloque seiunctus. Etenim cum te semper et privatis in rebus, et publicis praestitisti, tuenda tibi ut sit gravitas, et constantiae serviendum. Nam quod allatura est ipsa diuturnitas, quae maximos luctus vetustate tollit, id nos praeripere consilio prudentiaque debemus. Etonim si nulla unquam fuit, liberis amissis, tam imbecillo mulieranimo, quae non aliquando lugendi modum fecerit: certe nos, quod dies est allatura, id consilio ante adferre deb emus, neque exspectare temporis medicinam, quam repraesentate ratione possumus.
Eadem Epistola Stylo conciso expressa,
[Quantum ex tuis molestiis cepi dolorem! Egerem consolatione, dum amico hanc cupio impendere. Utrumque nostrum haec luctus acerbitas tangit, sine me affligi non potes, dolorem gaudiumque possidemus communia. Sed cum maeror vix loqui sinat, bene volentia tacere non patitur. Vincat illa, et si dolorem sanare non possit, consolando sublevet. Pervulgata illa consolatio quidem: Homines nos esse, ea lege natos, ut moriamur. scopum esse hanc vitam, in quam omnibus fortuna telis collineet. Non recusandum, quo minus ea, qua nati sumus, con ditione vivamus. Non tam graviter ferendum, quod nequeat vitari. Aliorum eventis metien dos esse nostros, cogitandum nihil nobis accidisse novi. Sed ista mitto, quamquam sapientum literis prodita. Ipsa te nunc civitas suo poterit squalore solari, illa temporum perturbatio tuae esse perturbationis remedium; quando beatissimus qui non genuit, minus miser qui liberos amisit, Quod si tuarum rerum cogitatione maeres, difficile erit exhauriri dolorem; sin occumbentium luges miserias, remedium spero. Amoris hoc vulnus est: sanaberis, ubi cognoveris nihil mali esse in morte. Quin immortalitas haec potius, quam mors ducenda, siquis in illa sensus resideat; sin sit amissus, nulla debet videri miseria, quae non
page 205, image: s213sentitur. Illud non dubius confirmavero, ea misceri, parari, impendere reip. quae qui reliquerit, deceptus non sit. Est ne aliquis libertati ac saluti locus? Pudor, probitas, virti s. recti studium, bonae artes exulant. Siquis, aut puer, aut adolescentulus hac aetare vitam, simul ille miserias plures reliquit beneficium D isiste debet immortalibus. malis ereptus, non traditus est. Permultum tuo erit ex maerore imminutum, si, quos amasti, nihil illis mali putes contigisse. Hanc tibi cogitationem modo detrahi patiatis, et dolorem vicisti. Tuenda tibi est gravitas, et constantiae serviendum; namque te semper et privatis praestitisti rebus et publicis, ut id nunc deceat. Consilio prudentiaque tibi praeripiendum est, quod sine te rem pus poterit. Luctus enim etiam maximos ipsa vetustas atterit. Quod diuturnitas factura est, virtute praeoccupes. Imbecillis illa animi mulieres sanat; te non possit consilium? Medicina a tempore exspectanda non est, quam ratio repraesentat.]
Vides, arbitror, que madmodum periodi dissolvendae sint, atque ex una instruendae plures. animadvertes oppositis, interrogatiunculis, aliisque ad incisionem facientibus, quorum supra memini, utendum crebrius, verbis claudendos saepe sensus, luxuriem omnem phrasium atque epithetorum amputandam, vibra~e tibus acutisque utendum sententiis. Has porro exercitatione magnam, et concise Pliniana, et Tulliana facundia circuma scripte dicendi facultatem assequeris: cum utriusque te styli discrimen observare necesse sit. Lentitudinem etiam illam, quam nonnulli in Cicerone perstringunt, ita sensim declinabis, ut media quadam cum Quintiliano dictione, nec concisa nimium, nec circumducta; att amen vivaci, et amoena efferaris: quam ego auream dicendi mediocritatem magnopere veneror, et Tullius ipse pluribus est locis secutus, multis etiam opportune neglexit, cum vel rudioribus illam attemperaret auribus, vel affectibus potius, quam ornamentis studeret. Illud interea diffitendum non est, non paucos Ciceronianae eloquentiae imitatores, dum studiosius periodos eircumducunt, languorem trahere, ideoque non absre facturos, si in concisa dictione prius exacuantur. Nudae enim in hoc sententiae, tamquam corpora nervis artibusque magis singulis, eminent: quae si deinde inordinem numerumque idoneum magis composite (ut amat Tullius)
page 206, image: s214digerantur, animosam simul fluentemque sine salebris orationem efficiunt, in quo verae denique eloquentiae vis consistit. quod magit infra intellecturus es, ubi concisae dictionis genus certo numero ambituque concludemus, quamquam sipaulo ante recitatam ex Tullio orationem expenderis, illic hoc iam factum reperies. Nune ad vitia concisae dictionis accedendum est; ut scopulos non ignores, dum proxime navigas. quod, ut Navarcho tute progressuro, ita caesim dicturo praecipitia et offensiones eius styli noscendae sunt.
§. 1. Lipsii et Puteani concisae et Laconicae dictionis auctorum censura et usus.
UT Iustus Lipsius et Erycius Puteanus viri proximae aetatis doctissimi conciso illo dicendi genere potissimum sunt delecta ti, ita ab omni illius vitio non abfuere. Nimia plerumque concisione vim dictionis infregere, et dum languidum, ut putant, Ciceo ronis stylum devitant, aridum, suspensum, praeruptumque sectantur. Ut iccirco cultiorum Magistrorum cura, hos a manibus studiisque adolescentium arceat, ne imitentur fugienda. Quare, non ut reprehendam viros tales tantosque, sed ut omnium usibus accommodem, asperitatemque illam mollire atque inflectere doceam (quodmagno ad stylum simul et eruditionem profectu, tractari studium poterit) pauca ex illis. Tullianis aliquantulum numeris mitigabo. In civili sua doctrina l. 4. c. 11. ita de vitio, imo et vitii suspicione Regibus fugienda disserit.
Lipsius.
Fuge odium, aut regnum te fugit, imo vita. Quomodo autem? si ea fugies quibus id paratur. Primum vitia, dein de vitiorum opinionem. Vitia quidem tria, adversa prioribus illis ad bene volentiam instrumentis, saevitiam, avaritiam rigorem. Nam haec mala et noxia esse imperio, quis tam imprndens, qui nesciat, tam impudens, qui neget? Itaque fugien da haec moneo, non doceo. Magis insistam in opinione a qua maius tibi discrimen. Scimus enim (ut Cicer. de lege Manil.) homines, ut metuant, aut oderint, nen minus opinione et famae, quam certa aliqua ratione moveri. Opinio autem
page 207, image: s215vitiorum ab illis, quae agnata et assita iam dictis vitiis, uti sunt supplicia, tributa, censura, quae per se laudabilia, imo necessaria omni regno, speciem tamen et vultum illaudabilem sumunt, nisi perite et callide administres. Ecce, supplicia quantulum a saevitia abeunt? sanguis enim ubertim effunditur. tributa ab avaritia? pecunia avide congeritur. censura a rigore? frenum et modus invitis imponitur. Et profecto ea ipsa sint (vitia) nisi finis discriminer, qui palam ad salutem. In his igitur ut caure et provide ambules, valde tibi providendum. Primum in suppliciis, et vide, ne secure lustitiae illam securim distringas, sed sit apud te parsimonia etiam vilissimi sanguinis. ut Senec. 1. de clem.
Hic quaedam affectato acumine, ut fuge odium, aut te regnum fugit, et ne secure securim distringas. Obscure et suspenso imperfectoque sensu plura dicta sunt ut supplicia quantum ab avaritia abeunt, et quae sequuntur. Eadem pleraque non minuspraerupta. Quare sic poterunt esse gratiora.
Lipsii austeritas mitigata.
Nisi odium subditorum effugeris, neque regni, neque vitae pericula declinabis, Quaeris, qua illud via fugiendum putem? vitabis fomitem, quo odia accenduntur. Primum vitia, dein de et vitiorum opinionem etc. Haec autem ab illis manat, quae dictis vitiis agnata sunt, ut supplicia, tributa, et censura. quae cum per se omniregno sunt necessaria, tum et laude digna. nisi tamen perite administraveris, laude excident. Supplicia iure a nocentibus sumes, at ubi excesseris, saevitia erit. Tributa merito exiges. Sed dum avidius congesseris, avaritia est. Censura recte stringes; at cum pressius urseris, rigor est. Er profecto vitiorum, cum his virtutibus magna cognatio, solo fine saepe distinxeris. quae palam ad salutem sunt, occulta non debent cupiditate detorqueri etc.
page 208, image: s216
§. 2. Ericius Puteanus in panegyri Lipsii.
QUod alibi consuetudo hic pietas solenne facit, Auditores, luctum que publicum ferali pompa instaurat, necdum remissum. Etiam funus nobis aeternus ille Lipsius est, magnoque vulneri continnus quoque dolor adhaeret etc. Redimus ad luctum, quem nondum o suimus, ad lacrimas, quas nondum abstersimus: non haec solennia, sed perennia sunt, et magnis, heu! Lipsi unius manibus debentur. Etenim
Ex quo relliquias divinique ossa [correction of the transcriber; in the print oza] parentis
Condidimus terra [orig: terrâ],in squalore fuimus, Iusta iusto fecimus, laudes diximus, non more, sed maerore, quasi totius anni funus fuerit, exequias ivimus, et quem quotidie planximus, quotidie sensimus mori, semel Lipsio parentare satis non fuit, nec semel laudare satis. Primus id fecit piissimo vocis obsequio Clarmus I. C. tus et ante cessor Gerardus Corselius, et in hoc ipso loco alii deinde, sed alibi. hic familiam; ille vitam, iste famam et scripta, diviso voluti eloqu ipenso. Totum Lipsium nemo potuit, nemo poterir, nisi resurgat, faciatque ipse, qui exstinctus. Laudari tamen vel sic debuit, ut cuius encomium mortales nulla ingenii felicitate queunt implere, eius facilius exemplum admittant. hominem supra homines poitum non detrectent imitari. Nemo, quem agnoscit parem, sequitur: vestigia placent, cum suspicims. 10 Lipsio vero summa omnia, summus ipse, quem exprimere ideo omnes velint, quod nemo possit. Integrum nempe et sine aemulatione cuique exemplum, quia nemo attiogit etc.
Haec oratio quamvis prae illa Lipsiana, plus verbis niteat, magis tamen a rebus vacua est. Quo fere in genere Puteanus a Lipsio dissidet, vincitque apparatu verborum, rerum vincitur. Sed et frigent quaesiti nonnumquam aculei. Quid enim argutum in illis; Laudes diximus, non more, sed moetore? quid ista sibi volunt: vestigia placent, cum suspicimus? Anverum,
page 209, image: s217quod exptimete ideo omnes Lipsium velint, quod nemo possit? etc. Nimius itaque in suo Laconismo Puteanus est, et cum paucis multa conatus dicere, multis pauca complectitur; haeret, luditque in iisdem, tam rerumparcus, quam profusus verborum. Ceterum quamvis suspensus saepius, raxo tamen praeruptus. Laconismum magno cultu ornavit, magisterque tibi brevis, et acutae dictionis esse poterit, si hos naevos vitaveris, ac saepe, quae multis ipse, tu paucioribus, flore rerum orationisque decerpto, complexus fueris. Laconismum nullibi expressit stylo scitius, quam illic ubieundem laudavit, Plus aequo aliquando laconizans. Modus ut in rebus omnimo, sic in sermone etiam spectandus est. Nec brevis nimium, nec immoderate longus sapienti placet. Porro de Laconismo paucis disserentem Puteanum audiamus.
§. 3. Puteanus Laconismum commendat Laconice.
DUm laudo brevitatem, compendio verborum utar, ut breviter laudare videar. Magna oratio magno taedio constat. Brevem benignamque date operam aurinm, et experiat, an in Laconismo eloquentia esse possit. Multa paucis dicere, sed cum sale et venustate Laconicum est. **braxulogi/an alii; sed **polu/noian, quam Cretensibus Plato tribuit, rectius appellarim. Lacedaemonii namque, ut auctor Plutarchus in Lycurgo, imbuebant pueros, ut oratione uterentur, quae acrimoniam haberet mixtam venustate, et multum sensumpaucis verbis complecteretur. Breves igitur erant; sed viriles et arguti: eloquentes erant, led quemadmoduma moribus fucum abesse et corruptelam, sic a sermone voluerunt, animo potius, quam lingua diserti. Et vere diserti si Eloquentiam, non loquentiam aestimemus. Ipsa verborum parsimonia facun da et fecunda est, cum res melioris sententiae semine producta, raro irrigata. Quid enim esttam furiosum, ut Cicero ipse scripsitl 1. de orat. quam verborum, veloptimorum et ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sententia, nec scientia? Imperitiam dicentis inanis illa copia atguit: et longa periodo circum ducta vox errat, ut sermonis improprietatem adfectata periphrasis
page 210, image: s218suppleat. Quod si recto orationis tramite cogitata prosequamur, brevis et compendiosa locutio sit, recta et robusta clocutio, utraque plana et perfecta. Tumor vero ille et exulcans verborum audacia, elumbis, enervis, inepta est. Nam ut antiqui existimant, cum Graeci sermonis usus in proximas Asiae civitates influeret, facundiae exemplum ignaros traxit. Sic Graeca laude capti Asiani, rudi adhuc lingua, eloquentiam adfectarunt. quid fit? ea quae proptie signare non poterant, circuitu coeperunt enuntiare, in quo defectu, velut virtute, postea perseverarunt. Haec origo, imo haec natura profusae dictionis; quam siquis stylo, aut voce iactat, is ipsam imperitiam papavere et sesamo sparsam. Quanto melius brevi verborum ambitu proferte animi sensum: proprsetatem, et simul nitorem sequi! Proprius sermo, cum nitorem habet, perfectus est: et ab omnl antiquitate citea significationem munditiae laudantur.
At vero Tullius in Bruto scrioit, Lacedamonium nullum fuisse oratorem. Ego, oratorem aliquem fuisse Laconicum. Sprevit dicendi lasciviam Spartana severitas; sed frugalitatem Spartanam, cumiam Athenienses in tumorem surrexissent, plnrese reliqua Graecia, et poitea e Latio amplexi. Inspice Oratorum seriem: invenies apud Graecos Philistum Syracusum, ipsum thucydidem; Lysiamque; apud Latinos Cotonem, Gracchos, Salustium, Tacitum, alios, qui inita styli munditie, ingenti robore Laconismi gravitatem usurparunt. Breves igituristi omnes, nomine Attici, reipsa Laconici, laude perfecti. Quid ni? Lineam rectim Geometrae definiunt, quae in duo puncta brevissima est; sic recta illa orationis norna, quae bievissimis paucissimisque verborum foatiis extensa est. Contrabe contrahe vagum illum libeiumque linguae cursum, et, si laudem Oraroris ambis, col cto spiritu, multa non multis effare. Etcuim io ipso viro vis compacta forrier: parirer in oratione. Virum autem Oratorem volo; flec maturum solummodo, sed robustum. Brevitate erit, quae ipsa oratienis perfectio. imaginem non magnirudo, sed symmetria commendat: Eloquentia vero, quid nisi animi imago sive charactei? atqui hic non minus coacta periodo, quam producta plenus est, imo vero ipsa periodus, quid nisi orbis? sed orbis tam eriguo, quam immenso circuitu perfectus est.
Asiani nostri nunc quidem in angustiis sunt, nisi ad tria
page 211, image: s219dicendi genera confugiant. qua, velut antiqua, divisiono sterilem Laconismum a floridae laudataeque Eloquentiae ditione seiungant. Iure, an armis agam? Ius Spartanum rigidum est, cavete; arma severa, cavete. Quid igitur? proiure et armis Laconismus erit. Brevitas accusatur, oppugnatur. quo colore? quo telo? Trigemino, e triplici pharetta, sive forma dicendi, exili, temperata, grandi. Sed obsecro; an non exilis oratione, si velit, Lacon meus sit? consenties. An non temperatus? dabis. Sublimis, inquies, et altus quomodo erit? ut Asianus ille tuus, exilis aut etiam temperatus. Genus infimum in copia agnoscis; ego summum in brevitate. Militiam si intuemur, non turba, sed disciplina ad victoriam facit. non quam multi, sed quam boni pugnent. Etiam in Eloquentia victoria est, quam persuasionem vocant, non multitudine, sed robore et vi verborum obtinenda etc.
Haec aliaque de eodem argumento Puteanus, multa ut existimat non multis complexus. Sed fallitur, cum haec omnia Cicero paucioribus longe verbie dicturus fuerit, nec solis verbis, sed et rebus sententias periodosque impleturus. Puteanus rem solidam in plura membra dissecans, non minuit, sed auget orationem, auditum fatigat, memoriam dissipat. Iuvat potius imaginem, iunctis expressam partibus lineamentisque, semel simulque obiectam contemplari, quam discerptam dissipatamque in haerentia male membra partim intueri. Brevitatem laudo, niso rebus adimat dignit atem, et locus, res, auditor, erator eandem exigat: alias displicebit. Is qui praeest, imperat, meres sapienter instruit, leges scribit, responsa condit, gravis aetate vitaque est, paucis multa, tamquam oracula, complectatur. In aliis haec rideas, Aliter inter sapientes, aliter in plebe loquendum; aliter cum doces, cum moves aliter. Ceterum displicent in Puteano quoque, toties de repente proiectae interrogatiunculae: qui fit? quid ni? Quid igitur? Ut amur nonnumquam, sed parcius. In tot enim transeundi formulis, una toties repetita via fastidium creat. Denique tot in fine quae stiumculae Quo colore? quo telo? etc. responsione sque nimis caesim obscureque miscentur, vixque nexus in tot senteniiolis dissolute sparsis apparet. Colligamus eadem, sed eiusdem memores brevitatis, quae non solis membris, sed toto erationis habitu nervose adstricto compareat.
page 212, image: s220
Puteani dictio nonnihil immutata.
[Dum brevitatem laudo, brevis ero, ne taedium auditori crem, et quod commendo non assequar. Iuvat experiri, an in Laconismo possit esse Eloquentia. Multa paucis dicere, sed cum sale et venustate, Laconicum est etc. Ipsa verborum parsimonia fecunda est, cum velut in semine largam rerum segetem complectitur. etc.
Asiani nostri ut a floridae laudataeque Eloquentiae dictione sterilem Laconismum seiungant, triplici illum dicendi forma, exili, temperata, grandi, vel impugnant, vel arcent. Quo, obsecro, argumento? an non exilis oratione, cum voluerit, Lacon est? consenties. An non eadem, cum lubet, temperatus? et hoc daturus es. At sublimis et altus, quemadmodum, inquies, futurus est? Non te morabor. facilius omnino, quam tuus ille Asianus, exilis et temperatus. Si hic genus infimum in copia; ille summum in brevitate assequetur etc.]
Haec ad usum tutiorem disertissimi auctoris signare magis, quam reprehendereplacuit; ut ad optima quaque connitamur.
CAPUT XIII. De Stylo periodice circumscripto.
AMplum circumductumque genus dicendi stricto illi circumcisoque opponendum hic erit, verum succincte, cum de natura illius membrisque numeris ac compositione satis alibi tractatum sit. Neque ignota eius orationis imago est, quae ubique Ciceroni grata et familiaris, ac tamquam vastum corpus, facile observatur. Ut tamen hominis vultus. et macilentus nimium, et enormiter pinguis displicet, mediaque habitudine gratissimus est; ita tumor iuxta tenuitasque orationis despicitur; quidquid aurea mediocritate fulget, amatur. Recte itaque circumducta oratio est, quae per incisa aut membra, certo
page 213, image: s221verborum borum sententiarumque numero sic evoluitur, ut et animum audientis impleat, et ultra satietatem non excurrat. Hanc cum alibi in sua incisa, membra, periodosque distinxerimus; hic reliquum est, ut, quid in ea vitandum sit, expendamus, optimumque eius genus exemplis subiectis illustremus. Ab his auspicemur.
§ 1. De Circumscripto dicendi genere.
UBia conciso dicendi genere cum virtute diflexeris, ad circumscriptum transibis.
1. In hoc tanto vocum delectu opus non est, cum epithetis ad vim ornamentumque orationis adhibitis energia illa suppleatur.
2. Locuplex magisphrasium sententiarumque apparatus usurpatur: et ut in concisa dictione tenuit mundities; ita hic luxus quidam regius amatur.
3. Calidae illae vibrantesque figurae, interrogationes, exclamationesque admoventur parcius, nisi ad motum comparata sit oratio. Idem de paroemiis, gnomisque sentiendum.
4. Opposita non tanta in luce, tamque nude, ac frequenter contra se, velut in acie, collocantur, sed cultu aliquo dictionis vestiuntur, nexuque suaviori, tamquam conciliata, haerent, ac commiscentur, quae in concisa aperte pugnant.
5. Particularum in hac oratione, magna inprimis apud Ciceronem, cura, ut his tamquam vinc ulis ligata, suaviter ad finem usque periodi cohaerens evoluatur.
6. Numeri, membrorumque sua sibi in toto ambitu proporportione cohaerentium, ratio singularis habenda est. Maxima apud Ciceronem vis et gratia in eorum dispositione eminetquam pene solam hactenus eius imit atores non sunt assecuti, quia minus observarunt. Quocirca plusculum operae huic rei a nobis impendendum videtur.
page 214, image: s222
§. 2. Exemplum dictionis circumscriptae in Stylo Epistolico.
NOn eodem ubique circuitu dicendi Cicero in Epistolis voluitur, alibi productior, succinctior alibi. Epistola prima ad Quinctum fratrem de Provincia Asiae Praetoris officio recte administranda, ita scripsit, ut Epistolae modum finesque praetervectus, nihil infra circumscriptae orationis cultum elegantissimum dederit, dignaque illa sit, quae non tantum omnium manibus; sed et animis ad omnem eloquentiae florem aspirantium possideatur, tam omnia ad numerum apte, et ad nitorem exquisite componuntur. Redderem infra nisi in oculis pleroramque teneri existimarem. Nunc illa circumscriptione Epistolam dabo, quam hoc genus scribendi maxime decere censeo, camque per suas periodos distributam, expendam.
M. Tull. Cicero P. Lentulo Proconsuli queritur Reip. Statum, mutatum esse Pompeium sibi amicum pollicetur Lentulo conciliandum. lib. 1. fam. Ep. 8.
1. DE omnibus rebus, quae ad te pertinent, quid actum, quid constitutum sit, quid Pompeius susceperit, optime ex Emplatorio cognosces: qui non solum incerfuit his rebus, sed etiam praefuit: neque ullem officium erga te hominis amantissimi, prudentissimi, diligentissimi praetermisit.
2. Ex eodem de statu rerum communium cognosces: quae quales sint, non facile est scribere.
3. Sunt qui dem certe in amicorum nostrorum potestate, atque ita, ut nullam mutationem unquam hac hominum aetate habitura res esse videatur.
4. Ego quidem, ut debeo, et ut tute mihi praecepisti, et, ut me dignitas utilitasque cogit, me ad eius rationes adiungo, quem tu in meis rationibus, tibi est e adiu~gendum putasti.
6. Sed te non praeterit, quam sit difficile, sensum in rep. praesertim rectum et consirmatum, deponere.
7. Vetuntamen ipse me conformo ad eius voluntatem, a quo honeste dissentire non possum.
page 215, image: s223
8. Neque id facio, ut forsitan quibusdam videor, simulatione.
9. Tantum enim animi inductio, et mehercule amor Pompeiapud me valet, ut quae illi utilia sunt, et quae ille vult, ea mihi omnia iam et recta, et vera videan tur.
10. Neque, ut ego arbitrot, errarent, neadversarii quidem eius, si, cum pares esse non possunt, pngnare desisterent.
11. Me quidem etiam illa res consolatur, quod ego is sum, cui vel maxime concedant omnes; ut vel ea defendam, quae Pompeius velit; vel taceam; vel etiam id quod maxime lubet, ad nostra me studia referam littetarum.
12. Quod profecto faciam, si mihi per einsdem amicitiam licebit.
13. Quae enim proposita fuerant nobis, cum et henoribus amplissimis, et laboribus maximis perfuncti essemus, dignitas in sententiis dicendis, libertas in rep capescenda, ca sublata tota: sed nec mini magis. quam omnibus.
14. Nam aut assentien dum est, nulla cum gravirate, paucis; tur frustra dissentiendum.
15 Haec ego ad te, ob cam causam maxime, scribo; utiam de tua quoque ratione meditere.
16. Commutata tota ratio est senatus, iudiciorum, rei tetius publicae: otium nobis acceptandum est; quod ei, qui potiuntur rerum, praestaturi videntur, si qui dam homines patientius corum potentiam ferre potuerint.
17. Dignitatem quidem illam Consularem fortis et constantis Senatoris, nihil est quod cogitemus: amissa est, culpa corum, qui a senatu. et ordinem coniunctissimum, et hominem clariffimum abalienarunt.
18. Sed ut ad ea, quae co~innctiora rebus tuis sunt, revertar.
19. Pompeium tibi valde amicum esse cognovi: et co tu Consule, quantum ego perspicio, omnia, quae voles, obtinebis.
20. Quibus in rebus me sibi ille affixum habebit: neque a me ulla res, quae ad pertineat, negligetur.
21. Neque enim verebor, ne sim ei molestus: cui iucundum erit, etiam propter idip sum, quod me esse giatum videbit.
22. Tu velim, ita tibi persuadeas, nullam rem esse minimam, quae ad te pertineat, quae mihi non carior sit, quam meae re s omnes.
23. Idque cum sentiam, sedulitate mihimet ipse satisfac ere possum: re quicem ipia, ideo mihi non satis faci.; quod nullam partem
page 216, image: s224tuorum meritorum, non modo referenda, sed ne cogitanda quidem gratia, conse qui possum.
24. Rem te valde bene gessisse, rumor erat.
25. Exspectabantur literae tuae, de quibus eramus iam cum Pompeio locuti.
26. Quae si erunt allatae, nostrum studium extabit in con veniendis magistratibus et senatoribus.
27. Cetera, quae ad te pertinebunt, cum etiam plus conten derimus, quam possumus, minus tamen faciemus, quam debemus.
Adiciam his nonulla ex 1. Episto l. famil. ad Lentulum.
28. Ego omni officio ac potius pietate erga te, cetetis satisfacio omnibus, mihi ipse nun quam satisfacio.
29. Tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut quoniam tu, nisi perfecta re, de me non conquiesti, ego quia non idem in tua causa efficio, vitam mihi acerbam putem. etc.
30. Pompeium et hortari, et iam liberius accusare, et monere, ut magnam infamiam fugiat, non disistimus.
31. Sed plane nec precibus nostris, nec admonitionibus reliquit locum.
32. Nam cum in sermone quotidiano, tum in senatu palam sic egit causam tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam, neque gravitate, nec studio, nec contentione agere potu erit; cum summa testificatione tuorum in se officiorum, et amoris erga te sut.
Epist. 6. famil. ad Lentulum de eodem argumento.
33. Quae gerantur accipies ex Pollione, qui omnibus negotiis non interfuit solum, sed praefuit.
34. Me in summo dolore, quem in tuis rebus capio, maxime scilicet consolatur spes, quod valde suspicor fore, ut infringatur hominum improbitas, et consiiliis tuorum amicorum, et ipsa die, qua debilitantur cogitationes et inimicorum et proditorum.
35. Facile secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem video in rebus tuis.
page 217, image: s225
36. Nam etsi minori in re violatur tua dignitas, quam mea salus afflicta sit; tamen est tanta similitudo; ut sperem te mihi ignoscere, si ea non timuerim, quae, ne tu quidem unquam timenda duxisti.
37. Sed praesta re eum, qui mihi a teneris (ut Graeci dicunt) unguiculis es cognitus.
38. Illustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria.
39. A me autem omnia summa in te studia officiaque exspecta: non fallam opinionem tuam.
§. 3.
EN dignum erudita epistola characterem, ambitumque dictionis talem, qui nec lenta circumductione suspendat, nec subita praecisione orationem abrumpat. Abest tamen hinc epithetorum phrasiumque apparatus. Solo nexu atque implicatione membrorum sibi commixtorum amice haeret, suaviterque in orbem voluitur. Qui nunc brevior, nunc laxior, in duorum vel trium fere heroicorum versuum circuitu absolviturPrimo itaque expende, quam aepta dissolutione sententias nondum abselutas aliis membris orationis interpositis suspendat Cicero, quam grato eadem nexu societ, numeroque evoluat. Est enim ea in re, cum venustas, tum gratia dictionis singularis. Exempla habes n. 4 8. 10. 13. 15. 16. 19. 18. 29. 38. Alius diceret. Ego me ad eius rationes adiungo, ut debeo, et ut tu praecepisti etc. Neque id facio simulatione, ut quibusdam forsitam videor. Et n. 10. si pugnare desisterent, cum pares esse non possent. etc.
Iterum observa, quam idonea divisione longiores sententias, per interiectas, iterasque non raro, particulas dissecet; ut membra, velut in acie distributa, singulatim conspiciantur, quae res pondus simul ornatumque orationi conciliat. Lege quae habes n. 1. 9. 11. 13. 17. 23. 30. 32. 34. Quae, ut dicendi rationem mirifice variant, ita a circumscripto illo orationis, tractu, lentitudinem omnem (quam Tullii imitatores non satis vitant) incisione quadam, et celeri evolutione membrorum submovent. Dicenim e. g. n. 9. Omnia mihi recta et vera esse videntur. Longe tardior fiet oratio, quam si dicas, et recta, et vera: sic n. 13. segnescet oratio, si dicas cum honoribus amplissimis laboribusque maximis perfuncti essemus. Si incultior graviorque
page 218, image: s226futura est n. 32. cum scribes. Nam in sermone quotidiano, et in senatu palam sic egit causam tuam, ut quisquam maiore eloquentia, gravitate, studio, contentione agere non potuerit.
Sed opposita quoque suo hane orationem culou ornare, periodosque gratius circumferre, intelliges, cum expenderis illa n. 14. 22. 27. 28. 33. 36. quae quo minus eminent, tanto t suavius et occultius dictionem extollunt.
Magna denique in ipsa verborum et sententiarum collecatione apud Ciceronem vis est, qua saepe sola, quae vulgaria sunt, a trito sermone, ad quandam evehit orationis dignitatem. Sic n. 13. minus placuisset. Dignitas in sententiis dicendis et libertas in rep. capessenda; quae proposita nobis fuerant, ea rota sublata. Et n. 16. Totaratio Senaetus, iudiciorum, rei publicaetotius commutata est. n. 22. Ita tibi velim per suadeas. Et n. 23. Cumque idsentiam, n. 26. Quae si allatae erunt. Sed haec, cum prima illa observatione, valde coniungitur.
Postremo est in proverbiis, coniunctionibus, certerisque orationis adiunctis scite usurpatis gratia quaedam Ciceronis particularis, ut n. 3. Sunt quidem certe, et n. 12. Quod profecto faciam, n. 31. Sed plane nec precibus nostris etc.
His tamen et raras, minusque in ceteris auctoribus repertas phrases merito adieceris; ut sunt n. 4. me ad eius rationes adiungo, n. 6. sensum confirmatum depono etc. Vide n. 12. 16. 34. et 38.
Qui plura ad hunc delectum facientia desiderat, is, quae de fontibus elocutionis §. 4. dedi, observet.
§. 4. Ciceroniano stylo traducta Plinii Epistola l. 2. Ep. 3. supra recitata.
QUam Isaeus, suae apud me eloquentiae, existimationem popularis famae iudicio collegerat, hanc non tantum aequare praesens, verum etiam superare compertus est. Summa in ipso, cum facultas dicendi, tum ubertas spectatur et copia. Setmo illi non praemeditaatus ad dicendum, sod extemporaneus, velut ex scripto memoriaque, affluit. Nec Graeca [orig: Graecâ] tantum, verum inter Graecos quoque Attica dictione promptus est. Nihil ipsius praefationibus
page 219, image: s227tersius dulciusque: nihil quoque, cum assurgere libuit, gravius eisdem erectiusque facile repereris. Poscit, ubi res tulerit, controverfias ad disserendum plures: neque electionem sibi vendicat, sed offert andirori. Qui, ut primum delegerit, saepe nihil cunctatus ad dicendum progreditur. Nec deinde, ut rerum sententiarumque anxius, aut quaerendo haesitat, aut eloquendo luctatur; sed occursantibus ultro verbis, sensibusque reconditis orationem fundit. Pleraque, tamquam ab instructa cloquentiae penu, quaesira atque exculta arte depromuntur. Multam ipsius dictio cum lectionem, tum scriptionem sapit. In prooemio aptus, in narratione apertus, in contentione acris et in conclusione fortis; nec ad docendum minus, quam delectandum ac movendum est accomodatus. Merito, qua in re potissimum excellat, dubitetur. Et profecto, sive enthymematum vim nervumque spectes, sive illam etiam circumscriptam syllogismorum efficaciam, nihil effluit, quod acri expolitoque censeas stylo indignum. Cui quaedam accedit memoriae promptitudo, prorsus, ut in extemporali opere, incredibilis. Altius, quae ex tempore dixit, repetentem audias, et simul nec verbo quidem labentem obstupescas. Ad hanc tantam illum **e(/cin studium atque exercitatio quotidiana perduxit etc.]
Non aliud facile promptum aeque expeditumque ad Ciceronis in stylo indolem exprimendam exercitium repereris, quam modo illa, quae scripsit Tullius, concisa dictione reddere, modo rursum eiuscemodi ad affinem Ciceroni transferre facundiam. Quae enim illic amputaveris, par: hic arte facilius restitues, quae hic reddis, non minori illic facilitate resecabis. Haec imitandi genus facile praestantissimum, hactenus, an ignaratum nescio, certe non reperio commendatum.
page 220, image: s228
CAPUT XIV. De Styli historico circumscripto. De historiae eiusque styli ratione, ipsum prae ceteris Eloquentiae principem Tullium iuverit auscultasse: ut nobis deinde tutius liceat iudicare. Eloquentiam ex Historicorum lectione acui. Et, quae ad absolutam historiae scriptionem requirantur? Dissertatio haec laudem quorundam historicorum et historici officium continet. Antonius apud Ciceronem lib. 2. de Orat. §. 37. et seq.
APud Graecos eloquentissimi homines remoti a causis forensibus, cum ad ceteras res illustres, tum ad scribendam historiam maxime se applicaverunt. Namque, et Herodorum illum, qui princeps genus hoc otnavit, in causis nihil omnino versatum esse accepimus. Atqui tanta est eloquentia, ut me quidem, quantum ego graece scripta intelligere possum, magnopere delecter, et post illum Thucydides omnes dicendi artificio, mea sententia facile vicit: qui ita creber est rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero consequatur: ita portro verbis aptus et pressus, ut nescias, utrum res oratione, an verba sententiis illustrentur. Hunc consecutus est Syracusis Philistus, qui cum Dionysii tyranni familiarissimus esset, otium suum consumpsit in historia scribenda, maximeque Thucydiden est, sicut mihi videtur, imitatus. Postea vero quasi ex clarissima Rhetoris officina, duo praestantes ingenio, theopompus et Ephorus, ab Isocrate Magistro impulsi, se ad historiam contulerunt, causas omnino numquam attigerunt. Denique etiam a Philosophia profectus princeps Xenophon, Socratius ille; post ab Aristotele
page 221, image: s229Callisthenes comes Alexandri, scripsit historiam, et hic quidem Rhetorico pene more, ille autem superior, leniore quodam sono est usus, et qui illum impetum Oratoris non habeat. Vehemens fortasse minus, sed aliquanto tamen est, ut mihi quidem videtur, dulcior. Minimus natu horum omnium Timaeus, quantum autem iudicare possum longe eruditissimus, et rerum copia, et sententiatum varietate, abundatissimus, et ipsa compositione verborum non impolitus, magnam eloquentiam ad scribendum attulit.
Quorum ego libros, et nonnullos alios, non utilitatem aliquam ad dicendum aucupans, sed delectationis causa, cum est otium, legere soleo. Fatebor tamen, ut cum in sole ambulem, etiamsi aliam ob causam ambulem, fieri natura tamen ut colorer; sic cum eos libros studiosius legerim, sentio orationem meam illorum cantu quasi colorari. Magnum munus Oratoris historia; neque tamen eam reperio usquam separatim instructam Rhetorum praeceptis, sita sunt enim ante oculos. Nam quis nescit primam historiae legem, ne quid falsi dicere audeat, deinde ne quid veri non audeat, ne qua suspieio gratiae sit in scribendo, ne qua simultatis. Haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus. Ipsa autem exaedificatio posita est in rebus, et verbis. Rerum ratio ordinem temporum desiderat: regionum descriptionem: vult etiam, quoniam in rebus magnis, memoriaque dignis consilia primum, deindo acta, postea eventus exspectantur, et de consiliis signifi cari, quid scriptor probet: et in rebus gestis declarari, non solum quid actum, aut dictum sit: sed etiam quomodo, et cum de eventu dicatur, ut causae explicentur omnes: vel casus, vel temeritatis: hominumque non solum res gestae, sed etiam qui fama, ac nomine excellant, de cuiusque vita, atque natura. Verborum autem ratio, et genus orationis fusum, atque tractum, et cum lenitate quadam aequabili profluens sine hac iudiciali asperitate, et sine sententiarum forensium aculeis prosequendum est.
Quintiliani de historiae stylo iudicium.
Lib. 9. c. 4 in fine ait. Historia non tam finitos 1 umeros, quam orbem quendam contextumque desiderat. Namque omnia eius membra connexa sunt, quoniam lubri ca est ac
page 222, image: s230fluit, ut homines qui manibus invicem apprehensis gradum firmant' continent et continentur.
Et l. 10. c. 1. post princ. inquit. Historia quoque alere orationem, quodam molli iucundoque succo porest. Verum et ipsa sic est legenda, ut sciamus plerasque eius virtutes Oratori esse vitandas, est enim proxima Poetis, et quodammodo carmen solutum, et scribitur ad narrandum, non ad probandum, totumque opus in actum rei, pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis, et ingenii famam componitur, ideoque et verbis remotioribus, et liberioribus figutis narrandi taedium evitat.
§. 1. Exemplum historicae narrationis ex Cicerone. Beatam vitam in sola virture, non in honore et opibus consistere, Exemplo Dionysii ostenditur. Cicero Tuscul. q. lib. 3. num. 57.
DVo de quadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius; cum quinque et viginti natus annos dominatum occupasser. Qua [orig: Quâ] pulchritudine urbem, quibus autem opibus praeditam; servitute oppressam renuit clvitarem? Atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus: summam fuisse eius in victu temperantiam, in rebusque gerendis virum acrem et industrium: eundem tamen maleficum natura, et industrium. Ex quo omnibus, bene veritatem intuentibus, videri necesse est misertimum. Ea enim ipsa, quae concupierat, ne tum quidem, cum omnia sese posse censebat, consequebatur. Qui cum esset bonis parentibus, atque honesto loco natus (etsi id quidem alius allo modo tradit) abundaretque et aequalium familiatitatibus, et consuetudine propinquorum: haberet etiam, more Graeciae; quosdam adolescentes amore coniunctos; credebat eorum nemini: sed iis,
page 223, image: s231quos ex familiis locupletum servos delegerat, quibus nomen servitutis ipse detraxerat, et quibusdam convenis, et feris barbaris, corporis custodiam committebat. Ita propter iniustam dominatus cupiditatem in carcerem quodam modo ipse se incluserat. Quin etiam ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Ita sordido, aucillatique attificio regiae Virgines, ut tronstriculae, tondebant barbam, et capillum patris. Er tamen ab iis ipsis cum iam essent adulrae, ferrum removit, instituitque ut candentibus iuglandium putaminibus barbam sibi, et capillum raderent. Cumque duas uxores haberet: Aristomachen, civem suam; Doriden autem Locrensem, sic noctu ad eas ventitabat, ut omnia specularetur, et perscrutaretur ante. Et cum fossam latam cubiculati lecto circumdedissent, eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset: cum ipsum, cum fores cubiculi clauserat, detorquebat. Idemque, cum in communibus suggestis consistere non auderet, concionari ex turri alta solebat. Atque is cum pila ludere veller (studiose enim id factitabat) tun camque poneret, adolescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur. Hic cum quidam familiaris iocans dixisser. Huic quidem certe vitam ruam committis, atrisisserque adolescens: urrumque iussit interfici: alterum, quia viam demonstravisset interemendi sui: alterum, quia id dictum tisu approbavisset. Atque eo facto sic doluit, ut nihil gravius tulerit in vita. Quem enim vehementer amaret, occiderat. Sic distrahuntur in varias partes; impotentium cupiditates. Cum huic obsecutus sis, illi est repugnandum. Quamquam hic quidem Tyrannus ipse indicavit, quam esset beatus. Nam cum quidam ex eius assentatoribus Damocles commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem, dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum: negaretque unquam beatiorem quenquam fuisse! visne igitur, inquit, Damocle, quoniam haec te vita delectat, ipse candem degustare, et fortunam experiti meam? cum se ille cupere dixisset, collocari iussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrimo, rexili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque complures ornavit argento, auroque caelato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere, eosque ad nutum illius intuentes
page 224, image: s232diligenter ministrare, Aderant unguenta, coronae: incendebantur odores: mensae conquisitissimis epulis exstruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari seta equina [correction of the transcriber; in the print aquina] appensum, dimitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos administratores adspiciebat, nec plenum artis argentum: nec manum porrigebat in mensam. Iam ipsae defluebant coronae: denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse: Satisne videtur declarasse Dionysius, nihil esse ei beatum, cui semper aliquis terror impendeat? Aqui eine integrum quidem erat, ut ad iustitiam remigrater libertatem, et iura reddeter. lis enim se adolescens, improvida aetate, irretierat erratis, eaque commiserat, ut salvus esse non posset, si sanus esse coepisset. Quantopere vero amicit: as desideraret, quarum infidelitatem extimescebar, declara vit in Pythagoreis duobus illis: quorum cum alterum vadem mortis accepisset: alter, ut vadem suum liberaret, praesto fuisset, ad horam mortis destinatam. Utinam ego, inquit, tertius, vobis amicus adscriberer. Quam huic erat miserum, carere consuetudine amicorum. societate victus, sermone omnino familiari, homini praesertim docto a puero et artibus ingenuis erudito! Musi corum vero perstudiosum accepimus, Poetam etiam tragicum: quam bonum, nihil ad rem. In hoc enim genere, nescio quo pacto, magis, quam in aliis, suum cuique pulchrum est. Adhuc neminem cognovi Poetam (et mihi cum Aquinio amicitia) qui sibi non optimus videretur. Sic se res habet. Te toa, me delectant mea. Sedut ad Diony sium redeamus: omni cultu, et victu humano carebat. Vivebat cum fugitivis, cum facinorosis, cum barbaris, neminem qui autirbertate dignus esset, aut vellet omnino liber esse; sibi amicum arbirrabatur. Non ergo iam cum huius vita. qua terrius. miserius, detestabilius ex cogitare nihil possum, Platonis, aut Architae vitam comparabo, doctorum hominum, et plane sapientium. Ex eadem urbe humilem homunculum, â pulvere, et radio excitabo, qui multis annis post fuit, Archimedem. Cuius ego quaestor, ignoratum ab Syracusanis (cum esse omnino negarent) septum undique et vestitum vepribus, et dumetis, indagavi sepulchrum. Tenebam enim quosdam senarielos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam: qui
page 225, image: s233declarabant, in summo sepulchro sphaeram esse positam cum cylindro. Ego autem, cum omnia collustrarem oculis (est enim ad portas Agragianas magna frequentia sepulchrorum) animad verti columellam non multum e dumis eminentem: in qua inerat sphaerae figura, et cylindri. Atque ego statim Syracusanis (erant autem principes mecum) dixi, me, illud ipsum arbitrari esse, quod quaererem. Immissi cum falcibus sulti, purgarunt, et aperuerunt locum. Quo, cum patefactus esset aditus, ad adversam basim accessimus. Apparebat epigramma exesis posteriotibus partibus versiculorum, dimiditatis fere. Ita nobilissima Graeciae civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab homine Arpinate didicisset. Sed redeat unde aberravit oratio. Quis est enim omnium, qui modo cum Musis, id est, cum humanitate et cum doctrina habeat aliquod commercium, qui se non hunc mathematicum malit, quam illum Tyrannum. Si vitae modum, actionemque quaerimus: alterius mens rationibus agitandis, exquirendisque alebatur, cum oblectatione solertiae: qui unus est suavissimus pastus animorum: lterius caede, et iniuriis cum et diurno, et nocturno metu. Age, confer Democritum, Pythagoram, Anaxagoram. Quae regna, quas opes studus eorum, et delectationibus antepones? Etenim quae pars optima est in homine, in ea situm esse necesse est illud, quod quaeris, omnium optimum. Quid, est autem in homine, sagaci ac bona mente melius? eius bono fruendum est igitur, si bea ti esse volumus. Bonum autem mentis, est virtus. Ergo hac beatam vitam contineri necesse est.
Haec Cicero leniori remissiorique, quam iudicio Quntiliani, pro historia par sit, stylo est prosecutus. Morali ille, character dissertationi, aut epistolae, vel etiam orationi ad instructionem conceptae deservire laudabilius poterit, historiae ex instituto prosequendae minus est accommodatus Pleis in Curtio vitae roborisque ad eiusmodi scribendi formam possidemus. Lubet exemplo hoc ipsum experiri.
page 226, image: s234
§. 2. Exemplum historicum lib 3. cap. 10. De Alexandro in Cydno flumne obrigescente, et per Philippum Medicum feliciter restituto.
1. MEdiam (regionem Asiae) Cydnus amnis interfluit, et tunc aestas erat, cuius calor non aliam magis, quam Ciciliae oram vapore solis accendit, et diei fervidissimum tempus exceperat.
2. Pulvere simul ac sudore perfusum Regem invitavit liquor fluminis, ut calidum adhuc corpus ableret.
3. Itaque veste deposita, in conspectu agminis (decorum quoque tatus si ostendisset suis levi et parabili cultu corporis se esse contentum) desc endit in flumen.
4. Vixque ingressi subito horrore artus tigere coeperunt: pallor deinde suffusus est, et totum propemodum corpus vitalis calor liquit.
5. Exspiranti similem ministri manu expiciunt, nec satis compotem mentis in tabernaculum defetunt.
6. Ingens solicitudo, et pene iam luctus in castris erat: flentes querebantur in tanto impetu cursuque rerum, omnis aetatis ac memoriae clarissimum Regem, non acie saltem, non ab hoste deiectum, sed abluentem aqua [orig: aquâ] corpus ereptum esse et exstinctum.
7. Instare Darium victorem antequam vidisset hostem: sibi easdem terras, quas victoria peragrassent, repetendas: omnia aut ipsos, aut hostes popularos: per vastas solitudines, etiamsi nemo insequi velit, euntes fame atque inopia debellari posse.
8. Quem signum daturum fugientibus? quem ausurum Alexandro succedere? Iam: ut ad Hellespontem fuga penetrarent, claffem, qua transeant, quem praeparaturum?
9 Rursus in ipsum Regem misericordia versa; illum florem iuventae, illam vim animi; eundem Regem et commilitonem divelli a se, et abrumpi, immemores sui querebantur.
page 227, image: s235
10. Inter haec liberius meare spiritus coeperat, adlevabatque Rex oculos, et paulatim redeunte animo, circumstantes amicos agnoverat: laxataque vis morbi hoc solum videbatur, quia magnitudinem mali sentiebat.
11. Animi autem aegritudo corpus urgebat: quippe Darius quinto die in Clicicia fore nuntiabatur.
12. Vinctum ergo se tradi, et tantam victoriam eripi sibi e manibus, obscuraque et ignobili morte in tabernaculo exstingui se querebatur.
13. Admissisque amicis pariter ac medicis, In quo me, inquit, articulo rerum mearum fortuna deprehenderit, cernitis, strepitum hostium armatorum exaudire mihi videor. et qui ultro intuli bellum, iam provocor.
14. Darius ergo cum tam superbas literas scriberet, fortunam meam in consilio habuit; sed nequicquam, si mihi arbittio meo curati licet.
15. Lenta remedia, et segnes medicos non exspectant tempora mea, et mori strenue [orig: strenuê], quam tarde convalescere mihi melius est:
16. Proinde siquid opis, si quid artis in Medicis est, sciant me non tam mortis, quam belli remedium quaerere.
17. Ingentem omnibus incusserat cutam tam praeceps emetitas.
18. Ergo pro se quisque precari coepere; ne festinatione periculum augeret; sed esset id potestate medentium.
19. Inexperta remedia, haud iniuria, ipsis esse suspecta, cum ad petuiciem eius; etiam a latere ipsius pecunia sollicitaret hostis.
20. Quippe Darius mille talenta inteifectori Alexandri daturum se, pronontiari iusserat.
21. Itaque ne ausurum quidem quenquam arbitrabantur experiti temedium, quod propter novitarem posset esse suspectum.
22. Erat inter nobiles Medicos ex Micedonia Regem secutus Philippus, natione Acarnan fidus admodum Regi puero comes, et custos falutis datus: non ut Regem modo; sed etiam ut alumuum eximia catitate diligebat.
23 Is non praecepsse; sed strenuum remedium adferre, tantamque vim morbi potione medicata levaturum esse promisit.
page 228, image: s236
24. Nulli promissum eius placebat, praeter ipsum cuius periculo pollicebatur.
25. Omnia quippe facilius, quam moram perpeti poterat.
26. Arma et acies in oculis in oculis erant, et victoriam in eo positam esse arbitrabatur, si tantum ante signa stare potuisset.
27. Idipsum, quod post dien tertium medicamentum sumpturus esser (ita enim Medicus praedixerat) aegre ferens.
28. Inter haec a Parmenione fidissimo purpuratorum literas accipit, quibus ei denuntiabat; ne salutem suam Philippo committereret: mille talentis a Dario et spe nuptiarum sororis eius esse corruptum.
29. Ingentem animo solicitudinem literae incusserant, et quidquid in utramque partem, aut metus, aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat.
30. Bibere perseverem? ut si venenum datum fuerit, ne immerito quidem quidquid acciderit evenisse videatur? damnem Medici fidem? in tabernaculo ergo me opprimi patiat?
31. At satius est alieno me mori scelere, quam metu nostro.
32. Diu animo in diversaversato, nulli, quid scriptum esset, enuntiat, epistolamque sigillo anuli sui impresso, pulvino, cui in cubabat, subiecit.
34. Inter has cogitationes biduo absumpto, illuxit a Medico destinatus dies.
35. Et ille cum poculo, in quo medicamentum diluerat, intravit.
36. Quo viso Alexander, levato corpore in cubitum, epistolam a Parmenione missam, sinistra manu tenens, accipit poculum, et haurit interritus: tum epistolam legere Philippum iubet; nec a vultu legentis movit oculos, tatus ali. quas conscientiae notas in in ipso ore posie comprehendere.
37. Ille epistola perlecta, plus indignationis, quam pavoris ostendit: proiectisque amiculo et literis ante lectum? Rex, inquit, semper quidem spiritus meus ex te pependit, sed nunc vere arbitror sacro et venerabili ore trahitur.
38. Crimen parricidii quod mihi obiectum est tua salus diluet.
39. Servatus a me, vitam mihi dederis.
page 229, image: s237
40. Oro quaesoque, omnisso metu, patere medicamentum concipi venis: laxa paulisper animum, quem, intempestiva solicitudine, amici sane fideles; sed moleste seduli turbant.
41. Non securum modo haec vox, sed etiam laetum Regem acplenum bonae spei fecit.
42. Itaque, si Dii, inquit, Philippe, tibi permisissent, quo maxime modo velles animum experiri meum; alio profecto voluisses; sed certiore, quam expertus es, ne optasses quidem.
43. Hac epistola accepta, tamen quod dilueres bibi; et nunc crede me non minus pro tua fide, quam pro mea salute esse solicitum. etc.
44. Ut vero medicamentum se diffudit in venas, et sensim toto corpore salubritas percipi potuit: primum animus vigorem suum, deinde corpus quoque exspectarione maturius recuperavit.
45. Quippe post tertium diem, quam in hoc statu fuerat, in conspectum militum venit: nec avidius ipsum Regem, quam Philippum intucbatur exercitus.
46. Pro se quisque dexteram amplexi: grates habebant velut praesenti Deo.
47. Namque haud facile dictu est, praeter ingenitam illi genti erga Reges suos venerationem, quantum huius utique Regis, vel admiratione dediti illi fuerint; vel caritate flagraverint.
48. Iam primum nihil sine divina ope aggredi videbatur: nam cum praesto esset ubique fortuna: temeritas in gloriam cesserat.
49. Aetas quoque vix tantis matura rebus, sed abunde sufficiens omnia eius opera honestabar.
50. Et quae leviora haberi solent, plerum que militari gratiora vulgo sunt.
51. Exercitatio corporis inter ipsos, cultus, habitusque paullum a privato abhorrens, militaris vigor.
52. Quibus ille vel ingenii dotibus, vel animi artibus, ut pariter carus et venerandus esset, effecerat.
§. 3.
ANim advertes hunc stylum, periodorum circumscriptione modoque, ab epistolari nihil aut parum differe.
page 230, image: s238Quamquam hic numerus sine vitio nequeat, in Epistola negligi possit.
Sed et primo minora illa particularum (ut in prae positionibus coniunctionibusque molliter usurpatis cernitur) ornamenta, nexusque fastidit, stringit magis, addensatque sententias. Ut n. 7. 8. 9. aliisque videre est.
Deinde phrasin a trito sermone magis elevat, idque, nunt Metaphoris paulo illustrio ribus, ut cum inanimatis vitam tribuit, ut n 1. Calor diei tempus exceperat. Et n. 2. Regem invitavit liquor. n. 13. Me fortuna in hoc rerum articulo depreh endit. n. 29. Quidquid spes metusque subiecerat. Qui ornatusplane est singularis, solusque orationem quandoque nobilitare poterit. Nunc etiam adiunctis opportune epithetis extollit: ut n. 12. Obscura et ignobili morte in tabernaculo se exstingui querebatur. n. 29. Secreta aestimatione cuncta pensabat. n. 40. Intempestiva solicitudine turbant. Sed cavendum, ne otiosa adiectione cumulentur. Quid quid enim abesse, salva potest sententia, supervacuum est. Ceterum delectus vocum, aliaque, quae ad illustrandam in verbis potissimum dictionem faciunt, alibi a nobis observata inquiras. Unde n. 7. peragrare terras victoria. n 14. fortunam in consilio habere n. 18. in potestate medentium esse etc. delectum habent.
Tertio opposit a in hac oratione maiori in luce solent eminere. Ut n. 13. qui ultro intuli bellum, iam provocor. n. 31. Satius est alieno me mori scelere, quam metu nostro. n. 38. Crimen meum, tua salus diluet etc. Vide n. 15. et 16.
Quarto Sententiose et acute dicta sensum legentis feriunt, praesertim siqua praeter exspectationem includant. Ut n. 25. Omnia facilius, quam moram perpeti porerat. n. 40. Amici fideles, sed moleste seduli. n. 43. Non minus pro Medicifroe, quam pro sua Rex salute solicitus.
In his universim scite venusteque usurpatis nihil Curtio reperi exquisitius. Vincant nonnulli in partibus, moderatiene styli primas tenet, nec protritus facilitate, nec raritate obscurus. Nec concisus nimium, ut Salustius, nec productus immoderatius, ut saepe Livius.
page 231, image: s239
CAPUT XV. De Stylo Oratorio circumscripto exemplum. Ex Orat. Cicer pro Marcello. Legere, pro hoc genere, Orationem pro lege Manilia, Milone, aliasque poteris; ego pauca ex oratione pro M. Marcello adducam.
1. DIuturni silentii, P. C. quo eram his temporibus usus. non timore aliquo; sed partim dolore, partim verecundia, finem hodiernus dies attulit; idemque initium quae vellem, quae que sentirem, meo pristino more, dicendi.
2. Tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam, inauditamque clementiam; tantum in summa potestate rerum omnium modum; tam denique incredibilem sapientiam, ac pene divinam tacitus nullo modo praeterire possum.
3. M. enim Marcello, vobis P. C. reique publicae reddite; non solum illius; sed meam etiam vocem atque auctoritatem et vobis et reip conservatam ac restitutam puto.
4. Dolebam enim P. C. ac vehementer angebar, cum viderem virum talem, qui in eadem causa, in qua ego fuisset, non in eadem esse fortuna.
5. Nec mihi persuadere poteram, nec fas esse ducebam, verfari me in vestro vereri curriculo illo aemulo, atque imitatore studiorum ac laborum meorum, quasi quodam socio, a me, et comite distracto.
6. Ergo et mihi meae pristinae vitae consuetudinem, C. Caesar, interclusam aperuisti, et his omnibus, ad bene de omni Rep. sperandum, quasi signum aliquod sustulisti.
7. Intellectum est enim mihi quidem in multis, et maxime in me ipso, sed paullo ante in omnibus, cum M. Marcellum Senatui populoque Rom et Reip. concessisti? commemoratis praesertim etiam offensionibus, te auctoritatem ordinis, dignitatemque Reip. tuis vel doloribus, vel suspicionibus anteferre.
8. Ille quidem fructum anteactae vitae hodierno die
page 232, image: s240maximum coepit, cum summo consensu Senatus, tum praeteres iudicio tuo gravissimo et maximo.
9. Ex quo profecto intelligis, quanta in dato beneficio fit laus, cum in accepro tanta sit gloria.
10. Est vere fortunatus ille, cuius ex salute non minor penc ad omnes, quam ad illum ventura sit, laetitia pervenerit.
11. Quod ei quidem merito atque optimo iure contigit.
12. Quis enim est illo, aut nobilitate, aut probitate, aut optimarum artium studio, aut innocentia, aut ullo genere laudis praestantior?
13. Nullius tantum est flumen ingenii, nulla dicendi, aut scribendi tanta vis tantaque copia, quae, non dicam exornare; sed enarrare, Caesar, res tuas gestas possit.
14. Tamen hoc affirmo, et hoc pace dicam tua, nullam in his esse laudem ampliorem, quam eam, quam hodierno die consecutus es.
15. Soleo saepe ante ocu os ponere, idque libenter crebris usurpare sermonibus: omnes nostrum Imperatorum, omnes exrerarum gentium potentissimorumque populorum, omnes clarissimorum Regum res gestas, cum tuis, nec conrentinum magnitudine, nec numero praeliorum, nec variera te regionum, nec celeritate conficiendi, nec dissimilitudine bellorum posse conferri: nec vero disiunctissimas terras citius cuiusquam passibus potuisse peragrari, quam tuis, non dicam cursibus; sed victoriis illustratae sunt.
16. Quae quidem ego, nisi ira magna esse fareat, ut ea vix cuiusque mens aut cogitatio capere possit, amens sim.
17. Sed tamen sunt alia maiora.
18. Nam bellicas laudes solent quidam extenuare verbis, easque detrahere Ducibus, communicare cum militibus, ne propriae sint Imperatorum.
19. Et cere in armis militum virtus, locorum opportunitas, auxilia sociorum, classes, commeatus multum iuvant: maximam vero partem, quam suo iure fortuna sibi vendicat et quidquid est prospere gestum, id pene omne ducit suum.
20. At vero huius gloriae, Caesar, quam es paullo ante adeptus socium habes neminem; totum hoc, quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est inquam, tuum.
21. Nihil sibi ex ista laude centurio, nihil praefectus, nihil cohors, nihil turma decerpit: quin etiam illa ipsa rerum
page 233, image: s241humanarum Dominia Fortuna, in istius se societarem gloriae non offert, tibi cedit, tuam esse totam et propriam fatetur.
22. Numquam enim temeritas cum sapientia commiscetur, nec ad consilium casus admittitur.
25. Domvisti gentes immanitate barbaras, multitudine innumerabiles, locis infinitas, omni copiarum genere abuntes; sed tamen ea vicisti, quae et naturam et eonditionem, ut vinci possent, habeant.
24. Nulla est enim tanta vis tantaque copia, quae non ferro ac viribus debilitari frangique possit.
25. Verum animum vincere, iracundiam cohibere, victoriam temperare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute praestantem, non modo extollere iacentem, sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem: haec qui faciat, non ego illum cum summis viris comparo, sed simillimum Deo iudico. etc.
§. 1.
Digna haec tota oratio est, quae omnium memoriae insideat, omniumque imitatione efformetur. Summa enim dicendi vi, elegantia, ac copia uni C. Caesaris facto immoratur; quod Marcello partes Pompeii Adversarii sui (ut et Cicero fecerat) secuto, clementer, post victoriam, ignoverit.
1. Itaque oratio universe a reliquo dictionis genere differt, quod eidem rei amplificandae, exaggerandaeque per diversa adiuncta inhaereat. Totum enim, quidquid hic Cicero disserit, argumento perbrevi hoc modo complectaris.
Tacere nullo modo possum, tam inusitatam tuam C. Caesar clementiam, qua virum talem, mihi in studiis iisdem coniunctum, et reip. ut ilissimum, privatis offensionibus posthabitis, pristino honori restituisti. Hac laude virtutis, omnem partam bello gloriam (quae sane est maxima) longe superasti, cum ex illa multum alii sibi vendicent, hanc solus possideas; illic alios, hic etiam te ipsum, ipsamque victoriam viceris.
Quare diligenter observandum est, qua quaeque ratione amplificet.
2. Quae supra de stylo epistolari ornamenta in Cicerone observanda dixi in dissolutione et apta permixtione phrasium, collocatione et connexione sententiarum, hic non repeto. Ubique apud illum locum reperiunt.
3. Hic latior campus troporum figurarumque est, atque ab
page 234, image: s242his etiam cum aliqua concinnitate implentur periodi repetitiones inprimis particularum gratiam conciliant. ut n. 12. 15. aliifque liquet.
4. Enumeratio partium, adiunctorumque expositio et ambitum orationis explent, et magnifice extollunt. prior num. 13. 15. 19 et 21. altera num. 23. et 25. egregie periodum illustrat.
5. Epithetorum quoque opportunus usus, orationem non mis nus amplificat, quam exacuit. ut num. 2. haud obscure patet.
6. Oppositio sententiarum, per particulas, tantum, quantum; non modo, verum etiam, neque vero, sed: aliaesque simi les, tam diducendae quam ornandae periodo subserviet, ut, n. 25. observabis.
7. Illud vero etiam in stringenda laxandaque periodo, negligendum non est; quod quo illa est brevior, tanto fere membris utatur longioribus; tanto contra brevioribus quo longior, ut multitudine corrigat tarditatem. In rebus pori o ad ornatum compositis, numerosa magis, suos inter am bitus, membris productioribus, tamquam passibus gravius incedit. In iis vero quae et motum spectant, suis incisis, licet intra periodos fertur concitatius. Hic enim pugnam illic pompam instruit; hic delectat, illie flectit. Compone Manilianam et Catilinariam, discrimenque haud obscure deprehendes. Rursum et periodos tunc esse productiores convenit, cum res magna atque ardua, sive ad ornatum, sive ad motum proponitur, breviores cum praecepta legesquo dantur, cumque epiphanemate aliquo exposita clauduntur. Rem magnam n. 15. cetera n. 9. 10. 22 et 24. reperies. Unum interea non ignorabis, quod varietas ipsa periodorum delectet; ut ex imagine superius proposita facile elucescit.
page 235, image: s243
CAPUT XVI. De vitiis Styli circumscripti, et Cacozelia imitatorum Ciceronis.
QUaedam orationis vitia, tamquam morbi, hoc potissimum dicendi genus infe stant, ut est Lentitudo, Puerilitas, et Cacozelia, sive perver sa imitatio.
Lenti seu languidi illi sunt, qui circumductis longius membris periodisque auditori lectorive fastidium movent. Pueriles, qui dictionis elaboratae flores, scite eleganterque dicta, et figuras verborum sententiarumque, allusiones gratas, rerumque non ineptas descriptiones et siquid eiusmodi ornamentorum est, huc ab aliis traductum, loco, temporique opportune non adhibent. Cacozeli, qui ex doctorum scriptis, vitio sa pro virtute, velrariora crebrius, vel inscite elegantia, imitantur. Quorum primi circum scriptione: alii traductione: tertii imitatione imperita peccant.
Exemplis haec fient illustriora. Iuvat laudatum a multis imitatorem Ciceronis Petrum Bembum Cardinalem audire lib. 3. epist. ad virum doctissimum Iacobum Sadoletum.
1. Ego vero perlectis literis tuis, quibus tu desiderium, vel potius aviditatem meam legendi iam aliquid abs te, cumulare atque amantissime leniisti, etiam effigiem amoris erga me tui, omnibus prorsus officii, benevolentiae, humanitatis, pietatis, luminibus expressam, ac perpolitam in illis agnoscens, non sum admiratus.
2. Nihil enim mihi magis exploratum est, quam me abs te amari, vel antiquam illam nostram consuetudinem ac pene convictum, cum Ferrariae Leonicenum audiebamus, vel postremo cum Romam venissem, recens tuum in me atque meis ornandis studium diligentiamque repetenti: quod quidem ipsum sedulo facio.
3. Itaque si mihi unquam eius rei occasio dabitur (quae praefecto dabitur) efficiam sane, ut quoniam quanti
page 236, image: s244ego semper fecerim, perspicacissimum illud ingenii tui acumen, ad omnes bonas artes capessendas, quibus te a puero tradidisti, cum per sese, tum usu atque exercitatione incitatissimum, coniunctum cum suavissimis moribus, admirabilique lenitate vitae, ipse perspicere potuisti; etiam quantum tibi debere me existimem aliquando cognoscas: vel potius, ut omnes homines utrumque, et te mihi esse charissimum propter egregias virtutes tuas, et propter ea, quae dixi, officia, me tibi esse devinctissimum intelligant.
4. Nunc venio ad reliquas partes Epistolae tuae.
5. De valetudine tua gratulor convaluisse te, diuturna praesertim ac gravi; sic enim existimabam, contectura utens te, nisi tibi recte esset, tam bellam epistolam conscribere non potuisse.
6. Nam tu quidem nobis praeter discrimen, in quod te ais, vexatum diebus circiter nonaginta, pene extremum perductum, nihil scribis.
7. Cave autem existimes quenquam te habere, cui tua salus charior sit, quam mihi. quibus aeque chara sit, fortasse habes non multos, atque illos quidem, vel fratres, vel parentes tuos. Ceteros omnes, si a me in te amando plane vinci superarique dixero, fortasse non mentiar.
8. Quod epistolam meam missam ad Phoedrum laudas, teque ipsum inopem nuncupas ab argumentis epistolarum, facis tu quidem in altero amoris abundantia, in altero humanitatis.
9. Sed omnino neque clam me est, quam tu abundans, quam fluens, quam elegans in scribendo sis. Neque siquid interdum nos fortasse non inepte scribimus, id qualecumque est (si modo est aliquid) ignorare te existimo. etc.
§. 1.
PRomo nonnullas disertissimi, et Tullianae eloquentiae assertoris aemulatorisque studiosissimi offensiunculas, ad cautelam instructionemque illorum, qui paria vestigia consectantur. n. 1. 2. et 3. lentitudine sua fastidium lectori non submovet, cum membris, parum apte distributis, periodos ultra exspectationem producat, neque, ut in longioribus par est, numerose concludar.
page 237, image: s245
In reliquis plerisque vix cavit cacozeliae vitium. ut n. 6. valetudinem more Ciceronis pro morbo recte usurpat; sed convalere de valetudine diuturna Cicero non dixerit. Rursum: sic enim existimabam, Tullio frequens est, at existimabam coniectura utens, eidem displiceat. Sic n. 6. in discrimen extremum perduci Ciceronianum est, at nusquam tam ingrata divulsione sententiae usurpatum. n 7. fortasse bis sic repetit um Tullius non ferret; reliqua Tulliana sunt, uti et n. 8. Verum n 9. pari occasione Cicero non scripserit, imo fortasse numquam haec coniunxerit. Sed omnino, neque clam me est.
Iam vero, an non etiam puerilitas quaedam n. 1. hoc se dicto prodat, literis tuis aviditatem meam cumulate et amantissime leniisti; et rursum: effigiem amoris erga me tui, omnibus officiis benevolentiae et, luminibus expressam non sum admitatus: aliorum esto iudicium. Nam si cumulate; cur aviditatem tantum leniit? si tam admirabilis tot virtutum in amore effigies, cur etiam in amantissimo sui non admiretur? Certe haec aptiori loco poter ant adhiberi. Sic illa parenthesis n. 3. (quae profecto dabitur) minus opportunum in matura oratione sensum obtinet, magisque ad aurium delicicas, quam signisicandi virtutem est comparata. Quae vero sequuntur, nimia extensione sententiae, velut in novam parenthesin coniectae, intellectum suspendunt. Ornatus qui obscurat, ornatus non est, nec addit, sed aufert gratiam orationi. Quamquam alibi in eodem Epi stolarum libro, ubi mehercule, medius fidius, Deos, in re seria loquens, inducit; magis in hoc vitium imping at.
§. 2.
NOn minora his illi Lipsius Epist. 61 ad Ianum Dousam exprobrat in historia Venetorum. Stilus, inquit est, quem reprehendo, supinus, languidus, et affectata imitatiuncula fraclus. Ut pueri pedes, per delicias, male ponunt, et imitari vatias discunt. Sic iste, cum recte scribere posset, maluit pravo eleg antiae studio flectere orationem et enervare. Magnos viros illa aetas sub magnanimo Leone tulit; sed quosdam inpuerili illa haeresi, ut religio illis esset scribere, aut dicere aliud, quam a Cicerone scriptum aut dictum. Inter eos Bembus. Itaque universa scriptio composita et formata ad aevumpriscum: et omnia sic de re Veneta, quasi de potenti illa re Romana. Hoc fero. Etiamne
page 238, image: s246verba omnia, ex illorum moribus tracta ad hos nostros; et ubi ea desunt, nescio quid plurium ambitu dictum, quod assequi debeamus divinando? Hoc, ut mea quidem mens est, damno: et fallor, aut tu, et omnes viri meum. Ecce, Patres conscripti semper venetorum Senatus: ipsae Venetiae kat' e)coxh\n urbs, anni numerati non a Christo nato: sed ab urbe condita: qui militiae eorum praefectus **semnw=s ubique Imperator. Illa iam **gelasta\ Rex urbini, Rex Mantuae, Rex Populoniae, Rex Camertium. Quid censes eum dicere? Duces. Saltem Regulos dixisset. Quale ill ud de Ludovico Gallorum Rege, quem Aloysium (magis **rwmaisti/ scilicet) ubique appellat? Quid, quod eiiam in divinis rebus haec sibi permittit? Et fides nostra non nisi persuasio illi est; Excommunicatio aqua et igni interdictio. Peccata morituro remittere, Deos superos, manesque illi placare: Ipse Deus raro in stylo aut animo, sed prisco ritu Dii immortales. Atque adeo, quod omnem stultitiam superet, prudens ille Senatus Venetus ad Iulium Pontificem publice scribit, ut fidat. Diis immortalibus, quorum vicem gerit in terris. Iam quae peris phrases in eo, et circuitus verborum? Senatus Venetus dono misit Aloysio Regi Gallorum Aquilas Sexaginta, ex earum genere quibus in aucupio uti Reges consueverunt. Quid Aquilas? Ita Falcones tibi dicere religio est, qua tamen voce Iulius Firmicus usus. Accipitres igitur dixisses, vero magis, etsi minus augusto verbo. Scribis ibidem. Donatas Regi pelles pretiofiores canis ab summo inter nigrum colorem conspersas, ducentas. Quae istae sunt? Genettas dicis, an potius Zebellinas? Quin, malum, exprimis, et res novas novo aliquo nomine dicis? Si puritati sermonis tui metuis, adde, ut vulgo dicimus: nihil infuscas. At illud ambiguum etiam nunc me habet; quod Iulius Fontifex Contareno, cum classem Hostiam adduxisset, vini Gorsi carros sexdecim, boves sex decim, hircos genitalibus deiectis bis totidem dono misit. Qui enim isti hirci? Maritine caprarum per delicias in Italia exsecantur; an vis dicere verueces O Crasse; O Heraclite, ridete. Quod si ad verba et phrases etiam venio, benigna hercules materia cavillorum. Ecce scribit, velle se hominem suum Byzantium mittere. Iterum, reip. hominem ad se missum, quod nos diceremus Actorem, aut Legatum. Turrim terre a appellat, propugnaculum sive aggerem e terra, quo exemplo? Supti, tumulti, senati, inflectit ad Plautinum aevum, cum reliquae omnia minime antiquarii sermonis. Neminem unam partem
page 239, image: s247muniunt, pro nullam: quia Ciceroni alibi, Nemo, de femina dictum Prooppidum saepe, quod nos suburbium: Prodominus, qui vicedominus Venetis: itemque proimperator, et proordines, putide ut sentio, aut nove. Rebus suis veritus, crebro et ad nauseam, pro timens aut diffidens, quia idem Cicero semel fortasse, vereor mihi. Praefectos, qui se omnes, nec strenue, nec amanter, eo bello gesserant, missos fecit, saepiusque et illud amanter, invita sane venere, amat.
Haec aliaque Lipsius, in laudantissimo ceteroquin Tullii imitatore, at nimia verborum phrasiumque religione quandoque aberranti, reprehendit; ut intelligas, quanta etiam cautione vestigiis Ciceronis insistentibus opus sit; stultissimamque illam super stionem esse, qui nihil, n si a Cicerone usurpatum, sibi excidere patiuntur. ut si unus ille sua rebus omnibus imposuerit nomina: et non magis Orationis totius habitus, quam: lla vocum elementa in Cicerone expendenda sint.
CAPUT XVII. Exemplum historiae Plinianum lib. 9. Ep. 33. et Salustianum de bello Catil. stylo circums cripto translatum. Plinius.
ESt in Africa Hipponensis Colonia, mari proxima adiacet, navigabile stagnum, ex hoc in modum fluiois aestdarium emergit, quod vice alterna, prout aestus, aut repressit, aut impulit, nunc infertur mari, nunc redditur stagno. Omnis hic aetas piscandi, navigandi atque etiam natandi studio tenetur, maxime pueri quos otium ludusque solicitat. His gloria, et virtus altissime provehi. Victor ille, qui longissime, ut littus, ita simul nantes relinquit. Hoc cerramine puer quidam audentiot ceteris, in ulteriora tendebat: Delphinus occurtit, et nunc praecedere puerum, nunc sequi, nunc circuire, postremo subire, deponere: Iterum subire, trepidantemque perferte primum in altum, mox flectit ad littus. redditque terrae et aequalibus.
page 240, image: s248
Serpit per Coloniam fama, concurrere [orig: concurrêre] omnes, ipsum puerum tamquam miraculum aspicere, interrogare, audite, narrare. Postero die obsident littus, prospectant mare, et si quid e mari simile, natant pueri, inter hos ille, sed cautius. Delphinus rursus ad tempus, tursus ad puerum, fugit ille cum ceteris. Delphinus, quasi in vitet, revocet, exilit, mergitur, variosque orbes implicat, expeditque. Hoc altero die, hoc tertio, hoc pluribus. Donec homines innutritos mari subiret timendi pudor. accedunt, et alludunt, et appellant, tangunt etiam pertrectantque praeeuntem. Crescit audacia experimento maxime. Puer qui primus expertus est, adnatantis insilit terge: fertur, referturque. Agnoscunt se, ex mari puerum ille, e terra iste, neuter timet, neuter timetur. Huius fiducia, mansuetudo illius augetur, nec non et alii pueri dextra laevaque simul eunt, hortantes monenresque, ne timeat. Id quoque mirum. Delphinus alius tantum spectator et comes, nih Ienim simile aut faciebat, aut patiebatur: sed alterum illum ducebat reducebatque ut puerum ceteri pueri. Incredibile, tam verum ramen, quam priora. Delphinum gestatoremque collusoremque puerorum, in terram quoque extrahi solitum, barenisque siccatum, ubi incaluisletin mare revolui. Constat Octavium Avitum legatum proconsulis in littus educto? religione prava superfudisse unguentum, cuiusillum novitatem odoremque in altum refugisse, nec nisi post multos dies visum languidum et maestum; mox red ditis viribus, priorem lasciviam et solita ministeria repetisse. Confluebant ad spectaculum omnes Magistratus, quorum adventu et mora modica resp. novis sumptibus atterebatur. Postremo locus ipse quietum suum secretumque perdebat. Placuit occulte interfici ad quod coibatur.
Haec Plinius diserta strictaque, ut solet, scribendi elegantia. Ingressus historiae sat plena circumscriptaque dictione fluit, illic vero ubi Delphini occurrentis celeres motus flexusque inflexa quoque oratione exprimit apte inciditur. Reliqua plenioribus sic licebit membris periodisque includere.
Quae ut primum per Coloniam fama spargitur, concurrunt omnes, ipsumque, tamquam miraculum aliquod, puelum circumsistunt, intuentur, interrogant, audiunt. Die postero, eiusdem spectaculi exspectatione, natantium pueroium agmina frequens multitudo ex littore observat. Nec
page 241, image: s249tempori pueroque eodem effuso Delphinus obsequenter adnatans defuit. Verum ille eiusmodi officiotum insolentia territus, cum soclis sese in fugam vertit; dum interea Delphinus, tamquam blandus in vitator, ludo atque agitatione varia, ad obsequium amoremque composita, revocare fugientes ac retinere secum adniteretur. Hac ultro citroque provocandi fugiendique ludificatione extracti dies aliquot: dum nonnullos mari innutritos pudor subiit graviora metuendi-qui deinde allapsi, cum appellant, colludunt, tangunt, pertrectantque praeeuntem, innoxio ludendi experimento hausere audaciam. Atque imprimis puer ante vecturam expertus, tergo insilit adnatantis, illaesusque fertur in altum, atque ad littus refertur. Consuetudine huius fiducia atque illius mansuetudo augetur. Iamque eo familiaritas processerat, ut Delphinus ex mari puerum, puer exlitore Delphinum agnosceret, neuter alterum formidaret. Comitatus etiam utrimque auctus: nam et pueri adnantes, et Delphinus alter, velut spectator, vectoris vectique lateribus adhaerebant: neque tamen, aut paria illi audebant, aut hic etiam patiebatur etc.]
Vides in hac oratione plus dignitatis ponderisque reperiri, ac saepe perlevi inflexionis momento, totius habitum dictionis mutari. Ita in Salustio nonnihil extollendo, flore orationis retento, utilissimo labore studiosus eloquentiae desudabit. Vertamus oratiunculam illam, qua supra, in stylo conciso, suos Catilina ad decretorium proelium animavit.
[Compertum ego milites habeo, nullius Imperatoris tantam in dicendo vim, tantamque in persuadendo facultatem reperiri, quae ex ignavo strenuum, ex imbecillo fortem, ex timido generosum audacemque possit exercitum suscitare. Viris ad magna quaeque natis sola verborum lenocinia virtutem non addiderint; quod natura moribusque consilii, atque audaciae cuique est insitum, hoc potissimum in extremo bellorum discrimine solet eminere. Hunc nequicquam stimulaveris, cui ingenium, neque dignum gloriae calcar, neque iustum periculor um sensum subiecerit. Timor omnem generosae cogitationis vim elidit. Vos tamen ut hortando et nonnulla commonefacerem, et consilii mei aperirem rationes, in hanc concionem advocavi.
page 242, image: s250
Scitis profecto milites, quantam ipsi Lentulo, quantam nobis cladem ipsius socordia, atque ignavia attulerir, quae que me ratio, dum ex urbe praesidia opperior, cogitantem iam diu in Gallias, frustraque omnia pro nostrae salutis securitate molientem, remorata sit. Quo vero nunc in loco res nostrae sint, iuxta mecum omnes intelligitis. Duplex hostium exercitus, alter ab urbe, alter a Gallia in nostram perniciem intentus obicitur. Diutius in his locis versari, si maxime animus ferat, commeratus aliarumque rerum ad vitam necessariarum inopia prohiber, castra alio transferenda sunt, ferro iter est aperiendum. Quapropter forti vos, in structoque adversus fortunam omnem, animo esse cupiam, et si praelio decernendum sit meminisse, vos omnes opes vestras, omne decus, omnem gloriam, liberratem. que atque ipsam adeo patriam, vestris in manibus, atque armis luspensam circumferre: Unius victoriae praesidio haec nobis universa parata sunt, commoatus suppetet, municipia ac Coloniae patebunt. etc.]
En ut modica, vel connexione, vel inflexione, vel etiam adiectione membrorum, ad Tullianos eiusmodi oratio numeros circumscriptionemque potest aptari. Cetera quae in eadem exhortatione Salustianae sequuntur, tam levi momento traduci possunt, ut repetere pene eadem operae pretium non duxerim. Magis tamen figuris haec eadem Tullianis excitare ac maiori eloquentiae vi inflammare poteris. Quid sienim hoc pacto suos Catilina animaret.
[Quid agimus, commilitones fortissimi, Tantamne quantam nobis Lentuli socordia atque ignavia cladem attulit, nostra etiam cunctatione ac desidia cumulabimus? Duo nos circumsident exercitus hostium, alter ab urbe, alter a Gallia inter montium angustias velut captivos constringit, an haec desides atque inulti patiemur, ut fame denique ac rerum necessariarum inopia, sine hoste, sine ferro, sine vulnere trucidemur, et de nobis canant victoriam, qui nostra numquam arma senserunt? Non ita, aut illis vincendum, aut nobis pereundum est. Maiora mihi et vestra virtus et paratus ad pugnam animus pollicetur. etc] His enim interrogationibus non parum incitatur oratio, altiorique animum cogitatione defigit, ut Catilina expertus est,
page 243, image: s251quando illo Tulliano fulmine in senatu perstrictus exilium maluit, quam illam oratoris vehementiam sustinere.
CAPUT XVIII. De Styli argutinatura et indole.
AD tertium celebrioris Styli genus accedimus, quod arguta dictionis vi nervoque lectorem auditoremve excitat. De cuius inventione cum singulari opere prolixe disserverim, in quo fontes acutae cuiusvis, seu ligatae, seu liberae dictionis apervi, nihil hic lubet repetere. Hoc universim suffecerit, observasse lectorem, quod a daliquam argute acuteque disserendi facultatem parandam et copiam, necesse sit ad opposita atque illi, de qua disseris, rei adversantia cogitationem transferre, ac rationem aliquam eruere, cur haec de eadem asseras tribuasque, quae communi sensu minime tribuenda viderentur: aut certe neges de re, quae illi familiaria, atque ex vulgi usu maxime propria, iudicantur. His enim potissimum exspectatio auditorum aut fallitur, ad superatur rei enuntiatae raritate. Nec quicquam mentem altius figit penetratque, quam inopin at ae sententiae, velut ex occulto producta veritas. Verum nobis nunc de stylo magis, et eloquendi, quam inveniendi ratione suscepta dissertatio est. Magna enim in hoc genus scribendi invecta a quibusdam corruptio est, quae affectato quodam aculeatae dictionis studio, pene omnes infercit periodos, et quod ad oblectationem solam et delicias quasdam orationis magis, quam robur ac vim per suadendi natum est, hoc ipso eandem obruit infringitque. Ut enim melle, aut aceto, immoderatius affuso, ciborum vigor saporque opprimitur; ita iissdem condimentis, quibus temperate adhibitis sapitoratio, intemperanter usurpatis, subito desipit, et venenum esse incipit, quod poter at esse antidotum. Nemo disserit sine studio persuadendae veritatis, haec autem nuda rectius, quam fractae nimium
page 244, image: s252dictionis aculeis deliciiisque occultata proponitur. Ubi in oculos sese illa intulerit, tum eidem venuste decenterque alludere, quosdam etiam in adversarios detorquere aculeos gratiam merebitur. Cavendum itaque, ne vel crebris nimium argutiis, vel certe obscuris, mens lectoris auditorisve defigatur ac haereat: ne res tenuis nullisque ornamentis digna his temere excolatur. 3. nefrigidis parumque nervosis, ac velut infantilibus pupis, crepundiisque ludatur. Sint acumina sali piperique non fatuo, tenuiterque asper so simillima. rondiant cibum, non exasperent. Sed exemplis res verius docebitur.
§. 1. De Stylo epistolari arguto Plinii Sec. exemplum lib. 8. Ep. 14.
1. PRiorum remporum servitus, ut aliarum optimarum artium, sic etiam iuris senatorii oblivionem quandam, et ignorationem induxit. Quotus enim quisque tam patiens, ut velit discere, quod in usu non sit habiturus. Adde quod difficile est tenere, quae accepteris, nisi exerceas.
2. Itaque inducta libertas rudes nos et imperitos deprehendit, ciius dulcedine accensi cogimurquaedam facere, antequam nosse.
3. Erat autem antiquitus institurum, ut a maioribus natu non auribus modo., verum etiam oculis disceremus, quae facienda mox ipsi, ac per vices quasdam tradenda minoribus, haberemus.
4. Inde a dolescentuli statim castrensibus stipendiis imbuebantur, ut imperare parendo, duces agere, dum sequuntur, adsuescerent.
5. Inde honores petituri adsistebant curiae foribus, et consilii publici spectarores, antequam consortes erant.
6. Suus cuique parens pro magistro, aut cui parens non erat, maximus quisque et verustissimus: quae potestas referentibus, quod censentibus ius, quae vis magistratibus, quae cereis libertas, ubi cedendum, ubi resistendum, quod silentii tempus, quis dicendi modus. etc.
7. At nos iuvenes fuimus quidem in castris, sed cum
page 245, image: s253suspecta virtus, inertia in pretio, cum ducibus auctoritas nullanulla militibus verecundia, nusquam imperium, nusquam obsequium, omnia soluta, turbata, atque etiam in contrarium versa, postremo obliviscenda magis, quam tenenda.
8. Iidem prospeximus curiam, sed curiam trepidam, et elinguem, cum dicere quod velles periculosum, quod noles, miserum esset.
§. 2. Et lib. 4. De Regulo improbo homine parum sincere filium mortuum lugente, sic habet stylo magis conciso.
9. REgulus silium amisit, hoc uno malo indignus, quod nescio an malum putet. Erat puer acris ingenii; sed ambigui, qui tamen posset recta sectari, si patrem non referret.
10. Hunc Regulus emancipavit, ut heres matris existeret. mancipatum (ita vulgo ex moribus hominis loquebantur) foeda et insolita patentibus indulgentiae simulatione captabat.
11. Incredibile est, sed Regulum cogita.
12. Amissum tamen luget intane. Habebat puer manulos et vinctos, et solutos: habebat canes maiores minoresque: habebat Luscinias, psittacos, merulas: omnes Regulus circa rogum trucidavit. nec dolor ille erat, sed ostentatio doloris.
13. Convenitur ad eum mira celebritate. Cuncti derestantur, oderunt, et, quasi probent, quasi diligant, curlant, frequentant. Utque breviter, quodsentio, enuntiem, in Regulo demerendo Regulum imitantur.
14. Tenetse trans Tiberim in hortis, in quibus latissimumsolum porticibus immensis, ripam statuis suis occupavit; ut est in summa avaritia sumptuosus, in summa infamia gloriosus.
15. Vexat ergo civitatem in saluberrimo tempore, et quod vexat solatium putat.
16. Dicit se velle ducere uxorem, hoc quoque sicut alia perverse. audies brevi nuptias lugentis, nuptias senis: quorum alterum immaturum, alterum serum est.
page 246, image: s254
17. Unde haec augurer, quaeris? non quia affirmat ipse, quo nihil mendacius est: sed quia certum est Regulum esse facturum, quidquid fieri non oportet. Vale.
§ 3.
HAec ea moderatione argutiarum tractata sunt, ut reprehensionem non mereantur, legentem teneant. et subtili iucundaque expositione oblectent. Eminere vero hos magis in concisa dictione, quam circumscripta aculeos, facile observabis. nimius enim orationis ornatus illos obruit, et seipsis, citra hunc apparatum, emicant. In prima epistola lucent rarius, densius in altera, magis etiam savente materia: neque enim ubique par omnibu: locus.
Rursum videbis in eo universim totam pene consistere argute scribendi inventionen, artificiumque; ut vel affirmes de re, quod ab ea vulgo existimatur ulienum; vel quod eidem, ut proprium, tribuitur, hoc ipsi deneges. Quid tam alienum, quam aliquem parendo imperare n. 4. inertiam in pretio esle n. 7. curiam elinguem, num. 8. in avaritia esse sumptuosum, in infamia gloriosum. num. 14, nubere lugentem ac senem? n. 16.
Ceterum ex oppositione, et haec, et alia gratiam mutuantur. Ut facere antequam nosse, num. 2. tam velle periculosum, quam nolle miserum esse. num. 8. eundem et emanciparum, et mancipatum esse num. 10. Facere quidquid fieri non oportet num. 17.
Horum tanto maior venustas ac gratia, quod neque orationem obscurent, neque rebus indignis frivolisque adhibeantur, nec denique frigida ac puerili id rerum interpretatione fiat. quae supra in hoc genere scribendi cavenda esse, tamquam vitia maxime infesta, monuimus.
page 247, image: s255
CAPUT XIX. De Stylo historicorum arguto.
DVplici potissimum scribendi genere hunc stylum historici complexi sunt, aut ipsum historiae planioris filum argutis quibusdam sententiis, tamquam gemmes floribusve, interpolando: aut quandam historiae longioris summam compendio in sententias aliquot digerendo, quae suum aliquem ab acumine dicendi, quo altius animis insiderent, ornatum traherent. quales fere sunt epigraphae defunctorum sepulchris, aut etiam triumphalibus monumentis, tabulisque publicis, sive ad laudem, sive ad reprehensionem adhibitae. De his in Argutiis actum fusius, nunc breviter utriusque scriptionis exempla contemplemur. A priori specie exemplum supra in stylo conciso ex Salustio recitatum parum abest, quaedam etiam in stylo circumscripto notata ex Curtio. Hic tamen Valerium Maximum cum egregia scribendi virtute sua etiam confundentem vitia, sed cultiori tamen ex loco disserentem, audiemus. Amat ille eiusmodi aculeos. sed quandoque invita [orig: invitâ] Venere adscitos, magis hac gratia quandoque placiturus, nisi sibi in iis nimium placere visus esset.
§. 1. Valerius Maximus lib. 8. De studio et industria.
1. QUid cesso vires industriae commemorare, cuiusalacri spiritu militiae stipendia roborantur, forensis gloria accenditur, sido sinu cuncta studia accepta nutriuntur. Quidquid animo, quidquid manu, quidquid lingua admirabile est, ad cumulum laudis perducitur. etc.
2. Cato minor ita doctrinae cupiditate flagravit, ut ne in curia quidem, dum senatus cogitur, temperaret fibi, quo
page 248, image: s256minus libros Graecos lectitaret: qua quidem industria ostendit, aliis tempora deesse, alios temporibus superesse.
3. Terentius autem Varrohumanae vitae exemplumaetatisque spacium nominandus: non annis, quibus saeculi tempus aequavit, quam stylo vivacior fuit. In eodem enim lecto, et spiritus eius, et egregiorum operum cutus exstinctus est.
4. Consimilis, perseverantiae Livius Drusus, qui aetatis viribus, et acie oculorum defectus, ius civile populo benignissime in terpretatus est; utilissimaque discereid cupientibus monumenta composuit. Nam ut senem illum natura, coecum fortuna facere potuit: ita neutra interpellare valuit, ne non animo et viveret, et videret.
5. Demosthenes cum inter initia iuventae, artis quam affectabat, primam literam dicere non posset, oris sui vitium tanto studio expugnavit, ut ea a nullo expressius efferretur. Deinde, propter nimiam exilitatem, acerbam auditu vocem suam, exercitatione continua, ad maturum et gratum auribus sonum perduxit. Lateris etiam firmitate defectus, quas corporis habitus vires negaverat, a labore mutuatus est.
6. Multos enim versus uno spiritu complectebatur, eosque ad versa loca celeri scandens gradu, pronuntiabat-Ac vadosis litoribus insistens, declamationes, fluctuum fragroribus, obluctantibus, edebat; ut, ad fremitus concitatarum concionum, patientia duratis auribus uteretur. Fertur quoque, ore insertis calculis, multum ac diu loqui solitus, quo vacuum promptius eslet et resolutius. Proeliatus est contra rerum naturam, et quidem victor abiit, maliguitatem eius pertinacissimo animi robore superando. Itaque alterum Demosthenem mater, alterum industria enixa est.
7. Archimedis quoque fructuosam industriam fuisse dicerem, nisi eadem illi et dedisset vitam, et abstulisset.
8. Capris enim Syracusis, Marcellus machinationibus eius multum ac diu victoriam suam inhibitam senserat; eximia tamen hominis prudentia delectatus, ut capiti eius parceretur, edixit, pene tantum gloriae in Archimede servato, quantum in Syracusis captis reponens.
9. At is dum animo et oculis in terram defixis formas describit, militi, qui praedandi gratia domum
page 249, image: s257irruperat, strictoque super caput gladio, quisnam esset? interrogabat, propter nimiam cupiditatem investigandi quod quaerebat, nomen suum indicare non potuit; sed protecto manibus pulvere. Noli, inquit, obsecro istum disturbare. Ac perinde quasi negligens imperii victoris, obtruncatus sanguine suo arris suae lineamenta confudit. Quo accidit, ut propter idem studium modo donaretur vita, modo spoliaretur.
10. Iam Solon quanta industria flagraverit, et versibus complexus est, quibus significat, se quotidie aliquid addiscentem senescere: et supremo vitae die confirmavit, cum assidentibus amicis, et quadam de re sermonem inter se conferentibus, satisiam pressum caput erigeret. Interrogatusque quapropter id fecisset? respondit: Ut dum istud, quidquid id est, de quo iam disputatis percepero, moriar. Migrasset profecto ex hominibus inertia, si co animo vitam ingrederemur, quo eam Solon egressus est.
Haec laudem pleraque merentur. ingeniique non vulgaris est, factum aliquod celebre in historiis arguto animis epiphonemate affigere. Sed tamen affectati nimium otiosive, aut etiam srigidi obscurique acuminis labes devitanda est. Qualem num. 9. Valerius non subterfugit, dum idem quod n. 7. dictum supervacua subtilitate revocavit, ceterum plerosque numeros non importuna argutia conclusit. Sed nec illud, eodem cap. viquadam accersitum laudare possum, quod de Socrate sub finem vitae musicam discente, subicit. Ergo, dum ad discendum semper se pauperem credidit, ad docendum fecit se locupletissimum. Sic nec ubique purus, aut sanus sermo: nolim enim e. c. cum eodem illic dicere. Virtutem duramento sui confirmat: nolim scribere: Terentius Varro, humanae aetatis spacium nominandus. Similia qui noverit cavere [orig: cavêre]. Valerium utiliter ad exacuendam dictionem legerit. Sed alium stylo magis expolito suos etiam miscentem aculeatae dictionis flores audiamus.
page 250, image: s258
§. 2. C. Velleius Paterculus lib. 2. histor. sub sinem de Casare Tiberio et Seiano Praefecto.
1. SAcravit parentem suum Caesar non imperio, sed religione; non appellavit eum, fecit Deum. Revocata in forum fides, summota e foro seditio, ambitio campo, discordia curia: sepultaeque ac situ obsitae, iustitia. aequitas, industria, civitati redditae. Accessit magistratibus auctoritas, senatui maiestas, iudiciis gravitas; compressa cheatralis seditio: recte faciendi omnibus aut incussa voluntas, autimposita necessitas.
2. Honorantur recta, prava puniuntur; suscipit potentem humilis, non timet: antecedit, non contemnit humiliorem potens.
3. Fortuita non civium tantummodo, sed urbium damna Principis munisicentia vindicat. Poena in malos sera, sed aliqua; superatur aequitate graria, ambitio virtute. Nam facere recte cives suos Princeps optimus faciendo docet; cumque sit imperio maximus, exemplo maior est.
4. Rato eminentes virinon magnis adiutoribus ad gubernandam fortunam suam usi sunt, ut duo Scipione: duobus Laeliis, quos per omnia aequaverunt sibi, ut D. Augustus M. Agrippa, et maxime ab eo Statilio Tauro. Quibus no vitas familiae haud obstitit, quo minus ad multiplices consulatus triumphosque et complura eniterentur sacerdotia. Etenim magna negotia magnis adiutoribus egent. Interestque Reip. quod usu necessarium, et dignitate eminere, utilitatemque auctoritate muniri.
5. Sub his exemplis Tiberius Caesar Seianum Aelium principe equestris ordinis patre natum, materno vero genere clarissimas, veteresque et insignes honoribus complexum familias, habentem consulares fratres, consobrinos avunculum, ipsum vero laboris ac fidei capacissimum, sussificenti etiam vigore animi, compage corporis, singularem principalium onerum adiutorem, in omnia habuit, ac habet; virum severitatis laetissimae, hilaritatis priscae, actu oriosis simillimum: nihil sibi vindicantem. coque assequentem omnia, semper infra aliorum
page 251, image: s259aestimanes se metientem, vultu vitaque tranquillum, animoexsomnem.
6. In huius virtutum aestimatione iam pridem iudicia civitatis cum iudiciis Principis certant. Neque novus hic mos senatus populique Romani est, putandi quod optimum sit, esse nobilissimum. Et qui C. Marium ignotae originis usque ad sextum consulatum sine dubitatione Romani nominis habuere principem, et qui M. Fulvio tantum tribuere, ut pene assentatione sua quibus vellet principatus conciliaret; quique nihil Asinio Pollioni negaverunt, quod nobilissimis summo cum sudore consequendum forer, profecto hoc idem senserunt, in cuiucumque animo virtus inesset, ei plurimum esse tribuendum.
7. At Tiberius, quoties populum congiariis honoravit, senatorumque censum, cum id senatu auctore facere potuit, quam libenter explexit; ut neque luxuriam invitaret, neque honestam paupertatem pateretur dignitate destitui?
8. Quantae molis bellum Principe Galliarum ciente Sacroviro Floroque Iulio mira celeritate ac virtnte compressit? ut aute populus Rom. vicisse se, quam bellare cognosceret, nuntiosque perieuli victoriae praecederet nuntius.
9. Veniendum ad erubescenda. Quantis hoc triennium, M. Vinici, doloribus laceravit animum eius? quamdiu abstruso, quod miserrimum est pectus eius flagravit incendio, quod ex nuru, quod ex nepote, dolere, indignari, erubescere coactus est? cuius temporis aegritudinem: uxit amissa mater eminentissima, et per omnia Deis, quam hominibus similor femina; cuius potentiam nemo sensit, nisi aut levatione periculi, aut accessione dignitatis.
Cultissima huius auctoris dictio, in paucioribus quam illa Valerii offendit, sed tamen offendit nonnumquam, et suas etiam labes elegantissimae admiscet Musarum purpurae. Hic oratori panegyrico, quam historico propior est, et quasdam nimo producit ambitu periodos, quod nec alibi vitium satis declinat, praesertim ubi in longas parentbeses multa coniecit, his vinculis eximenda. Nonnumquam sententias aut addensat obscurius, aut pracipitate amputatove repente numero abrumpit. neque tam historiam, qu et eius quoddam compendium proponit. Dignus qui Curtio adiu~gatur. Cui ut in vitiis quibusdam cedit, ita et in nonnullis styli virtutib. est
page 252, image: s260anteferendus. Suavissima moderatione omnem ab actue dictis affectationem submovet. Quam enim apte simul arguteque de Principe demisso dictum: antecedit, non contemnit humiliorem. n. 2. recte facere suos Princeps optimus faciendo docet. n. 3. de mo derate severo, Vir severittis laetissimae n. 5. de modesto, nihil sibi vindicantem assequi omnia, ib. De liberali in pauperes; nec luxuriam in vitavit, nec honestam paupertatem dignitare destitui passus est. n. 7. De victore. Nuntios periculi, victoriae nuntius praevertit. n 8. de clemente et liberali, cuius potentiam nemo sensit, nisi aut le vatione periculi, aut accessione dignitatis. n. 9. Quae quam in Tiberio vera sint, hic non examino; hoc tantum assero, quod universamagno pondere sententiarum argute librentur.
§. 3.
DE Epigraphis cum alibi tractatum fusius, hic unam suffecerit adiungere, ut, qua illae potissimum virtute emineant, intelligas. In his veterum pauca nobis relicta sunt, quae recentiorum studia assequantur; recentioribus vero nimia affectio placere visa est. Emanuel Thesaurus, Franciscus Remondus, et 1. Baptista Masculus hoc scribendi genere inprimis eminent: quamquam frigidae affectationis, atque obscuritatis vitium non omnes evitarint. Ceterum arguta subtilitate admirandi, dignique qui ad illam aspirantibus, cum illius offensionis devitatione, legantur. Unum Masculi satis, de Salomone per Voluptatem in senio delirante, cultum est. In reliquis ad meas Argutias, secundae praesertim adictionis, quam paro, remitto.
Salomonis elogium.
Haeret animus decora inter et probra.
Legitimam complexus es Sponsam Sapientiam,
Voluptas de sede et statu dimovir,
Cordatum fecit excordem.
Studiosus pacis abstinuisti gladio, quamquam eo semel usus,
Cum de una prole duae disceptarent Matres,
anticipem nodum ancipiti ferro dirimens,
difficilem nodum solvere aggressus es gladio:
non adhibito, sed intento,
vel hoc Macedonum Rege maior.
page 253, image: s261
A pace sortitus es nomen.
Sed cum alius deesset hostis, tu tibi ipse fuisti.
Gemuit Sapientia, cum sapientissimum vidit desipere.
Exorsos a Libani Cedro disserere, Cedro digna scripsisti:
Sed immani corruisti radicitus casu.
Post tot hecatombas, et vota, te victimam devovisti; sed Veneri.
Ubi iam refrixeras senio, deflagrasti Cupidine.
Cum multiplicasti cantatrices et psaltrias, auxsisti Sapientiae luctum,
Frustra solium fabricatus ex ebore es candido:
pulcher in throno, turpis intoro.
Effinxisti ad soli decus leones, sed inter generosas belluas degener.
Pater a Leonibus eripuit vitam,
Te filium praedatae sunt Lupae.
Vides hic magis densari acumina, et velut in aciem collocata digeri, ac soluti quodammedo Epigrammatis adire vices. Singula ita oculis subiecta sunt, ut expositione alia non non indigeant.
CAPUT XX. Styli Oratorii arguti exemplum e Plinii panegyrica.
Adoptatio Traiani Caesaris ab Imperatore Nerva, ob Virtutes Traiani, praefertur haeteditariae successioni, et variis titulis argute extollitur.
1. Quia ad magnam Reip. utilitatem assumptus est.
2. Quia non cognationis, sd virtutis intuitu.
3. Quia Deorum ope ad quos Nerva confugit factum, ut Traiano electo statuo tumultus exortus quie verit.
4. Quia et Imperatoris et populi voluntate postulatus paruit.
5. Quia modeste imperio usus est. Ut Nerva nihil divinius fecisse visus sit. Plin. in pan. mihip 6.
1. EXpectatum est tempus, quo liqueret, non tam accepisse te beneficium, quam aedisse. Confugit in sinum
page 254, image: s262tuum concessa Rcsp. ruensque imperium super Imperatorem, Imperatoris tibi voce delatum est. Imploratus adoprione, et accitus es. Ut olim duces magni a peregrinis, externisque bellis ad opem patriae serendam revocari solebant: ita filius ac parens, uno eodemque momento, rem maximam invicempraestitistis: ille tibi imperium dedit, tu illi reddidisti. Solus ergo adhuc, cui pro munere tanto paria accipiendo secisti, imo ultra dantem obligasti: communicato enim imperio sollicitior tu, ille securior factus est. O novum, utque inauditum ad principatum iter, non te propria cupiditas, proprius metus, sed aliena utilitas, alienus timor Principenfecit. Videaris licet, quod est amplissimum, consecutus inter homines: felicius tamen erat illud, quod reliquisti, sub bono principe privatus esse desiisti: assumptus es in laborum, curarumque consortium, nec te laeta, et prospera stationis istius; sed aspera, et dura ad capessendam eam compuleruns. Suscepisti imperium, postquam alium suscepti paenitebat.
2. Nulla adoptati cum eo, qui adoptabas cognatio, nulla necessitudo, nisi quod uterque optimus erat. dignusque alter eligi, alter eligere. Itaque adoptus es, non, ut prius, alius, atque alius, in uxoris gratiam. Adscivit enim te silium non vitricus, sed princeps: codemque animo Divus Nerva pater tuus factus est, quo erat omnium. Nec decet aliter silium adsumi, si adsumatur a Principe. An S. P. Q. Romani exercitus, provincias, socios transmisiurus uni, successorem e sinu uxoris accipias? summaeque potestatis heredem tantum intra domum tuam quaeras, non per totam civitatem circumferas oculos? et hunc tibi proximum, hunc coniunctissimum existimes, quem optimum, quem Diis simillimum in veneris? Imperaturus omnibus, eligi debet ex omnibus. Non enim servulis tuis Dominum (ut possis esse contentus, quasi necessario herede) sed Principem civibus daturus es Imperator. Superbum istud, et regium, [note: a Regum more factum, qui ex senatos praeficiunt.] nisi adoptes cum, quem constet imperaturum suisse, etiamsi non adoptasses. Fecit hoc Nerva, nihil interesse arbitratus, genueris, an elegeris; si perindesine iudicio adoptentur liberi, ac nascuntur: nisi tamen quod aequiore animo ferunt homines, quem princeps parum feliciter genuir, quam quem male elegit.
page 255, image: s263
3. Sedulo ergo vitavit hunc casum: nec iudicium hominum, sed Deorum etiam in consilium adsumpsit. Itaque non tua in cubiculo, sed in templo, nec ante genialem torum, sed ante pulvinar Iovis optimimaximi adoptio peracta est: qua [orig: quâ] tandem non servitus nostra sed libertas et salus, et securitas fundabatur. Sibi enim Dii immortales gloriam illam vendicaverunt: horum opus, horum illud imperium, Nerva tantum minister fuit. Uterque, qui adoptaret tam pavuit. quam tu adoptabaris. Allata erat ex Panonia laurea, id agentibus Diis, ut invicti Imperatoris exortum victoriae insigne decoret. Hanc Imperator Nerva in gremio Iovis collocarat, cum repente solito maior, et angustior, advocata hominum concione Deorumque, te silium sibi, hoc est, unicum auxilium fessis rebus adsumpsit. Inde quasi deposito imperio, qua [orig: quâ] securitate, qua gloria laetus? (nam quantulum refert, deponas, an partiaris imperium; nisi quod dissi cilius hoc est) non secus, ac praesenti tibi innixus, tuis humeris se, patriamque sustentans, tua iuventa, tuo robore invaluit; statimque consedit omnis tumultus. Non adoptionis opus istud, sed adoptati fuit. Atque adeo temere feeerat nerva, si adoptasset alium. Oblitine sumus, ut nuper post adoptionem non desierit seditio, sed coeperit? irritamentum istud irarum, et fax tumultus fuisset, nisi incidisser in te.
4. An dubium est? ut dare posset imperium Imperator, qui reverentiam amiserat, auctoritate eius effectum est, cui debatur. Simul filius, Caesar, mox imperator, et consors tribunitiae potestatis, et omnia pariter, et statim factus es, quae proxime parens verus tantum in alterum silium contulit. Magnum hoc tuae moderation is indicium; quod non solum successor imperii, sed particeps etiam, sociusque placuisti: nam successor etiam si nolis habendus est, non est habendus socius, nisi velis. Credentne posteri patritio et consulari, et triumphali parte genitum, cum fortissimum, amplissimum, amanrissimum sui exercitum regeret, imperatorem non ab exercitu factum? eidem cum Germaniae praesideret, Germanici nomen hinc missum? nihil ipsum, ut Imp. fieret, agitasse? nihil fecisse, nisi quod meruit, et paruit. Paruisti enim Caesar, et adprincipatum obsequio pervenisti, nihilque magis a te subiecti animo factum
page 256, image: s264est, quam quod imperare coepisti. Iam Caesar, iam imperator, iam Germanicus absens, et ignarus: et, post tanta nomina. quantum ad te petinet, privatus. Magnum videretur, si dicerem, nescisti te imperatorem futurum. Eras imperator, et esse te nesciebas. Ut vero ad te fortunae tuae nuntius venit, malebas quidem hoc esse quod fueras, sed non erat liberum. An non obsequereris Principi civis, legatus Imperatori, silius patri? Ubi deinde disciplina? ubi mos a maioribus traditus, quodcumque Imperator munus iniungeret, aequo animo patatoque subeundi? quid enim si provincias ex provinciis, ex bellis bella mandaret? eodem illo uti iure posse putes, cum ad imperium revocet, quo sit usus, cum ad exercitum miserit? nihilque interesse ire legatum, an redire Principem iubeat, nisi quod maior sit obsequii gloria in eo, quod quis minus velit? Augebat auctoritatem iubentis, in summum discrimen auctoritas eius adducta; ut que magis parendum imperanti putares, efficiebatur eo, quod ab aliis minus parebatur. Ad hoc audiebas Senatus, populique consensum. Non unius Nervae iudicium illud, illa electio fuit: nam qui ubique sunt homines, hoc idem votis expetebant. Ille tantum iure Principis occupavit, primusque fecit, quod omnesfacturi erant. Nec hercule tantopere cunctis factum placeret, nisi placuisset ante quam fieret.
5. At quo temperamento, Dii boni, potestatem tuam, fortunamque moderatus es imperator? Tu titulis et imaginibus, et signis: ceterum modestia, labore, vigilantia, dux, et legatus, et miles, cum iam tua vexilla, tuas aquilas magno gradu anteires: neque aliud tibi ex illa adoptione, quam filii pietatem, filii obsequium adsereres, longamque nomini aetatem longamque gloriam precarete, iam te providentia Deorum primum in locum provexerat, tu adhuc in secundo resistere, atque etiam senescere optabas. Privatus tibi videbaris, quamdiu Imperator et alius esset. Audita sunt vota tua, sed in quantum optimo illi, et sanctissimo seni utile fuit: quem Dii caelo vendic averunt, ne quid post illud divinum, et immortale factum, mortale faceret. Deberi quippe maximo operi hanc venerationem, ut novissimum esset, auctoremque eius statim consecrandum, ut quandoque inter posteros quaereretus, an illud iam Deus fecisset? Ita ille nullo magis nomine publicus parens, quam quia
page 257, image: s265tuus: ingens gloria, ingensque fama, cum abunde expertus esler, quam bene humeris avis sederet imperium, tibi terras, te terris reliquit, eoipso charus omnibus, ac desiderandus, quod prospexerat, ne desider aretur.
Audis quanta sententiarum gratia [orig: gratiâ] hi aculei vibrentur; velut illustres e sole radii totum orationis corpus pulchro lumine perfundunt. Repetere nen lubuit, sed diversis pleraque signare literis, ut altius penetrentur, oculosque minus eruditorum in se convertant. Ex oppositis. factorum, rerum, personarumque, atque etiam adiunctorum, videspassim aliquid praeter exspectationem erui, animoque audientis defigi. Sequere, qua licet, haec subtilioris ingenii vestigia; at cave offensiones, quae altiora consectantibus sunt ubique proniores. Satis densa haec aculeorum in oratione silva, siquam apud nonnullos reprehensionem incurrat, forte sua mereatur frequentia. Quod tam crebris obruatur, ac cedat denique fatigata auditoris attentio, ideoque voluptatis loco taedium creetur. Magis illud in Seneca Rhetore, suis in controversis, his perpetuo lusibus adhaerenti metuendum est. Magnopere tamen ad exacuendum ingenium stylumque faciet, siquis cum delectu ex ipsius depromat, vel suasoriis, vel controversiis multa cum sale atque acrimonia argute pronuntiata.
CAPUT XXI. Vitia huius styli cum virtutibus in exemplo proponuntur. M. Annaeus Seneca Rhetor libro Suasoriarum. Suas. 6. Deliberat Cicero, an Antonium hostem suum victorem, contra quem Philippicas vel dixerat, vel scripserat, deprecetur? Q Haterias, negat Ciceronem debere Antonio supplicem fieri.
1. SCiant posteri potuisse Artonio servire Remp. non potuisse Ciceronem. Laudandus tibi erit Antonius. In hac causa
page 258, image: s266etiam Ciceroni verba deficient. Crede mihi, cum diligente custodieris, faciet tamen Antonius, quod Cicero tacere non possit. Si intelligis Cicero, non dicit (Antonius) roga, ut vivas; sed roga, ut servias. Intrare senatum voles, in quo non Cn. Pompeium visurus es, non M. Catonem, non Lucuilos, non Horrensium, non Lentulum atque Marcellum, non tuos inquam Consules Hiricum et Pansam: Cicero, quid in alieno saeculo tibi? iam nostra peracta sunt. M. Cato solus maximum vivendi moriendique exemplum, mori maluit, quam rogare.
2. Porcius Latro idem tuetur. Ergo (ait) loquitur imperator Cicero, ut non timeat Antonius: loquatur unquam Antonius, ut Cicero timeat? Civilis sanguinis Syllana sitis in civitatem redit, consularia capita auro rependuntur. Tuis verbis, ô Cicero, utendum est, ô tempora, ô mores! Videbis ardentes crudelitate ac superbia oculos, videbis illum non hominis, sed belli civilis vultum, videbis illam corporis totius gladiatoriam firmitatem, videbis illum pro tribunali, loco quem Magister equitum (cui ructare turpe erat) vomitu faedaverat: supplex accides genibus, deprecaberis, et ore, cuise debet salus publica humilia in adulationem verba submittes? Pudeat Verrem quoque; quia proscriptus, fortius perit,
3. Cestius Pius sic idem suasit. Si ad desiderium populi respicis Cicero, quandocumque perieris, parum vixisti: si ad res gestas, satis vixisti: si ad iniurias fortunae, et praesentem Reip. starum nimium diu vixisti: si ad memeriam operum tuorum, semper victurus es. Tu mehercules, Cicero, si veneris ad Antonium, mortem rogabis.
4. Pompeius Silo. Scias licet, tibi non expedire vivere, si Antonius permittit, ut vivas, Tacebis ergo proscribente Antonio et Remp. laniante, et ne gemitus quidem tuus erit? Malo populus Rom. mortuum ciceronem, quam vivum desideret.
5. Albutius Moriendum est Ciceroni, etiamsr nemo proscriberet, graves odiorum causae; maxima causa proscriptionis ipse est Cicero. Non unus tibi infestus Antonius est. Si cui ex triumviris non es in visus, gravis es. Roga Cicero, exornunum, ut tribus servias.
page 259, image: s267
Deliberat Cicero, suane comburat scripta? promittente Antonio incolumitatem, si fecisset.
6. Negat, Q. Haterius. Non feres Antonium, intolerabilis in malo ingenio felicitas est. Ingenium tuum amas, quod illud Antonius plus odit, quam te. Remittere, ait, se tibi, ut vivas, commentus quemadmodum etiam eripiat quo vixeras, crudelier est pactio Antonii, quam proscriptio. Ingenium erat in quod nihil iuris haberent trium viralia arma; commentus est Antonius quemadmodum, quod non poterat cum Cicerone proscribere, tolleretper Ciceronem. Hortater te Cicero, ut vitam magni aestimares, si libertas suum in civitate haberet locum, si suum in libertate eloquentia. Nunc ut scias, nihil melius esse, quam mori, vitam tibi Antonius promittit. Pendet nefariae proscriptionis tabula: tot praetorii, rot consulates, tot equestris ordinis viri periere, nemo relinquitur, nisi qui servire possit. Nescio, an hoc tempore vivere, velis Cicero; nemo est cumquo velis.
7. Cestii Pii. Nunquid opinio mefefellit? Intellexit Antionius salvis eloquentiae monumentis non posse Ciceronem mori. Ad pactionem vocaris. qua pactione melior in te pars tui petitur. Si occidetur Cicero, iacebit inter Pompeium Pattem filiumque et Afranium Petreiumque Q. Catulum, M. Antonium illum, indignum hoc successore genetis; si servatur, vivet inter Ventidios, et Canicios, et Saxas. Ita dubium est an satius sit, cum illis iacere; an cum his vivere? Pro uno homine, iactura publica pacisceris. Scio omne pretium iniquum esse, quod ille constituit: nemo tanti emit Ciceronis vitam, quanti vendit Antonius. Si hanc tibi pactionem ferret. Vives, sed eruentur oculi tibi, vives sed debilitabuntur pedes. Etiamsi in alia damna corporis praestares patientiam, excepisses tamen linguam. Ubi est sacra illa vox tua: Mori enim naturae finis est, non poena? Hocr bi uni non liquet? At videris Antonio persuasisse. Assere te potius libertati, et unum crimen inimico adice: sac Antonium moriendo nocentiorem.
8. P. Asprenatis. Permitte te populo Rom. contra Antonium, si scripta combusseris, Antonius paucos annos tibi promittit, at si non combusseris populus Rom. omnes.
9. Argentarii. Ut corpus quod fragile et caducum est
page 260, image: s268servetur, pereat ingenium quod aeternum est? Ego mirabar, si non supplicio crudelior esset Antonii venia. P. Scipionem a maioribus suis desciscentem generosa mors in numerum Scipionum reposuit. Mortem tibi remittit, ut id pereat, quod solum immortale est. Qualis est pactio? aufertur Ciceroni ingenium sine vita. promittunt, oblivione nominis tui, paucitur servitutis auni. Non ille te vivere vult; sed facere ingenii tui superstitem. Vive, ut Cicero audiat Lepidum, Cicero audiat Antonium, nemo Ciceronem. Pati potes, ut quod in te optimum habes, ante te efferas? Sine post te durare ingenium cuum, perpetuam Antonii proscriptionem.
10. Aurelii fusci. Quoad humanum genus incolume manserit, quamdiu usus literis honor summae eloquentiae pretium erit. Quamdiu Reip. nostrae aut fortuna steterit, aut memoria duraverit, admirabile posteris vigebit ingenium, et unoproscriptus saeculo, proscribes Antonium omnibus. Crede mihi vilissima pars tui est, quae tibi vel eripi, vel donari potest. Ille verus est Cicero, quem proscribi Antonius non putat, nisi a Cicerone posse. Non ille tibi remittit proscriptionem; sed tolli desiderat suam. Si fidem deceperit Antonius, morieris: sipraestiterit, servies. Perte M. Tulli, per sexaginta annos pulchre actos, per salutarem Reip. consulatum, per aeternam, si pateris, ingenii tui memoriam, per Remp. (quae, ne quid te putes carum relinquere, ante te periit) oro et obtestor; ne moriaris, confessus, quod nolueris mori.
In his multa sana sunt, et ingeniosa subtilitate opponuntur. Sed quandoque nimia affectatione, vel frigescunt, velobscurantur. Talia sunt quae n. 2. Latro adfert. Illud quoque Haterii n. 1. non dicit, roga ut vivas etc. et illud n. 6. Ingenium tuum amas etc. frigida sunt, quia magis ornatum quam veritatem spectant. Sed et illud Cestii n. 7. Fac Antonum moriendo nocentiorem (si te videlicet novo scelere interemeri) acutius, quam illustrius dictum est. Illud nemo tanti etc. obscurum est. Illa Pompei n. 4. Albutii n. 5. Asprenatis n. 8. Argentarii n. 9. Fusci n. 10. laudem merentur. Ceterafere in ambiguo sunt. Universeplus lucis in expositione sententiae requiritur. Agedum simili utamur exemplo, et acuto scribendi genere Herodis factum prosequamur, qui Bethlemi infantes omnes immisso milite trucidavit, ut Christum natum tolleret. Ita enim praxin ipsam subtiliter arguteque disserendi propius eloquentiae studiosus percipiet, et stylo, velut manu alterius ducto, certius assequetur.
page 261, image: s269
CAPUT XXII. Via ac ratio argutam dictionem et inveniendi, et stylo Oratori idoneo formandi.
QUi argute subtiliterque volet disserere, primo rei tractane dae argumenta rationesque, quibus vel laudet, reprehendatve, vel suadeat, aut dissuadeat, animo complectatur. Deinde ad illarum opposita mentem transferat, ex hac enim, velut adversa sibi invicem acie, hic conflictus sententiarum, et exspectati ictus, quibus audientis animus percellitur, existunt: dum vel aufertur uni partium, quod illi auferendum minime iudicaebantur; vel accedit alteri, quod minime videbatur tribuendum. Expendamus Herodis factum per usitatas circumst antias: primum rudi investigatione argumenta simul eorumque opposita oculis subiieiendo; quod simplicius praesto, ut inveniendi rationem facilius assequaris
Quis?
Rex est; sed, cui ira furorque imperent; tam impotens sui, quam in alios potens.
Purpuram indutus; sed quam innocentum tinxit sanguine, minime regiam.
Coronam gestat; sed quam ad innocentes pueros transtulit, cum vitam abstulir.
Dare his certius coronam non poterat, quam cum sie ab illis auferre conatus est.
Sibi infelix, suisque ademir, cum vellet alieno firmare sanguine. Regnaturus diutius, nisi Christum regnare noluisser.
Sceptro usus, sed pro quo, insano errore, arripuit gladium, quos Rex tueri debuit, tyrannus oppressit.
Iam vir adultus, quam pudendum, quod infantes timuerit!
Hoc unum cum laude patrare visus es, quod Rex cum esset plurimos Reges fecerit, cosque caelestes, non terrenos. Quis talem ad magna creatum non asserat? Regium hoc vere factum, tot tantosque Reges procreare.
page 262, image: s270
Quid?
Qui innocentes peremit, an innocens esse potuit?
Retorto in se gladio propriam sustulit innocentiam.
Alios feriit, ipse succubuit. Victis reliquit Victoriam,
Victor amisit. Turpis pugna in qua sic vincitur!
Scelus plexuit, sed nondum cogitatum,
Plectendus ipse, si nefas gladio vindicaretur; non enim in aliis reperit, sed in se admisit.
Nisi forte hunc neges nocentem, qui tot innnocentes caelo asserit.
Certe utcumque res habear Herodes Christum Regem timuit.
Religiosus homo, qui nece infantium non imminuit Regnum Christi, sed auxit.
Quibus auxiliis?
Armatos contra inermes misit, milites contra infantes. Viros contra feminas.
Tanta [orig: Tantâ] potentia [orig: potentiâ], quae magnam ostenderet impotentiam.
Sed frustra homines oppugnar, quos propugnant Angeli.
Unus puer omnibus viris fortior est, Gigas in cunis.
Infans nuper narus, et Abraha aetate maior est.
Supra Reges fortis, et supra fortes Rex.
Qui nec cedit, nec caeditur, nisi volens.
Infantes sub militum gladiis succumbere patitur, ut resurgant fortius.
Et vires a casu muruentur, triumphaturi si caderent.
Purpuram suo tincturi sanguine Herodiana nobiliorem.
Cur?
Ne regnum apud Iudaeos occupet, Christum Herodes persequitur.
Quam stulte. Nam si superi destinarint regnum, quomodo eripies?
Si negarint, cur persequeris? An Deo legem statuet homo?
Si Christus homo est, cur meruis infantem? si Deus, cur non meruis ultorem?
Si, qui regnis nascuntur, perire meruerunt, Herodi iam diu debetur supplicium.
page 263, image: s271
Si iccirco ut scelera puniantur, Herodes hanc caedem esse pietatem putar,
Impii sunt quotquot hactenus pepercerunt Herodi, tot scelerum reo.
Quomodo?
Qui vix natos ferro tollit; aut nasci numquam debuit, aut in cunis mori.
Nemo ad talem nascitur victimam dignior.
Si ita in Herode plexuissent Maiores scelera, nullum modo admitteret.
Et quanto felicius periisset innocens, quam innocentes perderet!
Tantum potuisse flagitium plane impotentis potentia est.
Aegyptus isti Herodis sceleri ingens debet benesicium cum Deum possidet,
Quando?
Cum tota possideret terra pacem, Matribus bellum Herodes induxit,
Matre non alia dignus, quam tigride.
Lac quod Liberis Matres praebebant, Liberorum rependit sanguine
Numquam graviori has vulnere potuit ferire, quam in filiis.
Una plaga duorum erat, suo parens sanguine maduit, suo eodem et filius.
Ita quando Christus humanitatem induerat, Herodes exuit,
Deus homo factus est, Herodes bestia.
Haec prout sese in calamum effuderunt, paucis sum prosecutus, quaesi per adiuncta pleraque suis etiam ornentur similibus dissimilibusque, campus erit ludendi amplior. Ut si Herodem Pastroi, vellupo, Innocentes agnis vel floribus etc. compares, paribusque haec oppositionibus, ut fecimus, exornes. Ut.
Homerus Regem populi esse Pastorem sensit,
Aberravit Herodes Rex, Lupus non Pastor fuit,
Innocentum subditorum cum pastus sanguine est.
Elephantos a muribus terreri ne miremur,
Quando Herodes Rex imbelles formidat infantes.
page 264, image: s272
Quam brutus hic terror fuit, qui ratione nondum usos plecteret,
Minus ipse ratione usus! etc.
§. 1.
VIdes, ut unum Herodis facinus multorum argute dictorum materia est. Verum haec nuda illorum inventio est, quae per orationem cum delectu spargipossunt, neque densa nimium subtilitate congerenda sunt, ne vel affectationem nimiam sapiant, vel obscurit atem inferant, cum satiet ate acfastidio audientis. Ceterum totum pene artificium dictionis argutae in eo vides consistere, ut, vel affirmetur, de re aliquid, quod ab illa videtur alienum; vel negetur de eadem, quod ipsi convenire inprimis iudicatur. Varietas tamen magna, quam hic expendere per subiecta exempla otiosum duxerim, cum alibi id a me abunde sit praestitum. Illa vero quae sub titulo alienatorum illic complexus sum maxime praeter exspectationem vibrantur. Ut si de Iuda super togam Apostolicam (ut quidam autumnant) fune latus praecincto dixeris. De tam pio amictu, nihil impio praeter funem convenire visum est, collo tamen prius quam lateri adhibendum. Sic nonnemo Lothi uxoris statuae inscripsit. Femina fuit; dicerem, est: nisi prodigium videretur, feminam esse, et tacere. Et de funere Principis cuiusdam multis invisi, cui Crucem nemo praeferret, alienata rei causa salse dictum. Faces praetulerunt ephebi Crucem nemo, quia currus vehebat publicam. Sed horum ut maior subtilitas, ita raritas est.
Nunc in orationem nonnulla eorum quae de Herode reperta sunt, digeramus. Ex primo solum adiuncto, Quis, nonnulla delibabo, cum ceteris inhaeiere longum sit.
§. 2. Dissuadetur Herodi parricidium.
DEsine, ô Herodes, desine tam funesta agitare mortis consilia, depone hanc cogitationem de infantum caede conceptam, tam ignominiosam tibi, quam patriae luctuosam. Rex es, et quid Rege minus dignum, quam inconsulta indignatione abripi, praecipiti furore efferti, suisque non pesse imperare cupiditatibus, quitot populis sibi paritusis imperat? Probrosum enimvero sit, tantae in ceteris
page 265, image: s273moderandis potentiae Dominum, sui adeo ad legem rationis componendi esse impotentem, ut quam aliis praescribit, imo extorquet aequitatis observantiam, hanc a seipso nequeat impetrare Turpe sit, gestare purpuram non magis Assyriorum tinctam murice, quam innocentum sanguine foedatam; gladium succinctum lateri ferre, qui non in hostem, sed amicum, non in alienum, sed Iubditum, non in defensionem, sed oppressionem patriae vertatur. Non ille bonorum Principum, sed vel perditorum sicariorum, veltyrannorum habitus est. Memineris sceptrum tibi cum gladio traditum. utrumque pro tutela subditorum; hunc ad hostium terrorem, illud ad tuorum moderationem. noli permutate arma, tuique imperii insignia; gladium convertrere in tuos, sceptrum ad alienos porrigere. Boni Principis non est, vel opprimendos defendere, velopprimere defendendos. Excelsum quippiam ac Deo proximum est regia maiestas et potentia, ipsius adeo Dei ab humanis oculis subducti officium munusque vicaria potestate exequitur. Qui ut nihil nisi aequum, nisi rationi legibusque conforme a nobis postulat; ita flagitium perversitalque summa Regum sit, aliud a subiectis sibi populis flagitare, alias ab iisdem poenas reposcere, quam divinis legibus concessas. Nullum Regibus in vitam mortalium ius est, quod summus vitae arbiter Deus non impertivit. Deus Regi, Rex hominibus imperat, qui iccirco coronam gestat, quod non tam dignitate ac loco, quam virtute praestet certeris Hic si aequitatis, si pietatis, si clementiae in commissum sibi populum obliviscatur, si praefexos legum terminos praetervectus fuerit, iam illa, qua cingitur, corona, illo, quo ornatur, honore indignus excidit. Vide igitur, O Herodes, quid facturus sis, cum in iugulos innocentium puerorum ferrum strinxeris, cum non pro virtute, quam debes tueri, sed pro impietate, quam teneris opprimere, gladiis caedibusque graslatus fueris. Laudatam in tuo hactenus vertice coronam, a te tuisque ad alienos transferes: innocentia coronabitur, despecta atque ignobilis in Rege tyrannis contemnetur. Expende quam ignominiosum illud tibi bellumfuturum sit, quod Rex adversus subditos, armatus contrainermes, vir denique contra infantes suscepturus es. in quo certa illorum innocentia, in certa regni olim attentandi
page 266, image: s274suspicio; nullum non modo patratum scelus, sed ne cogitatum quidem plectitur. Quid obsecro in tali aetate, vel formidare potes, vel odisse? an vir cum sis, metuas infantes? an cum homo, vix nitros oderis homines? Haec posse fieri sidem prope excedunt humanam. Cave, ne Herodes primus fidem facias, et alia non celebreris inter posteros memoria, quam incognitae hactenus repertor tyrannidis. etc.
En, ut flexi aliquentulum suisque numeris temperati illi in oratione melius vibrentur aculei. Alia enim inscriptionum, tamquam per versus quosdam ductarum ratio; alia compositae ad suadendum movendumque eloquentiae. illae ad quasdam instructae delicias, liberae poesios speciem imitantur, strictim conferunt, opponuntque sententias, ludunt in rebus, verbisque, delectationi potissimum student, memoriae serviunt, imagine quadam tantum factorum proposita; haec delectationis quidem non omnino negligens, at exponendae magis veritati, animisque ad huius amorem impellendis intenta, occulte magis argutatur, numeros in orbem circumducit, aures implet, rationem instruit, affectibus dominatur. Perfecti Rhetoris est, utriusque naturam et ingenio assequi, et imitatione posse complecti.
CAPUT XXIII. De Stylo grandi.
GRandem appello, qui mole duplici, virtutis energia et sententiarum amplitudins supra communem dicendi usum assurgit. humilia protritque fastidit, et eruditorum auribus ad plausum inservit. Virtus in significatione eminet, amplitudo in gravium sententiarum maiestate. Laudi inprimis ac reprehensioni, hic stylus adhibetur: tum rerum descriptionibus graphice exponendis idoneus est. Quare encomiastici iuxta ac Satyrici illo delectantur, ut magnificum rebus colorem allinant, et Regium quodammodo stylum sua vestiant purpura. Nos primo quae in illo observanda, quaeque vitanda sint, paucis
page 267, image: s275videbimus; deinde per singula scribendi genera suis exemplis lectorem ducemus. Elevatur phrasis primum verbis, tum grandioribus, tum etiam rarioribus, modo opportuve loco ac tempore adhibeantur.
2. Apta translatione qua res laudanda per inductam illustris rei similitudinem, tamquam in spiendido aliquo ornatu spectanda: vituperanda rursum in despectae rei imas gine contemnenda proponitur, Qua de re consule, quae tradidi, in fonte tertio phrasium.
3. Extollit orationem quoque rariorum phrnsium opportuna inductio. De qua vide sontem quartum.
4. Epithetorum illustrium minimeque otiosorum discreta usurpatio, crebrior quoque substantivorum, moderata tamen introductio, quivae vel epithetis opportunum locum facit, vel eorum scite officio fungitur. Sic, eximia viri elucet prudentia, grandius erit quam vir prudens apparet, Magis extolles, si dicas, exercitata viri senis prudentia oris oculorumque iudicio proditur. Nam cum epithetis substantivisque recte adhibitis crescit oratiovis dignitas. Illud tamen Aristotelis monitum excidere non debet: epithetis in oratione, non tamquam cibis, sed veluti condimentis utendum, ne fastidium creent, quod in subiectis exemplis factum intelliges.
5. Antiquitatum historiarumque allusio eruditam dictionem a vulgari humilitate ad quandam dignitatem et astimationem Doctorum transfert, quam vulgus admiratur tantum, non percipit. De qua eundem fontem tertium et quae postea singulari libro dicturus sum, legere poteris. Quodsi etiam Plaaestrae nostrae poeticae, partem 1. lib. 2. c. 11. et 25. de phrasi elevanda, consulere lubeat, operae pretium te facturum existimem. Multum enim hic stylus a poetica dictionis venustate mutuatur. Tulliumque ad hunc magis conatum suum attulisse, quam assecutum fuisse constat; cum minus felici ausu in poesi versatus sit.
Vitia tamen his affinia virtutibus omni studio devitanda. 1. Ne quaesitis crebius, remotiusque accersitis, tropis allegoricus, obscurusque stylus sit. 2. Ne epithetis substantivisque importune minusque significanter ingestis, tumidus poeticusque siat. 3. Ne raritatis antiquitatisque cura nimia affectatus, Quibus vitiis Sidonius. Apollinaris, Ammianus, et Ennodius gloriam frustra scribenda
page 268, image: s276quaesit am amiserunt. De quibus vide illa, qua de Characteris sublimis et temperati vitiis tradidi.
§. 1. Stylus grandis epistolaris. C. Plinius Marcellino suo 5. lib. 5. Epist. 16. De morte Virginis.
TRistissimus haec scribo, Fundani nostri filia minor des functa. Non dum annos quatuordecim expleverat, et iam illi senilis prudentia, matronalis gravitas erat. Qua [orig: Quâ] illa temperantia, qua patientia, qua etiam constantia novissimam valetudinem tulit? Medicis obsequebatur, sororem patremque adhortabatur, ipsamque se destitutam corporis viribus, vigore animi sustinebat: Duravit hic illi usque ad extremum, nec aut spatio valetudinis, aut metu mortis ina fractus est, quo plures gravioresque nobis causas relinqueret, et desiderii, et doloris. O triste plane acerbumque funus, morte ipsa mortis tempus indignius! Iam destinatae gregio iuveni, iam electus nuptiarum dies, iam nos advocati. Quod gaudium, quo maerore mutatum est? Non possum exprimere verbis, quantum animo vulnus acceperim, cum audivi Fundanum (ut multa luctuosa dolor invenit) praecipientem, quod in vestes, margaritas, gemmas fuerat erogaturus, hoc in tura, unguenta, et odores impenderetur. Explulus ille virtutibus, totum se permisit dolori. Memento adhibere solatium, non quasi castigaturum, et nimis forte; sed molle, et humanum quod, ut facilius admittat, multum faciet medii temporis spatium. Ut enim ctudum adhuc vulnus medentium manus reformidat, deinde patitur atque ultro requirit; sic recens animi dolor consolationes reicit, ac refugit, mox desiderat et clementer admotis acquiescit. Vale.
page 269, image: s277
§. 2. C. Plin. ad Macrinum de exundatione Tiberis lib. 8. Ep. 17.
NUm istic quoque immite et turbidum caelum? Hic assiduae tempestates et crebra diluvia. Tiberis alueum excessit, et demissioribus ripis alte superfunditur (qua~quam fossa, quam providentissimus Imperator fecit, exhaustus, premit valles) innatat campis. Quaque planum salum pro solo cernitur. Inde quae solet flumina accipere, et permista devehere, velut obvius retto cogit, at que ita alienos operit agros, quos iple non tangit. Anio, delicatissimus omnium, ideoque adiacentibus villis, velut invitatus retentusque, magna ex patte nemora, quibus inumbtatur, et fregit et rapuit. Subruit montes, et decidentium mole pluribus locis clausus, dum amissum iter quaerit, impulit tecta, ac se super ruinas evexitatque extulit. Viderunt hi quos excelsioribus terris illa tempestas non deprehendit; alibi divitem apparatum et gravem suppellectilem, alibi instrumenta ruris: ibi boves, aratra, rectores: hic soluta et libera armenta: atque inter haec arborum truncos, aut villarum trabes atque culmina, varie lateque fluitautia. Multi eiusmodi casibus debilitati, obruti, obtriti, et aucta luctibus damna. Ne quid simile illic, pro mensura periculi, vereor; teque rogo si nihil tale est, quam maturissime solicitudini meae consulas. Sed etsi tale, id quoque nunties. Nam paruulum differt, patiaris adversa, an ex spectes; nisi quod tamen est dolen di modus, non est timendi. doleas enim quantum scias accidisse, timeas quantum possit accidere. Vale.
§. 3. C. Plin. Apollinari Villae suae amoenitatem describit lib 5. Ep. 6.
AMavi curam et solicitudinem tuam, quod cum audisses me aestate Thuscos meas petiturum, ne facerem suasisti, dum putas insalubres. Est sane gravis, et pestilens ora Thuscorum, quae per littus extenditur, Sed hi procul a
page 270, image: s278mari recesserunt, quin imo Apennino salubetrimo montium subiacent. Atque adeo, ut omnem pro me metum ponas, ac cipe temperiem caeli, regionis situm, villae amoenitatem, quae et tibi auditu, et mihi relatu iucunda erunt. Caelum est hieme frigidum et gelidum, myrtos, oleas, quaea que alia aestivo tempore laetantur, aspernatur ac respuit. Laurum tamen patitur, atque etiam nitidissinam profert interdum; sed non saepius, quam sub urbe nostra necat. Aestatis mira clementia, semper aer spiritu aliquo movetur, frequentius tamen auras, quam ventos habet. Hinc senes multi. Videas avos proavosque iam iuvenum. Audias fabulas veteres sermonesque maiorum, cumque venetis illo, putes alio te saeculo notum. Regionis forma pulcherrima. Imaginare amphitheatrum aliquod immensum, et quale sola rerum natura possit effingere. Lata et diffusa plancies montibus cingitur. Montes summa sui parte procera nemora et antiqua habent. Frequens ibi et varia venatio. Inde caeduae silvae, cum ipso monte descendunt. Has inter pingues terrenique colles (neque enim facile usquam saxum, etiamsi quaeratur, occurrit) planissimis campis fertilitate non cedunt, opimamque messem serius tantum, sed non minus, percoquunt. Sub his perlatus omne vineae porriguntur, unamque faciem longe lateque contexunt. Quarum a fine imoque quasi margine arbusta nascuntur, prata inde campique: quos non nisi ingentes boves, et fortissima aratra perfringunt tantis glebis tenacissimum solum, cum primum prolecatur, assurgit, ut novo demum sulco perdometur. Prata florida et gemmea, trifolium aliasque herbas teneras semper, et molles, et quasi novas alunt. Cuncta enim perennibus rivis nutriuntur. Ibi aquae plurimum, palus nulla; quia devexa terra quidquid liquoris accepit, nec absorbuit, effundit in Tiberim. Medios ille agros secat, navium patiens, omnesque fruges deuchit in urbem hieme dunxtaxat et vere. Aestate submittitur, immensi fluminis nomen arenti alueo deserit, autumno resumit. Magnam capies voluptatem, si hunc regionis situm e monte prospereris, neque enim terras tibi, sed formam aliquam, eximiamque pulchritudinem, pictam videberis cernere: ea varietate, ea descriptione, quocumque inciderint oculi, teficiuntura Villa in colle imo sita prospicit, quasi e summo, ita leniter et sensim clivo fallente consurgit, ut cum ascendere tenon
page 271, image: s279putes, sentias ascendisse. A tergo Apenninum, sed longius habet. accipit ab hoc auras, quamlibet seieno, et placido die, non tamen acres, et immodias, sed spatio ipso lassas, et infractas. Magna sui parte meridiem spectat, aestivumque solem ab hora 6. hibernum aliquanto maturius quasi invitatin porticum latam et, pro modo, longam. Multa in hac membra, atrium etiam pro more veterum. Ante porticum Xystus, concisus in plurimas species, distinctus buro, demissus inde, pronusque pulvinus, cui bestiarum effigies invicem adversas buxus inscripsit: acanthus in plano mollis, et pene dixerim liquidus, Ambit hunc ambulatio pressis, varieque tonsis, viridibus inclusa. Ab his gestatio in modum Circi quae buxum multiformem, humilesque et retonsas manu arbusculas circuit. Omnia maceria muniuntur, hanc gradata buxus aperit, et subtrahit. Pratum inde, non minus natura, quam superiora illa arte, visendum. Contta mediam fere porticum diaeta paulum recedit, cingit areolam, quae quatuor platanis inumbratur. Inter has marmoreo labro aqua exundat, cit cumiectasque plaranos, et subiecta platnis gramina leni aspergine fovet. Est cubiculum a proxima platano, viride et umbrosum, marmore excultum podio tenus; nec cedit gratiae marmoris ramos insidencesque ramis aves imitata pictura etc.
In his plerisque phrasin minime vulgarem, literisque passim scribendis haud satis visit atam reperies. Doctis multa auribus concinnata sunt Ut se destitutam corporis viribus vigore animi sustinebat etc, totum se permisit dolori, crudum vulnus medentium manus reformidat etc. vulgaria non sunt in sermone familiari. Pracipua tamen huius styli elatio, dignitasque, in illo eminet metaphor arum usu, quae rebus inanimatis vitam sensum actionesque tribuunt. Quid enim frequentius in hac tertia Plinii epistola. ut agri Thuscorum procul a mari recesserunt. Caelum oleas aspeinatur, ac respuit. Oleae aestivo tempore laetantut. Terra quidquid liquoris non absorbuit, effundit in Tiberim, Fluvius navium patiens etc Denique et in hoc genere audaciora quaedam, cum egregia tamen significandi virtute usurpantur. Ut villa sensim fallente clivo consurgit. Auras accipit spatio ipso lassas. Hibernum solem invitat in porticum. Bestiarum effigies buxus inseripsit. etc. Hoc unum igitur si imitatus scite fueris magnum feceris ad hoc styli genus progressum. Moderationem tamen
page 272, image: s280suaserim, etiam in descriptionibus, ubi potissimum inter epistolas locus, ne cum nimio or ationem colore finxeris, natur alem pulchritudinem amittat. Supra Plinium assurgentem non laudaverim.
CAPUT XXIV. De Stylo grandi historico eiusque vitiis. C. Cornelius Tacitus lib. 1. Annal.
URbem Romam principio Reges habuere [orig: habuêre]. Libertatem et consulatum L. Brutus instituit. Dictaturae ad tempus sum ebantur: ne que decem vitalis potestas ultra biennium, neque Tribunorum militum consulare ius diu valuit, Non Cinnae. non Syllae longa dominatio. et Pompeii Crassique potentia, cito in Caesarem: Lepidi, atque Antonii arma, in Augustum cessere, qui cuncta discrodiis civilibus fessa, nomine Principis sub imperium accepit. Sed veteris reipublicae prospera vel adversa claris scriptoribus memos rata sunt: temporibusque Augusti dicendis non defuere [orig: defuêre] decora ingenia, donec gliscente adulatione detererentur. Tio berii Caiique, et Claudii, ac Neronis res, florentibus ipsis, ob merum falsae, postquam occiderant, recentibus odiis compositae sunt. Inde consilium mihi pauca de Augusto, et extrema tradere: mox Tiberii principatum, et cetera, sine ira, et studio, quorum causas procul habeo. postquam Bruro, et Cassio caesis, nulla iam publica arma, Pompeius apud Siciliam oppressus, exutoque Lepido, interfecto Antonio, ne Iulianis quidem partibus, nisi Caesar dux reliquus: pesito Triumviri nomine. Consulem se ferens, et ad tuendam plebem Tribunicio iure contentum, ubi militem donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit; insurgere paulatim, munia senatus. Magistraturum, legum in se trahere, nullo adversante: cum ferocissimi per acies, aut proscriptione cecidissent, cereri nobilium, quanto quis servitio promptior, opibus et honoribus extollerentur: ac novis ex
page 273, image: s281rebus aucti, tuta et praesentii, quam vetera, et periculosa mallent. Neque provinciae illam rerum statum abnuebant. suspecto senatus populique imperio, ob certamina potentium, et avatitiam magistratuum: invalido legum aurilio, quae vi, ambitu, postremo pecunia turbabantur. Ceterum Augustus subsidia dominationi Claudium Marcellum, sororis filium admodum adolescentem pontificatu et curuli aedilitate: M. Agrippam ignobilem loco, bonum militia, et victoriae socium geminatis consulitibus extulit; mox defuncto Marcello Generum sumpsit. Tiberium Neronem et Claudium Drusum privignos, imperatoriis nominibus auxit, integra etiam dum domo sua. nam genitos Agrippa Caium ac Lucium, in familiam Caesarum induxerat, nec dum posita puerili praetexta, principes iuventuris appellari, destinare Consules, specie recusantis, flagrantissime cupiverat. ut Agrippa vita concessit; L. Caesarem euntem ad Hispanienses exercitus, Caium remeantem Armenia: et vulnere invalidum, mors fato propera, vel Novercae Liviae dolus abstulit, Drusoque pridem exstincto, Nero solus e privignis erat: illuc cuncta vergere, filius, collega imperii, consors tribunitiae potestatis adsumitur, omnesque per exercitus ostentatur: non obscuris, ut antea, matris artibus, sed palam hortatu. Nim senem Augustum devinxerat adeo, uti nepotem unicum Agrippam Posthumum in insulam Planasiam proiceret: rudem sane bonarum attium, et robore corporis stolide ferocem. nullius tamen flagitii compertum. At Hercule Germanicum Druso ortum, octo apud Rhenum legionibus imposuit, adscirique per adoptionem a Tiberio iussit, quam quam esset in domo Tiberii filius iuvenis, sed quo pluribus munim entis infisteret. Bellum ea tempestate nullum, nisi adversu; Germanos supererat: abolendae magis infamiae, ob amislum cum Quinctilio varo erercitum, quam cupidine proferendi imperii, aut dignum ob praemium. Domi res tranquillae, eadem magistratuum vocabus la, iuniores post Actiacam victoriam, etiam senes plerique inter bella civium nati. quotus quisque reliquus, qui rempub. vidisset? Igitur verso civitatis statu, nihil usquam prisci et integri moris: omnes exuta aequalitate iussa Principis exspectare. nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate validus, seque et domum et pacem sustentavit.
page 274, image: s282
Grandem faciunt Tacitum, non tantum vulgaris styii proscriptio, et illorum, quorum supra in Epistolis memini, troporum usus. Sed adstrictus praeterea, et velut per gravis viri pronuntiata, sive etiam oracula libratus, pracisusque sermo. qui plerumque sensu, quam verbis uberior, multa loctori cogitanda relinquat. Verum et suis apud quosdans vitiis in admir atione est; qui nonnullis graviter atque erudite scriptis capti, reliqua etiam, cum minus capiant, venerantur. Sic in his: libertatem et consulatum L. Brutus ins stituit: paucis multa complexus, sed libertatem instituere, neque proprium, neque scite translatum est, Ita quoque, Lepidi atque Antonii arma in Augustum cessere: quis enim illud, cedere in aliquem arma, valdeprobet? At quod de Auguste sequitur, cuncta discordiis civilibus fessa sub imperium accepit: trans latione egregium est. Pursum ingenia adulatione deteri, parum illustri metaphoradicitur. Sed illud rursum praeclare: Caium Novercae Liviae dolus abstulit: At de his iudicium non unum est omnium, quia subtilissimum. Ut vero penetres, atque ex veritate banc litem discernss: quae propria esse videris, haec cum verbis aut nominibus, quibus proxime dedebentur, compone: quae sunt trauslata, haec in suam resolve similitudinem, et apparebit, quem locum, dignitatemque mereantur. Quam enim quaeque metaphora aprius simile involuerit, tanto villustrior futura est. Reperta haec est, ut lucem rebus addat, non detrahat illam, quam vox preprie usurpata adserret. Sed neque obscuritatis vitium Tacitus satis in illa styli sublimitate declinavit: ut cum dixit, Claudii et Neronis res. florentibus ipsis, ob metum falsae; postquam occiderant, recentibus odiis compositae sunt. Nam, quod propter viventium tyrannidem occultata veritas, iam mortuorum odio (ut velle existimo) pateat: non satis ex verbis liquet. Haec monui, ut delectum in Tacito instituendum esse, non ignorares. Maluissem sic esse locutum.
[Roma principio Reges habuit. Libertatem sub his amissam, sublatis Regibus, Consulatuque inducto, L Brutus restituit etc. Pompeii Crassique potentia cito ad Caesarem. Lepidi atque Antonii arma ad Augustum translata sunt etc. Temporibus Augusti conscribendis illustria non defuere ingenia, donec gliscente adulatione succumberent. Tiberii Caiique et Claudii ac Neronis res, florentibus ipsis, ob metum fictae,
page 275, image: s283postquam occiderant, emergente veritate larvam exuerunt. etc.] quae sequuntur aut laudanda, aut certe toletanda sunt, nisi quod praecipiti aliqu ando bre vitate disp licere possint. Quocirca alterum eodem scribendi genere paulo numerosius sese efferem tem audiamus.
§. 1. L Florus Historiarum lib. 4. De bello civiliinter Pompeium et Casarem.
IAm pene toto orbe pacato maius etat imperium Rom, quam ut ullis externis viribus exstingui posset. Itaque invidens fortuna principi gentium populo, ipsum illum in exitium suum arma vit. Ac Mariana quidem Cinnanaque rabies intra urbem se praecluserat, quasi experiretur; Sullana tempestas latius, intra Italiam tamen detonuerat; Caesaris furor atque Pompeii, urbem, Italiam, gentes, nationes, totum denique, qua patebat imperium, quodam quasi diluvio, et inflammatione corripuit, adeo ut non recte tantum civile dicatur, ac ne sociale quidem, sed nec externum; sed potius commune quod dam ex omnibus, et plusquam bellum. Quippe si Duces eius inspicias, totus senatus in partibus; si ex ercitus, hinc XI legiones, inde XVIII. Hos omnis et robur Iralici sanguims; si auxilia sociorum, hinc Galligi Germanique delectus; inde Deiotarus, Ariobarzanes, Tarcondimotus Gothus, omne Thraciae, Cappadociaeque, Ciliciae, Macedoniae, Graeciae, Italiae, totiusque robur Orientis: si moram belli, quatuor annis, et pro clade rerum breve tempus; si locum et soatium ubi commissum est, intra Italiam; inde se in Gilliam Hispaniamque d. flexit, reversumque ab occasu, totis viribus in Epiro Thessaliaque consedit; hinc in Aegyptum subito trausiliirande respexit Asiam. Africae incubuit; postremo in Hispaniam reniigravit, et ibi aliquando desecit. Sed non et odia partium finita cum bello. Non enim prius quievere [orig: quievêre]. quan in orbe ipsa, med o senatu, eorum qui victierant, odia vict, is sese caede satiarent. Causa tantae calamitatis eadem, quae omnium, nimia
page 276, image: s284faliciras. Siquidem Quincto Metello, et Lucio Afranio consulibus, cum Romana maiestas toto orbe polleret, recentesque victorias, Ponticos et Armenios triumphos in Pompeianis theatris Roma cantaret, nimia Pom peii potentia apud otiosos (ut solet) cives movit invidiam. Metellus ob imminutum Cretae sriumphum, Cato adversus potentes semper obliquus, detrectare Pompeium, actisque eius obstrepere. Hunc dolor transversum egit, et ad praesidia dignitati paranda impulit. Forte tunc Crassus genere, divitiis, dignitate florebat; vellet tamen auctiores opes. Caius Caesar eloquentia, et spiritu, et iam consulatu allevabatur: Pom peius tamen super utrumque eminebat. Sic igitur Caesare dignitatem comparare, Crasso augere, Pompeio retinete cupientibus, omnibusque pariter porentiae cupidis, deinvadenda republica facile convenit. Ergo cum mutuis vitibus in suum quisque decus niteretur, Galliam Caesar invas dit, Crassus Asiam, Pompeius Hispaniam, tres maximi exercitus: et iam sic orbis imperium, societate trium principum occupatur. Decem annos traxit ista dominatio. Exinde quoniam mutuo metu renebantur, Crassi morte apud Parthos, et morte Iuliae Caesaris filiae, quae nupta Pompeio. generi socerique concordiam matrimonii foedere renebat, statim aemulatio erupit. Iam Pompeio suspectae Caesaris opes, et Caesari Pompeiana dignitas gravis. Nec hic ferebat parem, nec ille superiorem. Nefas! sic de principatu laborabant, tamquam duos tanta imperii fortuna non caperet.
Plane florido scribendi genere Florus exeurrit, atque ipsa dictione animosum bellicumque aliquid spirare mihi videtur. Quam illa brevi orationis dignit ate extolluntur? Mariana rabies intra urbem se praecluserat, syllana tempestas latius, intra Italiam tamen detonuerat, Caesaris furor atque Pompeii totum corripuit im perium. etc. Eorum qui victi erant odia victoris sese caede satiarunt etc. Dolor hunc transversum egit, et ad praesidia dignitati paranda impulit. Quae pleraque vides illustribus tropis elevari. Interea non diffitebor quans doque et Florum audarius elatum, minusque locutum proprie, quamquam hoc illum in Stylo ante Tacitum locavero, magis siccum horridumque. Florus animosae iuventuti; Tacitus gravi senio loquitur: plus ille eloquentiae; hic prudentiae ostendit: ille tardo suspensoque gradu, hic incitato cursu fertur; ille velut tos
page 277, image: s285gatus imper ator in consilio deliberat; hic velut armatus in bello pugnat. Offendit tamen et nonnumquam. Minus quidem apte illud Rabies se intra urbem praecluserat, quassi experiretur: et bellum totis vitibus in Thessalia consedit. prius enim verbum sententiam non explicat; posterius vim rerum non adaequat; Sic vel imperfectum, vel improprium est: Gailiam Caesar invadit etc. tres maximi exercitus. Sed haec eiusmodi non sunt, quae egregium scriptorem manibus lectorum extorquerae debeant. De Romana historia breviter eruditeque instruet, steria lemque seriptoris calamum foecumdabit. Ceterum Florus eadem cum Plinio et Tacito aetate scripsit, bonis artibus literisque sub optimo Imperatore Traiano, in florem dignitatemque pristinam utcumque revocatis. Addo nunc eiusdem atatis scriptorem, cuius nomen laudemque minime praeterirem, nisi minus caste, quam culte pleraque exarasset. Dignior qui in palaestra Veneris, quam Musarum honoretur. Styli tamen exemplum, quod hac tabe omnino infectum non sit, iuverit expendisse.
§. 2. Mulierum ad dolorem amoremque impetus, ut sunt vebementes, itaparum constantes esse, exemplo docetur.
MAtrona quae dam Ephesi, tam notae erat pudicitiae, ut vicinatum quoque gentium feminas ad sui spectaculum evocaret. Haec igitur cum virum extulisset, non contenta vulgari more funus passis prosequi crinibus, aut nudarum pectus in conspectu frequentiae plangere in conditorium eriam prosecuta est defunctum, positumque in hypogaeo, Graeco more, corpus custodire ac flere toris noctibus diebusque coepit. Sic afflictantem se, ac mortem inedia prosequentem, non parentes potuerunt abducere, non propinqui magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque singularis exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat. Assi debat aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas commendabat lugenti, et quoties defe cerat, positum in monumento lumen renovabat. Una igitur in tota civitate fabula erat, et solum illud affulsisse verum
page 278, image: s286pudicitiae amorisque exemplum, omnis ordinis homines, confitebantur: cum interim Imperator Provinciae Iatrones iussit crucibus affigi, secundum illam eandene casulam, in qua recens cadav et matrona deffebat. Proxima ergo nocte cum miles, qui cruces asservabat, ne quis ad sepulturam corpora detraberet, notasset ibi et lumen inter monumenta clarius fulgens, et gemitum lugentis audisset; vitio gentis humanae cupiit scire, quis, aut quid fas ceret. Descendit igitur in condicorium, visaque pulcherrima muliere, primo quasi quodam monstro, infernisque imaginibus turbatus substirit. Deinde, ur et corpus iacentis conspexit, et laclymas consideravit, faciemque unguibus sectam ratus scihcet id quod erat, desiderium exstincti non posse feminam pati, attulit in monumentum caenulam suam, coepitque hortari lugentem, ne perseveraretin dolore supei vacuo, et nihil profnture gemitn pectus diducerer: omnium eund em exitum esse, sed et idem domicilium, et cetera quibus exulceratae mentes ad sanitatem revocansur, At illa ignota consolatione percussa, laceravit vehemeatius pectus, ruptosque ctines super pectus iacentes imposuit. Non recessit tamen miles; sed eadem erhortatione tentavit dare mulierculae cibum, donec ancilla, vini cerre ab eo odore corrupta, primum ipsa porrexit ad humanitarem in vitantis victam manum; Deinde refecta potione, et cibo, expugnare Dominae pertinaciam coepit. Et, quid proderit, inquit, hoc tibi, si soluta ine dia fueris? si te vivam sepelieris si antequam fata poscant, indemnatum spiritum effuderis.
Id cinerem et manes credis curare sepultos?
Vis tu reviviscere reluctantibus fatis exstinctum: vis discusso muliebri errore, quam diu licuerit lucis commodis frui; ipsum te iacentis corpus ad monere debet, ut vivas. Nemo invitus audit, cum cogitur, aut cibum sumere, aut vivere. Itaque mulier aliquot dierum abstinentia sicca, passa est frangi pertinaciam suam. nec minus avide replevit se cibo, quam ancilla quae prior victa est. Ceterum scitis quid tentare plerumque soleat humanam sacietatem. Quibus blanditiis impetrav erat miles, ut matrona vivere vellet, iisdem etiam
page 279, image: s287pudicitiam eius aggressus est. Nec deformis aut infacundus iuvenis castae videbatur, con ciliante gratiam ancilla, ac subinde dicente
Placitone etiam pugnabis amori,
Nec venit in mentem quorum consederis arvis?Quid diutius moror, victor miles utrumque persuasit. Ceterum delectatus miles et forma mulieris, et secreto, quid boni per facultates poterat, coe mebat, et prima statim nocte in monumentum ferebat. Itaque cruciatii unius parentes, ut viderunt laxatam custodiam, detraxerunt nocte pena dentem, supremoque mandaverunt officio. At miles citcunscriptus, dum desi det, ut postero die videt, unam sine cadavere crucem; veritus supplicium, mulieri quid accidisset, ex poait, acc se exspectaturum iudicis lontentiam, sed gladio ius dicturum ignaviae suae: commodaret modo illa perituro locum, et fatale conditorium familiari ac viro faceret. Mulier non minus misericors, quam pudica. Nec istud, inquit. Dii finant, ut eodem tempore duorum mihi charissimorum hominum funera spectem, malo mortuum impendere, quam vivum occidere. Secundum hanc orationem, iuber corpus mariti sui tolli ex arca, atque illi, quae vacabat, cruci affigi. Usus est miles ingenio prudentissimae feminae, posteroque die populus mitatus est, qua ratione mortuus isset in crucem.
In hac narratione observabis non nulla, licentia [orig: licentiâ] quadam epithetorum, adpoeticam fere dignit atem extolli; praeter illa quae in ceteris troporum ornamenta vidisti, ut hortatus lugentem negemitu nihil profuturo pectus diduceret etc. quibus exulceratae mentes ad sanitatem revocantur. Indemnatum spiritum effundere. Reluctantibus fatis exstingui. Ceterum et illa substantiva, quae locum epithotorum eleganter explent, hanc non mediocriter orationem elevant. ut porrexit ad humanitatem in vitantis victam manum: Expugnare Dominae pertinaciam coepit. Denique to tus dictionis habitus supra vulgi usum consuetudinemque elatus, nihil triviale complectitur. ut, non se exspectaturum Iudicis sententiam, sed gladio dicturum ius ignaviae suae, commodaret modo illa perituro locum etc.
Egregius eiusdem styli artisex superioris saeculi
page 280, image: s288scriptor Ioannes Barclaius in sua fuit Argenide, quam de regno Galliarum, sub ficta Virginis specie ornavit, historiaque similitudine scribendo est pro secutus. Nihil vero in hoc stylo proaiisse cultius sacile ausim affirmare. genuinum alterius supra laudati characterem exprimit, maiestate etiam dicendi suo perat, ac sine noxa pudoris in manibus legentium poterit versari, ut iccirco is facile ad hoc scribendi genus aspirantibus negligi, hic queat tractari. Dabo exemplum, ubi oratorium quoque characterem hoc in genere propius assequatur.
CAPUT XXV. De Stylo grandi inter historicum oratoriumque medio exemplum, post brevem historiam, dissertationem complectens. Ioannes Barclaius in sua Argenide lib. 5. Aneroestus frustra ad religiosum habitum, purpura oblata [orig: oblatâ] permutandum invitatus, de bono religionis disserit.
AFfuere [orig: AFfuêre] ex Poliarchi im perio, qui regio indumento Aneroesti paupertatem mutarent. Sed ille nunc teneresuam vestem, nunc purpuram manu repellere, mirautique ac multum obtestanti Poliarcho ut maestitiae insignia poneret, negavit ista de se meritos esse Deos, ut ab illorum familia abiret. Bene cessisse, quod is regno suo potiebatur, quem omnibus votis heredem optasset. De cetero rursus nolle impacatis negotiorum fluctibus exerceri. Ne pretiosissimam-paupertatem eriperent, aut crederent rebus suorum inutilem esse, qui familiarius ad accessum Deorum admotus, eos amicis conciliaret. Multa haec et seria optimi senis ad vitam obscutam pertio nacia, confestim variis sermonibus praebuit causam. Nec deerat argumentis Poliarchus quibus Aneroesti haec austera incusarer consilia, revocaretq: cunctantem ad assuetas Regibus curas. Aneroestus omnium voces (plures enim eadem suade
page 281, image: s289bant) excipiebat patientissimo silentio, adeo ut crederent multi haec ad animum pervenire gaudentem expugnati. Ita diu cunctatus, sive, ut omnia quae ingerebantur una oratione everteret, sive, ut interim dato spatio ornaret defensionem, merereturque audiri pari omnium pace. Vultu tandem modeste sublato, in hunc modum exotsus est.
Summam aliquam esse mentem, quae omnia condiderit, ipsa lex solis numquam exerrantisab orbita, tum lunae et ceterorum siderum ordo, totiusque naturae ingenium satis hominibus persuadet, quos nec sapientiae suae superba opinio, nec brutis animantibus peior negligentia coecavit. Putes autem sanctum hoc Numen, Deum, inquam, qui omnium origo virtutum, fas rectumque mortalium animis, ingenerata [orig: ingeneratâ] ratione, praescripsit, iis vitiis delectari, quibus passim naturam corrupimus? Non potest hanc quam cernimus legem naturae dedisse, iustissimus auctor; iustus autem ille non erit, si feret abire impune totscelera. Ubi igitur, amor recti, et ambitus iucundae cum Deoamicitiae, simulque caelestis irae timor terigit animum, nihil illi antiquius esse debet, quam recedere a vitiorum periculis, iam tot mortalium exitio infamibus. Ea vero pericula partim nobis insita habemus, partim ab aliis in nos in currunt. Et in haec omnia efficaci remedio istam solitariae severitatis religionem in venimus. Primum enim cupiditates immodicae, quibus ipsi nobis sumus infesti, sic in hoc vitae genere, fracto impetu, exatmantur, ac si feris mansue scere edoctis, dentes quoque et unguium aciem subtraxeris; ut neque deinde si in naturam redierint, facile possint habere quo saeviant. Nam desiderium voluptatum, contrario severitatis usu suam pertinaciam apud nos dediscit; et si, veluti ex cinere, illa flamma resurget, nihil tamen in egena, ac velutiagresti domo. effecerit, in qua desunt superfluae instrumenta luxuriae. Aviditatem quoque frustratur simplicissima paupertas, et ad superbiae stimulos erubescit squalida vita, et seipsam despiciens. Sic illa, sic cetera mentium mala, ut est ira, invidia. timor, audacia, in hoc sancto rigidoque secreto, tamquam destituta alimentis incendia, exspirant: praesertim, ubi mens vitiorum iugo excusso sibi ipsi se reddidit, timidaeque cupiditates, et assuetae parere [orig: parêre], priusquam aliquid velle ausint, aut nolle, consulunt rationem.
page 282, image: s290
Eo modo, qui nobis acerbissimi hostes sumus, reciso auscorrecto effrenis naturae impetu, ad sasam utilemque virtutem adigimur. Venio ad haec tela quae in nos ex aliorum hominum contagione comparantur: saeva illa et nimium certa; siqui dem plures existimem exemplo, quam ingenio peccare. Quia morum consortio placere amicis cupimus, rarumque est vivere diu cum improbis, nec de vitiis primum melius sentire, mox illis et infici, Superbiam aliorum ambitus accendit, contentionem ad opes ceretorum aviditas. Fraudibus appetitus, animum antea forte insontem, no inultus sis, ad fraudes applicabis, et ex hostium in te odio disces odisse. Cum praeterea multi, in virilis gloriae titulis ponant, ipsam peccandi occasionem, timidosque, et gerendis rebus ineptos eos existiment, qui Diis obsequuntur. Illius opinionis metu, haud pauci assuescunt peccare, magis scilicet, ut iis probentur, quibus virtus est vilis, quam quod sint vilia apud ipsos in pretio. Haec autem omnia a Domesticis suis submovet familiae nostrae integritas, in qua, ut paucis absolvam, contagionem improborum vitamus, et praeter suspicionem ignaviae timere Deos licet.
CAPUT XXVI. De Stylo grandi Oratorio.
ORatorem hoc scribendi genere eximium vix dedit antiquitas. Fuit tamen M. Fabii Quintiliani Rhetoris, saepius a nobis laudati avus, eodem nomine, qui Declamationes aliquor reliquit, quos nonnulli perper am Nepoti tribuunt. Qui in grana di illo dicendi genere vitiis iuxta ac virtutibuc eminet.
Laudem inprimis illa Pauperis contra Divitem, pro Apibus sua agentis, declamatione tulit. Ex qua prastantissima delibabo, quod vitiosis censendis, in auctore, quem magnopere nulli legendum suasero, immorari non lubeat. Nam arduis, et adpoeticam usque elocutionem assurgentibus delectatur, ob viam phrasin fastidit, sensus infringit, abrumpitque, sententias minori iudicio, quam pondere librat, raritatem cum obscuritate affectat, et ad iactantiam magis, quam persuasionem omnia disponit.
page 283, image: s291
Habet tamen ubi ab vitiis discedit, animosi ac feliciter elati styli virtutes, sententiose saepe, nonnumquam et argute disserit, floride describit, stringit nervose. Quare: Ila potissimum tangam, quae cum laude coniuncta sunt.
§. 1 Argumentum actionis:
PAuper Diviti vicinus erat: illi angustus ager; ideoque domi, unde se familiamque aleret, Apes: haic latus et floribus refertus campus, quem a vicini Pauperis Apibus insideri floresque saos carpi questus est; denuntiavit, ut Apes transferret, que neglecto, floribus veneno infectis, allapsas Pauperis Apes sustalit. Mic igitur iniuriarum Divitem reum agit.
Exordium param laudis habet, quocirca a propositione et exe positione facti et causae initium duco. Florida haec et poetica saepe phrasi elata, sed iusta prolixior; dilatandae tamen, per adiuncta persona et factorum, narrationis exemplum. quod n. 1. Pauperis hortum et apes num. 2. Divitis venenum in flores sparsum et mortem apum complectitur.
Causam, sive actionem in tres partes, divisit, iuxta adversarii sese defendentis rationes. Refutat igitur, primo negantem n. 3 damnum illatum esse, quod liberum, volucre, et extra imperia positum animal sustulisset; cum eodem iure ceteraomnia, quae libera natura genuisser, homines, servos, et iumenta aliena quivis pesset Demino tellere. Refutat n. 4. asserentem iure sactum, quod inforentes sibi damnum apes in proprio et privato praedie necarit: non sic latrocinia et furta multa defendi possent. Refutat. n. 5. frustra se tuente, quod ultro ad spar sum apes venenum advolaverint. Cum sic homo etiam, qui oblatum venenum nescius altro biberit, accusari magis, quam propinator ipse debeat. Quo loco exaggeratur indignum facinus in tam innoxias, sedulas, et humano generi utiles apes exercitum.
M. Fab. Quintilianus Declam. XIII. An apes Pauperis a Diviae, spar so per flores sui agri veneno, iure sublate sint? Actio Pauperis.
1. ESt mihi paternus, Iudices, agellus, sanc angustus et pauper, non vitibus consitus, non frumenris ferax, non pascuis laetus: ieurae modo glebae, atque humiles
page 284, image: s292thymi, et non late pauperi casae circumiecta possessio. Verum mihi vel hoc fuit gratissima, quod non fuit digna, quam dives con cupisceret. In hoc ego vitae meae secreto, remotus a tumultu civitatis, ignobile aevum agere, procul ab ambitu, et omni maioris fortunae cupiditate constituti: et dum molesta lege naturae transiret aetas, vitam fallere. Hoc mihi parvulum terrae et humilis tuguri rusticum culmen aequitas animi Regnum fecerat, satisque divitiarum erat, nihil amplius velle. Quid prodest? sic quoque me latentem invenit invidia. Nec ab initio, Iudices, vicinus divitis fui, pares circa me habitavere [orig: habitavêre] Domini, et frequentibus villis, concors vicinia parvos limites coluit. Quos cives pascebat, nunc divitis unius hortus est, postquam, proximos quosque revellendo terminos, ager locupletis latius inundavit. Aequatae solo villae et excisa patria sacra, et cum coniungibus parvisque liberis, respectantes patrium latem mie graverunt veteres coloni, et latae solitudinis indiscretaunitas facta est, postquam ad apes meas divitis fundus accessit.
Namque ego iudices dum fortius opus permisit aetas, terram manibus subegi, et difficultatem labore perdomui, et invito solo nonnihil tamen fecunditatis expressi. Cito labitur dies, et proclivis in pronum fertur aetas: abiere vires, census meus, defectaque labore senectus, magua pars mortis, nihil mihi reliquit nisi diligentiam. Circamspicienti quod conveniret opus invalidae senectutis curae, sucurrebat sequi pecora, fetuque placidi gregis paupertatem tueri: sed ex omni parte circumiectus divitis ager, vix tenuem ad gressus meos semitam dabat. Quid agimus? inquam. Undique vallo divitiarum clusi sumus. Hinc hortuli locupletis, hinc arva, inde vineta, hinc saltus, nullus terrae datur exitus. Quaeramus animal quod volet. Nam quid apibus invenit natura praestantius? Parcae, fideles, laboriosae. O animal simile pauperibus! Et sane dabat occaasionem mihi opportunitas hortuli mei. Est namque positus ad ortus solis hiberni, apricus, omnibus ventis medius. Fusus ex proximo fonte rivus, crepitantibus inter radiantes calculos aquis, utrinque ripa virente praeterfluit. Satis consiti flores, et viridis quam vis paucarum arborum coma, nascentibus populis prima sedes, unde ego frequenter consertum novae suventuris agmen ramo gravescente suscepi. Nec me
page 285, image: s293tanta capiebat voluptas, quod fluentia ceris mella conderem, quam ad sustinendas paupertatis impensas deferrem in urbem; quod divites emerent, quam quod adversus omnia lassae taedia aetatis habebam senex quod agerem. Iuvabat aut lenta vimina vernis soetibus texere, et ne aestivus ardor, aut hiberna vis gravidam penetraretalvum hiantes rimas tenaci linite fimo, aut fessis apibus ultro praebere mella, aut fugiens examen aere terrere, aut bella sedare pulveris iactu: tum ne quid periculi saltem singulis esset, avidas loge fugare volucres, et arcere parva a convictu animalia: reclusas interim scrutari apium domos, ne pet vacuas alvos, foeda pestis insidiosas texeret plagas Dederam laboribus meis iustam senex missionem, habebam quae pro me opus facerent.
2. Quo non penetras livor improbe? Quidve scabrae malignitati clausum est? Invidet pauperi dives. Cum evocasset me subito trepidum, totoque fortunae suae strepitu circumstetisset. Quid tu, inquit, non potes imperare apibus tuis, intra privatum volent? ne hortorum meorum floribus insideant, ne in meororem legant, remove, transfer. Impotem tissime tyrannne, quo? Nunquid tam latum possideo agellum, ut illum apes transvolare non possint? Neque tamen tantum inerat pectori meo robur, ut non perturbarer denuntiatione notae impotentiae. Volui relinquere avitos lares, et conscios natalium parietes, et ipsam nutriculam casam: iamque pauperem focum, et fumosa tecta, et consitas meis manibus arbusculas transferre destinatus exul decreveram. Volui. Iudices, decedere, volui; sed nullum potui invenire agellum, in quo non mihi vicinus dives esset. Nec tamen licuit diu quaetere. Forte serenus pura luce fulserat dies, et hilaris matutini solis repor ad quoridiana opera laetius solito agmen effuderat. Quin ipse spectator operis (praecipua namque haec mihi voluptas erat) processeram, sperans fore ut viderem, quemadmodum aliae libratrae pennis onera conferrent, aliae deposita [orig: depositâ] sarcina in novas prorumperent praedas, et quamquam angusto festinaretur aditu, turba tamen exeuntium non obstaret intrantibus, aliae militaribus castris pellerent vulgus ignavum, aliae longum permensae iter, fatigatae anhelitum traherent, haec ad aestivum solem porrectas panderet pennas. Miserum me, ignoscite modo gemitibus meis. Non flosculos perdidi, nec
page 286, image: s294caduca folia proximo lapura vento. Apes cum volarent, suffugium tenuitatis meae, solatium senectutis, amisi. Nunqua me alias pauperem putavi. Triste me excepti exspectatque silentium, et inanis alui in choata tantum opera, et rudes cerae. Vos Iudices aestimate quatenus recipiatis hunc affectum meum, libenter bibissem, si in venissem, venenum. Hoc mihi damnum non dedit glacialis brumae penetrabilis rigor, non suppressi longa siti flores induxerunt ieiunam miseris famem, non aviditas iniusta Domini nihil mellis reservantis, non aequalis fessas morbus invasit: non damnatis sedibus suis avias fuga petiere silvas. Apes pauper, miser in opere, perdidi. Paravit homo nefatius ante omnia tantum veneni, quod posset et divitis hortis satis esse, et linivit flores malenficis sucis, et in venenum mella convertit. Sparsit omnibus floribus mortem, et quanto plura interim corcupit, quam quae apes abstulissent? illae studio quotidiani operis excitatae, ut primum aurora lucem vocavit, in assuera miserae pascua volant; ut, antequam noctis humorem radii solis ebiberent, matutinos legerent rores, et caelestes aquas ad horreum ferre possent, nec sibi, sed operi biberent. Hic triste spectaculum, et tantum non ipsi qui fecerat, miserandum. Illa ad primum feralis succi haustum insolito consternata gestu fugit; sed fugisse nihil prodest. Illa longiores expetitura pastus, in altum tollitur, vitamque in aura reliquit. Haec primo statim flosculo emoritur. Illa rigescentibus morte pedibus exanimis, sicut haeserat, pender. Alia defecta nisu volandi, adhuc per terram la~guide repit. Si quas tamen usqui? ad sedem suam distulit mors lentior, sicur aegrae solent sub ipsis pendere portis, in globum nexas et mutuo amplexas mors sola divisit. Quis figurare possit, quis dicere, quam multas mali formas, quam varia lethi genera fecerint tot mortes? semel, ut ipse tristem finiam expositionem, dicendum est, omnes perdidi. Celebre illud alvearium, et domino suo notus, ad nihilum recidit. Audete nunc lacessere divitem, quibus vitae causa superest: exerite libertatem fortibus verbis, si quid offenderit, et quod difficilimum fuit, iam expertus est quantum posset venenum Quod si mihi fortuna, velingenii vires, vel suas opes dedisset; crimen istud non privatam taxationem formulae merebatur. Venenum leges habere, emere, nosse denique vetant, inevitabilem pestem occulta fraude grassantem. Male haeret ibi innocentia, ubi in potestate est secretum scelus, velut venenum, et
page 287, image: s295quidem praesentaneum, in ventum, compositum, datum est. Quantulum interest quis biberit? Homo dedit, homini dari potest. Non adeo desunt odiorum causae, ut iam rara simultas sit: et ut videatur aliquis nihil magis, quam malos odisse, libebit aliquando longius manum portigere, et indulgere animis. Credite mihi iudices, difficilius esto venenum invenire, quam inimicum. Sed me conscia mediocritatis infirmitas intra meas tantummode continet querelas. Nam damnum id est, Iudices gravissimum. Pauper vulaus accepi, quod mihi diutius deflendum apud vos, quam probaudum est. Nam coarguendis quidem criminibus quis labor est adversus confitentem: habent divites hoc quoque contra nos contumeliosum, quod non tanti videmur, ut negent, Porro qui confessum defendit, non absolutionem sceleris petit, sed licentiam. Longius ista quam timui quaestio pervenit: Non de praeterito tantum litigamus: hoc agitur, ut etiam si quid forte reparavero, iterum diviti liceat occidere.
3. In duas enim, quantum animadvertere potui. quaestiones dividit causam. ano damnum sit, et an iniuria datum. Negat esse damnum, quod animal liberum, et volucre, et vagum, et extra imperia positum perdiderit. negat iniuria datum, quod in privato suo, quod eas quae sibi nocerent, extinxerit: postren o quod sparso tantum per flores veneno, ipsae apes ulto ad mortem venerint. Ut nihil esset quod his possem respondere; aequumne erat inter vicinos sic agi? Sed excutiam singula, nec prius meis argumentis nitar, quam diversa repulero. Quoniam quidem quaeritur, ad damnum sit perdere, quod luerum est habere? Liberum esse animal, pura: non dico fetus, meis manibus exceptos, et in tutam conditos sedem, et reservatum ad supplementa generis in favis examen vernaculum. Quoniam quidem tyrannorum iura defendis, natos in privato meo, puta me, vel inanis arboris trunco, vel cavis inventos petris, domum favos retulisse: multa nihilominus quae libera fuerant, transeunt in ius occupantium; sicut venatio, et occupatio. Nam ut cetera animalia hominum causa finxerit provia dentia, quod omoibus nascitur. industriae praemium est. Quid autem non liberum natura genuit? taceo de servis, quos bellorum iniquitas in praedam victoribus dedit, iisdem legib us, eadem fortuna, eadem necessitate natos. Ex eodem caelo spiritum
page 288, image: s296trahunt, nec natura velis, sed fortuna Dominum dedit. Cur infrenatis equis victor insidet? cur iniusto quoridie iugo boum colla deterimus? cur in usum vestium saepe pecori lanae detrahuntur? taceo de sanguine et epulis per mortem pas ratis. Si omnia quae libera generantur, naturae d mus, desinitis divites esse. Si vero haec conditio est, ut quicquid ex his animalibus in usum homini cessit, proprium sit h bentis: profecto quidquid iure possidetur, iniuria aufertor, ut volucres mites, et aliae quae per rusticas villas, quaeque ditibus cellis saginantur, in quibus tamen domini ambigua possessio non est, et vaccae, et atmenta, et omne pecudum genus. Sed illa impositus cohiber Magister. Peinsne domino in iis ius est, quibus custode non opus est? nam si hoc dicitis, nihil est nestrum quod perire possit, ex nullius animalis damno haec edi formula potest. Nam et errare pecudes solent, et fugere mancipia. Si hoc in ceteris non obstat, vagari tu nolles apes, in opus exire, et ad quoridianum censum laboris assidui non detrectare militiam. An non ipsae domum sua sponte revolant, finemque laboris sui sole metiuntur, et omnis intra solitas domos turba conditur, noctemque modesto silentio trahunt? Age porro, ut non sit earum certa posselsio dum volant: nempe cum remearunt, concludi, transferri, donari, venire possunt: in potestate sunt. Quomodo autem potest sine damno meo perire, quod quoridie meum est? Atextra imperia positum. Mirum hercule, si negato commercio sermonis humani sunt in certerorum animalium forma. Tamen quam Dominus dedit incolunt sedem, lascivientem luxuria [orig: luxuriâ] fugam tinnitu compescimus. Etiam si diversis Regibus coorta seditio ad bellum inflammavit itas, exiguo pulvere, vel unius poena ducis resedit omnis tumor. Illa vero admiranda sedulitas, quod operi totus insumitur dies, in dominorum redditus ablata supplentur. Age si obsequi possent, quid amplius imperares? Intelligo his vanis ultra necessitatem esse responsum. Si non sunt apes meae, ne id quidem quod his efficitur meum est. Atque nulla unquam inveniri potuit impudentia, quae fructus mellis in dubium vocaret. Hoc ergo fieri potest, ut quod nascitur meum sit; quod generat alienum? Age si mihi aluei furto abessent, utrum nulla daretur actio? an viminis modo vilisque texti pretium formula taxassem, et perinde agetem quasi inanes perdidissem? nisi fallor esset aestimatio et apum. An tandem
page 289, image: s297quas surripere non liceret, liceat occidere? non est damnum quod exutus sum? quod redditus perditi? quod annuos fructus praesidia paupertatis amisi? non est damnum hoc perdidisse, quod ut proximo utat argumento, si habere voluero, emendum est? quid ergo tibi opus malesicis sucis, cum liceret palam trucidare, et plenos vel cremare igni, vel aquis immergere alveos? an est aliquod animal, quod non liceat, nisi venenis, occidere?
Ut damnum sit, inquit, iure tamen feci in privato meo. Per fidem vestram Iudices succurrite exemplo. Non suffi cit his partibus unus Rusticus pauper, obviam publice eundum est, et obiciendae adversus nascentem licentiam consensu manus. Credite mihi, maiot lite quaestio est. Hoc vobis hodie iudicandum est, ubi scelus facere non liceat. Nam cur non hoc idem homicidio respondeat? cur non de latrocinio? non enim iure ista, sed modo differunt. Aperitut ingens funeti via, et obluctantia diu, legum velut claustris, scelera libera [orig: liberâ] porta [orig: portâ] prorumpunt. Si ad privatum iura non veniunt, et in manifestissima quaque noxa non de facto quaeritur, sed de loco, non aequa portione cum sceleratis terras divisimus. Ubi enim non iam divitum privatum est? parum est proximos aequate terminos, et possessiones suas velut quasdam gentes fluminibus montibusque distinguere. Iam etiam devios saltus, et silvas vasta solitudine horridas occupant, tot aquae inrra paucorum umbram latent, e finibus suis populus excluditur, nec ullus procedentis finis est, nisi cum et in alterum divitem inciderit. Adhustamenspolia transeuntium, et abacti pecorum greges, sub hoc titulo, defendebantur. Iam privari veneni transcriptio est. Iterum ac saepius Iudices admoneo, considerate, discite, aut nihil usquam contra ius licet, aut in privato omnia. At enim adversus inferentem damnum iusta ultio fuit. Dicam nunc quam iniqua sit invicem iniuriae compensario, quamque non solum legi adversa, sed etiam paci. Barbarorum mos est populorum, quos procul omnis iuris humani societate summotos proxima belluis natura efferavit. Nos ideo magistratus legesque a maieribus nostris accepimus, ne sui quisque doloris vindex sit: et assiduae scelerum causae se refellant, si ultio crimen imitabitur. Damnum accepisti? Erat lex, forum, iudex: nisi si vos iure vindicati puder. At me hercule iam ad arma mittimur. et instituitur perniciosa nocandi contentio, et, in vicom
page 290, image: s298legis, ira succedit. Premetur quidem obnoxia infirmitas, et pavo corum dominio subiecta plebs triste servitium perferert. Est tamen pauperibus interim dolor: et ut facilius nobis noceri porest, ita vobis latius, Postremo placeas licet tibi opum tuarum siducia dives, si mihi vivere expedit, pares sumus. Quid ergo? si quid tibi attulissent apes meae, non mihi auferretur ratio, sed forsitan aliqua daretur et tibi. Nunc vero quid quereris? Credo depopulatos agros, eversosque redditus. Non enim debet leve esse damnum, quod dives ferreno~ poso sit. Decerpebat, inquir, flores meos. Ecquid intelligitis Iudio ces, quanto dolores dignum sit, quod ego perdidi, si etiam hoc damnum est, flores auferre? Ita plane. Alioqui tu illos in vetustarem refervabas, et durarent adhuc, nisi ad hortum tuum apes venissent. Cuius rei in veniri potest brevior aetas? Na~que dum immaturos exterior alligat cortex, nodum dixeris florem. Paulatim deinde vividiore succo tumelcit uterus, et albentes accipit rimas, necdum tamen flos est, At cum se rupris iam runicis in patulum capita fuderunt, et velut fissa in orbem, iamque eorum videtur maturitas, et ignotus occasus est, et iam sine venris quoque soluta natura, labitur gratia; nec quisquam est flos nisi novus. Quare si dicerem, abstulere [orig: abstulêre] peritura, et quae protinus humi iacuissent, in usus liominum conversa. inauditus tamen livor videretur etiam apibus invidere. Nunc vero disserendum mihi est, quam momentosa sit huius animalis rapina. Nescimus qua pernicitate plerumque vix contactis flotibus revoler, discurratque per singulos velox experimento: quam etiam ubi immorantur, libratis pendeant alis. Quis unquam quod ferentem apem viderat, hoc, ubi deesset, in venit? Quantulum vero est, quod ex his manu consitis floribus legant? Prata, silvaeque vel maturae frugibus vites, et fragrantes thymo colles, pabulum ministrant, non ex omnibus floribus capiunt utilia operi suc; sed in omnibus quaerunt. Praesens, et quidem protinus, illa redditur merces, quod omnibus, quibus insedere, odore meil s inspitant, et brevi contactu vim sui relinqunt. Hoc tu damnum intelligis? hoc veneno vindicas, quod me hercule inhumane etiam furno prohibuisses? An non te solus vicinus colui? non frugum mearum primitias omni vere misi? non siquis ceris novis bandidior incipit favus, tuis reservatus est mensis, cum parvis mediocritate munusculis, illa semper adiceretur commendatio: hoc tibi mittunt apes meae. Puto relata est gratia.
page 291, image: s299
5. Postremo quidem divitis patrocinio non putavi, Iudices, respondendum nisi videri vestram maiestatem, contumeliosa defensione, con ferrem. Vitro enim, inquit, ad morte venerunt apes tuae. Ita plane, si venenum homini dedisset, diceret ipsum labiis admovisse pocula: si percussorem posuisset in saltu, ipsum in insi dias ultro venisse clamarer: si relum abiectasset in tenebris, illatum sua culpa contenderet. Ego, ludices, quid dico. Duo esse sola quae in omni crimine spectanda sunt, animum et eveutum. Quis animus divitis suit cum venenum sparsit? ut apes perirent, quis eventus? perierunt. In summa, Iudices quis dubitet, quin damnum ei sit imputandum, sine quo non accidisset? Intelligo neque prudentiam vestram desiderare plura de causa, neque vestram fidem ac religionem egere exhortatione vere iudicandi. Quid moror, igitur, tenet me dolor, et assuerae volupratis desiderium. Sunt quaedam in hac causa, quae sarcire poena non possit. Maior forsitan materia videatur affectus. Si pauperesamare nisi paria non possumus, et necessario nobis pretiosa, quae sola sunt: animum meum exstinctae unius horae momento tot animae movent, quot perierunt de me bene meritae. Quin ipsum lethi genus addit indignationem Veneno perierunt. Quis hoc ulla satis persequi possit invidia? Apes veneno? haec illis gratia refertur, quod fructibus nostris invigilant? quod quotidiana statione laboris assi dui, ne damno quidem, submoventur? Nam et cetera animalia videtur mihi natura usibus nostris genuisse, haec etiam deliciis. Cum eo quod in illis, quae velscindendo solo, vel maturando itineri comparamus, multus ante redditus in sumitur labor: et cum perdomanda, cum alenda sint, nihil tamen possunt sine homine, et tautum coacta prosunt. Anes faciunt iniuslae favos, sine ullo rationis humanae ministerio, totus fructus ultro venit. Adice quod cetera animalia, aut fatis incurrunt, aut vitibus nocent, primaque, ut fama est, hostiae causa pecudi fuit laesa fruges. Harum ita innoxius per prata silvasque discurrit labor, ut tantum factum opus appareat. Qua satis digna prosequar laude? Dicam animal quodammodo parvum hominis exemplar? hoc humana excogitare non potuit solertia, et ratio nostra, quae sub terris lucrum invenit, que maria in quisitione sua sideribus immiscuit, hoc tamen efficere, conlechi, imitarino~ potuit.
page 292, image: s300Venena potius invenimus. Iam primum futurae laudabilis vitae quam digna principia! non illas libido progenerat, domitrixque omnium animalium Venus. Utque homines, in excusationem sui fabulis tradiderunt etiam Deorum posteritas has regnis suis excepit. Abest inimica vittutum voluptas castis sine labe corporibus, solae omnium non edunt faetus, sed faciunt, qui, ut oportet animal laboriosum, ex opere nascuntur. Inde utadolevit iuventus, et ad similes labores aetas roborata convaluit, relinquitur liber parentibus locus. Et ne coacta in angustum multitudo nova turba laboret, quasi habita verecundiae ratione, cedit populus minor, suspensum proximis ramis examen humanas manus exspectat. Acceptas cum fide colit sedes. Et cum ingenia nostra (quae nos scilicet ambitiosi nostri aestimatores proxima divinis credimus) ad percipiendas disciplinas multo labore desudent, nulla apis nisi artifex nascitur. Quid credas amplius, quam divinae partem mentis his animis inesse? Non ut ferae volucresque praesentis modo cibi memotes in diem vivunt: duraturus hiemi reponitut victus, et repletis vere cellis tutus annus est. Etiam cum ad humanos usus opera subducta sunt, reparare amissa contendunt, et labor damno rependitur, et numquam deficit animus ante quam locus. Quid, quod inter animalia, quaenon verba coniungunt, non verba rationis invicem negant, tantus operis consensus est, tanta, difficillimae rei, laboris concordia, talis officiorum partitio, ut aliae congerant onera, aliae accipiant, aliae liniant; Quae severitas in castiganda inertia? Multa dictu visuque miranda. Praevidere tempestates nec dubiose caelo tradere, nec ultra viciniam nubilo tendere. Iam si leves iniquioraura rapuit, ad dirigendos in destinata cursus. modico lapilli pondere librare pennas. Illas maiorum pectorum totis pro Rege castris procurrere; et inire bella mortemque honestam pro duce opperere. Adice quod siquas, aut aetas longior, aut morbus oppressit, efferuntur prius corpora, posteriorque operum, quam funerum cura est. Quid illigare cruribus flores? quid ore sucos in publicum ferre? Me tamen ipsius operis praecipua admiratio subit. Non temere, nec fortuiram figuram et sedes modo reponendis cibis quae sisse credas-Rudis cera componitur. Accidit usibus inenarrabilis decor. Nam primum tenacibus vinculis fundamentasuspendunt. tum ab exordio
page 293, image: s301in omnem partem opus aequaliter crescit, nec quic quam ex inchoatis parvum est, quod non sua portione perfectum sit, utiam nec alia parte opus esset. Gemina frons ceris imponitur, et cum foraminibus tantum spatium detur, quantum ad generanda examina spes pura cupiat: (psi enim sibi anguli haerent, et ita mutuo vinciuntur atque alligantnr, ut quod voles, id medium sit) his textis ne universi mellis effluat pondus, intersepta onera luduntur. Quis non stupet haec fieri posse sine manibus? nulla interveniente doctrina hanc artem nasci? quid non divinum habent, nisi quod moriuntur? An vero auctorem vini Liberum colimus, primitiae frugum Cereri referuntur, inventrix oleae Minervanarratur. mella genuisse minus est, et, interponenda gustus voluptate, tantum effecisse, quantum neipsa quidem rerum natura per se potuit? Ad plurimarum incursus valetudinum remedium est, et praesentissima medicina. Nam quod ad cibos quidem pertinet, divites viderint. His animalibus aliquis insidiari potuit, et insidiari quod mella facerent? haec pestiferis sucis ex quisita per fraudem confecit, et quod sit indignissimum, quo facilius deciperet, fortasse venenum melle permiscuit. Quae tam in humana crudelitas? quis tam inauditus livor? N hil enim est quod uraris patrocinio tuo dives. Paucotum damno foliorum doluisse te simu las. Dum meas apes occidere vis, flores tuos omnes inuti les fecisti.
Censura et observatio. de stylo Quintiliani Declamatoris.
Pleraque, quae grandem elatumque stylum faciunt, Quintilianus secutus est, si tamen ultim am illam, num. 5 Apum deseriptionem inductam exceperis, in qua mediocris styli florem expressit, meliori charactere quam oppartunitate (quid enim in iudicio tam profu sa Apum laus, conclusione ad motum affectum que adeo tenui instruitur?) Passim hac familiare est huic scriptori vitia cum virtutibus confundere, nequein grande hoc (ut appellamus) stylo dignam illo maiestatem tueri. Nam et tropi audaciores. et epitheta Poetis usitata, et saepe phrasis iisdem, quam Oratoribus, dignior, Sententias extendit, inflat periodos. Rem praeterea diducit, quam circumducit
page 294, image: s302aptius. Verbis implet, sed haec in numeros minus apposite eomponit. Nunc praeter exspectationem abrumpit, nunc suspendit sententiam. Paucis dicam: in illo est vitio, quod pro virtute hodiedum nonnulli amplectuntur, cum a vulgi sermone deflectunt, affectatione sublimtum in praecipitia atque abrupta seruntur. Felicius haec aetate in grandiori (cribendi genere versatus est coleberrimus Galliae Rhetorum Caussinus, cum in scriptis aliis, tum in illo quem vulgavit Angelo pacis Principibus Europaeis inscripto. Ex quo pauca depromam, postquam obiter quaedam in Quintiliano vitanda designavero.
Tropus audax in illo, quo auctor usurpat, sensu est. Ager locupletis laetius inundavit: quo agrum divitis mari comparat ceterorum praedia inundanti: rectius alio tropo dictum, adapes meas divitis fundus accessit, quo illi per domini cupiditatem promoto, tamquam vitam tribuit propius suus apes accedenti. Nec illudprobo latae solitudinis indiscreta unitas facta, cum et obscurum et remotum sit. Sanius illud: circumiectus divitis ager, vix tenuem mihi ad gressus semitam dabat. Sie displicet epithetum Scabrae malignitati additum; placet illud livor improbus. Ut delectum hic aliquem instituendam existimem.
Poetica phrasi non inepte assurgit, cum ait, procul a maioris fortunae cupiditate et c. vitam failere. Invenit latentem invidia. Rusticum culmen aequitas animi regnum fecerat etc. Sed audaciora illa: rivum crepitantibus inter radiantes calculos aquis fluere: et Consertum novaeiuventutis (apum arbori adbaerescentium) agmen, ramo gravescente suscipere, et Ne aestivus ardor authibetna vis, gravidam penetraret alvum (alvearis) hiantes rimas tenaci linire fimo etc. non probavero; cum quaesitis nimium epithetisturgescant.
Sic illud Pauperis, a Divite ita septi, ut nulla posset nutrire pecora, ingeniosum est. Quid agimus? quaeramus animal, quod volet. Sedratio quae additur, non conguit. Nam quid apibus invenit natura praestantius? parcae, fideles, laboriosae. O animal fimile pauperibus! Abrupto illic sensu, quod feliciier repertum erat, destruitur. Quae, aliaque, cum signaveris, lectione hac ad aliquam styli granditatem licebit assurgere, simulque off ensiones in alt a nitentibus obvias devitare. Nunc Caussinum oratoria inagis facundia dominantem animis, et. velut incitatum turbinem, voluentem rapientemque numerosa
page 295, image: s303dictione lectores, videamus Par illi in multis sermo, tropis elatus epithetisque animosus, sed per incisa, membra, periodosque velut in aciem digestus, ut aggredi hostem, pugnare, sternere, conculcare, triumphare videatur. Nen dissimilis illi Cellotius in Orationibus, praesertim in Panegyri Ludovici Regis; quam es loquentae studioso legendam, non tamen in nimio laudum excessu, imitandam suaserim.
§ 3. Caussini Angelus Pacis.
1. SI licet vestra, Maximi Principes, interpellare fastigia, stabo pro causa Dei, Angelus pacis, concordiae minister, veritatis interpres, procurator salutis. Non ille sum terribilis et minax nuntius, qui Davidi, caelstibus prodigiis atronito, flagellorum metus incussit. Ex illoe rum numero non sum, qui tot flagitiis immersam Pentapolim funditus evertere [orig: evertêre]. Non pluo sulphure, non vibro flammas, non ia culor fulmina; sed miti quadam amoenitate vernantes olivas praetendo, quas tanta bellorum eluvio nondum extinxit. Ex corum coetu et concentu venio, qui, nascente Domino, pacem hominibus bonae volunratis cecinere. Nolite spernere bonorum augurem, veritaris propugnatorem, qui vobis, coram Deo, in Christo loquitur.
Totius orbis Christiani negotium est, Principes optimi, quod apud vos ago, vestra tes, quam votis et scriptis urgeo: Dei possessio est, quam requiro. Et magni quidem momenti, ut quae saepe exciverit de altaribus Sacerdotes, de Monasteriis sacras Virgines, et ex silvis anachoretas, ut de mutis faceret oratores.
Non detinebo vos. Principes, leviculis rationibus, non illudam sterilibus figmentis; sed ipsam, quam per stagnanges cruore campos, per collucentium urbium flammas, et tot circuitus quaeritis, in tranquilla sede demonstrabo gloriam. Ac primum, permittite me de origine belli, denique iure Principum Christianorum, pauca disserere. Vode satis firma opinor crueotur argumenta, quibus et vestrum decus et populorum salus sanciri possit etc.
page 296, image: s304
Geritur a vobis bellum atrox, urbium obsidionibus exorcitum, cladibus frequens, vastitate luctuo sum. In quo laberat Ecclesia, suspirant oppressorum vota, et toties convulsus mundus ingemiscit. Non usitato modo, non humano more progreditur; sed vi quadam maligna in omnes Christiani orbis venas permanante. Excutite, si placet causas, et tanti tumultus occasionem. Si quando res naturales videmus intra suos limites decurrere, et statas obire vices, maxime miramur. At ubi valentiori quodam impetu cernimus incitati, aut perverti statutum naturae ordinem, suspiciamur arcanam inesse vim, quae fertur atque erumpit ex abdito, unde tam varii motus oriantur. Quoties ordinarie cieri ventos aspicimus, aut halitus putamus, aut aeri naturalem vim inesse aestimamus movendi se, ne inerti atque inagitabili globo torpescat. At quoties ventis acerrime deproeliantibus, erurgunt foedissimae tempestates, quae vastas arbores radicitus evellunt, quae bene fundatas domos in plana submittunt, quaenavigia devorant, et statum mundi percellunt aeriis haec ad scribimus potestatibus per mundi plagas dissipatis. Non impari quidem ratione cum bella instant usitata inter homines forma, haec hominum tribuimus ambitiosis conatibus, moribus iracundis, et ad obiectae contumeliae imaginem facile ex candescentibus. Quod si modum omnem excedant, suspicamur esse occultam malorum originem, quae sensus nostros atque intelligentiam superet.
Hoe ipsum de tam attoci bello rem bene aestimantibus vacat cogitare. Nec enim civili animo geritut, nec habet militiae decora, quae magnos animos comitari solent, sed virulentam malignitatum, quae ambas partes exedit, et lenta quadam tabe serpens per omnia depascitur. Squalent rura, maerent urbes, prodigitur heroum sanguis, destinatus lanienae lectissimus flos nobilitatis, spoliantur bonis pene omnibus privati, conquiruntur undique acerbis exactoribus pecuniae, quae tam crudeli ludo sufficiant. Sed nulla vis aerarii pat est aviditati omnia depopulanti. Paucorum divitiae cunctorum inopiam faciunt, et de provinciarum lacrimis funesta improborum gaudia saginantur. Quis tot ac tantorum attifex malorum? undefons, unde origo tot funerum. Rex, aiunt, Ludovicus belli auter, Scilicet tam pius Princeps, tam castus, et toto
page 297, image: s305Dei timore perfusus tantos fluctus moucat, tantas exciter tempestates? Tendebat quotidie dum viveret, puras ad caelum manus, in sacris mysteriis frequens, conscientia tam castigata, ut ne minimam quidem labem ferret, quam non statim Sacramentis elueret. Pugnavit necessitate, vittute vicit, fortis pectore, marte clarus, mente pacificus. Quis igitur aestimet cruenta de perdendo Christiano orbe consilia, in tam augusto pectoris sacrario potuisse concipi? quis resedisse illic odia, quis simultates putet?
At forte Imperator dissidiis gaudet, et rebus turbatis pascitur? Absit ut quis hoc credat. Est enim Princeps mos ribus optimis, et ad omnem aequitatem compositus, animi vigore ex cellens, ex cultus sapientia, in quo caelata vivit paterni spiritus ad omnem virtutem expressa effigies. Quid habere iucundius potest, quam ut Germaniam suam, tam fero bellorum tumultu quassatam, placidissima pacificatoris manu comonat?
Turbat igitur Rex Hispanus. Neminihoc probare poterit, qui tanti Regis sensum, atque animum penitus noverit. Est enim, siquis alius, mente Christiana, ingenio placido, ad amorem et concordiam magis, quam ad rixas dissensionesque propenso. Nihil in eo turbidum et ferox, nihil malignum, frui sua magnitudine cupit, non ferocire.
Unde igitur tanta atrocitas, si nullae sunt animis caelestibus irae? Quis non videt, non esse istud humano consilio factum; sed malos genios toto impetu incubuisse, ut res nostras florentes acciderent, accisas everterent, eversas calcarent? nimis scilicet potens erat res Christiana, domita Rupella, prostrata haereticorum factione. Fuit illi ferrum hostium cruore tepens in viscera coavertendum. Turbarunt illi in Italia ad Mantuam, turbarunt in Germania, commiserunt primas Christianinominis coronas, livore maligno, bello implacabili, cladibus immensis. Ecclesia gemente, laetis infidelibus, ipsis plaudentibus inferis.
Intervenit saepe magnis rerum successibus mens mala, quae Principum consilia cortumpit, et a recto cursu gloriae divertit. Triumphalibus ovantemlaureis Regem
page 298, image: s306Christianissimum sua vix limina salutabant, cum perfactiosos excitati tutbines in Italiam vocant. Penetrandae alpes hieme gelida, per hortentes armis et tectos nivibus scopulos carpendum est iter, conserendae manus, committenda per varias martis aleas proelia, quae miro robore et pari felicitate iam erant compotita. Cum ecce instat flagellum belli exitialis, bacchatur aquilo in clade Germaniae, volutatur in sanguine, fertur per clarissimarum urbium incendia, resistentibus paucis, omnibus ferali prodigio attonitis. Sacrilegio polluuntur arae, sacrae Virgines stupro, strident catenae sacerdotum, calcantur sancta, et consummatur abominatio desolationis, ipso, qui vocaverat Rege horum, aut nescio, aut invito.
Cavendom omnino est, ne Daemoni ad vastitatem regnorum incubanti subdatur materia de ipsis hominum affectibus et vitiis. Ignem facile concipit regnorum et gentium Zelotypia, quae animali quadam afflatur sapientia nec prudentiam sanctorum sapit. Aiunt, qui parti student alteri, Hispanos nimis invidiosam facere suam potentiam, exosam aequalibus, inferioribus terribilem, omnibus, nisi caveatur, exitiosam. Tanta, ut aiunt, libido dominandi, tam intentae et vigiles ambitionis curae, tam rapax terrarum ingenium, tanta regnorum et titulorum congeries aemulos stimulant, vicinos terrent, pungunt etiam remotos, unius dignitatem putant omnium periculum. Quot imperia, tot intentata numerant regnis servitia.
Galli concra, ut scribunt, qui norunt, etsi convitiorum inferendorum avidi, tolerandorum nescii, contemptus impatientissimi, sciunt se ex ea gente esse de qua dictum est
Animoque supersunt
Iam prope post animam.Iactant se armorum claritud ine orbem implevisse, antequam c diuturna Vandalorum et Sarracenorum serviture caput attolleret gens Hispana. Orientis tenuere et Oc cidenris imperia, Constantinopolim ex ugnarunt, Hierosolymam Christo, Romam septies
page 299, image: s307Pontificiereptam ab hostibus red diderunt. Sibiprimum locuta praedicant Evangelia, sibi primogeniam filiorum Dei adoptionem datam. Regnis terrarum addiderunt imperium literarum, toto fere orbe in Academiam Parisiensem confluente, nihil putant habere se contemnen dum. Miratores petunt potius, quam contemptores ferunt. Hinc fit ut utraque gente pro se iactantiore, in alios dicace, eventilentur flammae, quae in magna coalescunt incendia.
Augent haec saepe plerique Regum administri, dum familiari, sed dira summis imperiis gloria, Dominorum cupiunt ostentare potentiam, totas nocendi vires explicant, abditam premunt beneficientiam, dum ambiunt, dum timent, dum cavent, ipsa saepe sedulitate et cautione non timenda provocant, faciunt non toleranda.
Hic vos appello, politicae Antistites, et arcanorum consiliorum Mystae. Lubentius vobiscum quam cum fortuna vestra loquor. Cogitate quantum vobis dederit, quantum a vobis exigat Deus. Sedetis quasi Dii ex hominibus, humani generis arbitri, quam quisque sortem habeat, ex nutu vestro pen det, quae mortalium cuique bona felicitas velit, ore vestro pronuntiat, quas parari classes, quae arma moveri, quas urbes exscindi, quas gentes obrui oporteat, vestris sententiis agitur. Vos de fortunis et sanguine hominum decerniris, illi de vestra existimatione decernunt. De vestro capite inspector omnium Deus ad tremendum et inevitabile forum iudicat Multaquisque ex suo cernirsensu, multa ex suo loquitur affectu. Non est mihi credibile, quod aiunt, tantos viros tam magno ingenio praeditos, tam alta excultos prudentia, et huius fragilitatis rerum humanarum conscios, putare se huic affixos fastigio, utres suas agant, ut suis commodis omnia metiantur, ut amplitudini suae serviant, ut ex privato amore et odio respublicas gerant, ut fortunae suae populorum sanguine litent? idcirco bella concupiscere, et res amare turbulentas, e quibus et clarius sibi imperium, et numerosiores pecunias, et haerentem altius, ipsa ne ccssitate ministerii, auctoritatem sperant. Absint, ut tam sordidae tamque humiles curae rn tam excel. sas mentes ascendant.
page 300, image: s308
Crediderim ego potius acri vos aemulatione vestrorum Principum anhelare gloriam, cuius semper sitienrissimi fuistis, in iurias persequi, maiestatem asserere, imperia dilatare. Sed per Deum immortalem et per tot dilecta regnorum pignora, vos obsecro, videte aq diligenter perspicite, ne vehementissimus gloriae appetitus aversos agat a glotia. Vos illam in turbido quaeritis, sed omnes iam mortales appetunt in sereno. Cogitate ubinam maior ca lestium virtutum claritudo, an cum tonitruorum fragoribus strepente mundo, ignes undique iaciuntur et fulmina; an cum puro et defecato die rider am oena lux, et ex humanis animis omnem maestitiam discutit? Timendam satis hactenus fecistis dominorum potentiam, reddite, si placet suavem, facite, quo solo invicta est, amabilem. Non est haec Principum amplitudo, semper armorum fremere terroribus, et apparatu bellorum, oreigneo tormentorum aeneotum pronuntiare saeva, hos catenis. illos gladiis destinare, circumferre ignes et tela, ire per fumantes urbes, per calcata miserorum corpora, omnia exhaurite, ne exhauriantur. Quanto illud gloriosus est. felicissimi sideris more, ambire cuncta mente placida, virtute benefica [orig: beneficâ], res lapsas erigere, solari maestas, dissipatas colligere, et divulsas componere? Hoc caelesti passu dum laboranti mundo subveniunt, tot Reges abiere ad solidum et inconcuslum decus. etc.
§. IV.
HAec Caussimus, quae magis ad oratoriae facultatis vim copiamque accedunt. Nec difficile erit haec sequi iam phrasin grandiorem assecuto: cum praecipua eius facultatis vis consistat, in membrorum plurium, dissolute intra eandem periodum congestorum acervatione. Quod fit. enumeratione, ac distributione partium, adiunctorumque 1ta enim, et distinctio rerum mentem illustrat, et multitudo ils lustrsus censpecta perstringit impellitque animum. Expende orationem a principio, Angelus statim ab enumeratione officiorum, factorumque, tum eorum etiam quae non moliatur, remotione graphice depingitur. Quamquam oratorem raro
page 301, image: s309cupiam tam splendido sese ingressu dicendiostentare. Modestior, ut vox, sic et oratio primo ordientem decet. Bvi cetera Oratoris huius vestigia lustraveris, passu haud multum dispari, in reliquis incedentem facile, et animadvertes, et assequeris. Quare pressius huic stylo insistere, vel praeceptionibus, vel exemplis, vix equidem necessarium duxero. Possem iam dicta mitiori styli genere ad concisum, acutum, et Ciceroniana moderatione submissum inflectere; sed hanc aliis, ut parum arduam, superiora iam tenentibus, provinciam relinquo: ne mole praeceptorum exemplorumque difficultati recie scribendi, non tam detraxisse videar, quam adiecisse.