September 2004 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


image: s001

PALAESTRA ORATORIA Praeceptis et exemplis Veterum lectissimis instructa. Et nova methodo IN PROGYMNASMATA ELOQUENTIAE atque EXERCITATIONES RHETORUM proprias, ad lectionem simul et imitationem distributa, Cum RESOLUTIONE, ET ARTIFICIO Tullianarum Orationum adiuncto. AUTORE R. P. IACOBO MASENIO e SOCIETATE IESU. [gap: illustration] COLONIAE AGRIPPINAE Apud HERMANNUM DEMEN sub signo Monocerotis, M. DC. LXXVIII.



image: s002

[gap: body text]

page 629, image: s643

CAPUT VII. Praevia Oratoris novitii exercitatio, in figuris dicendi illustrioribus, practice ordinata.

PRaeliminaris aliqua de figuris exercitatio Rhetoribus necessaria, est priusquam ipsam Eloquentiae palaestram et arcem subeat.

Noverit iam futurus orator alias in verbis, et eas quidem levioris operae studiique figuras reperiri: alias in sententiis, quae maius, et orationi pondus adferant, et conatum scribentis requirant. His autem figuris tamquam diverso orationem habitu cultuque nitescere: ut cum etiam idem dicitur, aliud tamen figurarum beneficio dici videatur.

Discat igitur 1. Observandum Oratori, quo genere dicendi utatur. Nam in exornativo illo, quod ad solam oblectationem instituitur, figurae verborum, atque illae inprimis, quae ex similitudine nascuntur, locum reperiunt; in aliis vero ad persuasionem motumque comparatis pauciores verborum figurae, praeter repetitiones, polisyndeta, et asyndeta, usurpantur, quae faciles cognitu sunt, magnam tamen orationi vim conciliant. Universe autem verba figurari, si vel praeter usum vulgarem adicias, vel detrahas quippiam; vel certa inter se lege compares ac componas.

Discat 2. Sententiarum figuris praecipuum inesse pondus, atque has in illo potissimum consistere, ut orator in omnes se partes dicendo verset, hoc est, nunc alios, nunc seipsum, nunc Deum et inanimas etiam res compellet, interroget, invitet, admittat, aut reiciat: contraque illis etiam orationem tribuat, ut interrogetur, provocetur, atque etiam respondeat, affectus moresque, vel suos orationi, timendo, deprecando, optando imprimat. Quae ubi semel universim candidatus eloquentiae apprehenderit, nihil ad quascumque figuras in orationem inducendas reperiet difficultatis, modo aliquibus Ciceronis exemplis ad hanc rem instructus accesserit.



page 630, image: s644

I. Exemplum exercitationis in figuris verborum.

Praxis vero exercendi haec esse poterit. Primo Magister rem scribendam aut dictet, aut narret sine illo figurarum, quem a discipulis requiret, ornatu: hi vero exceptam ornare, ex regulis iam praescriptis, aut praelectis Ciceronis exemplis non dissimilibus contendant.

Do exemplum in figuris verborum, suadet his verbis pacem.

Consul qui popularis videri et esse desiderat, si rempubl. nactus fuerit, quae timore malorum impendentium turbata sit, et in qua perversi homines in foro ac curia dominentur, fidem tollant, ac iudicia violent, regnum et imperia moliantur; ille pacis studio libertatis amore, et otii iucunditate omnes foveat ac recreet, etc.

Iubet vero Magister haec figuris verborum acrioribus, hoc est, repetitionibus, polisyndetis, aut asyndetis ornare simul et amplificare, ac postquam labores discipulorum inspexerit, quaeque recte, aut minus apte usurpata sint, monuerit, illud Ciceronis exemplum proponat, quo is contra Rullum in Agra 2. usus est, post princip.

Ego qualem acceperint rempubl. Quirites, intelligo, plenam sollicitudinis, plenam timoris: in qua nihil erat mali, nihil ad versi, quod non boni metuerent, improbi exspectarent, omnia turbulenta consilia contra hunc reipubl. statum, et contra vestrum otium partim iniri, partim nobis Consulibus designatis inita esse dicebantur. Sublata erat de foro fides, non ictu aliquo novae calamitatis, sed suspicione ac perturbatione iudiciorum: novae dominationes, extraordinaria non imperia, sed regna quaeri putabantur. Quae cum ego non solum suspicarer, sed plane cernerem (neque enim obscure gerebantur) dixi, in Senatu, hoc magistratu me popularem onsulem futurum. Quid enim est tam populare quam pax? qua non modo ii, quibus natura sensum dedit; sed etiam tecta atque agri mihi laetari videntur. Quid tam populare, quam libertas? quam non


page 631, image: s645

solum ab hominibus, verum etiam a bestiis expeti, atque omnibus rebus anteponi videtis. Quid tam populare quam otium? quod ita iucundum est, ut et vos et maiores vestri, et fortissimus quisque vir maximos labores suscipiendos putet: ut aliquando in otio esse possit, praesertim in imperio et dignitate.

Vides hanc orationem tam alyndeto, seu dissolutione, quam repetitione eiusdem sententiae non mediocriter ornari atque incitari.

Monendi tamen erunt adolescentes, ne nimia hic frequentia, aut etiam affectatione quadam repetitionis offendant. Quod mihi non omnino hac eadem in oratione vitasse Cicero videtur, quando sic Rullum exagitat.

Quis legem tulit? Rullus, quis maiorem partem populi suffragiis privavit? Rullus. Quis tribus, quas voluit, vocavit, nullo custode sortitus: Rullus. Quis decemviros, quos voluit, renuntiavit? idem Rullus. Quem Principem renuntiavit? Rullum.

Hic ego ultimam abesse repetitionem, et reliquas nonnullas paulo longioribus intervallis in verbum idem malim recidere.

Rursum de elegantia singulari, quam oppositio repetitioni immista conciliat, doceri poterunt. Ut pro Roscio Amerino Cicero.

Accusant ii, qui fortunas eius invaserunt; causam dicit is, cui nihil praeter calamitatem reliquerunt. Accusant ii, quibus occidi patrem Sext. Roscii bono fuit; causam dicit is cui non modo luctum mors patris attulit, verum etiam egestatem. Accusant ii, qui hunc ipsum summe iugulare cupierunt; causam dicit is, quietiam ad hoc iudicium cum praesidio venit, ne hic ibidem ante oculos vestros trucidaretur. Denique accusant ii, quos populus poscit, causam dicit is, qui unus relictus ex nefaria illorum caede restat.

II. Exemplum exercitationis in figuris sententiarum levioribus.

Aliud exemplum in figuris iis sententiarum, qui ad


page 632, image: s646

delectationem, potissimum comparatae sunt, producam. In quibus praecipue eminent communicatio sermonis cum alio, obiectionum praeoccupatio, et vel concessio vera, aut ironica; vel reiectio, aut correctio, vel subiectio. Sit igitur hoc Magistri argumentum.

Quamvis adolescentiae magis aliqua ad lusum libertas concessa sit. Haec tamen illi moderatio servanda est, ne vel pudorem cuiusquam, vel honorem laedat. Et si nonnumquam ad inanes adolescentiae cupiditates deflexerit, ad frugem et curam reipubl. sese recipiat. Neque tamen quisquam existimet, me probare talem adolescentiae libertatem, qua ad vitia ac voluptates deflectit; potius omni laude dignum censeo, priscisque etiam Camillis ac Fabriciis comparandum, quem remissio illa, ludi, et convivia tum ceterae eius aetatis voluptates non aliquando abripiunt.

Haec eiusmodi sententiarum figuris, quibus orationem ad alios convertimus, et vel ii dem aliquid tribuimus, vel negamus, vel eorum dicta inducimus, atque expendimus. exornare licebit. Ex Cicerone etiam locum reperies, ubi facem hac in sententia illustranda praetulit, sic enim pro Caelio illum poteris loquentem paucis mutatis inducere.

Detur aliquid aetati, sit adolescentia liberior, non omnia denegentur. Dummodo illa in hoc genere praescriptio moderatioque teneatur: parcat iuventus pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium, ne foenore trueidetur, ne incurrat in alterius domum atque famam, ne probrum castis, labemintegris, infamiam bonis inferat, ne quem interimat, ne intersit insidiis, scelere careat.

Postremo cum dederit aliquid temporis ad ludum aetatis, atque ad inanes hasce adolescentiae cupiditates, revocet se aliquando ad curam rei domesticae, reiforensis, reipublicae; ut ea, quae ratione ante non perspexerat, satietate abiecisse, experiendo contempsisse videatur.

Dicet aliquis, haec igitur est tua disciplina? sic tu instituis adolescentes? ob hanc tibi causam hunc puerum parens commendavit, et tradidit, ut in voluptatibus adolescentiam suam collocaret, et hanc tu vitam et studia desenderes? Ego, siquis Iudices, hoc animi robore,


page 633, image: s647

atque hac indole virtutis ac continentiae fuit, ut respueret omnes voluptates, omnemque vitae suae cursum in labore corporis atque in animi contentione conficeret; quem non quies ad aequalium studia, non ludi, non convivia delectarent: nihil, in vita expetendum putaret, nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto. Ex hoc genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios, Curios, omnesque eos, qui haec ex minimis tanta, fecerunt.

OBSERVATIO.

Vides hic principio concessionem, deinde prolepsin, seu praeoccupationem hoc argumentum scriptionis ornasse, per quas illustrius longe gratiusque est redditum. Invenies plura horum exempla, ubi de Refutatione agemus inferius.

III. Exemplum exercitationis in figuris sententiarum gravioribus.

Tertium de gravioribus figuris sententiarum, quae non tantum delectant, sed et movent, exemplum propono, ut sunt hypotyposis, ethopoeia, prosopopoeia, et Apostrophe, quibus alio s acrius compellamus, mores, affectus, vocesque illorum exprimimus. Sit hoc Magistrithema, quo feminam leviculam obiurget, ac deinde et adolescentem quod a consortio suspecto non abstineant.

1. Quo te modo compellem, o mulier, ut ab hoc adolescentis consortio abstraham? optarem certe ex proavis tuis superesse virum laudatissimum Appium, qui alia tibi praecepta daturus esset. Cogita quantae dignitalis virum nacta sis, quibus parentibus, quo genere, qua familia orta sis, et potius laudatissimae famae cognitas tuas Claudias, quam dissolutae vitae fratrem imitare, noli obscurare gloriam fortissimi viri proavi tui Appii, qui aeternam suorum factorum posteris memoriam reliquit. sive cum adversus hostes pugnaret, sive cum magnifieis domi operibus ornaret rempubl.



page 634, image: s648

2. Sed quam insanum hoc tuum est facinus, quod accusatores huius adolescentis a te subordinati, ut huic noceant, tua convivia in balneis instituta, et scelera non dissimulent, quae si quidem vera sint, apparet nihil tibi esse credendum.

3. Denique non intelligo cur huius, licet formosi, adolescentis consuetudinem ambias, cum et durum parcumque habeat patrem, et ipse tuos amores respuat, ac dona etiam aspernetur.

4. Quibus enim verbis talem filium pater compellasset, an non illius apud Caecilianum patris vehementis ac duri? Cur te in istam vicinitatem meretriciam contulisti, etc.

Hoc argumentum rursum ex Cicerone pro Caelio desumptum est, adversus Clodiam p. Clodii (gravissimi hostis Tulli) sororem. Quod iccirco in his exemplis praestiti; ut quemadmodum ipse Cicero per illustres hoc figuras tractasset, facilius innotesceret.

Quod si tamen idem in diversis personis argumentum tractare potius ac proponere studiosis lubeat, facile reperies simile, ut in Phoedra Hippolyti Noverca, aut Putipharis uxore casti Iosephi consuetudinem prensante.

Postquam igitur adolescentibus imperaris, ut primam huius, aut similis argumenti partem, inducta defuncti avi Prosopopoeia exornent, et amplificent: alteram vero Apostrophe ipsius Oratoris: tertiam nova Prosopopoeia fratris adhuc superstitis ad sororem: quartam denique Apostrophe cum admixta prosopopoeia ad ipsum adolescentem immerito traductum. Videbis primo ut suas quisque partes egerit, probanda laudabis, emendanda corriges, ac postremo ciceronis ipsis exemplum propones, quod pro Caelio, circa medium, tale est.

M. Tul. Cicero pro Caelio, circa medium.

1. Muliebres mihi numquam inimicitias gerendas, putavi, praesertim, cum ea, quam omnes semper amicam omnium potius, quam cuiusquam inimicam putaverunt, sed tamen ex ipsa quaeram prius, utrum me secum severe, et graviter, et prisce agere malit, an remisse, ac leniter, et urbane? Si illo austero more, ac modo: aliquis mihi ab inferis excitandus est ex barbatis illis, non


page 635, image: s649

hac barbula, qua ista delectatur, sed illa horrida, quam in statuis antiquis, et imaginibus videmus: qui obiurget mulierem, et pro me loquatur, ne ista mihi forte succenseat. Existat igitur ex hac ipsa familia aliquis, ac potissimum coecus ille: minimum enim dolorem capiet, qui istam non videbit. Qui profecto si extiterit, sic aget, etc sic loquetur. Mulier quid tibi cum Caelio? quid cum homine adolescentulo? quid cum alieno? cur aut tam familiaris huic fuisti, ut aurum commodares: aut tam inimica: ut venenum timeres? non patrem tuum videras? non patruum, non avum, proavum, atavum audieras consules fuisse? non denique modo te Q. Metelli matrimoninm tenuisse sciebas, clarissimi et fortissimi viri, patriaeque amantissimi? qui simul ac pedem limine extulerat, omnes prope cives virtute, gloria, dignitate superabat? cui, ex amplissimo genere, in familiam clarissimam, nupsisses, curtibi Caelius tam coniunctus fuit? Cognatusne? affinis? viri tui familiaris? nihil horum. Quid igitur fuit, nisi quaedam temeritas, ac libido? nonne te, si nostros imagines viriles non commovebant, ne progenies quidem mea, quinta illa Claudia, aemulam domesticae laudis in gloria muliebri esse admonebat? non virgo illa vestalis Claudia, quae patrem complexa triumphantem, ab inimico tribuno plebis de curru detrahi passa non est? cur te fraterna vitia potius, quam bona paterna, et avita, et usque a nobis, cum in viris, tum etiam feminis repetita moverunt? ideone ego pacem Pyrrhi diremi, ut tu amorum turpissimorum quotidie foedera ferires? ideo aquam adduxi, ut ea tu inceste utere, ideo viam munivi, ut eam tu alienis viris comitata celebrares? sed quid ego, iudices, ita gravem personam induxi, ut et verear, ne si idem Appius repente revertat, et Caelium incipiat accusare illa sua gravitate censoria. Sed videro hoc posterius, atque ita Iudices, ut vel severissimis disceptatoribus M. Caelii vitam me probaturum esse confidam.

2. Tu modo mulier, (iam enim ipse tecum nulla persona introducta loquor) si ea, quae facis, quae dicis, quae insimulas, quae moliris, quae arguis, probare cogitas, rationem tantae familiaritatis, tantae consuetudinis, tantae


page 636, image: s650

coniunctionis reddas, atque exponas, necesse est. Accusatores quidem libidines, amores, adulteria, Bais acta convivia, comessationes, cantus, Symphonias, navigia iactant: iidemque significant, nihil se invita dicere. Quae tu, quoniam mente, nescio qua, efferata, atque praecipiti in forum deferri iudiciumque voluisti, aut diluas oportet, falsaque esse doceas: aut nihil, neque crimini tuo, neque testimonio credendum esse, fateare.

3. Sin autem urbanius me agere mavis: sic agam tecum: removebo illum senem durum ac pene agrestem, ex hisque tuis sumam aliquem, ac potissimum minimum fratrem tuum, qui est in isto genere urbanissimus, qui te amat plurimum, qui, propter nescio quam, credo timiditatem, et nocturnos quodsdam inanes metus, tecum semper pusio cubitavit, eum putato tecum loqui: quid tumultuaris soror? quid insanis? quid, clamores exorsa, verbis parvam rem magnam facis? Vicinum adolescentulum adspexisti: candor huiuste et procertias, vultus, oculique perpulerunt? saepius videre voluisti; nonnumquam in iisdem hortis visa nobilis mulier, illum filium-fmilias patre parco ac tenaci habere tuis copiis devinctum non potes: calcitrat, respuit, non putat tua dona esse tanti. Conter te alio, etc.

4. Redeo nunc ad te Caeli vicissim, ac mihi auctoritatem patriam, severitatemque suscipio illius apud Coecilianum patris vehementis ac duri. Cur te in istam vicinitatem meretriciam contulisti? cur illecebris cognitis non refugisti? cur alienam ullam mulierem nosti? Dede te ac disice, per me licebit: si egebis, tibi dolebit: mihi sat est, qui aetatis, quod reliquum est, oblectem meae. Huic tristi ac decrepito seni responderet Caelius, senulla cupiditate inductum de via discessisse. Quid signi? nulli sumptus, nulla iactua, nulla versura. At fuit fama. Quotusquisque illam effugere potest in tam maledica vivitate? Vicinum, eius mulieris miraris male audisse, cuius frater germanus sermones iniquorum effugere, non potuit, etc.

OBSERVATIO.

Patria Magistris, ex illustrioribus Cicer. locis, exempla non


page 637, image: s651

deerunt, et nos plura inferius suppeditabimus. Si Prosopopoeiam tamen illustrem desideres, consule Cier. pro Rosc. Amer. in Conclusionc, et in 3 pro lege Agrar. in fine, et in Catilin. I num. 18. si Hypothyposin Catilin. 4. n. 12. Ethopoeiam, pro lege Agrar. 2 si Apostrophen, pleraeque conclusiones dictarum orationum dabunt.

CAPUT VIII. De Comparatione, eiusque natura et varietate, tum singulari ad amplificandam, et illustrandam orationem virtute.

IAm denique reliquum est nobilissimum futuri Oratoris exercitium, quo uno eloquentia et locupletatur maxime, et suavissime illustratur. Quod quo ab aliis negligentius tractatum est, nec loco methodoque satis idonea inculcatum, tanto a nobis studiosius per exempla proposita erit cognoscendum, et commendandum impensius.

Exspectas quodnam illud sit? Non diu te morabor. Comparatio est, sive rerum inter se similium, aut dissimilium collatio, ab oratore tamquam illustris quaedam rei, de qua disserit, imago introducta.

Sed quemadmodum, inquies, haec inter figuras locum reperit, cum inter locos communes tam simile, quam exemplum, atque etiam contrarium, quod in dissimili intervenit, adeoque omnis comparatio numeretur.

Dicam, neque hic te patiar haerere. Quamvis comparata universe sumpta et simile, et exemplum, et oppositum complectantur, ut quaedam argumentationis sunt sedes, tamen prout his iisdem tamquam luminibus quibusdam illustratur oratio, merito figuris accensentur. Quin hoc ultimo munere longe nobiliora censentur, cum ab illis invicta raro argumentatio peti soleat, certum semper ornamentum orationi accedat. Verum sentiamus utrumque egregie, praestare; et firmare, et ornare dictionem: tanto nobis etiam vigilandum erit acrius, ne hoc praesidio oratio nostra destituatur.



page 638, image: s652

1. Quid igitur Comparatio est, ut naturam eius cognoscamus?

Aphtonius universe hanc recte describit, quod sit oratio ex collatione reum comparatarum aliquid maius, vel aequale declarans, cum dicit maius, tam a minori, quam maiori, ut vocant ductam comparationem comprehendit, quia in utraque alterutrum semper maius est, per aequale comparationem parium intelligit. Omnis enim res, quae cum altero confertur, vel maior, vel minor, vel aequalis est.

Simateriam comparatorum spectes, res quaelibet inter se conferri possunt, etiam mala cum bonis, etc parva cum maioribus, et personae quoque, et res, et tempora, et bruta, etc. (ut ait Aphthonius) idque tam inter se quam cum aliis.

Siformam, vel per convenientiam, vel per opositionem, aut utrumque simul id fieri poterit, idque per partes omnes, sive Physicae illae sint, sive Metaphysicae, sive ethicae, perque omnes inventionis fontes, utrumque collatorum ita diduci poterit, ut vel natura naturae, attributa attributis, etc. vel certe haec illis opponantur et aequentur, aut praeferantur. Atque hoc praecipuum artificium diducendae comparationis consistit. Si enim non tantum res ipsae, sed etiam quae ad dicendum de utrisque rationes eruuntur, cum rationibus oppositis componantur, ingens disserendi campus aperitur, idque praesertim, si res etiam plures et aliae aliis illustriores in contentionem adducantur. Et haec de forma quodammodo Physica, qua res rebus varie conferuntur: nam si de Rhetorica illa, quae figurarum est, loquamur, manifestum est, hac non minus comparationes variari atque illustrari, quam orationis corpus universum.

Si finem attendas, comparatio vel ad augendum et illustrandum, vel ad deprimendum illud, de quo dicis, vel certe explicationis gratia adhibetur. In primo genere comparationum, res magnae, atque omnium existimatione illustres accersendae sunt: in altero res viles despectaeque apud omnes; in tertio res clarae perspectaeque universis.



page 639, image: s653

2. Exemplis vero omnium comparationum formas complecti velle, plane longum sit; cum vel unam quae fecundior sit, per pleraque inventionis loca, perque ea, quibus non tantum componi, sed et opponi possit diducere, orationis non parvae opus futurum sit. Praeterea cum varietas comparationum tanta sit, sive materiam, sive formam spectes, omnes prosequi velle, integri voluminis spatium requiret. Paucis igitur exemplis hoc progymnasma absolvam, tantumque monebo: quod siquis in comparatione luxuriare velit, rerum tantum illarum, quas inter se conferet, fontes inventionis proprios excutiat, et copia scribenti affluet. Si factum aliquod cum facto comparabit, hoc etiam carmine expenso recte utetur. Quis? quid? ubi? quibus auxiliis, cur? quomodo? quando? si personam cum persona, ut Hectorem cum Achille, aut Virgilium cum Homero, aut etiam D Ioannem apostolum cum Aquila, aut Baptistam cum stella bosphoro, aut Deiparam cum aurora, aut Christum cum sole, vel agno: utriusque originem, naturam, proprietates, effecta et adiuncta expendat, in aliis paritatem, in aliis disparitatem, in nonnullis excessum alterius reperiet, disserendi semper copiosam materiem.

Causam igitur cur tantepere amplificet orationem comparatio, nemo non videt; cur vero etiam illustret extollatque opportune ad omnem affectum in auditore conciliandum facile patebit. Si animadvertas, hoc potissimum omnem agere comparationem, ut per res notas clarasque rei alterius laudandae. vel reprehendendae, vel etiam persuadendae naturam, ingeniumque ita exprimat, ut altissime in animo designatur, eiusque intimos sensus penetret.

Ita Cicero illustrissimo pro Marcello exemplo, ut Caesaris clementiam, qua devictis parcebat hostibus extolleret, aliis iilam virtutibus ipsius praeclarisque in bello facinoribus comparavit, quae cum egregla laude extulisset, et iustissimam omnium admirationem ac praedicationem merentur: tamen et ingeniose, et vere ostendit, unius clementiae decus in pace maius esse. Quod ex illa laude bellica multum sibi fortuna, multum


page 640, image: s654

exercitus decerperet; at clementiae laus uni Caesari deberetur, maiusque sit animum, quam hostes vincere. Quod exemplum cum in plerorumque manibus sit, et in Palaestra styli ex parte recitarim, hic non lubet repetere. Dignum est, quod saepius scribendo imiteris.

Nonnullas tamen ex Max. Tyrio ac Tullio comparationes, brevi quidem, at nervoso genere scribendi comprehensas proponam. Quarum aliquas locis etiam extrinsecis, hoc est, similibus aliis, exemplisque ornavit, ut intelligas, ne his quidem, cum opportunum fuerit, abstinendum videri.

3. Non adducam breves illos Comparatorum lusus, cum strictim, vel res una, vel etiam diversae breviter inductis similibus, aut exemplis illustrantur, ut ebrietatem lib. 1. c. 4. fonte 5. ab effectis descripsi, quod sit mater litium, etc. a fine, ut quod sit salutis hostis, etc a comparatis, quod sit venenum dulce, etc. Quae metaphorica sunt, et comparationem involvunt. Magis aperte sic corruptam adolescentum societatem describes: Ut a morbo formae elegantia, ab austro floris vernantis decus, ab aspersis maculis purpurae orna, mentum, a nebulis ac tempestate solis pulchritudo; ita improborum consortio, innocens adolescentum vita corrumpitur. Vel, Quod morbus forma, auster floribus, macula purpurae, nebulae soli, hoc improborum societas adolescentiae est, corrumpit. Sed his non lubet immorari, cum ornamenta sint rarius et caute, ne affectatione offendas, usurpanda Ut enim plus ingenii exellentiaeque continent, ita tamquam illustris persona, plurium oculis atque observationi exposita, acutius censentur. Poetarum illa lusibus scite usurpantur.

Ita nonnemo cecinit:

"

Disce creatarum spectacula lubrica rerum,
#########Quisquis es, ad plausus est tibi scena brevis.
Hora tibi pennae, volucris rota volvitur anni.
#########Vita nitor, flores gaudia; praeda dies.

"

Et alius otii perniciosi insectator.

"

Quod Segeti rubigo, novis quod floribus auster.
#########Blatta togae, ferro luna, teredo rati,


page 641, image: s655

Hoc animo tepor est, animi tepor improba pestis
#########Non intellecto vulnera dente facit.
"

Sed ad illa veniamus exempla, quae orationem egregia disserendi facundia amplificant, et pulcherrimis dicendi luminibus illustrant.

4. Ut vero intelligas qua potissimum id via et arte fiat, illud memineris velim, similitudinem, seu collationem duorum inter se, vel parium, vel disparium, per plerosque inventionis fontes proprios, non minus, quam alias rationes inventas diducendas esse. Dum enim quae insunt, cuique rerum oppositarum expendis, in quo conferas alia atque alia reperturus es: vel ut paria, vel certe ut disparia, ex quibus illa quae ad propositum tibi finem servient, ceteris reiectis, facile adhibebis. Sed exemplis, atque eorum imitatione haec facilius, quam multis praeceptionibus apprehendes. Tyrius ac Cicero facem praeferent.

CAPUT IX. Exempla diversarum Comparationum diversa.

QUandoquidem in comparationibus, vel persona cum persona, vel res cum re, vel factum cum facto, idque, aut in re pari, aut dispari confertur, exempla horum dedimus, primo enim Adulator cum amico, secundo Corpus cum anima, et Respubl. cum Principe, idque geminata comparatione componitur, tertio dedicatio loci sacri cum dedicatione, quae est facti paris, ac denique crudelia Labieni facinora cum aliorum dispari mansuetudine incomparationem veniunt.

Quin et rationes comparandi exprimuntur diversae. Nam in primo exemplo, nuda tantum simplexque diversarum personarum, per adiuncta diversa, fit collatio, et oppositio, in altero rationes tum paritatis, tum disparitatis adferuntur, eidemque comparationi fusius insistitur. In reliquis exemplis media quaedam conferendi via tenetur, non adeo nuda, strictaque; suis tamen rationibus destituta.



page 642, image: s656

I. Comparatio disparium, hoc est, Adulatoris et Amici per oppositionem. Quomodo ab adulatore amicus differat. Tyrius diss. 4.

Ex proposito usuque et instituto animi, ab amico adulator distinguitur. Sicut uterque et qui virtutis studio, et qui mercedis causa militat, armis utitur, nec tamen de operibus eorum ab externa quispiam actione iudicat; cum pro instituti ratione usum utriusque potius distinguat. Alter enim servare amicum solet, quia est amicus; alter se mercede cuilibet addicit. Alter in eo quod agit suae spontis est, alter venalis. Alter iis fidem servat, cum quibus foedus contraxit, alter ne iis quidem, cum quibus amicitiam. Eodem adulatorem ab amico differte puta. Ambobus enim saepius accidit, ut codem modo agant, eodem mod cum amicis vivant, cum tamen alter ab altero, velex usu, vel ex fine, vel ex animi proposito sit discernendus. Amicus enim id quod bonum putat, sive id dolorem postea, sive voluptatem adferat, cum amico communicat et ex aequo fruitur: adulator ex praescripto libidinis suae, quicquid cum amico agit, ad lucrum suum dirigit. Amicus aequalitatem, proprium bonum spectat adulator. Alteraqevalitatem in virtute, alter lucrum in voluptate. Alter paritatem in congressu, alter humilitatem in cultu. Alter veritatem in familiaritate, alter fraudem. Alter emolumentum in posterum, alter in praesens delectationem. Alterius beneficia memorari gaudent, alterius fraus sepeliri postulat. Alter quae amici sunt, ut communia curat, alter ut aliena consumit. Amici et in secundis rebus familiaritas gratissima est, et in adversis sortem ex aequo fert, adulator, neque secundis rebus expleripotest, neque in adversis usquam apparet. Amicitia laude, vituperio digua est adulatio Amicitia par pari rependit utrinque, adulatio claudicat, qui enim egestate adductus, ut id consequetur, quod deesse sibi videt, alterum colit, inaequalem


page 643, image: s657

se fateatur necesse est, quatenus non vicissim ab illo colitur. Amicus si ignoretur, adulator nisi ignoretur, miser est. Amicitia si exploretur, confirmatur, adulatio si exploretur, perit. Amicitia tempore crescit, adulationem tempus convincit. Amicitia nullius unquam eget, alicuius semper adulatio. Quod si aliquid hominibus cum Deo commune est, homo pius amicus Dei est, superstitiosus adulator Dei. Et Beatus quidem vir pius, qui amicus Dei est, miser, superstitiosus. Quemadmodum autem alter virtute sua fretus, sine metu, accedit Deos, alter improbitatis suae conscientia deiectus, multo cum timore, sine ulla fiducia venit, nec aliter Deos quam tyrannos timet, eodem, ut arbitror, modo coram hominibus spei plena, plena fiduciae est amicitia, sine spe, et fiducia est adulatio.

IMITATIO.

Haec fere consistit hoc loco in applicatione ad singularia, ut si Absaloni hinc parentem recta amice consulentem, inde Achitophelem improbo consilio adulantem iungas. Aut adole scenti de vitae statu deliberanti, hinc mundum adulatorem, inde Timorem Dei aequa suadentem associes, etc.

II. Comparatio rerum parium inter se, et dissparium exemplis et similibus illustrata. Morbus animi, quam corporis gravior est. Tyrius Dissert. 38.

1. Homo reipubl. similis est, in quo corpus tamquam populus, anima tamquam Princeps, male aut bene habet. In utroque autem partem meliorem male affectam esse gravius est.

2. Ratio datur, quod illud semper peius sit malum, quod meliori bono oppositum est, ubi utriusque, tam animae, quam corporis morbus, sanitasque inter se comparantur.

Exemplo ex simili Reipubl. desumpto, ut in Atheniensibus illud probatur, ubi unus Pericles rempubl. afflictam sublevare potius, quod totus populus afflicto magistratu non potuit.



page 644, image: s658

4. Ratio altera, quod generosa anima morbos facile corporis contemnat, ut Perecydes fecit, contra quam anima degener, similibus illustratur.

5. Ratio tertia, quod sana anima in corpore aegro, plus quam agra sano in corpore, praestet.

I. Iam in de antiquitus carmen quoddam circumfertur, quod votum continet huiusmodi.

"

Divarum Dea Sanitas
Tecum sit mihi vivere,
Vitae quod superest meae.

"

Velim equidem ex auctore ipso audire; quaenam sit illa sanitas, cuius sibi optat contubernium. Ego quidem et divinam esse rem arbitror, et quae merito petatur. Nec enim verisimile est, aut frustra a Poeta celebratam esse, aut sine ratione hoc ab omnibus quoti die cani.

Quod nisi me augurium fallit, vereque de ea iudico, respondeat nobis pro Poeta ipsa ratio. Duo cum sint, quae constituunt hominem anima et corpus, et respectu quidem utriusque aeque sanitate opus ist, quaero utrius congruentia salusque augustissima Dearum sit appellanda? Quare ut ex collatione utriusque morbi constet de utroque, uter maiori sit, hoc modo rem totam decidamus. Homo totus anima et corpus est; illa imperat, hoc paret? ut in urbe interdum magistratus, interdum populus. Non minus autem urbis pars est qui paret, quam qui imperat. Utribus vero morbus plus urbi nocet? Laboret in statu populari populus, recte valeat Pericles, Imperator optimus, facile hunc populi morbum curabit. Laboret Syracusis morbo Tyrannico Dionysius, populus tametsi valeat, rei conservandae par no est futurus. Quid si igitur populum cum corpore, cum anima conferamus Principem? Hoc fac et in utroque contemplare singula. Maior est populus, quam Imperator, et corpus quam anima. Stolidus est populus, tale est et corpus. Populus est multiplex, nec diversa tantum loquitur, sed et sentit. Ex dissimilibus constat populus et variis. Populi ira vehemens, libido violenta, voluptas est dissoluta: maeret sine spe, inflammatur


page 645, image: s659

sine modo. Invenies eadem in corpore. Nam et libidine facile accenditur, et quidvis petis: nec voluptatem tantum sequitur, sed et impertum. Cum principe vicissim conferamus animam principem. Princeps imperium sibi lubenter vindicat honorem, potestatem: princeps natura [orig: naturâ] cogitabundus est, et ratione abstrusa colligit: eodem modo et anima. Quae cum ita sint, uter gravior censendus morbus, et in urbe, et in homine est? An non pars melior affecta plus confert toti? salvo enim magistratu aegerpopulus nondum libertatem amisit.

2. Et ut breviter dicam, anima corpori praefertur ab omnibus. Iam quod praefertur, bonum amius est. Quod autem maiori bono contrarium est, maius est malum. Sanitas autem animae corporis sanitate maius bonum est, morbus ergo animae morbo corporis maius est malum. Et corporis sanitas artis opus est: animae vero virtutis. Animae morbus est improbitas; corporis externa calamitas. Voluntaria est improbitas, invito evenit calamitas. Quae invito eveniunt misericordia, quae a volente fiunt, odio prosequimur. Misericordiam auxilium, odium vero sequitur supplicium. Iam quae auxilio digna iudicamus, meliora; quae supplicio, peiora sunt. Rursus sanitatem utriusque in utroque videamus. Altera quidem omnibus eget, altera nullo. Altera beatitudini confert omnia: altera infelicitatem sustinet. Altera mali immunis est, improbitari fere contingit altera. Alterius perpetua sanitas; alterius in diem est. Alterius solida; alterius incerta est. Immortalis alterius, mortalis alterius. Vide et morbos vicissim. Morbus corporis curatur facillime; malum animae lege difficulter restituitur. Alter dolore suo efficit, ut curari aeger desideret; alter eo redigit, ut et leges contemnat. Alteri subsidium a Diis paratum est; alteri odium. Nullius unquam belli causa morbus extitit corporis, plurimorum animae. Nemo corporis vitio Sycophantias struit, aut tumulis mortuorum, aut viventium insidiatur bonis, aut atrox aliquod facinus committit. Aegrae tantummodo parti nocet morbus corporis; animae, vicinae quoque.

3. Quod ut magis intelligas, e Republ. aliqua


page 646, image: s660

exemplum petamus. Magistratu Athenis Atticis Pericli (quo tempore et populi potestas ea in urbe summa fuit, nec minor hominum frequentia, et tam imperii magnitudine, opumque vi, quam ducum copia militarium floreret Resupbl.) urbem forte fortuna pestis invasit. Haec pestis ex Aethiopia ortum sumpsit, per Persiam descendit, Athenis vero quasi statione fixa [orig: fixâ] desedit, totamque gravissime urbem afflixit. Huic malo Pelopennesiacum accesit bellum. Ergo et ager ab hostibus diripi, et urbs interire, nec homines tantum, sed et imperii paulatim deflorescere potentia: totum denique malo suo civitatis corpus succumbere. Restabat urbis anima Pericles ille: qui cum morbo immunis esset ipse, Rempubl. afflictam consisilio erexit, exstinctam propemodum excitavit: solus denique cum peste congressus est, et bello. Accipe et alterius exemplum. Cum iam pestis remitteret, populus valeret, Reipubl. de integro floreret potentia, magistratus contra morbo conflictari coepit gravissimo, et qui parum abesset ab insania. Hic morbus et plebem invasit, et populum contagione sua infecit. Quid enim? Nonne et insaniam Cleonis, et morbum Hyperboli, et ardorem Alcibiadis secutus est populus? donec cum ducibus postremo suis defecit paulatim, interiit. Cum alius alio afflictam civitatem vocaret:Huc age Nympha veni, divinaque conspice gesta.

Et ut febricitanti fontes, qui monstrat et puteos, ita Siciliam Alcibiades, Sphacteriam Cleo, alius denique terram aliam ostendit, aut mare. Haec scelesti gesta vestra sunt, quae divina dicitis; pernicies manifesta et eversio, mali vis maxima ac fomes morbi. Idem morbus potest animi, si cum corporis morbo conferatur.

4. Fac laborare corpus, torqueri, corrumpi; praesit illi vegeta anima et robusta, facile morbum contemnit, facile morbo maior est. Non aliter quam Pherecydes cum in capulo decumberet, supra morbum tamen erat: et cum paulatim carnes eius defluerent, erecta tamen stabat anima, nec aliud quam tempus exspectabat, quo miserrimas has deponeret exuvias. Ausim ego dicere, ne invita [orig: invitâ]


page 647, image: s661

quidem, quae generosa sit, anima [orig: animâ], corpus corrumpi. Ut si vinctum tibi proponas hominem, qui dum carceris sui putrescere paulatim muros videt, et ruinam minati, stat tantisper exitumque c vinculis exspectat, et libertatem: ut e multa illa densaque, in qua sepultus iacet, caligine, caelum suum videat, puraque luce penitus fruatur. Nisi forte hominem, qui multis se validisque corporis laboribus ad robur exercuit, laceras cum vestes suas intuetur, commoveri posse animo arbitreris, ac non abiecturum eas potius libenter: ut corpus suum aeri, nudum nudo, amicum amico, liberum libero permittat. Quid autem aliud animae respectu esse, hac pellem, haec ossa, has carnes, quam diei unius penulam, aut pannos tenues, vel scruta arbitraris. Hoc et ferrum scindit, et ignis consumit, et depascuntur vulnera. Praeclara igitur multisque et validis subacta laboribus negligit ea anima; nec aliud petit, quam ut actutum exuatur. Ut merito aliquis, qui fortem virum, corporis in morbo, deprehendit; illud, quod de Ulysse dicitur, de eo usurpare possit.E pannis quaentos genuum pater exhibet orbes!

Degener vero anima sepulta latet in corpore, corpus amat, non secus, quam, quae humi serpunt, lustra sua belluae. Nec mutat illud unquam, nec eripit, sed comburitur, discerpitur, dolet cum corpore, et exclamat, ut Philoctetes ille,Ten' pes relinquam?

Tu vero relinque eum, mi homo, nec amicis propterea tuis maledicas, aut Lemniorum terrae infestus esto:O'mors malorum medice!

Siquidem haec, quasi malum commutaturus cum malo, dicis, votum tuum non accipio. Sin revera existimas mortem non aliud, quam medicum, vindicemque improbi huius esse corporis, quod nec expleri unquam potest, nec convalescere, recte sentis. Perge supplicare, medicum implora.

Verum enim vero eius, quod probandum erat,


page 648, image: s662

exemplum ipsa sua sponte nobis suppeditat dissertatio. Vigebant enim inter Graecos infinita tum temporis corpora, quot.Vere novo frondes, aut flores parturit annus.

Quae cum valerent optime, et sine morbo viverent ullo, robore praeterea membrisque essent integris, urbem obsidebant novennium, frustra et labore irrito. Nec quicquam effecit Achilles, dum hostes persequitur, nec Aiax, dum sustinet, nec Diomedes dum mactat: non arcu Teucer non consilio Agamemnon, nec oratione Nestor, nec divinatione Calchas, nec dolis Ulysses. Verum aliud illis consilium dat Deus. Audite praestantissimi, inquit, Graeciae alumni, frustra laboratis, frustra fugatis hostem, frustra sagittas emittitis, frustra consilium initis. Nec enim spes est ulla, haec ut expugnetis moenia, nisi auxilium impetretis ab homine, cuius recte valet anima, corpus vero graviter affectum, male putet, claudicat, exhaustum est. Parent illi sociumque belli e Lemno adducunt, hominem, cui sana anima, aegrum esset corpus. Iam vice versa, si placet, animae morbum in sano considera corpore. Voluptatis morbo anima affligitur, liquitur, tabescit. Quid facias hoc aegro? Quid corpus prodest animae eiusmodi? Hoc morbo Sardanapalus laborat. Gliscit malum, transit ad corpus. Fricat se miserrimus mortalum et depilat: oculi libidine tabescunt, donec de morbo desperat suo, et in ignem semet iacit. Laberat et Alcibiades: magna vehemensque inflammatio similis furori hominem depascitur, mentem turbat, huc illuc impellit. E Lyceo ad concionem abit, e concione ad mare, illinc in Siciliam, e Sicilia Lacedaemonem, Lacedaemone Persiam, e persia Samum petit. Samo relicta [orig: relictâ] thenas, Athenis iterum Hellespontum adit, et quo non tandem? Laborat et Critias, gravi morbo varioque: quam nec fsanare medicus, nec ferre urbs potest. His tamen nihilo minus sana concedes esse corpora, membra integra. Quae tamen mihinon probatur sanitas. Aeger sit Alcibiades, dummodo ne in Siciliam Athenienses vehat. Aeger sit Sardanapalus: melius


page 649, image: s663

enim morbus uret cum, quam voluptas. Imo funditus potius intereat, cui nova semper suppullulat improbitas. Nam ut vulnera ea, quae serpunt, corpus si semel invaserint, pergunt semper, partemque sanam corrumpunt, medicisque praebent difficilem, donec fundamentum mali, sedemque ars excidat. Eodem modo, cum partem aliquam purulenta morboque infecta suo ac corrupta invasit anima, Iatiusque serpere et afflare vicina coepit, corporis commoditas partesque sunt tollendae idoneae, ut in latrone manus solent, in libidinoso oculi, in helluone venter. Si iudicem enim solummodo carceremque adhibere huic morbo paras et tortorem; frustra es. Vivet malum, semperque serpet et gliscet. Inexpugnabilis enim improbitati est velocitas, postquam semel animam occuparit, in eaque [orig: eâque] dignam se materiam, licentiam nimirum impudentem, atque effrenem invenit audaciam.

IMITATIO.

Serviet mutato nonnihil conceptu in discursu politico, si ex corporis humani affectionibus, membroorumque, ad unius capitis directionem, subor dinatione reipubl, aut familiae alicuius iustam administrationem desiribas.

III. Dedicatio domus Ciceronis per Clodium eiusque affinem illegitime facta ex comparatione dedicationis alterius ab adiunctis improbatur. Cicero pro domo sua Orat. 29. in fine.

1. Docet C. Cassium simulacrum Concordiae non ausum fuisse in Curia collocare, nisi prius Pontificum collegium ea de reretulisset, quod Clodius non fecit, cum Libertatis signum in domum Ciceronis transtulit.

2. Nec alium quidem idoneum, ut Servilium, aut Lucullum adhibuit; sed affinem adolescentem, earum solennitatum ignarum, ideoque timide et corrupte administrantem.



page 650, image: s664

3. Nec ad populum retulit, ut C. Cassius a Pontificibus iussus erat, ex lege Papiria, igitur illegitime et corrupte dedicationem hanc peractam esse.

1. Q. Marcius Censor signum Concordiae fecerat, idque in publico collocarat, hoc signum C. Cassius censor cum in curiam transtulisset, collegium vestrum consuluit; num quid esse causae videretur, quin id signum, curiamque Concordiae dedicaret? Quaeso Pontifices, et hominem cum homine, et tempus cum tempore, et rem cum re comparate. Ille erat summa [orig: summâ] modestia [orig: modestiâ], et gravitate censor: hic tribunus plebis, scelere et audacia [orig: audaciâ] singulari, tempus illud erat tranquillum, et in libertate populi et gubernatione positum Senatus: tuum porro tempus libertate populi R. oppressa [orig: oppressâ], senatus auctoritate delecta [orig: delectâ], res illa plena iustitiae, sapientiae, dignitatis. Censor enim, penes quem maiores nostri (id, quod tu sustulisti) iudicium Senatus de dignitate esse voluerunt, Concordiae signum volebat in curia, curiamque ei Deae dedicare. Praeclara voluntas, atque omni laude digna, praescribere enim se arbitrabatur, ut sine studiis dissensionis sententiae dicerentur, si sedem ipsam, ac templum publici consilii, religione concordiae devinxisset. Tu cum ferro, cum metu, cum edictis, cum privilegiis, cum praesentibus copiis perditorum, absentis exercitus terrore, et minis, Consulum societate, et nefario foedere servitute oppressam civitatem teneres: Libertatis signum posuisti, magis adludibrium impudentiae, quam ad simulationem religionis. Ille in curia [orig: curiâ], qua [orig: quâ] poterat sine cuiusquam incommodo, dedicabat: tu in civis optime de republ, meriti cruore, ac pene ossibus simulacrum non libertatis publicae, sed lic entiae collocasti. Atque ille tamen ad Collegium retulit: tu ad quem retulisti? Si quid deliberares, si quid tibi, aut piandum, aut instituendum fuisset religione domestica [orig: domesticâ], tamen instituto ceterorum vetere, ad Pontificem detulisses. Novum delubrum cum in urbis clarissimo loco, nefando quodam, atque inaudito instituto inchoares: referendum ad sacerdotes publicos non putasti?

2. At si collegium Pontificum adhibendum non videbatur: nemone horum tibi idoneus visus est, qui aetate,


page 651, image: s665

honore, auctoritate antecellunt, ut cum eo dedicationem communicares? quorum quidem tu non contemsisti, sed pertimuisti dignitatem. Antu auderes quaerere ex P. Servilio, aut ex M. Lucullo: quorum ego consilio, atque auctoritate rempubl. consul ex vestris manibus ac faucibus eripui: quibusnam verbis, aut quo ritu, primum hoc dico, civis domum consecrares, deinde civis eius, cui princeps Senatus, cui etiam ordines omnes, deinde Italia tota, post cunctae gentes, testimonium huius urbis, atque imperii conservati dedissent? Quid diceres? ô nefanda, et perniciosa labes civitatis: Ades, ades, Luculle, Servili, dum dedico domum Ciceronis, ut mihi praeeatis, postemque teneatis. Et tu quidem cum audacia, tum impudentia [orig: impudentiâ] singulari; sed tibi tamen oculi, vultus, verba cecidissent, cum te viri, qui sua dignitate personam populi R. atque auctoritatem imperii sustinerent, verbis gravissimis perterruissent, neque sibi esse fas dixissent furori interesse tuo, idque in patriae parricidio, et scelere? Quae cum videres, tum te ad tuum affinem, non delectum a te, sed relictum a ceteris contulisti. Quem ego tamen redo, si est ortus ab illis, quos memoriae proditum est, ab isto ipso Hercule perfuncto iam laboribus sacra didicisse, in viri fortis aerumnis non ita crudelem fuisse, ut in viri et iam spirantis caput bustum suis manibus imponeret; qui aut nihil dixit, aut si fecit, omnino poenam hanc maternae temeritatis tulit, ut mutam in delicto personam, nomenque praeberet: aut si dixit aliquid, dixit haesitantibus, postemque trembunda [orig: trembundâ] manu tetigit. Certe nihil rite, nihil caste, nihil more, institutoque perfecit. Viderat ille Muraenam vitricum suum consulem designatum, ad me consulem, cum Allobrogibus communis exitii indicia afferre: audierat ex illo, se a me bis salutem accepisse, separatim semel, iterum cum universis. Quare quis est, quis existimare possit, huic novo Pontifici primam hanc post sacerdotii initium religionem instituenti, vocemque mittenti, non et linguam obmutuisse, et manum obtorpuisse, et mentem debilitatem metu concidisse? Praesertim cum ex collegio tanto non regem, flaminem, non


page 652, image: s666

Pontificem videret, fierique particeps alieni sceleris invitus cogeretur, et gravissimas poenas affinitatis impurissimae fustineret?

Sed ut revertar ad ius publicum vindicandum, quod ipsi Pontifices, semper non solum ad suas ceremonias, sed etiam ad populi iussa accommodaverunt, habetis in commentariis vestris C. Cassium censorem de signo Concordiae dedicando ad Pontificum Colelgium retulisse, eique M. Aemilium Pont. Max. pro Collegio respondisse: nisi cum populus R. nominatim praefecisset, atqua eius iussu faceret, non videri ea posse recte dedicari. O tempora, ô mores! tum censorem, hominem sanctissimum, simulacrum Concordiae dedicare Pontifices in templo inaugurato prohibuerunt: post autem senatus in loco augusto consecratam eam aram tollendam ex auctoritate Pontificum censuit, neque ullum est passus ex ea [orig:] dedicatione literarum extare monimentum: tu procella patriae, turbo, ac tempestas pacis, atque otii, quod in naufragio reipubl. tenebris offusis, demerso populo Rom. everso atque eiecto senatu, dirueris, aedificaris: religione omni violata [orig: violatâ], reipubl. tantum nomine contaminaris: in civis huiusce aedibus, et in urbe, quam suis laboribus ac periculis conservasset, monimentum deletae reipubl. collocaris ad equitum notam, ad dolorem bonorum omnium, sublatoque Q. Catuli nomine, incideris; id sperasti rempubl. diutius, quam quoad mecum simul expulsa careret his moenibus, esse laturam? Delatum iam tum est ad vos Pontifices, et post omnium sermone celebratum, quemadmodum iste praeposteris verbis, omnibus obscoenis, identidem se ipse revocando, dubitans, timens, haesitans, omnia aliter ac vos in monimentis habetis, et pronuntiarit, et fecerit. Quod quidem minime mirum est, in tanto scelere, tantaque dementia [orig: dementiâ], ne audaciae quidem locum ac timorem comprimendum fuisse. Etenim si nemo unquam praedo tam barbarus, atque immanis fuit, qui, cum fana spoliasset, deinde aram aliquam in littore deserto, somnio stimulatus, aut religione aliqua [orig: aliquâ] consecraret, non horret animo, cum divinum numen scelere violatum placare precibus cogeretur: qua [orig: quâ] tandem istum perturbatione mentis omnium


page 653, image: s667

templorum atque tectorum, totiusque urbis praedonem, fuisse censetis, cum protestatione tot scelerum unam aram nefarie consecraret? Non poterat ullo modo (quamquam et insolentia dominatus extulerat animos, et erat incredibili armatus audacia) non in agendo ruere, ac saepe peccare, praesertim illo Pontifice, et magistro, qui cogeretur docere, antequam ipse didicisset, magna vis est, cum in Deorum immortalium numine, tum vero in ipsa [orig: ipsâ] republica [orig: republicâ]. Dii immortales, suorum templorum custodem ac praesidem sceleratissime pulsum cum viderent, ex suis templis in eius aedes immigrare nolebant: ita istius vecordissimi mentem cura, metuque terrebant: res vero publica, quamquam erat exterminata mecum, tamen obversabatur ante oculos exterminatoris sui, et ab istius inflammato atque ignito furore iam tum me seque repetebat. Quare quid est mirum, si iste metu perculus, si furore instinctus, scelere praeceps, neque institutas ceremonias persequi, neque verbum ullum solenne potius effari?

IMITATIO.

Nihil sacri et religiosi inesse iis aedibus doceat, quae ab haereticis huius aetatis Deo consecrantur, cum nihil legit imum priscisque Patribus usitatum in earum dedicatione observetur. Par ratio de synaxi eorum demonstraripoterit. His aliisque argumentis, hic locus tractandis deserviet.

IV. A comparatione disparium ostendit T. Labienum Tribunum plebis crudelem et parum esse popularem, qui pro Rom. civibus crucem erexit. Cicero pro C. Rabirio, post exerdium.

1. Docet Regibus expulsis, acerba crucis supplicia a republ. submota mal e a Labieno reduci, seque in populi studio cum Labieno comparat. Portiamque illi legem Gracchi opponit.

2. Cum Gracchi mansuetudine Labieni factum comparat, cum is ne in fratris quidem morte, hanc actionem et hoc


page 654, image: s668

supplicium civibus intentarit, quod in morte patrui Labienus. Quare et se merito, ait, restitisse; ne Rom. cives servis ipsis deteriores amissa libertate essent.

1. Quid optari potest quod ego mallem, quam me in consulatu meo carnificem de foro, crucem de campo sustulisse? sed ista laus primum est maiorum nostrorum, Quirites, qui expulsis regibus nullum in libero populo vestigium crudelitatis regiae retinuerunt: deinde multorum virorum fortium, qui vestram libertatem non acerbitate suppliciorum infestam; sed lenitate legum munitam esse voluerunt. Quamobrem uter nostrum [orig: nostrûm] tandem, Labiene, popularis est, tune, qui civibus Romanis in concione ipsa carnificem, qui vincula adhiberi putas oportere: qui in campo Martio comitiis centuriatis, auspicato in loco, crucem ad civium supplicium defigi; et constitui iubes: an ego, qui funestari concionem contagione carnificis veto? qui expiandum forum populi Rom. ab illis nefarii sceleris vestigiis esse dico? qui castam concionem, sanctum campum, inviolatum corpus omnium civium Rom. integrum ius libertatis defendo servari oportere? popularis vero tribunus plebis custos, defensorque iuris, et libertatis. Porcia lex virgas ab omnium civium Rom. corpore amovit: hic misericors flagella retulit; Porcia lex libertatem civium lictori eripuit: Labienus, homo popularis, carnifici tradidit, C. Gracchus legem tulit, ne de capite civium Rom. iniussu vestro iudicaretur, hic popularis a Duumviris, iniussu vestro, non iudicari de cive Romavo, sed indicta causa civem Rom. capitis condemnare coegit. Tu mihi etiam legis Porciae, tu C. Gracchi, tu horum libertatis, cuiusquam denique hominis popularis mentionem facit, qui non modo suppliciis inusitatis, sed etiam verborum inaudita crudelitate, violare libertatem huius populi, tentare mansuetudinem, commutare disciplinam conatus es? namque haec tua, quae te hominem clementem popularemque delectant? Lictor: colliga manus: quae non modo huius libertatis, mansuetudinisque non sunt; sed ne romuli quidem, aut Numae Pompilii: sed Tarquinii superbissimi atque crudelissimi Regis, ista sunt ciuciatus carmina: quae tu, homo lenis atque


page 655, image: s669

popularis, libentissime commemoras. Caput obnubito, arbori infelici suspendito. Quae verba, Quirites, iam pridem in hac republ. non solum tenebris vetustatis, verum etiam luce libertatis oppressa sunt.

2. An vero, si actio illa popularis esset, et si ullam partem aequitatis haberet, aut iuris, C. Gracchus eam reliquisset? scilicet tibi graviorem dolorem patrui tui mors attulit, quam C. Graccho. Fratris: et tibi acerbior eius patruimors est, quem numquam vidisti, quam illi; eius fratris, quicum concordissime vixerat: et similis viri tu ulcisceris patrui mortem, atque ille persequeretur fratris sui, si ista ratione agere voluisset: et par desiderium sui reliquit apud populum Rom. Labienus iste, patruus vester, quisquis fuit, ac Tit. Gracchus reliquerat; An pietas tua maior, quam Gracchi? an animns? an consilium? an opes? an auctoritas? an cloquentia? quae si in illo minima fuissent: tamen prae tuis facultatibus maxima putarentur. Cum vero his rebus omnibus C. Gracchus omnes vicerit: quantum intervallum tandem inter te, atque illum interiectum putas? sed moreretur prius acerbissima morte millies Gracchus, quam in eius concione carnifex consisteret: quem non modo foro, sed etiam caelo hoc, ac spiritu censoriae leges, atque urbis domicilio carere voluerunt. Hic se popularem dicere audet, me alienum a commodis vestris: cum iste omnes suppliciorum, et verborum acerbitates, non ex annalium monumentis, atque ex regum commentariis conquisierit: ego omnibus meis opibus, omnibus consiliis, omnibus dictis, atque factis repugnarim, et restiterim crudelitati? nisi forte hanc conditionem vobis esse vultis, quam servi, si libertatis spem propositam non haberent, ferre nullo modo possent. Misera est ignominia iudiciorum publicorum, misera multatio bonorum, miserum exilium: sed tamen in omni calamitate retinetur aliquod vestigium libertatis. Mors denique si proponitur, in libertate moriemur. Carnifex vero, et obductio capitis, et nomen ipsum crucis, absit non modo a corpore civium Romanorum, sed etiam a cogitatione, oculis, auribus. Harum enim omnium rerum non solum eventus, atque perpessio, sed etiam conditio, exspectatio, mentio ipsa denique indigna cive


page 656, image: s670

Romano, atque homine libero est. An vero servos nostros horum suppliciorum omnium metu, dominorum benignitas una vindicta liberavit: nos a verberibus, ab unco, a crucis denique terrore, neque res gestae, neque acta aetas, neque nostri honores vindicabunt? Quamobrem fateor, atque etiam, T. Labiene, profiteor, et prae me fero, te ex illa crudeli, importuna, non tribunitia actione, sed regia [orig: regiâ], meo consilio, virtute, auctoritate esse depulsum. Qua [orig: Quâ] tu in actione, quamquam omnia exempla malorum, omnes leges, omnem auctoritatem Senatus, omnes religiones, atque auspiciorum publica iura neglexisti: tamen haec a me in hoc tam exiguo meo tempore non audies.

IMITATIO.

Ostendes huius loci imitatione, crudelem suorum civium interfectorem fuisse Zvvinglium, qui quam ratione et veritate non poterat, vi et feritate armorum et suppliciorum haeresin persuadere conatus est.

CAPUT X. De vi amplificandi comparatorum.

REliqua quae sequuntur comparatorum exempla, cum ad orationis amplificationem inprimis faciant, paulo etiam prolixius ex Cicerone fuere proponenda. Haec vero amplificatio cum fieri duplici ratione possit, ut nimirum, velad idem argumentum orationis diversae comparationes, ab exemplis, aut similibus petitae adhibeantur; vel coeptis semel comparationibus per attributa illarum plura orator insistat, utriusque modi exempla dedimus; prioris unum, posterioris e Cicerone duo. Quibus illam quae comparatis inest amplificandi vim utcumque assequeris.

I. Exempla a pari per comparationem et temporis adiuncta diducta, et ornata communicatione sententiae. Cicero pro C. Rabirio. In fine orationis.

1. Docet ab adiunctistemporis Rabirium peccare non potuisse,


page 657, image: s671

cum exemplo Coss. C. Marii et L. Valerii totiusque Senatus contra Saturnium aliosque in capitolio armatos, et ipse arma sumpserit, patruo Labient flagitiose Saturnino suffragante.

2. Ostendit a parium comparatione; quod cum Decianus questus de morte Saturnini tantum, et Titius eius solum imagineusus, condemnati sint, Labienus tamen impune utrumque facere, iure sit admirandum.

3. Docet tursum a part, quod praeclarissimos reipubl. Rom. viros iam fato functos, tum etiamnum vivos, qui in eadem cum Rabirio causa fuere, simul cum eo condemnet. Illorum vero gloriam immortalem se Cicero defensurum asserit.

Cum C. Marius et L. Valerius Coss. adhiberent Tribunos pleb. et Praetores, quos eis videretur, operamque darent, ut imperium pop. Rom. maiestasque conservaretur. Adhibent omnes Trib. pleb. praeter Saturnium, omnes praetores praeter Glauciam, qui rempubl. salvam vellent, arma capere, et se sequi iubent. Parent omnes, ex aedificiis, armamentariisque publicis arma populo Rom. C. Mario consule distribuente, dantur. Hic iam, utomittam cetera, de re ipso, Labiene, quaero, cum Saturninus capitolium teneret, armatus esset una [orig: unâ] C. Glaucia, C. Saufeius, etiam ille ex compedibus, atque ergastulo Gracchus: addam (quoniam ita vis) eodem Q. Labienum, patruum tuum: in foro autem C. Marius, et L. Valerius Flaccus, Coss post cunctus Senatus, atque ille Senatus, quem etiam vos ipsi, qui hos Patres conscriptos, quinunc sunt, in invidiam vocatis, quo facilius de hoc Senatu detrahere possitis, laudare consuevistis: cum equester ordo: at quorum equitum Romanorum, Dii immortales? patrum nostrorum, atque eius aetatis, quae tum magnam partem reip. atque omnem dignitatem iudiciorum tenebat, cum omnes omnium ordinum homines, qui in salute reip. falutem suam repositam esse arbitrabantur, arma cepissent: quid tandem C. Rabirio faciendum fuit: De re ipso, inquam, Labiene, quaero: cum ad arma consules, ex S. C. vocavissent: cum armatus M. Aemilius, princeps Senatus, in comitio constitisset: qui cum ingredi vix posset, non ad insequendum sibi rarditatem pedum, sed ad fugiendum impedimento fore purabat: cum denique Q. Scaevola, confectus senecture, praepeditus morbo, mancus, et membris omnibus captus, ac debilis, hastili nixus, et animi vim, et


page 658, image: s672

infirmitatem corporis ostenderet: cum L. Marcellus, Ser. Galba, C. Serrarus, P. Rutilius, C. Timbria, Q. Catulus, omnesque qui tunc erant, consulares pro salute communi arma cepissent: cum omnes praetores, cuncta nobilitas, ac iuventus occurreret, C. et L. Domitii, L. Craffus, Q Mutius, c. Claudius, M. Drusus: cum omnes Octavii, Metelli, Iulii, Cassii, Catones, Pompeii: cum L. Philippus, L. Scipio, cum M. Lepidus, cum D. Brutus, cum hic ipse P. Servilius, quo tu imperatore, Labiene, meruisti: cum hic Q. Catulus admodum tum adolescens, cum hic C. Curio, cum denique omnes clarissimi viri cum consulibus essent: quid tandem C. Rabirium facere convenit: utrum inclusum atque abditum latere in occulto, atque ignaviam suam tenebrarum, ac parietum custodiis tegere: an in capitolium pergere: atque ibi se cum tuo patruo, et ceteris, ad mortem, proptervitae turpitudmem confugientibus, congregare? an cum Mario, Scauro, Catullo, Metello, Scaevola, cum bonis denique omnibus coire non modo salutis, verum etiam periculi societatem? Tu denique Labiene, quid faceres tali in re, ac tempore? cum ignaviae ratio te in fugam atque in latebras impelleret: improbitas et soror L. Saturnini in capitolium accerseret, consules ad patriae salutem, ac libertatem vocarent: quam randem auctoritatem, quam vocem, cuius sectam sequi, cuius imperio parere potissimum velles? patruus, inquit, meus cum Saturnino fuit. Quid Pater? quicum? quid propinqui vestri equites Romani? quid omnis praefectura, regio, vicinitas vestra? quid ager picenus universus, utrum tribunitium furorem, an consularem auctoritatem secutus est? Equidem ho affirmo, quod tu nunc de tuo parruo praedicas, neminem unquam adhuc de sese esse confessum, nemo est unquam inventus tam profligatus, tam perditus, tam ob omni non modo honestate, sed etiam simulatione honestatis relictus, qui se in Capitolio fuisse cum Saturnino fateretur. At fuit vester patruus. Fuerit: et fuerit nulla desperatione rerum suarum in ullis domesticis vulneribus coactus: induxerit cum L. Saturnini familiaritas, ut amicitiam patriae praeponeret. Idcircone oportuit C. Rabirium desciscere a republ. non comparere in illa armata multitudine bonorum?


page 659, image: s673

consulum voci atque imperio non obedire? Atqui videmus, haec in rerum natura tria fuisse: ut aut cum Saturnino esset, aut cum bonis, aut laterer. Lateremortis eratinstar turpissimae: cum Saturnino esse, furoirs et sceleris: virtus, et honestas, et pudor cum consulibus esse cogebat. Hoc tu igitur in crimine vocas, quod cum iis fuerit C Rabirius, quos amentissimus fuisset, si opugnasset: turpissimus, si reliquisset.

2. At C. Decianus, de quo tu saepe commemoras, quia cum hominem omnibus insignem notis turpitudinis, P. Furium, accusaret summo studio bonorum omnium, queri est ausus in concione de morte Saturnini, condemnatus est. et Sex. Titius quod habuit imaginem L. Saturnini domi suae, condemnatus est. Statuerunt equites Romani illo iudicio, improbum civem esse, et non retinendum in civitate, qui hominis hostilem in modum seditiosi, imagine, aut mortem eius honestaret, aut desideria imperitorum misericordia commoveret, autsuam significaret imitandae improbitatis voluntatem. Itaque mihi mirum vidertur, unde hanctu, Labiene, imaginem, quam habes, inveneris, nam Sex. Titio damnato, qui istam habereauderet, inventus est nemo. Quod tu, si per aetatem scire potuisses, numquam profecto istam imaginem, quae domi posita, pestem atque exsulium Sex. Titio attulisses, nectuas unquam rationes ad eos scopulos appulisses, ad quos Sex. Titii afflictam navem, et in quibus C. Deciani naufragium fortunarum videres. Sed in his rebus omnibus imprudentia laberis. Causm enim suscepisti antiquiorem memoria tua: quae causa ante mortua est, quam tu natus esses. Qua in causa tute profecto fuisses, si per aetatem esse potuisses, cam causam in iudicium vocas.

3. An non intelligis, primum quos homines, et quales viros mortuos summi sceleris arguas? deinde quor ex iis, qui vivunt, eodem crimine in summum capitis periculum arcessas? Nam si C. Rabirius fraudem capitalem admisit, quod arma contra L. Saturninum tulit: huic quidem afferet aliquam deprecationem periculi aetas illa, qua [orig: quâ] tum fuit: Quint. vero Catulum, partem huius, in quo summa fapientia, eximia virtus, singullaris humanitas fuit: M. Scaurum, illa gravitate, illo consilio, illa prudentia, duos Mucios,


page 660, image: s674

L. Crassum, M. Antonium, qui tum extra urbem cum praesidio fuit: quorum in hac civitate longe maxima consilia, atque ingenia suerunt: ceteros pari dignitate praeditos, custodes, gubernatoresque reipubl. quemadmodum mortuos defendemus? Quid de illis honestissimis viris, atque optimis civibus, equitibus Romanis dicemus, qui tum una [orig: unâ] cum Senatu salutem reipublicae defenderunt? quid de tribunis aerarii, ceterorumque ordinum omniumhominibus, qui tum arma pro communi libertate ceperunt? sed quid ego de iis omnibus, qui consulari imperio paruerunt, loquor? de ipsorum Coss. fama quid futurum est? L. Flaccum, hominem cum semper in republica, tum in magistratibus gerendis, in sacerdotio, caeremoniisque, quibus praeerat, diligentissimum, nefarii sceleris, ac parricidii, mortuum condemnabimus? adiungemus ad hanc labem, ignominiamque mortis, etiam C. Marii nomen? C. Marium quem vere patrem patriae, parentem, inquam, vestrae libertatis, atque huiusce reipubl. possums dicere, sceleris, ac parricidii nefarii mortuum condemnabimus? Etenim si C. Rabirio, quod iis ad arma, crucem T. Labienus in campo Martio defigendam putavit: quod tandem excogitabitur in cum supplicium, qui vocavit? Ac, si fides Saturnino data est, quod abs te saepissime diciturnon eam C. Rabirius, sed C. Marius dedit: idemquc violavit, si in fide non stetit. Quae fides Labine, qui pornit, sine Senatus consulto, dari? Adeone hospes huiusee urbis, ade one ignarus es disciplinae, consuetudinisque nostrae, ur haec nescias? ut peregrinari in aliena civitate, non in tua magistratum gerere videaris? quid iam ista C. mario, inquit, nocere possunt, quoniam sensu et vita caret? Itane vero? tantis in laboribus C. Marius, periculisque vixisser, si nihil longius, quam vitae termini postulabant, spe atque animo de se, et gloria sua cogitasset? At credo cum innumerabiles hostium copias in Italia fudisset, atque obsidione rempubl. liberasset, omnia sua secum una moritura arbitrabatur. Non est ita Quirites, neque quisquam nostrum in reip. periculis cum laude, ac virtute versatur, quin spe posteritatis fructuque ducatur. Itaque cum multis aliis de causis virorum bonorum mentes divinae mihi, atque aeternae videntur esse, tum maxi me quod optimi et sapientissimi cuiusque animus ita praesentit in posterum, ut nihil nisi sempiternum spectare


page 661, image: s675

videatur. Quapropter quidem et C Marii, et ceterorum virorum sapientissimorum, ac fortissimorum civium mentesquae mihi videntur ex hominum vita ad deorum religionem, et sanctimoniam demigrasse, testor me pro illorum fama, gloria, memoriam, non secus ac pro patriis famis, atque delubris propugnandum putare: ac si pro illorum laude mihi arma capienda essent, non minus strenue caperem, quam illi pro communisalute ceperunt. Etenim, Quirites, exiguum vitae curriculum natura circumscripsit, immensum gloria. Quare, si eos, qui iam de vita [orig: vitâ] decesserunt, ornabimus: iustiorem nobis mortis conditionem relinquemus. Sed si illos Labiene, quos iam videre non possumus, negligis: ne his quidem, quos vides, consuli putas oportere? Neminem esse dico ex iis omnibus, qui illo die Romae fuerint, quem tu diem in iudicium vocas, pubesque tunc fuerit, quin arma ceperit, quin consules secutus sit. Omnes ii. quorum tu ex aetate coniecturam facere potes, quid tum fecerint, abs te rei capitis, C. Rabirii nomine citantur.

IMITATIO.

Quod Catholici Helveti non peccarint, armis contra hostes suae religionis sese invadentes sumptis, sed pro Ecclesiae de fensione haec merito arripuerint, et Maiorum suorum exemplo ad versus Zvvinglium pugnantibus, et ipsorummet adversariorum, qi id sibi permissum volunt, ad huius loci imitationem, facile probabis.

II. Historicum exemplum egregia oppositorum collatione et comparatione factorum illustratum. Cicero in Verrem Actione V. ante finem.

1. Marcellum Syracusanae urbis subactorem, cum Verre desensore confert.

2. Syracusas describit, ut Verris scelera magis pateant.

3. Ad Verris sacrilegia, cum Marcelli continentia comparanda redit.

4. Siciliae tyrannis Verrem intolerabiliorem facit.



page 662, image: s676

Unius urbis omnium pulcherrimae atque ornatissimae, Syracusarum direptionem commemorabo, et in medium proferam iudices, ut aliquando totam huius generis orationem concludam, ac definiam. Nemo fere vestrum est, quin, quemadmodum captae sunt a M. Marcello Syracusae, saepe audierit, nonnumquam etiam in annalibus legerit. conferre hanc pacem cum illo bello, huius praetoris adventum, cum illius Imperatoris victoria, huius cohortem impuram, cum illius exercitu invicto, huius libidmes cum illius contmentia: ab illo, qui cepit, conditas; ab hoc, qui constitutas accepit, captas dicetis Syracusas. ac iam illa omitto, quae disperse a me multis locis dicentur, ac dicta sunt: forum Syracusanorum, quod introitu Marcelli purum a caede servatum est, id adventu Verris Siculorum innocentium sanguine redundasse: portum Syracusanorum, qui tum et nostris classibus, et Carthaginensium clausis fuisset, cum isto praetore Cilicum myoparoni, praedonibusque patuisse; mitto adhibitam vim ingenuis, matresfamilias violatas, quae tum urbe capta commissa non sunt, neque odio hostili, neque licentia militari, neque more belli, neque iure victoriae: mitto, inquam, haec omnia, quae ab isto per triennium perfecta sunt; ea quae coniuncta cum illis sunt, de quibus antea dixi, cognoscite.

2. Urbem Syracusas maximam esse Graecarum urbium, pulcherrimamque omnium saepe audistis. est iudices ita, ut dicitur: nam et situ est, cum munito, tum ex omniaditu, vel terra, vel mari praeclaro ad aspectum: et portus habet prope in aedificatione, aspectuque urbis inclulos: qui cum diversos interse aditus habeant, in exitu coniunguntur, et confluunt, eorum coniunctione pars oppidi, quae appellatur insula, mari disiuncta angusto ponte ruisum adiungitur. et continetur. Ea tanta est urbs, ut ex quatuor urbibus maximis constare dicatur, quarum una est ea, quam dixi, insula: quae duobus portubus cincta, in utriusque portus ostium aditumque proiecta est: in qua domus est, quae Regis Hieronis fuit, qua praetores uti solent. In ea sunt aedes sacrae complures, sed duae quae longe ceteris antecellunt: Dianae una, et altera, quae fuit anti istius adventum ornatissima, Minervae. In hac insula extrema est fons aquae dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine pleniffimus piscium; qui fluctu totus operiretur, nisi munitione, ac mole lapidum a


page 663, image: s677

mari disiunctus esset. Altera autem est urbs Syracusis: cui nomen Acradina est: in qua forum mcximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum Prytaneum, amplissima est curia, templumque egregium Iovis Olympii: ceteraeque urbis partes una lata via perpetua, multisque transversis divisae, privatis aedificiis continentur. Tertia est urbs, quae, quod in ea parte fortunae fanum antiquum fuit, Tiche nominata est: in qua et Gymnasium amplissimum est, et complures aedes sacrae: coliturque ea pars, et habitatur frequentissime. Quarta autem est urbs: quae, quia postrema aedificata est, Neapolis nominatur: quam ad summam theatrum est maximum: praeterca duo rempla sunt egregia, Cereris unum, alterum Liberae, signumque Apollinis, qui Themistocles vocatur, pulcherrimum et maximum: quod iste si portare potuisset, non dubitasset auferre.

34. Nunc ad Marcellum revertar, ne haec a me sine causa commemorata esse videntur, qui cum tam praeclaram urbem vi, copiisque cepisset, non putavit ad laudem populi Rom. pertinere, hanc pulchritudinem, ex qua praesertim nihil periculi ostenderetur, delere et exstinguere. itaque aedi ficiis omnibus publicis et privatis, sacris et prophanis sic pepercit, quasi ad ea defendenda cum exercitu, non expugnanda venisset. in ornatu urbis habuit victoriae rationem, habuit humanitatis. victoriae putabat esse, multa romam deportare, quae ornamento urbi esse possent: humanitatis, non plane spoliare urbem, praesertim, quam conservare voluisset. in hac partitione ornatus non plus victoria Marcelli populi Rom appetivit, quam humanitas Syracusanis reservavit. Romam quae asportata sunt, ad aedem honoris atque virtutis, itemque aliis in locis videmus. nihil in aedibus, nihil in hortis posuit, nihil in suburbano, putavit, si urbis ornamenta domum suam non contulisset, domum suam urbi ornamento futuram. Syracusis autem permulta, atque egregia reliquit, Deum vero nullum violavit, nullum attigit. conferte Verrem: non ut hominem cum homine comparetis, ne qua tali viro mortuo fiat iniuria, sed ut pacem cum bello, leges cum vi, forum et iurisdictionem cum ferro et armis, adventum et comitatum cum exercitu et victoria conferatis. Aedes Minervae estinsula, de qua ante dixi: quam Marcellus non attigit, quam plenam, quam ornatam


page 664, image: s678

reliquit, quae ab isto sic spoliata, atque direpta est, ut non ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem, et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur. Pugna erat equestris Agathoclis regis in tabulis picta praeclare. His autem tabulis interiores templi parietes vestiebantur: nihil erat illa [orig: illâ] pictura [orig: picturâ] nobilius: nihil Syracusis, quod magis visendum putaretur. has tabulas M. Marcellus, cum omnia, illa victoria sua, prophana fecisset, tamen religione impeditus non attigit. iste, cum illa iam propter diuturnam pacem, fidelitatemque populi Syracusani sacra, religiosaque accepisset, omnes eas tabulas abstulit; parietes, quorum ornatus tot saecula manserat, tot bella effugerat, nudos ac deformatos reliquit; et Marcellus, qui si Syracusas cepisset, duo templa se Romae dedicaturum, noverat, quod erat aedificaturus, iis rebus ornare, quas ceperat, noluit; Verres, qui non honori, neque virtuti, utille, sed Veneri, et Cupidini vota deberet, is Minervae templum spoliare conatus est. Ille Deos, Deorum spoliis ornare noluit: hic ornaments Minervae virginis in meretriciam domum transtulit.

4. Viginti et septem praeterea tabulas pulcherrime pictas ex cadem aede sustulit, in quibus erant imagines Siciliae regum ac tyrannorum: quae non solum pictorum artificio delectabant, sed etiam commemoratione hominum, et cognitione formarum. Ac videte, quanto retrior hic tyrannus Syracusanis fuerit, quam quisquam superiorum, cum illi tamen ornaverint templa Deorum immortalium, hic etiam Deorum monumenta, atque ornamenta sustuleit. Iam vero, quid ego de valvis illius tompli commemorem? vereor, ne, haec qui non viderunt omnia, me nimis augere, atque ornare arbitrentur. quod tamen nemo suspicari debet, tam esse me cupidum, ut tot viros primarios velim, praesertim ex udicum num ro, qui Syracusis fuerint, qui haec viderint, esse temeritati, et mendacio meo conscios. confirmare hoc aliquando iudices, possum, valvas magni fic entiores ex auro atque ebore perfectiores nullas unquam ullo tempore fuisse. Incredibile dictu est, quam multi Graeci de valvarum harum pulchritudine scriptum reliquerint, nimium forsitan haec illi mirentur, atque efferant. esto. veruotamen honestius est reip. nostrae iudices, ea, quae illis pulchra esse videatur, Imperatorem nostrum in bello reliqui sse, quam praetorem in pace


page 665, image: s679

abstulisse. Es obore d ligentissime perfecta argumenta erant in valvis, ea detrahenda curavit on nia: Gorgonis os pulcherrimum, crinitum anguibus, revellit, atque abstulit; et tamen indicavit, se non solum artificio, sed etiam pretio quaestuque duci: nam bullas omnes aureas ex his valvis, quae erant, et multae, et graves, non dubitavit auferre, quarum iste non opere delectabatur, sed pondere. Itaque eiusmodi valvas reliquit, ut quae olim ad ornandum remplum erant, maxime, nunc tantum ad claudendum factae esse videantur.

IMITATIO.

In nostrae aetatis templorum vastatores, quae tanto maiorum studio impensisque ornata fuere, par scribendi ratio serviet. Opponatur huiusmodi sacrorum violatoribus priscorum Principum, atque Episcoporum fervor: qualis olim in Germania SS. Willibrordus, Suibertus, Helena Constantint mater, Carolus magnus, aliique.

III. Cicero pro Poetis et ligata sentit eloquentia.

Locus ab effectibus humaniorum literarum, quo et illae commendantur, et gloriae honesta cupiditas describitur, et Archias Poera defenditur.

Pro Archia circa modium.

1. Literarum humaniorum beneficio, se Cicero privatim delectari, publice aliis prodesse tradit, naturamque ingenii banam mirifice his studiis perfici.

2. Dicit Poetas, ut Roscium, Ennium, Homerum, omnium amorem, ob divinum quoddam ingenium, meritos, Archiam magis etiam amandum, quod gesta Rom. literis mandet, rem a Themistocle et Alexandro, summe aestimatam.

3. Cicere se innato quodam gloriae aeppetitu, quo ducantur omnes, maiorum exemplo hunc amplecti Archiam profitetur, quod is res in suo consulatu gestas versibus ad aeternam memoriam laudem que commendet.



page 666, image: s680

1. Totannos ita vivo, iudices, ut a literis nullo me unquam tempore; aut commodum, aut otiummeum abstraxerit, aut voluotas avocarit, aut denique somnus retardarit. quare quis tandem mereprchendat, aut quis mihi iure succenseat, si quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates, et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur remporis, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique aleae, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? atque hocadeo mihi concedendum est magis, quod ex his studiis haec quoque crescit oratio, et facultas: quae quantacumque in me est, numquam amicorum periculis defuit: quae si cur levior videtur, illa quidem certe, quae summa sunt, ex quo fonte hauriam, sentio. Nam nisi multorum praeceptis multisque literis, mihi ab adolescentia suasissem, nihil esse in hac vita magnopere expetendum, nisi laudem atque honestatem: in ea autem persequenda omnes cruciatus corporis, omnia pericula mortis atque exilii parvi esse ducenda: numquam me, pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes, atque in hos profligatorum hominum quotidianos impetus obiecissem. Sed pleni omnes sunt libri, plenae sapientum voces, plena exemplorum vetustas, quae iacerent in renebris omnia nisi literarum lumen accederet. Quam multas nobis imagines, non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum sortissimorum virorum expressos scriptores et Graeci et Latini reliquerunt: quas ego mihi semper in administranda repub. proponens, animum et mentem meam ipsa cogitatione homionm excellentium conformatam. Quaeret quispiam, quid? illi ipsi summi viri, quorum virtutes litteris proditae sunt, istane doctrina, quam ru laudibus effers, eruditi fuerunt? difficile est hoc de omnibus confirmare: sed tamen est certum, quid respondeam. Ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse, et sine doctrina, naturae ipsius habitu prope divino, per se ipsos, et moderatos, et graves exstitisse, fateor: etiam illud adiungo, saepius ad laudem, atque virtutem, naturam sine doctrina, quam sine natura valuisse doctrinam. Atque idem ego contendo, cum ad naturam eximiam, atque illustrem, accesseritratio quaedam confirmatioque doctrinae; tum illud, nescio quid paeclarum,


page 667, image: s681

ac singulare, solere existere. Ex hoc esse hunc numero, quem patres nostri viderunt, divinum hommem, Africanum: ex hoc C. Laelium, L. Furnium, modestissimos homines, et continentissimos: ex hoc fortissimum virum, et illis remporibus doctissimum M. Catonem illum senem: qui profecto, si nihil, ad percipiendam colendamque virtutem, litteris adiuvarentur, numquam se ad earum studium contulissent. Quod si non hic tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur; tamen ut opinor, hanc animi remissionem humanissimam, ac liberalissimam, iudicaretis, nam ceterae, neque temporum sunt, neque aetatum omnium, neque locorum: haec studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium acsola. tium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. Quod si ipsi haec neque attingere, neque sensu nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis videremus.

2. Quis nostrum tam animo agresti ac duro fuit, ut Roscii morte nuper non commoveretur? qui cum esser sene x mortuus, tamen propter excellentem artem, ac venustatem videbatur omnino mori non debnisse. Ergone ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus: nos animorum incredibiles motus celeritatemque ingeniorum negligemus? quoties ego hunc Archiam vidi, iudices, (utar enim vestra benignitate, quoniam me hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis) quoties ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum, de iis ipsis rebus, quae tum agerentut, dicere ex tempore? quoties revocatum eandemrem dicere, commutatis verbis atque sententiis? quae vero accurate cogitateque scripsisset, easic vidi probari, ut ad veterum scriptorum laudem pervenirent. Hunc ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem? atqui sic a summis hommibus, eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia et doctrina et praeceptis, et arte constare: Poetam natura ipsa valere, mentis viribus excitari, et qusi divino quodam spiritu afflari. Quare suo iure noster ille Ennius sanctos appellat Poctas: quod quasi Deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur. Sit igitur, iudices, sauctum apud vos


page 668, image: s682

humanissimos homines, hoc Poetae nomen, quod nulla unquam barbaria violarit, saxa et solitudines voci respondent: bestiae saepe immanes cantu flectuntur, atque consistunt: nos instituti rebus optimis non Poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum vendicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant: itaque etiam delubrum eius in oppido dedicaverunt: permulti alii praeterea pugnannnt inter se, atque contendunt: ergo illi alienum, quia Poeta fuit, post mortem etiam expetunt: nos hunc vivum, quia et voluntate, et legibus noster est, repudiabimus? praesertim cum omne olim studium, atque omneingenium contulerit Archias ad Populi Rom. gloriam laudemque celebrandam. Nam et Cimbricas res adolescens attigit, et ipsi illi C. Mario qui duriot ad haec studia videbatur, iucundus fuit. Neque enim quisquam est, tam aversus a musis, qui non mandari versibus aeternum suorum laborum facile praeconium patiatur. Themistoclem illum, fummum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur, quod acroama, aut cuius vocem libentissime audiret: eius a quo sua virtus optime praedicaretur. Quare si res eae, quas gessimus, orbis terrae regionibus, definiuntur: capere debemus, quo manuum nostrarum tela pervenerint, eodem gloriam famamque penetrare: quod, cum ipsis populis de quorum rebus scribitur, haec ampla sunt: tum iis certe, qui de vita, gloriae causa [orig: causâ], dimicant, hoc maximum et periculorum incitamentum est, et laborum. Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur? atque is tamen cum in Sygaeo ad Achillis tumulum astitisset, ô fortunare, in quit, adolescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris: et vere; nam nisi Ilias exstitisset illa, idem tumulus, qui corpus eius contexerat, nomen etiam obruisset.

Neque enim est hoc dissimulandum, quod obscurari non potest, sed prae nobis ferendum: trahimur omnes laudis studio, et optimus quisque maxime gloria ducitur: Ipsi illi Philosophi, etiam in illis libellis, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt, in eo ipso, in quo praedicationem nobilitatemque despiciunt, praedicari se ac nominari volunt; Decimus quidem Brutus, summus ille vir et Imperator, Accii amicissimi sui carminibus remplorum ac


page 669, image: s683

monimentorum aditus exornavit suorum. Iam vero ille, qui cum Aetolis, Ennio comite, bellavit Fulvius, non dubitavit Marris manubias musis consecrare. Quare in qua urbe Imperatores prope armati Poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non debent togati Iudices a Musarum honore et a Poetarum salute abhorrere. Atque ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo, et de meo quodam amore gloriae, nimis acri fortasse, veruntamen honesto vobis confitebor. Nam quas res non in consulatunostro, vobiscum simul, pro salute huius urbis atque imperii, et pro vita civium, proque universa reipubl. gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit: quibus auditis, quod mihi magna res, et iucunda visa est, hunc ad perficiendum hortatus sum. Nulla enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat, praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices, quid est, quod inhoc tam exiguo vitae curriculo, et tam brevi, tantis nos in laboribus exerceamus? certe si nihil animus persentiret in posterum, et si quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est, eisdem omnes cogitationes terminaret suas: nec tantis se laboribus frangeret: neque tot curis vigiliisque angeretur: nec toties de vita ipsa dimicaret. Nunc insidet quae dam in optimo quoque vittus, quae noctes et dies animum gloriae stimulis concitat, atque admonet, non cum vitae tempore esse dimittendam commemorationem nominis nostri; sed cum omni posteritate adaequandam. An vero iam parci animi videamur esse omnes, qui in republ. atque in his vitae periculis laboribusque versamur, ut cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum, atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul morirura omnia arbitremur? An cum statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerint; consiliorum relinquere, ac virtutum nostrarum effigiem non multo malle debemus, summis ingeniis expressam, et politam?

OBSERVATIO.

Hoe exemplum ad alium locum Confirmationis spectat, de laude Poetarum, et huc fuit per typothetarum errorem translatum: loco alierius comparationis quae post reditum


page 670, image: s684

Ciceronis ad Quirites legitur. Tu igitur exornativo generi hoc adice, cuius non inelegans exemplam est.

IMITATIO.

Hanc in resolutione huius Orationis variis exprimi argumentis posse intelliges. Licebit ostendere, ex sola literarum cognitione, perpetuo Doctos non tantum vivere, sed ad posteros transmittere omne studium laboremque, summo reipubl. emolumento. Ut vel in vidi, vel desidiosi animi sit corum conatibus non favere.

CAPUT XI. De Exordiis Orationum. Quemadmodum ad exemplum Ciceronis Exordia dicenda formanda sint.

IAm ad ipsum Orationis corpus singulasque eius partes ordinandas accedamus. Satis enim praelusum his credimus. Hic inprimis ad illa redeundum est principia libro primo tradita, recolendumque, quot orationis genera sint, et quae partes. quid horum quaelibet, ut maxime sibi proprium vendicent.

De Exordio monui, tum primum Oratori cogitandum, cum totius iam orationis tamquam adeificii corpus perfectum est, ut hoc veluti caput apexque accedat. Hoc ut Cicero faciendum monuit, ita apparet reipsa fuisse secutum.

1. Ex tribus vero Exordii virtutibus, ut benevolum, attentum, docilemque reddat auditorem, de prima laborandum est maxime. postquam enim benevolentiam collegeris, facile erit reddere auditorem attentum. docilitatem res clare tantum distincteque proposita adferet. Saepe etiam dicentis auctoritas, atque existimatio, magnumad benevolentiam attentionemque pondus addunt, ut a re ipsa, vel inductis aliquot dicendi causis ordiri Orator possit. Unde alia sunt Exordia Ciceronis iam Consulis, quam ante, vel privati, vel in minori dignitate constituti erant. Parcus illic in captanda benevolentia: hic omnino profusus, novit et personae suae


page 671, image: s685

rationem habere, et apud quos dicat mature expendere. Exempla non inducam, cum passim occurrant, nequetantuna adferunt adeloquentiam momentum, utiis diu pterm inhaerendum. Indicabo tamen diversa eorum genera, ut pro illa, quam imitator sibi proposuerit exordiendi ratione, aliquod sibi ex Tullio possit deligere.

2. Facile ac pergratum faepe exordiendigenusest; a re ipsa statim proposita expositaque ordiri, utpro Aul. Cluentiofacit Cicero, et huncaliena invidia premi queritur, adversus quam Iudicum aequitatem implorat. Ita et pro C. Rabirio Posthumorem in iudicium adductam exponit, et pro M. Marcello in gratiam a Caesare recepto. a Caesaris virtute ac misericordia orditur. Quo etiam spectar exordium pro Rege deiotaro, ab adiunctis caufae sumptum, in quo timorem et Iperturbationem suam, obtalem tantumquereum, tumetiam crudelem prorsus accusatorem consanguincum adducit.

3. Alterum exordiendi genus est, causas susceptae a se dictionis exponere. quae variae esse possunt, cum ex diversitate personarum, tum rerum, et obligationum. Ita Cicero accusationisin Verrem susceptae causas petit, rum a Siculorum innocentium oppressione, tum a Romani nomiais infamia, quibus subvenire aequum sit. Sie pro Muraena causam ab innocentium iusta defensione sumit. Pro C. Rabirio, a suo officio et reipubl. tuendae studio. Ex obligatione suapro Archia Poeta, ut a quo puer ad eloquentiam sit institutus, pro Plancio, quod hic exulem sefoverit. Ex obligatione aliorum, ut Pontificum pro domo sua, quibus providendum, ne quid respubl. capiat detrimenti. Ab alterius voluntate et postulatione, ut pro L. Corn. Balbo, quod Pompeius id postulaverit. Abautoritate sibi per populum publicis in officiistributa, ut pro lege Manilia. A ratione et aequitate rei ipsius, utpost reditum, quod a Diis exauditus iure gratias referat.

4. Tertium exordiendi genus est, in quo Orator sibi illique, cuius gratiadicit, bencvolentiam invidia [orig: invidiâ] submora [orig: submorâ], conciliat, et quandoque etiam adversatiis corfflat odium et indignationem audientium, sublata [orig: sublatâ] benevolentia [orig: benevolentiâ], cum utrumque ad causae praesidium spectare videtur. Quod vel aperte, vel occulte praestatur. Sic occulta arte benevolentiamo populi catat in 2. Agraria [orig: Agrariâ] ad populum, cum beneficia populi


page 672, image: s686

in se collata memorat: aperte vero eandem postulat benevolentiam in Agraria 3. Pro Aul. Caecina, ex op ositione ac deseriptione personarum Aebutii et Caecinae, illi invidiam, huic favorem comparat. Et pro P. Sextio, quodimprobim probosinsutgant, hoc ad Sextii favorem, contraquead Albinovani et Vatinii odium concitandum refert. pro Ligario Tuberonem accusatorem in Paris criminis suspicionem vocat. ut illimisericordiam, huic in dignatione, concilier. Philippica, Antonio invidiam, sibi gratiam aucupatur, quod iam petvigintiannos omnesreipubl. hostes inse insurgentes sustineat. Pro Quinctio, sibi a sua etiamnum in dicendo infantia, Reo vero ab iniquitate deserentis amici perstricta, Iudicisque aequitate collaudata, favorem promeretur, cui patum dissimile Exordium pro Roscio Amer. reperies. Illud vero quod pro Flacco repetun darum reo, ab ipsius in rempubl meritis petitur exordium, plane egregium est. e quibus defurura non sunt, quae iuvent imitantem.

CAPUT XII. De narratione eiusque varietate, et amplificandi ratione.

EXempli igitur Exordiorum hoc loco praeteritis ad Narrationem veniamus. quam c. 17. libr. 1. duplicem in Oratione esse tradidimus, alteram brevem quae causaetotius perspicuam expositione, in principio dictionis complectatur; alteram longiorem gravioremquesuis imbutam affectibus, quae in ipsam sele confirmationem inferat, magnosque saepemotus, concitat. cum nontantum nudam historiae expositionem, sed et aggetationem contmeat, ut mox videbimus.

In his enim adolescentes in ipso Orationis ingressu exercedistudiose videntur, utfactum aliquod peradiuctausitato hoc versu comprehensa notint diducere, et exaggerare.

Quis? quid? ubi? quibus auxiliis? cur? quomodo? quando?

Ordiar autem in Narrarionibus brevioribus ac facilioribus, quales sunt quaerem ante simplicar exponunr, ac deinde


page 673, image: s687

exadiunctis nonnulois eandem exaggerant. Utar tamen ad hoc lectissimis e Cicerone exemplis, et adiuncta praecipua ad amplisicationem adhibita pancis indicabo. cetera suo quisque ingenio facile assequetur. In duo ramen capita haec exempla paitiar Uthocprimo quidem ea complectar, quae exaggerationem postrem expositam, et Narrationem differunt: altero vero illa, quae illam, aut decriptionibusrerum, aut amplicicationibus interposicis miscent: cum alterutro horum modorum exaggeratio fieri possit; et hic secundus primo uberior plerumque ad disserendum sit; quod historia factipersingulas etiam partes distinctius expendatur.

Narrationem ad ingressum orationis illustrem haber pro Sex Rosc. Amer. tum Catilinaria 3. ubi exponit, quemadmodum coniuratos deprehenderit, pro Milone, aliasque ad quas studiosum lectorem remitro: mihi enim illis, quae amplificatione subiuncta illustrantur, magisque ad Rnetoris eloquentiam faciunt, hictantum nonnihil immorari decretum est.

I. Exemplum. Sassie Matris Cluentie facinus genero suo, exclusa filia, nubentu. Cicero pro Cluentio.

[Narratio] Aulus Cluentius Avitus fuit pater huiusce, Iudices, homo non solum municipii Larmatis, ex quo erat, sed etiam regionis illius, et vicinitatis, virtute, existimatione, nobilitatefacile princeps. Is cum esset mortuus, Sylla, et Pompeio Coss. reliquir hunc annos XV. natum; grandem autem et nubilem filiam: quae brevi tempote post Patris mortem nupsit M. Aurio Melino, consobrino suo, adolescenti in primis, uttum habebatur, inter suos et honesto, et nobili. Cum essent hae nuptiae plenae dignitatis, plenae concordiae, repente est exorta mulieris, importunae nefatia libido, non solum dedecore, verum etiam scelae convicta. Nam Sassia mater huius Aviti Mater enim a me nominis causa, tametsi in hunchostili odio, et crudelitate est, mater, inquam appellabitur: neque numquam illa ita desuo scelere, et immanitate audier, ut naturae nomen amittat. Quo enim est ipsum nomen amantius, indulgentiusque maternum, hoc


page 674, image: s688

illius matris, quae multos iam anos, et nunc cum maxime silium iotetfectum cupit, singularescelus, maiore odio dignum esse ducetis.) Ea igitur Aviti Melini illius adolescentis, generi sui, contira quam fas erat, amore capta, primo, neque idipsum diu, quoquo modo poterat, in illa cupiditate continebatur: deinde ita flagrare coepit amentia, sic inflammata serri libidine, ut eam non pudor, non pudieitia, non pieras, non macula familiae, non hominum fama, non fillii dolor, non filiae maeror a cupiditate revocarer. Animum adolescentis, nondum consilio, acratione firmarum, pellexit iis omnibus rebus, quibus illa aetas capi, ac deliniri soler. Filia, quae non solum illo communi dolore muliebri in eiusmodi viri iniuriis angeretur, sed nfarium matris pellicatum ferte non posser, de quo ne queri quidem sine scelere se posse arbitraretur, ceteros sui tantim mali ignaros esse cupiebat: in huius amantissimi sui fratris man bus, et gremio maerore, et lacrimis consenescebat Ecceautem subitum divortium: quod solatium molorum omnium fore videbatur. diicedit a Melino Cluentia: ut in tantis iniuriis, non invita: ut a viro, non libenter. Tum vero illa egregia, ac praeclara mater, palam exsultare laetitia, actriumphare gaudio coepit, victrix filiae, non libidinis. Iraque diutius suspicionibus obscuris laedi samam suam noluit: lectum illum genialem, quem biennio ante filiae suae nubenti straverar, in eadem domo sibi ornarr, et sterni, expulsa arque exturbara filia, iuber. nubir genero socrus, null s auspiciis, nullis auctoribus, funestis omniubs omnium.

(Exaggeratio.) O mulieris scelus incredibile, et praeter hocunum, in omni vita, inauditum! O libidinem effrenatam, et indomitam! ô audaciam singularem! non timuisse, si nminus vim Deorum, hominumque famam, at illam ipsam noctem, facesque illas nuptiales? non limen cubiculi? non cubile filiae? non parietes denique ipsos; superiorum testes nuptiarum? Perfregit, ac prostravit omnia cupiditate acsurore: vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia, Tulit hoc commune dececus familiae, cognationis, nominis, graviter filius: augebatur autem eius molestia quotidianis querimoniis, et assiduo fleru sororis, statuittamen nihil sibi in tantis iniuriis, ac tanto scelere matris: gravius faciendum, quam ut illa matre ne uteretur: ne, quam videre


page 675, image: s689

line summo animi dolore non poterat, ea si matre uteretur, non solum videre, sed etiam probare suo iudicio putaretur.

IMITATIO.

In Putipharis uxoris, aut Bersabea, aut Thamaris scelers exaggerando par oratio poterit adhiberi, cum et Viris et parentibus findem debitam, effreni libidine fallere, magni flagitii loco habendum sit.

II. Historica narratio ex factinatura, et adiunctis amplificata. Cicero Actione V. in Verrem.

1. Expenit qua ratione Verres simulacrum Mercurii a Tyndaritanis postularit, per Sopatrum Senatus principem, et reiuctus sit.

2. Ostendit, quam crudeliter afficto Sopatro signum Mercurii extorserit.

3. Exaggerat factum ex natura rei, multa in uno facinore complexus crimina, tum ex persona Marcelli urbis Patroni, cuius statua ignomintose Sopater adstrictus suerat.

(Narratio.) Non solum Asricani monumentum Verres violavit, sed a Tyndaritanis quoque eiusdem Scipionis beneficio positum simulacrum Mercurii pulcherrime factum sustulit. At quemadmodum, Dii immortales, quam audacter, quam libidinose, quam impudenter! audistis nuper dicere legatos Tyndaritanos homines honestissimos, ac princeps civitatis, Mercurium, qui sacris anniversariis apud cos, ac summareligione coleretur, quem P. Africanus Carthagine capta Tyndaritanis non solum suae victoriae, sed etiam illorum sidei, socieratisque monimentum, atque iudicium dedisset, huius vi, scelere, imperioque esse sublatum, qui, ut primum in illud oppidum venit, statim tamquam ita fieri non solum oporteret, sed etiam necesse esser, ramquam hoc senatus mandasser, populusque Rom. iussisser, ita, continuo signum ut demolirentur, et Mcssanam deportarent, imperavit, quod cum illis, qui aderant, indignum, qui audiebant,


page 676, image: s690

incredibile videretur: non estab isto, primo illo adventu, perseveratum. Discedens mandat Proagoro Sopatro, cuius verba audistis, ut demoliatur, cum recufaret, vehementer minatur, ita tum ex illo oppido proficiscitur. Proagorus refert rem ad senatum: vehementer undique reclamatur. ne multa: iterum iste aliquanot post ad illos venit, quaerit continuo de signo. respond tur ei, senatum non permittere, poenam capitis constituram, si iniussu senatus quisquam attigisset: simul religio commemoratur. tum iste, quam mihi religionem narras? quam poenam? quem Senatum? vivum renon relinquam: moriere virgis, nisi sig um traditur. Sopater iterum flens ad senatum refert istius cupiditatem minasque demonstrat. Senatus Sopatro responsum nullum dat, sed commorus, perturbatusque discedit. ille a praetore accersitus nuntio, rem demonllrat, negat ullo modo fieri posse. atque hae c nihil enim praetermittendum de istius impudentia videtur) agebantur in conventu palam, desella, ac de loco supertore.

2. Erat hiems summa, tempestas, ut ipsum Sopatrum dicere audistis, persrigida, imber maximus, cum ilte imperat lictoribus, ut Sopatrum de porticu, in qua ipse sedebat, praecipitem in forum, deiciant, nudumque constituant. Vix erat hoc plane eriam imperatum, cum illum spoliatum, stipatumque lictoribus videres. omnes ideo putabant ut miser atque innocens virgis caederetur. fefellit haec homines opinio. virgisiste cederer sine causa Socium populi Rom. atque amicum? non usque eo improbus: non omnia tunt in eo uno vitia: numquam tuit tam crudelis. Leniter hominem clementerque accepit. equestres sunt medio in foro Marcellorum statuae, sicutifere ceteris in oppidis Siciliae, ex quibus iste C. Marcelli statuam delegit: cuius officia in illa civitate, totaque provincia recentissima erant, et maxima. in ea Soparrum, hominem tum domi nobilem, tum summo magistratu praeditum, divaricari aut deligari iubet. quo cruciatu sit affectus, venire in mentem necesse est omnibus, cum esset vinctus nudus in aere, in imbri, in frigore. nequetamen finis huic iniuriae, crudelitatique fiebar, donec populus, atque universa multitudo attocitarerei, misericordiaque commota, Senatum clamore coegit, ut ei simulacrum illud Mercurii polliceretur. clamabantfore, ut ipsi sese Dii immortales


page 677, image: s691

uleiscerentur, hominem interea perire innocentem non oporterc. tum frequens Senatus ad istum venit, pollicetur signum. Ita Soparer de statua C. Marcelli, cum iam pene obriguisser, vix vivus aufertur.

3. (Exaggeratio ab adiunctis quid? et quis?) Non possum disposite istum accusare, si cuipiam opus est non solum ingenio, verum et artificio quodam singulari: unum hoc crimen videtur esse, et ame pro uno ponitur: de Mercurio Tydaritano plura sunt: sed ea quo pacto distinguere, acseparare possim, nescio. est pecuniarum captarum, quod signum a sociis pecuniae magnae sustulit: est peculatus, quod publice populi Rom. signum, de praeda hostium captum, positum imperatoris nostri nomine, non dubitavit auferre: est maiestatis, quod lmperii nostri, gloriae, rerumque gestarum monimenita evertere, atque asportare ausus est: est sceleris, quod religiones maximas violavit: est crudelitatis, quod in hominem innocentem, in socium nostrum atque amicum, novum, ac singulare supplicii genus excogitavit. Illud vero quid sit. iam non queo dicere: quo nomine appellem, nescio: quodin C. Marcellistatua. Quid est hoc? patronusne quod erat? quid tum? quo id spectat? utrum ea res ad opem, an ad calamitatem clientium, atque hospitum valere debeat? an ut hoc ostenderes, contra vim tuam in patronis pra sidii nihil esse? quid hoc non intelligeret, improbi praesenti Imperio maiorem esse vim, quam in bonorum absentium patrocinio? an vero ex hoc illa tua singularis significatur insolentia, superbia, contumacia? detrahere videlicet aliquid te de magnitudine Marcellorum putasti: itaque nunc Siculorum Marcelli non sunt patroni, Verres in eorum locum substitutus est, quam in te tantam virrutem esse. aut dignitatem arbittatus es, ut conarere clientelam tam illustrem, tam splendidae provinciae traduceread te, auferre a certissimis antiquissimisque patronis? tuista stultitia, nequitia, inertia, non modo totius Siciliae; sed unius tenuissimi Siculi clie telam tueri potes? tibi Marcelli statua pro patibulo in clientes Marcellorum fuit? tu ex illins honore in eos ipsos qui honorem illi habuerant, supplicia quaerebas? quid postea? quid tandem tuis statuis fore arbitrabare? an veroid, quod accidit? nam Tyndatitant statnam istius, quam sibi propter Marcellos, alt ore etiam basi iusserat,


page 678, image: s692

deturbarunt, simul ac successum isti audierunt. dedit igitur tib fortuna Siculorum C. Marcellum iudicem, ut cuius ad statuam Siculi de praetore alligabantur, eius religioni te eundem vinctum astrictumque dedamus.

IMITATIO.

Huic narrationi Romani Martyres aliique crudelia a Tyrannis perpessi; ut D. Andreas multo tempore ex ligno suspensus, aut etiam ipsius Christipatientis historia non inepte posterit accommodari.

III. Historicum exemplum de facinoribus Verris, per adiucta consequentia exaggeratur. Ciceroactione V. in Verrem ante medium.

1. Attentionem a gravitate veiexpondende exeitat, deinde exponit, quemadmodum Antiochus iunior Rex Syria, Roma [orig: Româ] per Siciliam ad ivos rediturus. a Verre per fvaudem et vim, pretiosissimis rebus spoliatus fuerit.

2. Candelabrum pretiosisimum describit lovidesignatum, a Verre ablatum.

3. Ab adiunctis et consequentibus exaggerat facinoris gravitatem.

4. Q. Catulum iudicem ad vindicandum scelus. deinde et iudicesreliquos, a facti sacrilegi et per comparationem amplificati turpitudine, inflammat.

(Narratio,) Venio, Iudices, non iam ad furtum, non ad avalitiam, non ad cupiditatem, sed ad eiusmodi facinus, in quo omnia nefaria continerimihi, atque inesse videantur: in quo Dii immoratales violati, existimatio, atque auctoritas nominis populi Rom. imminuta, hospitium spoliatum, ac proditum, abalienati scelere istius a nobis omnes Reges amicissimi. nationesque, quae in eorum regno, ac ditione sunt: nam Reges Syriae, Regis Antiochi filios pueros, scitis Romae


page 679, image: s693

nuperfuisse, qui venerant, non propter Syriae regnum: nam id sine controversia obtinebant, ut a patre et maioribus acceperant: sed regnum Aegympti ad se, et ad Selinem matrem suam pertinere arbitrabantur. hipostquam, temporibus populi Rom. exclusi, per senatum agere, quae voluerant non potuerunt: in Syriam in regnum patrium profectisunt. Eorum alter qui Antiochus vocatur, iter per Siciliam facere voluit: itaque isto praetore venit syracusas. Hie Verres hereditatem sibi venisse arbitratus est: quod in eius regnum ac manus venerat is, quem iste et aud erat multa secum praeclara habere, et suspicabatur. mittit homini munera satis large: haec ad usum domesticum, vini, olei, quod visum erat: etiam tritici, quod satis esset, de his decumis, deinde ipsum Regem ad cenam vocavit. exornat ample, magnisiceque triclinium: exponit ea, quibus abundabat, plurima ac pulcherrima vasa argentea: namque haec aurea nondum fecerat. omnibus curat rebus instructum, et paratum utsit convivium. quid multa? rex ita discessit, ut et istum copiose ornatum, et sehonorisice acceptum arbitraretur. Vocat ad cenam deinde ipse praetorem, exponit suas copias omnes, multum argentum, non pauca etiam pocula ex auro, quae, ut mos est regius, et maxime in Syria, gemmis erant distincta clarissimis. erat etiam vas vinarium ex una gemma pergrandi, trulla excavata cum manubrio aureo: de qua, credo, latis idoneum, satis gravem testem Q. Minutium dicere audistis. iste unumquodque vas \in manu sumere, laudare, mirari. rex gaudere praetori populi Rom satis iucundum, et gratum illud esse convivium. Posteaquam inde discessum est, cogitare iste nihil aliud, quam id quod res ipsa declaravit, nisi quemadmodum regem ex provincia spoliatum, expilatum que dimitteret, mirrit rogatum vasaea, quae pulcherrima apud illum viderat: ait se suis caelatoribus velle ostendere. Rex, qui istum non nosser, sine ulla suspicione libentissime dedit. mittit eriam trullam gemmeam rogartum: velle eam se diligentius considerare, ea quoque ei mittitur, nunc reliquum, iudices attendite, de quo et vos audistis, et populus Rom. non nunc primum audiet, in exterisnationibus usque ad ultimas terras pervagatum est.

2. Candelabrum e gemmis clarissimis, opere mirabili


page 680, image: s694

perfectum, reges hi, quos dico, Romam cum attulissent, ut in Capitolio ponerent: quod nondum etiam perfectum templum offenderant, neque ponere potuerunt, neque vu go ostendere, ac proferre voluerunt. ut et magnificentius videretur, cum suo rempore in cella Iovis Optimi Maximi poneretur: et clarius, cum pulchritudo eius recens ad oculos hominum, atque integra perveniter. Statuerunt id secum in Syriam reportare, ut cum audissent simulacrum Iovis Optimi Maximi de dicatum, legato mitterent, qui cum ceteris rebus illud quoque eximivin, atque pulcherrimum donum in capitolium afferrent. pervenit res ad istius aures nescio quomodo: nam rex id celatum voluerat: non quo quicquam metueret, aut suspicaretur, sed ut ne multi il dante perciperent oculis, quam populus Rom. iste petit a Rege et cum pluribus verbis rogar, utiad se mittat: cupere se dicit inspicere, enque se aliis potestatem esse facturum. Antiochu,s qui an mo et puerili esset, et regio, nihil de istius improbirate suspcatus est: imperat suis, ut id in praetorium involutum quam occultissime deferrent. quo posteaquam attulerunt, involucrisque reiectis constituerunt: iste clamare coepitm diganam rem esse regno Syriae, dignam regio munere, dignam Capitolio: erenim erat eo splendore, qui ex clarissimis, et plurimis gemmis esse debebat: ea varietate operum, ut ars cortare videretur cum copia [orig: copiâ] ea [orig:] magnitudine, ut intelligi posset, non ad hominum apparatum, sed ad amplissimi templi ornamentum esse factum; quod cum satis iam perspexisse videretur, tollere incipiunt, ut referrent. Iste air, se velle illud etiam atque etiam considerare; nequaquam se esse satiatum, iuber illos dicedere, et candelabrum relinquere. Sic illi tum inanes ad Antiochum revertuctur. Rex primo nihil metuere, nihil suspicari. dies unus, alter plures: non referri. tum mittit rex ad istum: si sibi videatur, ut reddar, iuber iste posterius ad se reverti. Mirum illud videri, mittititerum: non redditur, ipse hominem appellat, rogat, ut reddat. Os hominis, insignemque impddentiam cognoscite. quod sciret, quodque ex ipso rege audisser in Capitolio esse ponendum, quod Iovi Optimo Maximo, quod opulo Romano servari videret, id ipsi ut donarer, rogare, et vehementer perere coeoit cum illese et religione Iovis Capitolini, et hominum existimactione impediri diceret, quod multae


page 681, image: s695

nationes testes essent illius operis; acmuneris, iste homini minari acetrime coepit. ubi videt eum nihilo magis minis, quam precibus permoveri: repente hominem de provincia iubet ante noctem discedere: ait se comperisse, ex eius regno piratas in Siciliam esse venturos. Rex maximo conventu Syracusis, in foro, ne quis forte me in crimine obscuro versari, atque affingere aliquid suspicioni hominum arbitretur, in foro inquam Syracusis flens, deos hominesque contestans, clamare coepit, candelabrum factum e gemmis, quod in Capitolium missurus esset quod in templo clarissimo, populo Rom. monimentum suae societatis, amicitiae que esse voluisset, id sibi C. Venem abstulisse. de caseteris operibus ex auro, et gemmis, quae sua penes illum essent, se non laborare: hoc sibi eripi, miserum esse et indignum: id ersi antea iam mente, et cogitatione sua, fratrilque sui consecratum esset: tamen tum se in illo conventu civium Rom. dare, dicere, donare, dicare, consecrare Iovi Optimo Maximo, testemque ipsum Iovem suae voluntatis, ac religionis adhibere.

(Exaggeratio ab adiunctis? quis? quid? et cur?) Quae vox? quae vires huius unius criminis querimoniam poflint sustinere? Rex Antiochus, qui Romae ante oculos omnium nostrorum biennium fere comitatu regio, atque ornatu fuisser, is cum amicus et socius populi Rom. esset, amicissimo parre, avo, maioribus, antiquissimis ac clarissimis regibus, opulentissimo et maximo regno, praeceps e provincia populi Rom. exturbatusest. quemadmodum hoc acceptuias nationes exteras, quemadmodum huius tui facti famam in regna aliorum, atque in ultimas terras perventum putasti, cum audierint, a praetore populi Rom. in provincia violatum Regem, spoliatum hospitem, eiectum socium populi Rom. atque amicum? nomen vestrum populique Rom. odio atque acerbitati scitote nationibus exteris, iudices, futurum, si istius haectanta iniuria impunita discesserit. Sic omnes arbitrabantur, praesertim cum haec omninosama de nostrorum hominum avaritia, et cupiditate percrebuerit, non istius solius hoc esse facinus, sed eorum etlam, quiapprobarint. Multi Reges, multae liberae civitates, multi privati opulenti, ac potentes habent profecto in animo capitolium sic ornare, ut temph dignitas, imperiique nostri nomen desiderat, qui si


page 682, image: s696

incellexerint, interverso regali hoc dono, gravitervos tulisse: grata fore vobis populoque Rom sua studia, ac dona arbitrabuntur. Sin hoc vos in Rege tam nobili, in re tam eximia, in iniuria tam acerba neglexisse audierint, non erunt tam amentes, ut operam, curam, pecuniam impendant in eas res, quas nobis gratas fore non arbitrentur hoc loco.

4. Q. Catule te appello: loquor enim de tuo clarissimo, pulcherrimoque monumento. non iudicis solum severitatem in hoc crimine, sed prope inimici, atque accusatoris vim suscipere debes: tuus est enim honos in illo templo, Senatus populique Rom. beneficio: tui nominis aeterna memoria simulcum templo illo consecratur. tibi haec cura suscipienda, tibi haec opera sumenda est, ut Capitolium, quomodo magnisicentius est restitutum, sic copiosius ornatum sit, quam fuit: utilla flamma divinitus extitisse videatur, non quae delcret Iovis Optimi Maximi templum, sed quae praeclarius magnisicentiusque deposceret. Audisti Q. Minutium Rufum dicere, domi suae diversatum esse Antiochum Regem Syracusis, seilludscire adistum esse delatum, se scirenon redditum. Audisti, et audies omni e conventu Syracusano, qui ita dicant, fese qudientiubs, illud Iovi Optimo Maximo dedicatum esse, ab Rege Antiocho, et consecratum. Si iudex non esses, et haec ad te delata es esset: te potissimum hoc persequi, te perere, et agere oporteret. Quare non dubito, quo animo iudex huius criminis esse debeas, qui apud alium iudrcem multo acrior, quam ego sum, actor, accusatorque esse deberes. Vobis autem, iudices, quid hoc indignius, aut quid minus ferendum videri potest? Verresne habuit domisuae candelabrum Iovis Optimi Maximie gemmis auroque perfectum? cuiusfulgore collucere, atque illustrari Iovis Optimi Maximi templum oportebat, id apud istum in eiusmodi conviviis constitvertur, quae domesticis stupris, flagitiisque flagrabant? in istius lenonis turpissimi domo simul cum ceteris Chelidonis haereditariisque ornamentis Capitolii ornamenta ponentur? quid huic sacri unquam fore, aut quid fuisse religiosi putatis, qui nunc tanto scelere se obstrictum esse non sentiat? qui in iudicium veniat, ubi ne precari quidem Iovem Optimum Maximum, atque ab eoauxilium petere more omnium possit? a quo ctiam Dli immortales sua repetunt in eo iudicio, quod


page 683, image: s697

hominibus ad suas res repetundas est constitutum. Miramur Athenis Minervam, Deli Apollinem, Iunonem Sami, Pergae Dianam, moltos praeterea abisto Deos rota Asia, Graeciaque violatos, qui a Capitolio manus abstinere non potuerit? quod privati homines de suis pecuniis ornant, ornaturique sunt, id C. Verres ab Regibus ornatinon est poaslus. Itave hoc nefario scelere concepto, nihil postea tota in Sicilia neque sacri, neque religiosi esse duxit, ita sese in ea provincia per triennium gessit, ut ab isto non solum hominiubs, verum etiam Dris immortalibus bellum indictum putaretur.

IMITATIO.

In templorum, hac aetate, Violatores, qui ab illis candelabra aurea, argenteaque, acvasa qu et que pretiosissinia, ad privatos thesauros et domesticum luxtimtranssulere; tum singulatim etiam ad Balhasaris Babyleniiregis factum exagrtandum, quitemplt Hrerosolymitani vasis in convivio abusus fuit, haec oratio imitanti seruter.

CAPUT XIII.

ACcedimus ad alterum narrationisgenus, quod in singulis pene membris exaggerando immoratur, descriptionesque, ethopoeias, hypotheses, prolepses, communicationes, aliasque siguras miscer. Quo in genere perquam illustre hoc est, quod in Verrem Actione VI. ante medium, de classe Rom. a piratis incensa ac damna inde anta habet, quod in alium locum differo, minus hic difficilia ad imitationem propositurus. Ac primo quidem a descriptione parva initium ducam; ut hanc historiis amplificandis adhibendam noveris. Qui prolixiores voluerie, adeat Catilin 2. an. 6. ad II. et I7. ad. 26. ubivariorum coniurantium descriptiones reperier. Consular eundem Tullium, in I. gratiarum actione ad Quirites ubi populi et amicorum in se studia describit; tum altera eriam, ubi Gabinum et Pisonem perstringit acerrime.



page 684, image: s698

I. Exemplum. Descriptio catilinae, hominis politici, ab adiunctis quis? quid? et quomodo? e. pro M. Caelio postexordium.

Habuit Catilina, sicut meminisse vos arbitor, permulta maximarum non expressa signa, sed adumbrata virtutum, urebatur hominibus improbismusltis: et quidem optimis se viris deditum esse simulabat. erant apud illum illecebrae libidinum multae: erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. flagrabant vitia libidinis apud illum: vigebant eriam studia rei militaris. Neque ego unquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis, diversisque interle pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum. Quis clarioribus viris quodam tempore iucundior? quis turpioribus coniunctior? quis civis melorum partium aliquando? quis terrior hostis huic civitati? quis in voluptaribus inquinatior? quis in laboribus patientior? quis in rapacitate avaarior? quis in largitione effusior? illa vero iudices in illo homine mirabilia fuerunt, comprehenderemultos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quodhabebat, servire temporiub suorum omnium pecunia [orig: pecuniâ], gratia [orig: gratiâ], labore corporis, scelere eriam, si opus seer, et audicia [orig: audiciâ]: versare suam naruram, et tegere ad tempus, atque huc, et illuc torquere et flectere: cum tristibus severe, cum remissis iucunde, cum senibus graviter, cum iuventute comiter, cum facinorosis audacter, cum libidinosis luxuriose vivere. Hac ille tam varia, multiplicique natura, cum omnes omnibus ex terris homines improbos audacesque collegerat: rum etiam multos fortes viros et bonos specie quadam virtutis assimilatae tenebat. neque unquam ex illo delendi huius impetii tam sceleratus impetus extitisset, nisi tot vitiorium tanta immanitas quibusdam facilitatis, et patientiae radicibus niteretur. Quare ista conditio, iudices, resp aiu, nec Cariliniae familiaritatis crimen haereat: est enim communecummukis, et cum qubusdam etiam


page 685, image: s699

bonis: meipsum, me, inquam, quondam pene ille decepie, cum et civis mihi bonus, et optimicuiulque cupidus, et fixmus amicus, et fidelis videretur. Cuius ego facinora oculis prius, quam opinione, manibusante, quam suspicione deprehendi. Cuius inmagnis catervis amicorum sifuit eriam Caelius, magis est, ut ipse moleste ferat errassese, sicut et nonnumquam in eodem homine me quoque erroris meipaenitet, quam ut istius amicitiae crimen reformidet.

IMITATIO.

In deseriptione hominis politici, ut Pilatus olim et Herodes fuere, qui simulatus cum vitiu virtutes miscebant, haec oratio locum reperiet.

II. Sacrilegium Verris facinus ab antecedentibus et adiunctis variarum personarum describitur et ampdificatur. Ciccro in Verrem Actione V.

1. Aloci et religionis antiquitate simulacrum Dianae coinmendat, quod a Poenis ablatum P. Soipio Africanus Carthagine victa, Siculis, una cumiauro Phalaridis restituerat.

2. Verris in hoc simulacro flagirando cupiditatem atque insuriam, tum Segestanorum in eo dimittendo dolorem affectumque exponit.

3. Docet Scipionis Africani nomen basi inscisum, atque insigni istius familia contemptu sublatum, indignumque quod ex posteris P. Scipio adolescens Verri faveat.

4. Profitetur sein defectu Scipionum, illius familie tantique vir, qui et Romam ornavit. et cuasas in foro egerit, bonorem propugnaturum.

5. Iudices P Servilium et Q. Casulum a iusta monumentorum defensione, que et ipsis aliquando prodesse queat, sibi conciliat, et contra Verrem accdendis.



page 686, image: s700

Narratio cum exaggeratione mixta ab adiunctis quis? quid? quibus auxiliis? et cur?

1. Segesta est oppidum pervetus in Sicilia, Iudices, quod ab Aenea fugiente a Troia, atque in haec loca veniente conditum esse demonstrant, itaque Segestani non solum perpetua societare, atque amicitia, verum etiam cognatione cum populo Rom. coniunctos esle arbitrabantur. Hoc quondam oppidum, cum illa civitas cum Poenis suo nomine, ac sua sponte bellaret, a Carthaginensibus vic captum atque deletum est, omniaque quae ornamenta urbi esse possenr, Carthaginem sunt ex illo loco deportata. fuit apud Segestanos aere simulacrum Dianae, tum summa, atque antiquissima praeditum religione. tum singulari opere, artificioque perfectum; hoc translatum Carthaginem, locum tantuna, hominesque mutarat, religionem quidem pristinam conservabar: nam propter eximiam pulchrirudinem etiam hostibus digna, quam factissime colerent, videbatur. Aliquorseculis post P. Scipio bello Punico tertio Carthaginem cepit. qua in victoria (videte hominis virtutem, et diligentiam, ut et domesticis praeclarissimae virtutis exemplis gaudeatis, et eomaiore odoio dignamistius incredibilem audaciam iudicetis) convocatis Siculis omnibus, quod diutissime saepissimeque Siciliam vexatam a Carthaginensibus esse cognorat, iuber omnia conquiri, sibi pollicetur magnae curae fore, ut omnia civitatibus, quae cuiusquefuissent, restituerentur tum illa, quae quondam fuerant Himera sublata, de quibus antea dixi, Thermitanis sunt reddita, tum alia Gellensibus, alia Agrigentinis, in quibus etiam ille nobilis raurus, quem crudelislimus omnium Tyrannorum Phalaris habuisse dicitur, quo vivos supplicii causa demittere homines et subicere flammam solebat. quem taurum Scipio cumredderet Agrigentinis, dixisse dicitur, aequum esseillos cogitare, utrum esser Siculis utilius, suisne servire, an populo Romano obtemperare, cum idem monimentum, et domesticae crudelitatis, et nostrae mansuetudinis haberent? illo tempore Segestanis maxima cum cura haec ipsa Diana, de qua diximus, redditur: reportatur Segestam: in suis anciquis sedibus, summa cum gratularione civium, et laetitia reponitur. Haecerat posita Segestae,


page 687, image: s701

sane excelsa in basi, in qua grandibus lioreris P. Africani nomen erar incisum, eumque Carthagine capta restituisse perscriptum. Colebatur a civibus: ab omnibus audenis visebatur, cum quaestoressem, nihil mihiab iis est demonstratum prius. erat admodum amplum, et excelsum signum cum stola: veruntamen ineiat in illa magnitudine aetas; atque habitus virginalis: sagittae pendebant ab humero: sinistra manu retinebat arcum, dextera ardentem facem praeferebat.

2. Cum istesacrorum omnium hostis religionumque praedo vidisser: quasi ipsa face per cussus esser, ita flagrare cupiditateatque amentia coepit, imperat magistratibus iste, ut Deam deomoliantur et sibi dent: nihil sibi gratius ostendit futurum. Illiverodicere, id sibi nefas esse, seque cum summa religione, tum summo metu legum, et iudiciorum teneri. iste rum perere ab illis, tum minari, tum spem, tum metum ostendere. opponebant illi interdum nomen Africani: donum populi Rom. illudesse dicebant: nihil se in eopotestatis habere, quod limperator charissimus, urbe hostium capta, monimentum victoriae populi Rom esse voluisset: cum istenihilo remissius, atque etiam multo vehementius instaret quotidie, res agitur in Senatu: vehementerab omnibus reclamatur: naque illo tempore, ac primo ist us adventupernegatur. Postea quidquid erat oneris in nautis remigibusque exigendis, in frumento imperando, Segestanis praeter ceteros imponebat aliquanto amplius, quam ferre possent. praeterea Magistratus eorum evocabat: optimum et nobilissimum quemquae ad se accersebat: circum omnia provinciae fora rapiebar: sigillatim unicuique calamitari fore se denuntiabar: universam se funditus illam eversuram esse civitatem minabatur. itaque aliquando multis malis, magnoque metu victi Segestani, praetoris imperio parendum esse decreverunt. magno cum luctu, et gemitu totius civitatis, multis cum lacrimis, et lamentatione virorum, mulierumque ommum simulacrum Dianae tollendum locabatur. vide quanta religione fuetit. apud segestanos repertum esse, iudices, scitote neminem, neque liberum, neque servum neque civem neque peregrinum, qui illud signum auderer attingere: barbaros quosdam Lilybaeo scitote advocatos esse opeiarios:


page 688, image: s702

hi deniqueillud, ignaritotius negotii, ac religionis mercede accepta sustulerunt. quod cum ex oppido exportaretur, quae conventum mulietum factum esse arbitramini? quem flerum maiorum natu? quorum nonnulli etiam istum diem memoria renebant, cum illa eadem Diana, Segestam Carthagine revecta victoriam populi Rom, reditu suo nuntiasser. Quam dissimilishic dies illitemporiv videbatur: tum Imperator populi Rom. vir clarissimus, Deospatrios reportabar Segestanis, ex urbehostium recuperatos: nunc ex urbe sociotum praetor eiusdem populi turpissimus, atque impurissimus eosdem illos deos nesario scelere auferebat. Quid hoc tota Sicilia est clarius, quam omnes Segestanas matronas et virgines convenisse, cum Diana exportarerur ex oppido? unxisse unguentis? complesse coronis et floribus? ture odoribusque incensis usque ad agn fines prosecutas esse? hanc tu tantam religionem, si tum in Imperio Propter cupiditatem, atque audaciam, non pertimescebar, ne nunc quidem in tanto tuo, liberorumque tuorum perirulo perhorrescis? quem tibi atu hominem, invitis Diis immoitalibus, aut vero Deum, tantis eorum religionib is violatis; auxilio futuram puras? tibiliaa Diama in pace, atque in otio religionem nullam attulit? quae eum duas urbes, in quibus locita fuerat, captas incensasque vidisset, his ex duorum bellorum flamma ferroque servara est: quae Carthaginensium victoria loco mutato, religionem tamen non amisit: P. africani virtute religionem simul cum loco recuperavit.

3. Quo quidem scelere suscepto, cum inanis esset basis; et in eo P. africani nomen incisum, res indigna atque intoleranda videbatur omnibus, non solum religion es esse violatas, verum etiam P. Africani, viri fortissimi, refum gestarum gloriam, memoriam virtutis, monimenta victoriae C. Verrem sustulisse. Quod cum istirenuntiaretur de basi, ac literis, existimavit homines in oblivionem totius negotii esse venturos, si etiam basim tamquam indicem suisceleris sustulisset, itaque tollendam istius imperio locaverunt. qua vobis locatio ex publicis Segestanorum literis priote Actione recirata est. Tenunc P. scipio, te inquamlectissimum, ornatissimumque adolescentem appello, abs te officium tuum debitum generi, et nomini, requiro, et flagito. Cur


page 689, image: s703

pro isto, qui laudem honoremque familiae vestrae depeculatus est, pugnas? cum eum defensum esse vis? cur ego tuas partes suspicio? cur tuum onus sustineo? cur M. Tullius P. Africani monimentarequitit? P. Scipio eum, qui illa fustulit, defendit? cum mos a maioribus traditus sit, ut monimenta maiorum ita suorum quisque defendat, ut ea ne ornari quidem nomine alieno sinat: tu isti aderis, quinon obtrivit aliqua ex parte monimenta P. scipionis, sed funditus sustulit ac delevit? quisnam igitur per Deos immortales tuebitur P. Scipionis memoriam mortui? quis monimenta atque indiciv virtutis, situes relinquis, ac deseris? neque solum spoliata illa patiere, sed eriam eorum spoliatorem, vaxatoremque defendes, adsunt Segestani clrentes tui, sociique Populi Romani atque amici: certiorem te faciunt. P. africanum Carthagine deleta simnlacrum Dianae maioribus suis restituisse, idque apud Segestanos eius imperatoris nomine positum, atque dedicatum fuisse, hoc Verrem demoliendum et asportandum, nomenque omnino P. Scipionis delendum, tollendumque curasse: orant te, atque obsecrant, ut sibi religionem, gemerituo laudem, gloriamque restituas; ut quod ex urbe hostium per P. Africanum recuperatint, id per te ex praedonis domoc conservarepossint: quid aut bis respondere honest? potes, aut illi facere, nisi ut te, ac fidern tuam implorarent? adsunt et implorant. potes domesticae laudis amplitudinem Scipio tueri: potes, omnia in te sunt, quae aut fortuna hominibus, aut natura largitur. non praecerpo fructum officii tui: non alienam mihilaudem appeto: non est pudoris mei, P. Scipiotie, florentissimo adolescente, vivo ac incolumi me propugnatorem monumentum P. Scipionis defensoremque profiteri.

4. Quamobrem si suscipis domesticae laudis patrocinium, me non solum silere de vestris monimentis oportebit, sed etiam aletari, P. Africani eiufmodi esse fortunas mortui, ut eius honos ab iis, qui ex eadem familia sint, defendatur, neque ullum adventitium requiratur auxiliurn, Sin istius amicitia te impediet: si hoc, quod abs te postulo, minus ad officium ruum pertinere arbeitrabere: succedam ego vicatius to muneri: suscipiam partes, quas alienas esse arbitrabar, en ista praeclata nobilitas desinat queri, populum Rom, hominibus


page 690, image: s704

novis, atque industriis libenter honores mandare, semperque mandasse. Non est quaerendum, ita ca civitate, quae propter virturem omnibus ntionibus imperat, virtutem plutimum posse. Sit apud alios imago P. Africam: orncntur alii mortui virtute, ac nomine talis ille virtuir, ita de populo Rom, meritus est, ut non uni familiae, sed universae civitati commendatus esse debeat. Estaliqua mea pars virilis, quod eius civitatis sum, quam ille amplam, illustrem, claramque reddidit: praecipue quodin his artibus pro mea parte versor, quarumille Princepssuit, aequitate, industria, temperantia, defensione niserorum, odio improborum, aquae cognatiostudiorum et artium propemodum non minus est coniuncta, quam ista, qua vos delectamini, eneris et nominis. Repeto abs te Verres monimentum P. Africani causam Siculorum, quam suscepi, relinquo: iudicium de pecuniis repetundis non sit hoc tempore: segestanorum iniuriae negligantur: basis P. Africani restituatur: nomen invictissimi Imperatoris incidatur: signum puleherrimum Carthagine capta recuperatum, reponatur. Haec abs te non Siculorum defensor, non tuus accusator, non Segestani postulant, sed is, qui laudem gloriamque P. Africanituendam, consecrandamque suscepit.

5 Non vereor, ne hoc offieium meum P. Servilio Iudici non probem: qui cum res maximas gesserit, monimentaque suarum rerum maxima constituat, atque in his elaboret: profecto volet non solum suis posteris, verum etiam omnibus viris fortibus, et bonis civibus defendenda, non spolianda improbistradere. Non vereor, ne tibi Q. Catule displiceat, cuius amplissimum in orbe terrarum, clarissimumque monimentum est, quamplurimos esse custodes monimentorum, et putare omnes bonos alienae gloriae defensionem ad officium suum pertinere. Er quidem cateris istius surtis acflagitiisita moveor, ut ea reprehendenda putem: hic vero tanto dolore afficior, ut n hil mihi indignius ferendum videatur, Verrea Afri ani monimentis domum suam, plenam stupri, plenam flagitii, plenamque dedecoris, ornabit? Verres temperantissimi sanctissimique viri monimentum, Dianaesimulacrum virginis, in ea domo collocabit, in qua semper meretricum leonumque flagitia versantur.



page 691, image: s705

IMITATIO.

In exagit andis sacrilegiis lconomachorum, velprisci, velhuius etiam evihominum, qui tum auri argentique cupiditate dicti, rum prisca religionis inflammati odio, nec effigies quidem Salvatoris in templis ad ipsius memoriam frequentandam passisunt, quitamen levium etiam muliercularum secum esse patiuntur imagines, hie locus imitantipoterit deser vire. Exempla nobis totus Septentrio luculents suppeditat.

III. Crudelieatis in Verre exemplu, ab uno potissimum adiuncto, quod civem Romanum necarit, per comparationes, amplisicatum. Cercero Actione VI. in Verrem, circa finem.

1. Singulare crudelitatis exemplum pathetice describit, et sict exempli comparatione extollit.

2. Adiunctum facti, quod nempe in opprobrium Rom. nomiru cederet, comparatione disparium, atque ex minore amplisicat.

Narratio exaggerata, per adiuncta quis? quid? et quomodo?

1. Quid ego de P. Gavio Cossano municipe dicam, iudices? aut qua [orig: quâ] vivocis, qua [orig: quâ] gravitate verborum, quo dolore animi dicam? tametsi dolor me non deficit: ur cetera mihi in dicendo digna re, digna dolore meo suppetant; magis elaborandum est, quod crimen eiusmodi est, ut cum primum ad me delatum est, usurum me illo non putarem: tametsi enim verislimum esse intelligebam, tamen credibile fore non arbitrabar, coactus lacrimis omnium ciyium Roman. qui in Sicilia negotiantur, adductus Valentinorum hominum honestissimorum, restimoniis, omniumque


page 692, image: s706

Rheginorum, rum, multorum equitum Rom. qui casu tum Messanaefuerunt, deditantum priore actione testium, res ut nemini dubia esse posset. quid nunc agam? cum iam tot horas de uno genere, ac de istus nefaria crudelitate dicam, cum propec omnem vim verborum eiusmodi, quae scelere istius digna sunt, aliis in rebus consumpserim, neque hos providerim, ut varietate criminum vos attentos tenerem, quemadmodum de tanta re dicam? opinor unus modus, atque una ratio est. rem in medio ponam, quae tantum habet ipsa gravitatis, ut neque mea, quae nulla est, neque cuiusquam ad inflammandos vestros animos eloquentia requireiur. Gavius hic, quem dico; Cossanus, cum illo in numeroab isto in vincula coniectus esset, et nescio, qua [orig: quâ] ratione clam e latomiis profugisset, Messanamque venisset: qui prope iam Italiam, et moenia Rheginorum videret, et exillo metu mortis ac tenebris, quasi luce libertatis, et odore aliquo legum recreatus revixisset, loqui messanae coepit, et queri, se civem Rom in vincla esseconiectum, sibi recta [orig: rectâ] iter esle Romam, Verri se praesto advenienti futurum. non intelligebat miser, nihil interesse, utrum haec Messanae, an apud ipsum in praetorio loqueretur. Nam ut ante vos docui, hanc sibi iste urbem delegerat, quam haberet adiutricem scelerum, furiorum receptricem, flagitiorum omnium sociam itaque ad magistratum Mamertinum statim deducitur Gavius. coque ipso die casu Messanam Verres venit. res ad eum defertur, esse civem Romanum, quise Syracusis in latomiis su sse quereretur: quem iam ingredientem navem, et Verrem nimis atrociter minitantem, a se retractum esse, et asservatum, ut ipsein eum statueret, quod videretur. agit hominibus gratias, et eorum erga se benevolentiam, diligentiamque collaudat. Ipse inflammatus scelere, et surore in forum venit, ardebant oculi: toto ex ore crudelitas emicabat: exspectabant omnes, quo tandem progressurus, aut quidnam acturus esset: cum repente hominem proripi, atque in foro medio nudari, ac deligari, et virgas expediriiuber; clamabatille miser, se ciucm esse Roman municipem Cossanum, meruissese cum L Pretio splendidissimo equite Romano, qui Panormi n gotiaretur, ex quo haec Verres scirepossit. Tum istese comperisseait, eum speculandi causa in Siciliam a ducibus sugitivorum essemissum: cuius rei neque index, neque


page 693, image: s707

vestigium aliquod, neque suspicio cuiquam esset ulla. deinde iubet undique hominem prooripi, vehementissime verberari. Caedebatur virgis in medio foro Messanae civis Romanus, iudices, cum interea nullus gemitus, nulla vox alia illius miseri inter dolorem, crepitum que plagarum audiebatur, nisi haec, civis Romanus sum. hac se commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum, cruciaturn a corpore deiecturum arbitrabatur. is non modo hoc, non perfecit, ut virgarum vim, cruciatumqne deprecaretur; sed cum implorarer saepius, usurparerque nomen civiiatis, crux, curx, inquam infelici et erumnoso qui numquam istam potestatem viderat, comparabatur, ô nomen dulcel berta is! ô ius eximium nost ae civitatis! ô lex Porcia, legesque Sempron ae! ô graviter desiderata, et aliquando reddita plebi Roman tribunicia potestas! huccine tandem omnia reciderunt, ut civis Romanus in provincia populi Romani in oppido foederatorum, ab eo qui beneficio populi Romanifasces, et fecures haberer, deligatus in foro virgis caederetur? quid, cum ignes, candente que laminae, ceterique cruciatus adovebantur? site illius acerba imploratio et vox miserabilis non inhibebat, ne civium quidem Romanorum, quitum aderant, fletu et gemitu maximo commovebare? in crucem tu agere ausus es quemquam, qui se civem Romanum esie diceret? situapud Persas, aut in extrema India deprehensus Verres ad supplicium ducerere, quid aliud clamitares, nisi te civem esse Romanum? nisi ribi ignoto apudignotos, apud barbaros, apud homines in extremis atque ultimis gentibus positos, nobile et illustre apud omnes nomen tuae civitatis profuisset: ille quisquis erat, quem tu in crucem rapiebas, qui tibi esset: ignotus, cumcivem se Romanum esse diceret, apud te praetorem, se non effugium, ne moram quidem mortis mentione atque usurpatione civitatis assequi potuit? Homines tenues, obscuro loco nati, navigant, adeuntque ad ea loca, quae numquam antea adierant, ubi neque notiessent, quo venerunt, neque semper cum cognitoribus esse possunt: hac una [orig: unâ] tamen fiducia [orig: fiduciâ] civitatis non modo apud nostros magistratus, qui legum, et existimationis periuclo continentur: neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate coniuncti sunt, fore se tutos arbitrantur: sed quocumque verint, hanc sibirem praesidio sperant


page 694, image: s708

futurum Tolle hancspem, tolle hoc praesidium civibus Romanis: constirue nihil esse opis in hac voce, civis Rom. sum: posse impune praetorem, aut alium quemlibet supplicum, quod velit, in eum constiturere, quise civem Rom. esse dicat: quis ignoter, quin iam omnes provicncias, iam omnia regna, iam omnes liberas civitates, iam omnem orbem terraium, qui temper nostris hominibus maxime patuit, civibus Rom ista defensione praecluseris.

2. sed quid plura de Gavio? quasi tu Gavio tum fueris infestus, ac non nomini, generi, iuri civium hostis, non illi, inquam, hommi, sed cuasae communi libertatis inimicus fuisti. sed quid enim attinuit, cum Mamertini morte atque instnuto suo crucem fixissent post urbem, in via Pompeia, te iubere in ea parte figere, quae fretum spectaret, et hoc addere, quod negare nullo modo potes, quod omnibus audientiubs dixisti palam, teiccitco illum locum deligere, ut ille, quise civem Rom esse diceret, ex cruce Italiam cernere, ac domum suam prospicere posset? Itaque illa crux sola, iudices, post conditam Messinam illo in loco fixa est. Italiae conspectus ad eam rem ab isto delectus est, ut ille in dolore, cruciatuque moriens, praeengusto freto divisa servitutis ac libetatis iura cognosceret: I alia autem alumnum suum servitutis extremo summoque supplicio affectum viderer. Facinus est vincire civem Roma scelus verberate: prope parricidium, necare: quid dicam in crucem tollere? verbo satis digno tam nefaria res appellari nullo modo potest, non fuit his omnibus iste contentus. Spectet, inquit, pattiam: in conspectu legum libertatisque motiatur. Non tu hoc loco Gavium, non unum homine, nescio quem civem Rom sed communem libertatis, et civitatis, causam in illum cruciatum, et crucem egisti. Iam vero videre hominis audaciam. nonne eum graviter rulisse arbitramini quod illam civibus Rom. crucem non posset in foro, non in comitio, non in rostris defigere? quod enim his locis, in provincia sua crlebritatesimillimum, regione proximum potuit, elegit: monimentum sceleris audaciaeque suae voluit esse in conspectu italiae, vestibulo Siciliae, praetervectione omnium, qui ultro, citto, que navigatent. Si haec non ad eives Rom. non ad altquos amicos nostrae civitatis, non ad eos, qui populi Rom. nomen audissent; denique si non ad homines, veium ad bestias, aut


page 695, image: s709

etiam, ut longius progrediar, si in aliqua desertissima solitudine ad saxa, et ad scopulos haec conqueri et deplorare vellem: tamen omnia muta atque inanima, tanta et tam indigna retum attecitate commoverentur. Nunc vero cum loquar apud sonatores populi Rom. Legum iudicio umque et iuris auctotes, timere non debeo, ne non unus iste civis Roman. illa [orig: illâ] truce d gnus, ceteri omnes simili periculo indignissimiiudicentur. Paulo ante, iudices, lacrimas in morte misera atque in dignissima navarchorum non tenebamus, et recte ac merito sociorum innocentium miseria commoucbamure quid nunc in nostro sanguine tandem facere debemus? nam civium Rom. omnium sanguinis coniunctus existimandus est, quoniam id et salutis omnium ratio, et veritas postulat. omnes hoc loco cives Rom. et quiadsunt, et qui ubicunquesunt, verstram severitatem desiderant, vestram fidem implorant, vestrum auxilium requirunt: omnia sua iura, commoda, auxilia, totam denique oibertatem in vefiris sententils versari arbitrantur.

IMITATIO.

Hac res ad cradelitatem ludaeorum imprimisque caipha Pontifuis in Christi discipulorumque eius persecutione, ac nece trudelissima domini sesemerito Regem sudaorum pradiecantis, usurpetam, paribus coloribus adumbrandum, valebit. At si magis lubeat, in alterius etiam Tyranni immanitate, erga Martyres Christidescribendaser viet.

Appendix et Observatio.

Hoc exercitium ut inter prima oratoria facillimum, hac [orig: hâc], qua [orig: quâ] praeivimus, via [orig: viâ] adhibendum erit, et rpimo exposita [orig: expositâ] facti historia [orig: historiâ] sub icienda amplificatio, deinde et immiscenda. Prteri que etiam Declamationibus aptari menstruis; ita ut principio historicus tamquam ex pulpito factum deponar. Deinde hinc certa adiuncta suas induta personas; inde quaedem etiam illustriores figurae, suam ad hoc factum, vel extollendum, vel deprimendum symbolam conferant. Hoc enim schema faciet ad firmandam adolescentum apprehensionem, ut intelligant, quid Orator ab Historico differat, illique ornamentorum adfcht, tum tu promptum


page 696, image: s710

deinde illis sit paria sectari. nec inamoeno haec spectaculo obici auditori simul et spectatori possunt. Ur, e. g. Factum sit: quod haereticus Iconomachus deiecertt in templo imaginem erucifixi. Historicus hoc recitet. Oratorpersonam, quis? advocet tamquam in praesidium suae causae, quam contra adversarium haereticum tueatur: quae sit ipse Christus, qui cum sibi hanc iniuriam irrogari tradiderit, poeterit hypothyposis subicere oculis facti modum, atque ex opposito describere, quas domi Bacchi ac Veneris imagipes in conclavi asservet, quibus improbe delectetur, cum Servatoris sui ferre non sustinuerit. Adsit et pro adiuncto quid, templis proscripta Religio, cultumque suum ac morem pristinum cum praesenti squalore et vastitate conserat. cui Ethopoeia vel etiam Prosopopoeia, aut Apostrophe suffragetur. Orator vero illa adiuncta, figurasque, quae in scena commode exhiberi nequeunt, aut si quam inter se connexionem requirat oratio, hanc ipse velut scenae huius director interponat, Talis enim rei amplificandae imago, semel animis adolescentum impressa. (ut nova et rara quaeque, praererquam quod delectent, haerent tenacissime) facilem deinde rerum ornandarum apprehensionem suppeditabant. Hiquidam puerilis et adhuc nascentis Eloquentiae lusus sunt, et crepundia, quae illae concedena videntur, dum adultior ad maturiora se transferat.

CAPUT XIV. De confirmatione orationis eiusque inventione universim.

COnfirmationem denique, quae cor ipsum, ut sic dicam, sanguinemque ac vitam orationis complectitur, accedimus. Haec cum in triplici dicendi genere, demonstrativo, deiiberativo, et iudiciali versetur, singulorumque generum plures formae sinr, exempla omnium tradere longum sit, et forte supervacaneum; quodis, qui in praecipuis dicendi formis probe exercitatus fuerit, in ceteris rudis cespitansque haetere non possit. Sed neque selecta veterum optimorumque in quibuscumque auctorum exempla suppetunt. reliquis autem ex praesenti instituto non lubet immorari, nostra


page 697, image: s711

suo loco, in proprias Exercitationes divisa, seorsim dabimus. non enim priscis haec lubet inserere

De inventione ad quodvis scribendi genus formamque lib. 1. providimus. Satis, ut opinor, non omnino rudibus; nam rudibus numquam futurum est satis. usdem etiam de fontibus prompsimus omnibus: ne inveniendi via vel stupidissimum lateret. Varietas enim in ipsa praeceptorum multitudine confundit. Regia ad plures urbes via [orig: viâ], citra errorem, tenditur.

Illud tamen hoc loco tardior bus universe suggeram, quod haerentes sterilesque ad in veniendum an mos iuvare possit.

1. Inventam cuiusque rei ex aliquo fonte rationem et argumentum per omnes rursum fontes locorum intrinsecorum expendi posse. Ut in exen plo quo ad ebrietatem dissuadendam usi lib. 2. sumus, accipe banc ex fonte 3. rationem, quod ebrietas turpis sit. Videbitur haec fortassis sterilior, quam ut pluribus diduci ornarique possit. Sunt enim aliae rationes aliis longe fecundiores, ut hic esset si ebrieratem noxiam ex eodem loco diceres. Age igitur, et per omnes rursum fontes minus fertilem rationem irriga. Quaere, quid turpido sit; et reperies, quod sit morum quaedam aifformitas, quae a recta ratione legibusque recedat. Deo hominibusque ingrata et despecta, quae si expendas singula si suis enumeres partibus, in sterili prorsus arena non desudabis. Deinde ad eiusdem turpitudinis causas indagandas transi: ut est impellens perditorum hominum societas, vilis est haustu voluptas, abiectus in ventris ser vitium animus; quae aliaque ex re praesenti nata se offerent, ac turpitudinis gravitatem haud leviter extollent. Disoute sub haec turpis eiusmodi vitae attributa quemadmodum homines ad gloriam nato indigna, plane ignobilis ac bestialis sit, Deo invisa, hominibus odiosa, familia universae ignominiosa, etc. Quarto effecta perpende quemadmondum ad honesta officia in republ praecludat aditum, ceteras virtutes in homine obscuret, ad vitia, profligata [orig: profligatâ] semel sama [orig: samâ] contempto omni dedecore viam sternat. Den que adiuncta sese etiam plura! cx cuiusque hominis loci ac temporis conditione, facile in calamum affundent, ut minime infecundam esse scriptionem patiantur.

2. Haec to tidem pene argumentorum copia [orig: copiâ], per


page 698, image: s712

contraria exornare, ac diducere poteris, ut quam praeclarum honorificumque sit, recta rationi legibusque conformem vitam ducere, Deo hominibu sque probari, etc. Quamquam nonnumquam ab his abstinendum, ne affectate nimium opposito ubique quaesita videatur. Quae enim rara, haec eadem non nimium frequentia esse possunt

3. Ad thesin communemque etiam locum, fecundum plerumque ac late patentem, se potest Orato effundere. Ut, quae qualisque hominisit ratio honestatus habenda, tam in politica, quam Christianae vita, quemadoiodum dedecus ac turpitudo omnis fugienda? cum pracipuum huius vita bonum honestas ist; prae qua non modo opes omnes contemnendae sint, verum et ipsa quandoque vita sit prosundenda. Haec enim evidenter demonstrata, facilem deinde ad ebrietatis turpitudinem dissuadendam viam sternunt. Ut quandoque ex his principiis. et ucluti capit bus fontium orationem irrigare, non modo laudabile, sed et necessarium sit, cum veritati universim cognitae, facile in singularibus minus exploratis assensus praebeatur.

4. Per remotionem factorum aut causaraem ingens quoque disserendi aequor paud tur. Quod in praesenti qu dem materia angustrus, alibi tamen late funditur. Dices ebrietat stuipitudini deditum, nihil arduum, praeclarumque sive in privata familia, sive in vepubl moliri, non tangi sui nominis, non posleritatis ac gentis suae gloria. Si administranda res familiarn, et publica sit, si consilium in re dandum ancipiti, si cum fame sitique conflictandum, si bostium machinationibus occurrendum, nihil generoso ac forti dignum viro aggredi. sui ventris curae intentum, etc. ac vile abdominis mancipium. In hoc tamen discursu cavendum est ne illa removeas, quae convenire non possent. Ut si de rustico obrietati dedito assereres, iter sibi ad regiam dignitarem praecludere: cum nec sobrius quidem eius spem habirurus esset. Ceterum haec dausarum remotio per omnes sese fontes, non minus quam rationes aliae, earumque contraria possunt explicare

5. per comparationes a pari, vel dispari sumptas e iusmodi quoque ratio ornari amplificarique poterit. Adducantur hic, e g. parentes aut maiores prodigi hominis, cum summa honestate atque existimatione, tum etiam facultatem incremento sobriam agentes vitam. vel secum conferatur, aut in ceteris


page 699, image: s713

aectionibus cum honore susceptis, aut in vita praeterita temperantius acta: aut cum aliis hac potandi consuetudine ad gravem ignominiam prolapsis; aut modera [orig: moderâ] vita ad magnam dignitatem emergentibus. Utrumque enim oppositorum in contentionem hanc adduci solet. Quanta hinc scribendi copia ornatusquine affluat, et datis supra exemplis, et pluribus infra tradendis constab t.

Haec alique si ex locis communibus per similia, exempla, testimonia, apophthegmara, symbola heroum, ritus gertium, legesque illustrentur, quae poterit tandem deesse scribenti materia? Quare de inveniendi ratione generalem hanc instructionem concludimus. Singularia argumenta, quae in formis orationum diversis se offerunt, breviter in lib. 1. tradidimus. Quorum nonnulla in ipsa praxi deducta suis modo exemplis accipies.

CAPUT XV. De confirmatione orationis in genere demonstrative, sive exornativo, cum subiectione ex emptorum ad laudem Attributorum spectantium.

CUm in genere dicendi epidictico, sive exornativo, laus et vituperatio dominetur, rerum autem laudatarum, seu reprchendarum species duae sint praecipuae, qualitates nimirum, sive attributa rerum, tum deinde ipsae substantiae. Die quibus lib. 1. c. 6. 7. et 8. disserui fusius, ratione inveniendi universe praescripta. Illa ante omnia, lectorem velim recolere, ac deinde in singularibus hisce exemplis, quae utriusque generis plura dedi quem admodum his optimi auctores usi sint, observare; ac denique, in quo proficiendi ratio praecipua sistitur, imitatione exprimere. A qualitatibus sive attributis ordior, quia magis in sensum notitiamque nostrum incurrunt, ad substantias deinde harum nobis beneficio cognitas transiturus. Simul adiciam, ex quibus res quaeque potissimum locis, aut probetur, aur amplificetur. Cum Oratores plerique fontes maxime cop osos, ceteris, vel prae: eritis, vel obiter tantum libatis, adire soleant. Saepe und altero ve, ne in immensum crescat oratio, ad suum iostuutum


page 700, image: s714

contenti. Non enim quantum quisquis argumentorum verborumque, sed quam ad persuadendum idonea, validaque depromat, Oratoris interest. Sat dixit, qui persuasit, numquam satis, etiamsi diem impleat, qui hoc dicendo non est assecutus. si usquam huic locus sententiae sit, est in oratione, Sat multum, si sat bene.

In laude Attributorum, unum de Musica, alterumque de Amicitia exemplum brevius, tertium vero de Eloquentia aliquanto longius induxi, in quo ipsius cloquentiae qualitates et adiuncta, tum etiam affectus a Cicerone diversis locis expenduntur; stylo tamen humiliori, sed a principiis novi oratoris non alieno.

Exemplum I. Laus Musicae temperatae ab origine et effectis. Tyrius diss. 21.

1. Musica caelestis origine commendatur, reiecta molli illa voluptatis Magistra.

2. Musicainter homines recte instituta, ad affectus, vellanguentes excitandos, velefferatos moderandos reperta est, ut Orphei et Amphionis et Themistoclis exemplo traditur.

Nunc de Musica, ut instituimus, quae omnium animi disciplinarum antiquissima est, quae par videntur, dicamus Eam nimirum et singulis hominibus, et totis conducere urbibus, quibus Deorum munere exercitium eius est concessum. Non de ea nunc ago, quae tibiis, aut cantiunculis, aut pedum motibus, aut sola vocis inflexione, sine verbis, animum penetrat: nec aliud quam aurium voluptatem habet, cur celebretur. Hanc enim amplexa esse videtur animi humani coriuptio, dum iucunditatis sequitur speciem, et ut gratificetur sibi veram illam spuriam illegitimamque mutuasse Musicen. Hodie certe ex nostris sublata est oculis: positaque antiqua illa sinceraque sua pulchritudine, imponit nobis.

"

Sicut columba fictus haud verus, nitor.

"

Nescimus enim solara Musicae imaginem esse, quam retinu mus, veramque illam Heliconiam Musam habere falso


page 701, image: s715

nos arbitramur, quae amica Hemeri, magistra Hesiodi, Orphei mater fuit. Cum neque habeamus eam, neque imbuti ea [orig:] simus. Hinc illegitima usurpatio paullatim sese insinuans, nostrum cum publice, tum privatim in errorem hunc pertraxit animum! Ex quo Dores, qui Siciliam incolunt, simplicem illam agrestem que Musicen, qua [orig: quâ] inter greges suos pecudesque urebantur, domi reliquerunt, ac pro ea tibias Sybariticas amare, ad Ionicas saltare coeperunt. Atque ita dementiores, ut levissime dicam, aut ut verius, intemperantiores facit sunt. Antiqua Atheniensium Musica, nihil aliud, quam chori puerorum virorumque erant, et agricolae in populos div si, qui adhuc a semente sua et messe sordidi, incomposita quaedam et extemporanea canebant carmina. Ab his cum ammus ad scenicam paulatim et theatralem artem, quae res voluptatem prorsus habet insatiabilem. deflecteret, hoc corrumpendae fuit reipublicae principium. At vera illa harmonia, quam Musarum canit chorus, dux earum inchoat Apollo, ammum in statu suo retinet, domum conservat, conservat navem, conservat exercitum. Quod si Pythogorae, ut par est, credimus, caelum quoque modulationem edit. Non quod ut lyra pulsetur, autinfletur ut tibia: sed quod circuitu suo divina illa. Musicaque in eo sunt corpora, congruo aptoque motu caelestem quandam excitent harmoniam. Cuius quidem elegantiam Dii sentiunt, nos vero non item: vel quod tanta eius sit excellentia, vel quod tanta sit nostra imbecillitas. Nec aliud occulte innuere Hrsiodus voluit, cum Heliconem quendam statuit Musarum, divinosque choros, praesidem, sive solem facit, sive Apollinem, sive quocumque nomine clarissium illum ignem, qui in hac harmonia agit principem, appellare libuerit.

At vero humana illa nostra, quae circa animum versatur, quid aliud est, quam custos eius et magistra: quae affectibus prae est illius, ut si qui nimium se efferant, et exsultenr, eos demulceat: si qui remissi nimium, et dissoluti sint, eos exacuat denuo excitetque? Haec est, quae sacillime luctum levat, facillime iram cohibet, optime cupiditates temperat, dolores mitigat, amores solatur, adversam sublevat fortunam. Optima haec in sacrificiis comes, in epulis convictrix, imperatrix in bello. Haec est, quae maxime in festis reficit, Bacchanalibus saltat, in mysteriis afflat homines. Huius praecipuum


page 702, image: s716

quoque opus est, modulatione sua apte rempubl. temperare, Ita agrestes Boeotorum mores tibiae studium, tibiaeque aptatum Pindari carmen mitigavit. Sic Tyrtaei numeri Spartanos, Argivos, Telesillae modi, Lesbios Alcaei cantus excitarunt. Sit et Polycratem Samiis mitiorem reddidit Anacreon, eiusque tyrannidi Smerdiae amorem, Cleobuli comam, tibiasque Bathylli, et Ionicos immiscuit cantus, Iam antiquiora his quid attinet dicere? celeberrimus ille Orpheus. Oeagri et Calliopes ipsius dicitur fuisse filius: qui in Thraciae monte Pangaeo natus putatur. Hunc Thracum populi in colunt, quos Odrysos dicunt, homines agrestes, latrociniis addicit, inhospitales. Sola [orig: Solâ] tamen cantus voluptate deliniti, Orpheum tamquam ducem secuti sunt Odrysi. Hoc erat videlicet quercus et fraxinos ducere. Feritatem enim ignobilem eorum, quos hac capi voluptate videbant, inanimi contulerunt corpori Poetae. Alius in Boeotia citharoedut erat Praestantissimus, cuius artem non saxa, ut fabula vult, sequebantur (quomodo enim cantu strui posset murus?) sed bellica militarique modulatione in acie Boeoticam iuventutem ordinabat: atque ita inexpugnabili muro Thebas cingebat. Qualem et apud Spartiatas suos excogitavit Lycu gus, qui tibiam pro duce militari iuventuti in praelio praeire voluit. Illi pone sequebantur, et tripudiantes hostem invadebant. Talis fuit et Themistoclis tibia, qua ipsas Athenas in naves deduxit: ubi ad tibiae modos remigabant alii; alii pugnabant: utrique vincebant. Huic choro Eleusiniae applaudebant Deae. Hinc tot illa victoriarum monumenta: Hinc Laconica Atticaque trophaea mari terraque parta, cum inscriptionibus pulcherrimis erecta fuerunt. In hoc choro Lacedemonii vincebant, hunc Leonides ducebat. Quid autem pluribus opus est, aut de Musica ultra agimus? Cum optima pacis administra, optima belli comes: optima Reipublicae socia, optima puerorum nutrix. Omnium namque sensuum velocissimus auditus est, omnium celerrime, quae percipit, animae communicat, suisque eam convenire ac consentire cogit affectionibus. Quo fit ut animi vera a Musica aliena, quippe quamvis voluptatis pro ea amplectuntur speciem numquam rectae legis fiant participes.



page 703, image: s717

IMITATIO.

Serviet si quem ad Musices studium coneris impellere, aut aliquem artis illius peritum dignis laudibus ex ellere, ab universo enim genere ad singulas transire species, aut personas illi studio addictas licet.

II. Laus Amicitiae: a natura, effectis et contrario. Laelius apud Cic. de Amicit.

In exordio definie amicitiam, quam in virtute, fundari asserit, ean que mulias opportunitates habere.

Probat 1. es commodis solattisque, quae amicus ab amico in omni fortuna percipit, cum in illo, tamquam altero se, acquiescat. Probat 2 a contrarie. Ubi enim sublata amicitia est, dissensionibus Respubl turbantur. Probat 3. Ex consensa mortalium omnium, qui fidam amicitiam magni faciunt.

Laelius ad Fannium et Scaevolam.

1. Amicitia nihil est aliud, nisi omnium divinarum humanarumque rerum, cum benevolentia et caritate summa consensio. qua quidem haud scio, an, excepta sapientia, quidquam melius homini sit a Diis immortalibus darum, divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates. belluarum quidem hoc extremum est: illa autem superiora incerta et caduca, posita non tam in nostris consillis, quam in fortunae temeritate. qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem; sed haec ipsa virtus amicitiam gignit; et continet: nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest. iam virtutem ex consuetudine vitae, sermonisque nostri interpre temur; nec metiamur eam, ut quidam decti, verborum magnificentia; virosque bonos eos, qui habentur, numeremus, Paullos, Catones, Gallos, Scipiones, Philos. His communis vira contenta est: eos au em omittamus. qui omnino nusquam reperiuntur. Tales igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere.



page 704, image: s718

Principio, quis potest esse vita [orig: vitâ] vitalis, ut ait Ennius, qui non in amici mutua benevolentia conquiescat? quid dulcius quam habere quocum omnia audeat sic loqui, ut secum? quis esser tantus fructus in prospetis rebus, nisi haberes, qui illis aeque, ac tu ipse, gauderet? adversas veto ferre difficile esset sine eo, qui illas gravius, quam tu, ferret. denique ceterae res, quae expetuntur, opportunae sunt singulae rebus fere singulis; divitiae, ut utare; opes, ut colare, honores, ut laudere; voluptates ut gaudeas; valetudo, ut dolore careas, et muneribus fungare corporis, amicitia plurimas res continet; quoquo te verteris, praesto est; nullo loco excluditur, numquam molesta est: itaque non aqua, non igni, ut aiunt, pluribus locis utimur, quam amicitia. neque ego nunc de vulgari, aut de mediocri, quae tamen ipsa delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquer; qualis eorum, qui pauci nominantur, fuit. Nam et res secundas splendidores facit amicitia, et adversas, patiens communicansque, leviores, cumque plurimas et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bona spe praeluceat imposterum nec debilitari animas, aut cadere patitur. verum enim amicum qui intuetur; tamquam exemplum aliquod intuetur sui. Quocirca et absentes adsunt, et egentes abundant, et imbecilles valent, et quod difficilius dictu est, mortui vivunt, tantus eius honos, memoria, desiderium persequitur amicorum.

2. Quod si exemeris ex natura rerum benevolentiae coniunctionem; nec domus illa, nec urbs stare poterit; ne agri quidem cultus permanebit. id si minus intelligitur; quanta vis amicitiae, concordiaeque sit, ex dissensionibus atque ex discordiis percipi potest. quae enim domus tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis atque dissidiis funditus possit everti? ex quo, quantum bonum sit in amicitia, iudicari potest. Agrigentinum quidam, doctum quendam virum, carminibus Graecis vaticinatum ferunt; quae in rerum natura, totoque mundo constarent, quaeque moverentur, ea contrahere amicitiam, dissipare dilcordiam.

2. Atque hoc quidem mortales et intelligunt, et reprobant. Itaque si quando aliquod officium existit amici, in periculis, aut adeundis, aut communicandis, quis est, qui id non maximis efferat laudibus? qui clamores tota cavea nuper


page 705, image: s719

hospitis et amici mei, M. Pacuvii in nova fabula? cum ignorante Rege, uter eorum esset Orestes, Pylades orestem se esse dicere, ut pro illo necaretur; Orestes autem, ita ut erat, Orestem se esse perseveraret. stantes autem plaudebant in re ficta: quid arbitramur in vera fuisse facturos? facile indicabat ipsa natura vim suam; cum homines, quod facere ipsi non possent, id recte fieri in altero iudicarent.

IMITATIO.

Quod nemo amicus DEo fidelior sit, qui virtute conciliari nobis potest, et sine hac Dei amicitia omnis nostra ruat felicitas, cum hac vero consistat, imitando facile docebis, et hanc unam esse, cui homines caelitesque plaudant.

Exemplum III. §. 1. De origine liberalium artium. Liberales artes a Graecis repertae, a Latinis deinde non minori gloria, excultae fuerunt. Cicer. l. 1. Tusc. qq.

Argumenta sumuntur a partium enumeratione.

1. Exordium a suo studio; quod se post longas pro Republ. occuptiones, de Philosophia, ait, resumere.

2. Ostendit deinde per artium, et discip linar um enumerationem, pler asque apud Lationsi am esse, aut reddi illustriores. ut sunt disciplina domestica, ac praecipue militaris, artes vero ut Poeticam, pictoriam, musicam, Mathematicam, ideo minus cultas, quia parum honoratas. In oratoria Graecis Latinos nihil concedere.

3. Denique se elaboratur um asserit, ut Philosophia quoque apud Latinos illustretur polito dicendi genere.

Cicero ad Brutum.

Cum defensionum laboribus senatoriisque muneribus,


page 706, image: s720

aut omnino, aut magna ex parte aliquando liberatus, retuli me, Brute, te hortanre, maxime, ad ca studia quae retenta animo, remissa temporibus longo intervallo intermissa revocari, et cum omnium artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio et disciplina, studio spaientiae, quae Philosophia dicitur, contineretur: hoc mihi Latinis literis illustrandum putavi: Quia Philosophia Graecis et literis, et doctoribus percipi non posset: sed meum iudicum semper fuit, omnia nostros aut invenisse per se sapientius, quam Graecos, aut accepta ab illis fecuisse meliora, quae quidem digna statuissent, in quibus elaborarent.

Nam mores et instituta vitae, resque domesticas ac familiares nos profecto, et melius tuemur, et lautius. Rem vero publicam nostri maiores certe melioribus temperaverunt, et institutis, et legibus. Quid loquar de re militaris? in qua cum virtute nostri multum valuerunt, plus etiam disciplina, iam illa, quae natura, non literis assecuti sunt, neque cum Graecis, neque cum ulla gente sunt conferenda, quae enim tanta gravitas, quae tanta constantia, magnitudo animi, probitas, fides, quae tam excellens in omni genere virtus in illis fuit, ut sit cum maioribus nostris comparanda: doctrina Graecia nos, et omni literarum genere superabat, in quo erat facile vincere non repugnantes. Nam cum apud Graecos antiquissimum doctis sit genus Poetarum. si quidem Homerus fuit, et Hesiodus ante Romam conditam, Archilochus regnante Romulo: serius Poeticam nos accepimus: annus enim fere CCCCCX post Romam conditam Livius fabulam dedit Claudio caeci filio, et M. Tutidano Consulibus, anno ante natum Ennium: qui fuit maior natu, quam Plautus et Naevius. Sero igitur a nostris Poetae, vel cogniti, vel recepti. Quamquam est in Originibus, solitos esse in epulis canere convivas ad tibicinem de clarorum hominum virturibus. honorem tamen huic generi non fuisse declarat oratio Catonis, in qua obicit, ut probrum, Marco Nobiliori, quod is in provinciam Poetas duxisset, duxerat aurem Consul ille in Aetoliam, ut scimus, Ennium. Quo minus ergo honoris erat Poetis, eo minora studia fuerunt. Nec tamen si qui magnis ingeniis in eo genere exstiterunt, non saris Graecorum gloriae responderunt. An censemus, si Fabio nobilissimo homini laudi datum esset, quod pingeret,


page 707, image: s721

non multos etiam apud nos futuros Polycletos, et Parrhasios fuisse? honos alit artes, omnesque incenduntur ad studia gloria [orig: gloriâ]: iacentque ea semper, quae apud quosque improbatur. Summam eruditionem Graeci sitam censebant in nervorum vocumque cantibus. igitur et Epaminondas, Princeps, meo iudicio, Graeciae, fidibus praeclare cecinisse dicitur: Themistoelesque aliquot ante annis, cum in epulis recusasset lyram, habitus est indoctior. Ergo in Graecia musici floruerunt, discebantque id omnes, nec qui nesciebar, satis excultus doctrina putabatur. In summo apud eos honore Geometria fuit. itaque nihil Mathematicis illustrius. At nos, metiendi, rationandique utilitate huius artis terminavimus modum. At contra Oratorem celeriter complexi sumus: nec eum primo erudirum, aptum tamen ad dicendum: post autem cruditum. Nam Galbam, Africnum, Laelium, doctos fuisse memoria traditum est, studisoum autem eum, qui hos aetate anteibat, Catonem: post vero Lepidum, Carobnem, Gracchos; Deinde ita magnos, nostram ad aetatem, ut non multum aut nihil omnino cederetur Graecis.

3. Philosophia iacuie usque ad hanc aetatem, nec habuit ullum lumen literarum Latinarum: quae illustranda, et excitanda, nobis est, ut, si occupati profuimus aliquid civibus nostris, prosimus etiam, si possumus, otiosi. In quo eo magis nobis est elaborandum. Multi iam esse Latini libri dicuntur scripti, inconsiderate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis. Fieri autem potest, ut recte quis sen tiat, et id, quod sentit, polite eloqui non possit. Sed mandare quendam literis cogitationes suas, qui eas nec disponere, nec illustrare possit, nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio, et literis. Itaque suos libros ipsi legunt, cum suis, nec quisquam attingit praeter eos, qui eandem licentiam scribendi sibi permitti volunt. Quare si aliquid oratoriae laudi nostra attulimus industria, multo studiosius Philosophiae fontes aperiemus, e quibus etiam illa manabant. Sed, ut Aristoteles vix summo ingenio, scientiae copia, cum motus esset Isocratis Rhetoris gloria, dicere etiam coepit, adolescentes docere, et prudentiam cum eloquentia iungere: sic nobis placet nec pristinum dicendi studium deponcre, et in hac


page 708, image: s722

maiore et uberiore arte versari. Hanc enim perfectam philosophiam semper iudicavi, quae de maximis quaestionibus copiose posset, ornateque dicere.

§. 2. De eloquentiae vi. Ab eiusdem effectis. Cicero I. 1. de iuvent. Bonine an mali plus eloquentia Rebuspubl. contulerit?

1. Exordium et Propositio declarat prefuisse Rebuspubl. Eloquentiam ad pacem tranquillitatemque firmandam. Inutilem vero et sibi et patriae esse, quieloquentiae studio ad Reipubl. commodum non utatur.

2. Confirmatio probat 1. ex eo utilitatem eloquentiae, quod per hanc primum homines ex agrestirudique vita, ad civilis vitae cultum, mansuetudinem, societatemve iuris communis, traducti fuerint.

3. Contra vero, postquam maligni homines abuti eloquentia adiniquas privatorum hominum contro versias coepere, ac multitudinsi iudiciso ad Rempubl. administrandam evehi, ab optimis quibusque neglecta rursus eloquentia obsolevit. Fuisse tamen eo tempore maxime retinendam a probis viris eloquentiam.

4. Probat 2. ex co. Quod stuliorum hominum audaciae in Republ. maxime per eloqueintiam resistatur, ut exemplo Catonis, Laelii, et Gracchorum Rempubl. Romanam adversus improbes homines tuentium ostendit.

5. Probat 3. non tantum ex commodis Reipubl. sed etiam honestate ac dinitate eloquentiae, quod hac una homines maxime a bestiis distingui videantur.

Cicero

1. Saepe et multum hoc mecum cogitavi, an mali plus attulerit hominibus, et civitatibus copia dicendi, ac summum eloquentiae studium. Nam cum et nostrae reipublicae detrimenta considero, et maximarum civitatum veteres animo colligo calamitates, non minimam video per


page 709, image: s723

discrtissimos homines invectam esse partem incommodorum. Cum autem res ab nostra memoria, propter vetustatem, remotas, ex literarum monimentis repetere instituo: multas urbes constitutas, plurima bella restincta, firmissimas societates, sanctissimas amicitias intelligo cum animi ratione, tum facilius eloquentia comparatas. ac me quidem diu cogitantem, ratio ipsa in hanc potissimum sententiam ducit, ut existimem sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sipientia nimium obesse plerumque, prodesse numquam. Quare si quis, omissis rectissimis atque honestissimis studiis rationis et officii, consumit omnem operam in exercitatione dicendi, is inutilis sibi, pernitiosus patriae civis alitur: qui vero ita sese armat eloquentia, ut non oppugnare commoda patriae, sed pro his pugnare possit, is mihi vir et suis, et publicis rationibus utilissimus, atque amicissimus civis fore videtur.

2. Ac si volumus huius rei, quae vocatur eloquentia, sive artis, sive Studii, sive exercitationis cuiusdam, sive facultatis a natura profectae, considerare principium: reperiemus id ex honestissimis causis natum, at que ab optimis ratiobus profectum. Nam fuit quoddam tempus, cum in agtis homines passim bestiarum more vagabantur, et sibi victu ferino viram propagabant, nec ratione animi quidquam, sed pleraque viribus corporis administrabant. Nondum divinae religionis, non humani officinratio colebatur: nemo legitimas viderat nuptias: non certos quisquam inspexerat liberos: non ius aequabile, quid utilitatis haberet, acceperat. Ita propter errorem, atque inscitiam, caeca ac temeraria dominatrix animi cupiditas, ad se explendam viribus corporis aburebatur, perniciosissimis satelliribus. Quo tempore quidam magnus videlicet vir, et sapiens cognovit, quae materia esset, et quanta ad maximas res opportunitas animis inesset hominum, si quis eam posset elicere; et praecipiendo meliorem reddere: qui dispersos homines in agris, et in tectis silvestribus abditos, ratione quadam compulit in unum locum, et congregavit, et eos in unamquamque rem inducens, utilem, atque honestam, primo propter insolentiam reclamantes, deinde propter rationem atque orationem studiosius audienteis ex feris et immanibus, mites reddidit et mansuetos. Ac mihi quidem videtur hoc nec tacita, nec inops dicendi


page 710, image: s724

sapientia perficere potuisse, ut homines a conluetu dine subito converteret, et ad diversas vitae rationes traducerer. Age vero, urbibus constitutis, ut fidem colere, et iustitiam retinere discerent, et aliis parere [orig: parêre] sua [orig: suâ] voluntate consuescerent, ac non modo labores excipiendos, communis commodi causa, sed etiam vitam amirtendam existimarent: qui [orig: quî] tandem fieri potuit, nisi homines ea, quae ratione inven slent, eloquentia [orig: eloquentiâ] persuadere potuissent? profecto nemo, nisi gravi, ac suavi commotus oratione, cum viribus plurimum posset, adius voluisset sine vi descendere: ut, inter quos posset excellere, cum eis se paterctur, et sua voluntate a iucundissima consuetudine recederet, quae praesertim iam naturae vim obtineret propter vetustatem. Ac primo quidem sic et nata et progressa longiu eloquentia videtur: et item postea maximis in rebus pacis, et belli cum summis hominum utilitatibus esse versata.

3. Postquam vero commoditas quaedam, prava virtutis imitatrix, sine ratione officii, dicendi copiam consecuta est: tum ingenio freta malitia, praevertere urbes, et vitas hominum labefactare assuevit. Atque huius quoque exordium mali, quoniam principium boni diximus, explicemus. Verisimillimum mihi videtur, quodam temporeneque in publicis rebus infantes et insipientes homines solitos esse versari, nec vero ad privatas causas magnos ac disertos homines accedere: sed cum a summis viris maxime res administrentur, arbitror alios fuisse non incallidos homines, qui ad parvas controversias privatorum accederent. quo bus in controversiis, cum saepe e mendacio contra verum hominem stare consuescerent, dicendi assiduitas aluit audaciam: ut necessario superiores illi propter iniurias civium resistere audacibus, et opitulari suis quisque necessariis cogeretur. Itaque cum in dicendo saepe par, nonnumquam eriam superior visus esset is, quis omisso studio sapientiae, nihil sibi, praeter eloquentiam comparasset; fiebat, ut et multitudinis, et suo iudicio dignus, qui rempublicam gereret, videretur. Hinc nimirum non iniuria, cum ad gubernacula reipublicae, temerarii atque audaces homines accesserant, maxima ac miserrima naufragia fiebant. Quibus rebus tantum odii, atque invidiae suscepit eloquentia, ut homines ingeniosissimi, quasi ex aliqua turbida tempestate, in portum: sic ex


page 711, image: s725

seditiosa et tumultuosa vita se in studium aliquod traderent quietum. Quare mihi videntur postea cetera studia recta, atque honesta per otium celebrata ab optimis, enituisse: hoc vero a plerisque eorum desertum obsolevisse eo tempore, quo multo vehementius erat retinendum, et studiosius adaugendum.

Nam quo indignius rem honestissimam et rectissimam violabat stultorum, et improborum temeritas, et audacia, summo cum reipublicae detrrimento: eo studiosius et illis resistendum fuit, et reipublicae consulendum. Quod nostrum illum non fugit Catonem neque Laelium, neque horum (ut vere dicam) discipulum africanum neque Gracchos Africani nepotes: quibus in hominibus erat summa virtus, et summa virtute amplificata auctoritas, et quae his rebus ornamento, et reipublicae praesidio esset, eloquentia, Quare meo quidem animo nihilominus eloquentiae studendum est, etsi ea quidam et privatim, et publice, perverse abutuntur: sed eo quidem vehementius, ne mali magno cum detrimento bonorum, et communi omnium pernicie plurimum possint: cum praesertim hocidem sit, quod ad omnes res et privatas et publicas maxime pertineat: hoc tuta, hoc honesta, hoc illustris, hoc eodem vita iucunda fiat.

5. Nam hinc ad rempublicam plurima commoda veniunt, si moderatrix omnium rerum praesto est sapientia. hinc ad ipsos, qui eam adepti sunt, laus, honor, dignitas consluit: hinc amicis quoque eorum certissimum, ac tutissimum praesid um comparatur. Ac mihi quidem videntur homines, cum multis rebus humiliores, et infirmiores sint, hac re maxime bestiis praestare, quod loqui possunt. Quare praeclarum mihi quiddam videtur adeptus is, qui qua re homines bestiis praestent, ea in re hominibus ipsis antecellat.



page 712, image: s726

§. 3. De eloquentiae difficultate. A partium enumeratione. Cicero lib. 1. de Oratore. An studium eloquentiae difficilius sit, quam artium ceterarum.

1. Exorditur Cicero a felicitate eor um, qui se turbulentisque Reipublicae curis, ad quietum studior um otium transferre pos. sunt, quod sibi hactenus inconcessum, nunc denique gauder obtigisse, ut Q. fratri politius aliquod scriptum de optime oratore postulanti morem gerat.

2. Propositione docet plures in cateris artibus, quam in eloquentiae admirabiles extitisse.

3. Confirmatione probat 1. ab enumeratione caterarum artium, in quibus omni atate excelluerunt, quamquam singulae aetates vix unum perfectum Oraiorem dederint.

4 Cum tamen videri contra possit eloquentia ceteris omnibus facilior, ut quae 1. ad vulgi sensum maxime accedere debeat, reliquae vero art es ab eo deflectere soleant. 2. maximo semper studio in Graecia ac Romae culta sit summis etiam opum honorisque praemiis imitantibus.

5. Probat 2. Ecloquentiae difficultatem ab enumeratione earum partim quae ad eloquentiam requiruntur, eo quod res plurimae eloquenti cognoscendae sint.

Cicero.

Cogitanti mihi saepenumero, et memoria vetera repetenti, perbeati fuisse, Quincte frater, illi videri solent, qui in optima republica, cum et honoribus, et rerum gestarum gloria florerent, eum vitae cursum tenere potueiunt, ut vel in negotio sine periculo, vel in otio cum dignitate esse possent. Ac fuit tempus illud, cum mihi quoque initium requiescendi. atque animum ad utriusque nostrum [orig: nostrûm] praeclara studia referendi, fore, iustum, et prope omnibus concessum esse arbitrarer, si infinitus forensium rerum labor, et ambitionis


page 713, image: s727

occupatio, de cursu honorum, etiam aeratis flexu constitisset. Quam spem cogitationum, et consiliorum meorum, cum graves communium temporum, tum varii nostri casus fefellerunt. Nam qui locus, quietis, et tranquillitatis plenissimus fore videbatur, in eo maximae molestrarum, et turbulentissimae tempestates exstiterunt.

Neque vero nobis cupientibus, atque exoptantibus fructus otii datus est ad eas artes, quibus a pueris dediti fuimus, celebran das, interque nos recolendas. Nam prima aetate incidimus in ipsam perturbationem disciplinae veteris: et consulatu devenimus in medium rerum omnium certamen. atque discrimen: et hoc tempore omen post consulatum obiecimus iis fluctibus, qui per nos a communi peste depulsi in nosmetipsos redundarunt. Sed tamen in his, vel asperitatibus rerum, vel angustiis temporis, obsequar studiis nostris: et quantum mihi vel fraus inimicorum, vel causae amicorum, vel respublica tribuet otii ad scribendum potissimum conferam. Tibi vero, frater, neque hortanti deero, neque roganti. Nam neque auctoritate quisquam apud me plus te valere potest; neque voluntate. Ac mihi repetenda est veteris cuiusdam memoriae non satis sane explicata recordatio, sed, ut arbitror, apta ad id, quod requiris, ut cognoscas, quae viri omnium eloquentissimi, clarissimique senserint, de omniratione dicendi. Vis enim, ut mihi saepe dixisti, quoniam quaedam pueris, aut adolescentulis nobis ex commentariolis nostris inchoata, atque rudia exciderunt, vix hac [orig: hâc] aetate digna, et hoc casu, quem ex causis, quas diximus, tot tantisque, consecuti sumus; aliquid iisdem de rebus politius a nobis, perfectiusque proferri: soleque nonnumquam hac de re, a me in disputationibus nostris dissentire, quod ego eruditissimorum hominum artibus eloquentiam contineri statuam: tu autem illam ab elegantia doctrinae segregandam putes et in quodam ingenii, atuqe exercitationis genere ponendam.

II. Ac mihi quidem saepenumero in summos homines, ac summis ingeniis praeditos intuenti, quaerendum esse visum est; quid esset, cur plures in omnibus artibus, quam in dicendo admirabiles exstitissent. Nam quocumque te animo et cogitatione converteris, permultos excellentes in quoque genere videbis, non mediocrium artium, sed prope maximarum



page 714, image: s728

III. Quis enim est, qui, si clarorum hominum scientiam, rerum gestarum vel utilitate, vel magnitudine metiri velit, non anteponat Oratori Imperatorem? Quis autem dubitet, quin belli duces ex hac una civitate praestantissimos pene innumerabiles, in dicendo autem excellentes vix paucos proferre possimus? iam vero, consilio, ac sapientia: Qui regere, ac gubernare rempublicam possent, multi nostra, plures patrum memoria, atque etiam maiorum exstiterunt, cum boni perdiu nulli, vix aurem singulis aetatibus singuli tolerabiles Oratores invenirentur. Ac. nequis forte cum aliis studiis, quae reconditis in artibus, atque in quadam varietate literarum versantur, magis hanc dicendi orationem, quam cum Imperatoris laude, aut cum boni Senatoris prudentia comparandam putet: convertat animum. et ea ipsa artium genera cirumspiciat, quique in iis floruerint, quamque multi sint: facillime quanta Oratorum sit, semperque fuerit paucitas iudicabit. Neque en m te fugit, laudatarum artium omnium procreatricem quandam, et quasi parentum, eam, quam Filosofi/an Graeci vocant, ab hominibus doctissimis iudicari, in qua difficile est enumerare, quot viri, quanta scientia, quantaque in suis studiis var etate, et copia fuerint: qui non una aliqua in re separa: im claborarint, sed omnia, quaecumque essent, vel scientiae pervestigatione, vel disserendi ratione comprehend rint. Quis ignorat, ii, qui Mathematici vocantur, quanta in obscuritate rerum, et quam recondita in arte, et multiplici, subtilique versentur? quo tamen in genere ita multi perfecti homines exstiterunt, ut nemo sere studuisse ei scientiae vehementius videatur, quin, quod voluerit, consecutus sit. Quis musicis, qui huic studio literarum, quod profitentur ii. qui Grammatici vocantur, penitus se dedidit, quin omnem illarum artium infinitam vim, et materiam, scientia, et cognitione comprehenderit? vere hoc mihi videor esse dicturus, ex omnibus iis, qui in harum artium studiis liberalissimis sint, doctrinisque versati, minimam copiam Poetarum egregiorum exstitisse: atque in hoc ipso numero, in quo perraro exoritur aliquis excellens, si diligenter et ex nostrorum, et ex Graecorum copia comparare voles, multo tamen pauciores Oratores, quam Poetae boni reperientur.



page 715, image: s729

IV. Quod hoc etiam mirabilius debet videri, quia certarum artium studia fere reconditis, atque abditis e fontibus hauriuntur: dicenti autem omnis ratio in medio posita, communi quodam in usu, atque in hominum more et sermone versatur: ut in ceteris id maxime excellat, quod longissime sit ab imperitorum intelligent: a, sensuque disiunctum: in dicendo autem vitium vel maximum sit, a vulgari genere orationis, atque a consuetudine communis sensus abhorrere. Ac ne illud quidem vere dicipotest, aut plures cae eris artibus inservire, aut maiori delectatione, aut spe uberiori, aut praemiis ad perdiscendum amplioribus commoveri. atque, ut omittam Graeciam, quae semper eloquentiae princeps esse voluit, atque illas omnium doctrinarum inventrices Athenas, in quibus summa dicendi vis et inventa est, et perfecta: in hac ipsa civitate profecto nulla unquam vehementius, quam eloquentiae studia viguerunt. Nam posteaquam, imperio omnium gentium constituto, diuturnitas pacis otium confirmavit, nemo fere laudis cupidus ado escens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit. Ac primo quidem totius rationis ignari, qui neque exerc tationis ullam viam, neque aliquod praeceptum artis esse arbitrarentur, tantum, quantum ingenio et cogitatione poterant, consequebantur. Post autem auditis Oratoribus Graecis, cognitisque eorum liter s, adhibirisque doctoribus, incredibili quodam nostri homines dicendi studio flagraverunt. Excitabat eos magnitudo et varietas, multitudoque in omni genere causarum, ut ad eam doctrinam, quam suo quisque studio assecutus esset, adiungeretur usus frequens, qui omnium magistrorum praecepta superaret. Erant autem huic studio maxima, quae nunc quoque sunt, proposita praemia, vel ad gratiam, vel ad opes, vel ad dignitatem. Ingenia vero (ut multis rebus possumus iudicare) nostrorum hominum multum ceteris hominibus omnium gent; um praestiterunt. Quibus de causis, quis non miretur, ex omni memoria aeratum, temporum, civitatum, tam exiguum Oratorum numerum inveniri?

V. Sed nimirum maius est hoc quiddam, quam homines opinantur, et pluribus ex artibus studiisque collectum. Quis enim aliud in maxima discentium multitudine, summa magistrorum copia, praestantissimis hominum ingeniis, infinita


page 716, image: s730

causarum varietate, amplissimis eloquentrae praescriptis propositis praemiis, esse causae putet, nisi rei quandam incredibilem magnitudinem, ac difficultatem? est enim sententia comprehendenda rerum plurimarum, sine qua verborum volubilitas, inanis, atque irridenda est: et ipsa oratio confirmanda non solum elect one, sed etiam constructione verborum: et omnes animorum motus, quos hominum generi rerum natura tribuit, penitus peinoscendi, quod omnis vis, ratioque dicendi, in eorum, qui audiunt, mentibus, aut sedandis, aut excitandis, exprimenda est. Accedat eodem oporter lepos quidam, facetiaeque, et eruditio libero digna, celeritasque, et brevitas, et respondendi, et lacessendi, subtili venustate, atque urbanitate coniuncta. Tenenda praeterea est omnis antiquitas exemplorumque vis: neque legum aut iuris civilis scientia negligenda est Nam quid ego de actione ipsa plura dicam? quae motu corporis, quae gestu, quae vultu, quae vocis confirmatione, ac varietate moderanda est: quae sola per seipsa quanta sit, histrionum levis ars, et scena declarat: in qua cum omnes in oris, et vocis, et motus moderatione elaborent quis ignorat, quam pauci sint, fuerintque, quos animo aequo spectare possimus? Quid dicam de thesauro omnium rerum memoria? quae nisi custos inventis, cogitatisque re aus, et verbis adhibeatur, intelligimus, omnia etiam si praeclarissima fuerint, in Oratore peritura. Quamobrem mirari desinamus, quae causa sit eloquentium paucitatis, cum ex iis rebus universis eloquentia consistat, quibus in singulis claborare permagnum est: hortemurque liberos nostros, ceterosque, quorum gloria nobis, et dignitas cara est, ut animo rei magnitudinem complectantur, neque iis aut praeceptis, aut magistris, aut exercitationibus, quibus utuntur omnes, sed aliis quibusdam, se id, quod expetunt, consequi posse confidant. Ac mea quidem sententia nemo poterit omni laude cumulatus Orator, nisi erit omnium rerum magnarum, atque artium scientiam consecutus. Etenim ex rerum cognitione efflorescat, et redundet oportet oratio: quae nisi subest res ab oratore percepta, et cognita, inanem quandam habet elocutionem et pene puerilem.



page 717, image: s731

§. 4. De Eloquentiae dignitate. A fine et effectis. Cicero de orat. lib. 1. §. 9. Dignumne Eloquentiae studium sit ingenuo adolescente?

1. Exorditur ab adolescentum laude, qui eloquentiae student, qua [orig: quâ] nihil praestantius in Propositione esse asserit.

2. In confirmatione hoc probat 1. ex eo, quod Eloquentia hominum voluntates impellat, quo velit, deinde magnificum sit posse Senatum inflectere, populum tueri, etc. Denique et iucundum ornate lo qui.

3. Probat 2. ex eo, quod homines per eloquentiam a feru moribus ad honestam vitam traducamtur, et universae Reipubl. salus contineatur.

Concludit. diligenter in hoc studium adolescentibus incumbendum esse.

Dissertatio Crassi Oratoris.

1. Non mihi cohortandi Sulpicius et Cotta, sed magis collaudandi videntur, quod tantam iam sint facultatem adepti, ut non aequalibus suis solum anteponantur, sed cum maioribus natu comparentur: Neque vero mihi quicquam praestabilius videtur, quam posse dicendo tenere hominum coetus, mentes allicere, voluntates impellere quo velit, unde autem velit deducere. Haec una res in omni libero populo, maximeque in peccatis tranquillisque civitatibus praecipue semper floruit semperque dominata est.

2. Quid enim est, aut tam admirabile, quam ex infinita multitudine hominum existere unum, qui id, quod omnibus natura sit datum, vel solus, vel cum paucis facere possit? aut tam iucundum cognitu atque auditu, quam sapientibus sententiis gravibusque verbis ornata oratio et perpolita? aut tam potens tamque magnificum, quam populi motus, iudicum religiones, Senatus gravitatem, unius oratione converti? Quid tam porro regium, tam liberale, tam munificum, quam opem ferre supplicibus, excitare afflictos, dare


page 718, image: s732

falutem, liberare periculis, retinere homines in civitate. Quid autem tam necessarium, quam tenere semper arma, avibus vel tectus ipse esse possis, vel provocare improbos, vel te ulcisci lacessitus? Age vero ne semperforum, subsellia, rostra, curiamque mediteris. Quid esse potest in otio, aut iucundius, aur magis proprium humanitatis, quam sermo facetus, et nulla in re rudis. Hoc enim uno praestamus vel maxime feris, quod colloquimur inter nos et exprimere sensa possumus. Quamobrem quis hoc non iure miretur, summeque in eo elaborandum esse arbeitretur, ut quo uno homines maxime bestiis praestent, in hoc hominibus ipsis antecellit.

3. Ut vero iam ad illa summa veniamus, quae via alia potuit aut dispersos homines unum in locum congregate, aut a fera agrestique vita, ad hunc humanum cultum civuilemque de ducere, aut iam constitutis civitatibus leges, iudicia, iura describere. Ac ne plura, quae sunt pene innumerabilia, consecter, comprchendam breviter. Sic enim statuo, perfecti Oratoris moderatione, et sapientia non solum ipsius dignitatem, sed et privatorum plurimorum, et universae Reipublicae salutem maxime contineri.

4. Quamobrem pergite, ut facitis, adolescentes, atque in studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori, et amicis utilitati, et Reipub emolumento esse possitis.

§. 5. Contra Eloquentiae dignitatem, et amplitudinem a negatis effectis per exempla et testes. Cicero lib. 1. de Orat. §. 9.

1. Exorditur ab oratione Crassi, in qua duo se negat probare posse.

2. Negat Civitates per homines eloquentes primum constitutas, quod probat variis exemplis.

3. Negat Oratori necessarium esse, ut in omni arte versatus sit, idque variorum Philosophorum opinione et instituto probat.

4. Concludit satis esse Oratori, si in iure et iudiciis, in sententia etiam pro senatu populoque dicenda valeat.



page 719, image: s733

Oratiunculae Scaevolae adversus Crassum.

1. Cetera tibi Crasse assentior, ne de genere cuiusquam, arte aut gloria detraham; sed illa duo vereor, ut possim concedere Unum, quod ab Oratoribus civitates, et ab initio constitutas, et saepe conservatas esse dixisti: alterum, quod, remoto foro, concione, iudiciis, senatu, statuisti, Oratorem in omm genere sermonis, et humanitatis esse perfectum.

2. Quis enim tibi hoc concesserit, aut initio genus hominum in montibus, ac silvis dissipatum, non prudentium consiliis compulsum potius, quam disertorum oratione delinirum, se oppidis moenibusque sepisse? aut vero aliquas utilitates, aut instituendis aut conservandis civitatibus, non a sapiencibus, et fortibus viris; sed a disertis et ornate dicentibus esse constitutas? an vero tibi Romulus ille, aut Pastores, et convenas congregasse, aut Sabinorum connubia coniunxisse, aut finitimorum vim repressisse eloquentia videtur; non consilio, et sapientia singulari? Quid? in Numa Pompilio, quid? in Ser. Tullo, quid? in ceteris Regibus, quorum multa sunt eximia ad constituendam rempublicam, numquid eloquentiae vestigium apparet? Quid? exactis Regibus, (tametsi ipsam exactionem mente, non lingua, perfectam, L. Bruti esse cernimus) sed deinceps omnia, nonne, plena consiliorum, inania verborum videmus? Ego vero si velim, et nostrae civitatis exemplis uti et aliarum, plura conferre possim detrimenta publicis rebus, quam adiumenta per bomines eloquentissimos importata: sed, ut reliqua praetermittam, ommum mihi videor exceptis. Crasse, vobis duobus, eloquentissimos audisse Tib et C. Sempronios, quorum pater, homo prudens, et gravis haud quaquam eloquens, et saepe alias, et maxime censor, saluti reipublicae fuit. Atque is non accurata quadam orationis copia, sed nutu, atque verbo libertinos, in urbanas tribus transtulit. Quod nisi fecisset, rempublicam, quam nunc vix tenemus, iam diu nullam haberemus. At vero eius silii diserti, et omnibus, vel naturae, vel doctrinae praesidiis ad dicendum parati, cum civitatem vel paterno consilio, vel avitis armis florentissimam accepissent, ista praeclara


page 720, image: s734

gubernatrice, ut ais, civitatum, eloquentia rempublicam dissiparunt. Quid? leges veteres, moresque maiorum: quid? auspicia, quibus et ego, et tu Crasse, cum magna reipublicae salute praesumus, quid? religiones et ceremoniae, quid? haec iura civilia, quae iam pridem in nostra familia, sine ulla eloquentiae laude, versantur, num, aut inventa sunt, aut cognita, aut omnino ab Oratorum genere tractata? Equidem et Ser Galbam, memoria [orig: memoriâ] teneo, divinum hominem in dicendo, et M. Aemilium Porcinam, et Cn. ipsum Carbonen, quem tu adolescentulus perculisti, ignarum legum, haesitatem in maiorum institutis, rudem in civili iure? et haec aetas nostra, praeter te, Crasse, (qui tuo magis studio, quam proprio munere aliquo disertorum, ius a nobis civile didicisti) quod interdum pudeat, iuris ignara est.

2. Quod vero in extrema oratione, quasi tuo iure sumpsisti, Oratorem in omnis sermonis disputatione copiosissime posse versari, id, nisi hic in tuo regno essemus, non tulissem, multisque praeissem, qui aut interdicto tecum contenderent, aut te ex iure manu consertum vocarent, quod in alienas possessiones tam temere irruisses. Agerent enim tecum lege primum Pythogorei omnes, atque Democriti, ceterique in suo genere Physici, vindicarentque ornati homines in dicendo et grraves, quibuseum iusto sacramento contendere non liceret Urgerent praeterea Philosophorum greges. iam ab illo fonte, et capite Socrate; nihil te de bonis rebus in vita, nihil de malis, nihil de animi permotionibus, nihil de hominum moribus, nihil de ratione vitae didicisse, nihil omnino quaesisse, nihil scire convinceret? et cum universi in te impetum fecissent, tum singulae familiae litem sibi intenderent. instaret Academia, quae, quidquid dixisses, id te ipsum negare cogeret. Stoici vero nostri disputationum suarum, atque interrogationum laqueis te irretitum tenerent. Peripatetici autem etiam haec ipsa, quae propria Oratorum putas esse adiumenta, atque ornamenta dicendi, ab se peti, vincerent, oportere; ac non solum meliora, sed etiam multo plura Aristotelem, Theophrastumque de his rebus, quam omnes dicendi magistros scripsisse ostenderent. Missos facio Mathematicos, Grammaticos, Musicos, quorum artibus vestra ista dicendi vis ne minima quidem societa te coniungitur.



page 721, image: s735

4. Quamobrem ista tanta, tamque multa, profitenda, Crasse, non censco, Satis id est magnum, quod potes praestare, ut in iudiciis ea causa, quamcumque tu dicis: melior et probabilior esse videatur: ut in concionibus, et sententiis dicendis ad persuadendum tua plurimum valeat oratio: denique ut prudentibus diserte, stultis etiam vere dicere videaris. hoc amplius siquid poteris, non id mihi videbitur Orator; sed Craslus sua quadam propria, non Oratorum, sacultate posse.

§. 6. Pro dignitate et amplitudine Eloquentiae. Adesinitione officio oratoris et materia dicendi. Cicero lib. 1. de Orat. §. 11. Orator absolutus omnium artium cognitione pollere debet.

I. Exorditur a sententia Graecorum, qui Oratori tantum cognitionem rei iudiciariae, velut necessariam tribuebant.

II. Proponit et statuit etiam illi Orantori, qui tantum in iudiciis versatur, praeter iuris et legum cognitionem, ex Philosophia natur am moresque hominum noscendos esse. Quare cum dehis Plato, Aristoteles, aliique, composite, ornate, copioseque locuti sunt, fecerunt ut Orateres, cum vero ieiune Chrysippus, tantum Philosophi munus implevit.

III. Ad Oratorem vero utrumque requirit.

Probat 1. Ex eo quod oratio omnis, sinere subiecta, irrisione digna sit.

2. Quia Oratoris est hominum mentes in omnem affectum flectere, quod sine Philosophia non poterit.

3. Probat idem ex materia, de qua disserendum, quae cum omnium pene disciplinarum sit, et prout secundum se penerratur, vel Philosophum, vel Iurisperitum, vel militem, vel medicum, etc. constituat, prout tamen ornate copioseque exponitur, Orantorem requirit.



page 722, image: s736

Crassi adversus Scaevolam Oratio responsoria.

I. Non sum nescius, Scaevola, ista inter Graecos dici et disceptari solere; Audivi enim summos homines, cum quaestor ex Macedonia venissem Athenas, florente Academia, ut temporibus illis ferebatur, quod eam Carneades, et Clitomachus, et Aeschines obtinebant. Erat etiam Metrodorus, qui cum ipsis una ipsum illum Carneadem dili gentius adierat, hominem omnium in dicendo, ut ferebant acerrimum, et copiosissimum. Vigebat, auditor Panaetii illius tui Mnesarchus: et Peripatetici Critolaus, Diodorus: multi erant praeterea praeclari in Philosophia, et nobiles, a quibus omnibus una pene repelli voce Oratorem a gubernaculis civitatum, excludi ab omni doctrina, rerumque maiorum scientia, ac tantum in iudicia, et conciunculas, tamquam in aliquod pistrinum detrudi, et compingi videbam. Sed ego neque illis assentiebar, neque harum dispuationum inve4ntori, et principi longe omnium in dicendo gravissimo et eloquentissimo, Platoni, cuius tum Athenis diligentius legi cum Carneade Gorgiam: quo in libro in hoc maxime admirabor Platonem, quod mihi in Oratoribus irridendis ipse esse Orator summus videbatur. Verbienim controversia iam diu torquet Graeculos homines, contentionis cupidiores, quam vertitatis.

II. Nam si quis hunc statuit esse Oratorem, qui tantummodo in iure, aut iudiciis possit, aut apud populum, aut in Senatu copiose loqui, tamen huic ipsi multa tribuat, et concedat necesse est. Neque enim sine multa pertractione omnium rerum publicarum, neque sine legum, moris, iuris scientia, neque natura hominum incogaita, ac moribus, in his ipsis rebus satis callide versari, et perite potest, qui autem haec cognoverit, sine quibus ne illa quidem minima in causis quam recte tueri potest, quid huic abesse poterit de maximarum rerum scientia? sin Oratoris nihil vis esse, nisi composite, ornate et copiose cloqui, quaero, id ipsum qui possit assequi sine ea scientia, quam ei non conceditis? dicendi enim virtus, nisi ei, qui dicit, ea, de quibus dicit, percepta sint, exstare non potest.

Quamobrem si ornate locutus est, si cut fertur, et mihi


page 723, image: s737

videtur, Physicus ille Democritus: materies illa fuit Physici, de qua dixit: ornatus vero ipse verborum, Oratoris putandus est, et, si Plato de rebus a civilibus controversiis remotissimis divimtus est locutus, quod ego concedo: si item Aristoteles, si Theophrastus, si Carnea des in rebus iis, de quibus disputaverunt, eloquentes et in dicendo suaves at que ornati fuerunt: sint hae res, de quibus disputant in quibusdam aliis studiis; oratio quidem ipsapropria est huius unius rationis, de qua loquimur, et quaerimus. Etenim videmus, iisdem de rebus ie iune quosdam, et exiliter, ut cum, quem acutissimum ferunt Chrysippum, disputasse, neque ob eam rem Philosophiae non satisfecisse, quod non habuerit hanc dicendi ex arte alienam facultatem.

III. Quid ergo interest? aut qui [orig: quî] discernes eorumt, quos nominavi, ubertatem in dicendo, et copiam, ab corum exilitate, qui hac dicendi varietate, et elegantia non utuntur? unum erit profecto, quod ii, qui bene dicunt, asserunt proprium, compositam orationem, et ornatam, et artificio quodam, et expolitione distinctam.

1. Haec autem oratio si res non subest ab Oratore percepta, et cognita: aut nulla sit necesse est, aut omnium irrisione laudatur. Quid est enim tam furiosum, quam verborum, vel optimorum; atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sententia, nec scientia? quidquid erit igitur quacumque ex arte, quocumque de genere, id Orator, si, tamquam clientis causam didicerit, dicet melius et ornatius. quam ille ipse eius reiinventor, atque artifex. Nam si quis erit, qui hoc dicat, esse quasdam Oratorum proprias sententias, atque causas, et certarum rerum forensibus cancellis circumscriptam scientiam: fatebor equidem in his magis assidue versari hanc nostram dictionem: sed tamen in his ipsis rebus permulta sunt, quae isti magistri, qui Rhetorici vocantur, nec tradunt, nec tenent.

2. Quis enim nescit, maximam vim existere Oratoris in hominum mentibus vel ad iram, aut ad odium aut dolorem, incitandis; vel ab hisce permotionibus ad lenitatem, misericordiamque revocandis? quae nisi qui naturas hominum, vimque omnem humanitatis, causasque eas, quibus mente aut incitantur, aut reflectuntur, penitus perspexerit, dicendo quod volet, perficere non poterit. Atqui totus hic


page 724, image: s738

Philosophorum locus putatur proprius: neque Orator, me auctore, unquam repugnabit: sed cum illis cognitionem rerum concesserit, quod in ea solum illi voluerint elaborare: tractationem orationis, quae sine illa scientia nulla est, sibi assumet. hoc enim est proprium Oratoris, quod saepe iam dixi, oratio gravis, et ornata, et hominum sensibus, ac mentibs accom modata. Quibus de rebus Aristotelem, et Theophrastum seripsisse fateor. Sed vide, ne hoc, Scaevola, torum sit a me, nam ego quae sunt Oratori cum illis communia, non mutuor ab illis: isti quae de his rebus disputant, Oratorum esse concedunt. itaque ceteros libros artis isti suae nomine hos rhetoricos et inscribunt, et appellant.

3. Etenim cum illi in dicendo inciderint loci (quod persaepe evenit) ut de Diis immortalibus, de pietate, de concordia, de amicitia, de communi civium, de hominum, de gentium iure, de aequitate, de temperantia, de magnitudine ammi, de omni virtutis genere sit dicendum, clamabunt, credo, omnia Gymnasia, atque omnes Philosophorum scholae, sua haec esse omnia propria, nihil omnino ad Oratorem pertinere, Quibus ego, ut de his rebus omnibus in angulis, consumendi otii causa, differant, cum concessero, illud tamen Oratori tribuam, et dabo, ut eadem, de quibus illi quondam tenui et exiguo sermone disputant, his cum oimni gravitate et iucunditate explicet. Haec ego cum ipsis Philosophis tum Athenis disserebam. Cogebat enim me Marcus Marcellus hic noster, qui nunc aedilis curulis est. et profecto, nisi ludos nunc faceret, huic nostro sermoni interesset, ac iam tum erat adolescentulus his studiis mirifice deditus. Iam vero de legibus instituendis, de bello, de pace, de sociis, de vectigalibus, de iure civium generatim in ordines, aetatesque deseripto, dicant vel Graeci, si volunt, Lycurgum, aut Solonem (quamquam illos quidem censemus in numero eloquentium reponendos) scisse melius, quam Hyperidem, aut Demosthenem, perfectos iam homines in dicendo, et perpolitos: vel nostros decemviros, qui XII. tabulas perscripserunt, quos necesse est fuisse prucdentes, anteponant in hoc genere et Ser. Galbae, et Socero tuo C. Laelio, quos constat dicendi gloria praestitisse. Numquam enim negabo, esse quasdam artes proprias eorum, qui in his cognoscendis atque tractandis studium suum omne posuerunt: sed Oratorem


page 725, image: s739

plenum, atque perfectum esse eum dicam, qui de omnibus rebus varie, copioseque possit dicere. Etenim saepe in iis causis, quas omnes proprias esse Oratorium confitentur, est aliquid, quod non ex usu forensi, quem solum Oratoribus conceditis, sed ex obscuriore aliqua scientia sit promendum et assumendum.

Quaero enim, num possit, aus contra Imperatorem, aut pro Imperatore dici sine rei militaris usu, aut saepe etiam sine regionum terrestrium, aut maritimarum scientia? Num apud populum de legibus iubendis, aut vetandis, num in Senatu de omni reipubl. genere dici summa rerum civilium cognitione, et prudentia? Non admoveri possit oratio ad sensus animorum, atque motus, vel inflammandos, vel etiam exstinguendos (quod unum in Oratore dominatur) sine diligentissima pervestigatione earum omnium rationum, quae denaturis humani generis, ac moribus a Philosophis explicantur? Atque haud scio an minus hoc vobis sim probaturus. Equidem non dubitabo, quod sentio dicere. Physica ista ipsa, quae paulo ante. et mathematica, et ceterarum artium propria posuisti, scientiae sunt eorum, qui illa proficentur. Illustrare autem oratione siquis istas artes ipsas velit, ad Oratoris ei confugiendum est facultatem. Neque enim si Philonem illum architectum, qui Atheniensibus armentarium fecit, constat perdiserte populo rationem operis suireddidisse, existimandum est architecti potius artificio disertum, quam Oratoris, fuisse. Nec si huic Marco Antonio pro Hermodoro fuisset de navalium opere dicendum, nonne cum ab illo causam didicisset, ipse ornate de alieno artificio, copioseque dixisset? Neque vero Asclepiades is, quo nos medico amicoque usi sumus, tum cum eloquentia vincebat ceteros medicos, in co ipso, quod ornate dicebat, medicinae facultate utebatur, non eloquentiae.

IMITATIO.

Haec de Eloquentia universe dicta sunt in his paragraphis, poterunt ad singulares viros eloquentes ut Cyprianum, Hieronymum, Chrysostemum, Salvianum, etc. adhiberi, qui ad Christi disciplinam illustrandam eloquentiam attulere, summa vi hominum obstinatorum animos inflexere. Ostendet quoque quanta


page 726, image: s740

sit talis eloquentia difficultas, quam pauci excellintes in ea veperti: quanta tamen eius dignitas, et amplitudo, quemadmodum omnis ad talem Oratorem, qui excellat, virtus requiratur et scientia; ut et ipse sapiens probusque sit, et aliis prebitatem sapoentiamque divinam tradat, ac persuadeat. Quod si tamen remotius in diversa materia imitari placeret, de Fide seu Religione Christiana institui haud dissimilis posset dissertatio, ut de origine ipsius, de vi, de diffienltate, de dignitate et amplitudine; sed hanc fortioribus humeris imitationem assignamus.

CAPUT XVI. Dissertationes oppositae de laude et vituperio eiusdem Eloquensiae.

IN utramque nonnumquam partem disserendum est. ut constet tam quae ad laudem, quam quae ad reprehensionem verti possint. Orator enim ambidexter esse debet. Hoc est, tam ad reprehendendum, cum res postulat, quam ad laudandum instructus. Quid enim, etiam ex rebus magnis, sine omni vitio est? utimur exemplo igitur in re praesenti.

Exemplum I. M. Aper contra Maternum pro Oratorum eloquentia, adversus Poetas disserit. Quint. in Dialogo de Orator. Argumenta ab effectibus et consequentibus sumuntur.

1. Utilis eloquentia ad illorum defensionem est.

2. Voluptatem magnam adfert fructus eloquentiae.

3. Cum gloria et honore et opibus hoc studium coniungetur.

4. Poeticae studium his plerisque destituitur. Quocirca in hoc subsistendum non est, sed ad illud deflectendum.



page 727, image: s741

1. Maternum iure arguam, quod natus ad eloquentiam virilem et oratoriam, qua [orig: quâ] parare simul et tueri amicitias, adsciscere nationes, et complecti provincias possit, amittit studium, quo non aliud in civitate nostra, vel ad utilitatem fructuosius, vel ad dignitatem amplius, vel ad urbis famam pulchrius, vel ad totius imperii, atque omnium gentium notitiam illustrius excogitari potest. Nam si ad utilitatem vitae omnia consilia, ac facta nostra dirigenda sunt; quid erit tutius, quam eam exercere artem, qua semper armatus praesidium amicis, opem alienis, salutem periclitantibus, invidis vero et inimicis metum et terrorem ultroferas, ipse securus et velut quam perpetua potentia ac potestate munitus? cuius vis et utilitas rebus prope fluentibus, aliorum praesidio et tutela intelligitur. Sin proprium periculum increpuit; non hercule lorica aut gladius in acie firmius munimentum, quam reo et periclitanti eloquentiae praesidium simul et telum, quo propugnare pariter et incessere, vel in iudicio, sive in Senatu, sive apud Principem possit. Quid a'iud infestis Patribus nuper Eprius Marcellus, quam eloquentiam suam opposuit? qui accinctus et minax disertam quidem, sed inexercitatam, et eiusmodi certaminum rudem Helvidii sapientiam elusit.

2. Plura de utilitate non d co, cui parti minime contradicturum Maternum meum arbitrer. Ad voluptatem oratoriae eloquentiae transeo, cuius iucunditas non uno alioque memento, sed omnibus prope diebus, et prope omnibus horis contingit. Quid enim dulcius libero et ingenuo animo, et ad voluptates honestas nato, quam videre plenam semper et frequentem domum concursu splendidissimorum hominum? idque scire non pecuniae, non orbitati, neque officii alicuius administrationi, sed sibiipsi dari? illos quin imo orbos et locupletes, et potentes venire plerumque ad iuvenem et pauperem, ut aut sua, aut amicorum discrimina commendent. ullane tanta ingentium opum ac magnae potentiae voluptas, quam spectare homines veteres, et senes, et totius orbis gratia [orig: gratiâ] subnixos, in summa omnium rerum abundantia confitentes id, quod optimum sit, se non habere? Iam vero qui togatorum comitatus et egressus! quae in iudiciis veneratio! quod gaudium consurgendi assistendique


page 728, image: s742

inter tacentes, in unum conversos! coire populum, et circumfundi coram, et accipere affectum quemcumque Oratorinduerit! vulgata dicentium gaudia, et imperitorum quoque oculis exposita, percenseo. Illa secretiora, et tantum ipsis orantibus nota, maiora sunt. Sive accuratam meditatamque affert orationem; est quoddam sicut ipsius dictionis, ita gaudii pondus et constantia. Sive novam et recentem curam non sine aliqua trepidatione animus attulerit; ipse solicitudo commendat eventum, et lenocinatur voluptati. Sed extemporalis audaciae, atque ipsius temeritatis vel praecipua iucunditas est. Nam ingenio quoque, sicut in agro, quam quam alia diu serantur atque claborentur, gratiora tamen, quae sua [orig: suâ] sponte nascuntur.

Equidem ut de me ipso fatear, non eum diem laetiorem egi, quo mihi latus clavus oblatus est, vel quo homo novus, et in civitate minime favorabili natus, quaesturam, aut tribunatum, aut praeturam accepi: quam eos, quibus mihi pro mediocritate huius quantulaecumque in dicendo facultatis, aut reum prospere defendere, aut apud centumviros causam aliquam feliciter orare, apud Principem ipsos illos libertos et procuratores Prmcipum tueri et defendere datur. Tum mihi supra tribunatus, et praeturas, et consulatus ascendere videor, tum abire animo: quod non ex alio oritur, nec in codicillis datur, nec cum gratia evenit.

Quae fama et laus cuiusvis artis cum Oratorum gloria [orig: gloriâ] comparanda est, qui non illustres in urbe solum apud negotiosos et rebus intentos, sed etiam apud iuvenes et adolescentes, quibus morum indoles est, et bona spessui? quorum nomina prius parentes liberis suis ingerunt? quos saepius vul. gus imperitum et tunicatus hic populus transeuntes nomine vocat, et digito demonstrat? Advenae quoque et peregrini iam in municipiis et Coloniis suis auditos, cum primum urbem attigerunt, requirunt ac vultus agnoscere concupi scunt. Ausim contendere Marcellum hunc Epirum, de quo modo locutus; sum, et Crispum Vibium (libentius enim novis et recentibus quam remotis et ebliteratis exemplis utor) non minus esse in extremis partibus terrarum, quam Capuae, aut ?Vercellis, ubi nati dicuntur. ne hoc illis ulterius ter milles sestertium [orig: sestertiûm] praestat, quamquam ad has ipsas opes possunt videri eloquentiae beneficio venisse. Ipsa


page 729, image: s743

eloquentia, cuius numen et caelestis vis multa quidem omnibus saeculis exemplis edidit, ad quantam usque fortunam homines ingenii viribus pervenerint. Sed haec, ut supra dixi, proxima, et quae non auditu cognosceuda, sed oculis spectanda haberemus. Nam quo sordidius et abiectius nati sunt, quoque notabilior paupertas et angustia rerum nascentes eos circumsteterunt, eo clariora et ad demonstrandam oratoriae eloquentiae utilitatem illustriora exempla sunt. quod sine commendatione natalium, sine substantia facultatum, neuter moribus egregius, alter habitu quoque corporis contemptus, per multos iam annos potentissimi sunt civitatis, at donec libuit principes fori; nunc principes in Caesaris amicitia agunt feruntque cuncta: atque ab ipso Principe cum quadam reverentia dillguntur. Quia Vespasianus venerabilis senex et patientissimus veri, bene intelligit, ceteros quidem amicos suos niti iis, quae ab ipso acceperint, quaeque ipsi accumulare, et in alios congerere promptum est: Marcellum autem et Crispium, attulisse amicitiam suam, quod non a Principe acceperint, nec accipi possit. Minimum inter tot et tanta locum obtinent imagines, ac tituli et statuae quet neque ipsa tamen negliguntur: tam hercule quam divitiae et opes, quas facilius invenies, qui vituperet, quam fastidiat. His igitur honoribus, et ornamentis, et facultatibus, refertas domos eorum videmus, qui se ab ineunte adolescentia caussis forensibus et oratorio studio dederunt.

5. Nam Carmina et versus, quibus totam vitam Maternus insumere optat (inde enim omnis fluxit oratio) neque dignitatem ullam auctoribus suis conciliant, neque utilitates alunt: voluptatem autem brevem, laudem inanem, et infructuosam consequuntur. Licer haec ipsa, et quae deinde dicturus, aurestuae, ô Materne, respuant, cui bono est, si apud te Agamemnon, aut Iason diserte loquitur? quis ideo domum defensus, et tibi obligatus redit? quis Saleium nostrum egregium Poetam, vel (si hoc honorificentius est) praeclarissimum Vatem deducit, aut falutat, aut prosequitur? Nempe si amicus eius, si propinquus, si denique ipse in aliquod negotium inciderit, ad hunc secundum tecurret, aut ad te Materne, non qui Poeta es, neque ut pro eo versus facias. Hi enim Basso domi nascuntur, pulchri quidem et iucundi, quorum tamen hic exitus est, ut cum toto anno


page 730, image: s744

per omnes dies, magna [orig: magnâ] noctium parte, unum librum excudit et elucubravit, rogare ultro et ambire cogatur, ut sint qui dignentur audire, et ne id quidem gratis, nam et domum mutuatur, et auditorium exstruit, et subsellia conducit, et libellos dispergit: et ut beatissimus recitationem eius eventus prosequatur: omnis illa laus ulera unum aut alterum diem, velut in herba el flore praecepta, ad nullam certam et solidam pervenit frugem: nec aut amicitiam inde refert, aut clientelam, aut mansumm in animo cuiusquam beneficium, sed clamorem vagum, et voces inanes, et gaudium volucre. Laudavimus nuper ut miram et eximiam Vespasiani liberalitatem, quod quingenta sestertia Basso donasset. Pulchrum id quidem, indulgentiam Principis ingenio mereri; quanto nomen pulchrius, si ita res familiaris exigat, se ipsum colere, suum genium propitiare, suam experiri liberalitatem? Adice quod Poetis, si modo dignum aliquid elaborare, et efficere velint, relinquenda conversatio amicorum, et iucunditas urbis, deserenda cetera officia, utque ipsi dicunt, in nemora et lucos, id est, in solitudine recedendum est. Nec opinio quidem et fama, cui soli serviunt, et quod unum esse pretium omnis sui laboris fatentur, aeque Poetas quam Oratores sequitur. quoniam mediocres Poetas nemo novit, bonos pauci. Quando enim rarissimarum recitationum fama in totam urbem penetrat? nedum ut per tot provincias innotescat. Quotusquisque cum ex Hispania vel Asia, ne quid de Gallis nostris loquamur, in urbem venit, Saleium Brassum requirit? at que adeo si quis requirit et semel vidit, transit et contentus est: ut si picturam aliquam et statuam vidisset. Neque hunc meum sermonem sic accipi volo, tamquam eos, quibus natura sua Oratorum ingenium denegavit, deterream a criminibus. Si modo in hac studiorum parte oblectare otium et nomen inserere possunt famae; ego vero omnem eloquentiam omnesque eius. partes sacras et venerabiles puto, nec solum cothurnum vestrum aut heroci carminis sonum, sed lyricorum quoque iucunditatem, et elegorum lascivias, sed iamborum amaritudinem, epigrammatum lusus, et quamcumque aliam speciem eloquentia nabeat, anteponendam ceteris aliarum artium studiis credo. sed tecum mihi Materne res est, quod cum natura tua in ipsam te arcem eloquentiae ferat,


page 731, image: s745

errare mavis, et summa adeptus, in levioribus subsistis. Ut si in Graecia natus esses, ubi Iudicras quoque artes exercere honestum est, ac si tibi Nicostrati robur ac vires Dii dedissent, non paterer immanes illos ad pugnam natos lacertos, levitate iaculi, aut iactu disci vanescere: sic nunc te ab auditoriis et theatris, in forum et ad causas, et ad vera proelia voco.

II. Maternus pro Poeticaefacultate adversus Oratores respondet. Quint. ibid. Argumenta ab adiunctis et consequentibus sumuntur.

1. Ostendit se ab oratoria facultate, et magis dura, suavius in Poetica acquiescere, qua [orig: quâ] et Neronem iure perstrinxerit, et secretum tuto occupee.

2. Poetas honore ac gloria Oratoribus praeferri, minus trepsdos, magis securos esse, quod merito ante opes habendum sit.

1. Forte arbitrabar, ut a laudatione Oratorum digressus Aper detrectaret Poetas, atque carminum studium prosterneret: arte quadam mitigavit, concedendo his, qui causas agere non possent, ut versus facerent. Ego autem sicut in causis agendis efficere aliquid et eniti fortasse possum, ita recitatione tragoediarum ingredi famam auspicatus sum, tum quidem cum in Nerone improbam et studiorum quoque sacra profanantem vaticinii potentiam fregi. Hodie si quid in nobis notitiae ac nominis est, magis ar bitror carminum, quam orationum gloria partum. ac iam me deiungere a forensi labore constitui, nec comitatus istos et egressus, aut fiequentiam salutationum concupisco: non magis quam aera et imagines, quae etiam me nolente in domum meam irruperunt. Nam statum cuiusque ac securitatem meliusinnocentia [orig: meliusinnocentiâ] tueor, quam eloquentia [orig: eloquentiâ], nec vereor, ne hi unquam verba in Senatu, nisi pro alterius discrimine facienda sint. Nemora vero, et luci, et secretum ipsum, quod


page 732, image: s746

Aper increpabat, tantam mihi afferunt voluptatem, ut inter praecipuos carminum fructus numerem. quod nec in strepitu, nec sedente ante ostium litigatore, nec inter sordes ac lacrimas reorum componuntur; sed secedit animus in loca pura atque innocentia, fruiturque sedibus sacris. Haec eloquentiae primordia, haec penetralia: hoc primum habitu cultuque commoda mortalibus, in illa casta atque nullis contacta vitiis pectora influxit. Sic oracula loquebantur. Nam lucro sae huius et sanguinantis eloquentiae usus, recens, et malis moribus natus, atque, uttu dicebas Aper, in locum telorum repertus est. Ceterum felix illud, et, ut more nostro loquar, aureum saeculum, et Oratorum et criminum inops, Poetis et Vatibus abundat, qui benefacta caperent, non qui mala admissa defenderent.

2. Nec ullis aut gloria maior, aut augustior honor: primum apud Deos, quorum proferre responsa et interesse epulis ferebantur: Deinde apud illos Diis genitos sacrosque reges, inter quos neminem causidicorum, sed Orphea ac Linum, ac si introspicere altius velis, ipsum Apollinem accepimus. Vel si haec fabulosa nimis, et composita videntur, illud certe mihi concedis, Aper, non minorem honorem Homero quam Demostheni apud posteros: nec angstioribusterminis famam Euripidis, aut Sophoclis, quam Lysiae aut Hyperidis includi. plures hodie reperies, qui Ciceronis gloriam, quam Virgilii detractent. Nec ullus Asinii aut Messallae libertam illustris est, quam Medea Ovidii, aut Varii Thyestes. Acne fortunam quidem Vatum, et infelix illud contubernium, comparare timuerim cum inquiera et anxia Oratorum vita. Licet illos certamina et pericula sua ad consulatus evexeriot: malo securum et secretum Virgilii secessum, in quo tamen neque apud divum Augustum gratia caruit, neque apud populum Romanum notitia. Testes Augusti epistolae, testis ipse populus, qui auditis in theatro versibus Virgilii, surrexit universus, et forte praesentem spectantemque Virgilium veneratus est, sic quasi Augustum. Nenostris quidem temporibus, Secundus Pomponius Afro Domitio vel dignitate vitae, vel perpetuitate famae cesserit. Nam Crispus et marcellus, ad quorum exempla me vocas, quid ha bent in haec praesenti sortuna concupiscendum? an quod timent, an quod timentu? quod cum quotidic aliquid


page 733, image: s747

rogentur, hi, quibus praestant, indignantur? quod alligati cum adulatione, nec imperantibus unquam satis servi videntur, nec nobis satis liberi? Quae haec summa eorum potentia est? tantum posse liberti solent? Me vero dulces, ut Virgilius ait. Musae, remotum a sollicitudinibus, et curis et necessitate quotidie aliquid contra animum faciendi, in illa sacra, illosque fontes ferant: nec insanum ultra et lubricum forum famamque pallentem trepidus experiar. non me fremitus salutantium, nec anhelans libertus excitet: nec incertus futuri, testamentum pro pignore scribam: nec plus habeam, quam quod possim cui velim relinquere, quandocumque fatalis et meus dies veneit, statuatque tumulo non maestus et atrox, sed hilaris et coronatus: et pro memoria mei, nec consulat quisquam nec roget.

IMITATIO.

Pro pace contra bellum, et pro bello adversus pacem disserere hoc pacto licebit. Veprincipio utilem, iucundam atque honorificam pacem esse declares, quibus bellum destituatur titulis. Tum contrapro bello dicas, multos in hoc utilius acquie scere, fortes in illo atque ad magna idoneos educari; cum pax homines enervet, ac deiciat, etc.

CAPUT XVII. De laude substantiarum.

QUamquam ipse rerum substantiae praecipue a suis attributis laudari soleant, tamen cum et causae et effecta adiunctaque adhibeantur, exemplis seorsum propositis agere de iisdem, visum est aptius: tum quod ipsa laus Attributorum perspecta, ad personas denique subiectas transferatur; tum quod ad substantiarum laudem plura atque illustriora requirantur. tum encomiasten disertum, sive in Physicis, sive in Ethicis magna rerum cognitione imbutum esse oporteat. cum vel naturaererum, vel mores, hoc est, vitures ac vitia scribendi sint argumentum, de quibus lib 1. cap 8. et seq. quae tradidimus videnda sunt. Hic primo rei inanimae breviter, deinde animatae prolixius virtutes complectemur.



page 734, image: s748

I. Laus Siciliae ab Attributis vetustate, et utilitate Romanorum.

1. Ostendit Siculos esse, qui ex primis Rom. imperium admiserint, constanterque coluerint, et quantum illis Marcellus Victor tribuerit.

2. Utilitatem Rom ex Sicilia obrem freumentariam. Patientiam laboris et amorem Siculorum erga Romanos.

Antequam de incommodis Siciliae dico, pauca mihi videntur esse de provinciae dignitate, vetustate, utilitate dicenda. Nam cum omnium sociorum provinciarumque rationem diligenter habere debetis: tum praecipue Siciliae, iudices, plurimis iustissimisque de causis. Primum, quod omnium nationum exterarum princeps Sicilia se ad amicitiam fiden que populi Rom. applicuit: prima omnium, id quod ornamentum im perii est. provincia est apellata: prima docuit mai res nostros, quam praeclarum esset exteris gentibus imperare. Sola fuit, ea [orig:] fide benevolentiaque erga populum Romanum, ut civitates eius Insulae, quae semel in amicitiam nostram venissent, numquam postea deficerent, pleraeque autem et maxime illustres in amicitia perpetuo manerent. Itaque maioribus nostris in Africam ex hac Provincia gradus imperii factus est. Neque enim tam facile opes Carthaginis tantae concidissent, nisi illud et rei frumentariae subsidium, et receptaculum classibus nostrispateret. Quare P. Africanus, Carthagine deleta Siculorum urbes signis, monimentisque pulcherrimis exornavit, ut, quos victoria populi Rom. maxime laetari arbitrabatur, apud cos monimenta victoriae plures collocaret. Denique ille ipse M. Marcellus, cuius in Sicilia virtutem hostes, misericordiam victi, fidem ceteri Siculi perfpexerunt, non solum sociis in co bello consuluit, verum etiam superatis hostibus temperavit, urbem pulcherrimam Syracusas, quae cum manu munitissima esset, tum loci natura terra ac mari claudebatur, cum vi consilioque coepisser, non solum incolumem passus est esse; sed ita reliquit ornatum, ut esset idem monimentum victoriae mansuetudinis, continentiae. Cum homines viderent, et quid expugnasset,


page 735, image: s749

et quibus pepercisset, et quae reliquisset. Tantum ille honorem Siciliae habendum putavit, ut ne hostium quidem urbem ex sociorum Insula tollendam arbitraretur.

2. Itaque ad omnes res Sicilia provincia semper usi sumus: ut, quicquid ex sese posset efferre, id non apud eos nasci, sed domi nostrae conditum putaremus. Quando illa frumentum, quod deberet, non ad diem dedit? quando id, quod opus esse putaret, non ultro pollicita est? quando id, quod opus esse putaret, recusavit? Itaque ille M. Cato sapiens cellam penariam reipubl. nostrae, nutricem plebis Romanae Siciliam nominavit. nos vero experti sumus Italico maximo difficillimoque bello, Siciliam nobis non pro penaria cella, sed pro aerario illo maiorum vetere ac referro fuisse: nam sine ullo sumptu nostro, coriis, tunicis, frumentoque suppeditato, maximos exercitus nostros vestiri valuit, armavit. Quid illa, quae forsan ne sentimus quidem, iudices, quanta sunt? quod multis locupletioribus civibus utimur: quod habent propinquam, fidelem, fructuosamque provinciam, quo facile excurrant, ubi libenter negotium gerant: quos illa partim mercibus suppeditandis cum quaestum, compendioque dimittit; partim retinet, ut arare, ut pascere, ut negotiari libeat, ut denique sedes, ac domicilium collocare. Quod commodum non mediocre populi Romani est, tantum civium Romanorum numerum, tam prope ab domo, tam bonis fructuosilque rebus detineri. et quoniam quasi quaedam praesidia populi Romani sunt vectigalia nostra, atque provinciae: quemadmodum propinquis vos vestris praediis maxime delectamini, sic populo Romano iucunda suburbanitas est huiusce provinciae. Iam vero hominum ipsorum iudices ea patientia, virtus, frugalitasque est, ut proxime ad nostram disciplinam illam veterem, non hanc, quae nunc increbuit, videantur accedere, nihil ceterorum simile Graecorum, nulla desidia, nulla luxuria: contra summus labor in publicis, privatisque rebus, summa parsimonia, summa diligentia. Sic porro nostros homines diligunt, ut his solis neque publicanus, ne que negotiator odio sit: magistratuum autem nostrorum iniurias ita multorum tulerunt, ut numquam ante hoc tempus ad aram legum praesidumque vestrum publico consilio confugerint. tamet si et illum annum pertuleram, qui sic cos afflixerat, ut salvi esse non possent, nisi C. Marcellus, quasi


page 736, image: s750

aliquo fato, venisset, ut bis ex eadem familia salus Siciliae constitueretur. Postquam M. Antonii infinitum illud imperium senserant. Sic a maioribus suis acceperant. tanta populi Romani in Siculos esse beneficia, ut etiam iniurias nostrorum hominum perferendas esse putarent.

IMITATIO.

Servire ad Indiae laudem poterit, poterit et quantum inde commodi Hispania percipiat describi. Aut certe in singularis Provinciae Europaeae, e. g. Iuliae, Palatinatus, Prussiae, undefrumenta in vicinas terras deportantur commendatione, usui fu tura est.

II. Laus viri fortis ab attributis.

1. Illustrem esse fortitudinis laudem a probroso nomine imbellium ostendit, et triumphante maxime in fortium laude eloquentia.

2. Docet fortem virum commune non privatum ius bonumque spectare, hoc magno animo tantum audacem praestare, fortem neminem esse, nisi et iustus rectusque sit.

3. Magnanimis timenda elatio, quod ceteris imperare cupiant, cum qua cupiditate aegre consistit iustitia, ideoque et fortitudo.

4. Vere fortis, externor respectu contempto, nil nisi quod honestum est spectat, et ardua quaeque hoc intuitu aggreditur.

5. Concludit, virum fortem etiamtemperantem esse.

Cicero ad M. filium lib. 1. Offic.

1. Inter cetera honestatis officia splendidissimum videdetur, quod animo magno elatoque, humanasque res despiciente, factum sit. Itaque in probris maxime in promptu est. si quid tale dici potest:

"

Vos etenim Iuvenes animum geritis muliebrem
Illaque virgo viri: etc.
Salmaci da spolia, sine sanguine et sudore.

"

Contraque in laudibus: quae magno animo, et fortiter excellenterque gesta sunt, ea nescio quo modo, quasi


page 737, image: s751

pleniore ore, laudamus. Hinc Rhetorum campus de Marathone, Salamine, Plataeis, Thermopylis, Leuctris, Stratocle: hinc noster Cocles, hinc Decii, hinc Cn. et P. Scipiones, hinc M. Marcellus innumerabilesque alii: maximeque ipse populus Rom. animi magnitudine excellit, declaratur autem studium bellicae gloriae, quod statuas quoque videmus ornatu fere militari.

2. Sed ea animi clatio, quae cernitur in periculis et laboribus, si iustitia [orig: iustitiâ] vacat, pugnatque, non pro salute communi, sed protuis commodis, in vitio est, non enim modo id virtutis non est, sed potius immanitatis, omnem humanitatem repellentis. Itaque probe definitur a Stoicis forti tudo, cum eam virtutem esse dicunt, propugnantem pro aequitate. Quocirca nemo, qui fortitudinis gloriam consecutus est, insidiis et malitia laudem est adeptus. Nihil enim honestum esse potest, quod iustitia [orig: iustitiâ] vacat, praeclarum igitur Platonis illud: non solum, inquit, Scientia, quae est remota a iustitia, calliditas potius, quam sapientia est appellanda; verum etiam animus paratus ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audacia potius nomen habeat, quam fortitudinis. Itaque viros fortes, et magnanimos, eosdem bonos et simplices, veritatis amicos, minimeque fallaces esse volumus, quae sunt ex media laude iustitiae.

3. Sed illud odiosum est, quod in hac elatione et magnitudine animi facillime pertinacia, et nimia cupiditas principatus innascitur. Ut enim apud Platonem est. omnem morem Lacedaemoniorum inflammatum esse cupiditate vincendi, sic, ut quisque animi magnitudine maxime excellit, ita maxime vult princeps omnium esse, vel potius solus esse. Difficile autem est, cum praestare omnibus concupieris, servare aequitatem, quae est iustitiae maxime propria, ex quo sit, ut neque disceptatione vinci se, nec ullo publico ac legitimo iure patiantur, existuntque in Republ, plerumque largitores et factiosi, ut opes quam maximas consequantur, et sint vi potius superiores, quam iustitia [orig: iustitiâ] pares. Sed quo difficilius, hoc praeclarius. Nullum enim est tempus, quod iustitia vacare debeat. Fortes igitur et magnanimi sunt habendi, non qui faciunt, sed qui propulsant iniunam, vera autem, et sapiens animi magnitudo honestum


page 738, image: s752

illud, quod maxime natura sequitur, in factis positum, non in gloria iudicat, principemque esse mavult, quam videri. Etenim qui ex errore imperitae multitudinis pendet, hinc in magnis viris non est habendus. Facillime autem ad res iniustas impellitur, ut quisque est altissimo animo et gloriae cupido, qui locus est sane lubricus: quod vix invenitur, qui, laboribus susceptis, periculisque aditis, non, quasi mercedem rerum gestarum, desideret gloriam.

4. Omnino fortis animus, et magnus duabus rebus maxime cernitur: quarum una in rerum externarum despicientia ponitur, cum persuasum sit, nihil hominem, nisi quod honestum decorumque sit, aut admirari, aut optare, aut expetere oportere; nullique neque perturbationi animi, nec fortunae succumbere, altera est res, ut, cum ita sis affectus animo, ut supra dixi, res geras magnas illas quidem et maxime utiles, sed ut vehementer arduas, plenasque laborum et perieulorum; tum causa vitae, tum multarum rerum, quae ad vitam pertinent. Harum rerum duarum splendor omnis, et amplitudo est, addo etiam utilitatem in posteriore; caussa autem, et ratio efficiens magnos viros est in priore. In eo enim est illud, quod excellentes animos, et humana contemnentes facit. Id autem ipsum cernitur in duobus, si et solum id quod honestum sit, bonum iudices; et ab omni animi perturbatione liber sis, nam et ea, quae eximia plerisque, et praeclara videntur, parva ducere eaque ratione stabili firmaque contemnere, fortis animi magnique dicendum est: et ea quae videntur acerba, quae multa et varia in hominum vita fortunaque versantur, ita ferre, ut nihil a statu naturae discedas, nihil a dignitate sapientis, robusti animi est, magnaeque constantiae, non est autem consentaneum, qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate; nec, qui invictum se labore praestiterit, vinci a voluptate.

5. Quamobrem et haec vitanda sunt, et pecuniae fugienda cupiditas, nihil enim est tam angusti animi, tamque parvi, quam amare divitias: nihil honestius magnificentiusque, quam pecuniam contemnere, si non habeas; si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre.



page 739, image: s753

III. Laus boni Imperatoris in bello ab effectis.

1. Per hunt insolentia hostium coercita, et metuendi prius coeperunt metuere.

2. Bellicorum laborum patientissimus, operum solertissimus, expeditissimusque ad omnia.

3. Magna in se submittentes moderatio, in contumaces bello triumphisque subigendos felicitas.

4. Disciplina castrorum lapsa, et discordia, insidiaeque mutuae, novis legibus et humanitate Traiani compositae, atque in amorem fidemque conversae. Plin. in paneg. mihi p. 11.

1. Sustulerunt hostes amicos, et iugum excusserunt: nec iam vobiscum de sua libertate, sed de nostra servitute certabant, ac ne inducias quidem, nisi aequis conditionibus inibant, legesque, ut acciperent, dabant. At nunc rediit omnibus terror, et metus, et votum imperata faciendi, vident enim Romanum ducem unum ex illis veteribus, et priscis, quibus imperatorium nomen addebant, contecti caedibus campi, et infecta victoriis maria. Accipimus obsides ergo, non eminus, nec ingentibus damnis, immensisque muneribus paciscimur, ut vicerimus. Rogant, supplicant? largimur, negamus: utrumque ex imperii maiestate. Agunt gratias, qui impetraverunt: non audent queri, quibus negatum est. An audeant? qui sciant te adsedisse ferocissimis populis eo ipso tempre, quod amicissimum illis, diffi cillimum nobis, cum Danubius ripas gelu iungit, duratusque glacie in gentia tergo bella transportat, cum ferae gentes non telis magis, quam suo caelo, suo sidere armantur. Sed ubi in proximo tu, non secus ac si mutatae temporum vices effent, illi quidem latibulis suis clausi tenebantur; nostra agmina percursare ripas, et aliena occasione si permitteres, uti, ultroque hiemem suam barbaris inferre gaudebaut. Haec tibi apud hostes veneratio.

2. Quid apud milites? quam admirationem quemadmodum comparasti? cum tecum inediam, tecum


page 740, image: s754

ferrent sitim, cum in illa meditatione campestri militaribus turmis imperatorium pulverem, sudoremque misceres, nihil a ceteris, nisi robore, ac praestantia differens, cum libero Marte nunc cominus tela vibrares: nunc vibrata susciperes, alacer virtute militum, et laetus, quoties aut cassidi tuae, aut clypeo gravier ictus incideret, laudabas quippe ferientes, hortabarisque ut auderent: et audebant iam, cum spectator, moderatorque ineuntium certamina virorum arma componeres, tela tentares, ac si quod durius accipienti videretur, ipse vibrares. Quid cum solatium fessis, aegris opemferres? Non tibi moris tua inire tentoria, nisi comilitonum ante lustrasses: nec requiem corpori, nisi post omnes dare. Hac mihi admiratione dignus imperator non videretur, si inter Fabritios, et Scipiones, et Camillos talis esset; tunc enim illum imitationis ardor, semperque melior accenderet: postquam vero studium armorum a manibus ad oculos, ad voluptatem a labore translatum est: postquam exercitationibus nostris non veteranorum aliquis, cui decus muralis, aut civica; sed Graeculus magisteradsistit, quam magnum est unum ex omnibus patrio more, patria virtute laetari et sine aemulo, ac sine exemplo secum certare, secum contendere, ac sicuti imperat solus, solum ita esse, qui debeat imperare. Nonne incunabula haec tibi Caesar, et rudimenta, cum puer admodum Parthica lauro gloriam patris augens, nomenque Germanici iam tum mererere? cum ferociam, superbiamque Parthorum ex proximo auditus, magno terrore cohiberes? Rhenumque, et Euphratem admirationis tuae fama coniungeres? cum orbem terrarum non pedibus magis, quam laudibus peragrares? Apud eos semper maior, et clarior, quibus postea contigisses? et necdum Imperator, necdum Dei fiius eras; Germaniamque, cum plurimae gentes, ac prope infinita vastitas interiacentis soli, tum Pyrenaeus, Alpes, immensique alii montes, nisi his compararentur, muniunt, dirimuntque. Per hoc omne spatium cum legiones duceres seu potius (tanta velocitas erat) raperes, non vehiculum unquam, non equum respexistis. Levis hic, non subsidium itineris, sed decus, et cum ceteris subsequebatur, ut cuius nullus tibi usus, nisi cum die


page 741, image: s755

stativorum proximum campum alacritate, discursu, pulvere attolleres. Initium laboris mirer, an finem? multumque est quod perseverasti, plus tamen, quod non timuisti, ne perseverare non posses. Nec dubito, quin ille, qui te inter ipsa Germaniae bella ab Hispania usque ad validissimum praesidium exciverat iners ipse, alienisque virtutibus tunc quoque invidus Imperator, cum ope earum indigeret, tantam admirationem tui non sine quodam timore conceperit, quantam ille genitus Iove post saevos labores, duraque imperia Regi suo indomitus semper, indefessusque referebat, cum aliis super alias expeditionibus itinere illo dignus invenireris. Tribunus vero disiunctissimas terras teneris adhuc annis viri firmitate lustrasti. Iam tum praemonente fortuna, ut diu penitusque perdisceres, quae mox praecipere deberes. Neque enim prospexisse castra, brevemque militiam quasi transisse contentus, ita egisti tribunum, ut esse statim dux posses, nihilque discendum haberes tempore docendi. Cognovisti per stipendia decem mores gentium, regionum situs, opportunitates locorum, et diversam aquarum caelique temperiem, ut patrios fontes, patriumque sidus ferre consuesti [orig: consuêsti]. Quoties equos, quoties emerita arma mutasti! veniet ergo tempus, quo posteri visere, visendumque tradere minoribus suis gestient: quis sudores tuos hauserit campus, quae refectiones tuas arbores, quae somnum saxa praetexerint, quod denique tectum magnus hospes impleveris: ut tunc ipsi ingentium ducum sacra vestigia iisdem in locis monstrabantur. Verum haec olim in praesentia quisquis paulo vetustior miles, hic te commilitone censetur. Quotus enim quisque, cuius tu non ante commilito, quam imperator? Inde est, quod prope omnes nomine appellas, quod singulorum fortia facta commemoras. Haec habent ad numeranda tibi pro republ. vulnera, quibus statim laudator, et testis contigisti.

3 Sed tanto magis praedicanda est moderatio tua, quod innutritus bellicis laudibus, pacem amas: nec quia vel pater tibi triumphalis, vel adoptionis tuae die dicata capitolino Iovi laurus, idcirco ex occasione omni quaeris triumphos. Non times bella, nec provocas. Magnum est, Imperator Auguste, magnum est, stare in Danubii ripa,


page 742, image: s756

si transeas certum triumphi, nec decertare cupere cum recusantibus. quorum alterum fortitudine, alterum moderatione efficitur. Nam ut ipse nolis pugnare, moderatio, fortitudo tua praestat, ut neque hostes tui velint. Accipiet ergo aliquando capitolium non inanes currus, nec falsae simulacra victoriae, sed Imperatore, veram ac solidam gloriam reportante, tranquillitatem, et tamen confessa hostium obsequia, ut vincendus nemo fuerit. Pulchrius hoc omnibus triumphis; neque enim unquam nisi ex contemptu imperii nostri factum est, ut vinceremus. Quod si quis barbarus Rex co insolentiae furorisque processerit, ut iram tuam, indignationemque mereatur; nae, ille, sive interfuso mari, seu fluminibus immensis, seu praecipiti monte defenditur: omnia haec tam prona, tamque cedentia virtutibus tuis sentiet, ut subsedisse montes, flumina exaruisse, interceptum mare, illatasque non classes nostras, sed terras ipsas arbittetur. Videor iam cernere non spoliis provinciarum, et extorto sociis auro: sed hostilibus armis, captorumque Regum catenis triumphum gravem. Videdeor ingentia Ducum nomina, nec indecora nominibus corpora vocitare. Videor intueri immanibus ausis barborum onusta fercula, et sua quemque facta vinctis manibus sequentem, mox ipsum te sublimem, instantemque curru domitarum gentium, tergo, ante currum autem clypeos, quos ipse perfoderis: nec tibi optima defuerint, siquis Regum venire in manus audeat: nec modo telorum tuorum, sed oculorum etiam, minarumque coniectum toto campo, totoque exercitu opposito perhorrescat. Meruisti proxima moderatione, ut quandocumque te vel inferre, vel propulsare bellum coegit imperii dignitas, non ideo vieisse videaris, ut triumphares, sed triumphare quia viceris.

4. Aliud ex alio mihi occurrit: quam speciosum est enim quod disciplinam castrorum lapsam, exstinctamque refovisti, depulso prioris saeculi malo, inertia et contumacia, et dedignatione parendi? Tutum est reverentiam, tutum charitatem mereri: nec Ducum quisquam, aut non amari a militibus, aut amari timet: Et inde offensae, gratiaeque pariter securi, instant operibus, adsunt exercitationibus, arma, moenia, viros aptant: Quippe non is princeps,


page 743, image: s757

qui sibi imminere, sibi intendi putet, quod in hostes paretur: quae persuasio fuit illorum, qui hostilia cum facerent, timebant. Eodem ergo tempore militaria studia, nec amicos modo, sed et corpora ipsa languescere, gladios etiam incuria hebetari, retundique gaudebant. Duces porro nostri non tam Regum exteriorum, quam suorum principum insidias: nec tam hostium, quam commilitonum manus, ferrumque metuebant. Est haec natura sideribus, ut parva, et exilia validiorum exortus obscuret, similiter Imperatoris adventu legatorum dignitas inumbratur. Tu tamen maior omnibus quidem eras, sed sine ullius diminutione maior, eandem auctoritatem praesente te quisque, quam absente retinebat. Quin etiam plerisque ex eo reverentia accesserat, quod tu quoque illos reverebare. Itaque perinde summis, atque infimis charus, sic Imperatorem commilitionemque miscueras, ut studium omnium, laboremque et tamquam exactor intenderes, et tamquam particeps, sociusque relevares. Felices illos, quorum fides et industria, non per internuntios, et interpretes: sed ab ipso te, nec auribus tuis, sed oculis probantur, consecuti sunt, ut absens quoque de absentibus nemini magis, quam tibi crederes. Iam te civium desideria revocabant, amoremquem castrorum superabat charitas patriae: iter inter placidum, ac modestum, ut plane a pace redeuntis. Nec vero ego in laudibus tuis ponam, quod adventum tuum non pater quisquam, non maritus expavit. Affectata aliis castitas, tibi ingenita, et innata, interque ea, quae imputare non possis. Nullus in exigendis vehiculis tumultus, nullum circa hospitia fastidium: annona, quae ceteris: Ad hoc comitatus accinctus, et parens. Diceres magnum aliquem Ducem, et te potissimum ad exercitus ire, adeo nihil, aut certe parum intererat inter Imperatorem factum, et brevi futurum.

IV. Laus boni Imperatoris ab adiunctis. Plin. ibid.

1. Summa virtute Imperatores praeditos esse decet, ut Traianus est.



page 744, image: s758

2. Forma quoque et dignitas corporis eidem inest.

3. Deus sub Nerva Militis castrorumque dissolutionem ac tumultum admisisse visus est, ut Traianus instaurator gloriosus accederet.

4. Nerva Traianum ob virtutem, non sanguinem ad imperium cooptavit, ut huius beneficio concussum stabiliret.

1. Saepe ego mecum P. C. tacitus agitavi, qualem quantumque esse oporteat, cuius ditione, nutuque maria, terrae, pax, bella regerentur, cum interea fingenti, formantique mihi Principem, quem aequata diis immortalibus potestas deceret, numquam voto saltem concipere succurrit, similem huic, quem videmus. Enituit aliquis in bello, sed obsolevit in pace: alium toga, sed non arma honestarunt: reverentiam ille terrore, alius amorem humanitate captavit. Ille quaesitam domi gloriam, in publico: hic in publico partam, domi perdidit. Postremo adhuc nemo extitit, cuius virtutes ullo vitiorum confinio laederentur. At principi nostro quanta concordia, quantusque concentus omnium laudum, omnisque gloriae contingit, ut nihil se veritati eius hilaritate, nihil gravitati simplicitate, nihil maiestati humanitate detrahitur!

2. Iam firmitas, iam proceritas corporis, iam honor capitis, et dignitas oris, ad hoc aetatis indeflexa maturitas, nec sine quodam munere Deum [orig: Deûm] festinatis senectutis insignibus ad augendam maiestatem ornata caesaries, nonne longe lateque principem ostentant? Talem esse oportuit, quem non bella civilia, nec armis oppressa respubl. sed pax, et adoptio, et tandem exorata terris numina defissent.

3. Quare ego illum ipsum furorem, motumque castrensem reor extitisse, quia magna vi, magnoque terrore modestia tua vincenda erat. Ac sicut maris, caelique temperiem turbines tempestatesque commendant; ita ad augendam pacis tuae gratiam illum tumultum praecessisse crediderim. Habet has vices conditio mortalium, ut adversa ex secundis, ex adversis secunda noscantur. Occultat utrorumque semina Deus, et plerumque bonorum malorumque causae sub diversa specie latent. Magnum quidem illud saeculo dedecus, magnum reipubl.


page 745, image: s759

vulnus impressum est. Imperator et parens generis humani obsessus, captus, inclusus, ablata mitissimo seni servandorum hominum potestas, ereptumque principi illud in principatu beatissimum, quod nihil cogitur. Si tamen haec sola erat ratio, quae te publicae salutis gubernaculis admoveret, prope est, ut exclamem tanti fuisse. Corrupta est disciplina castrorum, ut tu corrector, emendatorque contingeres: inductum pessimum exemplum, ut optimum opponeretur. Postremo coactus Princeps quos nollet occidere, ut daret Principem, qui cogi non posset.

4. Olim tu quidem adoptari merebare: sed nescissemus, quantum tibi deberet imperium, si ante adoptatus esses. Exspectatum est tempus, quo liqueret, non tam accepisse te beneficium, quam dedisse. Confugit in sinum tuum concussa Respubl. ruensque imperium super imperatorem, imperatoris tibi voce delatum est. Imploratus adoptione, et accitus es. Ut olim duces magni a peregrinis, externisque bellis ad opem patriae ferendam revocari solebant: ita filius ac parens, uno eodemque momento rem maximam invicem praestitistis. Ille tibi imperium dedit, tu illi reddidisti. Solus ergo adhuc, cui pro muncretanto paria accipiendo fecisti, imo ulta dantem obligasti: communicato enim imperio solicitior tu, ille securior factus est. O novum, atque inauditum ad principatum iter, non te propria cupiditas, proprius metus, sed aliena utilitas, alienus timor principem fecit. Videaris licet, quod est amplissimum, consecutus inter homines: felicius tamen erat illus, quod reliquisti, sub bono principe privatus esse desiisti: assumptus es in laborum, curarumque consortium, nec te laeta, et prospera stationis istius, aspera, et dura ad capessendam eam compulerunt. Suscepisti imperium, postquam alium suscepti paenitebat. Nulla adoptati cum eo qui adoptabat cognatio, nulla necessitudo, nisi quod uterque optimus erat, dignusque alter eligi, alter eligere.

V. Laus a modestia, ab effectis. ib.

Tuam magnanimitatem vero, an modestiam an


page 746, image: s760

benignitatem prius mirer? Magnanimitas fuit expetito semper honore abstinere, modestia cedere, benignitas per alios frui. Sed iam tempus est, te ipsi consulatui praestare, ut maiorem eum suscipiendo, gerendoque facias: nam saepius recusare, ambiguam, ac potius illam interpretationem habet, tamquam minorem putes. Tu quidem ut maximum recusasti, sed hoc persuadere nemini poteris, nisi aliquando et non recusaveris. Cum arcus, cum trophaea, cum statuas deprecaris, tribuenda est verecundiae tuae venia: illa enim sane tibi dicantur. Nunc vero postulamus, ut futuros Principes doceas inertiae renuntiare, paulisper delicias differre, paulisper, et saltem ad brevissimum tempus ex illo felicitatis somno, velut excitatos induere praetextam, quam cum dare possent, occuparint: ascendere curulem, quam detineant: esse denique, quod concupierunt, nec ideo tantum velle consules fieri, ut fuerint. Gessisti alterum consulatum, scio, illum exercitibus, illum provinciis, illum etiam exteris gentibus poteris imputare, non potes nobis. Audimus quidem te omne munus consulis obiisse, sed audimus, diceris iustissimus, humanissimus fuisse: sed diceris, aequum est aliquando nos iudicio nostro, nostris oculis, non famae semper et rumoribus credere. Quousque absentes de absente gaudebimus? liceat experiri, an aliquid superbiae tibi ille ipse secundus consulatus attulerit: vis illud augustissimum consul aliquando tribunal maiestati suae reddere? ascende. Vis constare reverentiam magistratibus, legibus auctoritatem, modestiam postulantibu? s adi.

VI. Laus a causa exemplari. ib.

1. Principis Traiani exemplo subditi ad virtutem imitatione formantur.

2. Artes quoque Doctoresque sapientiae ab eodem revocantur per Domitianum Imper. neglecti.

1. Ostentas quasi specimen, et exemplar, quae tibi secta vitae, quod hominum genus placeat et ideo non censuram


page 747, image: s761

adhuc, on praefecturam morum recepisti: quia tibi beneficiis potius, quam remediis ingenia nostra experiri placet, et alioqui nescio an plus moribus conferat princeps, qui bonos esse patitur, quam qui cogit. Flexibiles quam cumque in partem ducimur a principe, atque (ut ita dicam) sequaces sumus: huic enim chari, huic probati esse cupimus, quod frustra speraverunt dissimiles: eoque obsequii continuatione pervenimus, ut prope omnes homines unius moribus vivamus. Porro non tam sinistre constitutum est, ut qui malum principem possumus, bonum non possimus imitari. Perge modo Caesar, et vim effectumque censurae, tuum propositum, tui actus obtinebunt: vita principis censura est, eaque perpetua, ad hanc dirigimur, ad hanc convertimur: nec tam imperio nobis opus est, quam exemplo, quippe infidelis recti Magister est metus, melius homines exemplis docentur, quae inprimis hoc in se boni habent, quod approbant, quae praecipiunt fieri posse.

3. Quid utinam? quid mores iuventutis? quam principaliter formas? quem honorem dicendi magistris? quam dignitatem sapientiae doctoribus habes? ut sub te spiritum et sanguinem, et patriam receperunt studia, quae priorum temporum immanitas exiliis puniebat, cum sibi vitiorum omnium conscius princeps, inimicas vitiis artes non odio magis, quam reverentia relegaret? at tu easdem artes in complexu, oculis, auribus habes: praestas enim quaecumque praecipiunt, tantumque eas diligis, quantum ab illis probaris.

VII. Laus liberalis ab effectis, et remotione contrariorum. Traianus Imper. liberalis in opulentorum praediorum largitionibus, et exulum ad sua bona revocatione.

Cum rebus tuis, ut participes perfruamur, quae habemus ipsi quam propria, quam nostra sunt? non enim exturbatis prioribus dominis, omne stagnum, omnem lacum,


page 748, image: s762

omnem etiam saltum immensa possessione circumvenis, nec unius oculis flumina, fontes maria deserviunt. Tandemque Imperium Principis, quam patrimonium maius est. Multa enim ex patrimonio refert in Imperium, quae priores Principes occupabant, non ut ipsi fruerentur, sed ne quis alius. Ergo in vestigia, sedesque nobilium immigrant pares domini, nec iam clarissimorum virorum receptacula habitatore servo teruntur, aut foeda vastitate procumbunt. Datur intueri pulcherrimas aedes deterso situ auctas ac vigentes. Magnum hoc tuum non erga homines modo sed erga tecta ipsa meritum, sistere ruinas, solitudinem pellere, ingentia opera, eodem, quo extructa sunt, animo, ab interitu vindicare: muta quidem illa, et anima carentia: sentiretamen, et laetari videntur, quod niteant, quodfrequententur, quod aliquando coeperint esse domini non servienti. Circumfertur sub nomine Caesaris tabula ingens rerum venialium, quod sit detestanda avaritia illius, qui tam multa concupiscebat, cum haberet supervacua tam multa. Tunc exitialis erat apud Principem, huic laxior domus, illa amoenior villa. Nunc Princeps in haec eadem dominos quaerit, ipse inducit: ipsos illos magni aliquando Imperatoris, illud numquam nisi Caesaris suburbanum, licemur, emimus, implemus. Tanta benignitas Principis, tanta securitas temporum est, ut ille nos principalibus rebus existimet dignos: nos non timeamus, quod digni esse videmur. Nunc vero emendi tantum civibus tuis copiam praebes, sed amoenissima quaeque largiris et donas: ita inquam donas, in quae electus, in quae adoptatus es: transfers, quod iudicio accepisti: ac nihil magis tuum credis, quam quod per amicos habes. Idem tam parcus in aedificando, quam diligens in tuendo. Itaque non, ut ante, immanium transvectione saxorum urbis tecta quatiuntur, stant securae domus, nec iam templa nutantia. Satis est tibi, nimiumque, cum successoris frugalissimo Principi, magis reicere aliquid, et amputare exiis, quae Princeps tamquam necessaria reliquit.



page 749, image: s763

VIII. Laus liberalis ab enumeratione partium. ib.

1. Distribuit congiarium ex propriis bonis in cives inopes.

2. Neque, ut nonnulli alii, liberalitate alia sua flagitia compensare nititur.

3. Quinque milia ingenuorum alit in usum malitiae.

4. Annonam, ut quondam Pompeius, copiosam reipubl. sine rapinis sufficit.

1. Nihil magis in tua tota liberalitate laudaverim, quam quod congiarium das de tuo, alimenta de tuo. Neque a te liberi civium, ut ferarum catuli, sanguine et caedibus nutriuntur: quodque gratissimum est accipientibus, sciunt dari sibi, quod nemini est ereptum, locupletatisque tam multis, pauperiorem esse factum principem tantum: quamquam ne hunc quidem: nam cuius est, quidquid est omnium, tantum ipse, quantum omnes habet.

2. Alio me vocat numerosa gloria tua, Alio autem? quasi vero iam satis veneratus miratusque sis, quod tantam pecuniam profudisti, non ut flagitii tibi conscius ab insectatione eius averterees samam, nec ut tristes hominum maestosque sermones laetiore materia detineres, nullam congiario culpam, nullam alimentis crudelitatem redemisti: nec tibi benefaciendi fuit causa, ut quae male faceres, impune fecisses: amor impendio isto, non venia quaesita est: popolusque Romanus obligatus a tribunali tuo, non exoratus recessit. Obtulisti enim congiarium gaudentibus gaudens, securusque securis: quodque antea Principes ad odium sui leniendum timentibus plebis animis obiectabant, id tu tam innocens populo dedisti, quam populus accepit.

3. Paulo minus Patres, quinque milia ingenuorum fuerunt, quae liberalitas Principis nostri conquisivit, invenit, adscivit: hi subsidium bellorum, ornamentum pacis, publicis sumptibus aluntur: patriamque, non ut patriam tantum, verum ut altricem amare condiscunt. Ex his castra, ex his tribus replebuntur, ex his quandoque nascentur, quibus alimentis opus non, sit. Dent tibi Caesar


page 750, image: s764

aetatem Dii, quam mereris, serventque animum, quem dederunt: et quanto maiorem infantium turbam, iterum atque iterum videbis incidi (augetur enim quotidie et crescit, non quia chariores parentibus liberi, sed quia Principi cives) dabis congiaria si voles, praestabis alimentum, si voles, illi tamen propter te nascuntur.

4. Instar ego perpetui congiarii reor affluentiam annonae, huius aliquando cura Pompeio non minus addidit gloriae, quam pulsus ambitus campo, exactus hostis mari, oriens triumphis, occidensque lustratus. Nec vero ille civilius quam parens noster, anctoritate, consilio, fide reclusit vias, portus patefecit, itinera terris, littoribus mare, littora mari reddidit, diversasque gentes ita commercio miscuit, ut quod genitum esset unquam, id apud omnes natum esse videretur. Nonne cernere datur, ut sine ullius iniuria omnibus usibus nostris annus exuberet? Quippe non ut ex hostico raptae, perituraeque in horreis messes, nequicquam quiritantibus sociis auferuntur: devehunt ipsi, quod terra genuit, quod sidus aluit, quod annus tulit, nec novis dictionibus pressi, ad vetera tributa deficiunt. Emit fiscus, quidquid videtur emere, inde copiae, inde annona, de qua inter licentem, videntemque conveniat: inde hic sacietas, nec fames usquam.

IX. Laus a factis studiis exercitationum honestis. ib.

1. Venationis et quandoque etiam navigationis studiis corpus exercebat.

2. Animum per haec exercitamenta a voluptatibus abstrahebat.

3. Vitia virtutesque Principum occultari nequeunt, quod Traiano ad gloriam cessit.

1. Quae remissio tibi nisi lustrare saltus, excutere cubilibus feras, superare immensa montium iuga, et horrenlibus scopulis gradum inferre, nullius manu, nullius vestigio adiutum: atque inter haec pia mente adire lucos, et occursare numinibus? olimhaec experientia iuventutis,


page 751, image: s765

haec voluntas erat: his artibus futuri Duces imbuebantur, certare cum fugacibus feris, cursu: cum audacibus robore: cum callidis astu: nec mediocre pacis decus habebatur, submota campis irruptio ferarum, et obsidione quadam liberatus agrestium labor. Usurpabant gloriam istam illi quoque principes, qui obire non poterant: usurpabant autem ita, ut domitas fractisque claustris feras, ac deinde in ipsorum quidem ludibrium emissas mentita fugacitate colligerent. Huic par capiendi, quaerendique sudor, summusque, et idem gratissimus labor invenire. Enim vero si quando placuit idem corporis robur in maria proferre, non ille fluitantia vela, aut oculis sequitur, aut manibus: sed nunc gubernaculis assidet, nunc cum valentissimo quoque sodalium certat frangere fluctus, domitare ventos reluctantes, remisque transfretare obstantifreta.

2. Nec vero laudv erim per se magnopere duritiam corporis, ac lacertorum: sed si his validior toto corpore animus imperitet, quem non fortunae indulgentiae molliant, non copiae principales ad senitiem, luxumque detorqueant: tunc ego seu montibus, seu mari exerceatur, et laetum opere corpus, et crescentia laboribus membra mirabor. Video enim iam inde antiquitus maritos Dearum, et Deorum liberos, nec dignitate nuptiarum magis, quam his artibus inclaruisse. Simul cogito, cum sint ista ludus, et avocamentum huius: illae seriae, et internae, et a quibus se in tale otium recipit, voluptates. Sunt enim voluptates, quibus optime de cuiusque gravitate, sanctitate, temperantia ceditur. Nam quis adeo dissolutus, cuius non occupationibus aliqua species servitutis insideat? otio prodimur. An non plerique Principes hoc idem tempus in aleam, stupra, luxum, conferebant, cum seriarum laxamenta curarum, vitiorum, contentione supplerent?

3. Habet hoc primum magna fortuna, quod nihil tectum, nihil occultum esse patitur: principium vero non modo domos, sed cubicula ipsa, intimosque successus recludit; omniaque arcana noscenda famae proponit, atque explicat. Sed tibi Caesar nihil accommodatius fuerit ad gloriam, quam penitus inspici. Sunt quidem praeclara, quae in


page 752, image: s766

publicum profers, sed non minora ea, quae lumine tenes. Est magnificum, quod te ab omni contagione vitiorum reprimis, ac revocas: sed magnificentius quod tuos. Quanto enim magis arduum est alios praestare, quam se: tanto laudabilius, quod, cum ipse sis optimus, omnes circa te fimiles tui effecisti.

X. Laus Imperatoris a demissione ib.

1. Quod laus vera et memoria virtutis potior sit, illaque etiam honoris insignia improbis Principibus ex adulatione delata sint.

2. Recte tamen ab eodem admitti effigies, quales olim privatorum hominum fuerunt.

3. Virtus Principis magis perennat, quam statuae; cum has vestutas consumat, illis existimatio perpetua sit. Plin Paneg. mihi p. 47.

5. Ego titulis omnibus speciosius reor, quando non trabibus, aut saxis nomen suum, sed monimentis aeternae laudis inciditur. Ibit in saecula, fuisse Principem, cui florenti, et incolumi numquam nisi modici honores, saepius nulli decernerentur. Et sane si velimus cum priorum temporum necessitate certare, vincemur: ingeniosior est enim ad excogitandum simulatio veritate, servitus libertate, metus amore. Simul cum iam pridem novitas omnis adulatione consumpta sit, non alius erga te novus honor superest, quam si aliquando de te tacere audeamus.

2. Age, si quando pietas nostra silentium rupit, et verecundiam tuam vicit, quae qualiaque aut decernimus nos, aut tu non recusas, ut appareatnon superbia, et fastidio te amplissimos honores repudiare, qui minores non dedigneris. Pulchrius hoc Caesar, quam si recusares omnes, nam recusare omnes ambitionis, moderationis est eligere parcissimos. Quo temperamento et nobis, et aerario prodes, quod sumptibus eius adhibes modum, et qui exhaustum non sis innocentium bonis repleturus. Stant igitur effigies tuae, quales olim ab egregia in Rempubl. merita privatis dicabantur: visuntur eadem e materia Caesaris statuae, qua Brutorum, qua Camillorum. Nec discrepat causa:


page 753, image: s767

illi enim Reges, hostemque victorem moenibus depulerunt: hic regnum ipsum, quaeque alia captivitas gignit, arcet, ac submovet, sedemque obtinet Principis, nesit Domino locus.

3. Ac mihi intuenti sapientiam tuam, minus mirum videtur, quod mortales istos, caducosque titulos aut depreceris, aut temperes. Scis enim ubi vera Principis, ubi sempiterna sit gloria, ubi sint honores, in quo nihil flammis, nihil senectuti, nihil successoribus liceat. Arcus enim et statuas, ars etiam, templaque demolitur, et obscurat oblivio; negligit, carpitque posteritas: contra contemptor ambitionis, et infinitae potestatis domitor, ac frenator animus, ipsa vetustate florescit, nec ab illis magis laudatur, quam quibus maxime necesse est. Praeterea ut quisquis factus est princeps, extemplo famaeius, incertum bona, an mala, ceterum aeterna est. Non ergo perpetua Principi fama, quae invitum manet, sed bona concupiscenda est: ea porro non imaginibus, et statuis, sed virtute, ac meritis prorogatur. Quia etiam leviora haec, formam Principis, figuramque, non aurum melius, vel argentum, quam favor hominum exprimit, tenetque, quod quidem prolixe tibi cumulateque contingit, cuius laetissima facies, et amabilis vultus in onium civium ore, oculis, animo sedet.

XI. Laus a studio iustitiae. ib. Traianus iustitiam omnibus ex aequo et sine cunctatione administrans, velut numen aliquod terris praeest.

Videmus ut provinciarum defideriis, ut singularum etiam civitatum praesidiis occurrat, nulla in audiendo difficultas, nmulla in respondendo mora: adeunt statim, dimittuntur statim: tandemque Principis fores exclusa legationum turba non obsidet. Quid in omnibus excogitationibus, quam multis severitas, quam non dissoluta clementia? non locupletando fisco sedes, nec aliud tibi sententiae tuae pretium, quam bene iudicasse. Stant ante te litigatores


page 754, image: s768

non de fortunis suis, sed de tua aestimatione sollicitl: nec tam verentur, quid de causa sua, quam quid de moribus sentias. O vere Principis, atque etiam Consulis, reconciliare aemulas civitates, tumentesque populos, non imperio magis, quam ratione compescere: intercedere iniquitatibus magistratuum, intectumque reddere, quicquid fieri non oportuerit. Postremo velocissimi sideris instar, more omnia invisere, omnia audire, et undecumque invocatum, statim velut Numen adesse, et assistere. Talia esse crediderim, quae ipse mundi parens temperat nutu, si quando oculos demisit in terras, et facta mortalium inter divina opera numerari dignatus est, quibus nunc per te liber, solutusque caelo tantum vacat, postquam te dedit, qui erga omne hominum genus vice sua [orig: suâ] fungereris. Fungeris enim, sufficisque mandati, cum tibi dies omnis summa cum utilitate nostra, summa cum tua laude condatur: Quodsi quando cum influentibus negoriis paria fecisti, instar refectionis existimas mutationem laboris.

XII. Laus ab amore subditorum. Traiani Imp. erga subditos, et subditorum erga Traianum sincerus amor.

Iam etiam et in privatorum animis exoleverat priscum mortalium bonum amicitia, cuius in locum migraverant assentationes, blanditiae, et peior odio amoris simulatio: etenim in Principum domo nomen tantum inane scilicet irrisumque remanebat, nam quae poterat esse inter eos amicitia, quorum sibi alii Domini, alii servi videbantur? tu hanc pulsam et errantem reduxisti. Habes amicos, quia amicus ipse es: neque enim ut alia subiectis, ita amor imperatur: neque est ullus affectus tam erectus, et liber, et damnationis impatiens, nec qui magis vices exigat. Potest fortasse Princeps inique, potest tamen odio esse nonnullis: etiamsi ipse non oderit: amari nisi amet, non potest. Diligis ergo, cum diligaris, et in eo, quod uttinque honestissimum est, tota gloria tua est, qui superior factus,


page 755, image: s769

descendis in omnia familiaritatis officia, et in amicum ex Imperatore submitteris: imo tunc maxime Imperator, cum amicum ex Imperatore agis. Etenim cum plurimis amicitiis fortuna Principum indigeat, praecipuum est Principis opus, amicos parare. Placet tibi semper haec secta, et cum alias virtutes tuas, tum hanc constantissime teneas: nec unquam persuadeatur humile esse Principi, nisi odisse. Iucundissimum est in rebus humanis amari, sed non minus amare: quorum utroque ita frueris, ut cum ipse ardentissime diligas, adhuc tamen ardentius diligaris. Primum, quia facilius est unum amare, quam multos: deinde, quia tibi amicos tuos obligandi adest facultas tanta, ut nemo possit te, nisi ingratus non magis amare. Operae pretium est referre, quod tormentum tibi iniunxeris, ne quid amico negares, dimisisti optimum virum, tibique charissimum in vitus, et tristis, et quasi retinere non posses: quantum amares eum, desideno expertus es, distractus, separatusque dum cedis et vinceris. Ita quod fando inauditum, cum Princeps et Principis amicus diversa velletis, id potius factum est, quod amicus volebat.

XIII. Laus humanitatis a comparatione cum dissimili. ib. Traiani Imper. humana et socialis vita, cum Domitiani asperitate, et solitudine; illius in convictu securitas, cum huius in secessu periculis componitur.

Securi et hilares, cum commodum est, convenimus: et admittente Principe interd um est aliquid, quod nos domi, quasi magis necessarium teneat, excusari semper tibi, nec unquam excusandi sumus. Scis enim sibi quemque praestare, quod te videat, quod te frequentet, ac tanto liberalius ac diutius voluptatis huius copiam praebes. Nec salutationes tuas fuga, et vastitas sequitur. Remoramur, resistimus, ut in communi domo, quam nuper illa immanissima bellua plurimo terrore munierat, cum velut


page 756, image: s770

quodam specu inclusa, nunc propinquorum sanguinem lamberet, nunc se ad clarissimorum civium strages, cedesque proferret. Observabantur foribus horror, et minae, et par metus admissis, et exclusis. Ad haec ipse occursu quoque visuque terribilis, superbia in fronte, ira in oculis, feminaeus pallor in corpore; in ore, impudentia multo rubore suffufa; non adire quisquam, non alloqui audebat, tenebras semper, secretumque captantem, nec unquam ex solitudine sua prodeuntem, nisi ut solitudinem faceret. Ille tamen, quibus sibi parietibus, et muris salutem suam tueri videbatur, dolum secum, et insidias, et ultorem scelerum Deum inclusit, dimovit, perfregitque custodias poena, angustosque per aditus, et obstructos ac per apertas fores, et invitantia limina irrupit: longeque tunc illi divinitas sua, longe arcana illa cubilia, saevique secessus, in quos timore, et superbia, et odio hominum agebatur. Quanto nunc tutior, quanto securior eadem domus? postquam eius non crudelitatis, sed amoris excubiis: non solitudine et claustris, sed civium celebritate defenditur: et quid ergo? Discimus exprimento fidissimam esse custodiam, principis ipsius innocentiam. Haec arx incessa, hoc inexpugnabile munimentum, munimento non egere. Frustra se terrore succinxerit, qui septus charitate non fuerit: armis enim arma irritantur. Num autem serias tantum partes dierum in oculis nostris, coetuque consumis? Num remissionibus tuis eadem frequentia, eademque illa socialitas interest? Num tibi semper in medio cibus, semperque mensa communis? Num ex convictu nostro mutua voluptas? num provocas, reddisque sermones? Num ipsum tempus epularum tuarum, cum frugalitas contrahat, extendit humanitas? Num enim ante medium diem distentus solitaria cena spectator adnotatorque convivis tuis immines? nec ieiunis, et inanibus, plenus ipse eructans, non tam apponis, quam obicis cibos, quos dedigneris apponere? aegreque perpessus superbam illam convinctus simulationem, rursus te ad clandestinam ganeam, occultumque luxum refers? Ergo non aurum. nec argentum, nec exquisita ingenia cenarum, sed suavitatem tuam iucunditatemque miramur, quibus nulla sacietas adest, quando sincera omnia et


page 757, image: s771

vera et ornata gravitate. Neque enim aut peregrinae superstitionis mysteria, aut obscoena petulantia mensa Principis oberrat, sed benigna invitatio, et liberales ioci, et studiorum honor. I de tibi parcus et brevis somnus, nullumque amore nostri angustius tempus, quam quod sine nobis agis.

XIV. Laus a benevolentia. ib. Traiani Imper. benignitas et benevolentia erga suos, quos ante oppressos ad libertatem revocet.

Illuxerat primus consulatus tui dies, quo tu curiam ingressus, nunc singulos, nunc universos adhortatus es resumere libertatem, capessere quasi communis imperii curas, in vigilare publicis utilitatibus, et insurgere. Omnes ante te eadem ista dixerunt, nemini tamen ante te creditum est. Erant sub oculis naufragia multorum, quos insidiosa tranquillitate provectos improvisus turbo perculerat. Quod enim tam infidum mare, quam blanditiae principum illorum, quibus tanta levitas, tanta fraus, ut facilius esset iratos, quam propitios habere? Te vero securi, et alacres quo vocas sequimur: iubes, esse liberos, erimus: iubes, quae sentimus promere in medium, proferemus. Neque enim adhuc ignavia quadam et insito torpore cessavimus. Terror et metus, et misera illa ex periculis facta prudentia monebat, ut a Republica (erat autem omnino nulla respublica) oculos, aures, animos, averteremus. At nunc tua dextera, tuisque promissis freti, et innixi, obsepta diutina servitute ora reseramus; frenatamque tot malis linguam resolvimus. Vis enim tales esse nos, quales iubes: nihilque exhortationibus tuis fucatum, nihil subdolum, denique quod credentem fallere paret; non sine periculo fallentis: neque enim unquam deceptus est princeps, nisi qui prius ipse decepit. Equidem hunc parentis publici sensum, cum exhortatione eius, tum pronuntiatione ipsa perspexisse videor. Quae enim illa gravitas sententiarum? quam


page 758, image: s772

inaffectata veritas verborum? quae adseveratio in voce? quae affirmatio in vultu? quanta in oculis, habitu, gestu, toto denique corpore fides? Tenebit ergo semper, quod suaserit: scierque nos, quoties libertatem, quam dedit, experiemur, sibi parere: nec verendum est, ne incautos putet, si fidelitate temporum constanter utamur, quos meminit sub malo principe aliter vixisse.

XV. Laus Pompel Magni, ab attributis boni Imperatoris. Cicero pro lege Manilia, circa medium.

1. Laudatur universe et sigillatim a scientia rei militaris.

2. A Virtutibus di versis Imperatore summo dignis.

3. Ab auctoritate, quam apud exteras gentes obtinuit.

4. Afelicitate, qua in maximis bellis semper usus est, statuiturque idcirco cateris in bello contra Mithridatem praeferendus.

Satis mihi multa verba fecisse videor, quare hoc bellum esset genere ipso necessarium, magnitudine periculosum: restat, ut de imperatore ad id bellum deligendo, ac tantis rebus praeficiendo, dicendum esse videatur. Utinam, Quirites, virorum fortium, atque innocentium copiam tantam haberetis, ut haec vobis deliberatio difficilis esset; quemnam potissimum tantis rebus, ac tanto bello praesiciendum putetis. Nunc vero, cum sit unus C. Pompeius qui non modo corum hominum, qui nunc sunt, gloriam, sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit: quae res est, quae cuiusquam animum in hac causa dubium facere possit? Ego enim sic existimo, in summo Imperatore quatuor has res inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem. Quis igitur hoc homine scientior unquam, aut fuit, aut esse debuit? qui e ludo atque pueritiae disciplina, bello maximo, atque acerrimis hostibus, ad patris exercitum, atque in militiae disciplinam profectus est? qui extrema pueritia miles fuit summi imperatoris, ineunte adolescentia maximi ipse exercitus


page 759, image: s773

imperator, qui saepius cum hoste conflixit, quam quisquam cum inimico concertavit? plura bella gessit, quam ceteri legerunt? plures pro vincias confecit, quam alii concupiverunt? cuius adolescentia ad scientiam rei militaris, non alienis praeceptis, sed suis imperiis: non offensionibus belli, sed victoriis, non stipendiis, sed triumphis est traducta? quod denique genus belli esse potest, in quo illum non exercuerit fortuna reipubl. civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense, mistum ex civitatibus, atque ex bellicosissimis nationibus, servile, navale, varia et diversa genera, et bellorum, et hostium, non solum, gesta ab hoc uno, sed etiam confecta, nullam rem esse declarant, in usu militari positam, quae huius viri scientiam fugere possit.

2 Iam vero virtuti C. Pompeii quae potest par oratio inveniri? quid est, quod quisquam aut dignum illo, aut vobis novum, aut cuiquam inauditum possit afferre? Neque enim illae sunt solae virtutes imperatoriae, quae vulgo existimantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo: quae tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus reliquis imperatoribus, quos aut audivimus, aut vidimus, non fuerunt. Testis est Italia, quam ille ipse victor, L. Sylla, huius virtute et subsidio confessus est liberatam. Testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed celeritate consilii, explicavit. Testis est Africa, quae magnis oppressa hostium copiis, eorum ipsorum sanguine redundavit, testis est Gallia, per quam legionibus nostris in Hispaniam iter, Gallorum internecione patefactum est. Testis est Hispania, quae saepissime plurimos hostes ab hoc superatos prostratosque conspexit, testis est iterum, et saepius Italia, quae cum servili bello tetro, periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit: quod bellum exspectatione Pomperi attenuatum, atque imminutum est: adventu sublatum, ac sepultum, testes vero iam omnes orae, atque omnes exterae gentes, ac nationes: denique maria omnia, tum universa, tum in singulis oris omnes sinus, atque portus. Quis enim toto mari locus per hos annos, aut tam firmum habuit praesidium, ut tutus esset? aut tam fuit abditus ut lateret? Quis navigavit, qui non se aut


page 760, image: s774

tem mortis, aut servitutis periculo committeret, cum aut hieme, aut referto praedonum mari navigaret: Hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum, atque dispersum, quis unquam arbitraretur, aut ab omnibus Imperatoribus uno anno, aut omnibus annis ab uno imperatore confici posse? Quam provinciam tenuistis a praedonibus liberam per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium defendittis? cui praesidio, classibus vestris fuistis? quam multas existimatis insulas esse desertas? quam multas, aut metu relictas, aut a praedonibus captas urbes esse sociorum? tantum bellum, tam diuturnum, tam longe, lateque dispersum, quo bello omnes gentes, ac nationes premebantur, Cn. Pompeius extrema [orig: extremâ] hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media aestate confecit. Est haec divina, atque incredibilis virtus imperatoris, quid ceterae, quas paulo ante commemorare coeperam, quantae atque quam multae sunt? non enim solum bellandi virtus in summo, atque perfecto imperatore quaerenda est: sed multae sunt artes eximiae, huius administrae, comitesque virtutis. Ac primum quanta innocentia debentesse imperatores! quanta deinde omnibus in rebus temperantia! quanta fide! quanta facilitate! quanto ingenio! quanta humanitate! Quae breviter, qualia sint in Cn. Pompeio consideremus. Summa enim omnia sunt, Quirites: sed ea magis ex aliorum contentione, quam ipsa per sese cognosei, atque intelligi possunt. Quem enim possumus imperatorem aliquo in numero purare, cuius in exercitu veneant centuriatus, atque venierint? quid hunc hominem magnum, aut amplum de republ. cogitare, qui pecuniam ex aerario de promptam, ad bellum administrandum, aut propter cupiditatem provinciae magistratibus diviserit, aut propter avaritiam Romae in quaestu reliquerit? Vestra admurmuratio facit, Quirites, ut agnoscere videamini, qui haec fecerint. Ego autem nomino neminem, quare irasci mihi nemo poterit, nisi qui ante de se voluerit confiteri. Itaque propter hanc avaritiam imperatorum, quantas calamitates, quocumque ventum sit, nostri exercitus ferant, quis ignorat? Itinera, quae per hosc annos in Italia per agros, atque oppida civium Rom. nostri


page 761, image: s775

imperatores fecerunt, recordamini, tum facilius statuetis, quid apud exteras nationes fieri existimetis. Utrum plures arbitramini, per hosce annos, militum vestrorum armis, hostium urbes, an hibernis, sociorum civitates esse deletas? Neque enim potest exercitum is continere imperator, qui se ipsum non continet: neque severus esse in iudicando, qui alios in se severos esse iudices non vult. Hic miramur, hunc hominem tantum excellere ceteris, cuius legiones si in Asiam pervenerunt, ut non modo manus tanti exercitus, sed ne vestigium quidem cuiquam peccato nocuisse dicatur? Iam vero, quemadmodum milites hibernent, quotidie sermones, et literae perferuntur, non modo, ut sumptum faciat in militem, nemini vis affertur: sed ne cupienti quidem cuiquam permittitur. Hiemis enim, non avaritiae perfugium maiores nostri in sociorum, atque amicorum tectis esse voluerunt. Age vero ceteris in rebus quali sit temperantia, considerate. Unde illam tantam celeritatem, et tam incredibilem cursum initum putatis? non enim illum eximia vis remigium, aut ars inaudita quaedam gubernandi, aut venti aliqui novi, tam celeriter in ultimas terras pertulerunt: sed haec res, quae ceteros remorari solet, non retardarunt: non avaritia ab instituto cursu ad praedam aliquam revocavit, non libido ad voluptatem, non nobilitas urbis ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem. Postremo signa, et tabulas, ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum, quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit. Itaque omnes quidem nunc in his locis Cn. Pompeium, sicut aliquem non ex hac urbe missum, sed de caelo delapsum, intuentur: nunc denique incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam abstinentia: quod iam nationibus exteris incredibile, ac falso memoriae proditum videbatur: nunc imperir nostri splendor illis gentibus lucet: nunc intelligunt, non sine causa maiores suos tum, cum hac temperantia magistratus habebamus, servire populo Rom. quam imperare aliis maluisse. Iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberae querimoniae de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is, qui dignitate principibus excellit, facilitate par in fimis esse videatur. iam quantum consilio, quantum dicendi gravitate, et copia


page 762, image: s776

valeat, in quo ipso inest quaedam dignitas imperatoria, vos, Quirites, hoc ipso in loco saepe cognoscetis. Fidem vero eius inter socios quantam existimari putatis, quam hostes omnium gentium sanctissimam esse iudicarint? Humanitate iam tanta est, ut difficile dictu sit, utrum hostes magis virtutem eius pugnantes timuerint, an mansuetudinem victi dilexerint. Et quisquam dubitavit, quin huic tantum bellum hoc transmittendum sit, qui ad omnia nostrae memoriae bella conficienda, divino quodam consilio natus esse videatur?

3. Et quoniam auctoritas multum in bellis quoque administrandis, atque imperio militari valet, certe nemini dubium est, quin ea [orig:] in re idem ille imperator plurimum possit. Vehementer autem pertinere ad bella administranda, quid hostes, quid socii imperatoribus vestris existiment, quis ignorat, cum sciamus, homines in tantis rebus, ut aut contemnant, aut metuant, aut oderint, aut ament, opinione non minus famae, quam aliqua certa ratione commoveri? Quod igitur nomen unquam in orbe terrarum clarius fuit? cuius res gestae pares? de quo homine vos, id quod maxime facit auctoritatem, tanta et tam praeclarata iudicia fecistis? An vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis, quo non illius diei fama pervaserit, cum universus populus Roman. referto foro, repletisque omnibus templis, ex quibus hic locus conspici potest, unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn. Pompeium imperatorem deposcit? Itaque ut plura non dicam, neque aliorum exemplis confirmem, quantum huius auctoritas valeat in bello, ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur: qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est imperator, tanta repente vilitas annoxae ex summa inopia, et charitate rei frumentariae consecuta est, unius spe et nomine, quantam vix ex summa ubertate agrorum diuturna pax efficere potuisset. Iam vero, accepta in Ponto calamitate, ex co praelio, de quo vos paulo ante invitus admonui, cum socii pertimuissent, hostium opes, animique crevissent: cum satis firmum praesidium provincia non haberet, amisissetis Asiam Quirites, nisi ipsum id temporis divinitus Cn. Pompeium ad eas


page 763, image: s777

regiones fortuna populi Rom. attulisset. Huius ad ventus et Mithridatem insolita inflammatum victoria continuit, et Tigranem magnis copiis minitantem Asiae retardavit. Et quisquam dubitabit, quid virtute perfecturus sit, qui tantum auctoritate perfecerit? aut quam facile imperio, atque exercitu socios, et vectigalia conservaturus sit, qui ipso nomine, ac rumore defenderit? Age vero, illa res quantam declarat eiusdem hominis apud hostes populi Rom. auctoritatem, quod ex locis tam longinquis, tamque diversis, tam brevi tempore omnes una [orig: unâ] huic se dedi derunt? quod Cretensium legati, cum in eorum insula noster imperator, exercitusque esset, ad Cn. Pompeium in ultimas prope terras venerunt, eique se omnes Cretensium civitates de dere velle dixerunt? Quid? idem ipse Mithridates, nonne ad eundem Cn. Pompeium, legatum usque in Hispaniam misit: eumque Pompeius legatum semper iudicavit: ii, quibus semper erat molestum, ad eum potissimum esse missum, speculatorem, quam legatum indicare maluerunt? Potestis igitur iam constituere, Quirites, hanc auctoritatem, multis postea rebus gestis, magnisque vestris iudiciis amplificatam, quantum apud illos reges, quantum apud exteras nationes valituram esse existimetis.

4. Reliquum est, ut de felicitate, quam praestare de se ipso nemo potest, meminisse, et commemorare de altero possumus, sicut aequum est homini de potestate Deorum timide, et pauca dicamus. Ego enim sic existimo: Maximo, Marcello, Scipioni, Mario, et ceteris magnis imperatoribus, non solum propter virtutem, sed etiam propterfortunam, saepius imperia mandata, atque exercitus esse commissos, fuit enim profecto quibusdam summis viris quaedam ad amplitudinem, et gloriam, et ad res magnas bene gerendas divinitus adiuncta fortuna. De huius autem hominis felicitate, quo de nunc agimus, hac utar moderatione dicendi, non ut in illius potestate fortunam positam esse dicam, sed ut praeterita meminisse, reliqua sperarivideamur, ne aut invisa aliis immortalibus oratio nostra, aut ingrata esse videatur Itaque non sum praedicaturus, Quirites, quantas ille res domi, militiaeque terra marique quantaque felicitate gesserit? ut eius semper voluntatibus, non modo cives assenserint,


page 764, image: s778

assenserint, socii obtemperarint, hostes oboedierint: sed etiam venti, tempestatesque obsecundarint, hoc brevissime dicam, neminem unquam tam impudentem fuisse, qui a diis immortalibus tot, et tantas res tacitus auderet optare, quot, et quantas dii immortales ad Cn. Pompeium detulerunt, quod ut illi proprium ac perpetuum sit, Quirites, cum communis salutis, atque imperii, tum ipsius hominis causa (sicuti facitis) velle et optare debetis. Quare cum bellum ita necessarium sit, ut negligi non possit: ita magnum, ut accuratissime sit administrandum: et cum ei imperatorem praeficere possitis, in quo sit eximia belli scientia, singularis virtus, clarissima auctoritas, egregia fortuna: dubitabimus, Quirites, quin hoc tantum boni, quod a diis immortalibus oblatum, et datum est, in rempubl. conservandam, atque amplificandam conferatis?

IMITATIO.

Propinqua imitatio harum orationum in cuiuslibet magni Regis ac Principis cum civilibus, tum bellicis virtutibus praedicandis, e. g. Tilii nostra aetate fortissimi militis, vel superioris saeculi Alexandri Fanesii, vol etiam Caroli Quinti, adhiberi poterit. Remotior imitatio futura est, e. g. D. Franciscum Xaverium a scientia, virtute, ac felicitate convertendorum animorum, laponibus Chinensibusque Apostolum esse praesiciendum doceas. Verbo, in omni genere Epidictico hic invenies imitatione digna, quae ut lib 1. praeceptis quibusdam complexi sumus; ita ex Plinio Secundo, ac Cicerone, laudatissimis, ac diversi ingenii scriptoribus, placuit hoc loco in exemplis proponere, quae tuto ac cum laude sequeris.

CAPUT XVIII. Dehominum et scelerum vituperio.

NOn minus ad perstringendam improbitatem, atque illa quae reprehensionem merentur vituperanda, instructus debet esse orator, quam ornanda quae laudem merentur. Quamquam vero is qui in uno versatus est


page 765, image: s779

encomiastico genere ad reprehendendum imparatus esse vix possit, cum contrariorum disciplina sit eadem, et ab uno oppositorum illustretur alterum, tamen quia Ciceronis admirabilis ad perstringendum vis fuit. hanc palaestrae epidicticae partem, tamquam actum hoc in genere ultimum ex solo Tullio instruere placuit: qui ut priori aliquanto disficilior est; ita etiam futurus erit illustrior, perque omnes inventionum fontes, et nobiliores figurarum habitus, aliquot exemplis diducetur, quae cum praeceptislibrit. erunt componenda.

In his exemplis apparebit, quae in exornativo genere descriptionum vis sit, ex fonte in ventionum primo, quemadmodum ab enumeratione partium, a causis, effectis, adiunctis, hoc est, locis propriis res amplificanda sit, quaenon minus in laudandis aliis, quam reprehendendis servire eloquentiae studioso poterunt.

Exemplum 1. Descriptio improborum hominum, ac turbaetae reipubl. Cicero pro Sextio, in principio orat. 1. ex vol. 3.

1. Cicero furentem contra se inducit Clodium Tribunum pleb. Deinde duos graphice depingit Consules, alterum mollem Gabinum, alterum Severum Pisonem, qui promissis a Clodio Provinciis adversus Ciceronem coniurarunt.

2. Lugentem hoc in casu urbem mutata veste inducit, vetantibus luctum consulibus, quorum leges quoque priscas abrogantium audaciam proponens exagitat.

3. Describit reipubl. pericula, si improbis restitisset, eamque secum conservatam esse contendit.

4. Suam eiectionem e republ cum importuna Consulum depraedatione coniungi.

Antequam de Tribunatu P. Sexti incipiam, totum superioris anni reipubl. naufragium exponam. In quo colligendo, ac reficienda salute communi, omnia reperientur P. Sexti dicta, facta, consilia versata. Fuerat ille annus in reipubl. magno metu, et multorum timore,


page 766, image: s780

tamquam intentus arcus in me unum, sicut vulgo ignari rerum loquebantur: re quidem vera, in universae reipubl. traductione ad plebem suribundi hominis, ac perditi, mihi irati, sed multo acrius otii, et communis salutis inimicim, hunc vir clarissimus, mihique, multis repugnantibus, amicissimus Cn. Pompeius omni cautine, foedere, execratione devinxerat, nihil tribunatu contra me esse facturum, at ille nefarius ex omnium scelerum colluvione natus, parum se foedus violaturum arbitratus, nisi ipsum cautorem alieni periculi suis propriis periculis terruisset: hanc tetram immanemque belluam, vinctam auspiciis, alligatam more maiorum, constrictam legum sacratarum catenis, solvit subito legum vinculis Consul, vel ut ego arbitror exornatus, vel, ut nonnemo putaret, mihi iratus, ignarus quidem certe et impendentium tantorum scelerum ac malorum. Qui tribunus plebis felix in evertenda republ. fuit, nullus suis nervis, qui enim in eiusmodi vita nervi esse potuerunt, hominis fraternis flagitiis, sororis stupris, omnia inaudita libidine infamis? sed fuit profecto quaedam illa reipubl. fortuna fatalis, ut ille coecus atque amens tribunus plebis nancisceretur, quid dicam Consules? hoccine ut ego appellem nomine, everfores huius Imperii? proditores vestrae dignitatis? hostes bonorum omnium? qui ad delendum Senatum, affligendum equestrem ordinem, exstingenda omnia iura, atque instituta maiorum se illis fascibus, ceterisque insignibus summi honoris atque Imperii ornatos esse arbitrabantur, quorum, per Deos immortales, si nondum scclera vulneraque inusta reipubl. vultis recordari, vultum, atque incessum animis intueamini, facilius facta eorum occurrent mentibus vestris, si ora ipsa oculis proposueritis. Alter unguentis affluens, calamistrata coma, despiciens conscios stuprorum, ac veteres vexatores aetatulae suae, puteali et foeneratorum gregibus inflatus, atque perculsus, olim, ne Scyllaeo illo aeris alieni in freto ad columnam adhaeresceret, in tribunatus portum profugerat, contemnebat Equites Rom. minitabatur Senatur: venditabat se operis, atque ab iis ereptum, ne de ambitu caussam diceret, praedicabat: ab iisdem se,


page 767, image: s781

etiam invito Senatu, provinciam sperare dicebat: eamque nisi adeptus esset, se incolumem ullo modo fore arbitrabatur alter, ô Dii boni, quam teter incedebat, quam truculentus, quam terribili aspectu. Unum aliquem te ex barbatis illis, exemplum Imperii veteris, imaginem antiquitatis, columen reipubl. diceres tueri. Vestitus aspere, nostra hac purpura plebeia ac pene fusca, capillo ita horrido, ut Capua, in qua ipse tum imaginis formandae causa, duum viratum gerebat, Seplasiam [note: (a) Vicus Capuae urbis, in quo unguentarii et myropolae erant.] sublaturus videretur. Nam quid ego de supercilio dicam, quod tum hominibus non supercilium, sed pignus reipubl. videbatur? tanta erat gravitas in oculo, tanta frontis contractio, ut illo supercilio Respublica, tamquam Atlante caelum, niti videretur: erat denique hic omnium sermo. Est tamen reipubl. magnum firmumque subsidium: habeo, quem opponam labi illi, atque coeno: vultu medius fi dius collegae sui libidinem, levitatemque franget, habebit Senatus, in hunc annum quem sequatur: non deerit auctor, et dux bonis, mihi denique homines praecipue gratulabantur, quod habiturus essem contra tribunum plebis furiosum, et audacem cum amicum, et affinem, tum etiam fortem et gravem consulem. Atque eorum alter fefellit neminem, quis enim clavum tanti Imperii, et gubernacula reipubl, tractare in maximo cursu ac fluctibus posse arbitraretur, hominem emersum subito ex diuturnis tenebris lustrorum, ac stuprorum, vino, ganeis, lenociniis, adulteriisque confectum, cum is praeter spem in altissimo gradu, alienis opibus positus esset, qui non modo tempestatem intueri impendentem temulentus, sed ne lucem quidem insolitam aspicere posset? alter multos plane in omnes partes fefellit: erat enim hominum opinioni nobilitate ipsa, blanda conciliatricula, commendatus. Omnes semper nobilitati favemus, et quia utile est reipubl. nobiles hominses esse dignos maioribus suis, et quia valet apud nos clarum hominum, et bene de republ. meritorum memoria etiam mortuorum, quia tristem semper, quia taciturnum, quia subhorridum atque incultum videbant: et quod erat eo


page 768, image: s782

nomine, ut ingenerata familiae frugalitas videretur: favebant, gaudebant, et ad integritatem maiorum spe sua hominem vocabant, materni generis obliti. Ego autem (vere hoc dicam iudices) tantum esse in homine sceleris, audaciae, crudelitatis, quantum ipse cum republ. sensi, numquam putavi: nequam esse hominem, et levem, et falsa opinione, errore hominum, ab adolescentia commendatum sciebam, etenim animus eius vultu, flagitia parietibus tegebantur. Sed haec obstructio nec diuturna est, nec obducta ita, ut curiosis oculis perspici non possit. Videbamus genus vitae, desidiam, inertiam: inclusas eius libidines, qui paulo propius accesserant, intuebantur. Denique etiam sermonis ansas dabat, quibus reconditos eius sensus tenere possemus. laudabat homo doctus Philosophos nescio quos: neque eorum tamen nomina poterat dicere: sed eos tamen laudabat maxime, qui dicuntur praeter ceteros esse auctores, et laudatores voluptatis: cuius, et quo tempore, et quo modo, non quaerebat: verbum ipsum omnibus modis animi, et corporis devorabat: eosdemque praeclare dicere aiebat, sapientes omnia sua causa facere: rempubl. capessere hominem bene sanum non oportere, nihil esse praestabilius otiola vita, et plena, et conferta voluptatibus. Eos autem, qui dicerent dignitati esse serviendum, reipubl. consulendum, officii rationem in omni vita, non commodi esse ducendam, subeunda pro patria pericula, vulnera excipienda, mortem oppetendam, vaticinari atque insanire dicebat. Ex his assiduis eius quotidianisque sermonibus, et quod videbam, quibus cum hominibus in interiore aedium parte viveret, et quod ita domus ipsa fumabat, ut multa eius sermonis indicia redoleret, statuebam sic, boni nihil ab illis nugis exspectandum, mali quidem certe nihil pertimescendum. Sed ita est, iudices: ut, si gladium parvo puero, aut si imbecillo seni, aut debili dederis, ipse impetu suo nemini noceat: sin ad nudum vel fortissimi viri corpus accesserit, possit acie ipsa et ferri viribus vulnerari: ita, cum hominibus enervatis, atque exanguibus consulatus tantus, tamquam gladius esset datus; qui per se pungere neminem unquam potuissent, hi, summi Imperii nomine armati, rempubl.


page 769, image: s783

contrucidaverunt: fedus fecerunt cum tribuno plebis palamus ut ab eo provincias acciperent, quas ipsi vellent: exercitumus et pecuniam, quantam vellent, ea [orig:] lege, si ipsi prius tribuno pleb. afflictam rempublicam tradidissent: id autem fedus meo sanguine ictum sanciri posse dicebant.

2. Qua re patefacta (neque enim dissimulari tantum scelus poterat, nec latere) promulgantur eodemque tempore rogationes ab uno tribuno de mea pernicie, et de provinciis Consulum nominatim. Hic [orig: Hîc] tum senatus solicitus, vos equites excitati, Italia cuncta permota, omnes denique omnium generum, atque ordin um cives summae reipubl. a Consulibus, atque a tummo Imperio petendum esse auxilium arbitrabantur; cum illi soli essent, praeter furiosum illum tribunum, duo reipubl. turbines, qui non modo praecipitanti patriae non subvenirent, sed etiam nimium tarde concidere moeterent. Flagitabatur ab his quotidie cum querelis bonorum omnium, tum etiam precibus Senatus, ut meam causam susciperent, agenent aliquid, denique ad Senatum referrent. hic non modo negando, sed etiam irridendo, amplissimum quemque illius ordinis insequebantur. Hic subito, cum incredibilis in Capitolium multitudo ex tota urbe cunctaque Italia convenisset, vestem mutandam omnes, meque etiam omni ratione privato consilio (quoniam publicis ducibus respubl. careret) defendendum putarunt. Erat eodem tempore senatus in aede concordiae, quod ipsum templum repraesentabat memoriam consulatus mei, cum flens universus ordo Concinnatum Consulem orabat. Nam alter ille horridus, et severus consulto se domi continebat, qua tum superbia coenum illud, ac labes, amplissimi ordinis preces, ac clarissimorum civium lacrimas repudiavit? me ipsum ut contempsit helluo patriae? nam quid ego patrimonii, dicam? quod ille, cum quasi quaestum faceret, amisit. Cum venisset ad Senatum; vos, vos inquam, Rom et omnes boni, veste mutata, vos pro meo capite ad pedes lenonis impurissimi proiecistis, cum, vestris precibus a latrone illo repudiatis, ut incredibili fide, magnitudine animi, constantia, L. Mummius ad Senatum de Republ. retulit, Senatusque frequens vestem pro mea salute mutandum censuit. O diem illum iudices, sunestum Senatui, bonisque omnibus reipubl. luctuosum, mihi ad domesticum maerorem gravem, ad posteritatis


page 770, image: s784

memoriam gloriosum, Quid enim quisquam potest ex omni memoria sumere illustrius, quam pro uno cive et bonos omues privato consensu, et universum Senatum publico consilio mutasse vestem? quae quidem tum mutatio non deprecationis causa est facta, sed luctus, quem enim deprecarentur, cum omnes essent sordidati? cumque hoc satis esset signi esse improbum, qui mutata veste non esset Erat igitur in lu ctu Senatus: squalebat civitas publico consilio mutata veste: nullum erat Italiae mancipium, nulla Colonia, nulla praefectura, nulla Romae societas vectigalium. nullum collegium, aut concilium, quodtunc non honorificentissime decrevisset de mea salute: cum subito edic unt duo consules, ut ad suum vestitum Senatores redirent. Quis unquam Consul senatum ipsius decretis parere prohibuit? quis Tyrannus miseros lugere vetuit? parumne est Piso (ut omittam Gabinium) quod tantum homines fefellisti, ut negligeres auctoritatem Senatus, optimi cuiusque consilia contemneres? reipublicae proderes? consulare nomen affligeres? etiamne edicere audeas, ne maererent homines meam, suam, reipublicae calamitatem? neve hunc suum dolorem veste mutata significarent? nam sive illa vestis mutatio ad luctum ipsum, sive ad deprecandum valebat, quis unquam tam cruelis fuit, qui prohiberet quemquam aut sibi maerere, aut ceteris supplicare? quid? sua sponte homines in amicorum periculis unstitum mutare non solent? pro teipso Piso nemone [orig: nemône] mutavit: neistiquidem, quos legatos, non modo nullo Se natus Consulto, sed eriam repugnante Senatu, tute tibi legasti? ergo hominis desperati, et proditoris reip ubl, casum lugebunt fortasse qui volent: civis florentissimibenevolentia bonorum, et optime de salute patriae meriti periculum coniun ctum cum periculo civitatis lugere Senatui non licebit? iidem consules, (si appellandi sunt Consules, quos nemo est, qui non modo ex memoria, sed ex fastis evellendos non putet) pacto iam federe provinciarum producti in circo Flaminio in concionem ab illa furia, ac peste patriae, maximo cum gemitu vestro, omnia, quae tum contra me, contraque rempublicam dixerant, voce ac sententia sua comprobaverunt. Itsdem Consulibus sedentibus, atque inspectantibus, lata lex est, ne auspicia valerent, ne quis obnuntiaret, ne quis legi intercederet


page 771, image: s785

ut omnibus festis diebus legem ferri liceret, ut lex Aelia, lex Fusia, ne valeret, Qua una rogatione, quis est, qui non intelligat, universam rempublicam esse deletam? iisdem Consulibus inspectantibus, servorum delectus habebantur pro tribunali Aurelio, nomine collegiorum, cum vicatim homines conscriberentur, decuriarentur; ad vim, ad manus, ad caedem, ad direptionem incitarentur. lisdem Consulibus arma in templum Castoris palam comportabantur: gradus eiusdem templi tollebantur, armati homines forum, et conciones tenebant: caedes, lapidationes fiebant, nullus erat Senatus nihil reliqui Magistratus: unus omnem omnium potestatem armis, et latrociniis possidebat, non aliqua vi sua, sed cum duos Consules a republica provinciarum federe retraxisset; insultabat, dominabatur, aliis pollicebatur, terrore, ac metu multos, plures etiam spe, et promissis tenebat. Quae cum essent eiusmodi, iudices: cum Senatus duces nullos, ac pro ducibus proditores, aut potius apertos hostes haberet: equester ordo reus a Consulibus citaretur: Italiae totius anctoritas repudiaretur, alii nominatim relegarentur: alii metu, ac periculo terrerentur: arma essent in templis, armati in foro, eaque non silentio consulum dissimularentur, sed et voce, et sententia comprobarentur, cum omnes urbem nondum excisam et eversam, sed iam captam, atque oppressam videremus: tamen his tantis malis tanto bonorum studio restirissemus; sed me alii metus, atque aliae curae, suspicionesque moverunt.

3. Forsan nonnemo vir fortis, acris animi magnique dixerit, restitisses, repugnasses, mortem pugnans oppetisses. De quo te, te inquam, patria obrestor, et vos penates patriique Dii, me vestrarum fedium, templorumque causa, me propter salutem meorum civium, quae mihi semper fuit mea charior vita, dimicationem caedem que fugisse. etiam si mihi in aliqua nave cum meis amicis naviganti hoc iudices accidisser, ut multi ex multis locis praedones classibus, eam navem se oppressuros minitarentur, nisi me unum sibi dedissent: si id vectores negarent, ac mecum simul interire, quam metradere hostibus mallent: iecissem me ipse potius in profundum, ut ceteros conservarem, quam illos mei tam cupidos, non modo ad certam mortem, sed in magnum vitae discrimen adducerem. cum vero in hanc reipublic. navem,


page 772, image: s786

ereptis Senatui gubernaculis, fluitantem in alto tempestatibus seditionum ac discordiarum, armarae tot classes, nisi ego unus deditus essem, incursurae viderentur, cum proscriptio, caedes, direptio denuntiarentur: cum alii me suspicione periculi fuinen defenderenr, alii verere odio bonorum incitarentur, alii inviderent, alii obstare sibi me arbitrarentur, alii nlcisci dolorem sunm aliquem mallent, alii rem ipsam publicam arque hunc bonorum statum otiumque odissent, et ob hasce causas tot tamque varias me unum deposcerent: depugnarem potius, cum summo, ne dicam exitio, sed periculo certe vestro, liberorumque vestrorum, quam non id, quod omnibus impendebat, unus pro omnibus susciperem ac subirem? victi essent improbi: at cives, at ab eo privato, quisine armis etiam rempubl. Consul conservarat. Sin victi essent boni, qui superessent? non ad servos videtis rem venturam fuisse? an mihi ipsi, ut quidam putant, fuit mors aequo animo oppetenda? quid? tum morremne fugiebam? an erat res ulla, quam mihi magis optandam putarem? aut ego illas res rantas in tanta improborum multitudine cum gerebam non mihi mores, non exilium ob oculos versabantur? non haec denique a me tum, tamquam fata, in re ipsa gerenda concinebantur, an erat mihi in tanto luctu meorum tanta disiunctione, tanta acerbitate, tanta spoliatione omnium rerum, quas mihiautnatura, aut fortuna dederat, vita retinenda? tam eram rudis? tam ignarus rerum? tam expers consilii, aut ingenii? nihil audieram? nihil videram? nihil ipse legendo, quaerendoque cognoveram? nesciebam vitae brevem esse cursum, gloriae sempiternum? cum esset omnibus definita mors, optandum esset, ur vita quae necessitati deberetur, patriae potius donata, quam reservata naturae videretur? servavi igitur rempublicam discessu meo, iudices: caedem a vobis liberisque vestris, vastitatem, incendia, rapinas meo dolore luctuque depuli, et unus rempubl. bis servavi, semel gloria, iterum aerumna mea. Neque enim in hoc me hominem esse inficiabor unquam, ut me optimo fratre, carissimis liberis, fidissima coniuge, vestro conspectu, patria, hoc honoris gradu, sine dolore caruisse glorier. Quod si fecissem; quod a me beneficium haberetis, cum pro vobis ea, quae mihi essent vilia, reliquissem? hoc meo quidem animo, summi in patriam amoris mei signum esse debet


page 773, image: s787

certissilmum, quod, cum abesse ab ea non possem sine summo dolore, hunc me perpeti, quam illam labefactari ab improbis, malui. Memineram, iudices, divinum illum virum, atque ex iisdem, quibus nos, radicibus natum ad salutem im perii huius, C. Marium, summa [orig: summâ] senectute, cum prope vim iustorum armorum profugisset, primo senile corpus paludibus occultasse demersum, deinde ad in firmorum ac tenuissimorum hominum Minturnis misericordiam confugisse, inde navigio perparvo, cum omnes portus terrasque fugeret, in oras Africae desereissimas pervenisse. atque ille vitam suam, ne inultus esset, ad in ertissimam spem, et ad reipubl, statum reservavit: ego, qui (quemadmodum multi in senatu me absente dixerunt) periculo reipubl. vivebam, quique ob eam causam consularium literis de senatus sententia exteris nationibus commendabar, nonne, si meam vitam deseruissem, rempubl prodidislicm? in quo quidem nunc, me restituto, vivit mecum simul exemplum reipubl, defendendae. Quod si immortale retinetur, quis non intelligit immortalem hanc civitatem futuram.

4. Sed ut revertar ad illud, quod mihi in hac omni est oratione propositum, omnibus malis illo anno scelere consulum rempubl. esse confectam: primum illo ipso die, qui mihi sunestus fuit, omnibus bonis luctuosus, cum ego me e complexu patriae, conspectuque vestro eripuissem, et metu periculi vestri, non mei, fuiorihominis, sceleri, perfidiae, telis, minisque cessissem: patriamque, quae mihi erat charissima, propter ipsius patriae caritatem reliquissem, oum meum illum casum tam horribilem, tam gravem, tam repentinum non solum homines, sed tecta urbis ac templa lugerent: nemo vestrum forum, nemo curiam, nemo lucem aspicere vellet: illo inquam, ipso die, die dico? im mo hora, atque etiam puncto temporis eodem, quo mihi reique publicae pernicies, Gabinio et Pisoni provincia rogata est. Pro [orig: Prô] Dii immortales, custodes et conservatores huius urbis, atque imperii! quaenam illa in republ. monstra, quae scelera vidistis? civis erat expulsus is, quirempubl, ex Senatus auctoritate cum omnibus bonis defenderat, et expulsus non alio aliquo, sed eo ipso crimine. Erat autem expulsus sine iudicio, vi, lapidibus, ferro, servitio denique concitato: lex erat lata vastato ac relicto foro, sicariis, servisque tradito, et ea lex, quae ut ne ferretur,


page 774, image: s788

Senatus fuerat veste mutata. Haec tanta perturbatione eivitatis, ne noctem quidem consules inter meum discrimen et eorum praedam interesse passi sunt: statim me percluso, ad meum sanguinem hauriendum, et spirante etiam republ. ad eius spolia detrabenda advolaverunt. Omitto grarulationes, epulas, parritionem aerarii: beneficia, spem, promissa, praedam, laetitiam paucorum in luctu ommum. Vexabatur uxor mea: liberi ad necem quaerebantur: gener, et Piso gener, a Pisonis consulis pedibus supplex reii ciebatur: bona diripiebantur, eaque ad consules deferebantur: domus ardebatin palatio: consules epulabantur qui si meis incommodis laetabantur, urbis ramen periculo commoverentur.

IMITATIO.

Egregium in Ieanne Chrysostome Constantinopoli propter. Eudoxiam Augustam et sceleratos Episcopos spsi sa entes, in exilium eiecto, ad imitandum exemplum proponitur, ut quiinvito poputo, et bonis omnibus, ultro cessit improborum audacia, ne probi secum perirent, magno rursum honore revocatus. In qua historia plurima cum Ciceronis exilio conveniunt.

II. Catilina exilium et voniuratorum scelera enumeratione atque oppositione amplificata, et perstricta. Cicero orat. 2. in Catil.

1. Catilinam seleratum urbe egressum esse, varia [orig: variâ] eiusdem rei amplificatione, gaudet.

2. Optat, et hortatur, ut reliqui ex nefaria societate sequantur, recusantibus minatur.

3. Catilinam postremo extra urbem cum reliquis coniuratis facile opprimendum ostendit.

Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis, atque huic orbi ferrum, flammamque


page 775, image: s789

minitantem, ex urbe, vel eiecimus, vel emifimus, vel ipsum egredientem urbe, prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit. Nulla iam pernicies a monstro illo, atqueprodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum huius belli demestici ducem sine controversia vicimus, non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur: non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parierespertimescemus. Locoille motus est, cum ex urbe depulsus: palam iam cum hoste, nullo impediente bellum iustum geremus. Sine dubio perdidimus hominem, magnificeque vic imus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium coniecimus. Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulir, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum de manibus extorsimus, quod mcolumes cives, quod stantem urbem reliquit: quanto tandem illum maerore afflictum esse, et profligatum putatis? Iacer ille nunc prostratus, Quirites, et se perculsum atque abiectum esse sentit, et retorquer oculos profecto saepe ad hanc urbem: quam ex fuis faucibus erepram esseluger.

2. Hunc vero si fui fuerint comites secuti: si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, ô nos beatos! ô rempubl. fortunatam! ô praeclaram laudem consulatus mei! Non enim iam sunt mediocies hominum libioines, non humanae audaciae, ac tolerandae, nihil cogitant, nisi caedes, nisi incendia, nisirapinas: patrimonia sua profuderunt: fortunas fuas abligurierunt: res eos iam pridem, fides deficere unper coepit: eadem tamen illa, quae erat in abundantia, libido permanet. Quod si in vino, et alea commessationes solum, et scorta quaererent: essent illi quidem desperandi, sed tamen esset serendi. Hoc vero quis ferre possit. merceshomines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis, dormientes vigilantibus? qui accubantes in conviviis, compleximulieres impudicas, vino languidi, confecti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris, eructant sermonibus fuis caedem honorum, atque urbis incendia. Quibus ego confido impendere [orig: impendêre] fatum aliquod: et poenas iam diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitas, aut instare iam plane, aut certe iamappropinquare. Quos si meus consulatus, quoniam


page 776, image: s790

sanare non potest, sustulerit: non breve nescio quod tempus, sed multa saecula propagarit reipubl: Nulla est enim ratio, quam pertimescamus: nullus rex, qui bellum populo Rom. inferre possit. omnia sunt externa, unius virtute, terra, marique pacata. domesticum bellum manet? intus insidiae lunt: intus inclusum periculum est: intus est hostis. cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est, Huicego me bello ducem profiteor, Quirites, suscipio inimicitias hominum perditorum. Quae sanari poterunt, quacumque ratione sanabo: quae resecanda erunt, non patiarad perniciem civitatis manere. Proinde, aut exant, aut quiescant: aut, si in urbe, et in eadem mente permanent: ea, quae merentur, exspectent.

3. Instruite nunc, Quirites, contra has tam praeclaras Catilinae copias, vestra praesidia, vestrosque exercitus: et primum gladiatori illi confecto et saucio, consules, imperatoresque vestros opponite: deinde contra illam naufragorum eiectam, ac debilitatam manum, florem totius Italiae, ac robur educite. iam vero urbes Coloniarum, municipiorum respondebunt Catilinae tumulis silvestribus. Neque vero ceteras opes, ornamenta, praesidia vestra cum illius lattonis inopia atque egestate debeo conferre. Sed, si omissis his rebus omnibus, quibus nos superamus, eget ille, senatu, equitibus, populo, Rom. urbe, aerario, vectigalibus, cuncta Italia, provinciis omnibus, exteris nationibus, si inquam his rebus omissis, ipsas causas, quae interse confligunt, contendere velimus: ex eo ipso, quam valde illi iaceant, intelligere possumus. Ex hac enim parre pudor pugnat, illinc petulantia: hinc pudicitia, illinc fraudatio: hinc pietas, illinc scelus: hinc constantia, illinc furor: hinchonestas, illinc turpitudo: hinc continentia, illinc libido: denique ae quitas, temperantia, forritudo, prudentia, virtutes omnes certant cum iniquitate, cum luxuria, cum ignavia, cum temeritate, cum vitiis omnibus: postremo copiae cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit. In huiusmodi cerramine ac praelio, nonne, etiamsi hominum studia deficiant, Dii ipsi immortales cogent ab his praeclarissimis virtutibus, tot et tanta vitia superari? Quae cum ita sint Quirites, vos, quemadmodum iam antea dixi, vestra tectacustodiis,


page 777, image: s791

vigiliisque defendite: mihi, ut urbi sine vestro motu, ac sine ullo tumultu satis esset praesidii, consultum, ac provisum est. Coloni omnes, municipesque vestri, certiores a me facti de hac nocturna [orig: nocturnâ] excursatione Catilinae, facile urbes suas, finesque defendent: gladiatores, quam sibt ille maximam manum, et certissimam fore putavit, quamquam animo meliore sunt, quam pars patriciorum potestate tamen in vestra continebuntur. Q. Metellus, quem ego prospiciens hoc, in agrum Gallicanum, Picenumque praemisi, aut opprimet hominem, aut omnes eius motus, conatusque prohibebit, reliquis autem de rebus constituendis, maturandis, agendis, iam ad Senatum referemus, quem vocati videtis. Nunc illos qui in urbe remansernut, atque adeo qui contra urbis salutem, ommumque vestrum, in urbe a Cartlina relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen quia nati sunt cives, monitos etiam, atque etiam volo. Mea lenitas adhuc sicubi solutior visa est, hoc exspectavit, ut id, quodlarebat, erumperet. Quod reliquum est iam non possum oblivilci, meam hancesse patriam, me horum esse consulem: mihi aut cum his vivendum, aut pro his esse moriendum. Nullus est portis custos, nullus insidiator viae: siqui exire volunt, consulere sibi possnut: qui vero in urbe se commoverit, cuius ego non modo sactum, sed inceptum ullum, conatumve contra patriam deprehendero: sentiet in hac urbe esse Consules vigilantes, esse egregios magistratus, essefortem Senatum, esse arma, esse carcerem: quem vindicem nefariorum, ac manifestorum scelerum maiores nostriesse voluerunt. Atque haec omnia sic agentur, Quirites, ut res maximae minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum, ac domesticum, post hominum memoriam crudelissimum, et maximum, me uno togato duce et imperatore, sedetur. Quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ulle modo fieri poterit, ne improbus quidem quisquam in hac urbe poenam fui sceleris sufferat. Sed si vis manifestae audaciae, si impendens patriae periculum me necessario de hac animi lenitate deduxerint: illud profecto perficiam, quod in tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur, ut nequis bonus intereat, paucorum poena [orig: poenâ] vos omnes salvi esse possitis. Quae quidem ego, neque mea prudentia, neque humanis consiliis sretus polliceor vobis, Quirites, sed multis et non dubiis Deorum


page 778, image: s792

immortalium, significationibus: quibus ego ducibus in hancspem, sententiam que sum ingressus: qui iam non procul, ut quondam solebant, ab extero hoste atque longinquo, sed hic praesentes suo numine, atque auxilio, sua templa, atque urbis tecta defendunt. Quos vos, Quirites, precari, venerari, atque implorare debetis, ut quam pulcherrimam, florentissimam, potentissimamque esse voluerunt, hanc omnibus hostium copiis, terra marique superatis, a perditissimorum civium nefario scelere defendant.

IMITATIO.

Adversari haereticos, velpriscos, vel novitios Catholicae Ecclesia exitium molientes. ut, e. g. Anabaptistas husus aut superioris saecult. qui Monasteriensibus nefario sartore Leidensi duce exitium pene extremum attulerunt, Episcopo denique illam h minum pestem funditus evertente, similis potest oratio intorqueri.

III. Quod Piso et Gabinius nihil in Provinciis dignum triumphoegerint, a causis. et effectis, cum descriptione hincnatae infamia, et scelerataeconscientiaepoena, mirifice exaggerat. Vol. 3. or. 6. in Pison. circa medium.

1. Pisoni exprobrat, quod Macedoniae Imperator electus literas ad Senatum, vel nullas dederit, vel ab amicis suppressae sint. Gabiniusdederit; sedcumprobro fuerint reiectae. Hanc vero tantam poenam (qualis haec infamiaeect) se negat a Dits exorarepro bosiibus ausum fuisse.

2. Poenam sceleratae conscientiae ob male administratas spoliatasque Procincias, inflictas, iure asserit.

1. Quis unquam Provinciam cum exercitu obtinuit, qui nullas ad Senatum miserit literas! quis ex Macedonia


page 779, image: s793

Consularis, qui quidem incolumis fuerit, quinon triumpharit? Appellatos est hic Vulturius (Pise) illius provinciae (si Diis placet) imperator ne tum quidem, Paule noster, tabulas Romam cum laurea mittere audebas? Misi, inquit. quis unquam recitavit? quis, utrecitarentur, postulavit? mhil enim mea refert, utrum tu conscientia oppressus scelerum tuorum, nihil unquam ausus sis scribere ad cum ordinem, quem despexeras, quem affixeras, quem deleveras: au amici tui tabulas abdiderint Atque haud scio, an malim re viderinullo podore fuisse in literis mittendis, an animos tuos plus habuisse et pudoris et consilii, quam aut te videri prudentiorem fuisse, quam soles; aut tuum fastum non esse condemnatum iudicio amicorum. Quod si non tuis nefariis in hunc ordinem contumeliis in perpertuum tibi curiam praeclusisses, quid tandem erat actum, aut gestum n illa provincia, de quo senatum cum gratulatione aliqua seribiabs te oporteret? vexatio Macedooiae? an oppidorum turpis amissio? an sociorum direptio? an agrorum depopulatio? an munitio Thessalonicae? an obsessio militaris viae? an exercitus nostri interitus, ferro, fame, frigore, pestilentia? tu vero, quiad Senatum nihil scripseris, ut in urbe nequior in ventus es, quam Gabinlus, sic in provincia: paulo tamen, quam ille, demissior: nam ille gurges, atque helluo, natus abdomini suo, non laudi, atque gloriae, cumequites Rom. in provincia, cum publicanos nobiscum et voluntate et dignitate coniunctos, omnes fortunis, multos fama [orig: famâ], vitaque privasser, cum egisset aliud nihil in illo exercitu, nisi ut urbes depopularetur, agros vastaret, exhauriret domos, aususest (quid enim ille non auderet?) a senatu supplicationem per hteras postulare ô Dil immoratles, tunc etiam, atqueadeo vos geminae voragmes, scopulique reipubl. vos meam fortunam deprimitis, vestram extollitis, cum de me Senatus Consulta absente sacta sint, cae concioneshabirae, is motus suerit municipiorum et Coloniarum omnium, ea decreta publicanorum, ea collegiorum, ea denique generum ordinumque omnium, quae egonon modo oprare numquam underem, sed cogitare non possem: vos autem sempiternas foedissimae turpitudinis notas subieritis. An ego, si te et Gabinium cruci suffixos viderem, maiorem afficerer laetitia, excorporis vestri laceratione,


page 780, image: s794

quam afficior ex insamia? nullum est supplicium putandum quo affici casu aliquo, etiam boni fortesque possunt. Atque hoc quidem etiam isti tui dicunt voluptarii Graeci: quos utinam ita audires, ut erant audiendi: numquam te in tot flagitia ingurgitasses. Verum audis in praesepibus, audis in stupris, audis in cibo et vino. Sed dicunt ipsi, qui mala dolore, bona voluptate definiunt, sapientem, etiamsi in Phalaridis tauro inclusus, succensis ignibus torreatur: dicturum tamen, suave illud esse seseque ne tantulum quidem commoveri. tantam virturis esse vim voluerunt, ut non posset unquam esse vir bonus non beatus. quae est igitur poena? quod supplicium? id mea sententia, quod accidere nemini potest, nisi nocenti: suscepta fraus, impedita et oppressa mens, conscientia, bonorum omnium odium, nota iusti Senatus, amissio dignitatis. Nec mihi ille M. Regulus, quem Carthaginenses, refectis palpebris, illigatum in machina vigilando necaverunt, supplicio videtur affectus: nec C. Marius, quem Italia, servata ab illo, demersum in Minturnensium paludibus, Africa, devicta ab codem, expulsum et naufragum vidit: fottunae enim ista tela sunt, non culpae: supplicium autem est poena peccati. Neque vero equo, si unquam vobis mala precarer. quod sarpe feci, in quo Dii immortales meas preces audierunt: morbum, aut mortem, aut curciatum precarer: Thyestea ista execratio est Poetae, vulgi animos, non sapientum moventis: ut tu naufragio expulsus uspiam saxis fixus asperis, evisceratus latere penderes (ut ait ille) saxa spargens tabo, sanie, et sanguine atro. Non ferrem omnino moleste, si ita accidisset; sed id tamen esset humannum. M. Marcellus, qui ter Consul fuit, summa [orig: summâ] virtute, pietate, gloria [orig: gloriâ] militari, periit in mari, quitamen, ob virtutem, gloria [orig: gloriâ] et laude vivit. In forruna quadam est illa mors, non in poena putanda. Quae est igitur poena? quod supplicium? quaesaxa? quae cruces? ecce duos duces in provinciis pop. Rom, habere exercitus, appellari imperatores: horum alterum sic fuisse infirmatum conscientia scelerum et fraudum suarum, ut ex ea provincia, quae fuerit ex omnibus una maxime triumphalis, nullas sit ad Senatum literas mittere ausus. ex qua provincia modo omni dignitate ornatissimus, L. Torquatus magnis rebus gestis mereserente, absens imperator sit appellatus, unde bis


page 781, image: s795

pauc isannis. Cn. Dolabellae, C. Curionis, M. Luculli iustissimos triumphos vidimus, ex ea, te imperatore, nuntius ad Senatum allatus est nulus, ab altero allatae literae, recitatae, relatum ad Senatum. Dii immortales, id ne ego optarem, ut inimicus meus ea, qua [orig: quâ] nemo unquam, ignominia [orig: ignominiâ] notaretur? ut Senatus is, qui in eam benignitatis consuetudinem venit, ut eos qui bene rempubl. gesserint: novis honoribus afficiat, et numero dierum, et genere verborum: huius unius literis nuntiantibus non crederet, postulantibus denegaret? His ego rebus pascor, his delector, his persruor: quod de vobis hic ordo opinatur non secus, ac teterrimis hostibus: quod vos equites Rom. quod ceteri ordines, quod cuncta civitas odit: quodnemo bonus, nemo denique civis est, qui modo se civem esse meminerit, qui vos non oculis fugiat, auribus respuat, animo aspernetur, recordatione denique ipsa consulatus vestri perhorrescat. Haec ego semper de vobis expetivi, haec optavi, haec precatus sum: plura etiam acciderunt, quam vellem. nam ut amitteretis exercitum, numquam me hercule optvai.

2. Illud etiam accidit praeter optatum meum, sed valde ex voluntate: mihi enim non enerat in mentem, furorem et insaniam optare vobis, in quam incidistis, atqui fuit optandum: me tamen fugerat Deorum immortalium has esse in impios et consceleratos poenas certissimas constitutas. Nolite enim putare P. C. ut in seca videtis, homines consceleratos impulsu Deorum terreri furiarum taedis ardentibussua quemquesraus, suum facinus, suum scelus, sua audacia de sanitate, ac mente deturbat: hae sunt impiorum furiae, hae flammae, hae faces. Ego tenon vecordem, non furiosum, non mente captum, non tragico illo Oreste, aut Athamante dementiorem putem, qui sis ausus primum facere (nam id est caput) deinde paulo ante, Torquato giavislimo et sanctissimo viro, prementeconfiteri, te provinciam Macedoniam, in quam tantum exercitum transportasses, sine ullo milite reliquisse? mitto de amissa parte exercitus. Sit hoc inselicitatis tuae: dimittendi vero exercitus, quam potes auferre causam? quam potestatem habuisti? quam legem? quod S. consultum? quod ius? quod exemplum? quid estaliud furere, nisi non cognoscerehomines, non cognoscere leges, non Senatum, non civitatem? Cruentare corpus suum? maies


page 782, image: s796

est haec vitae, famae, salutis suae vulneratio. Si familiam tuam dimisisses, quod ad neminem nisi ad psum te, pertineret, amici te tui constringendum purarent: praesidium tu pop. Rom. custodiam provinciae, iniussu populi Senatusque dimisisses, situae mentis compos fuisset? Eccetibi alter effusa iam maxima [orig: maximâ] praedia [orig: praediâ], quam ex fortunis publicanorum ex agris urbibusque sociorum exhauserat, cum partim eius praedas profundae libidines devorassent, partim nova quaedam et inaudita luxuries, partim etiam in illis locis, ut omnia diripuit, emptiones, partim permutationes ad hunc Tusculanum montem extrnendum. Cum iam egeret, cum illa eius immensa et intolerabilisaedificatio constitisser: se ipsum, fasces suos: exercitum populi Rom. numen interdictumque Deorum immortalium, responsa sacerdotum, auctoritatem Senatus, iussa populi, nomen ac dignitatem imperii, regi Aegyptio venditit. Cum fines provinciae tantos haberet. quantos voluerat, quantos mei capitis precio periculoque emerat, his setenerenon potuit, exercitum eduxit ex Syria. qui licuit extra provinciam? tribuit se mercenarium comitem Regi Alexandrino. quid hoc turpius? in Aegyptum venit, signa contulit cum Alexandrinis. quando hoc bellum, aut hic ordo, aut populus susceperat? cepit Alexandrinam. quid aliud exspectamus a furore eius, nis ut ad Senatum tantis de rebus gestis literas mittat? Hicsi mentis esset suae, nisi poenas patriae, Diisqueimmortalibus eas, quae gravissimae sunt, furore atque insania pendere, ausus esser (mitto exire de provincia) educere exercitum, bellum sua sponte gerere, in reg um iniussu populiaut Senatus accedere? quae cum plurimaeleges veteres, tum lex Cornelia maiestatis, Iulia de pecuniis repetundis, planissimaevetant.

IMITATIO.

Imitaberis si cuivis homini scelerato tum ex infamia, tum ex con cientia propria, satis gravem infligr scelerum poenamasseras Ita Iudaein Christum, Neronis in Matrem, Maximini in Catharinam, aliorumque scelesta facinora perstringes.



page 783, image: s797

IV. Descriptio libidinis et crudelitatis Verrinae, in uno facinore; per adiuncta, et Patheticas expositiones diducto. Ciceroactione V. in Verrem ante medium.

1. Verres buxui luxuriaeque deditus Cleomenem Syracusanum classi praeficit.

2. Classis male instructa, a milite et commeatu, a Piratis capitur, aut incenditur.

3. Syracusanis ad hunc nuntium concurrertibus, Verres periclitatur de vita.

4. Piratae ipsum Urbis portum intra Syracusas penetrare ausi sunt.

5. Vulgo hanc culpam in Verrem derivante, ut testes deessent, navarchos criminis insimulatos; praetor Cleomenem, tollere statuit, Phalargo Cleomenis navarcho etiam exempto.

6. Parentes frustra cum lacrimis intercedunt. furius moriturus Verri sceleraexprobrat.

7. Timarchides Verris minister, et carnifex; ut mors et funus inhumanum ne sit, a morituis etiam pecunias extorquet.

8. Deceptum hocconsilio Verrem ostendii, testesque modo nondeesse tanti facinoris.

9. Postrmo brevienumeratione omnium, quae ad unum hoc scelus conveniunt, finit.

1. Verresaestate summa, quo tempore ceteri Praetores obire Provinciam et concursare consueverunt, aut etiam in tanto praedonum metu et periculo ipsi navigare, eo tempore ad luxuriam libidinesque suas, domo sua regia quae Hieronis fuit, qua [orig: quâ] Praetores uti solent, contentus non fuit. sabernacula, quemadmodum consueverat temporibus oestivis, carbaseis intenta velis, collocari iussit in littore, quodest litus in insula Syracusis, post Arethusae fontem, proptet ipsum introitum atque ostium portus, amoeno sane et ab


page 784, image: s798

arbitris remotoloco. Hic dies aestivos sexaginta Praetor populi Rom. custos defensorque Provinciae sic vixit, ut muliebria quotidie convivia essent, vir accumberet nemo praeter ipsum, et praetextatum filium. tametsi recte sine exceptione dixerim, virum, cum isti essent, neminem fuisse.

Erat Nice facie eximia, urpraedicatur, uxor Clemenis Syracusani. quam ut animo foruto liberoque secum haberet, rem excogitat singularem, Classi populi Rom. Cleomenem Syracusis praeesse iubet, atque imperare. Hoc eo facit, ut ille non solum abesset a domo tum, cum navigaret, sed etiam libenter, cum magno honore beneficioque, abesset. Quid hic primu, aut accusem, aut quaerar iudices? Siculone homini legati, quaestoris, praetoris denique potestatem, honorem, auctoritatem dari? Si te impediebat illa conviviorum mulierumque occupatio: ubi quaestores? ubi legati? ubi praefecti, et tribuni tui? si ci vis Rom. dignus isto negotio nemo fuit? quid civitates, quae in amicitia fideque popul. Rom. perpetuo manserant? ubi Segestana, ubi Centuripina civitas? quae tum officiis, side, vetustate, tum etiam cognatione populi Rom. nomen attingunt. O Dii immortales, quid si harum ipsarum civitatum militibus, navibus, navarchis Syraculanus Cleomenes iussus est imperare? non omnis honos ab isto dignitatis, aequitatis, officii sublatus est? Ecquod in Sicilia bellum gessimus, quin Centuripinis sociis, Syracusanis hostibus, uteremur? atque haec omnia ad memoriam vetustatis, non ad contumeliam civitatis referri volo.

Itaque ille vir clarissimus, summusque Imperator M. Marcellus, cuius virtute captae, misericordia conservatae sunt Syracusae, habitare in ea parte urbis quae insula est, Syracusanum neminem voluit: est enim locus, quem vel pauci possunt defendere. Committere igitur cum non fidelissimis hominibus noluit. Simul quod ab illa parte urbis navibus aditus ex alto est. Quamobrem qui nostros exercitus saepe excluserant, eis claustra loci committenda non existimavit. Vide quid intersit, inter tuam libidinem, maiorumque auctoritatem: inter amorem furoremque tuum, et illorum consilium atque prudentiam. Illi aditum literis Syracusanis ademerunt; tu maritimum imperium concessisti. illi habitare in coloco Syracusanum, quo naves accedere possent,


page 785, image: s799

noluerunt; tu classi et navibus Syracusanum praeesse voluisti: quibus illi urbis partem ademerunt, iis tu nostri imperti parrem dedisti: et quorum sociorum opera Syracusani nobis dicto audientes sunt, cos Syracusanis dicto esse audientes iussisti.

2. Egredltur Centuripina quadriremi Cleomenes e portu, sequitur Segestana navis, Tyndaritana, Herbitensis, Heracliensis, Apolleniensis, Haluntina, praeclara classis in speciem; sedinops, et insirma propter dimissionem propugnatorum atque remigum. Tamdiu in imperio suo classem iste praetor diligens vidit, quamdiu convivium eius flagitiosissimum praeteruccta est. Ipse autem qui visus multis diebus non esser, tum se tamen in conspectu nautis paulisper dedit. Stetit Soleatus praetor populi Rom. cum pallio purpureo, tunicaquetalati, muliercula nixus in litore. Iam hoc ipso istum vestitu Siculi, civesque Rom. permulti saepe viderunt. Posteaquam paulo provecta est classis, et Pachynum quinto denique die appulsa est, nautae fame coacti, radices palmarum agrestium colligcbant, et his miseri perditique alebantur. Cleomenes autem qui alterumse Verrem, cum luxuria atque nequitia, tum etiam imperio putarer, similiter totos dies, in litore tabernaculo posito, perpotabat. Ecce aurem repente ebrio Cleomene, esurientibus ceteris, nuntiatur piratarum naves esse in portu Edissae. nam ita is locus nominatur. nostra autem classis erat in portu Pachyni. Princeps Cleomenes in quadriremi Centuripina, malum erigi, vela fieri, praecidi anchoras imperavit, et simul, ut se ceteri sequerentur, signum dari iussit. Erat animus in reliquis, quamquam erant pauci, quoquo modo se res habebat, pugnaretamen se velle clamabant, et quod reliquum vitae viriumque fames fecerat, id ferro potissimum reddere volebant; sed inopes relicti a Duce praefectoque classis eundem necessario cursum tenere coeperunt Pelorum versus, ut ipse Cleomenes, ita ceteri navigabant, neque istac tamen tam praedonum fugiebant impetum, quam imperatorem sequebantur. tum ut quisque in fuga postremus, ita in periculo princeps erat. Postremam enim quamque navem piratae


page 786, image: s800

primum adoriebantur. it puma Haluntinorum navis capitur, cuipraeerat Haluntinus homo nobilis Philanthus. Haec dum aguntur, interea Cleomenes iam ad Pelori litus pervenerat iam sese in terram e navi eiecerat, quadrirememque in salo fluctuantem reliquerat. Reliqui praefecti navium, cum in terram imperator exisset, cum ipsi neque repugnare, neque mari effugere ullo modo offent, appulsis ad Pelorum navibus Cleomenem pertecuti sunt, Tuncpraedonum Dux Heracleo, repente, non sua virtute, sed istius avaritia nequitiaque victor, classem pulcherrimam populi Rom. in litus expulsam et eiectam, cum primum advesperasceret, inflammari incendique iussi. O tempus miserum atque acerbum Provinciae Siciliae, ô casum illum, multis innocentibus calamitosum, atque funestum! ô istius nequitiam, ac turpitudinem singularem! una atque eadem nox erat, qua Praetor amoris turpissimi flamma, ac clnssis populi Rom. praedonum incendio conflagrabat. Affertur nocte intempesta gravis huiusce mali nuntius Syracusas: curritur ad praetorium, quo istum e convivio illo praeclaro reduxerant paulo ante mulieres, cum cantu atque Symphonia Cleomenes, quamquam nox erat, tamen in publico esse non audet. includit se domin neque aderat uxor; quae consolari hominem in malis posset. Huius autem praeclari Imperatoris, ita erat severa domi disciplina, ut in re tanta, in tam gr vinuntio, nemo admitteretur, nemo esset, qui auderet, aut dormientem ex. citare, aut interpellare vigilantem.

3. Iam vero re ab omnibus cognita [orig: cognitâ] concursabat urbe tota maxima multitudo. Non enim, sicut antea contuetudo erat, praedonum adventum signisicabat ignis a specula sublatus, aut tumulo, sed flamma ex ipso in endio navium, et calamitatem acceptam, et periculum rehquum nuntiabat. Cum praetor quaereretur, et constarer ei neminem nuntiasse: sit ad domum eius cum clamore con cursus atque impetus: tum iste excitatus exit: audit rem omnem ex Timarchide: sagum sumit (lucebat iam fere) procediein medium, vini, somni, stupri, plenus Excipiuntur abomnibus eiusinodi clamore, ut ei Lampasceni periculi similitudo


page 787, image: s801

versaretur ante oculos. Hoc eriam maius eo videbatur, quod in odio simili multitudo hominum haec erat maxima. Tum istius acta commemorabantur, tum flagiriosa illa convivia: tum appellabantur a multitudine mulieres nominatim: tum quaerebatur ex ipso palam, tot dies continuos, per quos numquam visus esset, ubi fuisset? quid egisset? tum Imperator ab ipso praepositus Cleomenes flagitabatur: neque quicquam propius est sactum quam ut il. lud Uticense exemplum de Adriano transferretur Syracusas, ut duo sepulchra duorum praetorum improborum, duabusque in provinciis constituerentur. Verum habita est a multitudine ratio remporis, habita est tumultus, habita etiam dignitatis, ex stimationisque communis, quod is est conventus Syracusis civium Rom. ut non modo illa provincia, verum eriam hac republ. dignissmus existimetur. Consirmant ipsi se, cum is etiam tum semisomnis stuperet: arma capiunt: totum forum atque insulam, quae est urbis magna pars, complent.

4. Unam illam solam noctem praedones ad Pelorum commorati, cum fumantes etiam nostras naves reliquissent, accedere, incipiunt ad Syracusas, qui videlicet saepe audissent, nihil esse pulchrius, quam Syracusarum moenia, ac portus: statuerant sese, si ea Verre praetore non vidissent, nunguam esse visuros. Ac primo adilla aestiva praetoris accedunt, ipsam illam ad partem littori, ubi iste per cos dies tabernaculis positis castra luxuriae collocarat quem posteaquam inanem locum offenderunt, et praetorem commovisse ex eo loco castra senserunt: statim sine ullo metu in portum ipsum penetrare coeperunt. Cum in portum dico, iudices (explanandum estenim diligentius earum causa, qui locum ignorant) in urbem dico, atque in urbis intimam partem venisse piratas: non enim poitu illud oppidum clauditur, sed urbe portus ipse cingitus, et concluditur: non ut alluantur a mari moenia extrema, sed influant in urbis sinum portus. Hic, tepraetore, Heracleo archipirata cum quatuor myoparonibus parvis ad arbitrium suum navigavit. Pro [orig: Prô] Dii immortales piraticus myoparo, cum imperium pop. Rom. nomen, ac sasces essent Syracusis, usque ad forum, et ad omnes urbis crepidines accessit


page 788, image: s802

quo neque Carthaginensium gloriosissimae classes, cum mari plurimum poterant, multis bellis saepe conatae, unquam aspirare potuerunt: neque populi Rom. invicta ante tepraetorem gloiia illa navalis, unquam tot Punicis, Siciliensibusquebellis penetrare potuit, qui locus eiusmodi est, utante Syracusani in moenibus fuis, in urbe, in foro hostem armatum, ac victorem, quam in portu ullam hostium navem viderent. Hictepraetore praedonum navioulae pervagatae sunt, quo Athen ensium classis sola post hominum memoriam CCC. navibus vi, ac multitudine snvasit: quae in eo ipsoportu, loci ipsius, portusque natura victa, atque superata est. Hic primum opes illius civitatis victae, communtae, depressaeque sunt: in hoc portu Acheniensium nobilitatis, imperii, gloriae nausragium sactum existimatur. Eonepirata penetravit, quo simul atque adisset, non modo a latere, sedetiam a tergo magnam partem urbis relinqueret? Insulam totam praeterverctus est, quae est urbis magna pars Syracusis suonomine, ac moenibus, quo in loco maiores, utantea dixi, Syracusanum quenquam habitare vetuerunt, quod, qui illam partem urbis tenerent, in eorum potestare portum futurum intelligebant. At quemadmodum est pe vagatus? radices palmarum agrestium, quas in nostris navibus invenerat, iaciebat, ut omnes iltius improbiratem, et calamitatem Siciliae possent cognoscere. Siculesnemilites, oratorumne liberos, quolumpatres tantum labore suo frumenti exarabanr, ut populo Rom totique Italiae suppeditare possent, eosne in insula Cereris natos, ubi primum fruges inventae esse dicuntur, eo cibo esse usos, a quo maiores eorum ceteros quoque, frugibus inventis, removerunt? Te praetore Siculi milites palmarum stirpibus praedones Siculo frumento alebantur. Ospectaculum miserum, atque acerbum! ludibrio esse urbis aloriam, populi Rem. nomen, hominum con ventum, atque multicudinem, piratico myoparoni? in portu Syracusano, de classe populi Rom. triumphum agere piratam, cum praetoris nequissimi, inertissimique oculos praedonum remi respergeren?

5. Posteaquam e portu piratae n on metu aliquo affecti


page 789, image: s803

sed satietate exierant, tum coeperunt quaerere homines causam illius tantae calamitatis: dicere omnes et palam disputate minime esse mirandum, si militibus remigibusque dimissis, reliquis egestate et same perditis, praetoretot dies cum muherculis pcrpotante, tanta ignominia et calamitas essetaccepta. Haec autem istius vituperatio atque infamia consirmabatur eorum sermone, qui a fuis civitatibus illis navibus praepositi suerant: qui ex illo numero reliqui Syracusas classe amissa refugerant. dicebant quos es sua quisque navi missos sciret esse, Res erat clara: neque solum argumentis, sed ctiam certis testibus istius aud cia tenebatur. Homo certior sit, aginilil in foro, et conventu, toto die, nisi hoc quaeri a navarchis, quemadmodum classis esset amissa: illos respondere, et docere unumquemque, missione remigum, famereliquorum, Cleomenis rimore, et fuga, etc.

Haec posteaquam acta et constituta sunt, proceditisterepente et praetorio inflammatus scelere, furore, crudelitate in forum venit. Navarchos vocavi iubet. qui nibil me tuerent, nibil suspicarentur, statim accurrunt. Iste hominibus miseris innocentibuique inici catenas imperar. Implorare illi sidem populi Rom et quare id faceret, rogare. Tunc iste hoc causae dicit, quod classem praedonibus prodidissent. Fit clamor, et admiratio populi, tantam esse in homine impudentiam atque audaciam, ut aut aliis causam clamitatis attribueret, quae omnia propter avaritiam ipsius accidissent: aut, cum ipse praedonum socius putaretur, aliis proditionis crimen inferrer: deinde, hoc quinrodecimo die crimen esse natum, postquam classis esser amissa. Cum haec fierent, quaerebatur, ubiesser Cleomenes? non quo illum ipsum, cuiusmodi esset, quisquam supplicio propter illud incommodum dignum putaret. Nam quid Cleomenes facere potuit (non enim possum quenquam iesimulare falso) quid, inquam magnopere potuit Clemenes facere, istius avaritia [orig: avaritiâ] navibus exinanitis? Atque eum vident, sedere ad latus praetoris, et ad aurem familiariter, ut solitus erat, insufuirare. Tum vero omnibus indignissimum visum est, homines honestissimos, electos ex suis


page 790, image: s804

civitatibus, in ferrum, atque in vincla coniectos. Cleomenem propte flagitiorum ac turpitudinis societatem familia issimum esse praetoris. Apponitur his tamen accusator Naevius Turpio quidam, qui C. Sacerdote praetore iniuriarum damnatus est, homo bene appositus ad istius audaciam: quem ipse in decumis, in rebus capitalibus, in omni calumnia praecursorem habere solebat, et emissarium.

6. Veniunt Syracusas parentes, propinquique miserorum adolescentium, hoc repentino calamitatis suae commotinuntio: vinctos aspiciunt catenis liberos suos, cum istius avatitiae poenam collo, et cervicibus fuis sustinerent: adsunt, defendunt, proclamint. Fidem tuam, quae nusquam erat, necunquam fuit, implorant. Pater aderat Dexio Tyndaritanus, hormo nobilissimus, hospes tuus, cuius tu dom fueras, quem hospitem appeilaras. Eum cum illa auctoritate, aetate, miseria [orig: miseriâ] videres praeditum, non te eius lacrimae, non senctus, non bolpitii ius, atque nomen a scelere aliquam ad partem hum nitatis revo. care potuit. Sed quid ego hospitii iura in hac tam immani bellua [orig: belluâ] commemoto? qui Stenium Thermitanum, hospitem suum. cuius domum per hospitium exhausit, et exinanivit, absentem in reos retulerit, causa [orig: causâ] indicata [orig: indicatâ] capire damnarit, ab eo nunc hospitiorum iura atque officia quaeramus? Cum homine enim erudeli nobis res est, an cum vera, atque immani bellua [orig: belluâ]? Tepattis acrymae de innocentis filli periculo non movebant? cum pattem domi teliquisses, filium tecum haberes: teneque praesens filius de liberorum caritate, neque absens pater de indulgentia patria commonebat? Catenas habebath hospes tuus Aristeus Dexionis filius. Quid ita? Prodiderat classem. Quod ob praemium? Deseruerat exercitum Quid Cleomenes? Ignavus fuerat: at eum tu ob virtutem corona [orig: coronâ] antea donaras [orig: donâras]. Dimiserat nautas: at ab omnibus tu mercedem missionis acceperas. Alter parens ex altera parte Herbitensis Eubulida: homo domi suae clarus, et nobilis: qui, quia Cleomenem in defendendo filio laeserat, nudus peneest deftitutus. Quid erat autem. quod quisquam diceret, aut defenderet? Cleomenem nominare non licet.


page 791, image: s805

at causa cogit. Moriere, si appellaris. numquam enim iste es medioeriter minatus. At remiges non erant. Praetorem tu accufas? frange cervicem. Sineque praetorem, neque praetoris aemulum appellare licebir, cum in his duobus tota caufa sit; quid suturum est? Dicit etiam causam Hernchus Segestanus, homo domi suae summo loco natus. audite ut vestra humanitas postulat, Iudices: audietis enim de magnis mcommodis, iniuriisque sociorum. Hunc scitorte fuisse Heraclium in ea causa, qu propter gravem morbum oculorum tum non navigarit, et iussu eius, qui pertesta em habut, cum commeatu Syracusis remanserit. Iste certe neque trodidit classem, neque metu perterrituss fugit neque exercitum deseruit: etemm tune esset hoc animadversum, cu classis Syracusis proficiscebatur. Is tamen in eadem causa su t, quasi esset in aliquo manisesto scelere deprehensus, is, in quem re falso quidem causa conserri criminis potuit Fuit in rillis navarchis Herachensis quidan Furius (nam habent illi nonnulla huiuscemodi Latina nomina) heme quamdiu vixit, domi suae, post mortem tota [orig: totâ] Sicilia [orig: Siciliâ] clatus et nobilis. In quo homine tantum animi fuit, non solum ut istum libere laederet, (nam id quidem, quon am moriendum videbat, sine periculo se facere intelligobat) verum morte proposita [orig: propositâ], cum lacrimans in carcere mater noctes, diesque affideret, defensionem causae suae seripsit: quam nunc, nemo est in Sicilia, quin habeat: quin legat, quin tui seeleris, et orudelitatis ex illa oratione commonefiat. In qua docer, quod a civitate sua nautas acceperit quot, et quanti quemque dimiterit quot secum habuerit; item de ceteris navibus dicit, quae cum apud te diceret, viigis oeuli verberabantur: ille, morre proposita [orig: propositâ] facile dolorem co polis patiebatur, clamabat id quod teriptum rehquit, facinus esse indignum, plus impudicissimae mulieris apud te de Cleomenis salute, quam de sua vita lacrimas matris valere. Deinde etiam illud video esse dictum (qued, si recte vos pop. Rom cognovit, non falso ille iam in ipsa morie de vobis piaedicavit) non posse Verrem testes interficiendo erimina sua exstinguere: graviorem apud sapientes iudices se fore ab inferis testem, quam si vivus in iudicium producerctur. Tumavaritiae solum, si viveretinunc cum esset


page 792, image: s806

itanecatus, sceleris, audaciae, crudelitatis testem fore. Iam illa praeclara, non testium modo catervas, cum tua res ageratur, sed tum a Diis Manibus innocentium poenas, sceleratorumque Furias in tuum iudicium esse venturas: sese ideo leviorem casum suun fingere, quod iam ante aciem securium tuarum, Sextiique tui carnificis vultum et manum vidisset, cum in conventu civium Rom. iussu tuo securi cives Rom. ferirentur. Ne multa, Iudices, libertatem, quam vos sociis dedistis, hac ille in acerbissimo supplicio miserrimae servitutis abusus est. Condemanat omnes de consihisententia: tamen neque iste in tanta re, tot hominum, rotque civium causa, P. Vectium ad se accersit quaestorem suum, cuiusconsilio uteretur, neque P. Cervium, talem virum, legarum, qui, quia legatus isto praetore in Sicilia fuit, primus ab isto iudex reiectus est: sed de lattonum, hoc estcomitum suorum sententia [orig: sententiâ] condemnat omnes. Hic cuncti Siculi, fidelissimi atque antiquissimi socii, plurimis affecti beneficiis a maioribus nostris graviter commoventur, et de fuis periculis, fortunisque omnibus pertimescunt. Illam clementiam, mansuetudinemque nostri imperii in tantam erudelitatem, inhumanitatemque esse conversam? condemnari tor homines, uno tempote, nullo crimine? defensionem suorum furtorum praetorem improbum ex indignissima morte innocentium quaerere?

7. Nihil addi iam videtur, Iudices, ad hanc improbitatem, amentiam, crudelitatemque posse? et recte viderur: n am si cum aliorum improbirate certet, longe omnes multumque superabit: sed secum ipse certat: id agit, ut semper superius suum facinus novo scelere vincat. Phalargum Centuripinum dixeram exceptum esse c Cleomene, quod in eius quadriremi Cleomenes vectus esset: tamen, avia pertimuerat adolescens, quod eandem suam causam videbat esse, quam illorum, qui innocentes peribant, ad hominem accedit Timarchid es: a securi negat esse ei periculum: virgis ne ca deretur, moner, ut caveat. ne multa: ipsum dicere adolescentem audistis, se ob hunc virgaium m et um pecuniam Timarchid numerasse, Levia sunt haec


page 793, image: s807

in hoc reo crimina, metum virgarum navar chusnobilfssimae civitatis pretio redemit: humanum: alius, ne condemnaretur pecuniam dedit: usitatum est. Non vult populus Rom. obsoletis criminibus accusari Verrem: non postulat, inaudita detiderae: non de praetore Siciliae, sed decrudelissimo Tyranno sieri iudicium arbitratur. Includuntur in carcerem condemnati, supplicium constituitur in illos sumitur. Miseri parentes prohibentur adire ad filios sues, prohibentur liberis fuis cibum, vestitum ferre. Patres hi, quos videtis, iacebant in limine, matresque miserae pernoctabant ad ostium carceris, ab extremo complexu liberum [orig: liberûm] exclusae: quaenihilaliudorabant, nist ut filiorum extremum spiritum ore excipere sibi liceret. aderat ianitor carceris carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et civium, lictor Sextius: cui ex omni gemitu, doloreque certa merces comparabartur. Utadeas, tantuma dabis: ut cibum tibi introferreliceat, tantum: nemorecusabat. Quid, ut uno ictu securis afferam mortem fili ruo? quid dabis? ne diu crueictur? ne saepius feriatur? ne cum sensu doloris aliquo, aut cruciatu spiritus auferatur? etiam ob hanc causam pecuniam lictori? dabatur: ô magnum, atque intoierandum dolorem, ô gravem, acerbamque fortunam! non vitam liberum [orig: liberûm], sed mortis celeritatem pretio redimere cogebantur parentes. Atque ipsi ctiam adolescentes cum Sextio de cadem plaga, et de uno illo ictu loquebantur: idque postremum parentes suos liberi orabant, ut levandi cruciatus vi gratia [orig: gratiâ] lictori pecunia daretur. Multi et graves dolores inventi parentibus, et propinquis multi. Veruntamen mors sit extrema: non erit. Estne aliquid ultra, quo progredi crudelitas possit? reperietur: nam illorum liberi, cum erunt securi percussi, ac necati, corpora feris obicientur. Hoc si luctuosum est parenti, redimat pretio sepeliendi potestatem, Onasum Segestanum, hominem nobilem dicere audistis, se ob sepulturam Heracli navarchi pecuniam Timarchidi dinumerasse. Hoc (ne possis dicere, patres enim veniunt amissis filiis irati) vir primarius, homo nobilissimus, dicit, neque de filio dicit. Iam hoc, quis tum fuit Syracusis, qui non audierit, quin sciat, has per Timarchidem pactiones sepulturae


page 794, image: s808

cum viris etiam illis esse factas? Non palam cum Timarchide loqucbantur? non omnes omnium propinqui adhibebantur? non palam virorum funera locabantur? Quibus rebus omnibus actis, atque decisis, producuntur e carcere, et deligantur ad palum. Quis tam fuit illo tempore durus, et ferreus, quis tam inhumanus, praeter unumte, qui non illorum aetate nobilitate, miseria [orig: miseriâ] commoveretur? ecquis fuit, quin lacrimaretur? quin ita calamitatem putaret illorum, ut fortunam tamen non alienam, periculom autem commune agi arbitraretur? Seriuntur securi. Laeraris tu in omnium gemitu, atquetriumphas: testes avaririae tuae gaudes esse sublatos.

8. Errabas Verres, et vehementer errabas, cum te maculas furtorum et flagitiorum tuorum, sociorum innocentium sanguine, eluere arbitrabare: praeceps amentia serebare, qui te exiltimares avaritiae vulnera erudelitatis remedus posse sanare: etenim quamquam illi sunt mortui sce-Ieris tui testes, tamen corum propinqui, neque ubr, neque illis desunt: tamen ex ipso nuinero navarchorum aliquivivunt, et adsunt: quos, ut mihi videtur, ab illorum innocenrium poena [orig: poenâ] fortuna ad hanc causam reservavit Adest Philarchus Haluntinus: qui, quia cum Cleomenenon fugit, oppressus a praedonibus, et captus est: cui calamitas saluti fuit: quinisi captus a piratis esset, in hunc praedonem sociorum incidisser. Dic er is pro testmonio de missione nautarum, de same, de Cleomenis fuga [orig: fugâ]. Adest Centuripinus Phalargus, in amplissima civirate, am plissimoloconatus, eadem dicir nulla in re discrepat. Per Deos immortales, Iudiees, quotandemaniino seretis/ aut haec quemadmodum audius? Utrum ego desipio et plus, quam satis est, doleo in tanta calamitate, miseriaque sociorum, an vos quoque hic acerbissimus innocentium cruciatus, et maeror pari sensu doloris afficit? Ego enim cum Herbitensem, cum Heracliensem securi esse percussum dico, versatur mihi ante oculos indignitas calamitatis. Eorumne populorum cives, cerumne agrorum colonos, ex quibus maxima vis frumenti quotaanis pleb Rom. illorum operis, ac laboribus quaeritur, qui a parentibus spenostri imperii, nostraeque


page 795, image: s809

aequitatis tatis suscepti, educatique sunt, ad C. Verrisnefariam immanitatem, et ad eius securem sunestam esse servaros? Cuna mihi Tyndaritani illius venit in mentem, cum Segestani, tum iura simul civitatum, atque officia considero. Quas urbes P. Africanus etiam ornandas esse spolus hostium arbitratus est, eas C. Verres non solum illisornamentis, sed etiam virisnobilissinnis, nesario scelere, privavit. Cui eivitati maioresnostri max mos agros, atque optimosconcesserunt, quam immunem esse voluerent: haec tanta apudte cognationis, fidelitatis, vetustatis auctoritate, nehoc quidem iaris oblinuit, ut unius benestissinmi, atque innocentissimi civis mortem, et sanguinem deprecaretur. Quo confugientsocii quemimplorabunt? qua [orig: quâ] spe denique ut vivere velint, tenebuntur, si vos eos deseritis? Itaque ad me iudices praere ceteras, hanc querimoniam Siciha detulit laerymis Ego ad hoc non gloria inductus accessi, sed ne falsa damnatio, ne carcer, necatenae, neverbera, nesecures, ne cruciatu sociorum, nesanguis inno entium, nedenique eriam exanguium corpora mortuorum, ne maeror parentum, ac propinquorum magistratibus nostris quaestui posset esse. Hunc egosimetum Siciliae, damnatione istius, per vestram sidem, et severitatem deiecero, Iudices, satis officio meo, satis illorum voluntati, qui a me hoc petiverunt, factum esse arbitraber.

9. Quapropter si quem forte inveneris, qui hoc navale crimen conetur defendere, defendat; illa communia, quae ad causam mhil pertinent, praetermittar: me culpam fortunae affignare, calamitatem crimini dare; meamislionem classis obicere, cum multi viri fortes in communi incertoque perioulobelli, et terra, et mari saepe offenderint. Nullam tibiobiciofortunam: nihilest, quod ceterorum res minus commode gestas proseras: nihilest, quod multorum naus agia fortunae colligas. Ego naves inanes visse dica: remiges, naurasque dimissos: reliquos stirpibus vixille palmarum: prae fuisse classi populi Rom. Siculum, perpetuo sociisatque amicis Syracusanum. Te illo temporeipso, superioribusque diebus omnibus, in littore cum mulierculis perpotasse dico. Harum rerum omnium auctores testesq produco Num tibiinsultare in calamitate, num intercludere perfugium


page 796, image: s810

fortunz, numcasus bellicos exprobrare, aut obicere vi dcor? Tametsi solent ii fortunam sibi obici nolle, qui se fortunae commiserunt, qui in eius peticulis sunt, ac varietare versati. Istius quidem calamitatis tuae fortuna particeps non fuit: homines enim in proeliis, non in conviviis, belli fortunam tentare ac periclitari solent: in illa [orig: illâ] autem calamitatenon Martem fuissc communem, sed Venerem possumus dicere. Quodsifortunam tibi obicinon oportet, curtu fortunae illorum innoccntium veniam, aclocun non dedisti? Ipte pater si iudicaret, per Deos immortales, quid facere posset, cum tibi haec diceret? Tu in provincia populi Rom. praetor, cum tibi maritimum bellum esset administrandum, Mamertinis, ex sedere, quam deberent navem, per triennum rem sisti: tibi apud eosem privatim navis oneraria maxima publice est aedisicata: Tu a civitatibus pecunias classis nomine coegisti: tu pretio remiges demi. sisti: tu, cum navis ellet a quaestore, et ab legato capta praedonum, archipiratam ab omnium oculis removisti: tu, qui cives Rom, essedicerenter, qui a multis cognoscerentur, securi serire potuisti: tu tuam domum piratas abducere, in iudicium archipiratam domo ptoduccre ausus es: tu in provincia [orig: provinciâ] tam splendida [orig: splendidâ] apud socios fidelissimos, cives Rom. honestitlimos, in metu periculoque provinciae, dies continuos complures in littore, conviviisque iacuisti: te per eos dies nemo domi tuae convenire, nemo in foro videre potuit: tu sociorum atque amicorum ad ea convivia matresfamilias adhibuisti: tu inter eiusmodi mulieres praetexatum tuum filium, nepotem meum collcavisti, ut aetati maxime lubricae atque incertae exempla nequitiae parentis vita praeberet: tu praetor in previncia [orig: previnciâ] cum tunica [orig: tunicâ] talari, pallioque purpureo visus es: tu propter am oremlibidinemque tuam, imperium navium legato populi Rom. ademisti, Syracusano tradidilsi: tui milites in provincia [orig: provinciâ] Siciliae frugibus, frumentoque caruere [orig: caruêre]: tua luxuria [orig: luxuriâ], arque avatitia [orig: avatitiâ] classis populi Rom. capta et incensa est: post Syracusas conditas, quem in portum numquam hostis accesserat, in co te praetoreprimum piratae navigaverunt: neque hac tot, rantaque dedecora dillimulatione tua [orig: tuâ], neque oblivione hominum ac raciturni: atc tegere voluisti: sed etiam


page 797, image: s811

praefectos, sine ulla [orig: ullâ] causa [orig: causâ], de complexu parentum suorum, hospitum tuorum, ad mortem, cruciatumquo rapuisti: neque in parentum luctu atque lacrimis te mei nominis commemoratio mitigavit: tibi hominum innocentium sanguis non modo voluptati, sed etiam quaestui fuit.

IMITATIO.

Haec universe ad exaggerandam crudelitatem tyrannorum faciunt, sive in Christi Martyres a Maxentio, Decio, Dio cletiano aliis que exercitam, sive stiam in politicis causis adhibitam. Utriusque, cum insigni libidine coniuncta, argumenta praebuit Elisabeihae Angliae Reginae, tum in Mariam consanguineam, tum in alios regnt proceres et Cathelicios.

Appendix et Observatio.

Haec in utraque, tam laudis quam Vituperii partem exempla suffecerint. Ouibus ultimis admirabilis Tullianae cloquentiae vis emicat, ita eandem rem omnem in partem dicendi versat exagitatque. Quod exemplis facilius quam praeceptis capitur, ut iccirco his non immorer, cum in observatione singulorum, quae suis distinguuntur numeris, ut facilius penetrentur, via tota ad eloquentiam proficiendi sita sit.

Siquis hat exercitationes ad theatrum publicumque usum traducere cupiat, Is opinor, ad ornandum huncactum difficultatem haud magnam experietur. tanta hic omnium sese rerum offert varietas. Laudat terram aliquam fluviumque ad Siciliae laudatae imirationem? quid prohiber Cererem, Bacchum aliosque Genotilium Deastros, aut Nymphas, frugum aliarumque opum imagines quasdam, pro sua regione differentes introducere? Laudar virum fortem, aut reprehendit ignavum? cur non subeat Mars aut Murcia? laudat doctum, aur perstringit imperitum? curnon Pallas, aut Midas quispian personam hic aliquam induat? Ipsae Virtutes, et Vitta, Musae, Charites, Graeae, Furiae, hic


page 798, image: s812

ornare, lacessere, praemia poenasque instruere, atque irrogare poterunt. Quandoque et Maiorum umbrae ab inferis aut e caelo Genii accersiti, qui ad laudem aut reprensionem suae posteritatis insurgent, minis promissique futurorum urgenant; aut aliquo etiam iudiciotum schemate ad terrorem, vel excitationem praeludant.

CAPUT XIX. De confirmatione Orationis in genere Deliberativo.

HActenus in genere dicendi exornativo exemplis paulo copiosius versati sumus, quod illud hac aetate maxime usitatum sit ac celebre.

Nunc ad deliberativum, exemplis eriam illustrandum nonnullis accedemus. Verumparcius; tum quod in hoc adolescentes minus diu exerucendi videantur: ut qui per aetatemgraviorum nondum deliberationum capaces sint, et si qui in epidictico diserti suerint, in hoc esse indiserti non possint, modo rationem aetas consultior firmaverit.

Quocirca exemplis quibusdam a Cicerone hoc in genere usurpatis, acquescemus. His ad im itationem propositis, suas adolescentes vires experiri, a praetentare hanc palaestram potuerunt, ut viri deinde ausint grandiora Neque enim eloquentiae difficultate, sed rerum plerarumque graviori pondere, hoc in genere retardantur incedam autem per locos inventionis proprios, fere in titulo signatos, ne per tenebras aliena vestigia consectentur.

Exemplum I. Quinam in bene constituta republ. Optimates censendi sint? a definitione et descriptione. Cicero pro Sextio.

1. Populares primo ab Optimatibus distinguit, tum


page 799, image: s813

his et bona reipubl. fundamentis descriptis, a triplici hominum genere turbari illam asserit, quibus senius boni resistant.

2 Hortatur, ut Optimatum vitam virtutemque omnes praeferant, contemnantque iniurias atque inimititias a talibus suscipiendas, ut olim fortissimi Graecorum et Rom. fecerunt.

Duo genera semper in hac civitate fuerunt eorum, qui versari in republ. atque in ea se excellentius gerere studuerunt: quibus ex generibus alteri se popular s, alteri Optimates, et haberi, et esse voluerunt. Qui ea, quae faciebant, quae que dicebant, multiudini iucunda esse volebant, populares: qui autem ita se gerebant, ut sua consilia optimo cuique probarentur, optimates habeantur, quis ergo iste optimus? quis? de numero si quaeris, innumerabiles: neque enim aliter stare possemus. Sunt principes consili publici, sunt, qui eorum sectam sequuntur: sunt maximorum ordinum homines, quibus patet curia: sunt municipales rusticique Romani? sunt negotia gerentes: sunt etiam libertint Oprimates. Numerus, ut dixi, huius generis late et varie diffusus est: sed genus universum (ut tollatur error) brevi cirumscribi, et definiti potest. Omnes optimates sunt, qui neque nocentes sunt, nec natura improbi, nec malis domesticis impediti. esto igitur, ut hi sint. quam tu nationem appellasti. Et qui integri sunt, et sani, et bene de rebus domesticis constituti. Horum qui voluntati, commodis, opinioni in gubernanda republ serviunt, defensores optimatium, ipsique optimates gravissimi et clarissimi cives nominantur, et principes civitatis. Quid est igitur propositum his reipub. gubernatoribus, quod intueri, et quo cursum suum dirigere debeant? Id quod est praestantisimum, maximeque optabile omnibus sanis et bonis, et beatis, cum dignitate otium. hoc qui volunt, omnes optimates: qui efficiunt, summi viri, et contervatores civitaris putantur. Neque enim rerum gerendarum dignitate homines oefferri ita convenit, ut otio non prospiciant: neque ullum aplexari otium, quod abhorreat a dignitate. Huius aute ovosae dignitatis haecfundamenta sunt, haec membra, quae


page 800, image: s814

cuenda principibus, et vel capitis periculo defenden da sunt? neligiones, auspicia, potestares magistratuum, Senatus auctoritas, leges, mos maiorum, iudicia, iutisdictio, fides, provinciae, socii, imperii laus, res militaris, aerarium. Harum aerum tor, atque tantarum esse defensorem, et patronum magni animi est, magni ingenii, magnaeque constantiae. Etenim in tanto civium numero magna multitudo est eorum, qui aut propter metum poenae, peccarorum suorum conscii, novos motus conversionesque reipubl. quaerant: aut qui, propter insitum quendam animi furorem, discordiis civium, ac seditione pacsantur: aut qui propter implicationem rei familiaris communi incendio malint, quam suo deflagrare. Qui cum auctores sunt, et duces suorum studiorum, vitiorumque nacti, in republ. fluctus excitantur: ut vigilandum sitiis, qui sibigubernacula patriae deposcerunt: enitendumqucomni scientia, ac diligentia, ut consa vatis his, quae ego paulo ante fundamenta, ac membra esse dixi, tenere cursum possint, et capere otii illum portum et diguitatis. Hanc ego viam, iudices, si aut asperam, atque arduam; autplenam esse periculorum, aut insidiarum negem, mentiar: praesertim cum idnon modo intellexerim semper, sed praeter ceteros senserim. Maioribus praesidiis et copus oppugnatur respubl. quam defenditut: propterea quod audaces homines et perditi, nutu impelluntur, et ipsi etiam sponte sua contra rempubl. incitantur: boninescio quo modo tardiores sunt, et principiis rerum neglectis ad extremum ipsa denique necessitate excitantur: ita, ut nonnumquam cunctatione ac tarditate, dum otium volunt etiam sine dignitate retinere, ipsi utrumque amittant. propugnatores autem reipubl. qui esse voluerunt, si leviores sunt deciscunt; si timidiores desunt: permanent illi soli, atque omnis reipubl causa perferunt, qui sunt tales, qualis pater tuus M. Scaure fuit: qui a C. Graccho usque ad C. Marium seditiosis omnibus restitit: quem nulla unquam vis, nullae minae, nulla invidia labefecit, aut Q. Mesellus patruus matris tuae: qui cum florentem hominem in populari ratione L. Sturninum censor notasset, cumque insitivum Gracchum contra vim multitudinis incitarae censu prohibuisset: cumque in cam legem, quam non iure


page 801, image: s815

rogatam iudicarat, iurare unus noluisset, de civitate maluit, quam de sententia dimoveri: aut ut vetera exempla, quorum est copia digna huius imperii gloria, relinquam, neve eorum aliquem qui vivunt, neminem, qualis nuper Q. Catulus fuit: quem neque periculi tempestas, neque honoris cura potuit unquam de suo cursu, aut spe, aut metu dimovere.

2. Haec est una via, mihi credite, et laudis, et dignitatis, et honoris, a bonis viris et sapientibus, et bene natura constitutis laudari, diligi: nosse descriptionem civitatis a maioribus nostris sapientissime constitutam: qui cum regum potestatem non tulissent, ita magistratus annuos creaverunt, ut consilium Senatus reipubl. praeponerent sempiternum, diligerentur autem in id consilium ab universo populo, aditusque in illum summum ordinem omnium civium industriae, ac virtuti pateret, Senatum reipubl. custodem, praesidem, propugnatorem collocaverunt. Huius ordinis auctoritate uti magistratus, et quasi ministros summi consilii esse voluerunt: Senatum autem ipsum proximorum ordinum splendore confirmari, plebis libertatem et commoda tueri, atque augere voluerunt. Haec qui pro virib parte defendunt, optimates sunt, cuiuscumque sint ordinis: qui autem praecipue suis cervicibus tanta munia. atque rempubl. sustinent, ii semper habiti sunt optimatium principes, auctores civitatis, Huic hominum generi fateor, ut ante dixi, multos adversarios, inimicos, invidos esse, multa proponi pericula, multas inferri iniurias, magnos esse experiundos et fubeundos la ores. Sed mihi omnis tatio est cum virtute, non cum desidia: cum dignitate, non cum volutate: cum iis, qui se patriae, qui suis civibus, qui laudi, qui gloriae, non qui somno, et conviviis, et delectationi natos arbitrantur. Nam si qui voluptatibus ducuntur, et se vitiorum illecebris, et cupiditatum lenociniis dediderunt: missos faciant honores: ne attingant rempubl. patiantur viros fortes, laborum patientes, frui, qui autem bonam famam bonorum, quae sola vere gloria nominari potest, expetunt, aliis otium quaerere debent, et voluptates, non sibi. Sudandum est his pro communibus commodis, adeundae inimicitiae, secundae saepe pro republ. tempestates,


page 802, image: s816

cum multis audacibus, improbis, nonnumquam etiam potentibus dimicandum. Quod si apud Athenienses, homines Graecos, longe a nostrorum hominum gravitate disiunctos, non deerant, qui tempubl. contra popult temeritatem defen derent, cum omnes, qui ita fecerant, e civitate eicerentur. Si Themistoclem illum conservatorem patriae non deterruit a republ. defendenda, nec Miltiadis calamitas, qui illam civitatem paulo ante servarat; nec Aristidis suga, qui unus omnium iustissimus fuisse traditur: si postesummi eiusdem civitatis viri, quos nominatim appellari non est necesse, propositis tot exemplis iratundiae levitatisque popularis, tamen suam rempubl. illam defenderunt: quid nos tandem facere debemus? primum in ea civitate nati, unde orta mihi gravitas et magnitudo animi videtur: tum in tanta gloria insistentes, ut omnia humana leviora videri debeant: deinde adeam rempubl. tuendam aggressi, quae tanta dignitate est, ut eam defendentem occidere non aliud sit, quam oppugnantem rerum potiri. Homines Graeci, quos antea nominavi, inique a suis civibus damnati, atque expulsi, tamen, quia bene sunt desuis civitatibus meriti, tanta ho die gloria sunt non in Graecia solum, sed etiam apud nos, atque in ceteris terris, ut eos a quibus illi oppressi sunt, nemo nominet, horum calamita: em dominationi illorum omnes anteponant, Quis Carthaginensium pluris fuit Annibale consilio, virture, rebus gestis, qui unus cum tot imperatoribus nostris per tot annos de imperio, et de gloria decertavit: hunctui cives e civitate eiecerunt: nos etiam hostem literis nostris, et memoria videmus esse celebratum. Quare imitemur nostros Brutos, Camillos, Ahalas, Decios, Curios, Fabricios, Maximos, Scipiones, Lentulos, Aemilios, innumerabiles alios, qui hanc rempubl. stabiliverunt: quos equidem in Deorum immortalium coetu, ac numero: epono: amemus patriam, pareamus senatui, consulamus bonis, praesentes fructus negligamus, posteritati et gloriae serviamus: idesse optimum putemus, quod erit rectissimum: speremus quae volumus, sed quod acciderit feramus: coitemus denique, corpus virorum fortium, magnorumque hominum esse mortale animi vero motus et virtutis gloriam sempiternam: neque hanc


page 803, image: s817

opinionem si in illo sanctissimo Hercule consecratam videmus, cuius corpore ambusto, vitam eius, et virtutem immortalitas excepisse dicitur, minus existimemus eos, qui hanc tantam rempubl. suis consiliis aut laboribus, aut aux erint, aut defenderint, aut servaverint, esse immortalem gloriam consecuturos.

IMITATIO.

Peterit in bonorum Episcoporum ac Praelatorum commendationem similis descriptio institui. Aut certe haec cadem optimarum laus et ratio in singulari aliqua persona, e. g. Iosepho Patriarcha demonstrari.

II. Quid regium, seu Rege dignum sit? et an Cicero digna Rege gesserit? a definitione et descriptione. Cicero pro Sylla.

1. Docet Cicero contra obiectionem regia assectationis, quid in se regium fateatur, quid officii parum in videndi sractet; torquetque illam ambitionem in familiam Torquati.

2. Ostendit se rebus in consulatis gestis non tam honorem; quam improborum in se collegisse odia, mir umque quod Torquatus cum his, de supplicio consuratorum clara voce; de illorum scelere, remissa quaeratur.

3. Aperte profitetur, se urbem, Regum et regnorum Dominam, ab interitu vindicasse.

Regnum meum, Iudices se ferre non posse, dicit. Quod tandem Torquate regnum? consulatus, credo; mei, in quo ego imperavi nihil; sed contra Patribus conscriptis et bonis omnibus patui. quo in Magistratu, non institutum est a me, Iudices, regnum, sed non permissum. An forte regium tibi videtur ita vivere, ut non modo homini nemini,


page 804, image: s818

sed ne cupiditati quidem ulli serviat: conremnere omnes libidmes, non auri, non argenti, non ceterarum rerum indigere: in Senatu sentire libere populi utilitati magis consulere, quam voluntati: nemini cedere, multis obsistere: si hoc putas esse regium, me Regem confiteor esse, Sin te potentia mea, si dominatio, si denique aliquod dictum arrogans, aut superbum movet; quin tu id profers, quam verbi invidiam, contumeliamque maledicti. Ego tantis a me beneficiis in republ. positis, si nullum aliud mihi proemium a Senatu populoque Rom, nisi honestum otium postularem, quis non concederet? sibi haberent honores, sibi Imperia, sibi Provincias, sibi triumphos, sibialia praeclarae laudis insignia: mihi liceret eius urbis, quam conservassem, conspectu, tranquillo animo et quieto frui? quid si hoc non postulo? si ille labor meus pristinus, si sollicitudo, si officia, si operae, si vigihae deserviunt amicis, praesto sunt omnibus? si neque amici in foro requirunt studium meum, neque tespubl. in curia? si me non modorerum gestarum vacatio, sed neque honoris, neque aetatis excusatio vendicat a labore? si voluntas mea, si industria, si domus, si animus, siaures patent omnibus? si mihi ne adea quidem, quae pro salute omnium gessi, recordanda et cogitanda quidquam relinquitur te mporis? tamen hoc regnum appellabitur? cuius vicarius qui velit esse, inveniri nemo potest: longe abest regni suspicio. Si quaeris, qui sini Romae regnum occupare conati, ut ne replices annalium memoriam, ex domesticis imaginibus invenies.

2. Res enim gestae, credo, meae me nimis extulerunt, ac mihi nescio, quos spiritus attulerune. Quibus de rebus tam claris, tam immortalibus, Iudices, hoc possum dicere, me, qui e summis eripuerim periculis urbem hanc, et vitam omnium civium, satis adeptum sore, si ex hoc tanto in omnes mortales beneficio nullum in me periculum redundabit. Etenim in qua civitate res tantas gesserim, memini, et in qua urbe, intelligo. plenum forum est eorum hominum, quos ego a vestris cervicibus depuli, Iudices, a meis non removi. nisi vero paucos fuisse a bitramini, qui conari, aut sperare possent, se tantum Imperium posse delere.


page 805, image: s819

Horum ego faces eripere de manibus, et gladios extorquere potui, sicut feci, voluntates vero consceleratas, ac nefarias, nec reservare potui, nec tollere. Quare non sum nescius, quanto periculo vivam in tanta multitudine improborum, cum mihi uni cum omnibus improbis aeternum videam bellum esse susceptum. Quod si illis meis praesidiis forte invides; et si ea tibi regia videntur: quod omnes boni omnium generum atque ordinum suam salutem cum mea coniungunt: consolarete, quod omnium mentes improborum mihi uni maxime sunt infensae, et adversae, qui me non solum idcirco oderunt, quod eorum conatus impios, et furorem con sceleratum repressi; sed eo etiam magis, quod nihil iam simile, me vivo, conari posse arbitrantus, At vero, quid ego miror, si quid ab improbis de me improbe dicitur, cum L Torquatos, primum ipse his fundamentis adolescentiae iactis, ea spe proposita [orig: propositâ] amplissimae dignitatis, deinde L. Torquati, fortissimi Consulis, constantissimi Senatoris, semper optimi civis, filius, interdum efferatur immoderatione verborum? Qui cum suppressa voce de scelere P. Lentuli, de audacia coniuratorum omnium dixisset, tantummodo, ut vos, qui ea probatis, exaudire possetis; de supplicio P. Lentuli, de carcere, magna et queribunda voce dicebat. In quo primum illud erat absurdum, quod cum ea, quae leviter dixerat, vobis probare volebat; eos autem, qui circum iudicium stabant; audire nolebat: non intelligebat, ea, quae clare diceret, ita illos audituros, quibus e venditabat, ut vos quoque audiretis, qui id non probabitis. Deinde alterum iam oraroris vitium, non videre, quid quaeque caus postulet. Nihil est enim tam alienum ab eo, qui alterum consurationis accuset, quam videri coniuratorum poenam,m mortemque lugere.

3. Itaque attende iam. Torquate, quam ego non defugiam auctoriatem consulatus mei, maxima voce, ut omnes exaudire possint, dico, semperque dicam: adestore omnes animis, qui adestis corporibus, quorum ego frequentia magnopere laeror; erigite mentes, auresque vestras, et mede invidiosis rebus, ut ille putat, dicentem attendite. Ego Consul, cum exercitus perditorum civium, clandestino scelere


page 806, image: s820

conflatus, crudelissimum et luctuo sissimum exitium patriae comparasset: cum ad occasum, interitumque reipubl. Catilina in castris, in his autem templis, atque tectis dux Lentulus esset constitutus: meis consiliis, meis laboribus, mei capitis periculis, sine tumultu, sine delectu, sine armis, sine exercitu, quinque hominibus comprehensis, arque confossis, incensione urbem, internecione cives, vastitate Italiam, interitu Rempubl. liberavi. Ego vitam omnium civium, statum orbis terrae, urbem hanc denique, sedem omnium nostrum, arcem Regum, ac nationum exterarum, lumen gentium, domicilium Imperii, quinque hominum amentium, ac perditorum poena redemi.

IMITATIO.

Posset adhiberi similis oratio in defensione Christi, qui a Iudaeis apud Pilatum accusatus erat, quod se Regem Iudaeorum dixisset Quem id iure dixisse contendas, si regnum sit propriis dominari cupiditatibus, pressos calamitate levare, gentem suam tueri, atque ab extrema pernicie ad salutem revocare, etc.

III. An arma quae contra Antionium sumuntur, belli vel tumultus nomine accipienda sint? a definitione et etymo.

1. Osten dit C. Pansam Consulem male L. Caesaris sententiam in Senatu esse secutum, et tumultum solum contra Antonium decrevisse, cum bellum reipsa geratur.

2. Docet non hoc bellum solum, sed inter civilia tale, in quo de summa rerum Rom. cum Antonio concertetur.

Confusius hesterno die est acta res, C. Pansa, quam postulabat institutum consolatus tui. parum mihi visus es e os, quibus cedere non soles, sustinere. nam cum Senatus e a virtus fuisset, quae solet: et cum re viderent omnes esse bellum, quidamque id verbum removendum arbitrarentur:


page 807, image: s821

tua voluntas discessione fuit ad lenitatem propensior. Victa igitur est propter asperitatem te auctore nostra sententia: vicit L. Caesar, amplissimus vir, qui urbi, atrocitate dempta, oratione fuit, quam sententia lenior, quamquam is quidem, antequam sententam diceret, propinquitatem excusavit. Idem fecerat me Consule in soronis viro, quod hoc tempore in sororis filio: ut et luctu sororis moveretur, et saluti reipubl. provideret Atque ipse tamen Caesar praecepit vobis quodam modo P C. ne sibi assentiremini, cum ita dixit: aliam sententiam se dicturum fuisse, eamque se et republ. digna [orig: dignâ], nisi propinquitate impedirerur. Ergo ille avunculus: num etiam vos avunculi, qui illi assensi estis? at in quo fuit controversia? belli nomen ponendum in sententia quidam non putabant: tumultum appellare malebant, ignari non modo rerum, sed etiam verborum. Pocest enim esse bellum sine tumultu, tumultus esse sine bello non potest: Quid enim est aliud tumultus, nisi perturbatio tanta, ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus. Itaque maiores nostri tumultum Italicum, quod erat domesticus: tumultum Gallicum, quod erat Italiae finitimus: praeterea nullum tumultum nominabant, Gravius autem esse tumultum, quam bellum, hinc intelligi licet, quod bello Gallico vacationes valent, tumultu non valent. Ita fit, quemadmodum dixi, ut bellum sine tumultu possit, tumultus sine bello esse non possit. Etenim cum inter bellum et pacem medium nihil sit, necesse est tumultum; si belli non sit, pacis esse. quo quid absurdum magis dici, aut existimari potest? si nimis multa de verbo, rem potius videamus, patres conscripti: quam quidem intelligo verbo fieri interdum deteriorem solere. Nolumus hoc bellum videri. Quam igitur municipiis et Coloniis, ad excludendum Antonium, auctoritatem damus? quam ut milites fiant sine vi, sine tumultu, studio, et voluntate? quam ut pecunias in rempubl. polliceantur? si enim belli nomen tollitur municipiorum studia tolluntur: consensus populi Rom. qui iam descendit in caussam, si nos languescimus, debilitetur necesse est. Sed quid plura? D. Brutus oppugnatur: non est bellum? Mutina obsidetur: ne hoc quidem bellum est? Gallia vastatur:


page 808, image: s822

quae potest pax esse incertior? illud vero quis potest bellum non esse dicere, quo fortissimum virum cum exercitu misimus: qui cum esset infirmus et gravi diuturnoque morbo, nullam putavit sibi excusationem esse oportere, cum ad reipubl. praesidium vocaretur. C. quidem Caesar non exspectavit nostra decreta, praesertim cum esset illius aetatis: bellum contra Antonium sua sponte suscepit, decernendi enim tempus nondum venerat: belli autem gerendi tempus si praetermisisset, videbar republ. oppressa, nihil decerni posse. Ergo illi nunc, et eorum exercitus in pace versantur. non est hostis, cuius praesidium Claterna deiecit Hirtius: non est hostis, qui armatus Consulem de. signatum oppugnat: nec illa hostilia verba, nec bellica, quae paulo ante ex Collegae literis Pansa recitavit; Deieci praesidium: Claterna potitus sum: fugavi equites: proelium commissum; occisi aliquot. quae pax potest esse maior.

2. Delectus tota Italia decreti sublatis vacationibus: saga cras sumentur: Consul se cum praesidio descensurum dixit. Utrum hoc bellum non est? an etiam tantum bellum, quantum nun quam fuit? ceteris enim bellis, maximeque civilibus contentionem reipubl. causa faciebat, Sylla cum Sulpitio de iure legum, quas per vim laras Sylla dicebat: Cinna cum Octavio de novorum civium suffragiis: rursus cum Mario et Carbone Sylla, ne dominarentur indigni, et ut clarissimorum hominum crudelissimam puniretur necem. Horum omnium bellorum causae ex reipubl. contentione natae sunt. de proximo bello civili non libet dicere: non ignoro caussam, detestor exitium. Hoc bellum quintum civile geritur: atque omnia in nostram aetatem inciderunt: primum non modo in dissensione et discordia ci vium, sed in maxima consensione, incredibilique concordia; omnes idem volunt, idem defendunt, idem sentiunt, cum omnes dico, eos excipio, quos nemo civitate dignos patat. Quae est igitur in me dio belli caussa posita? nos Deorum immortalium templa, nos muros, nos domicilia, sedesque populi Rom. aras, focos, sepulchra maorum, nos leges, iudicia, libertatem, coniuges, liberos, patiam defendimus, Contra M. Antonius id molitur, id


page 809, image: s823

pugnat, ut haec omnia perturbet, evertat, praedam reipubl. causam belli putet, fortunas nostras partim dissipet, partim dispertiat parricidis. In hac tamen dispari ratiene belli miserrimum illud est, quod ille latrombus suis pollicetur primum domos: urbem enim se divisurum, confirmat, deinde omnibus portis, quo velit, deducturum. omnes Caphones, omnes Saxae, ceteraeque pestes, quae sequuntur Antonium, ae des sibi optimas, hortos, Tusculana, Albana definiunt. Atque etiam homines agrestes, si homines sunt illi potius, quam pecudes, inani spe ad aquas usque Puteolanas provehuntur. Ergo haber Antonius quod suis polliceatur. quid nos! nunquid tale habemus? Dii meliora? id enim ipsum agimus, ne quis posthac eiusmodi quicquam possit polliceri. Invitus dieo, sed dicendum est. Hasta Caesaris P. C. multis improbis et spem affert; et audaciam. Viderunt enim ex mendicis fieri repente divites: itaque hastam semper videre cupiunt ii, qui nostris bonis imminent, quibus omnia pollicetur Antonius. Quid nos nostris exercitibus, quid pollicemur? multo meliora, atque maiora, scelerum enim promissio, et iis, qui exspectant, perniciosa est: et iis, qui promittunt. Nos nostris militibus libertatem, iura, leges, iudicia, Imperium orbis terrae, dignitatem, pacem, otium pollicemur. Antonii igitur promissa cruenta, terra, scelerata, Diis hominibusque invisa, nec diuturna, neque salutaria: nostra contra, honcsta integra, gloriosa, plena laetitiae, plena pietaris.

IMITATIO.

De Absalone quaerere poteris; pietasne an impietas dicenda sit, quod ille contra Davidem patrem salutem sese communis patriae ac vulgi, cuius causae in iudicion negliguntur, profiteatur suscipere; et, iustumne hoc bellum, an rebellio potius sit, hoc nomine in patrem populum concitare, et armatum ducere.



page 810, image: s824

IV. Dolendumne, an laetandum morte honesta Hortensii sit? acausis.

1. Dolendi sibi causam oblatam esse Cicero asserit, quod amic um et collegam amiserit.

2. Contra tamen laet andum magis, quam dolendum affirmat. 1. Quia mortuus est priusquam Respubl. civilibus bellis per Caesarem et Pompeium everteretur. 2. Quod ad felicitatem translatus, causam nullam dolendi reliquerit, aliorum vero tantum malum sit, quod eo frui non liceat.

3. Quod magnum dolorem perceptur us esset, si videret locum non esse inter arma consilio atque Oratoris auctoritati.

Concludit, beatum vidert, qui eo tempere cum laude vita functus sit. Quod argumentum magis etiam in fine num. 134. Prosequitur.

Cicero ad Brutum de Clar. Orat.

1. Cum Cilicia decedens Rhodum venissem, et eo mihi de Q. Hortensi morte eslet allatum, opinione omnium maiorem an imo ocepi dolorem. Nam et amico amisso, cum consuetudine iucunda, tum multorum officiorum coniunctione me privatum videbam, et interitu talis auguris, dignitatem nostri collegii diminutum dolebam. Qua in cognitione et cooptatum me ab eo cin collegium recordabar, in quo iuratus iudicium dignitatis meae fecerat: et inauguratum ab eodem, ex que augurum institutis in parentis cum loco colere debebam. Augebat etiam molestiam, quod magna sapientium civium, bonorum que penutia, vit egregius, coniunctissimusque mecum consiliorum omnium societate, alienissimo reipubl. tempore exstinctus, et auctoritatis, et prudentiae suae triste nobis desiderium reliquerat. Dolebamque quod, non ut plerique putabaut, adversarium, aut obtrectatorem laudum mearum, sed socium potius, et consortem gloriosi laboris amiseram. Etenim si in leviorum artium studio memoriae proditum est. Poetas nobiles


page 811, image: s825

Poetarum aequalium morte doluisse: quo tandem anime eius interitum ferre debui? cum quo certate erat gloriosius, quam omnino adversarium non habere. cum praesertim non modo numquam sit, aut illius a me cursus impeditus, aut ab illo meus, Sed contra semper alter ab altero adiutus, et communicando, et monendo, et favendo.

7. Sed quoniam perpetua quadam felicitate usus ille, cessit e vita, suo magis, quam suorum civium tempore: et tum oecidit, cum lugere facilius rempubl. posset, si viveret, quam iuvare: vixitque tam diu, quam licuit in civitate bene, beateque vivere: nostro incommodo, detrimentoque, si est ita necesse, doleamus: illius vero mortis opportunitatem benevolentia potius, quam misericordia prosequamur: ut quotiescumque de clarissimo, et beatissimo viro cogitemus, illum potius, quam nos ipsos diligere videamur. Nam si dolemus, quod eo iam frui nobis non licer, nostrum est id malum, quod modice feramus: ne id non ad amicitiam, sed ad domesticam utilitatem referre videamur. sin, tamquam illi ipsi acerbitatis aliquid acciderit, angimur, summam eius felicitatem non satis grato animo interpretamur. Etenim si viveret Q. Hortensius, cetera fortasse desideraret, una cum reliquis bonis, et fortibus civibus, hunc autem, et praeter ceteros, aut cum paveis sustineret dolorem, cum forum populi Rom. quod fuisset quasi theatrum illius ingenii, voce erudita, et Romanis, Graecisque auribus digna, spoliatum, atque orbatum videret. Equidem angoranimo, non consilii, non ingenii, non authoritatis armis egere rempubl. quae didiceram tractare, quibusque me assuefeceram, quaeque erant propria, cum praestantis in republ. viri, tum bene moratae et bene constitutae civitaris. Quod si fuit in republ. tempus ullum, cum extorquere arma posset e manibus iratorum civium boni civis authoritas, et oratio: tum profecto fuit, cum patrocinium pacis exclusum est, aut errore horninum, aut timore. Ita nobismetipsis accidit, et quamquam essent multo magis alia lugenda, tamen hoc dolemus, quod, quo tempore aetas nostra perfuncta rebus amplissimis, tamquam in portum confugere deberet; non inertiae, neque desidiae,


page 812, image: s826

sed otii moderati, atque honesti: cumque ipsa oratio iam nostra canesceret, haberetque suam quandam maturitatem, et quasi senectutem, tum arma sunt ea sumpta, quibus illi ipsi, qui didicerant iis uti gloriose, quemadmodum salutariter uterentur, non reperiebant, Itaque ii mihi videntur fortunate, beateque vixisse, cum in ceteris civitatibus, tum maxime in nostra: quibus cum auctoritate, rerumque gestarum gloria, tum etiam sapientiae laude perfrui licuit.

IMITATIO.

In cuiuslibet propinqui, veletiam viriprincipis morte similis disserendi ratio locum inveniet.

V. An Hirtii et Octaviani militibus contra Antonium praemia victoriae conferenda sint? Cic. Philip, ut a causis.

1. Cicero decernit praemia victeribus contra Antonium et monumentum honoris.

2. Solatur propinquos illorum qui victores prorepubl. oecubuerunt.

1. Proprium senatus sapientis est grata corum virturem memoria prosequi, qui pro patria vitam profuderunt. Quorum de honore utinam mihi plura in mentem venirent. Duo certe non praeteribo, quae maxime occurrunt: quorum alterum pertinet ad virorum fortissimorum gloriam sempiternam, alterum ad leniendum maerorem, et luctum proximorum. Placet igitur mihi P. C. Legionis Martiae militibus, et eis, qui una [orig: unâ] pugnantes occiderunt, monimentum fieri, quam amplissimum Magna atque incredibilia sunt in rempubl. huius merita legionis. haec se prima latrocinio abrupit Antonii, haec tenuit Albam, haec se ad Caesarem contulit: hanc imitata quarta legio parem virtutis


page 813, image: s827

gloriam consecuta est. Quarta victrix desiderat neminem: ex Martia nonnulli in ipsa victoria conciderunt. ô fortunata mors, quae naturae debita, pro patria est potissimum reddita. Vos vero patriae natos iudico: quorum etiam nomen a Marte est: ut idem Deus urbem hanc gentibus, vos huic urbi genuisse videatur. In fuga foeda mors est, in victoria gloriosa. Etenim Mars ipse ex acie fortissimum quem que pignerare solet. Illi igitur impii, quos cecidistis, etiam apud inferos poenas parricidii luent: vos vero qui extremum spiritum in victoria effudistis, piorum estis sedem, et locum consecuti, brevis, autem vobis vita data est: at memoria bene redditae vitae sempiterna, quae si non esset longior, quam haec vita: quis esset tam amens, qui maximis laboribus et periculis ad summam laudem gloriamque contenderet? Actum igitur praeclare vobiscum fortissimi, dum vixistis, nunc vero etiam sanctissimi milites, quod vestra virtus ne oblivione corum, qui nunc sunt, nec reticentia posterorum insepulta esse poterit, cum vobis immortale mommentum fuis pene manibus senatus populusque Rom. exstruxerit. multi saepe exercitus Punicis. Gallicis, Italicis bellis clari, et magni fuerunt: nec tamen ullis tale genus hanoris tributum est. Atque utinam maiora possemus: quandoquidem a vobis maxima accepimus, vos ab urbe rurentem Antonium avertistis, vos redire molientem repulistis. Erit igitur exstructa moles opere magnifico, incisaeque literae divinae virtutis testes sempiternae, numquam de vobis eorum, qui aut videbunt vestrunt monimentum, aut audient, gra vissimus sermo conticescet, ita pvo mortali conditione vitae, immortalitatem estis consecuti.

2. Sed quoniam P. C. gloriae munus optimis et fortissimis civibus monimenti honore persolvitur, consolemur eorum proximos, quibus optima est haec quidem consolatio; parentibus, quod tanta reipubl. praesidia genuerunt: liberis, quod hab ebunt domestica exempla virtutis: coniuglbus, quod us viris carebunt, quos laudare, quam lugere praestabat, fratribusque quod in se, ut corporum, sic virtutum similitudine esse confident. Atque utinam his omnibus abstergere fletum sententus nostris, consultilque


page 814, image: s828

possemus, vel aliqua talis his adhiberi publice posset oratio, qua deponerent maerorem, atque luctum, gauderentque potius, cum multa et varia impenderent hominibus genera mortis, id genus, quod esse pulcherrimum, suis obtigisse, eosque nec inhumatos esse, nec desertos, (quod tamen ipsum pro patria non miserandum putatur) nec dispersis bustis humili sepultura crematos, sed contectos publicis operibus, atque muneribus, eaque exstructione, quae sit ad memoriam aeternitatis, ara virtutis. quamobrem maximum quidem solatium erit propinquorum eodem monimento declarari et virtutem suorum, et pietatem, et senatus fidem, et crudelissimi memoriam belli. In quo rusi tanta militum virtus extitisset, parricidio M. Antonii nomen populi Romani occidisset. Atque etiam censeo P. C. quae praemia militibus promisimus, nos republ. recuperata tributuros, ea vivis, victoribusque cumulate, cum tempus venerit persolvenda. qui autem ex iis, quibus illa promissa sunt, pro patria occiderunt: corum parentibus, liberis, coniugibus, fratribus eadem tribuenda censeo.

IMITATIO.

Paris ratione, pro religione et Ecclesia certantibus decernenda erunt praemia, ut Ducibus olim Bullioniis adversus Turcas factum, etc.

VI. An anima hominis sit immortalis? ab affectis et causis. Cicero l. 1. Tusc, quaest.

1. Exorditur a cura omnibus insita de rebus post mortem corperis eventuris, unde argumentum primum sumit de animae superfuturae immortalitate.

2. Argumentum secundum immortalitatis a gloriae cupiditate post mortem ducitur, diduciturque per variarum disciplinarum studiosos.



page 815, image: s829

3. Ostendit, Pythagora auctore, hanc sententiam de animae immortalitate invaluisse, quamvis et prudentes Ante ipsum id senserint.

4. Ostendit ex rerum element arium natura, qua [orig: quâ] gravia subsidunt, tolluntur levia, animam a corpore solutam, cum ignea natura sit, ad calum evolaturam, illic que connatur ali sibi loco quieturam.

5. Reprehendit illos, qui aut aeternum, aut ullum esse animum negant, quod eum qui sit futurus extra corpus, non intelligant.

6. Argumentum tertium est, quo immortalem probat, memoria praeteritorum, et diversarum artium inventio, qua Deum aemulatur. Quod nnm. 8. confirmat, ducta a Deo similitudine.

7. Concludit animum ex elementis samptum non esse, quod his nullum memoria aut ingenii vestigium insit.

1. Maximum argumentum est naturam ipsam de immortalitate ammorum tacitam iudicare, quod omnibus curae sit, et maxime quidem, quae post mortem futura sint. Serit arbores quae alteri saeculo prosint, ut ait Scatius, in Synephebis, quid spectans, nisi etiam postera saecula ad se pertinere? Ergo arbores seret diligens Agricola, quarum adspicier baccam ipse numquam, vir magnus leges, inslituta, Rempubl. deseret? Quid procreatio liberorum, quid propagatio nominis, quid adoptiones filiorum, quid testamentorum diligentia, quid ipsa sepulchrorum monumenta, quid elogia significant, nisi nos futura eriam cogitare?

2. Quid illud? num dubitas quin specimen naturae capi debeat, ex optima quaque [orig: quâque] natura? quae est igitur melior in hominum ganere natura quam corum, qui se natos ad homines iuvandos, turandos, conservandos arbittantur? Abiit ad Deos Hercules, numquam abiisset, nisi cum inter homines esset, viam sibi iam munivisset Verera iam ista et religione omnium consecrata. Quid in hac Republ. rot tantosque viros ob Rempubl. interfectos cogitasse arbittamur. iisdemne ut finibus nomen suum quibus vita terminaretur? Nemo unquam sine magna spe immortalitatis se pro patria offerret ad morte`, Licuit esse orioso Themistocli, licuit


page 816, image: s830

Epaminondae, licuit (ne et vetera, et externa quaeram) mihi. Sed nescio quomodo inhaeret in mentibus quasi saeculoium quoddam augurium futurorum, idque in maximis ingeniis altissimisque animis et existit maxime, et apparet facillime, quo quidem dempto, quis tam esset amens, qui semper, et in laboribus, et in periculis viveret. Loquor de Principibus. quid de Poetis? nonne post mortem nobilitari volunt? Unde ergo illud.

"

Aspicite, ô cives, senis Ennii imagini' formam
#########Hic vestrum panxit maxima fata Patrum.

"

Mercedem gloriae flagitat ab iis, quorum Patres affecerat gloria. Idemque

"

Nemo me lacrimis decoret, nec funera fletu.
#########Faxit: cur? volito vivu' per ora virum.

"

Sed quid Poetas? Opifices etiam post mortem nobilitari volunt: Quid enim Phidias sui similem speciem inclusit in clypeo Minervae, cum inscribere non liceret? Quid nostri Philosophi, nonne in his ipsis libris ques scribunt de contemnenda gloria, sua nomina inscribunt? Quod si omnium conseinsus, naturae vox, omnesque qui ubique sunt consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat, qui e vita cesserunti nobis quoque idem existimandum est, et siquorum autingenio, aur virtute animus excellit, eos arbitramtur, qui natura [orig: naturâ] optima [orig: optimâ] sunt, cernere naturae vim maxime: verisimile est, cum optimus quisquis maxime posteritati serviat, esse aliquid cuius is post mortem sensum sit habiturus. Sed ut Deos esse natura opinamur, qualesque sint ratione cognoscimus; sic permanere animes arbitramut consensu rationum omnium, qua in sede maneant, qualesque sint ratione discendum est.

3. Magni autem eit ingenii revocare mentem a sensibus, et cogitationem a consuetudine abducere. Itaque credo equidem alios tot saeculis dusputasse de animis: Sed quod literis extet, Pherecydes Syrus prumus dixit animos hominum esse sempiternos, antiquus sane, fuit enim meo


page 817, image: s831

iudicio regname Gentili (Tullie) Hancopinionem discipulus eius Pythagoras maxime confirmavit, qui cum Superbo regnante in Italiam venisset, tenuit magnam illam Graeciam cum honore et disciplina, tum etiam auctoritate, multaque saecula postea sic viguit Phythagoreorum disciplina, ut nulli alii docti viderentur. Platonem ferunt, ut Pythagoreos cognosceret, in Italiam venisse, et in eo, cum alios multos, tum Architam Timaeumque cognovisse; et didicisse pythagorea omnia, primumque de animorum aerernitate, non solum sensisseidem, quod Pythagoras, sed rationem etiam attulisse.

4. Persuadent mathematici terram in medio mundi sitam ad universi caeli exemplum quasi puncti instar obtinere, quod ke/ntron illi vocant: eam porro naturam esse quatuor omnia gignentitim corporum, ut quasi partita habeant inter se, et diversa monumenta terrena et humida suopte nutu, et suo pondere, ad pares angulos, in terram et in mate, ferantur, reliquae duae partes, una ignea, altera animalis, ut illae superiores in medium locum mundi gravitate ferantur, et pondere, sic hae rursum rectis lineis in caelestem locum subvolent; sive ipsa natura superiora appetente, sive quod a gravioribus leviora natura [orig: naturâ] repellantur. Quae cum constet, perspicuum debet esse animos, cum e corpore excesserint, sive illi sint animales, id est, spirabiles, sive ignei, sublime ferri. Accedit, ut eo facilius animus evadat ex hoc aere [orig: aêre], quem iam saepe appello crassum, eumque perrumpat, quod nihil est animo velocius, nulla est celeritas quae possit cum animi celeritate contendere, qui si permanet incortuptus suique similis: necesse est ita feratur, ut penetret et dividat omne caelum hoc in quo nubes, imbres ventique coguntur, quod et humidum et caliginosum est, propter exhalationes terrae. quam regionem cum superavit animus, naturamque sui similem contigit et agnovit, iunctus ex anima tenui et ardore solis temperato ignibus insistit, et finem altius se efferendi facit. Cum enim sui similem, et levitatem, et calorem adeptus est, tamquam paribus examinatus ponderibus, nullam in partem movetur, eaque illi demum naturalis est sedes, cum ad sui simile penetravit, in quo nulla


page 818, image: s832

re egens aletur, et sustentabitur iisdem rebus quibus astra sustentantur et aluntur. Cumque corporis facibus inflammari soleamus ad omnes fere cupiditates, eoque magis incendi, quod iis aemulemur, qui ea habeant, quae nos habere cupiamus: profecto beati erimus; cum corporibus. et cupiditatum, et aemulationum erimus expertes. quodque nunc facimus, cum laxati curis sumus, ut spectare aliquid velimus et visere, id multo tum faciemus liberius, totosque nos in contemplandis rebus perspiciendisque ponemus, propterea quod et natura inest mentibus nostris insatiabilis quaedam cupiditas veri videndi, et orae ipsae locorum illorum, quo pervenerimus, quo faciliorem nobis cognitionem rerum caelestium, eo maiorem cognoscendi cupiditatem dabunt.

5. Nec mihi sane quicquam occurrit, curnon Pythagorae sit et Platonis vera sententia. ut enim rationem Plato nullam afferret (vide quid homini tribuam) ipsa auctoritate me frangeret. Tot auttem ratione attulit, ut velle ceteris, sibi autem persuasisse videatur. Sed plurimi contra nituntur, animosque, quasi capite damuatos, morte multant. Neque aliud est quicquam, cur incredibilis his animorum videatur aeternitas, nisi quod nequeant, qualis animus sit vacans corpore, intelligere, et cogitatione comprehendere. Quasi vero intelligant, qualis sit in ipso corpore, quae conformatio, quae magnitudo, qui locus, aut si iam possint in homine uno cerni omnia, quae nunc tecta sunt, casurus ne in conspectum videatur animus, an tanta sit eius tenuitas, ut fugiataciem? Haec reputent isti, qui negant, animum sine corpore se intelligere posse, videbunt quem in ipso corpore intelligant. Mihi quidem naturam animi intuenti, multo difficilior occurrit cogitatio, multoque obscurior; qualis animus in corpore sit, tamquam in aliena domo, quam qualis cum exierit, et in liberum caelum quasi in domum suam venerit. Si enim quod numquam vidimus, id quale sit intelligere non possumus, certe et Deum ipsum, et divinum animum corpore liberatum, cogitatione complecti non possumus. Dicaearchus quidem et Aristoxenus, quia difficile erat: animi, quid, aut qualis esset mtelligenria? nullum omnino animum esse dixerunt. Est illud quidem


page 819, image: s833

vel maximum, animo ipso animum videre, et nimitum hanc habet vim praeceptum Apollinis, quo monet, ut se quisque noscat.

6. Quid enim, obsecro te, terra [orig: terrâ] tibi, aut hoc caliginoso, et nebuloso caelo, sata; aut concreta videtur tanta vis memoriae? Si quid sit hoc, non vides, at quale sit vides; si ne id quidem, at quantum sit profecto vides. Quid igitur? utrum capacitatem aliquam in animo puramus esse, quo tamquam, in aliquod vas, ea quae meminimus, infundantur? Absurdum id quidem, qui enim fundus, aut quae talis animi figura intelligi potest? aut quae tanta capacitas? an inprimi, quasi ceram, animum putamus, et memoriam esse signatarum rerum in mente vestigia? quae possunt verborum, quae rerum ipsarum esse vestigia, quae porro tam immensa magnitudo, quae illa tam multa possit effingere? quid? illa vis, quae tandem est, quae investigat occulta, quae inventio atque excogitatio dicitur? Ex hac [orig: hâc] terrena [orig: terrenâ] mortalique natura [orig: naturâ], et concreta [orig: concretâ] ea videtur? Aut, qui primus, quod summae sapientiae Pythagorae visum est, omnibus rebus im posuit nomina? aut, qui dissipatos homines congregavit, et ad societatem vitae convocavit? aut, qui sonos vocis, qui infiniti videbantur, paucis literatum notis terminavit? aut, qui errantium stellarum cursus, progressiones, institutiones notavit? Omnes magni, etiam superiores, qui fruges, qui vestitum, quitecta, qui cultum vitae, qui praesidium contra feras invenerunt: a quibus man suefacti et exculti, a necessariis artificiis ad elegantiora de fluximus. Nam et auribus oblectatio magna exparte est inventa, et temperata varietate, et natura sonorum: et astra inspeximus, tum ea quae sunt infixa certislocis, tum illa, non re, sed vocabulo, errantia: quorum conversrones, omnesque motus, qui animus vidit, is docuit similem animum suum eius esse, qui ea fabricatus in caelo esset. Nam cum Archimedes lunae, solis, quinque errantium motus in sphaeram illigavit, effecit idem; quod ille qui in Timaeo, mundum aedificavit Flatonis Deus; ut tarditate, celerita te dissimillimos motus una regeret conversio. Quod si in hoc mundo fieri sine Deo non potest, ne in Sphaera quidem cosdem motus Archimedes sine divino ingenio


page 820, image: s834

potuisset imitari. Mihi vero ne haec quidem notiora et illustriora carere vi divina videntur, ut ego, aut Poetam grave plenumque carmen, sine caelesti aliquo mentis instinctu putem fundere, aut eloquentiam, sine quadam vi maiore, fluere abundantem, sonantibus verbis, uberibusque senteneiis. Philosophia vero omnium mater artium, quid est aliud nisi, ut Plato ait, donum, ut ego, inventum Deorum? haec nos primum ad illorum cultum, deinde ad ius hominum, quod situm est in generis humani societate, tum ad modestiam magnitudinemque animi erudivit, eademque ab animo tamquam ab oculis caliginem dispulit, ut supera, infera, prima, ultima, media videremus.

7. Ergo animus, ut ego dico divinus, et Euripides audet dicere, Deus est. Et quidem si Deus, aut anima, aut ignis est; idem est animus hominis; nam ut illa natura caelestis et tert a vacat et humore; sie utriusque harum rerum humanus animus est expers. Sin autem est qumta quaedam natura ab Atistotele inducta, primum haec et Deorum est, et animorum. Hanc nos sententiam secuti, his ipsius verbis in consolatione haec expressimus. Animorum nulla in terris origo inveniri potest. Nihil enim est in animis mixcum atque concretum, aut quod ex tetra natum aeque fixum esst videatur, nihil, ne, aut humidum quidem aut stabile, aut igneum. his enim naturis nihil inest, quod vim memoriae, mentis, aut cogitationis habeat; quod, et praeterita teneat, et futura praevideat, et complecti possit praesentia, quae sola divina sunt. Nec invenietur unquam unde ad hominem venire possint, nisi a Deo. Singularis est igitur, qua dam natura, atque vis anim seiuncta ab his usitaris notilque naturis. Ita quidquid est illud, quod sentit, quod sapit, quod vult, quod viget, caeleste et divinum est, ob eamque rem aeternum sit, necesse est. Nec vero Deus ipse, qui intelligitur a nobis alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia lentiens et movens, ipsaque praedita motu sempiterno. Hoc egenere atque eadem e natura est humana mens.

8. Cum videmus speciem candor emque caeli, deinde


page 821, image: s835

conversionis celeritatem tantam, quantam cogitare non possumus, tum vicissitudines dierum atque noctium, commutationesque partium quadripartitas, ad maturitatem frugum et temperat onem corporum aptas, corumque ommum mode atorem et ducem solem, lunamque accretione et diminutione luminis, quasi fastorum notantem et significantem dies, tum in eodem orbe in 12. partes distributo, quinque stellas ferri, eosdemque cursus constantissime servantes, disparibus inter se moribus: nocturnamque caeli formam undique sideribus ornatam, tum globum terrae, eminentem in mari, fixum in medio mundiuniversi loco, duabus oris distantibus habitabilem, et cultum, etc. haec et alia innumerabilia cum cernimus, possumusne dubitare, quin his praesit aliquis, vel eftector, si haec nata sunt, ut Platoni videtur; vel, si semper fuerint, ut Aristoreli placet, moderator tanti operis et muneris? Sic mentem hominis, quamvis eam non videas, ut Deum non vides, tamen, ut Deum agnoscis, ex operibus eius: sic ex memoria rerum, et inventione, et celeritate motus, omniumque pulchritudine, virtutis vim divinam mentis agnoscito.

IMITATIO.

Illustris hic ad imitationem locus est, si doceas aperituris, et transitoriis, huius mundi bonis, ad immortalia, et caelestia animum trans ferendum esse; quod immortalis cum sit, aliis non possit bonis satiari. Hoc fecisse quotquot veram sect ar entur gloriam, et nominis decus aeternum, hoc sensisse utros sapientissimos, animumque a terrenis ad caelestia transtulisse Deo maxime similes, etc. Quorum modo nomina inter homines etiam gloriosa celebrentur.

OBSERVATIO.

Haec quaestio ex illis est, quas nonnulli didacticas tantum esse volunt. Verum si illius spectetur finis, ad actionem quoque ordinata est; cum qui immortalem Deoque similem sese animum nactum esse credit, humilia atque indigna tali animo cogitare ac moliri nequaquam debeat; ut is, qui eundem cum brutis exitum praestolatur.



page 822, image: s836

VII. Diis gratias agendas, et Crceronem a civibus defendendum a caufarum enumeratione oftenditur. Cicero Orat. 3 in Catil.

1. Rempubl. Rom. conservaram esse, summum est benesicium, ob quod decreta selenni supplicatione a Senatu Diis agendae sint gratiae.

2. Cicero pro senibil a populo Rom. nisimemoriam etternamcanservata reipubl. postulat; tum vero, ut se contra invidiam insidiasque sceleratorumiveatur.

Remp. Qunites, vicamque ommum vestrum, bona, fortunas, coniuges, liberosque vestros, atquehocdomicilium clarissimi impeni, fortunatissimam puicherrimamque urbem, hodierno die, Deorum immoralium summoerga vosamore. laboribus, confiliis, periculisque meis, ex flamma, atque ferro, acpene ex faucibus fati ereptam, et vobis conservatam, acrestitutam videtis. Et, sinon minus vobisiucundi, atque illustres sunt ii dies, quibus eonservamur, quam illi, quibusnascimur, quod salutis certa laetiria est, nascendi mcerta condicio: et quod sine seusu nascim ur, cum voluptate conservamur: profecto, quoniam illum, qui hancurbem condidit, Romulum, ad Deos immortales benevolentia, famaquesustulimus: esse apud vos, posterosque verstros in honore debebir dies is, qui candem hanc urbem conditam amplificatamque servavit: nam rotius urbis templis, delubris, tectis ac moenibus subiectos prope iam ignes, cireumdatosque restrinximus: iidemque gladios in rempubl. districtos retudimus, mucronesque corum a iugulis vestris reiecimus. quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi fumam, et non sim ferendus. Ille, ille Iupiter restitit, ille Capitolium, ille haec templa, ille hanc urbem, ille vos omnes salvos esse voluit. Diis ego immortalibus ducibus hanc mentem. Quirites, voluntatemque suscipi, atque ad haec tanta iudicia perveni. Iam vero illa


page 823, image: s837

Allobrogum sollicitatio, fic a Lentulo, ceterisque domesticis hostibus, tanta res tam dementer credita et ignotis, et barbaris, commissaequelliterae numquam essent profecto, nisi a Diis immortalibus huic tantae audaciae consilium esset ereptum. Quidveio? ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat, quae populo Romano bellum facere et posse, et non nolle videatur, spem imperii, et rerum amplislimarum ultro sibi a patritiis hominibus oblatam negligerent, vestramque salutem suis opibus anteponerent: id nonne divinitus factum esse putatis? praesertim qui nos non pugnando, sed tacendo superare potuerunt? Quamobrem, Quirites, quoniam adomnia pulvinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus, acliberis vestris. Nam mulu saepe honores Diis immortalibus iusti habiti sunt, ac debiti sunt profecto iustiores numquam. Ereptienim ex crudehssimo, ac miserrimo mteritu, et erepti sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione, togati, meuno togato duce, et impcratore vicistis.

2. Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis proemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo, praeterquam huius diei memoriam sempiternam. In animis ergo vestris omnes triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumentagloriae, laudis insignia, condi et collocari volo. nihil me mutum potest delectare, nihiltacitum, nihil denique huiusmodi, quod etiam minus digni assequi possint. Memoria vestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus creseeht, literarum monumentis inveterascent, et corroborantur. Eandem diem intelligo, quam spero aeternam fore, et ad salutem urbis et ad memoriam consulatus mei, propagatam: unoque tempote in hacrepubl. duos cives extitisse, quorum alter fines vestri imperii, non terrae, sed caelircgionibusterminaret: alter: eiusmodi imperii domicilium, sedemque servarer. Sed, quoniam earum rerum, quas ego gessi, non est eadem fortuna atque conditio, quae illorum, qui externa bella gesserunt: quod mihi vivendum sitcum illis, quos vici, acsubegi: illi hostes autinterfectos, aut oppressos reliquerunt: vestrum est, Quirites, sicaettris sua facta profurt,


page 824, image: s838

mihi mea ne quando obsint, providere, Mentes enim hominum audacissimorum scelerarae, ac nefariae, nevobis nocere possent, ego providi. quamquam Quirites, mihi quidem ipfi nihil iam ab istis noceri potest. Magnum enim est in vobis praesidium, quod mihi in perpetuum comparatum est: magna in republ. digmtas, quae me sempertacita defender: magna vis est conscientiae, quam quinegligent, cum meviolare volent, seipsi iudicabunt. Est enim in nobis is animus, Quirites, ut non modo ullius audaciae cedamus, sed etiam omnes improbos ulrro semperlacessamus. Quod siomnes impetus domesticorum hostium depulsi a nobis, se in me unum coverterint: vobiserit providendum. Quirites, qua [orig: quâ] conditione posthac eos esse velitis, qui se pro salute vestra obtulerinr in vidiae, periculisque omnibus. Mihi quidem ipsi quid est, quod iam advitae fructum possit acquiri, cum praetertim nequein honore vestro, neque in gloria virtutis quidquam videam altius, quo quidem mihi libeat adscendere? Illud perficiam protecto, Quirites, ut ea, quae gessi in consulatur, privatus tuear, atque ornem: ursi qua est invidia in conservanda republ. suscepta, laedatinvidos, mihi valeat adgloriam. Denique ita me in republ. tractabo, utmeminerim semper quae ges. serim, curemque ut ea virtute, non casu, gesta esse videantur.

IMITATIO.

Cum, vel ab hoste, vel seditione, velincendio, vel peste, aliove periculo urbs aliqua, vel provincia, tum bominum tum caelitum ope liberata e§t; parioratione, adreferendas Deo hominibusque gratias, excitare licebit.

VIII. An et quare Fulio Caesariantea inimico, in Gallicoe pro vincioeprorogatione faveat? a causis et attributis de Provinc. consulatibus tom. 3. orat. 3.



page 825, image: s839

1. Docet se ob communem utilitatem cum Caesare potius, quam Gabinio redire in gratiam, exemplo elarissimorum virorum T. Gracchi. Metellerum, Leoptdi, etc.

2. Tradit se, cum ex amere patria hostium patviae, ut Clodii aliorumque gravissimas susceperit inimicitias, non posse non amicum esse patriae consulentibus, praesertim cum ipsum senatum Caesari faventem hoc in amore aucem sequatur.

3. Caussam nullam inter barbaras gentes terrasque haerendi Caesariesse, quam ut Romanis metuendas bactenus, et numquam sat domitas gentes subiciat, quod ipso revocato vix sit sperandum, ob nimiam illarum vim et potentiam facile innovandam.

1. Negatm me vir optimus inimicitiorem Gabinio debere esse, quam Caeari. omnem enim illam rempestatem, cui cesseim, Caesare impulsore atqueadiutore esse excitatam. Cui si primum sicretpondeam, me communis utilitatis habere rationem, non doloris mei, possimne probare, cum id me facere dicam quod exemplo forttissimorum civium facere plssim? an Tit. Gracchus (pattem dico. cuiusutinam filii non degenerassent a gra vitate paterna [orig: paternâ]) tantam laudem est adeptus, quod tribunis plebis solus ex toto illo collegio L. Scipioni auxilio fuit, inimicissionus, et ipsius, et fratris eius Africani, iuravitque in concione, se in gratiam non rediisse, sed alienum sibi videri a dignitate imperii, quo duccs essenthostium Scipione triumphante ducti, eodem ipsum duci, qui triumphasset? quis plenior inimicotum C. Mario? Crassus, M. Scaurusaliisque inimici, et omnes Metelli. At hinon modo illum inimicum ex Gallia sententiis suis non detrahebant; sed et propter rationem Gallici belli, provinciam extra ordinem decernebant. Bellum in Gallia maximum gestum est: domitae sunt a Caesare maximae nationes, sednondum legibus, nondum iure certo, nondum satis firma [orig: firmâ] pace devinctae, bellum affectum videmus, et, vere ut dicam, peneconfectum: sed ita, ut, si idem extrema persequitur, qui inchoavit, iam omnia perfecta videamus: si succeditur, periculum sir, ne instauratas maximibelli reliquias acrenovatas audiamus. Ergo ego


page 826, image: s840

senator, inimicus, si ita vultishomini, amicus esse, sicur semper fui, reipubl. debeo. quid si ipsas inimicitias depono reipubl. causia, quis me tandem iure reprehendat? praesertim cum ego omnium meorum consiliorum atquefactorum exempla semper ex summorum hominum factis mihi censuerim perenda? an non M. ille Lepidus, qui bis Consul et Pontifex maximus fuit, non solum memoria [orig: memoriâ] et testimonio, sed etiam annalium literis et summi Poerae vocelaudatus est. Quodcum M. Fulvio collega, quo die censor est factus, homine inimicissimo, in campo statim rediie in gratiam, ut commune officium censurae, communi animo ac voluntate defenderunt? Atque ut vetera, quae sunt innumerabilia, mittam: tuns pater, Philippe, nondum uno tempore cum suis inimicifsimis in gratiam rediit? Quibuscum omnibus eadem respubl. reconciliavit, quae ehenarat. Multa praetereo, quodintueorcoram haec lumina acque ornamenta reipubl P. Servilium, et M. Lucullum (utinam etiam Lucullus ille viveret) quae fueruntinimicitiae graviores in civitate, quam Lucuilorum atque Serviliorum? quas in viris fortissimis non solum extinxit reipubl. dignitas, et ipsorum, sed etiam ad amicitiam consuetudinemque traduxit. Quid? Metellas nepos, nonne Consul in templo sovis Oprimi Maximi permotus cum auctoritate vestra, tum illius P. Servihi incredibili gravitate dicendi, absens mecum summo suo beneficio rediit in gratiam? an ego possum huie esseinimicus, cuiushreris, fama [orig: famâ], nuntiis, celebrantur aures quotidiemcae, novis nominibus gentium, nationum, locorum?

2. Ardeo, mihi credite P. C. (id quod vosmet de me existimatis, et sacitis ipsi) incredibili quodam amose patriae: qui me amor et subvenire olim impendentibus ericuli maximis, cum dimicatione capitis, et rursum, cum omnia tela undiqueesse intenca in patriam viderem, subire coegiratque excipere unum pro universis Hic me meus in rempubl. animus pristinus ac perennis cum C. Caesare reducit, reconciliat, restituit in gratiam. quod volent, denique homines existiment: nemmi ego esse possum bene de repub. merenti non amicus. ctenim si iis, qui haecomnia


page 827, image: s841

flamma acferro delere voluerunt, non inimicitias solum, sed etiam bellum indixi atque intuli: cum partim iltorum familiares, partim ipsi etiam, me defendente capitis iudiciis essentliberati. cureadem respubl. quae me in amicos inflammare potuit, in imicis placare non possit? quod mihi odium cum P. Clodio furt, nisi quod perniciosum patriae civem fore putabam, qui turpissima libidine incensus, duas res sanctissimas religionem et pudicitiam, uno scelere violasset? num est igitur ex his rebus quas is egir, agitque quotidie, quin ego in illo oppugoando reipubl. plus quam otio meo: nonnulli in eodem defendendo suo plus otio, quam communi, prospexeriot? ego me a C. Caesare inrepubl. dissensisse fateor, et sensisse vobiscum: sednuntiisdem vobisassentior, cum qubusantea sentiebam. Vosenim, ad quosliteras L. Piso de suisrebus non audet mittere, qui Gabinii literas mligni quadam nota, atqueignominianova condemnastis, C. Cae arisupplicationes decrevistis: numero, utnemini ullo exbello: honore, ur omnino nemini. Cur igitur exlpectem hominem aliquem, qui me cum illo in gratiam reducat? reduxitordo amplissimus, et ordo is, qui est et publiciconsilii, et meorum emoium consiliorum auctor et princeps. Vos sequor, patres conscripti, vobis obtempero, vobisassentior, qui quamdiu C. Caesalisconsilia in repub. non maxime diligebatis, me quoque cum illo minus coniunctum videbatis: posteaquam rebus gestis mentes vestras, voluntatemque mutastis, me non solum comitem esse sententiae vestrae, sed etiam laudatorem vidistis.

3. Ipse Caesar, quid est, cur in provincia commorari velit, nisi, ut ea, quae per eum effecta sunt, perfecta reip. tradantur? amoemtas eum, eredo, locorum, urbium, pulchritudo, hominum, nationumque illarum humanitas, et lepos, victoriae cupiditas, finium lmperii nostripropagatioretinet. quid illis terris asperius? quid incultius oppidis quid nationibus immanius? quid porro tot victoriis praestabilius? quid Oceanologius inveniri potest? an reditus in patriam haberaliquam ffensionem? uttum apud populum. a quo missus est: an apud senatum, a quo ornatus est? an dies auger eius desiderium' an magis obhvionem? an laurea illa


page 828, image: s842

magnis periculis parra amittit longo intervallo viridiratem? quare? si qui hominem non diligunt: nihil est, quodeum de provincia devocent: ad gloriam devocant, ad triumphum, ad gratulationem, ad summum honorem senatus, cquestris ordinis gratiam, populi charitatem. Sed si ille hac tam eximia fortuna propter utilitatem reipub, frui non poterat, ut omnia illa conficiat? quid ego senatorfacere debeo, quem etiam, si ille aliud vellet, reip. consulere oporteret? non enim sibi solum cum iis, quos iam arm. tos contra populum Rom. videbat, bellandum esse duxit, sedtotam Galliam in nostram ditionem esseredigendam: itaque cum acerrimis nationibus et maximis Germanorum et Helvericorum, proeliis felicissime deceratavit: ceteras contrivit, compulit, domuit, Imperio populi Rom. parere assuefecit: et quas regiones, quasque genres nullae nobisanten literae, nulla vox nulla fama, notas fecerat, has noster Imperator, nosterque exercitus, et populi Rom. arma peragrarunt. Semitam tancum Galliae tenebamus antea, pattes conscripti: ceterae parres a gentibus; aur inimicis huic Imperio, aut infidis, aut incognitis, aut cerre immanibus, et babaris et bellicofisrenebantur. Quas nationes, nemo unquam fuit, qui non frangi, domarique cuperet: nemo spienter derepubl nostra cogitavit, iam inde a principio huius imperii, quin Galliam maxime timendam huic imperio putaret: sed propter vim ac multitudinem gentium illarum, numquam est antea cum omnibus dimicatum. Restirimus semper lacessiti: nunc denique est perfectum, ut imperii nostri terxarumqueillarum idem esset extremum. Alpibus Iraliam munierat anre natura, non sine aliquo divino numine: nam si ille aditus Gallorum immanitati multitudinique patuisset, numquam haec urbs summo imperio domicil um, ac sedem praebuisset: quae iam, licet, considant: nihil enim est ultra il am altitudinem montium, usqucad Oceanum, quod fit Ital ae pertimescendum; sed tamen una, aut altera aestas vel metu, vel spe vel poena, vel proemits, vel armis, vel legibus potest totam Galliam sempiternis vinculis astringere. Impolitae vero res et acerbaesi erunt relictae, quamquam suntabscissae, tamen efferent se aliquando, et ad renovandumbellum revircscent. Quare sit in eius rutela Gallia,


page 829, image: s843

cuius virtuti, fidei, felicitaticommendata est, erenim si fortunae muneribus amplissimis ornatus, saepius eius Deae periculum facere nollet; si in patriam, si ad Deos penates, si ad eam dignitatem, quam in civitate sibi propositam vider, si ad iucundissimos liberos, si ad clarissimum generum redire properarer, si in Capitolium invehi victor cum illainsigni laurea gestiret: si denique timeret casum aliquem, qui illi tantum addere iam non potest, quantum aufterre: vos tamen oporteret ab eodem illa omnia, a quo profligata sunt, confici velle. Cum vero ille suae gloriae iam pridem, reip. nondum satisfecerit, et malittamen tardius ad suorum laborum fructus pervenire, quam non explere susceptum reipubl. munus: nec lmperatorem incensum ad rempubl. benegerendam revocare, nectotam Gallici belli rationem iam explicatam perturbare, atque impedire debemus.

IMITATIO.

Ionathas ad huius rationis exemplar Sauli patri rationes suae dare poterit cum David amicitia, quod omnes clari viri hervoas ament, communique saluti, per Davidem egregie subactis hostitus, consulatur, etc.

Exemplum IX. An recte Cn. Pompeius Corn. Balbum civitate donarit [orig: donârit]? acausis. Ciceropro Balbo tom. 3. oratione 4. post Exordium.

1. Docet praesumendum esse quod Pompeius nihil egeritz nisiquod iure concessum erat, propterusum rerum, inges nium, et auctoritatem quae exemplo Metelli et Graecorum illustrantur.

2. Dilemmate idem urget; ut vel scientem, velinseiertem deliquisse arguant; illud non dicere adversarios, hag non posse, cum hoc ius ipsis librariis seu amanuensibus nbium sit.

3. Ostendit Communi omnium temporum vitio, ex in


page 830, image: s844

vidia, tam in vivum Pompeium (cuimortuo parcetent) quam in Balbum, cuius gloriae partae nen favent, hanc accusationem natam esse, quam, iudicesrogat, ut negligant.

Non est fas dubitare, Iudices, quin quod C. Pompeium fecisse constat, id non solum decuisse, sed eriam debuisse, faseamur Quid enim abesthuic homini, quod si adesset, iurehoc tribui, et concedi putaremus? ususne rerum? qui pueritiae tempus extremum, principium habuit bellorum, atque imperiorum maximorum: cuius plerique aequales minus saepe castra viderunt, quam hic, triumphavit: qui tothabet triumphos, quod orae sunt partesque terrarum: tot victorias bellicas, quot sunt in rerum natura genera bellorum. An ingenium? cum etiam ipsecasus eventusque rerum non duces, sed comites eius consitiorum fuerint: in quo uno ita summa fortuna cum summa virtute certavit, utomnium iudicio plus, quam possit, minus, quam decet, tribuererur An pudor, an integritas, an religio m eo, aur diligentia unquam requilita est? quem provinciae nostrae, quemliberi populi, quem reges, quem exterae gentes castiorem, moderatiorem, sanctiorem non modo videiunt, sed vix sperando unquam, aut optando cogitaverunt? quid dicam de auctoritare, quae tanta est, quanta in his tantis virtutibusaclaudibus esse debet. cui Senatus populusq Rom. amplitlimae dignitatis praemia dedit, non postulann, imperia vero eriam, recusanti: huius de facto, Iudices. ita quaeri, utid agatur, hcueritne ei facere, quodfacit? an vero, non dicam, non licuerit, sed nefas fuexit? (contra fedus enim, id est, contra populi Rom. religronem, et fidem fecisse dicitur) nonneturpe populo Rom.? nonne vobis? audivi hoc de parente meo puer, cum Q Metellus, L. F. causam de pecuniis reperundis diceret: ille, ille vir, cuipatriae salus dulcior, quam conspectus fuit, qui de civitate decedere, quam de sententia maluit: hocigitur causam dicente, cum ipsius tabulae circumferrentur inspiciendi nominis caussa. suisse iudicem ex illis equitibus Rom. gravissimis viris, neminem, quin removerit oculos et se totum averteret: ne forre, quodille in tabulas publicasretulisset, dubitasse quisquam, verumne, an falsum esser, vidererur. nos Cn.


page 831, image: s845

Pompiedecretum, iudicium deconsilii sententia pronuntiatum recognoscemus? cum legibus conferemus? cum federibus, quorum acerbissima diligentia est, perpendemus? Athenis aiunt, cum quidem apud eos, qui sanctegraviterque vixisser, et testimonium publice dixisset et, utmoris Graecorum est, iurandi causa ad atasaccederet, una voce omnes iudices, ne is iuraret, reclamasse, cum Graecihomines, spectati viri, noluerint religione videri potius, quam veritate fidem esse constrictam; nos etiam in ipsa religione et legum et federum conservanda, qualis suerit Cn. Pompeius, dubitabimus?

2. Utrum enim, inscientem vultis contra federa fecisse, an scientem? si scientem: ô nomen nostri imperii, ô populi Rom. excellensdignitas, ô Cn. Pompeiisiclate longequediffusalaus, ut eiusgloliae domicilium communis imperii fimbus teiminetur! ô nationes, urbes, populi, Reges, tetrarcha, tyranni, testes C. Pon peiinon solum vitturis in bello, sed etiam religionisin pace: vos denique muraeregiones mploro, et sola terrarum ultimarum, vos maria, portus, insulae, littoraque: quae est enim ora, quae ledes, qui locus, in quo non extent buius cum sortitudinis, tum vero humanitatis, turn anini, um consilii impressa vestigia? hunc quisquam incred bili quad. m atque inauditg gravitate, virtute, constantia prae di um, federa scientem neglexiste, violasse, rupisse, dicere audebit? gratificatur mihi gestuaccusatot: inscientem Cn. Pompeiumfecisse significat. Quasi vero levius sit, cum in tantarepubl versere, et maximisnegotiis para sis, facerealiquid, quod scias non licere, an omnino netcire, quid liceat. Etenim cum in Hispania bellum acerrin um et maximum gesserat, quo iure Gaditana civitas esser, nesciebat? an cuius linguam populi non nosset, interpretationem fedclis non tenebat? Id igicur quifquam Cn. Pompeium ignorasse, dicere audebir, quod mediocres homines, quod nullo usu, nullo studio militari praediti, quodlibrarioli denique scire profiteantur? equidem contra existimo iudiccs, cum in omni genere, ac varietate artium, etiam illarum, quae sinesummo otio non facile discuntur, Cn. Pompeius excellar, tum fingularem quandam laudem eius et praestabilem esse scientiam in federibus, pactionibus, conditionibus populorum,


page 832, image: s846

regum, exterarum nationum in universo denique belli iureac pacis, nisi forre, quae nos libri docent in umbra, et otio, ca Cn. Pompeiumneque, cumrequieiceret, literae, neque cum rem gereret, resipsae docere potuerunt.

3. Atque, utegotentio, Iudices, causa dicta esttemporis magis vitio, quam ullius Cornelii crimine de quo plura non dicam. ego de huius, inquam, genere iudicii plura dicam. Estenim huius saeculi labes quaedam et macula virtuti invidere, velle ipsum florem dignitatis infringere. Etenim si Cn. Pompeius abhincannos quingentos fuisser, is vir, a quo Senatus adolescentulo atque equite Rom. saepe communis salutis auxilium expetisser: cuius res gestae omnes gentes cum clarissima victoriaterra marique peragraslenr: cuiusres triumphi testes essent, totum orbem terrarum nostro imperio teneri: quem populus Rom. singularibus honoribus decorasset: si nunc spud vos id, quod is fecisset, contra fedus factum dicetetur, quisaudirct? nemo profecto: mors enim cum extinxisset invidiam, res cius gestae sempiterni nominis gloria niterentur. Cuiusigitur audita virtus dubitationi locum non daret, huiu praesens, experta, atque perspecta obtrectatorum voce laederur? omittam igitur Pompeium iam in oratione mea reliqua: sed vos, Iudiccs, animis ac memoria tenetote de lege, de federe, de exemplis, de perpetua consuetodine civitatis nostrae. Renovabo ca, quae dicta sunt: mhil enim mihi novi, nihil integri, neque M. Ctassus, qui totam causam, et pro facnltare, et pro fidesua diligentissime vobis explicavic: neque Cn. Pompeius, cuius oratio omnibus ornamentis abundavit, ad dicendum reliquir. Sed quoniam me recusante placuit ambobus, adhiberi hunc a me quasi perpoliendi quendam operis extremum laborem: peto a vobis, utme officii potius, quam dicendistudio, hanc suscepisse operam acmunus putetis. Ac prius quam aggrediar ad ius causamque Cornelii, quiddam decommum conditione omnium nostrum [orig: nostrûm] deprecandae malevolentiae caussa, breviter commemorandum viderun. Si, quo avisque loco nostrum est, iudices, natus, aut si, in qua fortuna estnascendi initio constitutus, huncvitae statum usque ad senectutem obtineri deber: et si omnes, quos aut fortuna extuht,aut ipsorum


page 833, image: s847

illustravit labor, et industria, poena sunt afficiendi: non gravior L. Cornelio, quam multis viris bonis atque fortibus constitui lex viae et conditio videtur. Sin autem multorum virtus, ingenium, humaniras ex infimo genere et fortunaegradu, non modo amicitias, et rei familiaris copias consecuta est; sed summam laudem, honores, gloriam, dignitarem: non intelligo, cur potius invidia violatura virtutem L. Cornelii, quam aequitas vestra pudorem eius adiuturavideatur. Itaque quod maxime petendum est, a vobis iccirco non peto iudices, ne de vestra sapientia, atque de vestra humanitate dubitare videar, Estautem petendum, ne oderitis ingenium, ne inimici sitis industriae, ne humanitatem opprimendam, ne virtutem puniendam putetis. Illudpeto, ut, si causam ipsam per se firmam esse et stabilem videritis, hominis ipsius ornamenta adiumento causae potius, quam impedimento essemalitis.

IMITATIO.

Iure factum esse, quod Chrysostomus Eudoxiam de alieni agri invasione reprehenderit; cum pluribus iam annis Ecciesiae Constantinopolitanae cum summa scientiae et virtutis laude, contrabaereticos et improbos praefectus fuerit, nihilque iniquum molitus sit, sola invidiatantum ab aliis Episeopis, ir a ab Eudoxia appetatur; ad similitudinem huius argumenti facile diduces.

Appendix et observatio.

Haec ad deliberandum proposita suffecerint, ut quemadmodum et hocin genere, ex communibus in ventionis fontibus haurlatur, oratio, ac luis quoque figuris, quamvis modestius ornetur; exemplisteneat. Minus tamen hac generalia esse possunt; cum res quaeque ut agendi rationes habet proprias, ita et disserendi, Quae enim de Optimatum officiis, quae de Rege, quae de animae immortalitate, quaeque alia eius generis in disceptationem veniunt; ita singulis plerumque sunt propria, utaliis, nisi in pari specie, vix possint qpplicari. Quarchicaliquanto difficilior imitatio redditur.



page 834, image: s848

Ceterum si quis haec alique ad Declamationem, aut theatriusum aptare velit. Is quid cuique rei, aut proprium, aut adiunctum sit, in animum revocet. Ut: de Optimatium officiis cives, milices, rustici, pauperes, divites, ipsi denique proceres, non uno ore sensuque dimicent. De animae immortalitate. probi, improbi, politici, religiosi, philosophi, theologi vel prifci, vel hodierni certent, aut diversae etiam nationes, religionesque, Sinae, Iapones, Europaei disceptent. Sican arma sumeuda? an praemia danda militi? diversi status, conditionifque homines in deliberatio nem adducant. Paucisabsolvo, res quae vis tuastibi cum rationibus quoque personas suggeret. ipsa quandoque brura, elementa, resquae ceterae vita destitutae, perlegatos, vel tutores Genios suam adpraesens consilium, vel negotium, finem naturamque exphacabunt.

CAPUT XX. De confirmatione Orationis in genere. iudiciali.

ET hoc nobis postremo dicendi genus negligendum non est. Quamvis enim haec modo pro iudiciis certandi ratio exoleverir, tamen cum ex demonstrativo ac Deliberativo genere vim suam rationemq, disserendi mutuetur, et uttumque intra se colligar. Tullius etiam in hoc potissimum versatus sit, neque hodiedum plane in causis iudiciisque subito finiendis exulet, acuar quoque ad omne genus orationis ingenium, suas illi cum aliis partes dabimus: neque postremas, vel ob hoc praecipue, quod siquid ad permovendos, impellendosque omnem in partem animos, possit eloquentia, hoc abs Cicerone illo in genere dicendi potissimum sit petendum.

Ibimus vero per fontes plerosque argumentorum, more nostro signatos, atque exempla diversis in factis causisque diversa etiam producemus. Primo Verris scelera per ironiam et simulatam hominis laudem Cicero peistringet. altero apecrse Casilinam poenis intentatis terrebir. Tertio


page 835, image: s849

simulatae religioni Clodii pallium detrahet, atque ad reli gionis eversionem spectare docebit, quarto legem a Clodio latam, quam aequam esseoportuit, iniquitatis damnabit. Quinto testimoniisaliorum, variis de causis, fide derogabit, reliqua duo a defensionem pertinebunt, primum quidem personae; alterum legis, atque ita hanc Confirmationis partem absolvemus. Quae vero de Confutatione adversariorum, aninisque permovendis tractabimus, haec suas in classes distributa subiciemus.

Exemplum 1. Accusationis. Ingeniosa [orig: Ingeniosâ] dispositione Imperatoris boni officium, quod Verri Cicero tribuere principio videtur, ab ipsoalienissimum esse ubique demonstrat. ab adiunctis loci, perfonarum, et factorum. Actione VI. in Verrem in principio.

1. In exordio dicit. Videri quod Verres dafendipossit laude et virtute boni in bello imperatoris, uti M. quondam Aquilius, a M. Antonio defensus est.

2. Nullum in Sicilia bellum servile ne metuendum quidem fuisse asserit; cum nec arma bis induita fuerint, et Siculi pacem cum Romanis ament.

3. Esse tamen alicubi in Tricalino coniurationis nomine apprehensos convictosque servos cum Domino; sed hos ad palum iam alligatos magna vi pecuniae redemptos, neglecto supplicii et poenae exemplo. idemque in aliis praestitum.

4. Ficto coniur ationis crimine Apilonium Panormitanum, pecunio sum hominem, oneratum esse; ut, pecunia emuncta, Verres suam diligentiam in avertendo bello. cum quaestis probaraet, probaret. quod factum ab adiunctis varie exagitur.

5. Progreditur tamquam laudaturus universe bellicas in Verre virtutes; sedad Vitiorum ac imollis vitae exprobrationem repente convertitur.



page 836, image: s850

1. Nemini video dubium esse, iudices, quin apertissime C. Verres in Sicilia [orig: Siciliâ] sacra prophanaqueom nia, et privatim et publice spoliarit, versatusque sit sine ulla non modo religione, verum etiam dissimulatione in omni genere furandi, atque praedandi, sed quaedam mihi magnifica et praeclara eius defensio ostenditur: cui quemadmodum resistam, multo mihi antea est Iudices providendum, Ita enima cauta constituitur, provin ciam Siciliam vittute eius, et vigilantia singulari, dubiis, formidolosisque temporibus a fugitivis, atque a belli periculis tutam esseservatam. Quid agam Iudices? quo accusationis meae rationem conferam? quo me vertam? ad omnes enim meos impetus, quasi muius quidam, boni nomen imperatoris opponitur. novilocum: video, ubi se iactaturus sit Hortensius. Belli pericula, rempora Re publ. imperatorum penuriam commemorabit. tum deprecabrtur a vobis, tum etiam pro suo iure contendet. ne patiamini talem imperatorem populo Rom. Siculorum testimoniis eripi, neve obteri laudem imperatoriam criminibus avaritiae velitis. Non possum dissimulare Iudices, timeo, ne C. Verres, propter hane virtutem eximiam in re militati, omnia quae fecit, impune fccert: venit enim mihi in mentem, in iudicio M. Aquilii, quantum momenti otatio M. Antonii habuisse existimata sit: qui, ut erat in dicendo non solum sapiens, sed etiam fortis, causa pro e perorata, ipse arripuit M. Aquilium, constituitque in conspectu omniuna, tunicamque eius a pectoreabscidit, utcicatrices populus Rom, iudicesque aspicerent, adversoicorpore exceptas. Simul et de illo vulnere, quod, ille in capite ab hostum duce acceperat, multa dixit, eoque abduxit eos, qui erant iudicativi, vehementer ut ver erentur, ne, quem virum fortuna ex hostium telis eripuisset, cum pepercisset, hic non ad populi Rom. laudem, sed ad iudicum crudelitatem videretur esse servatus. Haec eadem nune ab illis defensionis ratio, viaque tentatur: idem quaeritur, sit fur, sit sacrilegus, sit flgitiorum omnium, vitiorumque princeps: at estbonusimperator, et felix, et ad dubia reipubl. tempora reservandus.

2. Non agam summo iuretecum: non dicam id, quod debeam forsitan obtinere, cum iudicium certalege [orig: certâlege] sit


page 837, image: s851

constitutum, non quid constitutum, in re militari fortiter feceris, sed quemadmodum manus ab alienis pecuniis abstinueris, abs te doceri oportere, non, inquam, sic agam: sed ita quaero, quemadmodum te velleintelligo, quae tua opera, et quanta fuerit in bello. Quid dices? an bello fugitivorum virture tua Siciliam liberatam? magna laus, honesta oratio: sed tamen, quo bello? nos enim post id bellum, quod M. Aquilius confecit, sicaccepimus, nullum in Sicilia [orig: Siciliâ] fugitivorum bellum fuisse. at in Italia [orig: Italiâ] fuit. fateor: et magnum quidemac vehemens. numigitur ex eo bello partem aliquam laudis appetere conaris? num tibi illius victoriae gloriam cum M. Crasso aut C. Pompeio communicandam putas? non arbitror hoc etiam deessetuae impudentiae, ut quicquam eiusmodi dicereaudeas. Obstitisti videlicet, ne ex Italia [orig: Italiâ] transire in Siciliam fugitivorum copiae possent. ubi? quando? ex parte? cum aut navibus, aut ratibus, conarentur accedere? nos enim nihil unquam audivimus: et illudaudivimus M. Crassi, fortissimi viri, virtute, consilioque factum, ne ratibus coniunctis freto fugitiviad Messanam transire possent, a quo illi conatu non tantopere prohibendi fuissent, si ulla in Sicilia [orig: Siciliâ] praesidia ad illorum adventum opposita putarentur. at cum in Italia [orig: Italiâ] bellum tam prope a Sicilia [orig: Siciliâ], tamen in Sicilia non fuit. quid mirum? ne cum in Sicilia [orig: Siciliâ] quidem fuit, eodem intervallo pars eius belli in Italiam ulla pervasit, etenim propinquitas ad utram partem hoc loco profertur? utrum aditum facilem hostibus, an contagionem imitandi eius belli periculosam fuisse? Aditus omnis hominibus sine ulla facultate navium non modo disiunctus, sed eriam clausus fuit: utillis, quibus Siciliam propianquam fuisse dicis, facilius fuerit ad Oceanum pervenire, quam ad Peloridem accedere. Contagio autem ista servilis belli, cur abs te poeius, quam ab lis omhibus, qui ceteras provincias obtinuerunt, praedicatur? an quod in Sicilia [orig: Siciliâ] iam ante bella fugitivorum fuerant? at ea ipsa causa est, cur ipsa provincia minimo in periculo sit, et fuerit: nam posteaquam illinc Marcus Aquilius decessir, omnium instituta, atque edicta praetorum fuerunt eiusmodi, ut ne quis cum telo seivus esser. Vetus est, quod dicam, et propter severitatem exemphneminifortasse vestrum inauditum: L. Domitium praetorem


page 838, image: s852

in Sicilia [orig: Siciliâ], cum aper ingens ad eum allatus esser, admiratum requisisse, quis eum percussisset: cum audisset, pastorem cuiusdam suisse, eum adie vocari iussisse: illum cupide ad praetorem, quasi ad laudem, atque ad praemium accurrisse: quaesisse Domitium, qui [orig: quî] tantam bestiam percussisset? illum respondisse. venabulo, statim deinde iussu praetoris in crucem esse sublatum. Duruna hoc forrasse videbatur: neque ego ullam in partem disputo: tantum intelligo, maluisse Domitium crudelem in animadvertendo, quam in praetermittendo dissolutum videri. Ergo his institutis provinciae, iam tum cum bello fugitivorum tota Isalia arderet. homo non acerrimus, necfortissimus Cn. Norbanus, in summo otio fuit: perfacile cnim sese in Sicilia tuebatur, ne quod in ipsa bellum posset existere. Etenim cum nihil tam coniunctum sit, quam negotiatores nostri cum Siculis usu, re, ratione, concordia [orig: concordiâ]: et cum ipsi Siculi res suas ita constitutas habeant, ut his pacem expediat esse: impenum aurem populi Rom. sic diligant, ut id imminui, aut commutari minime velint: cumque haecab servorum bello pericula et praetotum institutis, et dominorum difciplina provisa sint: nullum est malum domesticum, quod ex ipsa provincia nasci possit.

3. Quid igitur? nulline motus in Siciliaservorum Verre praetore? nullaene consensiones factae esse dicuntur? nihilsane, quod ad Senatum populumque Rom. pervenerit: nihil, quod iste Romam publice conscripserit, et tamen coeptum esse in Sicilia moveri aliquot locis servitium suspicor: id adeo, non tam ex re, quam ex istius factis cognosco. Ac videte, quam non inim co animo sim acturus: ego ipse haec, quae ille quaerit, quae adhuc numquam audistis, commemorabo et proferam. In Tricalino, quem locum fugitivi iam ante tenuerunt, Leonidae cuiusdam Siculi familia in suspicionem vocata est coniurationis. res delata ad istum. Statim (ut par fuit) iussu eius homines, qui nominati erant, comprehensi sunt, adductique Lilibaeum: domino denuntiatum est, ut adesset: causa dicta damnati sunt. Quid deinde? quid censetis? furtum forrasse, aut praedam exspectatisaliquam? nohre usqucquaque eadem quaerere. lu metu belli, furandi qui


page 839, image: s853

locus potest esse? etiam si qua hic fuit in hac re occasio praetermissa. Tum potuit a Leonida nummorum aliquid auferre, cum denuntiavit, ut adesset. Fuitnundinatioaliqua, et isti non nova, ne caufam diceret: etiam alter locus, ut servi absolverentur. Damnatis quidem servis, quae praedandi potest esse ratio? produci ad supplicium necesse est: restes enim sunt, qui in consilio fuerunt, testes publicae tabulae; testis splendidissima civitas Loilyberana: testis honestissimus, maximusque conventus civium Rom. nihil potest. Producendi suntitaque, producuntur. et ad palum alligantur. Etiamnum mihi exspextare videmini, Iudices, quid deinde factum sit, quod istenihilunquam facit sinealiquo quaestu, atque praeda. Quid in eivimodi refieri potuit? quod commodum est? exspectaresacinus quam vultis improbum: vincam tamen exspectationem omnium: nomine sceleris, coniurationisque damnati, ad supplicium traditi, ad palum alligati, repente multis milibus hommum inspectantibus soluti sunt, et Leonidae illi Domino redditi. Quid hocloco potes dicere homoamebtissime? nisi id, quod ego. Non quaero, quod denique in re tam nefatia, tamersi dubitari non potest, tamen, nesidubitetur quidem, quaerioporteat: quid, qur quantum, aut quomodo acceperis. Remitto tibi hoc totum, atque ista te cura libero: neque enim metuo, ne hoc cuiquam persuadeatur, ut ad quod facinus nemo praeter te, ulla pecunia adduci potuerit, id tu gratis suscipere conatus sis. Verum de ista furandi, praedandique ratione nihil dico: de hacimperatoriaiam tualaude disputo, Quid agis bone custes, defensorque provinciae? Tu quos servos arma capere, ac bellum facere in Sicilia voluisse cognoras [orig: cognôras], et de consilii sententia iudicaras, hos ad supplicium iam more maiorumtraditos, et ad palumalligatos, ex media morte eripere, ac liberare ausus es? ut quam dammatis servis crucem fixeras, hanc in demnatis civibus Rom, reservares? perditaecivitates, desperatis omnibus rebus hos solent exitus exitiales habere, ut damnati in integrumrestituantur, vincti solvantur, exules reducantur, resiudicatae rescindantur. Quae cumaccidunr, nemaest, quin intelligat ruere illam Rempubl, haec ubi eveniunt, nemo est,


page 840, image: s854

qui ullam spem salutis reliquam esse arbitretur. Atquehaec sicubi facta sunt, facta sunt, ut homines populares, autnobiles supplicio, aut exiho levarentur: at non ab iis ipsis, qui iudicassent, at non statim, at non eorum facinorum damnati, quae ad vitam et fortunas omnium pertinerent. Hocvero novum, et eiusmodi est, urmagis propter reum, quam propter rem ipsam credibile essevideatur, uchomines servos, ut ipse, qui iudicarat, utstatim e medio supplicio dimiserit, ut eius facinoris damnaros servos, quod ad omnium liberorum caput, et sanguinem pertineret, ô praeclarum imperatorem, nec iam cum M. Aquilo sortissimo viro, sed vero cum Paullis, Scipionibus, Mariis conferendum! Tantumne vidisse in metu, periculoque provinciae, cum servitiorum animos in Sicilia suspensos propter bellum Italiae fugitivorum videret: nequis se commovere auderet, quantum terroris iniecit? comprehendi iussit: quis non pertimescat? causam dicere: quid servis tam formidolosum? fecisse videri, pronuntiavit: exortam viderur flammam paucorum dolore, acmorte restrinxisie. Quiddeinde sequitur? Verbera arque ignes, et illa extrema ad supplicium damnatorum, metum ceterorum, cruciatus, et crux. Hisce omnibus suppliciis sunt liberati. Quis dubitet quin servorum animos summa formidineoppresserit, cum viderent ea facilitate praetorem ut ab eosceletis, coniurationisque damnatorum vita, vel ipso carnisice internuntio, redimeretur? Quid? Hocin Apolloniensi Aristodamo? Quid? In Leonte Magarensinon idemfecisti? quid? Istemotus servorum, belliquesubita suspicio, utrumtibi tandem diligentiam custodiendae provinciae, an novam rationem improbissimi quaestus attulit? Haliciensis Eumenidae, nobilis hominis, et honesti, magnae pecuniae villicus, cum impulsu tuo insimulatus esser, H. S. LX milia a Dominoaccepisti. quod nuper ipseiuratus docuit, quemadmodum gestumesset. ab equite R. C. Matrimonio absente, cum is esser Romae, quod eius villicos, pastoresque tibi in suspicionem venisse dixeras, H. S. centum abstulisti. Dixit hoc L. Flavius, qui tibi eam pecuniam numeravit, procurator C. Matrinii: dixit ipse C. Matrinius: dicet clarissimus vir Cn. Lentulus censor, qui Matrinii honoris causa recentinegotio ad re litteras misit, mittendasque cutavit.



page 841, image: s855

4. Quid? de Apollino Dioclis filio Panormitano, cui Gemino cognomen est, praeteriri potest? Ecquid hoc rota Sicilia clarius? Ecquid indignius? Ecquid manifestius proferri potest? Quem is, ubi Panormum venit, adsevocari, et de tribunali citari iussit, concursu magno, frequentiaque conventus. Homines statim loqui, mirari, quod Apollonius homo pecuniosus tamdiu ab isto maneretinteger: excogitavit: nescio quidattulit: profecto homo dives, repente a Verrenon sine causa citatur: exspectatio summa omnium, quidnam id esser, cum examinatus subito ipse accurrit, cum adolescente filio: nam pater, grandis natu, iam diu lecto tenebatur. nominatiste servum, quem magistrum pecoris esse diceret, eum dicit coniurasse, et alias familias concitasse. Isomnino servus in familia non erat, eum statim exhiberi iubet. Apollonius affirmat servum se omnino illo nomine habere neminem, iste hominem abripi a tribunali, et in carcerem conici iubet. illa clamare cum rapcretur, nihil se miserum fecisse, nihil commisisse, pecuniam sibi esse in nominibus, numeratam in praesentia non habe e haec cum maxime summa hominum frequenria testificaretur. ut quivis intelligere posset, eum, quod pecuniam non dedisset, iccirco illa [orig: illâ] tamacerba [orig: tamacerbâ] iniuria [orig: iniuriâ] affici, cum maxime, ut dico, hoc de pecunia [orig: pecuniâ] clamaret, in vincla coniectus est, Videte constantiam praetoris, et eius praeroris, qui nunc reus non ita defendatur, utmediocris praetor: seditalaudetur, ut optimusimperator. Cum servorum bellum metueretur, quo supplicio dominos indemnatos afficiebat, hoc servos damnatos liberabat. Apollonium, locupletissimum hominen, qui si fugitivibellum in Sicilia facerent, amplissimasfortunas amitteret, belli fugitivorum nomine, indicta [orig: indictâ] caussa [orig: caussâ], in vincla coniecit: servos, quosipse eum consilio bellifaciendi causa consensisse iudicavit, eossine consilii sententia [orig: sententiâ], sua [orig: suâ] sponte, omnisupplicio liberavit, Quid, siab Apollonio aliquid commissum est, quamobrem iare in eum animadverteretur: tamennehancrem sicageremus, us crimini, autinvidiae reo putem us esse oportere, siquo de homine severius iudicavit? non agam tam acerbe: non utar ista [orig: istâ] accusatoria [orig: accusatoriâ] consuerudine, si quod estfactum clementer, ut dissolutefactum aiminer: siquid vindicatum severe


page 842, image: s856

est, ur ex cocrudelitatis invidiam colligam. non agam ista ratione: tua sequar iudicia: tuam defendam aucteritatem, quoad ru voles, simulactute coeperis tua iudicia rescindere, mihi succensere desinito: meo enim iure contendam, cum, qui suo iudicio condemnatus sit, iuratorum iudicum sententiis damnari oportere. Non defendam Apollonii causam, amici atque hospitismei, ne tuum iudicium videar rescindere: nihil de hominis frugalitate, virtute, diligentia [orig: diligentiâ], dicam: praetermittam illud eriam, de quo antea dixi, forunas eius ita constitutas fuisse familia [orig: familiâ], pecore, villis, pecuniis creditis, ut nemim minus expediret, ullum in Sicilia tumultum, aut bellum commoveri: non dicam ne illud quidem simaxime in culpa fuerit Apollonius, tamen in homine honestissimum civitatis honestitsimae, tam graviter animadverti, causa [orig: causâ] indicta [orig: indictâ], non oportuisse: nullam invidiam in te, ne ex illis quidemrebus concitabo: cumessettalis vir in carcere, in tenebris, in squalore, in sordibus, tyrannicis interdictis tuis, patri exacta [orig: exactâ] aetate, et adolescenti filio adeundi ad illum miserum potestatem numquam esse factam: etiam illud praeteribo, quotiescumque Panormum venerisillo anno et sex mensibus, (nam tam diu fuit in carcere Apollonius) roties adte Senatum Panormitanum adisse supplicem cum magistratibus, sacerdotibusque publicis, orantem, atque obsecranrem ucaliquando illemiser atque innocens clamitate illa [orig: illâ] liberaretur. Relinquam haec omnia: quae si velim persequi, facile ostendam, tua crudelitate in alios omnes tibi aditus misericordiae Iudicum iam pridem essepraeclusos. Omnia igitur ista concedam, et remittam: praevideo enim, quid sit defensurus, Horrensius. fatebitur, aapud istumneque senectutem patris, neque adolescentiam filii, neque lacrimas utriusque plus valuisse, quam utilitatem, saluremque provinciae. Dicet, rempubl. administrari sine metu, ac severitate non posse. quaeret, quam ob remfasces praetoribus praeferantur, cur fecures datae, cur carceres aedificati, cur tot supplicia sint in improbos more maiorum constituta? Quae cum omnia graviter, severeque dixerit; quaeram, cur hunc eundem Apollonium Verres idem, repente, nulla nova re allata, nulla defensione, sine causa, de carcere emitti iusserit.


page 843, image: s857

tantumque in hoc criminc suspicionis esse affirmabo, ut iam ipsis Iudicibus sine mea argumentatione coniecturam facere permittam, quod hoc genus praedandi, quam improbum, quam indignum, quamque ad magnitudinem quaestus immensum, infinitumque esse videatur. Nam quae iste in Apollonio fecit, ea primum breviter cognoscite, quot et quantasint: deinde haec expendite, atqueacstimate pecuma: reperietis, iccirco haec in uno pecuniose tor constituta, ut ceteris formidines similium mcommodoru, atque exempla periculorum proponerentur. Primum insimulatio est repentina, capitalis, atque invidiosi cviminis. Statuite, quanti hocputetis, et quam multis redemisse. Deinde crimen sineaccusatore, sententia sine consilio, damnatio sine defensione, aestimate harmm rerum omnium pretia: et togitate, in his iniquitatibus unum haesisse Apollonium, caetetos profecto multos ex his incommodis pecunia se liberasse. postremo tenebrae, vincla, carcer, inclusum supplicium, atque a conspcctu parentum, ac liberum [orig: liberûm], denique a libero spiritu, et communi luce seclusum. haecvero, quae vel vita redimi recte possunt, aestimare pecunia non queo. Haecomnia seroredemit Apollonius, iam maerore, acmiseriis perditus: sed tamen ceteros docuit, ante istius avaritiae, ac sceleri occurrere. nisi vero existimatis hominem pecuniosissimum sine aliqua causa quaestus, iniectum, ad tam incredibile crimen, aut sine cadem causarepente e carcere emissum, aut hoc praedandi genus abisto in illo uno adhibitum, actentatium, et non per illum omnibus pecuniosis Siculis metum propositum, et iniectum.

5. Cupio mihi Iudices ab illo subici, quoniam de militari eius gloria dico, si quid forte praetereo: nam mihivideor de omnibus iam rebus eiusgestis, dixisse, quae quidem ad belli fugitivotum pertinerentsuspicionem: certe nihil sciens praetermisi. Habetis hominis consilia, diligentiam, vigilantiam, custodiam, defensionemque provinciae. Summa illuc pertiner, ut sciatis, quoniam plura genera suntimperatorum, ex quo genere iste sit, ne diutius in tanta penuria virorum fortium talem imperatorem ignorare possitis, non ad Q. Maximi spientiam, neque ad illius superioris Africani in re gerenda celeritatem, neque ad huius,


page 844, image: s858

qui postea fuit, singulare consilium, neque ad Pauli rationem, ac disciplinam, neque ad C. Marii vim atque virtutem, sed ad aliud genus imperatorum referendum, sane diligenter retinendum, et conservandum, quaeso cognoscite. Itinerum primum laborem, qui vel maximus est in re militari, Iudices, et in Sicilia maxime necessarius, aspicite, quam facilem sibi iste; et iucundum ratione, consilioque reddiderit. Primumtemporibus hibernis ad magnitudinem frigorum, et ad tempestatum vim, ac imbrium praeclarum sibi hoc remedium comparat. Urbem Syracusas elegerat: cuius hic situs, atquc haecnatura esse loci, caelique dicitur, utnullus unquam dies ram magna [orig: magnâ], turbulentaque [orig: turbulentâque] tempestate fuerit, quin aliquo tempore eius diei solem homines viderent. Hicita vivebat iste bonus Imperator hibernis mensibus, ut eum non facile non modo extra tectum, sed ne extralectum quidem quisquam videret. ita diel breviras conviviis, noctis longitudo stupris et flagitiis conterebatur. Cumautem ver essecoeperat, cuius initium iste non a Favonio, neque ab aliquo astro notabat, sed cumrosamviderat, tuncincipere verarbitrabatur: dabat se labori, atqueitineribus: in quibus usque eose praebebat patientem, atque impigrum, ut eum nemo unquam in equo sedentemvideret. Nam ut mos fuit Bithyniae regibus, lectica [orig: lecticâ] octophoro ferebatur: in qua pulvinus erat perlucidus. Melitensi rosa [orig: rosâ] farctus: ipse autem coronam habebat, unam in capite, alteram in collo: reticulumque ad nares sibi admovebat tenuissimo lino, minutisque maculis, plenum rosae. Sic confecto itinere, cum ad aliquod oppidum venerat, eadem [orig: eâdem] lectica [orig: lecticâ] usque in cubiculum deferebatur. Eo veniebant Siculorum magistratus, veniebant equites Rom id quod ex multis iuratis audistis; controversiae seereto deferebantur: paulo post palam decreta auferehantur. Deinde, ubi paulisper in cubiculopretio, non aequitate iura descripserat: Veneri iam et Liberoreliquum tempus debeti arbitrabatur.



page 845, image: s859

IMITATIO.

Henrici VIII. Regis Anglerum nefariam cum libidine crudelitatem in surs subditos, acpraecipue Thomam Morum exercitam, avaritiamque incredibilem, qua sublatis plisribus Episcopis, insumerabiles Eccle sie thesauros exhausit, ad huius Verris im tationem describere poteris.

II. Facinus Catilinae ab adiunctis, et partium enumeratione eloquentissime expositum, multandum exilio potius, qu ammore, ob consequentia decermtur. Cicero oratione I. in Catil.

1. Coniuratio Catilinae eiusque impudens audacia a variis adsumctis, et affectibus, cum populi, tum Catilinae describitur, et iusta mortis poena aliorum exemplis declaratur, quamquam Cicero Catilinaeparcat.

2. Ostendit per enumer ationem, partium insidias et scelera Catilinae ians omnibus m anifesta, sivae privata, sivepublica sint, ideoque invisumomnibus actotipatriae, urbe debere excedere.

3. Cicero obiectionem eorum, qui Catilinam occidendum suadebunt, ex patria loquexte audit, responditque de consequentibus consultius esse, utipso excedente coniurati simul ab urbe sebarentur.

Quousque tandem abutere, Catilina, patientianostra? quamdiu nos etiam furoiste tuus eluder? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? nihilne te noctumum praesidium palatii, nihil urbis vigiliae, nihiltimor popali, nihil consensus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi Senatus locus, nihil horum ora, vulrusque moverunt? patere [orig: patêre] tua consilia non sentis? constrictam iam omnium horum conscientia [orig: conscientiâ] reneri coniurationem tuam non vides quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fuelis, quos


page 846, image: s860

convocaveris, quid consilii coeperis, quem nostrum [orig: nostrûm] ignorare arbitraris? O tempora! ô mores! Senatus haecintelligit, Confulvidet: hic tamen vivit. Vivit? immovero ctiam in Senatum venit: fit publici consilii particeps, nocat: et designat oculisad caedem unumquemque nostrum [orig: nostrûm]. Nos autem viri fortes, satisfacere reipubl. videmur, si istius furorem, ac tela viremus. Admortemte, Catilina, duci, iussu consulis, iam pridem oportebar: inte conferripestem istam, quam tu in nos omnes iam diu machinaris. An vero vir amplissimus, P. Scipio, Pontifex maximus, Tit. Gracchum mediocriter labefactantem statum reipubl. privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede, atqueincendiis vastare cupientem, nos consules perferemus? nam illa nimis antiqua praetereo, quod Q. Servilius Hala Sp. Melium novis rebus studentem, manusua occidit. Fuit ista quondam in hac republ. virtus, ut viri fortesacrioribus suppliciis civem pernitiosum, quam acerbissimum hostem coercerent. Cupio P. C. me esse ciementem: cupio in tantis reipubl. periculis non dissolutum videri: sed iam me ipsum inertiae, nequitiaeque condemno. Castra sunt in Italia contra rempubl. in Etruriae faucibus collocata: crescit in dies singulos hostium numerus: corum autem imperatorem castrorum ducemque hostium, intra moenia, atque adeo in Senatu videmus, intestinam aliquam quotidie perniciem reipubl. molientem. Si te iam, Catilina comprehendi, si interfici iussero: credo erit verendum mihi, ne hoc potius omnes boni serius a me, quam quisquam crudelius factum esse dicant. Verum ego hoc quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor, utfaciam, tum deniquete interficiam, cum iam nemo tam improbus, tam perditus, tam tui similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur. Quamdiu quisquam erit, qui te defendere audeat, vives: et vives ita, ut nunc vivis, multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commovere te contra rempubl. possis. multorum te etiam oculi, et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, spesulabuntur, atque custodient.

3. Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius exspestes, si neque noxtenebris obscurare caetus nefarios; nec


page 847, image: s861

privata domus parietibus continere vocem coniurationis tuae potest. si illustrantur, si erumpunt omnia? muta iam istam mentem: mihi crede? obliviscere caedis, atque incendiorum. teneris undique: luce sunt clariora nobis tua consilia. Recognosce tandem mecum illam superiorem noctem iam intelliges multo me vigilare acrius ad salutem, quam te ad perniciem reipubl. Dico te priori nocte venisse inter falcarios (non agam obscure) in M. Leccae domum: convenisse eadem complures amentiae scelerisque socios. Num negare audes? quidtaces? convincam, si negas. video enim esse hic in Senatu quosdam, qui tecum una fuere [orig: fuêre]. O Dii immortales! ubinam gentium sumus? quam rempubl. habemus? in qua urbe vivimus? Hic, hic sunt, in nostro numero, P. C. in hoc orbis terrae sanctissimo, gravissimoque consilio, qui de meo, nostrumque omnium interitu, qui de huius urbis, atque adeo orbis terrarum exitio cogunent. Hosce ego video consul, et de republ. sententiam rego: et quos serro trucidari oportebat, eos nondum voce vulnero. Fuisti igitur apud Leccam et nocte, Catilina: distribuisti partes Italiae: statuisti quo quemque proficisci placeret: delegisti quos Romae relinqueres, quos tecum educeres: descripsisti urbis partes ad incendia? confirmasti te ipsum iam esse exiturum. Quid enim, Catilina, est, quodre iam in hac urbe delectare possit? in qua nemo est, extra istam coniurationem perditorum hominum, qui te non metuat, nemo qui te non oderit? Quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? quod privatarum rerum dedecus non haeret mfamiae? quae libido ab oculis, quod facinus a manibus unquam tuis, quod flagitium a toto corpore abfuit? cui tu adolescentulo, quem corruptelarum illecebris irretisses, non aut ad au daciam ferrum, aut ad libidinem, facem praetulisti? Quid vero? nuper cum morte superioris uxoris, novis nuptiis, domum vacuam fecisses, nonne etiam aliquo incredibili scelere hoc scelus cumulasti? quod ego praetermitto, et facile patior fileri, ne in hac civitate tanti facinoris immanitas, aut extitisse, aut non vindicata esse videatur. Praetermitto ruinas fortunarum tuarum, quas omnes impendere


page 848, image: s862

tibi proximis idibus senties. Ad illa venio, quae non ad privatam ignomiam vitiorum tuorum, non ad domesticam raum difficultatem, ac turpitudinem, sed ad summam reipublicae atque ad omnium nostrum vitam, salutemque pertinent. Potestne tibi huius vitae haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias, horum esse neminem, qui nesciat, te pridie kalendas Ian. Lepido, et Tullo, Coss. stetisse in comitio cum telo? manum, Consulum, et Principum civitatis interficiendorum causa, paravisse? sceleri, ac furori tuo non mentem aliquam, aut timorem tuum, sed fortuvam reipubl. obstitisse? Ac iam illa omitto. neque enim sunt aut obscura, aut non multo post commissa. Quoties tu me Consulem interficere voluisti? Quot egotuas petitiones ita coniectas, ut vitari posse non viderentur, parva quadam declinatione, et, ut aiunt, corpore effugi? Nihil agis, nihil assequeris, nihil moliris, quod me latere valeat. neque tamen conari, ac velle desistis. Quoties iam, quoties tibi exrotta est sica ista de manibus? quoties vero excidit casu aliquo, et elapsa est? tamen ea carere diutius non potes: quae quidem, quibus abs te initiata sacris, ac devota sit, nescio, quod eam necesse esse putas consulis in corpore defigere. Nunc vero, quae tua est ista vita? Sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetut. Venisti paulo ante in Senatum. Quis te ex hac tanta frequentia, ex tot tuis amicis, ac necessariis salutavit? Si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis exspectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio raciturnitatis oppressus? Quid, quod adventu tuo ista subsellia, vacua facta sunt? quid, quod omnes consulares, qui tibi per saepe ad caedem constituti fuerunt, simulque assedisti, partem istam subselliorum nudam, atque inanem reliquerunt? quo tandem animo hoc tibi ferendum putas`Servi me hercule mei si me isto pacto metuerent, ut re metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris? et, si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter, atque offensum viderem: carere me aspectu civium.


page 849, image: s863

quam infestis omnium oculis conspici mallem, tu cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium iustum, et iam tibi diu debitum, dubitas, quorum mentes, sensusque vulneras, eorum adspectum praesentiamque vitare? si te parentes timerent, atque odissent tui, neque eos ulla ratione placare posses: ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes: nunc te patria, quae communis est omnium nostrum parens, odit, ac meruit: et iam diu te nihil iudicat, nisi de parricildio suo cogitare. Huius tu neque auctoritatem verebere, neque iudicium sequere [orig: sequêre], neque vim pertimesces? Quae tecum, Catilina, sic agit, et quodammodo tacita loquitur. Nullum iam tot annos facinus exstitit, nisi per te: nullum flagitium sine te: tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio, direptioque sociorum, impunita fuit, ac libera: tu non solum ad negligendas leges, et quaestiones, verum etiam ad evertendas, perfringendasque valuisti. Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen ut potui, tuli: nunc vero me totam esse in metu propter unum te: quicquid increpuerit, Catilinam timeri: nullum videri contra me consilium inire posse, quod a tuo scelere abhorreat; non est ferendum: Quamobrem discede, atque hunc mihi timorem eripe; si verus, ne opprimar: sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam. Haec si tecum, ut dixi, patria loquatur; nonne impetrare debeat; etiamsi vim adhibere non possit.

3. Nunc, ut a me P. C. quandam prope iustam propriae querimoniam detester, ac deprecer; percipite, quaeso, diligenter, quae dicam, et ea penitus animis vestris; mentibusque mandate. Etenim si mecum patria, quae mihi vita mea multo est charior: si cuncta Italia, si omnis Respublic. loquatur, M. Tulli, quid agis? tune eum; quem esse hostem comperisti: quem ducem belli futurum vides: quem exspectari Imperatorem in castra hostium sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis; evocatorem servorum, et civium perditorum, exire patieris, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? nonne huncin vincula duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? Quid tandem impedit te? mosne maiorum? At persepe etiam privati in


page 850, image: s864

hac pernitiosos cives morte multarunt. An leges, quae de civium Romanorum supplicio rogatae sunt? At numquam in hac urbi ii, qui a republ. defecerunt, civium iura ten verunt. An invidiam posteritatis times? Praeclaram vero populo Rom. refers gratiam, quite hominem per te cognitum, nulla commendatione maiorum, tam mature ad summum Imperium per omnes bonorum gradus extulit, si propter in vidiam, aut alicuius periculi metum, salutem civium tuorum negligis. Sed, si quis est in vidiae metus, non est vehementius severitatis, ac fortitudinis in vidia, quam inertiae ac nequitiae pertimescenda? An cum bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt: tum te non existimas in vidiae incendio conflagraturum? His ergo fanctissimis reipublicae vocibus, et eorum hominum, qui idem sentiunt, mentibus, pauca respondebo. Ego si hoc optimum factu iudicarem. P. C. Catilinam morte multari: unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem. Etenim, si summi viri, et clarissimi cives, Saturnini, et Gracchorum, et Flacci, et superiorum complurium sanguine non modo se non contaminarunt, sed etiam honestarunt: certe verendum mihi non erat, ne quid, hoc particida civium interfecto, invidiae mihi in posteritatem redundaret. Quod si ea mihi maximeimpenderet: tamen hoc animo semper fui, ut invidiam putarem. Quamquam nonnulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quae imminent, non videant: aut ea, quae vident dissimulent: qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt, coniurationemque nascentem non credendo corroboraverunt. Quorum auctoritatem secuti multi, non solum improbi, verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter, et regie factum esse dicerent. Nunc intelligo, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stulrum fore, qui non videat coniurationem esse factam: neminem tam improbum, qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto, intelligo hanc reipubl. pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Quod fi se eiecerit, secumque suos eduxerit, et eodem ceteros undique collectos naufragos aggregaverit: exstinguetur, atque delebitur non modo haec tam adulta reipubl. pestis,


page 851, image: s865

verum etiam stirps ac semem malorum omnium. Eten im iam diu P. C. in his periculis coniurationis, insidiisque versamur: sed nescio, quo pacto omnium scelerum, ac veteris furoris, et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. Quod si ex tanto latrocinio iste unus tolletur: videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura [orig: curâ], et metu esse relevati: periculum autem residebit, et erit inclusum penitus in venis, atque in visceribus reipubl. ut saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberint; primo relevari videntur: deinde multo gravius, vehementiusque afflictantur: sic hic morbus, qui est in republ. relevatur istius poena vehementius, vivis reliquis ingravescet. Quare P. C. secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur: muro denique, id quod saepe iam dixi, secernantur a nobis: definant insidiari domi suae Consuli, circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos ad incendendam urbem, facesque comparate. Sit denique inscriptum in fronte uniuscuiusque civis, quid derepubl. sentiat. Polliceor vobis hoc P. C. tantam in nobis Coss. fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Rom. vittutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta, illustrata, oppressa, vindicata esse videatis. Hisce omnibus, Catilina cum summa reipublicae salute, et cum tua peste, ac pernicie, cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium bellum, ac nefarium. Tum tu, Iupiter, qui iisdem, quibus haec urbs. auspiciis a Romulo es constitutus: quem statorem huius urbis, atque Imperii vere nominamus: hunc, et huius focios a tuis aris, ceterisque templis, a tectis urbis, ac moenibus, a vita, fortunisque civium omnium arcebis: et omnes inimicos bonorum, hostes patriae, latrones Italiae, et scelerum federe inter se, ac nefaria societare coniunctos, aeternis supplicis vivos, mortuosque mactabis.



page 852, image: s866

IMITATIO.

Par huic Davidis contra Absalonemregiae coronae insidiantem; aut certe Salomonis apud patrem contra Adoniam potest esse oratio, quibus Semei et loab fautores, maligna etiam coniuratione adhaeserunt.

III. Ex antecedentibus facti contrariis, adiunctisque ostendit Cicero Clodium in dedicatione suae domus, non curasse, sed vertisse religionem. Pro domo sua orat. 29. ante finem.

1. Ostendit P. Clodium religionis amore domum suam non dedicasse, cum Sacra Bonae deae solis feminis frequentata, ipse femineo in habitu illapsus violarit, ut Pompeiam adir et.

2. Tradit Deos penates iniuria exturbatos, neque alium quenquam Deorum tam iniquum reperiri, qui, quas nemo sibi, quasque nec ipse Clodius vendicare aedes ausus fuisset, velit possidere.

3. Pro Dea Libertate docet simulachrum meretricis Tanagreae inductum esse.

1. Poteritne hanc, Pontifices, labem populi Rom. dignitas sustinere, vivo Senatu, vobis principibus publici consilii, ut domus M. Tullii Ciceronis cum domo Fuluri Flacci, ad memoriam poenae publicae constitutae, coniuncta esse videatur? Hanc in palatio atque in pulcherrimo urbis loco porticum esse patiemini furoris tribunitii, sceleris consularis, crudelitatis coniuratorum, calamitatis Reipubl. doloris mei defixum indicium ad memoriam omnium gentium sempiternam? quam porticum pro amore, quem habetis in rempubl. et semper habuistis, non modo sententiis, sed si opus esset, manibus vestris disturbare cuperetis. Nisi quem forte illius castissimi sacerdotis superstitiosa dedicatio deterret. O rem, quam homines cura [orig: curâ]


page 853, image: s867

soluti ac liberati, ridere non desinant, tristiores autem sinemaximo dolore audire non possint. Publiusne Clodius, qui ex pontificis maximi domo religionem eripuit, is in meam impulit? Hunc,inquam, etiam vos, qui estis Antistites ceremoniarum et sacrorum auctorem habetis, et magistrum publicae religionis? O Dii immortales (vos enim haec audire cupio) P. Clodius vestra sacra curat? vestrum numen horret? res omnes humanas religione vestrae contineri putat? Hic non illudit auctoritati horum omnium, qui adsunt, summorum virorum? non vestra, Pontifices, gravitate abutitur? ex isto ore religionis verbum excidere, aut clabi potest? Cum tu eodem ore, accusando Senatum, quod severe de religione decerneret, impurissime, teterrimeque violasti. aspicite, aspicite, Pontifices, hominem religiosum, et si vobis videtur, (quod est bonorum Pontificum) monete eum: modum quendam esse religionis, nimium est superstitiosum non oportere. Quid tibi necesse fuit anili superstitione, homo fanatice, sacrificium, quod alienae domi fieret, invisere? Quae autem te tanta mentis imbecillitas tenuit, ut non putares Deos satis posse placari, nisi etiam mulieribus religionibus te implicuisses? quem unquam audisti maiorum tuorum, qui et sacra privata coluerunt, et publicis sacerdotiis praefuerunt, cum sacrificium Bonae Deae fieret, interfuisse? neminem: ne illum quidem qui coecus factus est, ex quo intelligitur, multa in vita falso opinari homines, cum ille, qui nihil viderat sciens, quod nefas esset, lumina amisit: istius, qui non solum aspectu, sed etiam incesto flagitio, et stupro polluit ceremonias, poena omnis oculorum ad coecitatem mentis est conversa. Hoc auctore, tam casto, tam religioso, am sancto, tam pio potestis, Pontifices, non commoveri, cum suis dicat se manibus domum civis optimi evertisse, et eam iisdem manibus consecrasse?

2. Quae tua fuit consecratio? Tuleram, inquit, ut mihi liceret. Quid? non excepras, ut, si quod ius non esset rogare ne esset rogatum? Ius igiturstatuetis esse uniuscuiusque vestrum sedes, aras, focos, Deos penates subiectos esse libidini tribunitiae? in quem quisque per homines concitatosirruerit, quem impetu perculerit, huius domum


page 854, image: s868

non solum affligere, quod est praesentis insaniae, quasi tempestatis repentinae, sed etiam in posterum tempus religione sempiterna obligare? Equidem sic accepi, Pontifices, in religionibus suscipiendis caput esse, interpretari, quae voluntas Deorum immortalium esse videatur: nec est ulla erga Deos pietas, nisi honesta de numine eorum, ac memte opinio, cum expeti nihil ab iis, quod sit iniustum, ac inhonestum, arbitrere. Hominem invenire ista labes tum, cum omnia tenebat, neminem potuit, cui aedes meas addiceret, cui traderet, cui donaret, (ipse cum loci illius, cum aedium eupiditate flagraret. ob eamque causam unam, una iusta illa rogatione sua. vir bonus Dominum se in meis bonis esse voluisset, tamen illo ipso in furore suo non est ausus meam domum, cuius cupiditate inflammatus erat, possidere) Deos immortales existimatis, cuius labore et consilio sua ipsa templa tenuerunt, in eius domum afflictam, et eversam per unius hominis sceleratissimi nefarium latrocinium, immigrare voluisse? cuius est nemo in tanto populo, extra contaminatam illam, et cruentam P. Clodii manum, qui rem ullam de meis bonis attigerit, qui non pro suis opibus in illa tempestate defenderit. At qui aliqua se contagione praedae, societatis, emptionis contaminarunt, nullius neque privati, neque publici iudicii poenam effugere potuerunt. Ex his igitur bonis, quorum nemo rem ullam attigit, qui non omnium iudicio sceleratissimus haberetur, Dii immortales, domum meam concupiverunt? ita tua pulchra libertas Deos Penates et familiares meos Lares expulit, ut a te ipsa tamquam in captivis sedibus collocearetur? Quid est sanctius, quid omni religione munitius, quam domus uniuscuiusquc civium? Hic arae sunt, hic foci, hic Dii penates, hic sacrae religionis ceremoniae continentut: hoc perfugium est ita sanctum omnibus, ut inde abripi neminem fas sit. Quo magis est furor istius ab auribus vestris repellendus: qui quae maiores nostri religionibus tuta nobis et sancta esse voluerunt, ea ista non solum contra religionem labefactavit, sed etiam ipsius religionis nomine evertit.

3. At quae Dea est? Bonam esse opertet,


page 855, image: s869

quandoquidem est abs te dedicata. Libertas, inquit, est; eam tu igitur domi meae collocasti, quam ex urbe tota sustulisti? Tu, cum collegas tuos summa [orig: summâ] potestate praeditos negares liberos esse: cum in templum Castoris aditus esset apertus nemini: cum hunc clarissimum virum, summo genere natum, summis populi beneficiis usum pontificem et consularem, et singulari bonitate et modestia praeditum, (quem quibus oculis aspicere audeas, satis mirari non queo, audiente populo Romano a pedissequis conculcari iuberes: cum indemnatum exturbares, privilegiis tyrannicis irrogatis: cum principem orbis terrae virum inclusum domi contineres: cum forum armatis catervis perditorum hominum possideres: Libertatis simulacrum in ea domo collocaras, quae domus erat ipsa indicium tui crudelissimi dominatus, et miserrimae populi Roman. servitutis? eum ne potissimum Libertas domo sua debuit pellere, qui nisi fuisset, in servorum potestatem civitas tota venisset? At unde inventa est ista Libertas? quaesivi enim diligenter. Tanagraea quaedam meretrix fuisse dicitur, eius non longe a Tanagris simulacrum e marmore in sepulehro positum fuit. Hoc quidam homo nobilis, non alienus ad hoc religioso Libertatis Sacerdote ad ornatum aedilitatis suae deportavit. Hanc Deam quisquam violare audeat? imaginem meretricis, ornamentum sepulchri, a fure sublatam, a sacrilego collocatam? haec me domo mea pellet? haec ultrix afflictae civitatis, reipubl. spoliis ornabitur? haec erit in eo monimento, quod positum est, ut esset indicium oppressi Senatus ad memoriam sempiternam turpitudinis.

IMITATIO.

Adversitas haereticos Iconomachos haec oratio serviet, qui templorum ornamenta sacrilega manu disturbant, templa ipsa saepe profanant, ac monasteria prisca religiosorum, suasque illic statuunt imagines, ubi sanctorum quondam hominum et Salvatoris nostri visae sunt.



page 856, image: s870

IV. Probatio contra legem P. Clodii, qua Ciceroni aqua et igni interdictum, et aliiis, ne reciperent. Cicero pro domo sua post initium.

1. Ostendit legem hanc nullam esse, quia a privato, inaisdita causa contra formam iudiciorum, lata sit.

2. Quod improbi ssimi hanc legem ut L. Sextus Clodius, et Aelius Ligar subscripserunt, quae sibimet repugnet, et falsum supponat, vetet recipere eum, qui nulla lege eiectus sit.

3. Per vim legem hanc latam esse contendit, emptis per oblatas Provincias Consulibus, ut faverent, ceteris amicis atque etiam domo Ciceronis oppressa; ut iccirrco nulla esse debeat.

1. Quo iure, P. Clodi, quo more, quo exemplo legem nominatim, de capite civis indemnati, tulisti? Vetant leges sacratae, vetant XII. tabulae leges privatis hominibus irrogari: id est enim privilegium, nemo unquam tulit: nihil est crudelius, nihil perniciofius, nihil, quod minus haec civitas ferre possit. Proscirptionis miserrimum nomen illud, et omnis acerbitas Syllani temporis quid habet, quod maxime sit insigne ad memoriam erudelitatis? Opinor, poenam in cives Roman. nominatim sine iudicio constitutam. Hanc vos igitur, Pontifices, iudicio atque auctoritate vestra tribuno pl. potestatem dabitis, ut proscribere possit, quos velit? ubi crimen est?ubi accusator? ubi testes? quid indignius, quam, qui neque adesse sit iussus, neque citatus, neque accusatus, de eius capite, liberis, fortunis omnibus conductos et sicarios, egentes et perditos suffragium ferre, et eam legem putare? ac si hoc de me potuit, quem honos, quem dignitas, quem causa, quem resp. tuebantur, cuius denique pecuniae non expetebantur, cui nihil oberat praeter conversionem status, et inclinationem communium temporum: quid tandem futurum est iis,


page 857, image: s871

quorum vita remota ab honore populari, et ab hac illustri gratia est? pecuniae autem tantae sunt, ut eas nimium multi egentes, sumptuosi, nobiles concupiscant. Dare hanc tribunopl. licentiam, et intuemini paulisper animis iuventutem, et eos maxime, qui imminere iam cupiditate videntur in tribunitiam potestatem. Collegia medius fidius tribunorum pl. tota eperientur, hoc iure firmato quae coeant de hominum locupletissimorum bonis, praeda praesertim populari, et spe largitionis oblata. At quid tulit legum scriptor peritus, et callidus? Velitis, iubeatis, ut M. Tullio aqua et igni interdicatur? crudele, nefarium, ne in sceleratissimo quidem cive ferendum, sine iudicio. Non tulit, ut interdicatur. Quid ergo? ut interdictum sit, ô coenum, ô, portentum, ô scelus! hanc tibi legem Clodius scrip fit spurciorem lingua sua, ut interdictum sit, cui non sit interdictum:

2. Sexre noster, bona [orig: bonâ] venia [orig: veniâ], dic, quoniam iam dialecticus es, et hoc quoque lig uris: quod factum non est, ut sit factum, ferri ad populum, aut verbis ullis sanciri, aut suffragiis confirmari potest? Hoc tu scriptore, hoc consiliario, hoc ministro omnium non bipedum solum, sed etiam quadrupedum impurissimo, remp. perdidisti. Neque tu eras tam excors, tamque demens, ut nescires hunc Clodium esse, qui contra leges faceret: et alios esse, qui leges scribere solerent, sed neque ceterorum, in quibus esset aliquid modestiae, cuiusquam tibi potestas fuit: neque tu legum scriptoribus iisdem potuisti uti; quibus sceleri: neque operum architectis: neque pontificem adhibere, quem velles: postremo nein praedae quidem societate mancipem, aut praedae socium, extra tuorum gladiatorum numerum, aut denique suffragii latorem in ista [orig: istâ] tua [orig: tuâ] proscriptione quenquam, nisi furem, aut sicarium, reperire potuisti. Quid si istis verbis scripta est ista proscriptio, ut seipsa dissolvat? Est enim: quod M. Tullius falsum S. C. retulerit. Si igitur retulit falsum S. C. tum est rogatio, si non retulit, nulla est. Satisne tibi videtura Senatuiudicatum, me non modo non ementitum esse auctoritatem eius ordinis, sed etiam unum, post urbem conditam, diligentissime Senatui paruisse? quot modis doceo, legem istam,


page 858, image: s872

quam vocas, non esse legem? quid si etiam pluribus de rebus uno fortitu retulisti: tamenne arbitraris, id quod M. Drusius in legibus suis plerisque, bonus ille vir M. Scaurus, et L. Crassus consularis non obtinuerint, id te posse, omnium facinorum et stuprorum omnium Decumis et Clodiis auctoribus obtinere? Tulisti de me. nerecip erer, non licere esse Romae. Quid enim diceres? damnatum? cert non expulsum: qui licuit? sed tamen ne id quidem est scriptum, ut exirem, poena est, qui receperit, quam omnes neglexerunt; eiectio nusquam est.

3. Quid, si per vim tulisti, tamenne lex est? aut quicquam iure gestum videri potest, quod per vim gestum esse constet? an si in ipsa [orig: ipsâ] latione tua [orig: tuâ], capta [orig: captâ] iam urbe, lapides iacti, si manus collata non est, iccirco tu ad illam labem, atque eluviem civitatis sine summa [orig: summâ] vi pervenire potuisti? Cum in tribunali Aurelio conscribebas, pallam non modo liberos, sed etiam servos ex omnibus vicis concitatos, vim tum videlicet non parabas? cum edictis tuis tabernas claudi iubebas. non vim impetitae multitudinis, sed hominum honestorum modestiam prudentiamque quaerebas: cum arma in aedem Castoris comportabas, nihil aliud, nisi uti ne quid per vim agi posset, machinabare: cum vero gradus Castoris convellisti: ac remo visti, tum, ut modeste tibi agere liceret, homines audaces ab eius templi aditu, atque ascensu repulisti; cum eos, qui in conventu virorum bonorum verba de salute mea [orig: meâ] fecerant, adesse iussisti, eorumque ad vocationem manibus, ferro, lapidibus discussisti, tum profecto ostendisti, vim tibi maxime displicere. Verum haec furiosa vis vesani tribunipl. facile superari, frangique potuit, virorum bonorum vel virtute, vel multitudine. Quid? cum Gabinio Syria dabatur, Macedonia Pisoni, utrique infinitum Imperium, ingens pecunia, ut tibi omnia permitterent, te adiuvarent, tibi manum, copias, tibi suos paratos centuriones, tibi pecunias, ubi familias compararent, te suis sceleratis concionibus sublevarent, Senatus auctoritatem irriderent, equitibus r. mortem, proscriptionemque minitarentur, me terrerent minis, mihi caedem, et dimicationem denuntiarent, meam domum refertam viris bonis per


page 859, image: s873

amicos suos complerunt, proscriptionis metu me frequentia [orig: frequentiâ] nudarent, virorum bonorum me praesidio spoliarent. Senatum pro me non modo progugnate amplissim. ordinem, sed etiam plorare, et supplicare, mutata veste, prohiberent: ne tum quidem vis erat? Quid igitur ego gessi? aut qui timor fuit? non dicam in me quidem, fac me timidum essenatura [orig: essenaturâ]. Quid illa tot virorum fortissimorum milia? quid illi equi? quid illi equites Rom? quid Senatus? quid denique omnes boni? si nulla vis erat, cur me flentes potius prosecuti sunt, quam aut in crepantes reretinuerunt, aut irati reliquerunt? An si ego praesens fugissem, veteres illae copiae coniuratorum, tuique perditi milites atque egentes, et nova vis sceleratissimorum consulum corpori meo pepercissent? Qui cum eorum omnium crudelitati, scelerique cessissem, neabsens quidem luctu meo mentes illorum satiare potui. Quid enim vos uxor mea misera violaret? quam vexavistis, raptavistis, omni crudelitare laceravistis. Quid mea filia? cuius fletus assiduus sordesque lug ubres vobis erant iucundae, ceterorum omnium mentes oculosque flectebaut. Quid parvus filius? quem, quamdiu abfuit, nemo nisi lacrimantem, confectumque vidit. Quid fecerat, quod eum toties per in sidias interficere voluistis! quid frater meus? qui cum aliquanto post meum discessum ex provincia venisset, neque sibi vivendum, nisi merestituto putaret, cum eius maeror, squalor incredibilis, et inauditus omnibus mortalibus miserabilis videbatur: quoties ex vestro ferro ac manibus est elap sus? sed quid ego vestram crudelitatem expromo, quam in ipsum me ac meos adhibuistis. qui parietibus, qui tectis, qui columnis ac postibus meis horrificum quoddam, ac nefarium, omnique imbutum odio bellum intulistis.



page 860, image: s874

IMITATIO.

In oppugnatione legis alicuius, vitium in legislatione, calamitas ex ea manans publica, visque adhibita ad huius loci imitationem adducentur.

V. Rationes cur Gallorum testimoniis adversus M Fonteium Praetorem credendum non sit, ab illorum et Fontei persona petitae. Cicero pro M. Fonteio circa medium.

1. Testium personas dictorumque fidem diligenter a Iudicibus expendendam, ne cupidi, trati, coniurati; sed aequi, fideles, religiosi audiantur.

2. Romanis et probi notisque hominibus, si cupiditas, et inimicitia interveniret, fidem a ludicibus habitam non esse, exemplis tradit, quanto minus Gallis credendum:

3. Inducio marum Gallum, mutatis verbis iuramenti solennibus, merito suspectum esse. Universe gentem hanc impiam Delphos et Capitolium violasse, humanisque victimis litare, superbam, minacemque; ut illi credi adversus Romanos non possit.

4. Si Fonteius improbus, et Galli metuendi suis essent armis, tamen audiendi non viderentur; cum vero illorum vis contemnenda sit, et Fonteius vitae taminculpatae, ut hostes, (qui pluribus innocentibus saepe imponere flagitia parati sunt) nihil criminis obiecerint, merito erit par cendum.

1. Potestne testibus Iudex non credere? cupidis, et iratis, et coniuratis et ab religione remotis, non solum potest; sed etiam debet. Etenim si, quia Galli dicunt, ideirco M. Fonteius nocens, existimandus est, quid mihi opus est sapiente iudice? quid aequo quae sitore? quid oratore non stulto? dicunt enim Galli, negare non possumus, hic si ingeniosi et periti, et aequi Iudicis has partes esse


page 861, image: s875

existimatis, ut quoniam quidem testes dicunt, sine ulla dubitatione credendum sit: salus ipsa virorum fortium innocentiam tueri non potest. Sin autem, in rebus iudicandis, non minimam partem ad unamquamquerem existimandam, momentoque suo ponderandam, sapientia iudicis tenet: ne multo vestrae maiores, gravioresque partes sunt ad cogitandum, quam ad dicendum meae. Mihi enim semper unaquaque dere restis non solum semel, verum etiam breviter interrogandus, et saepe etiam non interrogandus, ne aut irato facultas ad dicendum data, aut cupido auctoritas attributa esse videatur. Vos et saepius eandem rem animis agitare, et diutius unoquoque de teste cogitare potestis, et si quem nos interrogare nolumus, quae causa nobis tacendi fuerit, existimare deberis. Quamobrem, si hoc iudices praescriptum lege, aut officio putatis, testibus credere: nihil est, cur alius alio iudice melior, aut sapientior existimetur: unum est enim, simplex aurium iudicium, promiscue, et communiter stultis, ac sapientibus ab natura datum. Quid est igitur, ubi elucere possit prudentia? ubi discerni stultus auditor, et credulus ab religioso, et sapienti iudice? Nimirum illud, in quo ea, quae dicuntur a testibus, coniectura et cogitaritone traduntur, quanta auctoritate, quanta animi aequitate, quanto pudore, quanta fide; quanta religione, quanto studio existimationis bonae, quanta cuta, quanto timore dicantur.

2. An vero vos id in testimoniis hominum barbarorum dubitabitis, quod persaepe et nostra et patrum memoria sapientissimi iudices de clarissimis nostrae civitatis viris dubitandum non putaverunt? qui Cn. et Q. Capionibus, L. et Q. Metellis testibus, in Q. Pompeium hominem novum non crediderunt? quorum virtuti, generi, rebus gestis fidem et auctoritatem in testimonio cupid tatis atque inimicitiarum suspicio derogavit. Ecquem hominem vidimus, ecquam vero commemorare possumus parem consilio, gravitate, constantia, ceteris virtutibus, honoris, ingenii, rerum gestarum ornamentis Marco Aemilio Scauro fuisse? tamen huius, cuius in iurati nutu prope terrarum orbis regebatur, iurati testimonio neque in Caium Fimbriam, neque in Caium Memmium creditum


page 862, image: s876

est. Noluerunt si, qui iudicabant, hanc patere inimicitiis viam: quem quisque o disset, ut eum testimonio posset tollere. Quantus in Lucio Crasso pudor fuerit, quodingenium, quanta auctoritas, quis ignorat? tamen is, cuius etiam sermo testimonii auctoritatem habeat, testimonio ipso, quae in Marcum Marcellum inimico animo dixit, probare non potuit-Fuit, fuit illis iudicibus divinum ac singulare, iudices, consilium, qui se non solum dereo, sed etiam de accusatore, de teste iudicare arbitrabantur; quid fictum, quid fortuna ac tempore allatum, quid precio corruptum, quid spe aut metu depravatum, quid a cupiditate aliqua aut inimicitiis prfectum videretur. Quae si iudex non amplectetur omnia consilio, non animo, ac mente circumspiciet: si quidquid ex illo loco dicetur, ex oraculo aliquo dici arbittabitur: profecto satis erit id, quod dixi antea, non surdum iudicem huic muneri atque officio praeesse: nihil erit, quamobrem ille nescio, quis sapiens homo, hac multarum rerum peritus ad res iudicandas requiratur. An vero illi equites Romani quosnos vidimus, qui nuper in republica iudiciisque maximis florucrunt, habuerunt tantum roboris, ut Marco Scauro testi non credetent! vos Belgarum atque Allobrogum testimoniis non credere timetis? Si inimico testi credi non oportuit: inimicior Marcello Crassus, aut Fimbriae Scaurus ex civilibus studiis, atque obtrectatione domestica, quam huic Galli! quorum qui optima in causa sunt, equites, frumentum, pecuniam semel atque iterum, ac saepius invidissimi dare coacti sunt: ceteri partim ab hoc ipso bello superati, et oppressi. Si, ob aliquod emolumentum suum cupidius aliquid dicere videntur, iis credi non convenit: credo maius emolumentum Capionibus et Metellis propositum fuisse ex Q. Pompeii damnatione, cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam cunctae Galliae ex M. Fonteii calamitate, in qua illa provincia prope suam immunitatem ac libertatem positam esse arbitratur. An si homines ipsos spectare convenit, id quod in teste profecto valere plurimum debet, non modo cum summis civitatis nostrae viris, sed mano cuminfimo cive Ro.


page 863, image: s877

quisquam amplissimus Galliae compatandus est.

3. Scit Indiciomatus, quid sit testimonium dicere? movetur ex timore, quo nostrum unusquisque, cum in eum locum productus est? recordamini iudices, quantopere laborate soleatis, non modo quid dicatis pro testimonio, sed etiam quibus verbis utamini; ne quod minus moderate positum, ne quod ab aliqua cupiditate prolapsum verbum esse videatur vultu denique laboratis, ne qua significari possit suspicio cupiditatis: ut et, cum proditis, existimatio sit quaedam tacita de vobis, pudoris, ac religionis: et cum disceditis, ea diligenter conservata ac retenta videatur. Credo haec eadem Indiciomarum in testimonio timuisse, aut cogitasse: qui primum illud verbum consideratissimum nostrae consuetudinis, Arbitror, quo nos etiam tunc utimur; cum ea [orig:] dicimus iurati, quae comperta habemus, quae ipsi vidimus, ex toto testimonio suo sufrulit, atque omnia se scire dixit. Verberatur enim videlicet, ne quid apud vos Populumque Romanum de existimatione sua deperderet: ne qua fama consequeretur eiusmodi, Indiciomarum, talemvirum, tam cupide, tam temere dixisse: non intelligebat, se in testimonio nihil praeter vocem, et os, et audaciam, neque civibus suis, neque accusatoribus nostris stare debere. An vero istas nationes religione iurisiurandi, ac metu Deorum immortalium in testimoniis dicendi commoveri arbitramini? quae tantum gentium a ceterarum more ac natura dissentiunt, quod ceterae pro religionibus suis bella suscipiunt, istae contra omnium religiones: illae in bellis gerendis a Diis immortalibus pacem, ac veniam petunt, istae cum ip sis Diis immortalibus bella gesserunt. Hae sunt nationes quae quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythicum, atque ad oraculum orbis terrae vexandum ac spoliandum profectae sunt. ab iisdem gentibus sanctis, et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est, atque ille Iupiter, cuius nomine maiores nostri sanctam testimoniorum fidem esse volue unt. Postremo, iis quidquam sanctum ac religiosum videri potest, qui etiam. si quando aliquo metu adducti Deos placandos esse


page 864, image: s878

arbitrantur, humanis hostiis eorum aras ac templa funcstanti ut ne religionem quidem colere possint, nisi eam ipsam prius scelere violariut. Quis enim ignorat, eos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum? quamobrem quali fide, quali pietare existimatis esse eos, qui etiam Deos immortales arbitrentur hominum scelere et sanguine facillime posse placari? cum his vos testibus vestram religionem coniungetis? ab his quicquam sancte aut moderate dictum putabitis? hoc vestrae mentes, tam castae, tam integrae fibi suscipient, ut cum omnes legati nostri, qui illo triennio in Galliam venerunt, omnes equites R. qui in illa provincia fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes in Gallia, qui sunt socii populi R atque amimici, M. Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et publice laudent; vos tam Gallis credere malitis? quid, ut secuti esse videamini? voluntatem ne hominum? gravior igitur nobis erit hostium voluntas, quam civium? an dignitatem testium? potestis igitur ignoros notis, iniquos aequis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercenarios gratuitis, impios religiosis, inimicissimos huic Imperio ac nomini, bonis, ac fidelibus, et sociis, et civiribus anteferre? an vero dubitatis Iudices, quin in sitas inimicitias istae gentes omnes et habeant, et gerant cum populi R. nomine? sic existimatis eos hic sagatos brachatosque versari, animo demisso atque humili, ut soleut ii, qui affecti in iuriis, ad opem iudicum supplices inferioresque confugiunt? nihil vero minus, hi contra vagantur laeti, atque erecti passim toto foro cum quibusdam minis, et barbaro atque immani terrore, verborum, quod ego profecto non crederem, nisi aliquoties ex ipsis accusatoribus vobiscum simul iudices audissem, cum praeciperent, ut caveretis, ne hoc absoluto, novum aliquod bellum Gallicum concitaretur.

4. Si M. Fonteium, Iudices, in causa deficerent omnia, si turpi adolescentia, vita infami, Magistratibus, quos ante oculos vestros gessit, male gestis, legationibus flagitiose obitis, convictus virorum bonorum restimoniis, invisus suis omnibus in iudicium vocaretur: si in


page 865, image: s879

eo iudicio Colonotum populi Romani Narbonensium, fidelissimorum sociorum Massiliensium, civium Rom omnium restimoniis, tabulisque premeretur; tamen esser vobis magnopere providendum, ne quos ita afflictos a vestris patribus maioribusque accepisseris, ut contemnendi essent, eos pertimuisse, et eorum minis, et terrote commoti esse videremini. Nunc vero cum laedat nemo bonus, laudent omnes vestri cives, atque socii, oppugnent ii, qui saepissime hane urbem, et hoc Imperium oppugnarunt: cumque inimici M. Fonteii vobis, ac populi Romani minentur, amici, ac propinqui supplicent vobis: dubitabitis non modo vestris civibus, qui maxime gloria ac laude ducuntur, verum etiam exteris nationibus ac gentibus ostendere, vos in sententiis ferendis civi arcere, quam hosti cedere maluisse? magna me hercule causa, iudices, absolutionis cum ceteris causis haec est, ne qua insignis huic Imperio macula atque ignominia suscipiatur, si hoc ita perlatum erit in Galliam, Senatum, Equitesque populi Romani non testimoniis Gallorum, sed minis commotos, rem ad illorum libidinem iudicasse. Ita vero, si illi bellum facere conabuntur, excitandus nobis erit ab inferis C. Marius qui Induciomaro isti minaci atque arroganti par in belligerando esse possit: excitandus C. Domituius, et Rom. maximus, qui nationem Allobrogum et reliquias suis iterum armis conficiat, atque opptimat: aut quoniam id quidem non potest, orandus etit nobis amicus meus M. Pletorius, ut suos novos clientes a bello faciendo dererreat, ut corum iratos animos, atque hortibiles impetus deprecetur: ant, si non poterit, M. Fabium subscriptorem plus rogabimus, ut Allobrogum animos mitiget, quoniam apud illos Fabiorum nomen amplissimum: ut velint isti aut quiescere, id quod victi ac subacti solent, aut, cum minantur, intelligere se populo Romano non metum belli. sed spem triumphi ostendere. Quodsi in turpi reo patiendum non esset, ut quicquam isti se minis profecisse arbitratentur: quid faciendum nobis in M. Fonteio arbittabimini? de quo homine iudices (iam enim mihi videor hoc, prope causa duabus actionibus perorata, debere dicere) de quo vos homine, iudices, ne ab inimicis


page 866, image: s880

quidem ullum fictum probrosum, non modo crimen, sed ne maledictum quidem audistis. Ecquis unquam reus, praesertim in hac vitae ratione versatus, in honoribus petendis, in potestatibus, in Imperiis gerendis, sic accusatus est; ut nullum probrum, nullum facinus, nulla turpitudo, quae a libidine, aut a petulantia, aut ab audacia nata esset, ab accusatore obiceretur, si non vera: attamen ficta, cum aliqua ratione ac suspicione? M. Aemilium Scaurum summum nostrae civitatis virum, scimus accusatum a M. Bruro: extant orationes, ex quibus intelligi potest, multa in illum ipsum Scaurum esse dicta: falso, quis negat? veruntamen ab inimico dicta, et obiecta. Quam multa M. Aquilius audivit in suo iudicio? quam multa L. Cotta? denique; P. Rutilius? qui ersi damnatus est, mihi videtur tamen inter viros optimos atque innocentissimos esse numerandus. Ille igitui homo sanctissimus, ac temperantissimus, multa audivit in sua causa, quae ad suspicionem stuprorum ac libidinem pertinerent. Extat oratio hominis, ut opinio mea fert, nostrorum hominum longe ingeniosissimi, atque eloquentissimi, C. Gracchi: qua in oratione permulta m L. Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur: at in quem virum? qui tanta virtute atqueintegritate fuit, ut etiam illis optimis tempotibus, cum hominem invenire nequam neminem posses, solus tamen Frugi nominaretur: quem cum in concionem Gracchus vocari iuberet, et viator quaereret, quem Pisonem? quod erant plures, cogis me, inquit, dicere inimicum meum, Frugi. Is igitur vir, quem ne inimicus quidem satis in appellando significare poterat, nisi ante laudasset, qui unico cognomine declatabatur, non modo quis esset, sed etiam qualis esset: tamen in falsam atque iniquam proborum insimulationem vocabatur. M Fonteius ita duabus actionibus accusatus est, ut obiectum nihil sit, quo significari vestigium libidinis, petulantiae, erudelitatis, audaciae possit. Non modo nullum facinus huius protulerunt, sed ne dictum quidem aliquod reprehenderunt. Quod si, aut quantam voluntatem habent ad hunc opprimendum, aut quantam ad maledicendum licentiam, tantum haberent, aut ad ementiendum animi, aut ad fingendum ingenii, non meliore fortuna ad probra nunc


page 867, image: s881

audienda Fonteins; quam illi de quibus antea commemoravi, fuisset.

IMITATIO.

Adversus haereticos testes scriptoresque corruptissimos historiarum Ecclesiasticarum, tum veterum tum recentium serviet. Ut e. g. quad Catharinam Virginem martyremque adversus Philosophos et tyraennum Maximinum Alexandriae depugnasse negant; sed quod asserant Ioannam feminam inter Pontifices repertam. Qui simili arte ac copia refelli poterunt.

CAPUT XXI.

Exemplum 1. Defensionis. Locus ab antecedentibus ad consequentia a Cicerone tractatus, in quo per comparationem Catiliniorum, per Syllam coniur asse negat. Pro Sylla orat. 25. ante finem.

Decot ex vitae anteactae moribus, de innocentia aut crimina in accusatione iudicandum esse. Ita facile Catilinam, Lentulum, Cethegum, Autronium scelestos, P. Syllam vero innocentem agnosci. Qui licet ob L. Syllae tyrannidem (in qua bonis patrocinatus est) et repulsam, quam in consulatu tulit, privatus diu vixerit, tamen nihil unquam tam immane commisit, quod cum Catilinariis conveniret. Tantae integritatis vir, ut nec testes quidem contra illum tormentis subiciendi sint.

Omnibus in rebus. Iudices, quae graviores maioresqus sunt, quid quisque volurit, cogitarit, admiserit, non ex crimine, sed ex moribus eius, qui arguitur, est ponderandum. Neque enim potest quisquam nostrum subito fingi, neque cuiusquam repente vita mutari, aut natura converti. Circumspicitepaulisper mentibus vestris, ut alia omittamus, hosce ipsos homines, qui huic


page 868, image: s882

assnes sceleri fuerunt. Catilina contra Remp. coniuravit: cuius aures unquam hoc respuerunt, conatum esse hominem, usque a pueritia, non solum intemperantia, et scelere, sed etiam onsuetudine, et studio in omni flagitio, stupro, caede versatum? Quis eum contra patriam pugnanrem periisse miratur, quem semper omnes ad civile latrocinium natum putaverunts Quis Lentulo societates cum iudicibus, quis insaniam libidinum, quis perversam atque impiam religionem recordatur, qui illum aut nefarie, aut stulte cogitasse miretur? Quis de C. Cethego, atque eius in Hispaniam profectione, ac de vulnere Q. Metelli Pii cogitat, cui non ad illius poenam carcer aedificatus esse videatur? Omitto ceteros, ne sit infinitum: tantum a vobis peto, ut taciti de omnibus, quos coniurasse cognitum est, cogitetis. Intelligetis, unumquemque illorum prius a sua [orig: suâ] vita [orig: vitâ], quam nostra [orig: nostrâ] suspicione esse damnatum. Ipsum illum Autronium (quoniam eius nomen finitimum marime est huius peticulo et crimini) non sua consuetudo, ac vita convincit? Semper audax, petulans, libidinosus, quem in stuprorum defensionibus non solum verbis uti improbissimis solitum esse scimus, verum etiam pugnis et calcibus: quem exturbate homines e possessionibus caedem facere vicinorum, spoliare fama sociorum, vi conatum, et armis disturbare iudicia, in bonis rebus omnes contemnete, in malis pugnare contra bonos, non reipubl. cedere, non fortunae ipsi succumbere. Huius si ccausa non manifestissimis rebusteneretur, tamen eum mores ipsius, ac vita convincerent. Agedum, conferte nunc cum illius vita [orig: vitâ] vitam P. Syllae, vobis, populoque Rom. notissimam, iudices, et cam ante oculos vestros proponite. Ecquod huius factum, aut commissum, non dicam audacius, sed quod cuiquam paullo minus consideratum videretur factum, quaero verbum, ecquod unquam ex ore huius excidit, unde quisquam posset offendi? At vero in illa [orig: illâ] gravi L. Syllae victoria turbulentiisque, quis P. Sylla [orig: Syllâ] mitior? quam multorum hic vitam est a Sylla deprecatus? quam multi sunt summi homines, et ornatissimi, et nostri, et equestris ordinis, quorum pro salute se hic Syllae obligavit! quos ego nominarem: neque enim ipsi nolunt, et


page 869, image: s883

huic animo gravissimo, adsunt: sed quia maius est beneficium, quam posse debet civis civi dare, ideo a vobis peto, ut quod potuit, tempori tribuatis, quod fecit, ipsi. Quid reliquam constantiam vitae commemorem? dignitatem, liberalitatem, moderationem in privatis rebus, splendorem in publicis? quae ita a fortuna [orig: fortunâ] deformata sunt, ut tamen a natura inchoata compareant. Quae domus, quae celebratio quotidiana? quae familiaris dignitas? quae studia amicorum quae ex quoque ordine multitudo? Haec diu, multum, et multo labore quaesita, una eripuit hora. Accepit, P. Sylla, Iudices, vehementes vulnus et mortisferum: veruntamen eiusmodi, quod videretur eius vita et natura accipere potuisse. Honestatis et dignitatis habuisse nimis magnam iudicatus est cupiditatem: quam si nemo alius habuit in petendo consulatu, cupidior iudicatus est hic fuisse, quam ceteri. Sin etiam in aliis nonnullis fuit iste consulatus amor: fortuna in hoe fuit fortasse gravior, quam in ceteris. Postea vero, quis P. Syllam, nisi maerentem demissum afflictumque vidit? quis unquam est suspicatus, hunc magis odio, quam pudore hominum aspectum, lucemque vitare? Qui dum multa haberet in vitamenta urbis et fori propter summa studia amicorum, quae tamen ei sola in malis restiterunt: abfuit ab oculis vestris: et cum lege retineretur, ipse se exsulio pene multavit. In hoc vos pudore iudicii, et in hac vita tanto sceleri locum fuisse creditis? aspicite ipsum: contuemini os: conferte crimen cum vita, usque ad hoctempus explicata: tum crimen recognoscite, mitto rempubl. quae fuit semper Syllae carissima: hosne amicos, tales viros, tam cupidos sui, per quos res eius secundae quondam erant ornatae, nunc sublevantur adversae, crudelissime perite voluit, ut cum Lentulo, et Catilina, et Cethego foedissimam vitam, ac miserrimam turpissima [orig: turpissimâ] morte proposita [orig: propositâ], degeret? non, inquam, cadit in hos mores, non in hunc pudorem, non in hanc vitam, non in hunc hominem ista suspicio, nova illa quae dam inhumanitas exorta est: incredibilis fuit ac singulatis furor: ex multis ab adolescentia collectis perditorum hominum vitiis repente tanta ista importunitas inauditi sceleris exarsit. Nolite, iudices,


page 870, image: s884

arbitrari, hominum illum impetum et conatum fuisse. Neque enim ulla gens, tam barbara, aut tam immanis unquam fuit, in qua non modo tot, sed unustam crudelis hostis patriae sit inventus. Belluae quaedam illae ex porrentis immanes, ac ferae, forma [orig: formâ] hominum indutae exstiterunt. Perspicite etiam atque etiam Iudices. Nihil enim est, quod in hac causa dici possit vehementius. Penitus introspicite Catilinae, Autronii, Cethegi, Lentuli, ceterotumque mentes, quas vos in his libidines, quae flagiria, quas turpitudines, quantas audacias, quam incredibiles furores, quas notas scelerum, quae indicia parricidiorum, quantos acervos facinorum reperietis? ex magnis, et divinis, et iam desperatis reipubl morbis ista repente vis erupit, ut ea confecta et eiecta convalescere aliquando et sanari civitas possit. Neque enim est quisquam, qui arbitretur, illis inclusis in republ. pestibus, diutius hoc Imperium stare potuisse. Itaque eos non ad perficiendum scelus, sed ad luendas reipubl poenasfuriae quaedam incitaverunt. In hunc igitur gregem vos nunc P. Syllam, Iudices, ex his, qui cum hoc vivunt, atque vixerunt, honestissimorum hominum regibus reicietis: ex hoc hominum numero, ex familiari dignitate, in impiorum partem, atque in parricidarum coerum ac numerum transferetis? Ubi erit igitur illud fortissimum praesidium pudoris? quo in loco nobis vita ante acta proderit? quod ad tempus existimationis partae fructus reservabitur, si in extremo discrimine, ab dimicatione fortunae deseruerit? si non aderit? si nihil adiuvabit? Quaestiones nobis servorum ac tormenta accusator minitatur: in quibus quamquam nihil periculi suspicamur: tamen illa tormenta gubernat dolor, moderatur natura cuiusque tum animi, tum corporis, regit quae fitor, flectit libido, corrumpit spes, infirmat metus, ut in tot rerum angustiis nihil veritati loci relinquatur. Vita P. Syllae torqueatur, ex ea [orig:] quaeratur, num quae occultetur libido? num quod lateat facinus? num quae crudelitas? num quae audacia? nihil erroris erit in causa [orig: causâ], nec obscuritatis, Iudices, si a vobis vitae perpetuae vox ea, quae gravissima debet esse, andietur. Nullum in hac causa [orig: causâ] testem timemus: nihil quemquam scire, nihil vidisse, nihil audisse


page 871, image: s885

arbitramur. Sed tamen si nihil P. Syllae fortuna movet, Iudices, vestra moveat, vestra enim, qui cum summa [orig: summâ] elegantia [orig: elegantiâ], atque integritate vixistis, hoc maxime interest, non ex libidine, aut simultate, aut levitate testium causas honestorum hominum ponderari; sed in magnis disquisitionibus, repentinisque periculis vitam uniuscuiusque esse testem. Quam vos, Iudices, nolite armis suis spoliatam, atque nudatam obicere invidiae, dedere suspicioni, munite communem arcem bonorum, obstruite perfugia improborum. Valeat ad poenam, et ad salutem plurimum, quam solum videtis ipsam ex vi sua, naturaque facilime perspici, subito flecti, fingique non posse.

IMITATIO.

Si quis Absalonem coram Davide Patre de coniuratione inita accusare voluerit, is, contra quem hoc factum, ab antecedentibus vitae sceleribus, Fratre temere occiso, corruptionibus subditorum, aliisque sceleribus, eundem reum esse laesae maiestatis arguet, atque illa quae de Sylla asseruntur, de Absalone negabit. Nisi malit similis exempli, cum Sylla. v. g. Danielem, aut Iosephum sumere.

II. Sententiam suam, legemque Senatus, quae res frumentaria Pompeio committitur, contraclodium, exempllis Clodii a maiore, defendit. Cicero pro Domo, in principio.

1. Docet provincias per Senatum decerni solitas a Clodio magis novo exemplo adplebis arbitrium decretas, quam lex de re frumentariapro Pompeio lata sit, aut ipse Sex. Clodio frumentum crediderit.

2. Tradit Clodium magis extra ordinem contra se legem tulisse, quam ipse contra Pompeium ferendam senserit: neque esse cur quisquam amplius suam cum Pompeio


page 872, image: s886

amicitiam labefactare conetur, quem sibi tam fidum expertus sit.

Quid? nonne homini teterrimo, crudelissimo, omnium scelerum libidinum que maculis notatissimo, L. Pisoni, nominatim populos liberos, multis Senatus consultis, etiam recentilege soceri ipsius, liberatos, vinctos et constrictos tradidisti? nonne cum ab eo merces tui beneficii pretiumque Provinciae meo sanguine tibi esset persolutum, tamen aerarium cum eo partitus es: Itane vero? Tu provincias consulares, quas C, Gracchus, qui unus maxime popularis fuit, non modo non abstulit Senatui, sed etiam, ut necesse esset quotannis constitui per Senatum, decreta [orig: decretâ] lege, sanxit? easlege Sempronia [orig: Semproniâ] per Senatum decretas, rescidisti? extra ordinem sine sorte, nominatim dedisti, non consulibus, sed reip. pestibus? nos, quod nominatim rei maximae pene iam desperatae summum virum saepead extrema Reipubl. discrimina delectum praefecimus, a te reprehendemur? Quid tandem, si quae tum illis reipubl. tenebris caecisque nubibus et procellis, cum Senatum a gubernaculis deiecisses, populum e naviexturbasses, ipse archipyrata cum grege praedonum impurissimo plenissimis velis navigares: si quae tum promulgasti, constituisti, promisisti, vendidisti, perficere potuisses, qui locus in orbe terrarum vacuus extraordinriis fascibus, atque Imperio Clodianofuisset? sed excitatus aliquando C. Pompeii, (dicam ipseaudiente, quod sensi et sentio, quoque animo, me auditurus est) excitatus, inquam aliquando Cn. Pompeii, nimium diu reconditus et penitus abstrusus animi dolor subvenit subito reipubl civitatemque fractam malis, mutam, debilitatam, abiectam metu, adaliquam spem libertatis, et pristinae dignitatis erexit. Hic vir extra ordinem rei frumentariae praeficiendus non fuit? Scilicet tu helluoni spurcissimo, praegustatori libidinum tuarum, homini egentissimo, et facinorissimo, Sex. Clodio, socio sui sanguinis, qui sua [orig: suâ] lingua [orig: linguâ] etiam sororem tuam a te abalienavit, omne frumentum privatum, et publicum, omnes provincias frumentarias, omnes mancipes, omnes horreorum claves, lege tua, tradidisti. Qua ex re primum charitas nata est: deinde


page 873, image: s887

inopia: impendebat fames, incendia, caedes, direptio; imminebat tuus furor omnium fortunis, et bonis. Quaeritur etiam importuna pestis, ex ore impurissimo Sex. Clodii rem frumentariam esse ereptam, fummisque in periculis eius viri auxilium imploraste rempubl. a quo saepe se et servatam et amplificatam esse meminisset.

2. Extra ordinem ferri nihil placet Clodio, Quid? de me, quod tulissete dicis, patricida, fratricida, sororicida, nonne extra ordinem tulisti? An de peste civis, quemadmodum omnes iam Dii, atque homines iudicaverunt, conservatoris reipubl. quemadmodum autem tute ipse confiteris, non modo indemnati; sed ne accusati quidem licuit tibi ferre, non legem, sed nesarium privilegium, lugente Senatu, maerentibus bonis omnibus, totius Italiae precibus repudiatis, oppressa [orig: oppressâ], captaque [orig: captâque] republ, mihi populo Romano implorante. Senatu poscente, temporibus reipubl. flagitantibus, non licuit de salute populi Romani sententiam dicere Qua [orig: Quâ] quidem in sententia [orig: sententiâ] si Cn. Pompeii dignitas aucta est, coniuncta cum utilitate communi, certe laudandus essem, si eius dignitati suffragatus viderer, qui meae saluti opem et auxilium tulisset. Desinant, desinant homines iisdem machinis sperare me restitutum posse labefactari, quibus antea stantem perculerunt. Quod enim par amicitiae consularis fuit unquam in hac civitate coniunctius, quam fuimus internos, ego et Cn. Pompeius; Quis apud populum Romanum de illius dignitare illustrius, quis senatui saepius dixit? Qui tantus fuit labor, quae simultas, quae contentio, quam ego non pro illius dignitate susceperim? Qui ab illo in me honos, quae praedicatio de mea [orig: meâ] laude, quae remuneratio benevolentiae praetermissa est; Hanc nostram coniunctionem, hanc conspirationem in republ. bene gerenda [orig: gerendâ], hanc iucundissimam vitae, atque officiorum omnium societatem, certi homines fictis sermonibus, et falsis criminibus diremerunt: cum iidem illum, ut me metueret, me caveret, monerent: iidem apud me mihi illum esse uni inimicissimum, dicerent: ut neque ego, ab illo, quae mihi petenda essent, satis audacter petere possem: neque ille, tot suspicionibus certorum hominum, et scelere exulceratus,


page 874, image: s888

quae meum tempus postularet, satis prolixe mihi policeretur. Data merces est erroris mei magna, Pontifices, ut me non solum pigeat stultitiae meae, sed etiam pudeat: qui cum me non repentinum aliquod meum tempus, sed veteres multo ante suscepti, et pro visi labores, cum viro fortissimo, et clarissimo coniunxissent, sim passus a tali amicitia distrahi: neque intellexerim, quibus aut ut apertis inimicis obsisterem, aut ut insidiosis amicis non crederem.

IMITATIO.

In defen sione legis alicuius, utilitas publica, similesque aliae leges ab accusatoribus probatae ad unitationem huius exempli proferentur.

Appendix et Observatio.

Hic Confirmationis proprie dictae metas statuimus, priusquam ad Confutationem eidem adiungi solitam veniamus.

Exspectas, ut et hic aliquam publicarum exercitationum in theatro methodum praescribamus? Iudicii hic plerumque forma aliqua erit instituenda, seu Graeci, seu Romani, seu barbari seu popularis, inter Iudices, aut arbitros cuique rei convenientes. Quare hic ad historias, et ritus gentium iudiciorumque proprios, te velim attendere: neque tuo ingenio fingere, quod nusquam est usitatum. Et alienos populorum mores, et leges, et ritus sic ut fas est rudioribus tradere: Non lingua tantum sed et animus adolescentis, in his mutis imaginibus vetera hauriat, absentia videat, et inusitata admiretur. Ex castigatis etiam sceleribus horrorem concipiat, et quod in aliis damnat, ipse horreat perpetrare, quae historica magis veritate, quam inanibus fabularum tirriculamentis condiscet.



page 875, image: s889

CAPUT XXII. De confutatione, eiusque modis et varietate, exemplis declarata.

Quemadmodum Confutatio Con firmationi iungatur, et quot viis, quibusque modis institui posset lib. 1. cap. 20. tradidimus. Superest ut exemplis illustrium aliquot Confutationum praecepta haec Eloquentiae studiosis planiora reddamus. Ita fiet, nec nisi solecta, ex locuplete Ciceronis penu depromemus.

Primo alteroque exemplo negabitur, idque aut serio per exempla opposita, aut ironice cum irrisione et contemptu adversarii; qui modus longe acerbior est. Tertio exemplo concedentur pleraque adversario quae obicit? sed defendentur, vel ut nihil obstantia praesenti causae, vel ut rectefacta. Quarto denique hae rationes confutandi cum modestia tamen singulari miscentur, ac postremo quae vitio adversarius Muraenae verterat, ad virtutem transfert. Sulpitiumque ex opposito deprimit. Ideoque his exemplis Cicero pene omnem confutandi rationem complectitur, Con sule libri primi de confutatione leges, modosque, et cum hisce exemplis compone. Quae si deinde imitatione expresseris, vim nervum que contra Adversarios disserendi non mediocriter exacues. Plus hic saepe arguta brevitas, contemptus, vibrata strictim sententia, deletum aut aversum in hostem argumentum, quam copiosa potest et diserta oratio.

Exemplum I. Refutatio exemplorum per oppositae exempla. Ciceroin Verrem, Act. 4. in fine.

Perres post exactas a Siculis fupra numerum modumque


page 876, image: s890

decimas, etiam frumenta in cellam (ut aiebant) comparaturus et datas a Romanis pecunias huic emptioni retinebat, et et loco frumenti duplum a Siculis ar atoribus in are pretium exigebat. Quodfactum, cum aliorum exemplo Hortensius pro Vere tueretur, occurrit, Cicero etc.

1. Exemplis improborum, neque Verrem, neque ipsum se Hortensium suain vitatueri posse ostendit.

2. Hac agendi licentia praemi, tur bari, quaerique omnes populi Romani provincias docet.

3. Inter priscos novosque Romanos nullos reperiri, hac avaritia notatos.

4. Rationem nullam esse, curin Sicilia hoc exemplum potius, quam alibi toleretur.

5. Nec M. Antonii, nec Sacerdotis nec Peducei exemplae Verrem tueri, quodprimus notae improbitatis, alter aestimationem infra commune pretium fecerit, de tertio nihil sit eius generis cognitum.

6. Nec charitas annonae tuetur Verrem, ut C. Sentium in Macedonia defendit. Et licet plures idem cum Verre ausifuissent, plures quoque essent damnandi.

7. Quod si hoc crimen impuntum transeat, erunt qui non tantum imitentur Verrem, sed etiam superent, forte et ipse defensor Hortensius socius criminis futurus est.

V. Videri ipsum Hortensium occulti et nequiter Iudices ipsos, aliquando ad spem similis praedae, persuasa Verris impunitate, provocare. Qui tamen aequiores sint, quam ut hoc spectent.

1. Data tibi est pecunia, Verres, una, qua [orig: quâ] frumentum tibi emeres in cellam, altera, quae frumentum emeres a civitatibus, quod Romam mitteres, Tibi datam pecuniam domiretines, et praeterea pecuniam permagnam tuo nomine aufers. Quare multa Sophocles Agrigentinus apud Cn. Pompeium consulem nuper homo dissertissimus, et omni doctrina ac virtute ornatissimus pro tota Sicilia de aratorum miseriis graviter et copiose dixisse ac deplorasse dicitur. Ex quibus hociis qui aderant (nam magno conventu acta res est) qua in re Senatus optime ac benignissime cum oratoribus egisset, large liberaliterque aestimasset, in ea re praedari praetorem, bonis everti Oratores, et id non modo fieri, sed ita fieri quasi licitum, concessumque sit.



page 877, image: s891

Quid ad haec Hortensius? Falsum esse crimen? hoc numquam dicet, non magnam hac ratione pecuniam captam? ne id quidem dicet. Non iniuriam factam Siculis atque oratoribus. Qui poterit dicere? Quid igitur dicet? fecisse alios? Quid est hoc? utrum crimini defensio, an commitatus exilio quaeritur? tu in hac republ. atque in hac hominum libidine, et ut adhuc habuit se status iudiciorum, etiam licentia, non ex iure, non ex aequitate, non ex lege, non ex co, quod licuit, sed ex co, quod aliquis fecerit, id, quod reprehenditur, recte factum esse defendes? fecerunt aliqui alia quam multa, cur in hoc uno crimine isto genere defensionis uteris? sunt quaedam omnino, in te singularia, quae in nullum aliud hominem dici, neque convenire possint: quaedam tibi cum multis communia, ergo ut omittam tuos peculatus, et ob ius dicendum pecunias acceptas, et eiusmodi cetera, quae forsitan etiam alii fecerint: illud in quo te gravissime accusavi, quod ob iudicandam rem pecuniam accepisses, eadem ista ratione defendes, fecisse alios? ut ego assentiar: defen sionem tamen non probabo: potius enim, te damnato ceteris angustior locus improbitatis defendendae relinquetur, quam te absoluto, alii, quod audacissime fecerunt, recte fecisse existimentur.

2. Lugent omnes provinciciae: quaeruntur omnec liberi populi: regna denique iam omnia de nostris cupiditatibus, et iniuriis expostularint: locus intra Oceanum iam nullus est, neque tam longinquus, nequetam reconditus, quo non per haec tempora nostrorum hominum libido, iniquitasque pervaserit: sustinere iam populus Roman us omnium nationum non vim, non arma, non bellum, sed luctum, lacrimas, quaerimonias non potest. In eiusmodire, ac moribus, si is, qui erit adductus in iudicium, cum manifestis in flagitiis tenebitur, alios eadem fecisse dicet: illi exempla non deerunt, reipubl. salus deerit, si improborum exemplis improbi iudicio ac periculo liberabuntur. Placent vobis hominum mores placet ita geri Magistratus, ut geruntur? placet socios sic tractari, quod restat, ut per haec tempora tractatos videtis? cur haec a me opera consumitur? quid sedetis, cur non in media


page 878, image: s892

oratione mea consurgitis atque disceditis? vultis autem istorum audacias ac libidines aliqua ex parte resecare? desinite dubitare, utrum sit utilius, propter multos improbos uni parcere, an unius improbi supplicio multorum improbitatem coercere.

3. Tametsi quae ista sunt exempla multorum? nam cum in causa tanta, cum in crimine maximo dici a defensore coeptum est, factitatum esse aliquod: exspectant ii, qui audiunt, exempla ex vetere memoria et monimentis, ac litteris, plena dignitatis, plena antiquitatis: haec plurimum solent et auctoritatis habere ad probandum, et iucunditatis ad audiendum. Africanos mihi et Catones, et Laelios commemorabis? et eos idem fecisse dices? quam vis res non placeat, tamen contra hominum auctoritatem pugnare non potero, an, cum eos non poteris proferre, hoc recentes Q. Catulum patrem, C. Marium. Q. Scaevolam, M. Scaurum, Q. Merellum? qui omnes Provincias habuerunt; et frumentum cellae nomine imperaverunt. Magna est hominum auctoritas, et tanta, ut etiam delicti suspicionem tegere possit. Non habes, ne ex his quidem hominibus, qui nuper fuerunt, ullum auctorem huius aestimationis. Quo me igitur, aut ad quae exempla revocas? ab illis hominibus, qui tum versati sunt in republ. cum et optimi mores erant, et homin um existimatio gravis habebatur, et iudicia severa fiebant, ad hanc hominum licentiam, et libidinem meabducis? et in quos aliquid exempli: populus R. statui putat oportere, ab iis tu defen sionis exempla quaeris? Non fugio ne hos quidem mores, dummodo ex his ea, quae probat populus R exempla, non ea quae condemnat, sequamur. Non circumspiciam, non quaeram foris, cum habeo iudices principes civitatis, P. Servilium, Q. Catulum, Qui tanta auctoritate sunt, tantis rebus gestis, ut in illo antiquorum, et clarissimorum hominum, de quibus antea dixi, numero reponantur Exempla quaerimus, et ea non antiqua. Modo uterque horum exercitum habuit, quaere Hortensi, quoniam te recentia exempla delectant, quid fecerint? itane vero? Q. Catulus frumento est usus, pecuni. am non coegit: P. Servilius quinquen nium exercitui cum


page 879, image: s893

praeesset, et ista ratione innumerabilem pecuniam facere posset, non statuit sibi quidquam licere, quod non patrem suum, non avum Q. Metellum facere vidisset: C. Verres reperietur, qui, quod expediat id licere dicet? quod nemo, nisi improbus, fecerit, id aliorum exemplo sefecisse defendat

4. At in Sicilia factitatum est. Quae est ista conditio Siciliae? cur, quae optimo iure propter vetustatem, fidelitatem, propinquitatem esse debet, huic praecipua lex iniuriae definitur? sed in ista ipsa Sicilia non quaeram exemplum foris, hoc ipso ex consilio utar exemplis. C. Marcelle, te appello, Siciliae provinciae, cum esses proconsul, praefuisti: num quae in tuo Imperio pecunia cellae nomine coactae sunt? Neque ego hoc in tua laude pono. Alia tua sunt facta, atque con silia summa laude digna, quibus illam ta provinciam afflictam, et perditam erexisti; atque recreasti: nam hoc de cella ante ne Lepidus quidem fecerat; cui tu successisti: quae sunt tibi igitur exempla in Sicilia cellae, si hoc crimen non modo Marcelli facto, sed ne Lepidi quidem potes defendere?

5. An me ad M. Antonii aestimationem frumenti, exactionem pecuniae revocaturus es? ita, inquit, ad M. Antonii: hoc enim mihi significasse, et annuisse visus est. Exomnibus ne igitur populi R. Praetoribus, consulibus, Impeperatoribus M. Antonium delegisti, et eius uhum improbissimum factum; quod imitarere? et hic utrum mihi difficile est dicere, an his existimare, ita se in illo inflaito Imperio M. Antonium gessisse ut multo isti pernicio sius sit dicere, se in re improbissima voluisse Antonium imitari; quam, si posset, defendere, nihil in vita se M. Antonil similefecisse? Homines in iudiciis ad crimen defendendum, non quid fecerit quispiam, proferre solent, sed quid probarit. Antonium, cum multa contra sociorum salutem, multa contra utrlitatem provinciarum et faceret, et cogitaret, in mediis eius iniuriis, et cupiditatibus mors oppressit. Tu mihi, quasi eius omnia facta, omniaque consilia Senatus, populusque R. iudices comprobarint; ita Antonii exemplo istius audaciam defendis. Atidem fecit Sacerdos. Hominem innocentem; et summa prudentia praeditum nominas: sed tum idem fecisse erit existimandus, si oe dem consilio


page 880, image: s894

fecerit. Nam genus aestimationis ipsum a me numquam est reprehensum: sed eius aequitas aratorum commodo et voluntate perpenditur: non potest reprehendi illa aestimatio, quae aratori non modo in commoda non est, sed etiam grata. Sacerdos, ut in provinciam venit, frumentum in cellam imperavit, cum esset ante novum tritici mod. H-SXV, petiverunt ab eo civitates, ut aestimaret. Remissior aliquanto eius fuit aestimatio, quam annona; nam aestimavit denariis III. Vides eandem aestimationem propter temporis dissimilitudinem in illo laudis causam habere, in te criminis? in illo beneficii, in te iniuriae? eodem tempore Antonius. III. Denariis aestimavit post messem, summa in utilitate, cum oratores frumentum dare gratis malebant: et aiebat, setantidem aestimasse, quanti Sacercerdotem: neque mentiebatur. Sed eademista aestimatione alter sublevarat aratores, alter everterat. Quod nisi omnis frumenti ratio ex temporibus esset, et annona non ex numero, neque ex summa consideranda: numquam tamen grati hi sesquimodii Q. Hortensi fuissent: quos tu cum ad mensurae tam exiguam rationem populo Romano in capita descripsisses, gratissimum omnibus fecisti: charitas enim annonae faciebat, ut istuc, quod re parvum videbatur, tempore magnum videretur. Idem istud si in utilitatem populo Romano largiri voluisses. Derisum tuum beneficium esset, atque contemptum. Noli igitur dicere istum idem fecisse, quod Sacerdotem: quoniam non eo tempore, neque simili fecit anno. Dicito potius, quoniam habes auctorem idoneum: quod Antonius uno adventu, et vix menstruis cibariis fecerit, id istum per triennium fecisse: et istius innocentiam M. Antonii facto, atque auctoritate defendito. Nam de Sex. quidem Peduceo, fortissimo atque innocentissimo viro, quod dicitis? de quo quis unquam arator quaestus est? aut quis non ad hoc tempus innocentissimam omnium, diligentissimamque praeturam illius hominis existimavit: biennio provinciam obtinuit, cum alter annus in vilitate, alter in summa caritatefuerit: num aut in vilitate nummum arator quisquam dedit, aut in caritate de aestimatione frumenti quaestus est.



page 881, image: s895

6. Ut uberiora cibaria facta sunt caritate, credo: neque id est novum, neque reprehendendum. Modo C. Sentium vidimus, hominem vetere illa ac singulari innocentia praeditum, propter caritatem frumenti, quae fuerat in Macedonia, permagnam ex cibariis pecuniam reportare. Quamobrem non ego invideo tuis commodis, si qua ad te lege venerunt: iniuriam quaeror: improbitatem arguo: avaritiam in crimen, et in iudicium voco, quod si suspiciones inicere voletis, ad plures homines, et ad plures provin cias crimen hoc pertinere: non ego istam defensionem vestram pertimescam, sed me omnium provinciarum defensorem esse profitebor. Etenim hoc dico, et magna voce dico: ubicumque hoc factum est, improbe factum est. Quicumque hoc fecit, supplicio dignus est. Nam per Deos immortales videte iudices, et praespicite animis, quid futurum sit. Multi magnas pecunias ab invitis civitatibus, atque ab in vitis aratoribus ista ratione, cellae nomine coegerunt: omnino ego neminem video, praeter istum: sed do hoc vobis, et concedo, esse multos. In hoc homine rem adductam in iudicium videtis: quid facere potestis? utrum, cum iudices sitis de pecunia capta et conciliata; tantam pecuniam captam potestis negligeret: an cum lex sociorum causa rogata sit, sociorum quaerimonias non audire?

7. Verum hoc quoque vobis remitto: n egligite praeterita, si vultis: sed, he reliquas spes turbetis, atque omnes provincias evertatis, id providete: neavaritiae, quae ante hac occultis irineribus, atque angustiis, uti solebat, auctoritate vestra vim patefaciatis illustrem, atque latam. Nam si hoc probatis, et si hoc licere, pecunias isto nomine capi, iudicatis: certe hoc, quod adhuc nemo nisi improbissimus fecit, posthac nemo nisi stultissimus non faciet, improbi sunt qui pecunias contra leges cogunt: stulti; qui, quod licere iudicatum est, praetermittunt. Deindeiudices videte, quod infinitam sitis hominibus licentiam pecuniarum eripiendarum daturi; si, ternos denarios qui coegit, erit absolutus: quaternos, denos denique, aut vicinos coget alius: quae erit reprehensio? in quo primum iniuriaegradu resistere incipiet severitas iudicis? quotus erit iste


page 882, image: s896

denarius, qui non sit ferendus? et in quo primum aestimationis iniquitas, atque improbitas reprehendatur: non enim a vobis summa, sed genus aestimationis est comprobatum: neque hoc potestis iudicare ternis denariis aestimare licere: ubi enim semel ab annonae ratione, et ab aratorum voluntate res, ad praetoris libidinem translata est, non est iam in lege, atque in officio, sed in voluntate hominum, atque avaritia positus modus aestimandi. Quapropter si vos semel in iudicando finem aequitatis, et legis transieritis, scitote vos nullum ceteris in aestimando finem improbitati et avaritiae reliquisse. Videte igitur, quam multa simul a vobis postulentur. Absolvite eum, qui se fateatur maximas pecunias, cum summa sociorum iniuria, cepisse, non satis. Sunt alii quoque complures, qui idem fecerint. Absolvite etiam illos, si qui sunt: ut uno iudicio quam plurimos improbos liberetis. Ne id quidem satis est. Facite ut ceteris post hac idem liceat? licebit. At hoc parum est permittite ut liceat, quanti quisque velit, tanti aestimet, aestimabit. Videtis iam profecto iudices, hac aestimatione a vobis comprobata, nequemodum posthac avaritiae cuiusquam, neque poenam improbitatis futuram. Quas ob res quid agis Hortensi? consul es designatus: provinciam sortitus es: de aestimatione cum dices frumenti, sie te audiemus, quasi id, quod ab isto recte factum esse defendes, te facturum profiteare, quasi, quod isti licitum esse dices, vehementer cupias tibi licere. Atqui si id licebit, nihil est, quod putetis quenquam posthac commissurum, ut de pecuniis repetundis condemnari possit. Quantam enim quisquis concupierit pecuniam tantam licebit, per cellae nomen, aestimationis magnitudine consequatur.

8. At enim est quiddam, quod etiam si palam in defendendo non dicit, Hortensius, tamen ita dicit, ut vos id suspicari, et cogitare possitis pertinere hoc ad commodum senatorium, pertinere ad utilitatem eorum qui iudicent, qui in provinciis cum potestate, aut cum legatione se futuros aliquando arbitrentur. Praeclaros vero existimas iudices nos habere, quos alienis peccatis concessuros putes, quo facilius ipsis peccare liccat. Ergo id


page 883, image: s897

volumus mus populum Romanum id provincias, id socios, nationesque exteras existimare, si Senatores iudicent, hoc certe unum genus infinitae pecuniae per summam iniuriam cogendae nullo modo posse reprehendi.

IMITATIO.

Simili oratione perstringi iure possunt, vel iniqui Senatotores, vel etiam Principes, aut Magistratus, quinova tributorum onera subditis imponunt, vel postremo Ministre Principum novis artibus collectas vulgo pecunias ad se transferentium.

II. Confutatio acuta et peracerba, ratione, et exemplis oppositis per ironiam adductis subnixa, qua [orig: quâ] vanitatem Pisonis coarguit. Cicero contra Pison. volum. 3. on 6. in medio.

1. Ostendit ratione, vanum esse, quod Piso neget se triumphandi cupidum.

2. Exemplis Pompei, tum Caesaris per prosopopaeiam intreducti, atiorumque irridet Pisonis, voce, non cupiditate dissentientis, amentiam.

1. Audistis, P. C. Philosophi vocem: negavie, se triumphi cupidum unquam fuisse; ô scelus, ô pestis, ô labes! cum exstinguebas Senatum, vendebas auctoritatem huius ordinis, addicebas tribunopl. consulatum tuum, rempubl. evertebas, prodebas caput, et salutem meam una mercede provinciae, si triumphum non cupiebas, cuius tandem rei te eupiditate arsisse defendes, saepe enim vidi, qui et mihi ceteris cupidiores provinciae viderentur, triumphi nomine tegere, atque velare cupiditatem suam. Hoc modo D. Sylanus consul in hoc ordinc, meus


page 884, image: s898

etiam collega dicebat: neque enim quisquam potest exercitium cupere, aperteque petere, ut non praetexat cupiditatem triumphi. Quod si te Senatus populusque R. aut non appetentem, aut etiam recusantem, bellum suscipere, exercitum ducere coegisset, tamen erat angustianimi atque demissi, triumphi honorem atque dignitatem comtemnere. Nam ut levitatis est inanem aucupari rumotem, et omnes umbras etiam falsae gloriae consectari: sic levis est animi, lucem, splendoremque fugientis, iustam gloriam, qui est fructus verae virtutis honestissimus, repudiare, cum vero non modo non postulante atque cogente, sed in vito, atque oppresso Senatu, non modo nullo populi Romani studio, Sed nullo ferente suffragium libero, provineia tibi ista manu pretium fuerit, non eversae per te, sed proditae civitatis: cumque omnium tuorum scelerum haec pactio extiterit, ut, si tu totam rempublicam nefariis latronibus tradidisses, Macedonia [orig: Macedoniâ] tibi ob eam rem, quibus tu finibus velles, traderetur: cum exhauriebas aerarium: cum orbabas Italiam iuventute: cum mare vastissimum hiemetransibas: si triumphum contemnebas, quaete, praedo amentissime, nisi praedae, ac rapinarum cupiditas tam coeca rapiebat?

2. Non est integrum Cn. Pompeio consilio iam uti tuo erravit enim: non gustarat istam tuam Philosophiam, Ter iam homo stultus triumphavit. Crasse, pudet me tui: quid est, quod confecto formidolosissimo bello coronam illam lauream tibi tantopere decerni volueris a Senatu? P. Servili, Q. Metelli, C. Curio, P. Africane, cur non hunc audistis tam doctum hominem, tam eruditum, priusquam in istum errorem induceremini? C. ipsi Pontinio, necessario meo, iam non est integrum: religionibus enim susceptis impeditur. O stultos Camillos, Curios, Fabritios, Calatinos, Scipiones, Marcellos, Maximos, ô amentem Paullum, rusticum Marium, nullius consilii patres istorum amborum consulum, qui triumpharunt. Sed quoniam praeterita mutare non possumus, quid cessat hic homulus, ex argilla et luto fictus Epicureus, dare haec praeclara praecepta sapientiae, clarissimo et summo Imperatori, genero suo? fertur ille vir, mihi crede, gloria: flagrat.


page 885, image: s899

ardet eupiditate iusti, et magni triumphi: non dicit eadem ista, quae tu, mitte ad eum libellum. Sed iam, si ipse coram, congredi poteris, meditare, quibus verbis incensam illius cupiditatem comprimas, atque restringas. Valebisapud hominem volitantem gloriae cupiditate vir moderatus, et constans, apud indoctum eruditus, apud generum socer. Dices enim, ut es homo factus, ad persuadendum con cinnus, perfectus, politus e schola Quid est Caesar, quod te supplicationes toties decretae, tot dierum tantopere delectent? in quibus homines errore ducuntur, quas Dii negligunt: qui (ut noster ille divinus dixit Epicurus) neque propitii cuiquam esse solent, neque irati. Non facies fidem scilicet cum haec disputabis: tibi enim et esse et fuisse eos videbis iratos. Vertes te ad alteram scholam; disseres de triumpho, quid tandem habet iste currus? quid vincti ante currum duces? quid simulachra oppidorum? quid aurum? quid argentum? quid legati in equis et tribuni? quid clamor militum? quid tota illa pompa? inania sunt ista, mihi crede, delectamen pene puerorum, captare plausus, vehi per urbem, conspici velle, quibus ex rebus nihil est, quod solitum tenere, nihil quod referre ad voluptatem corporis possis. Quin tu me vides, qui ex qua provincia, T. Flaminius, L. Paullus, Quinctus Metellus, T. Didius, innumerabiles alii leci cupiditate commoti, triumpharunt Ex ea sic redii, ut ad portam Esquilinam Macedoniam lauream conculcarim, ipse cum hominibus quindecim male vestitis ad portam Caelimontanam sitiens pervenerim? quo in loco mihi libertus, praeclaro Imperatori, domum ex hac die biduo ante conduxerat. Quae vacua si non fuisset, in campo Martio mihi tabernaculum collocassem. Nummus interea mihi Caesar, neglectis vehiculis triumphalibus, domi manet, et manebit. Rationes ad aerarium retuli continuo, sicut tua lex iubebat: neque alia ulla in relegi tuae parui. quas rationes, si cognoris, intelliges nemini plus, quam mihi, literas profuisse? ita enim sunt perscriptae scite, et literate, ut Scriba ad aerarium, qui eas retulit, praescriptis rationibus secum ipse, caput sinistra manu perfricans, commurmuratus sint. Ratio quidem hercle apparet, argentum si/xetai


page 886, image: s900

[note: (a) Abitt, ut Plaut. in Triaum.] hac tu oratione, non dubito, quin illum iam afcendentem in currum possis revocare. O tenebrae, ô lutum, ô sordes, ô paterni generis oblite, materni vix memor. ita nescioquid istud factum, humile, demissum, sordidum, inferius etiam est, quam ut Mediolanensi praecone, avo tuo dignum esse videatur, L. Crassus, homo sapientissimus nostrae civitatis, spiculis prope scrutatus est Alpes, ut ut ibi hostis non erat, ibi triumphi causam aliquam quaereret. Eadem cupiditate vir summo ingenio praeditus C. Cotta, nullo certo heste, flagravit. Eorum neuter triumphavit: quod alteri illum honorem collega, alterimors ademit. Irrisa est abs te paulo ante M. Pisonis cupiditas triumphandi, a qua te longe dixisti abhorrere. Quietiamsi minus magnum bellum gesserat, ut abs te dictum est: tamen istum honorem contemnendum non putavit, tu eruditior quam Piso: prudentior, quam Cotta: abundantior consilio, ingenio, sapientia, quam Crassus: ea contemnis, quae illi idiotae, ut tu appellas, praeclara duxerunt. Quod si reprehendis, quod cupidi laureae fuerint, cum bella aut parva, aut nulla gessissent: tu tantis nati nibus subactis, tantis rebus gestis, minime fructum laborum tuorum, praemia periculorum, virtutis insignia contemnere debuisti, neque vero contempsisti, licet Themista sapientiov, sed ostuum ferreum Senarus convitio verberari noluisti.

IMITATIO.

Licebit in confutatione atque irrisione illorum imitande usurtare, quirem aliquam, officium, aut honorem, ad quem per natura, aut generis, aut ingenis, aut virtutis defectum aspirare non possunt, eam se contemnere ac nolle ostendunt; neque facultatis, aut virtutis indigentiam profiteantur e. g. libris seribendis nolle se eccupari dictitant, ut in quibus plus sape vanitatis, quam utilitatis. Quos pari ratione facile a vanitate per dissimulationem impotentia quaesita argues.



page 887, image: s901

III. Refutaetio ingeniosa pro concessionem obiectorum, consequentibus et causis minime absurdis. Cicero pro Plancio contra Cassum et Laterensem in fine.

1. Fatetur Plancium neque disertum, neque Iurisconsultum esse; sed haec illi in munere adilitatis administrande obstare negat. Favet enim Laterensi suas laudes.

2. Admittit quod Laterensis in quaestur a huius Cirenis liberalis fuerit, tamen hanc liberalitatem populo Romano non satis innotuisse, idque suae quaesturae in Sicilia exemplo, tradit, plusque sua sedulitate praesentem Romae valuisse Plancium.

3. Fatetur sebonis omnibus Romae debere, non soli Plancio. eo quod Plancio propter se faverint in electione omnes, etiam si illi, ut fratri et liberis, favere, quod per hunc illis sit conservatus. Gratitudine denique tamquam amicitia vinculo gloriatur.

4. Concedit se in discessu exulem auxiliis aliorum oblatis uti noluisse, ne sui causa ab improbis forte armati probi opprimer entur.

5. Mortem se timuisse, sed iure, fataetur, ne secum resp. eladem ferret.

6. Non diffitetur Laterensem in republ liberum esse; se vero etiam tum esse maxime, cum quandoque tempori serviat.

Quaeris, Cassi; num desertus sit Plancius? imo, id quod fatendum est, ne sibi quidem videtur. Non iurisconsultus? quasi quisquam sit, qui sibi hunc falsum de iure respondisse dicat. Omnes enim istiusmodi artes in iisreprehenduntur, qui cum possessi fuerint, satisfacere non possunt: non in iis, qui abfuisse ab his studiis confitentur. Virtus, probitas, integritas in candidato, non linguae volubilitas, non ars, non scientia, requiri solet. Ut nos in mancipiis parandis, quamvis frugi hominem, si


page 888, image: s902

pro fabro, aut pro textore eminus, ferremoleste solemus, si eas artes, quas in emendo secuti sumus, forte nesciverit: sin autem eminus, quem villicum imponeremus, quem pecori praeficeremus, nihil in eo, nisi frugasitatem, laborem, vigilantiam, esse curamus: sic populus Romanus diligit Magistratus, quasi Reipublicae villicos: in quibus, si quae praeterea est ars, facile patitur. sin minus facile virtute corum et innocentia contentus est. Quotus enim quisque disertus? quotus quisque iuris peritus est, ut cos numeres qui volunt esse? quod si praeterea honore dignus nemo, quidnam tot optimis et ornatissimis civibus est futurum? iubes Plancium de vitiis Laterensis dicere. Nihil potest, nisi eum nimis in se iracundum putabis fuisse. Idem effers Laterensem laudibus. Facile patior id de te agere multis verbis, quod ad iudicium non pertineat: et id te accusantem tam diu dicere, quod ego defensor sine periculo possim confiteri. Atqui non modo confiteor summa in Laterense ornamenta esse, sed te etiam reprehendo, quod ea non enumeres: alia quaedam inania, et levia conquiras. Praeneste fecisse ludos. quid alii quae stores, nonneidem fecerunt.

2. Cyrenis liberalem in publicanos, iustum in socios fuisse. Quis negat? sed ita multa Romae geruntur, ut vix ca. quae fiunt in provinciis, audiantur. Non vereor, ne mihi aliquid, Iudices, videor arrogasse, si de quaestura mea dixero. Quam vis enim illa floruerit, tamen eum me postea fuisse in maximis rebus arbitror, ut non ita mihi multum sit ex quaesturae laude repetendam: sed tamen non vereor, nequis audeat dicere, ullius in Sicilia quaesturam, aut gratiorem, aut clariorem fuisse. Vere, me hercules, hoc dicam: sic tum existimabam, nihil homines, unquam aliud Romae, nisi de quaestura mea loqui. Frumenti in summa caritate maximum numerum miseram, negoriatoribus comis, mercatoribus iustus, municipibus liberalis, sociis abstinens, omnibus eram visus in omni officio diligentissimus, excogitati quidam erant a Siculis honores inauditi. Itaque hac spe discedebam, ut mihi populum R. ultro omnia delaturum putarem. At ego, cum casu diebusiis, itineris faciendi causa decedens e provincia,


page 889, image: s903

Puteolos forte venissem, cum plurimi et lautissimi solent esse in iis locis: concidi pene, iudices, cum ex me quidam quaesisset, quo die Roma exissem, et numquid in ea esset novi: cui cum respondissem, me e provincia discedere: etiam me hercules, inquit, ut opinor, ex Africa. Huic ego iam stomachans fastidiose, imo ex Sicilia, inquam. Tum quidam, quasi qui omnia sciret. Quid? tu nescis, inquit, hunc Syracusis quaestorem fuisse? quid multa? destiti stomachari, et me unum ex iis feci, qui ad aquas venissent. Sed ea res, Iudices, haud scio an plus mihi profuerit, quam si mihi omnes tum essent congratulati. Nam posteaquam sensi populum Romanum aures hebetiores, oculos acres, atque a cutos habere: destiti quid deme audituri essent homines, cogitare: feci, ut postea quotidie me praesentem viderent: habitavi in oculis: pressi forum: neminem a congressu meo, neque ianitor meus neque somnus absterruit. Ecquid ego dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium quidem unquam otiosum? nam, quas tu commemoras, Cassi, legere te solere orationes, cum otiosus sis: has ego scripsi ludis et feriis, ne omnino unquam essem otiosus. Etenim M. Catonis illud, quod in principio scrip sit Originum suarum, semper magnificum et praeclarum putavi. Clarorum virorum atque magnorum, non minus otii, quam negotii rationem exstare oportere. Ita, si quam habeo, laudem, quae quanta sit, nescio, parta Romae est, quaesita in foro: meaque privata consilia publici quoque casus comprobaverunt, ut etiam summa respublica mihi domi fuerit gerenda, et urbs in urbe servanda. Eadem igitur, Cassi: via munita Laterensi est, idem virtutis cursus ad gloriam: hoc facilior fortasse, quod ego huc a me ortus, et per me nixus ascendi: istius egregia virtus adiuvabitur commendatione maiorum. Sed ut redeam ad Planium, numquam ex urbe abfuit, nisi forte lege, necessitate: non valuit rebus iisdem, quibus fortasse nonnulli; at valuit assiduitate, valuit observandis amicis, valuit liberalitate; fuit in oculis: petivit: est usus ratione, qua minima in vidia, non homines plurimi eiusdem honores consecuti sunt.

3. Nam quod ais, Cassi, non me plus Mancio


page 890, image: s904

debere, quam bonis omnibus, quod iis aeque mea salus cara fuit: ego me debere bonis omnibus fateor; sed etiam iis, quibus ego debeo. Boni viri, et cives, aedilitiis comitiis, aliquid se meo nomine debere Plancio dicebant. Verum me multis debere, et in iis Plancio? utrum igitur me conturbare oportet: an ceteris, cum cuiusque dies venerit, hoc tamen quod urget, nunc cum petitur, dissolvere: Queris a me, Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est charissimus, quid pro meis liberis, quibus nihil potest esse iucundius, amplius, quam pro Plancio facio, facere possim: nec vides istorum ipsorum charitate ad huius salutem defendendam maxime stimulari me, atqueexcitari. Nam neque illis huius salute, a quo meam sciunt esse defensam, quidquam est optatius: et ego ipsenumquam illos aspicio, quin per hunc me his conservatum esse meminerim, huiusque meriti in se recorder. Etenim Iudices, cum omnibus virtutibus me affectum esse cupiam, tamen nihil est, quod malim, quam me et gratum esse, et videri. Haec est enim una virtus non solum maxima, sed etiam mater virtutum omnium reliquarum. Quid est pietas, nisi voluntas grata in parentes? qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de patria bene merentes; nisi qui patriae beneficia meminerunt? qui sunt sancti, qui religionem colentes; nisi qui meritam Diis immortalibus gratiam, iustis honoribus et memori mente persolvunt? quae potest esse iucunditas vitae, sublatisamicitiis? quae porro amicitia potest esse inter ingratos? quis est nostrum liberaliter educatus, cui non educatores, cui non magistri fui, atque Doctores, cui non locus ille mutus, ubi ipse altus aut doctus est, cum grata recordatione in mente versetur? cuius opes tantae esse possunt, aut unquam fuerunt, quae sine multorum amicorum officiis stare possint? quae certe sublata [orig: sublatâ] memoria [orig: memoriâ] et gratia [orig: gratiâ], nulla exstare possunt. Etenim nihil tam proprium hominis existimo, quam non modo beneficio, sed etiam benevolentiae significatione alligari: nihil porro tam inhumanum, tam immane, tam ferum, quam committere, ut beneficio non dicam indignus, sed victus esse videare. quae cum ita sint, iam succumbam, Laterensis isti tuae orationi, in co ipso, in quo nihil potest


page 891, image: s905

esse nimium: et quoniam ita tu vis, nimium me gratum esse concedam: petamque a vobis, Iudices, ut eum beneficio complectamini, quem qui reprebenderit, in eo reprehendit, quod gratum praeter modum dicat esse. Neque enim ad negligendam meam gratiam debet valere, quod dixit; idem vos nec nocentes, nec litigiosos esse, quo minus me apud vos valere oporteret. quasi vero in amicitia mea non haec praesidia (si qua forte sunt in me) parata semperamicis esse maluerim, quam necessaria. Etenim ego de me tantum audeo dicere, amicitiam meam voluptati pluribus, quam prae sidio fuisse: meque vehementer vitae meae paeniteret, si in mea familiaritate locus esset memini, nisi litigioso, aut nocenti.

4. Sed sunt haec leviora: illa vero graviora, atque magna, quod meum discessum, quem saepe defleras: nunc quasi reprehen dere et subaccusare voluisti; dixisti enim, non auxilium mihi, sed me auxilio defuisse. ego vero fateor me hercule, quod viderim mihi auxilium non deesse, idcireo me illi auxilia pepercisse. Quis enim starus, quod discrimen, quae fuerit in republ tempestas illa, quis nescit? Tribunitius me terror, an consularis furor movit? decertare mihi ferro magnum fuit, cum reliquis corum, quos ego florentes atque integros sineferro viceram? Consules post hominum memoriam teterrimiatque turpissimi, sicut et illa principia, et hi recentes rerum exitus declararunt: quorum alter exercitum perdidit, alter vendidit emptis provinciis: a Senatu, a Rep. a bonis omnibus defecerant: qui exercitibus, qui armis, qui opibus, plurimum poterant, cum, quid sentirent, nesciretur, furialis illa vox, nefariis stupris, religiosis altaribus effeminata, secum et illos, et consules facere acerbissime personabat: egentes in locupletes, perditi in bonos, servi in Dominosarmabantur. Aderat mecum Senatur, et quidem veste mutata: quod pro me uno, post hominum memoriam, publico consilio susceptum est. Sed recordare, qui cum fuerint Consulum no mine hostes, qui soli in hac urbe Senatum Senatui parere non siverint: edictoque suo non luctum patrib. conscriptis, sed luctus iudieia ademerint. Ademerat mecum cun ctus equestor ordo: quem quidem in concionib. Saltator ille Catilinae consul,


page 892, image: s906

proseriptionis denuntiatione terrebat: ac tota Italia convenerat; cui quidem belli intestini, et vastitatis metus inferebatur. Hisce ego auxiliis studentibus, atque incitatis, uti me, Laterensis, potuisse confiteor; sed erat non iure, non legibus, non disceptando decertan dum (nam profecto, praesertim tam bon causa, numquam, quo ceteri abundarunt, id mihi ipsi auxilium meum defuisset) armis, fuit armis, inquam, fuit demicandum: quibus a servis, atque a servorum ducibus, caedem fieri Senatus et bonorum reipubl. exitiosum fuisset. Vinci autem improbos a bonis fateor fuisse praeclarum, si finem eum vincendi viderem; quam profecto non videbam. Ubi enim praesto fuisset aut tam fortis Consul quam L. Opimius? quam C. Marius, quam L. Flaccus? quibus ducibus improbos cives resp. vicit armatis: aut, si minusfortes, attamen tam iusti, quam P. Mucius qui arma, quae privatus sumpsit P. Scipio, ea, F. Graccho interempto, iure optimo sumpta esse defendit? Esset igitur pugnandum cum Consulibus. Nihil amplius dico, nisi illud, victoriae nostrae gravesadversarios pararos, interitus nullos auctores esse videbam. Hisce ego auxiliis salutis meae si iccirco defui, quia nolui dimicare: fatebor id quod vis, non mihi auxilium, sed me auxilio defuisse. Sin autem, quo maiora studia in me bonorum fuerunt, hoe iis magis consulendum, et parcendum putavi: tu id in me reprehendis, quod Qu. Metello laudi datum est, hodieque est et semper erit maximae gloriae? quem, ut potes ex multis audire, qui tum affuerunt, in victissimis viris, constat bonis cessisse: nec fuisse dubium, quin contentione et armis superior posset esse. Ergo ille cum suum, non cum Senatus factum defenderet: cum perseverantiam sententiae suae, non saltem reipubl. retinuisset: tamen ob illam constantiam, qua illud voluntarium vulnus accepit, iustissimos omnium Metellorum et clarissimos triumphos gloriae laude superavit, quod et illos improbissimos eives intersici noluit, et ne quis bonus interiret in eadem caede, providit. Ego tantis periculis propositis; cum, si victus essem, interitus reipublicae; si vicissem, infinita dimicatio pararetur, committerem, ut idem perditor reipublicae nominarer, qui servator fuissem?



page 893, image: s907

5. Mortem me timuisse dicis, ego vero ne immortalitatem quidem contra rempubl. accipiendam putarem, nedum emori cum pernicie reipubl. vellem. Nam qui pro republ. vitam reddiderunt (licet me decipere dicatis numquam me hercule cos mortem potius, quam immortalitatem assecutos putavi. Ego vero si tum illorum impiorum ferro ac manu concedissem, in perpetuum resp. civile praesidium salutis suae perdidisset. Quin etiam; si me vis aliqua morbi, aut natura ipsa consumpsisset: tamen auxilia posteritatis essent imminuta, quod peremptum esset mea [orig: meâ] morte id exemplum, qualis futurus in me retinendo fuisset Senatus; populusque Romanus. An si unquam in me vitae cupiditas fuisset, ego mense Decembri mei consulatus, omnium parricidarum tela commossem [orig: commôssem]? quae, si viginti quae sissem dies, in aliorum iugulum Consulum recidissent. Quamobrem si vitae cupiditas contra remp. est turpis, certe multo mortis cupiditas mea turpior fuisset, cum pernicie civitatis.

6. Nam quod te in republ. liberum esse gloriatus es, id ego et fateor, et laetor; et tibi etiam in hoc gratuler. quod me autem negasti: in eo neque te; neque quem quam diutius patiar errare. Nam si quis idcirco aliquid de libertate mea dimin utum putat, quod non ab omnibus eisdem, a quibus antea solitus sum dissentire, dissentiam: primum si bene de me meritis gratum me praebeo, non desino incurrere in crimen hominis nimium memoris, nimiumque grati. Sin autem, sine ullo reip. detrimento, respicio etiam aliquando salutem, tum meam, tum meorum: certe non modo non sum reprehendendus, sed etiam, si ruere vellem, boni viri me, ut ne id facerem, rogarent. Res vero ipsa publica si loqui posset, ageret mecum, ut quoniam sibi servissem semper; numquam mihi: fructus autem ex sese, non ut oportuisset, laetos et uberes, sed magna [orig: magnâ] acerbitate permixtos tulissem: ut mihi servirem, consulerem meis: se non modo satis habere a me, sed etiam vereri, ne parum mihi pro eo, quod tum a me haberet, reddidisset. Quod si horum ego nihil cogito? et idem sum in rep ublica qui fui semper? tamenne tu libertatem requires meam quam tu ponis in eo, si semper cum iis, quibuscum aliquando


page 894, image: s908

contendimus, depugnemus, quod est longe secus. Stare enim omnes debemus, tamquam in orbe aliquo reip. qui quoniam versetur, eam deligere partem debemus, ad quam nos ullius utilitas, salusque converterit. Ego autem C. Pompeium, non dico, auctorem, ducem, defensorem salutis meae (nam haec privatim fortasse offi ciorum memoriam et gratiam quarunt) sed dico hoc, quod ad salutem reip. pertinet; ego cum non tuear, quem omnes in rep. Principem esse concedunt? Ego C. Caesaris laudibus desim, quas primum Pop. R. nunc etiam Senatus, cui me semper addixi, plurimis atque amplissimis iudiciis videam esse celebratas? Tum me hercule me confitear, non iudicium aliquod habuisse de reip. utilitate, sed hominibusamicum, aut inimicum fuisse. An cum videam navem secundis ventis cursum tenentem suum, si non ea eum petat portum, quem aliquan do putavi: sed alium non minustutum atque tranquillum: cum tempestate pugnem periculose potius, quam illi, salute praesertim proposita, obtemperem, et paream? Neque enim in constantis puto sententiam tamquam aliquod navigium, atque cursum ex reip. tempestate moderari Ego vero didici, haec vidi, haec scripta legi, haec de sapientissimis et clarissimis viris, et in hac rep. et in aliis civitatibus monumenta nobis litterae prodiderunt: non semper easdem sententias ab iisdem, sed, quascun que reip. status, inclinatio temporum, ratio concordiae postularet, esse defendendas. Quod ego, et facio Laterensis, et semper faciam: libertatemque quam in me requnis, quam ego, neque dimisi unquam, neque dimittam, non in pertinacia, sed in qua dam noderatione positam putabo.

IMITATIO.

Cum in hoc loco diversa concurrant, diffcile erit uni exemplo aptare emnia. Serviet, cum amicus amicum gratitudinis causa sese tueri asseret, quamvis contra amicum alterum; ut cum Ionathas pro Davide apud parentem pugnat, memor beneficiorum quae Pater et regnum per Davidem Goliathi victorem acceperit etc. quamvis rudis David Paster, neque aliis aulicorum nobilium disciplinis excultus fuerit.



page 895, image: s909

IV. Refutationis modestae atque eruditae exemplum, quo consul Cicero Muraenam de ambitu sequentis consulatus, a Serv. Sulpitio et M. Catone accusatum tuetur. Pro Muraena. Orat. 22. inprincip.

1. Muraenam seque ipsum defendit Cicero adversus Caronem: quod is obiceret indignum esse Ciceronem Consulem, qui legem de ambitu hoc anno tulisset, reum Muraenam tueri, ait enim; quod merite Consul consulem, eumque innoa utem propugnet.

2 Sulpitio quaerenti, quod Cicero veteris erga se amicitiae iura violaret, dum adversario competitori adsisteret, respondet se petenti consulatum Suipitio adstitisse, tamquam amicum: periclitanti nunc de bonore et urbe Muranae, in aequa causa, id praestave, quod nec inimico negare iure possit.

3. Causam Muraenae aggreditur, illique obiecta diluit: ut quod ille Asiam luxuriae gratia expetierit, Cicerone tam frivolam Catonis obiectionem eludente, cum in armis illic victoriose pereunti adhaeserit: et saltasse gratis fingatur, quem ebrium fuisse ne quidam constet.

4. Fori, iurisque ignorantiam cum Sulpitius Muaenae obiecisset, Cicero plus in armis, quam iuris cognitione subsidii esse reip. declarat.

Primum M. Catoni vitam ad certam rationis normam dirigenti et diligentissime perpedenti momenta officiorum omnium, de officio meo respondebo, Negat fuisse rectum Cato, me et consulem, et legis ambitus latorem, et tam severe gesto consulatu, causam L. Muraenae attingere, huius reprehensio me vehementer movernon solum ut vobis, Iudices, qulbus maxime debeo, verum etiam ut ipsi Catoni, gravissimo atque integerrime


page 896, image: s910

viro rationem facti mei probem. A quo tandem M. Cato est aequius consulem defendi, quam a consule. Quis mihi in republ. potest, aut debet esse coniunctior, quam is cui resp. a me una traditur sustinenda magnis laboribus et periculis sustentata. Quod si in iis rebus repetendls; quae mancipii sunt, is periculum iudicii praestare debet, qui se nexu obligavit, profecto etiam rectius in iudicio consulis designati, is potissimum Consul, qui consulem declaravi, aucotr ben eficii populi Romani defensorque periculi esse debebit. Ac si, ut nonnullis in civitatibus fieri solet patronus huic causae publicae constitueretur, is potissime honore affecto defensor daretur, qui eodem honore praeditus, non minus afferret ad dicen dum auctoritatis, quam facultatis. Quod si a portu solventibus iis qui iam in portum ex alto in uchuntur praecipere summo studio solent, et tempestatum rationem, et praedonum, et locorum; quod natura affert, ut eis faveamus, qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus, ingrediantur: quo tandem me animo esse oportet, prope iam ex magna iactatione terram videntem in hunc, cui video maximas reipubl. tempeftates esse subeundas? Quare si est boni Consulis non solum videre quid agatur, verum etiam providere quid futurum sit, ostendam alio loco, quantum salutis communis intersit, duos consules in republ. Calendis Ianuar. esse. Quod fl ita est, non tam me officium debuit, ad hominis amiei fortunas, quam resp. Consulem, ad communem salutem defendendam, vocare. Nam quod legem de ambitu tuli; certe ita tuli, ut eam quam mihimetipsi iam pridem tulerim, de civium periculis defendendis, non abrogarem. Etenim si largitionem factam esse confiterer, idquefactum esse defenderem, facerem improbe, etiam si alius legem tulisset: cum vero nihil commissum contra legem esse defendam, quid est, quod meam defen sionem ratio legis impediat? Negat esse eiusdem severitatis, Catilinam exitium reipubl. intra moenia molientem, verbis et pene Imperio, urbe expulisse, et nunc pro L. Muraena dicere. Ego autem has partes lenitatis et misericordiae, quas me natura ipsa docuit, semper egi libenter; illam vero gravitatis severitatisque personam non ap petivi, sed ab republ. mihi


page 897, image: s911

impositam sustinui, sicut huius Imperii dignitas, in summo periculo civium, postulabat. Quod si tum, cum resp. vim ad severitatem desiderabat, vici naturam, et tam vehemens sui, quam cogebar, non quam volebam; nunc cum omnes causae ad misericordiam, atque ad humanitatem vocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetudinique servire? Ac de officio defensionis meae, et de ratione accusationis tuae fortasse etiam, alia in parte orationis dicendum nobis erit.

Sed me, iudices, non minus hominis sapientissimi atque ornatissimi Ser. Sulpitii conquestio, quam Catonis accusatio commovebat, qui gravissime se ferre dixit, me familiaritatis necessitudinisque oblitum causam L. Muraenae contra se defendere. Huic ego Iudices satisfacere cupio, vosque adhibere arbitros. Nam cum grave et vere accufari in amicitia, tum etiam si falso accusaveris non est negligendum. Ego Servi Sulpiti, me, in petitione tua, tibi omnia officia atquestudia, pro nostra necessitudine, et debuisse confiteor, et praestitisse arbitror. Nihil tibi consulatum petenti a me defuit, quod esset aut a gratioso, aut a Consule postulandum. Abiit illud tempus, mutata ratio est Sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra honorem L. Muraenae quantum tu a me postulare ausus sis, tantum dedisse, contra salutem nihil debere. Neque enim, si tibi tum, cum peteres consulatum, affui, idcirco nunc, cum Muraenam ipsum petas, adiutor eodem pacto esse debeo. Atque hoc non modo non laudari, sed ne concedi quidem potest, ut amicis nostris accusantibus non etiam alienissimos defendamus. Mihi autem, cum Muraena, Iudices, et vetus, et magna amicitia est, quae in capitis dimicatione a Servio Sulpitio non idcirco obruetur, quod ab eodem in honoris contentione superata est. Quae si causa non esset, tamen vel dignitas, vel honoris eius, quem adeptus est, amplitudo, summam mihi superbiae crudelitatisque famam inussisset, si hominis, et suis, et Populi Romani ornamentis amplissimi, causam tanti periculi repudiassem. Neque enim iam mihi licet, neque est integrum, ut meum laborem hominum periculis sublevandis non impertiam. Nam cum praemia mihi tanta, pro hac industria, sint data,


page 898, image: s912

quanta antea nemini: labores per quos ea coeperis, cum adeptus sis, deponere, esset hominis et astuti, et ingrati. Quod si licet desinere, si te auctore possum, si nulla inertiae, nulla superbiae turpitudo, nulla inhumanitatis culpa suscipitur, ego vero libenter desino: sin autem fuga laboris desidiam, repudiatio supplicum superbiam; amicorum neglectio improbitatem coarguit, nimirum haec causa est eiusmodi, quam nec industrius, nec misericors, nec officiosus deserere possit. Atque huiusce rei coniecturam de tuo ipsius studio, Servi, facillime coeperis. Nam si tibi necesse putas etiam adversariis amicorum tuorum de iure consulentibus respondere: si turpe existimas, te advocato illumipsum, quem aliquando contra veneris, causa cadere? noli tam esse in iustus; ut cum tui fontes vel inimicis tuis pateant, nostros rivulos etiam amicis putes clausos esse oportere. Etenim si me tua familiaritas ab hac causa remo visset, et si hoc idem, Q. Hortensio, M. Crasso clarissimis viris, si item ceteris, a quibus intelligo tuam gratiam magni aestimari, accidisset, in ea civitate Consul designatus defensorem non haberet, in qua nemini unquam infimo maiores nostri patronum deesse voluerunt. Ego vero, Iudices, ipse me existimarem nefarium si amico, crudelem si misero, superbum si Consuli defuissem. Quare quod dandum est amicitiae, large dabitur a me, ut tecum agam, Servi, non secus ac si meus esses frater, qui mihi est charissimus, isto in loco, quod tribuendum est officio, fidei, religioni adita moderabor, ut meminerim me contra amici studium, pro amici periculo dicere.

Intelligo, Iudices, tres totius accusationis partes fuisse, et earum unam in reprchen sione vitae, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam. Harum trium prima illa, quae gravissima esse debebat, ita fuit infirma, et levis, ut illos lex magis quae dam accusatoria, quam vera maledicendi facultas, de vita L. Murenae, dicere aliquid coegerit. Obiecta est enim Asia, quae ab hoc non ad voluptatem et luxuriam expetita est, sed in militari labore peragrata. Qui si adolescens, patre suo Imperatore, non meruisset, aut hostem,


page 899, image: s913

aut Patris Imperium timuisse, aut a parente repudiatus videretur. Au, cum sederein equis triumphantium praerextati potissimum filii soleant, huic donis militaribus patris triumphum decorare fugiendum fuit, ut rebus communiter gestis, pene simul cum Patre triumpharet? Hic vero Iudices, et fuit in Asia, et viro fortissimo parenti suo magno adiumento in periculis, solatio in laboribus, gratulationi in victoria fuit. Etsi habeat Asia suspicionem luxuriae quandam, non Asiam numquam vidisse, sed in Asia continenter vixisse, laudandum est. Quamobrem non Asiae nomen obiciendum Muraenae fuit, ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria nomini constitura est? sed aliquod, aut in Asia susceptum, aut ex Asia deportatum flagitium ac dedecus. Meruisse vero stipendia, in eo bello, quod tum Pop. R. non modo maximum; sed etiam solum gerebat, virtutis; Patre Imperatore libentissime meruisse, pietatis: finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum fuisse, felicitatis fuit. Maledicto quidem idcirco nihil in hisce rebus loci est, quod omnia laus occupavit. Saltatorem appellat L. Muraenam Cato: Maledictum est, si vere obicitur, vehementis accusatoris; sin falso, maledici von civiatoris. Quare, cum ista sis auctoritate, non debes M. Cato arripere maledictum ex trivio, aut scurrarum aliquo convitio, neque temere consulem Pop. R. Saltatorem vocare; sed conspicere, quibus praeterea vitiis affectum esse necesse sit eum, cui vere istud obici potest. Nemo n. fere saltat sobrius, nisi forte insanit; neque in solitudine, neque in convivio moderato, atque honesto: intempestivi convivii, amoeni loci, multarum deliciarum comes est extrema saltatio. Tu mihi arripis id, quod necesse est omnium vitiorum esse postremum, relinquis illa, quibus remotis, hoc vitium omnino esse non potest. Nullum turpe convivium, non amor, non commessatio, non libido, non sumptus ostenditur, et cum ea non reperiantur, quae voluptatis nomen habent, quaeque vitiosa sunt, in quo ipsam luxuriam, reperire non potes, in eo te umbram luxuriae reperturum putas? Reliqui temporis spatium in contentionem vocatur ab utroque dissimillima ratione tractatum! Servius hic nobiscum hanc urbanam


page 900, image: s914

militiam respondendi, scribendi, cavendi, plenam sollicirudinis ac stomachi secutus est: ius civilc didicit, multum vigilavit, laboravit. Praesto multis fuit, multorum stultitiam perpessus est, arrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit, vixit ad aliorum arbitrium, non ad suum. Magna laus et grata hominibus, unum hominem elaborare in ea scientia, quae sit multis profutura. Quid Muraena interea? fortissimo ac sapientissimo viro, summo Imperatori legatus Lucio Lucullo fuit, qua [orig: quâ] in legione duxit exercitum, signa contulit, manum conservit, magnas copias hostium fudit, urbes partim vi, partim obsidione coepit, Asiam istam refertam, et eandem delicatam, sic obiit; ut in ea neque avaritiae, neque luxuriae vestigium reliquerit. Maximo in bello sic est versatus, ut hic multas res, et magnas, sine Imperatore gesserit, nullam sine hoc Imperator. Atque haec quamquam praesente L. Lucullo loquar, tamen ne ab ipso, propter periculum nostrum, concessam videamur habere licentiam fingendi, publicis literis testata sunt omnia, quibus L. Lucullus tantum laudis impertit, quantum neque ambitiosus Imperator, neque in vidus tribuere, in communicanda alteri gloria, debuit. Summa in utroque est honestas, summa dignita??, quam ego, si mihi per Servium liceat, pari, atque eadem in laude, ponam. Sed non licet: exagitat rem militarem, in sectatur: totam hanc legationem assiduiratis et operarum harum quo tidianarum, putat esse consulatum Apud exercitum, inquit, mihi fueris tot annis? forum non attigeris? abfueris tamdiu? et cum longo intervallo veneris, cum iis, qui in foro habitarunt, dignitate contendas? Primum ista nostra assiduitas, Servi, nescis quantum interdum afferat hominibus fastidii, quantum satietatis. Mihi quidem vehementer expedit, positam in oculis esse gratiam; sed tamen ego mei satietatem magno cum labore superavi, et tu idem fortasse, veruntamen nostrum utrique desiderium nihil obfuisset. Sed, ut hoc omisso, ad studiorum, atque artium contentionem revertamur. Qui [orig: Quî] poterit dubitari, quin ad consulatum adipiscendum multo plus adferat dignitas rei militaris, quam iuris civilis gloria? Vigilas tu de nocte, ut tuis consultoribus respondeas: ille, ut eo quo


page 901, image: s915

intendit, mature cum exercitu perveniat; te Gallorum, illum buccinarum cantus exsuscitat; tu actionem instituis; ille aciem instruxit; tu caves, ne tui consultores, illene urbes, et castra capiantur. Ille tenet et scit, ur hostium copiae; tu ut aquae pluviae arceantur. Ille exercitatus in propagandis finibus; tu in regendis. Ac nimirum (dicendum est enim, quod sentio) rei militaris virtus praestat ceteris omnibus. Haec populo Romano nomen, haec huic urbi aeternam gloriam peperit, haec orbem terrarum parere huic Imperio coegit? omnes res, omnia haec nostra praeclara studia, et haec forensis laus et industria latent in tutela ac praesidio bellicae virtutis. Simul atque increpuit suspicio tumultus, artes ilico nostrae conticescunt. Et quoniam mihi videris istam scientiam iuris, tamquam filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore versari; ut istud, nescio quid, quod tantopere didicisti, praeclarum esse aliquid arbitrere. Aliis ego te virtutibus continentiae, gravitatis, iustitiae, fidei, ceteris omnibus, consulari, et omni honore semper dignissimum iudicavi. Quod quidem ius civile didicisti: non dictam operam perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in illa disciplina munitam ad consulatum viam. Omnes enim artes, quae nobis populi R. studia conciliant, et admirabilem dignitatem, et pergratam utilitatem debent habere. Summa dignitas est in iis, qui militari laude antecellunt. Omnia enim quae sunt in Imperio, et in statu civitatis ab iis defendi et firmari putantur summa etiam utilitas: siquidem corum consilio et periculo, cum Republ. tum etiam nostris rebus, perfrui possumus.

IMITATIO.

In defensione Athanasii Episcopi Alexandrini, aut D. Chrysostomi, aliorumve, falso de arrogantia, ambitione aliisque sceleribus accusatorum huius loci imitatio serviet.

Appendix et Observatio.

Si quis his, quae de Confutatione tradidimus, plura


page 902, image: s916

apud Ciceronem desideret, intelliget ex artificio Orationum a nobis praemisso, quibus ex locis ea postulanda sint; cum quandoque defensionem totam Cicero ex adversariorum Confutatione adornaverit, quae Confirmationis vicefuit. Satis enim erat Reum suis purgatum sceleribus abire iudicio.

Ceterum si Refutationes per strictas interrogationes vibratas libeat videre, consule illam pro Quinctio n. 36. et seq. Et in testem Vatinium. Alia ad restium fidem infringendam pro flacco extat. Si tales quibus in Adversarium argumenta detorqueat, pro Aruspicum responsis, adversus Clodium a se deflexis, legantur, et pro Ligario, ubi obiecti huic criminis Tuberonem ipsum reum facit.

In Declamationibus hic eadem ratio, formaque quam supra ostendimus, teneri poterit, nisi quod intervallis ultro citroque disserendi, brevioribus aliquando finiri possit inter contradicentes oratio, ut in Dialogis assolet. Est enim singularis quaedam orationis vis, qua [orig: quâ] intortam accusationem strictim retorquet adversarius, et sententiam opposita [orig: oppositâ] sententia [orig: sententiâ], rationem ratione, par pari, restimonium testimonio eliditur, ac velut in arena cum singulis singula dimicant, quod Seneca in Tragoediis egregie quandoque praestitit, suisque etiam in Dialogis Cicero. Utrum hic modus in oratione diu minime erit producendus, ne Oratorium Dialogistam transformatus, sui instituti legigibus habeat. Poterit tamen ipse adversarii simul personam per sub iectiones, prolepses, obiectionesque alias sustinendo, ita nonnumquam confutationem exacuere.

CAPUT XXIII. De peroratione eiusque vi ac variet ate exemplis proposita.

AD perorationem et quae illam comitantur, ut sunt amplificatio et affectus, seu motus animorum, tamquam ultimum Palaestrae nostrae actum venimus. Ex hoc victoria et aestimatio Oratoris praecipua sumitur. Qui


page 903, image: s917

hic ignarus, ignavusque succumbit, bravio excidit, gloriam eloquentiae amisit. Meta ad quam tenditur motus est, persuasioque audientium. Via qua [orig: quâ] pervenitur, enumeratio nervosa rationum praecipuarum, tum quarundam ex his per illustres non raro figuras, amplificatio est. De praeceptis huc spectantibus disseruimus lib. 1. cap. 21. 22. et 23. Haec autem pro re nata, et mutuum, quos spectabis diversitate adhibenda est. Cicero in plerisque perorationibus ad reorum defensionem spectantibus ad misericordiam inflexit, tanta viac facultate dicendi, ut cum plures de eadem causa dissererent, Ciceroni omnes partem ultimam, in qua victoriae spes sita erat, deferrent. Quare omnes Tullianae perorationes illustres sunt, et elaboratae, ex quibus unam alteramque singulari contentione vibratam, hic adducimus, atque in ceteris ad insum remittimus Tullium.

Exemplum 1. Perorationis.

Fonteium ob Galliae praeturam male ut Pletorius arguebat administratam, ideoque repetundarum postulatum Cicero hao peroratione tuetur, qua 1. Innoxium esse declarat. 2. Matras ac sororis intercessione. 3. Et ipsius Fonteii calamitate commemorata, iudices ad miserationem in flectit, per Apostrophas ad iudices et reum institutas.

1. M. Fonteius ita duabus actionibus accusatus est, ut obiectum nihil sit, quo significari vestigium libidinis, petulantiae, crudelitatis, audaciae possit. Non modo nullum facinus huius protulerunt; sed ne dictum quidem reprehenderunt. Quod si, aut quantam voluntatem habent ad hunc opprimendum, aut quantam ad maledicendum licentiam, tantum haberent, aut ad ementiendum animi, aut ad fingendum ingenii; non meliore fortuna ad probra nunc audienda Fonteius, quam illi de quibus antea commemoravi, fuisset.

Frugi igitur hominem, iudices, frugi inquam, et in omnibus vitae partibus moderatum ac temperantem, plenum pudoris, plenum officii, plenum religionis, videtis positum in vestra fide ac potestate: atqueita, ut


page 904, image: s918

commissus sit fidei, permissus potestati. Videre igitur, utrum sit aequius, hominem honestissimum, virum fortissimum, civem optimum dedi inimicissimis, atque imma nissi mis nationibus, an reddi amicis: praesertim cum to: res sint, quae vestris animis pro huius innocentis salute supplicent: primum generis antiquitas, quam Tusculo ex clarissimo municipio profectam videmus: tum autem continuae praeturae, quae et ceteris ornamentis, et existimatione innocentiae maxime floruerunt: deinderecens memoria parentis, cuius sanguinem non solum Asculanorum manus, a qua interfectus est, sed totum illud sociale bellum macula sceleris imbutum est.

2. Num etiam de matris hanc complexu lectissimae miserrimaeque feminae, vobis inspectantibus avellet atque abstrahet? praesertim cum virgo vestalis ex altera parte Germanum complexa teneat, vestramque iudices ac populi Romanifidem imploret: quae pro vobis liberisque vestris rot annis in Diis immortalibus placandis occupata est, ut ea nunc pro salute sua, fratrisque sui animos vestros placare possit: cui miserae quod praesidium, quod solatium reliquum est, hoc amisso: nam ceteri feminae gignere ipsae sibi praesidia et habere domi fortunarum omnium socium participemque possunt: huic vero virgini, quid est praeter fratrem, quod aut iucundum, aut carum esse possit? nolite pati iudices, aras deorum immortalium, Vestaequae matris, quotidianis virginis lamentationibus de vestro iudicio commoveri. Prospicite, ne ignis ille aeternus, nocturnis Fonteiae laboribus vigiliisque servatus, sacerdotis Vestae lacrimis exstinctus esse dicatur. Tendit ad vos Virgo Vestalis manus supplices easdem, quas pro vobis Diis immortalibus extendere consuevit. Cavete ne periculosum, superbumque sit eius vos obsecrationem repudiare, cuius preces si Dii aspernarentur, haec salva esse non possent.

3. Videtisne subiro, iudices, virum fortissimum M. Fonteium parentis et sororis commemoratione lacrimas profudisse? qui numquam in acie pertimuerit, qui se armatus in hostium manus immiserit, cum in eiusmodi periculis eadem se solatia suis relinquere arbitraretur, quae


page 905, image: s919

suus pater sibi reliquisset: idem nunc perturbato animo pertimescit, ne non modo ornamento, et adiumento non sit suis, sed etiam cum acerbissimo luctu dedecus aeternum miseris, atque ignominiam relinquat. O fortunam longe disparem, M. Fontei, si diligere potuisses, ut potius telis tibi Gallorum, quam periuriis intereundem esset: tum enim vitae socia virtus, mortis comes gloria fuisset: nunc vero qui est dolor? victoriae te atque Imperii poenas ad eorum arbitrium sufferre, qui aut victi armis sunt, aut in vitissimi paruerunt? a quo periculo defendite Iudices civem fortem. atque in nocentem: curate, ut nostris testibus plus, quam alienigenis credidisse videamini, plus saluti civium, quam hostium libidini consuluisse, graviorem duxisse eius observationem, quae vestris sacris praesit, quam, eorum audaciam, qui cum omnium sacris del ubrisque bella gesserunt. Postremo prospicite, Iudices, id quod ad dignitatem populi Romani maxime pertinet, ut plus apud vos preces virginis vestalis, quam minae Gallorum, valuisse videantur.

II. Ex adiunctis facti misericordis ad lacrimas et commiserationem se omnesque ceteros mirificavi Cicero fcommovet, per Exclamationes et Apostrophes. Pro Cn. Plancio. Orat. 32. in fine.

Cn. Plancium accusatum in aedilitatis petitione de ambitu Cicero quaestorem in Macedonia omni se humanitate exulantem suscepisse memorat, atque ex hac illius pietate miserationem concitat.

Dyrrachium cum venissem, cognovi, id qaudieram, refertam esse Graeciam sceleratissimorum hominum ac nefariorum, quorum impium ferrum, ignesque pestiferos meus ille consulatus e manibus extorserat: qui antequam de meo adventu audire potuissent, cum tum


page 906, image: s920

abessent, aliquorum dierum viam in Macedoniam, ad Planciumque perrexi. Hic vero simul atque me mare transisse cognovit: audi atque attende Laterensis, ut scias, quide ego Plancio debeam: confiteare aliquando, quod faciam, me et grate, et piefacere; huic, quae pro falute mea fecerit, si minus (profutura sint, obesse certe non oportere:) nam simul ac me Dyrrachium attigisse audivit, statim ad me lictoribus dimissis, insignibus abiectis, veste mutata profectus est, ô acerbam mihi, Iudices, memoriam temporis, illius, et loci, cum hic in me incidit, complexus est, conspersitque lacrimis, nec loqui prae maerore potuit. O rem cum auditu crudelem, tum visu nefariam? ô reliquos omnes dies, noctesque cas, quibus iste a me non recedent Thessalonicam me, in quaestoriumque perduxit. Hic ego nunc de Praetore Macedoniae nihil dicam amplius, nisi eum et civem optimum semper, et mihi amicum fuisse, sed eadem timuisse, quae ceteros: Cn. Plancium fuisse unum, non qui minus timerer: sed, si accederent ea, quae timerentur, mecum ea subire, et perpeti vellet, qui cum ad me L. Tubero, meus necessarius, qui fratri meo legatus fuisset, decedens ex Asia venisset, easque insidias, quas mihi paratas ab exulibus coniuratis audierat, animo amicissimo detulisset: in Asiam me ire propter illius Provinciae metum, et cum meo fratre necessitudinem comparatam non est passus. Vime, inquam, Plancius, et complexu suo retinuit, multosque menses a capite meo non discessit, abiecta [orig: abiectâ] quaestoria [orig: quaestoriâ] persona [orig: personâ], comitisque sumpta [orig: sumptâ]. O excubias tuas, Cn. Planci miserias, ô flebiles vigilias, ô noctes acerbas, ô custodiam etiam mei capitis infelicem, siquidem ego tibi vivus non prosum, qui fortasse mortuus profuissem. Memini enim, memini, neque unquam obliviscar noctis illius, cum tibi vigilanti, assidenti, maerenti vana quaedam miser, atque inania, falsa spe inductus, pollicebar: me si essem in patriam restitutus, praesentem tibi gratiam relaturum: sin autem vitam mihi sors ademisset, aut vis aliqua maior reditum peremisset, hos, (quos enim ego iam alios animo intuebar?) omnia tibi illorum laborum praemia pro me persoluturos, quid me aspectas? quid mea promissa repetis? quid meam


page 907, image: s921

sidem imploras? nihil tibi ego tum de meis opibus pollicebar, sed horum erga me benevolentiam promittebam, hos pro melugere, hosgemere, hos decertare pro meo capite, vitae periculo velle videbam: de horum desiderio, luctu, quaerelis quotidie aliquid tecum simul audiebam: nunc timeo, ne nihil tibi praeter lacrimas queam reddere, quas tu in meis acerbitatibus plurimas effudisti: quid enim possum aliud, nisi maerere? nisi flere? nisi te cum mea salute complecti? Salutem tibi iidem dare possunt, qui mihi reddiderunt. Huc exurgere tamen quaeso: retinebo et complectar, nec me solum deprecatorem fortunarum tu arum; sed comitem sociumque profitebor: atque ut spero, nemo erit tam crudeli animo, tamque inhumano, nec tam immemor meorum, non dicam in bonos meritorum, sed bonorum in me, qui a me mei servatorem capitis divellat ac distrahat. Non ego meis ornatum beneficiis a vobis deprecor, Iudices, sed custodem salutis meae: non opibus contendo, non auctoritate, non gratia [orig: gratiâ], sed precibus, sed lacrimis, sed misericordia [orig: misericordiâ]: mecumque vos simul miserrimus et optimus obtestatur parens, et pro uno filio duo patres deprecamur. Nolite. iudices, per vos, per fortunas vestras, et per liberos, inimicis meis, iis prae sertim, quos ego pro vestra salute suscepi, dare laetitiam gloriantibus, vos iam oblitos mei salutisque eius, a quo mea salus conservata est, hostes extitisse: nolite animum meum debilitaretum luctu, tum etiam metu commutatae vestrae voluntatis erga me: sinite me, quod vobis fretus huic saepe promisi, id a vobis ei persolvere. Teque C. Flavioro, et obrestor, qui meorum consiliorum in consulatu socius, periculorum particeps, rerum, quas gessi, adiutor fuisti, meque non modo salvum semper, sed etiam ornatum, florentemque voluisti: ut mihi per hos conserves cum, per quem me tibi, et his conservatum vides. Plura ne dicam, tuae me etiam lacrimae impediunt, vestraeque, Iudices, non solum meae: quibus ego magno in metu meo subito inducor in spem, vos eosdem in hoc conservando futuros, qui fueritis in me: quoniam istis vestris lacrimis, de illis recordor, quas pro me saepe. et multum profudistis.



page 908, image: s922

IMITATIO.

Has Perorationes facile proreis seu nocentibus seu innocentibus traduces. Ut pro Cicerone ipso contra Antonium apud Romanos disseratur, respublica ab ipso servata intercedat, filius obtestetur, etc.

Appendix et Observatio.

Ex multis pauca, sed plane illustria habes conclusionum exempla. Si tamen per haec magis lubeat evagari.

Rationes Cicero te enumerare docebit pro Archia, ubi brevitet causas, ob quas in urbe retinendus sit, enumerat. Rursus pro M. Caelio eius vitam studiaque in rempubl. repetit.

Amplificat pro Quinctio per comparationem et incrementum. Pro Aul. Cluentio materni sceleris exaggeratione, illi misericordiam, huic in vidiam conciliat. Rara etiam amplificatione, pro Milone, ipsius Milonis magno animo parriae valedicentis personam inducit, ac deinde ipse in terponit sese, precesque suas, cum lacrimis Cicero. ideoque hic potenter quoque ad miserationem inflectit.

Ad misericordiam disponit, et deprecatur. Pro Muraena, pristina [orig: pristinâ] ipsius fortuna [orig: fortunâ] cum praesenti comparata [orig: comparatâ], intercessione deinde Matris et liberorum. Pro Flacco obrestatio Ciceronis et silii parvi introductio potens est. Pro Caelio Pater senex, etiam misericordiam implorat. Pro Sylla ab invidia in adversarios ob immansuetudinem concitata, ad misericordiam Iudicum impetrandam, summa vi et lacrimis admistis, convertitur. Quandoque et prosopopaeiam feliciter adhibet; ut in 3. Agraria contra Rullum, et pro Roscio Amerino, apostrophe, sibi in perorationibus familiari, adiuncta. Quae ubi semel observaveris, pro Conclusionibus tibi neque varietas, neque vis dicendi est defutura.



page 909, image: s923

CAPUT XXIV. De Amplificatione, eiusque diversitate, et ornamentis per exempla demonstratis.

AMplificationem quibusdam exemplis seorsum illustrare, verum parcius lubet, quod multis iam in Confirmatione, atque etiam quibusdam in Narratione, illic ubi sceleratos homines perstrinxit, hoc praestitum a Cicerone egregie fuerit, quae si ad leges a nobis de Amplificationis traditione libro 1. cap. 22. expenderis, facile, deprehendes.

Hoc tamen de Amplificatione observes velim: modo illam latiori minusque Oratoribus hoc loco usitata significatione usurpari. Cum videlicet amplificari rem, aut argumentum aliquod dicimus, quod aliis aliisque inventionis fontibus locupletatur. Ut e. g. in Chria fit, cum eadem ratio a contrario, simili, exemplisque diducitur, aut factum aliquid suis adiunctis copiose exponitur, modo sensu magis stricto, pro rei alicuius brevi, sed dilucida per singulas partes, vel causas, vel effectus, vel adiuncta expositione, qua [orig: quâ] res sua magnitudine, tamquam in tabella et imagine, oculis animisque, ad motum aliquem affectumque exprimendum, subiciatur. Prior igitur amplificatio, et quaevis orationis dilatatio, sive ad docendum, sive ad delectandum, aut movendum fuse instituta: haec est brevis quaedam multorum comprehensio, quae sua claritate, magnitudine, ac vi collecta uno impetu oppugnet, expugnetque audientis animum.

Hanc diximus congerie, incremento, comparatione, ac ratiocinatione, tamquam quatuor inventionis, seu argumentationis locis gaudere. Deinde illustrioribus delectari figuris, ut hypotyposi, ethopoeia, prosopopoeia, aliisque de quibus actum de clocutione lib. 1. cap. 30 Age in tribus exemplis amplificationis dignitatem ac virtutem contemplemur.



page 910, image: s924

Exemplum I. Amplificatio per congeriem et incrementum ethopoeiis et hypotyposibus illustrata, qua [orig: quâ] mores perditorum hominnm graphice adumbrantur. Cicero post reditum in Senatu. Orat. 28.

1. Universe Aul. Gabinium et L. Pisonem Coss. sui exilii adiutores describit, deinde Gabinii impuros mores eiusque soctorum Clodii tribpl. et Cesonii mirifice depingit.

2. L. Pisonem reprehendit, quod impuro illi Gabinio, inse suisque magna inhumanitate repellendis, et opprimendis, adhaeserit.

1. Fuerunt duo Consules, quorum mentes angustae, humiles, pravae, oppletae tenebris ac sordibus, nomen ipsum consulatus, splendorem illius honoris, magnitudinem tanti Imperii nec intueri, nec sustinere, nec capere potuerunt: non consules, sed mercatores provinciarum, ac venditores vestrae dignitatis. Quorum alter, a me Catilinam amatorem suum, mutlsi audientibus, alter Cethegum consobrinum suum reposcebat: quime, duo sceleratissimi post hominum memoriam non consules, sed latrones, non modo deseruerunt, in causa praesertim publica, et consulari, sed prodiderunt, oppugnarunt, omni auxilio, non solum suo, sed etiam vestro, ceterorumque ordinum spoliatum esse voluerunt. Quorum alter tamen, neque me, neque quenquam fefellit. Quis enim ullam ullius boni spem haberet in eo, cuius primum tempus aetatis palam fuisset ad omnes libidines divulgatum? qui cum suam rem non minus strenue, quam postea publicam confecisset, egestatem, et luxuriam domestico lenocinio sustentavit? qui nisi in aram tribunatus confugisset, neque vim praetoris, nec multitudmem creditorum, nec bonorum praescriptionem effugere potuisset? Quo in Magistratu, nisi rogationem depitatico bello tulisset, profecto et


page 911, image: s925

egestate, et improbitate coactus piraticam ipse fecisset, ac minore quidem cum reipubl. detrimento, quam quod intra moenia nefarius hostis praedoque versatus est, quo inspectante ac sedente, legem tribunus pleb. tulit, ne auspiciis obtemperatur, ne obnuntiare concilio, aut comitiis, ne legi intercedere liceret, ut lex Aelia, et Fusia, ne valerent: quae nostri maiores certissima subsidia reipubl. contra tribunitios furores esse voluerunt. Idemquepostea, cum innumerabilis multitudo bonorum de capitolio supplex ad eum sordidata venisset; cumque adolescentes nobilissimi, cunctique equites Rom. se ad lenonis impurissimi pedes abiecissent: quo vultu cincinnatus ganeo, non solum civium lacrimas, verum etiam patriae preces repudavit? neque eo contentus fuit, sed etiam in concionem ascendit, eaque dixit, quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus: se Nonarum Dec. quae me consulefuissent, clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum. Neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit, compellavit: L. vero Lamiam equitem Rom. praestanti dignitate hominem, et saluti meae pro familiaritate reipublicae pro fortunis suis amicissimum consul Imperiosus exire urbe iussit, et cum vos vestem mutandam censuissetis, cunctique mutassetis, atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis oblitus cum toga praetexta, quam omnes praetores, aedilesque tum abiecerant, irrisit squalorem vestrum et luctum gravissimae civitatis: fecitque, quod nemo unquam tyrannus: ut, quo minus occulte vestrum malum gemeritis, nihil diceret; ne aperte incommoda patriae lugeretis, ediceret. Cum vero in circo Flaminio non a tribuno pleb. consul in concionem, sed a latrone, archipyrata adductus esset: primum processit, qua [orig: quâ] auctoritate vir? vini, somni, stupri plenus, madenti coma [orig: comâ], composito capillo, gravibus oculis, fluentibus buccis: pressa [orig: pressâ] voce, et temulenta: quod in cives indemnatos esset animadversum, id sibi dixit, gravis auctor vehem entissime displicere. Ubi nobis haec auctoritas tamdiu tanta latuit? cur in lustris, et helluationibus huius calamistrati saltatoris, tam eximia virtus tamdiu cessavit? Nam ille alter Cesonius


page 912, image: s926

Calventius ab adolescentia [orig: adolescentiâ] versatus est in foro, cum eum praeter simulatam versutamque tristitiam, nulla res commendaret, non consulis studium, non dicendi initia rei militaris, non cognoscendorum hominum, non liberalitas, quam praeteriens cum incultum, horridum, maestumque vidisses, etiamsi agrestem, et inhumanum existimares, tamen libidinosum, et perditum non dubitates. Cum hoc homine, aut cum stipite Aethiope, si in foro constitisses, nihil crederes interesse: sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum, neglectum, cappadocem, modo abreptum de gregevenalium diceres, idem domi, quam libidinosus, quam impurus, quam intemperans? Cum vero etiam literis studere in cipit, et helluo immanis cum Graeculis philosophari: tum est Epicureus, non penitus illi disciplinae, quae cumque est, deditus, sed captus uno verbo voluptatis. Habet autem magistros, non ex istis ineptis, qui dies totos de officio, ac de virtute disserunt, qui ad laborem, ad industriam, ad pericula pro patria subeunda adhortantur: sed eos, qui disputant horam nullam vacuam voluptate esse debere: in omni parte corporis semper oportere aliquod gaudium delectationemque versare. His utitur quasi praefectis libidinum suarum: hi voluptates omnes vestigant, atque odorantur: hi sunt conditores, instructoresque convivii: iidem expendunt, atque existimant voluptates, sententiamque dicunt, et iudicant, quantum cuique libidini tribuendum esse videatur: horum ille artibus eruditus, ita contempsit hanc prudentissimam civitatem, ut omnes suas libidines, omnia flagitia latere posse arbitraretur, si modo vultum oportun um in forum tulisset. Is non me (quamquam equidem non cognoram [orig: cognôram] eum propter Pisonum affinitatem, quem longe hinc ab hoc genere cognatio materna transalpini sanguinis ab tulisset:) sed vos populumque Romanum non consilio, neque eloquentia [orig: eloquentiâ], quod in multis saepe accidit, sed rugis, supercilioque decepit.

2. Piso tunc ausus es isto oculo, non dicam isto animo, ista fronte, non vita [orig: vitâ]: tanto supercilio (non enim possum dicere tantis rebus gestis) cum Gabinio consociare, consilia pestis meae? Non te illius unguentorum odor,


page 913, image: s927

non vini anhelitus, non frons calamistri notata vestigiis in eam cogitationem adducebat, ut, cum illius re similis fuisses, frontis tibi integumento ad occultanda tanta flagitia diutius uti non liceret? cum hoc coire ausus es, ut cives optime meriti fortunas provinciarum foedere addiceres? te Consule, tuis edictis, et Imperiis Senatui populoque Romano non est licitum non modo sententiis, atque auctoritate sua [orig: suâ], sed ne luctu quidem, ac vestitu reipublicae subvenire. Capuaenete putabas, in qua urbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse sicut erat eo tempore: an Romae, in qua [orig: quâ] civitate omnes ante consules Senatui paruerunt? Tu es ausus in circo Flaminio productus cum tuo illo pari dicere, te semper misericordem fuisse! Quo verbo Senatum atque omnes bonos tum, cum a patria pestem expellerent, crudeles demonstrabas fuisse. Tu misericors me affinem tuum, quem comitiis praerogativae primum custodem praefeceras, quem Kalend. Ian. tertio loco sententiam rogatas, constrictum inimicis reipubl. tradidisti: tu meum generum, propinquum tuum, tu affinem tuam, filiam meam, superbissimis et crudelissimis verbis a genibus tuis repulisti: idemque tu clementia [orig: clementiâ] ac misericordia [orig: misericordiâ] singulari, cum ego una cum republ. non tribunitio, sed consulari ictu concidissem, tanto scelere, tantaque intemperantia fuisti, ut ne unam quidem horam interesse paterere, inter meam pestem et tuam praedam, saltem dum conticesceret illa lamentatio, et gemitus urbis. Nondum palam factum erat concidisse Rempubl. cum tibi arbitria funeris solvebantur: uno eodemque tempore domus mea diripiebatur, ardebat: bona ad vicinum consulem de Palatio, de Tusculano ad item vicinum alterum consulem deferebantur: cum iisdem operis suffragium ferentibus, eodem gladiatore latore, vacuo non modo a bonis, sed etiam a liberis, utque inani foro, ignaro populo Romano quid ageretur, Senatu veco oppresso et afflicto, duobus impiis, nefariisque consulibus, aerarium provinciae, legiones, Imperia donabantur.



page 914, image: s928

II. Amplificatio per congeriem, comparationem et ratiocinationem hypotyposibus ornata qua resgestas perditorum describit Consulum Pisonis et Gabinii, sub quibus Cicero, per Clodium exagitatus, urbe excedere coactus est. Vol. 3. orat. 6. in Pisonem.

1. Personam Pisonis ex moribus factisque egregie describit.

2. Per comparationem parium factorum Catilinae et tyrannorum Pisonis et Gabinii scelera describit.

3. Pisonis improbitatem et honestam fugam suam per metaphoras illustrat.

4. Consules nefarios moribus prorsus suis, hoc est, ebrios, violentos, molles exhibet.

5. Pari descriptione pergit per opposita consulari officio facinora eiusdem adumbrare.

Quod minimum specimen in te ingenii, Piso? ingenii aurem? imo ingenui hominis et liberi? qui colore ipso patriam aspernaris, oratio ne genus, moribus nomen. Iamne vides, bellua, iamne sentis, quae sit hominum querela frontis tuae? nemo quaeritur, Syrum, nescio quem, de grege novitiorum factum esse consulem: non enim nos color iste servilis, non pilosae genae, non dentes putrididi deceperunt: oculi, supercilia, frons, vultus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in errorem homines impulit: hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, in fraudem in duxit, pauci ista tua lutulenta vitia noveramus, pauci tarditatem ingenii, stuporem, debilitatemque linguae, numquam erat audita vox in foro: numquam periculum factum consilii, nullum non modo illustre, sed ne notum quidem factum, aut militiae, aut domi. Obrepsisti ad honores errore hominum, commendatione


page 915, image: s929

fumosarum imaginum, quarum simile nihil habes, praeter colore.

Fundamentis itaque positis consulatus tui, triduo post inspectante ac tacente et, a P. Clodio fatali portento prodigioque reipubl. lex Aelia et Fusia eversa est, propugnacula murique tranquillitatis atque otii, collegia non ea solum quae Senatus sustulerat, restituta sunt; sed ab eodem homine in stupris inauditis nefariisque versato, verus illa magistra pudoris et modestiae severitas censoria sublata est: cum cui interim bustum reipubl. qui te Consulem tum Romae dicis fuisse, verbo numquam significaris sententiam tuam, in tantis naufragiis civitatis. Nondum quae feceris, sed quae fieri passus sis dico: neque vero multum interest, praesertim in Consule, utrum ipse perniciosis legibus, improbis concionibus Rempubl. vexet, an alios vexare patiatur. An potest ulla esse ex cusatio, non dicam male sentienti, sed sedenti, cunctanti, dormienti in republ. Consuli? Arma in templo Castoris, ô proditor templorum omnium, vidente te constituebantur, ab eo latrone, cui templum illud fuit te consule, arx civium perditorum, receptaculum vererum Catilinae militum, castellum forensis latro cinii, bustum legum omnium ac Religionum. At sunt quae dicere vix audeo. Vereor enim, ne qui sit, qui istius in signem nequitiam frontis in volutam in tegumentis nondum cernat. Dicam tamen ipse certe agnoscet, et cum aliquo dolore flagitiorum suorum recordabitur. Meministi ne coenum, cum ad te quinta fere hora cum C. Pisone venissem, nescio quo egurgustio te prodire, involuto capite, soleatum, et cum isto ore foetido teterrimam nobis popinam inhalalsses, excusatione te uti valetudinis, quae diceres, vinolentis te quibusdam medicaminibus solere curari? Quam nos causam cum accepissemus, (quid n. facere poteramus?) paulisper stetimus in illo ganearum tuarum nidore atque fumo: unde tu nos, cum improbissime respondendo, tum turpissime eructando eiecisti. Idem ille fere biduo productus im concionem ab eo (Clodio) cui sic aequatum praebebas consulatum tuum, cum esses interrogatus, quid sentires de consulatu meo, gravis auctor Clatinus credo aliquis, aut Africanus, aut Maximus, non Ceson


page 916, image: s930

Semiplacentius Calventius) respondes altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio, crudelitatem tibi non placere. Hic te ille, homo dignissimus tuis laudibus, collaudavit. Crudelitatis tu furcifer, Senatum Consul in concione condemnas? non n. me, qui Senatui parui. Nam relatio illa salutaris, et diligens fuerat consulis: animad versio quidem et iudicium Senatus. Quae cum reprehendis, ostendis qualis tu, si ita forte accidisset, fueris illo tempore consul futurus.

2. Stipendio me hercule, et frumento Catilinam esse putasses iuvandum: quid enim interfuit inter Catilinam et eum, cui tu Senatus auctoritatem, salutem civitatis, totam Rempubl. Provinciae praemio vendidisti? quae enim L. Catilinam conantem consul prohibui, ea P. Clodium facientem consules adiuverunt: voluit ille Senatum interficere, vos sustulistis: leges incendere, vos abrogastis: sinterire patriam, vos adiu vistis. Quid est vobis consulibus gestum sine atmis? incendere illa coniuratorum manus voluit urbem, vos eius domum, quem propter urbs incensa non est. Ac ne illi quidem, si habuissent vestri siquidem consulem, de urbis incendio cogitassent: nonenim se tectis privari voluerunt, sed his stantibus nullum domicilium scelere suo fore putaverunt. Caedem illi civium, vos servitutem expetistis. His vos etiam crudeliores: huic n. populo ita fuerat ante vos consules libertas insita, ut emori potius, quam servire praestaret. Illud vero geminum consiliis Catilinae et Lentuli, quod me domo sua expulistis, Cn. Pompeium domum suam compulistis: neque enim, me stante, et manente in urbis vigilia [orig: vigiliâ], neque resistente Cn. Pompeiu, omnium gentium victore, unquam se illi Remp. delere posse duxerunt: a me quidem etiam poenas experistis, quibus coniuratorum manes mortuorum expiaretis: omne odium inclusum nefariis sensibus impiorum in me profudistis. Quorum ego furori nisi cessissem, in Catilinae busto, vobis ducibus mactatus essem. Quod autem maius indicium exspectatis, nihil inter vos et Catilinam interfuisse, quam, quod eandem illam manum ex intermortuis Catilinae reliquiis concitastis? quod omnes undique perditos collegistis? quod in me carcerem


page 917, image: s931

effudistis? quod coniuratos armastis? quod eorum ferro meum corpus, atque omnium bonorum vitam obicere voluistis? sed iam redeo ad praeclaram illam concionem tuam. Tu es ille, cui crudelitas displicet? cui, cum Senatus luctum ac dolorem suum vestis mutatione declarandum censuisset, cum videres maerere Remp. amplissimi ordinis luctu, ô noster misericors, quid facis? quod nulla in barbaria quisquam tyrannus. Omitto enim illud, consulem edicere, ut S. C. ne obtemperet: quo foedius nec fieri, nec cogitare quicquam potest. Ad misericordiam redeo eius, cui nimis videtur Senatus in conser vanda patria fuisse crudelis. Edicere est ausus, cum illo suo pari, quem tamen omnibus vitiis superare cupiebat, ut Senatus, contra quam ipse censuisset, ad vestitum rediret. Quis hoc fecit ulla in Scythia tyrannus, ut eos, quos luctu afficeret, lugere non sineret? maerorem relinquis, maeroris auffers insignia: eripis lacrimas, non consolando, sed minando Quod si vestem non publico consilio, B. C. sed privato officio, aut misericordia mutavissent: tamen id iis non licere per interdicta crudelitatis tuae, potestatis erit non ferendae. Cum vero id Senatus frequens censuisset, ordines reliqui iam ante fecissent: tu ex tenebricosa popina Consul extractus, cum illa saltatrice tonsa, Senatum reip. occasum atque interitum legere vetuisti.

3. Atque quaerebat etiam paulo ante de me, quid suo mihi opus fuisset auxilio? cur non meis inimicis, meis copiis restitissem? quasi vero non modo ego, qui multis saepe auxilio fuissem, sed quisquam tam inops fuerit unquam, qui isto non modo propugnatore tutiorem se, sed advocato, aut adstipulatore paratiorem fore putaret. Ego istius pecudis, ac putidae carnis consilio scilicet, aut praesidio niti volebam: ab hoc eiecto cadavere quicquam mihi, aut opis, aut ornamenti exspectabam? Consulem ego tum requirebam, consulem, inquam, non illum quidem, quem in hoc animali invenire non possem, qui tantam reipubl. causam gravitate, et consilio suo tueretur, sed qui tamquam truncus, atque stipes, si stetisset modo, posset sustinere tamen titulum consulatus. Cum enim esset omnis causa illa mea consularis, et Senatoria, auxilio mihi opus


page 918, image: s932

fuerat, et consulis, et Senatus. Quorum alterum etiam ad perniciem meam erat a vobis consulibus conversum, alterum reipubl. penitus ereptum. Attamen si consilium exquiris meum, neque ego cessissem, et me ipsa suo complexu patria tenuisset, si mihi cum illo bustuario gladiatore, et tecum, et cum collega tuo decertandum fuisset Alia enim causa praestantissimi viri Q. Metelli fuit: quem ego civem, meo iudicio, cum Deorum immortalium laude coniungo: qui C. illi Mario fortissimo viro, et consuli, et sextum consuli. et eius in victis legio nibus, ne armis confligeret, cedendum esse duxit. Quod mihi igitur certamen esset huiusmodi cum C. Mario scilicet, aut cum aliquo pari? an cum altero barbaro Epicureo, cum altero Catilinae laternario? quos neque hercule ego neque supercilium tuum, neque collegae tui cymbala ac crotala fugi: neque tam fuit timidus, ut, qui in maximis turbinibus, ac fluctibus reip. navem gubernassem, salvamque in portu collocassem, frontis tuae nubeculam, tum collegae tui contaminatum spiritum pertimescerem? Alios ego vidi ventos, alias prospexi animo procellas: aliis impendentibus tempestatibus non cessi, sed his unum me pro omnium salute obtuli.

4. Itaque discessu tum meo omnes illi nefarii gladii de manibus crudelissimis exciderunt: cum quidem tu, o vecors et amens, cum omnes boni abditi, inclusique maererent: templa gemereat, tecta ipsa urbis legerent, complexus est istud funestum animal, ex nefariis stupris, ex civili cruore, ex omnium scelerum importunitate, et flagitiorum impunitate concretum, atque eodem, et loci vestigio, et temporis, arbitria non mei solum, sed patrii funeris abstulisti. Quid ego illorum dierum epulas, quid laetitiam et gratulationem tuam, quid cum tuis sordidissimis gregibus intemperantissimas perpotationes praedicem? quis te illis diebus sobrium, quis agentem aliquid, quod esset licere dignum, quis denique in publico vidit? cum collegae tui domus cantu, et cymbalis personaret, cumque ipse nudus in convivio saltaret, inquo ne tum quidem, cum illum suum saltatorium versaret orbem, fortunae rotam pertimescebat, Hic autem non tam concinnus helluo, nectam


page 919, image: s933

musicus, iacebat in suo Graecorum foetore, atque vino: quod quidem istius in illis resp. luctibus, quasi aliquod Lapitharum, aut Centaurorum convivium ferebatur: in quo nemo potest dicere, utrum iste plus biberit, an vomerit, an effuderit? Tu etiam mentionem facies consulatus tui? aut te fuisse Romae consulem dicere audebis? quid? tu in lictoribus, in toga, et praetexta esse consulatum putas? quae ornamenta etiam in Sex. Clodio, te consule, esse voluisti. Huius te Clodiani canis insignibus consulatum declarari putas? animo consulem esse oportet, consilio, fide, gravitate, vigilantia, cura, toto denique munere consulatus. Ego consulem esse putem, qui Senatum esse in republ. non putavit? et sine consilio consulem numerem, sine quo Romae ne reges quidem esse potuerunt? Etenim illa iam omitto cum servorum delectus haberetur in foro, arma in templum Castoris, luce et palam comportarentur. Id autem templum sublato aditur, evulsis gradibus, a coniuratorum reliquiis, atque a Catilinae praevaricatore quondam, tum ultore armis teneretur: cum equites Romani relegarentur, viri boni lapidibus e foro pellerentur, Senatui non solum iuvare Rempubl. sed ne lugere quidem liceret: cum is, quem hic ordo assentiente Italia, cuctisque gentibus conservatorem patriae iudicarat, nullo iudicio, nulla lege, nullo more, servitio atque armis pelleretur, non dicam auxilio vestro, quod vere licet dicere, sed certe silentio: tum Romae fuisse Consules, quisquam existimabit? qui latrones igitur, siquidem vos consules? qui praedones, qui hostes, qui proditores, qui tyranni nominabantur? magnum nomen est, magna species, magna dignitas, magna maiestas Consulis: non capiunt angustiae pectoris tui, non recipit levitas ista, non egestas animi, non infirmitas ingenii sustiner, non insolentia rerum secundarum, tantam personam, tam gravem, tam severam. Seplasia [note: (a) Capuanae urbis pars unguentis celebris, quibus voluptuarii utebantur.] me hercule, ut dici audiebam, te ut primum aspexit, Campanum Consulem repudiavit. Audieras Decios, Magios, et de Taurea illo Iubellio aliquid acceperat, in quibus si moderator illa, quae in nostris solet esse Consulibus, non


page 920, image: s934

fuit; at fuit pompa, fuit species, fuit incessus saltem Seplasia dignus, et Capua. Gabinium denique si vidissent duumvirum vestri illi unguentarii, citius agnovissent. Erant illi compti capilli, et madentes cincinnorum fimbriae, et fluentes cerussataeque buccae, dignae Capua, sed illa vetere: nam haec quidem, quae nunc est splendidissimorum hominum: fortissimorum virorum, optimorum civium, mihique amicissimorum multitudine redundat: quoram Capuae te praetextatu nemo aspexit, qui non gemeret desiderio mei, cuius consilio cum universam Rempubl, tum illam ipsam urbem meminerant esse servatam, me inaurata statua donarunt: me patronum unum asciverant: a me se habere vitam, fortunas, liberos arbitrabantur: me et praesentem contra latrocinium tuum, suis decretis, legatisque defenderunt, et absente C. Pompeio referente, et de corporereipubl. tuorum scelerum tela revellente, revocarunt [orig: revocârunt].

5. Consulem tu te fuisse putas, cuius Imperio, qui rempublicam Senatus auctoritate servaret, idem que in Italia, qui omnes omnium gentium triumphis devinxerat, is se in publico tuto statuit posse? An tum eratis consules, cum quacumque de re verbum facere coeperatis, aut ferre ad Senatum, cunctus ordo reclamabat, ostendebatque nihil esse vos acturos, nisi prius de me retulissetis, cum vos quamquam scelere obstricti tenebamini, tamen cupere vos diceretis, sed lege impediri? quae lex privatis hominibus esse lex non videbatur, in usta per servos, incisa per vim, imposita per latrocinium: sublato Senatu, pulsis e foro bonis omnibus, capta republ. contra omnes leges, nullo scripta more. Hanc qui se metuere dicerent, Consules, non dicam animi hominum, sed fasti illi ferre possunt? nam si illam legem non putabatis, quae erat contra omnes leges, indemnati civis, atque integri capitis, bonorumque tribunitia proscriptio, ac tamen obstricti pactione tenebamini: quis vos non modo consules, sed liberos fuisse putet, quorum mens fuit oppressa praemio, lingua adstricta mercede? sin illam vos soli legem putabatis, quisquam vos consules tunc fuisse, aut nunc esse con sulates putet, qui eius civitatis, in qua in Principum numero vultis esse, non leges, non instituta, non mores, non iura noritis? An, cum


page 921, image: s935

proficiscebamini paludati in Provincias, vel emptas, vel ereptas, consules vos quisquam putavit? itaque credo, si minus frequentia sua vestrum egressum ornando, atque celebrando, at ommibus saltim bonis, ut consules; non tristissimis, ut hostes aut proditores, prosequebantur. Tunc etiam immanissimum ac foedissimum monstrum, ausus es meum discessum illum, testem sceleris, et crudelitatis tuae, maledicti et contumeliae loco ponere? quo quidem tempore coepi P. C. fructum immortalem vestri in me et amoris, et iudicii, qui non admurmuratione, sed voce, et clamore abiecti hominis, semivivi furorem petulantiamque fregistis, tu luctum senatus, desiderium equestris ordinis, tu squalorem Italiae, tu curiae taciturnitatem annuam, tu silentium perpetuum iudiciorum ac fori, ut cetera illa in maledicti loco pones, quae meus discessus Reipubl. vulnera inflixit? qui si calamito sissimus fuisset, tamen misericordia dignior, quam contumelia, et cum gloria potius esse coniunctus, quam cumprobro, putaretur.

IMITATIO.

Invectiva Oratione simili Neronem aliquem, Matris propriae, Senecae, Christianaeque Religionis hominum, ut D. Petri, et Pauli, oppressum; vel ludam etiam Christi traditorem; aut Arium, aliumve sceleratae vitae haereticum orthodoxae veterisque fidei oppressorem licebit perstringerae.

III. Una ratio mirifice per congeriem, incrementum et ratiocinationem tum etiam prosopopoeiae beneficio amplificata. Cicero pro Milone. Tom. 3. Orat. 7. post medium.

1. Ut ostendat Milonaem, etiamsi vi Clodium occidisset, absolvendum: eum de caede facta per prosopopoeiam sese


page 922, image: s936

ioctantem et cum summis aequantem viris, inducit, cum seelerum Clodianorum enumeratione.

2. Quantum malorum Reip a Clodio superstite metuendum fuisset, per fictionem Clodio rursum ab inferis excitato, declarat; monetque ob tyrannum sublatum Miloni etiam gratiam deberi.

3. Deorum providentia ac voluntate, qua totum rogatur universum, hanc Clodii caedem ante Sacrarium Bonae Deae, quam violarat, contigisse memorat; in curiamque eius inflammatum funere, ut sine honore, et cum suorum etiam decore sepeliretur.

1. Tam demens non sum, tamque vestri sensus ignarus, atque expers; ut nesciam quid de morte Clodii sentiatis, de qua si iam nollem diluere crimen, tamen impune Miloni palam clamare, atque mentiri gloriose liceret: occidi, occidi, non Sp. Melium, qui annona levanda, iacturisque reifamiliaris, quia nimis amplecti plebem putabatur, in suspicionem incidit regni appetendi: non T. Gracchum, qui collegae Magistratum, per seditionem abrogavit: quorum interfectores implerunt orbem terrarum nominis fui gloria: sed etiam, (auderet enim dicere, cum patriam periculo suo liberasset) cuius nefarium adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt: eum, cuius supplicio Senatus solennes Religiones expiandas saepec ensuit: eum, quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L. Lucullus iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse: eum, qui civem, quem Senatus, quem populus, quem omnes gentes urbis ac vitae civium conservatorem iudicabant, servorum armis exterminavit: eum, qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est: eum, qui pluribus caedibus in foro factis singulari virtute et gloria civem, domum vi et armis compulit: eum, cui nihil unquam nefas fuit, nec in facinore, nec in libidine: eum, qui aedem Nympharum in cendit, ut memoriam publicae recensionis tabulis publicis impressam exstingueret: eum denique, cui iam nulla lex erat, nullum civile ius, nulli possessionum termini: qui non calumnia litium, non iniustis vindiciis ac


page 923, image: s937

Sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis petebat: qui non solum Etruscos, (eos enim penituscontempserat) sed hunc Cn. Pompeium, virum fortissimum, atque optimum civem, iudicem nostrum pellere possessionibus, armis, castrisque conatus est: qui cum Architectis et decempedis villas multorum, hortosque peragrabat: qui Ianiculo, et Alpibus spem possession um terminabat suarum. Quae vero aderant iam, et impendebant, quonam modo ea aut depellere potuissetis, aut ferre Imperium, si id ille nactus esset? omitto socios, exteras nationes, Reges, retrarchas: (vota enim feceratis, ut in eos se potius mitteret, quam in vestras possessiones, vestra tecta, vestras pecunias) pecunias dico? a liberis medius fidius, et coniugibus vestris numquam ille effrenatas suas libidines cohibuisset. Fingi hac putatis, quae patent, quaenota omnibus, quae tenentur? servorum exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos totam Rempubl. resque privatas omnium possideret? Quamobrem si cruentum gladium temens clamaret T. Annius, adeste quaeso, atque audite cives: P. Clodium interfeci: eius furores, quos nullis iudiciis frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris repuli: per me unum effectum est, ut ius, aequitas, leges, libertas, pudor, pudicitia civitate manerent: enim vero, quonam modo id factum ferret civitas? Nunc enim quis est, qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum reipubl. profuisse, maxima laetitia populum Romanum cunctam Italiam, nationes omnes affecisse et dicat, et sentiat? Neque vetera illa populi Romani quanta fuerint gaudia, iudicare: multas tamen iam summorum Imperatorum clarissimas victorias aetas nostra vidit, quarum nullaneque tam diuturnam attulit laetitiam, nec tantam.

Mandate haec memoriae, iudices. Spero multa vos liberosque vestros in Rep. bona esse visuros. In singulis semper ita existimabitis, viro P. Clodio nihil horum vos visuros esse, in spem maximam, et quemadmodum confido, verissimam, adducti sumus, hunc ipsum annum hoc summo viro consule, concussa hommum licentia, cupiditatibus fractis, legibus et iudiciis constitutis, salutarem


page 924, image: s938

civitatem fore, num quis igitur est tam demens, qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitretur? quid? ea, quae tenetis, privata atque vestra, dominante homine furioso, quod ius perpetuae possessionis habere potuissent? non timeo, iudices, ne odio inimicitiarum mearum inflammatus, libentius haec in illum evomere videar, quam verius. Etenim etsi prae cipuum esse debebat, tamen ita communis erat omnium illehostis, ut in communi odio pene ae qualiter versaretur odium meum. Non potest dici satis; ne cogitari quidem, quantum in illo sceleris, quantum exitii fuerit. Quin sic artendite, iudices, nempe haec est quaestio de interitu P. Clodii, fingite animis, liberae enim sunt cogitationes nostrae et quae volunt, sic intuentur, ut ea cernimus, quae videmus. Fingite igitur cogitatione imaginem huius conditionis meae, si possim efficere ut Milonem absolvatis; sed ita, si P. Clodius revixerit. Quid vultu extimuistis? quonam modo ille vos vivus affecerat, quimortuus inani cogitatione percussit? quid? si ipse Cn. Pompeius, qui ea virtute ac fortuna est, ut ea potuerit semper, quae nemo praeter illum: si is, inquam, potuisset, ut quaestionem de morte P. Clodii ferre, sic ipsum ab inferis excitare: utrum putatis facturum fuisse? etiamsi propter amicitiam vellet illum ab inferis revocare, propter Remp. non fecisset, eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si putetis per vos restitui posse, nolitis: et de eius nece lata est quaestio, qui si eadem lege reviviscere posset, lata lex numquam esset. Huius ergo interfector non esset etiam confitendo ab iis impetraturus, ne poenam timeret, quos liberavisset? Graeci homines Deorum honores tribuunt iis viris, qui tyrannos necaverunt, quae ego vidi Athenis? quae aliis in urbibus Graeciae? quas res divinas talibus institutas viris? quos cantus? quae carmina? prope ad immortalitatem, et Religionem, et memoriam consecrantur, vostanti conservatorem populi, tanti sceleris ultorem, non modo honoribus nullis afficietis, sed ad supplicium rapi etiam patiemini? confiteretur, inquam, si fecisset, et magno animo, et libenter se fecisse libertatis omnium causa: quod certe ei non confitendum non modo fuisset, verum etiam praedicandum. Etenim si id non negar,


page 925, image: s939

ex quo nihil petit, nisi ut ignoscatur: dubitaret id fateri, ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi vero gratius putat esse vobis, sui se capitis, quam vestri ordinis, defensorem esse: cum praesertim in ea confessione, si grati esse velletis, honores assequeretur amplissimos, si factum vobis non probaretur: (quamquam qui poterat salus sua cuique non probari?) sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecldisset, magno animo praestantique cederet ex ingrata civitate. Nam quid esset ingratius, quam laetari ceteros, lugere eum solum; propter quem ceteri laetarentur? quamquam hoc animo semper omnes fuimus in patriae proditoribus opprimendis, ut, quoniam nostra futura esset gloria, periculum quoque et invidiam nostram putaremus. Nam quae mihi contribuen da laus esset ipsi, cum tantum in consulatu meo pro vobis, ac liberis vestris ausus essem, si id, quod conabar, sine maximis dimicationibus meis me esse ausurum arbittarer? quae mulier sceleratum ac perniciosum civem occidere non auderet, si periculum non timeret? proposita invidia, morte, poena, qui nihil segnius Remp, defendit, is, vere vit putandus est. Populigrati est praemiis afficere bene meritos de republ. cives: viri fortis, ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat. Quamobrem uteretur eadem confessione Titus Annius, qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua [orig: quâ] Marius, qua nosmetipsi, et si grata resp. esset, laetaretur: siingrata, tamen in gravi fortuna conscientia sua nitiretur.

3. Sed huius beneficii gratiam, iudices, fortuna populi Romani et vestra felicitas, et Dii immortales sibi deberi putant, nec qui nullam vim caelestem existimat, Numenve divinum: quem neque Imperii nostri magnitudo, neque sol ille, nec Caeli, et signorum motus, nec vicessitudines rerum atque ordines movent, nequeid quod maximum est, maiorum sapientia, sacra, qui ceremomias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt, et nobis suis posteris prodiderunt. Est, est, profecto illa vis: neque in his corporibus, atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam, quod vigeat, et sentiat, et non inest in hoc tanto naturae; tam praeclaro motu; nisi forre iccirco esse non


page 926, image: s940

putant, quia non apparet, nec cernitur: perinde quasi nostram ipsam mentem, qua sapimus, qua [orig: quâ] providemus, qua hac ipsa agimus ac dicimus, videre, aut plane, qualis, aut ubi sit, sentire possimus. Ea vis, ea est igitur, quae saepe incredibiles huic urbi felicitates, atque opes attulit, quae illam perniciem extinxit, ac sustulit, cui primum mentem iniecit, ut vi irritare, ferroque lacessere fortissimum virum auderet, vincereturque ab eo, quem si vicisset, habiturus esset impunitatem et licentiam sempiternam. Non est humano consilio, ne mediocri, quidem, iudices; Deorum immortalium cura res illa perfecta. Religiones mehercule ipsae, araeque, cum illam belluam cadere viderunt, commovisse se videntur, et ius in illo suum retinuisse. Vosenim Albani tumuli, atque luci, vos in quam, imploro atque obtestor, vosque Albanorum obrutae arae sacrorum populi romani sociae et aequales, quas ille prae ceps amentia, caesis prostratisque sanctissimis lucis, substructionum insanis molibus oppresserat, vestrae tum arae, vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat: tuque ex tuo edito monte Latialis Sancte Iupiter, cuius ille lacus nemora, finesque saepe omni nefario stupro et scelere macularas, aliquando ad eum puniendum oculos aperuisti: vobis illae, vobis, vestro in conspectu, serae, sed iustaetamen: et debitae poenae solutae sunt: nisi fortehoc etiam casu factum esse dicimus, ut anteipsum Sacrarium Bonae Deae, quod est in fundo T. Sextii Galli, inprimis honesti et ornati adolescentis anteipsam, inquam, Bonam cum proelium commisisset, primum illud vulnusacceperit, quo teterrimam mortem obiret, ut non absolutus iudicio illo nefario videretur; sed ad hanc in signem poenam reservatus. Nec vero non eadem ira Deorum hanc eius satellibus iniecit amentiam, ut sine imaginibus, sine cantu, sine ludis, sine exequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, oblitus cruore et luto, spoliatus illius, supremi diei celebritate, quam concedere etiam inimici solent, abuteretur etiam abiectus. Non fuisse credo fas, clarissimorum virorum formas illi teterrimo parrieidae aliquid decoris afferre, neque ullo in loco potius mortem eius lacerati, quam in quo vita esset damnata. Dura mihi medius fidius iam fortuna


page 927, image: s941

populi Romani et crudelis videbatur, quae tot annos illum in hanc Rempublicam insultare videret, et pateretur. Polluerat stupro sanctissimas Religiones: Senatus gravissima decreta perfregerat: pecunia se palam a iudicibus redemerat: vexaret in tribunatu Sevatum: omnium ordinum consensu pro salute reip. gesta resciderat: nisi eum Dii immortales in eam mentem impulissent, ut homo effeminatus fortissimum virum conaretur occidere, hodie Rempubl. nullam haberetis. An ille praetor, ille vero Consul, si modo haec templa, atque ipsa moenia stare eo vivo tamdiu, et consulatum eius exspectare potuissent: ille denique vivus mali nihil fecisset, qui mortuus, uno ex suis satellitibus Sex. Clodio duce, curiam intenderit? quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius vidimus? templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consilii publici, caput urbis, arma sociorum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo Romano concessam uniordini inflammari, excindi, funestari: neque id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum idipsum, sed ab uno, qui cum tantum ausus sit ultor pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausus? in curiam potissimum abiecit, ut eam mortuus incenderet, quam vivus everterat. Et sunt qui de via Appia quaerantur, taceant de curia. Ecquando ab eo spirante forum potuissent defendi, cuius non restiterit cadaveri curia? ex citare, eum, si potestis ab inferis, fiangetis imptetum vivi, cuius vix sustinetis furias in sepulti nisi frangetis? nisi vero sustinuistis eos, qui cum facibus ad curiam convurrerunt, cum facibus ad Castoris, cum gladris toto foro volitarunt, caedi vidistis populum Romanum concionem gladiis disturbari, cum audiretur silentio M. Caelius tribunuspl. vir fortissimus, et in suscepta causa firmissimus, bonorum voluntati, et autoritati Senatus deditus, et in hac Milonis, sive invidia, sive fortuna singulari, divita et incredibili fide.

IMITATIO.

Saulis vel Isbosethi interfectores, se coram Davide similioratione tueri poterunt, qua ostendant, ne Davidi quidem


page 928, image: s942

optandum, ut adversarii eius reviviscant, ac Dei providentia hanc fuisse caedem proregni incolumitate perpetratam, demonstrent. Alia imitationis idonea, in resolutione orationis Milonianae reperies.

Appendix et Observatio.

Plura ex superioribus exempla licebit petere. Quamquam haec in reliquis plane egregia sunt. Illius porro generalis amplificationis, quam hic minus spectamus, passim in quavis confirmatione imagines reperies: nihil enim est quod orator hac via amplificet, ut cuius officium est copiose ornateque disserere.

CAPUT XXV. De motu animorum concitando.

AD finem denique nostra haec spectat instructio. Superest enim, ut quae de affectibus motuque animorum lib. 1. cap. 23. et 24. tradidimus, suis hic etiam exemplis illustremus. Verum ut docuimus, Ciceronem in suis potissimum conclusionibus ad permovendos auditorum animos vim omnem huius artis atque eloquentiae adhibuisse? ita nobilioribus ex ipso hoc institutum exemplis, quam quae illic vel tradidimus, vel assignavimus, vix possum illustrare.

Quia tamen perorationes illius ad miserationem fere conctiandam spectant, neque aliorum hic affectuum magna ipsi est ratio; recole quae supra dedimus in genere demonstrativo cap. 18. plerisque exemplis, atque inprimis ultimo, ut egregiis amplificationibus ad indignationem odiumque inflammat.

Quod ad hanc artem attinet, praeter illa quae supra lib. 1 dedi, nonnulla ex ipso Cicerone summo movendi artifice adiciam. illudque universe moneo. Tria hic praecipue, ut in omni oratione, spectanda sunt. Primum inventio, alterum dispositio; tertium elocutio est. Inventio praecipua ex rationibus, iam ante ab oratore propositis


page 929, image: s943

delibat, sive rationes ipsas breviter summatimque stringit: dispositio a minoribus plerumque, quae moveri apta funt, ad graviores, velut per gradus enititur, ut denique ex alto collectimque praemat: clocutio, quae prae cipuas hic partes agit, in omnem sese partem, illis, quas cap. 30. signavi, figuris versat, idque per adiuncta rerum praecipue. Ad Deum, preces, obtestationesque, ad homines, exercitationes etiam minasque vertit, dolores suos amoresque, per exclamationes frequentes testatur; trepidationem et gemitus, per suspirationes, ad mutas etiam brutasque res vertitur, tamquam hominum fides subsidiumque deficeret, excitat mortuos, pristina in memoriam, seu merita seu felicitatem reducit, et cum praesenti rerum statu comparat. Verbo, ad omnes seres, personasque, illi de qua agitur rei connexas vertit, etiam dissimiles eidem in comparationem adducit; ut re per omnem artem exaggerata, tamquam fortissima acie, obstantium animos affectusque perfringat. Verum quid praecipuum hac in arte sit, Cicero nobis ostendat.

§. 1. Praecipua ad commovendum auditorem vis in eo posita est, ut Orator prime moveatur. Cicero lib. 2. deorat. §. 64.

Sicut medico diligenti, priusquam conetur aegro adhibere medicinam, non solum morbus eius cui mederi volet, sed etiam consuetudo valentis, et natura corporis cognoscenda ea, sic equidem cum aggredior rem an cipitem et gravem ad animos iudicum pertractandos omni mente in ea cogitatione curaque versor, ut odorer quam saga cissime possum, quid sentiant, quid existiment, quid exspectent, quid velint, quo deduci oratione facillime posse videantur. Si se dant, et sua sponte, quo impellimus, inclinant atque propendent, accipio quod datur, et ad id, unde aliquis flatus ostenditur, velando. Sin est integer quietusque iudex, plus est operis: sunt enim omnia dicendo excitauda, nihil adiuvantenatura. Sed tantam vim habet illa, quae recte a bono Poeta dicta est: flexamina, atque omnium Reginarerum oratio, ut non modo inclinantem erigere, aut stantem inclinate; sed etiam adversantem et


page 930, image: s944

repugnantem, ut Imperator bonus ac fortis capere possit. Quae cum a Crasso tractantur in causis, horrere soleo. Tanta vis animi, tantus impetus, tantus dolor oculis, vultu, gestu, digito denique significari solet: tantum est flumen gravissimorum optimorumque verborum, tam integrae sententiae: tam verae, tam novae, tam sine pigmentis fucoque puerili, ut mihi non solum incendere iudicem, sed ipse videatur ardere. Neque fieri potest, ut doleat is, qui audit; ut oderit, ut in videat, ut pertimescat aliquid, ut fletum, misericordiamque de ducatur: nisi omnes i motus, quos orator adhibere volet iudici, in ipso oratore impressi esse, atque inusti videbuntur. Quod si fictus aliquis dolor suscipiendus esset, et si eiusmodi genere orationis nihil esset, nisi falsum, atque imitatione simulatum: maior ars aliqua forsitan esset requirenda: nunc ego quid tibi, Crasse, qui ceteris accidat, nescio: de me autem causa nulla est, cur apud homines prudentissimos atque amicissimos mentiar: non me hercule unquam apud iudices, aut dolorem, aut invidiam, aut odium excitare dicendo volui quin ipse in commovendis iudicibus iis ipsis sensibus, ad quos illos abducere vellem, permoverer. Neque enim facile est perficere, ut irascatur, cui tu velis, iudex, si tu et ipse id lente ferre videaris, ne; ut oderit eum, quem tu velis, nisi teipsum flagrantem odio ante viderit. Neque ad miseri cordiam abducetur, nisi ei tu signa doloris tui verbis, senteutiis, voce, vultu, collachrymatione, denique ostenderis. Ut enim nulla materies tam facilis ad exardescendum est, quae nisi admoto igne, ignem concipere possit: sic nulla mens est tam ad comprehenden dam vim Oratoris parata, quae possit incendi: nisi inflammatus ad eam, et ardens ipse accesseris. Ac ne forre hoc magnum, ac mirabile esse videatur, hominem toties irasci, toties dolere, toties omni animi motu concitari, praesertim in rebus alienis: magna vis est earum sententiarum, at que eorum locorum, quos agas tractesque dicendo, ut nihil opus sit simulatione, et fallaciis. Ipsa enim natura orationis eius, quae suscipitur ad aliorum animos permovendos, oratorem ipsum magis etiam, quam quenquam eorum, qui audiunt, permovet. et ne hoc in aeusis, in iudiciis, in amicorum periculis, in consensu


page 931, image: s945

hominum, in civitate, in foro accidere miremur: cum agitur non solum ingenii nostri existimatio (nam id esset levius, quamquam cum professus sis, te id posse facere, quod pauci, ne id quidem negligendum est) sed alia sunt maiora multo, fides, officium, diligentia: quib. reb. adducti, etiam cum alienissimos defendimus, tamen eos alienos, si ipsi viri boni volumus haberi, existimare non possumus, sed, ut dixi, ne hoc in nobis mirum esse, videatur, quid potest esse tam fictum, quam versus, quam scena, quam fabulae? tamen in hoc genere saepe ipse vidi, cum ex persona mihi ardere oculi hominis histrionis viderentur, spondalia illa dicentis.

"

Segregare abs te ausus, aut sine illo Salamina ingredi?
Neque paternum aspectum es veritus?

"

Numquam illum aspectum dicebat, quin mihi Telamon iratus furere, luctu filii, videretur. Ut idem inflexa ad miserabilem sonum voce.

"

Quem aetate exacta, indigem
Liberum, lacerasti, orbasti, extinxisti.

"

Flens ac lugens dicere videbatur. Quae si ille histrio quotidie cum ageret, tamen recte agere sine dolore non poterat; quid Pacuvium, putatis, inscriben do leni animo, ac amico fuisse? fieri nullo modo potuit. Saepe enim audivi, poetam bonum neminem (id quod a Democrito et Platone in scriptis relictum esse dicunt) sine inflammatione animorum existere posse, et sine quodam afflatu quasi furoris. Quare nolite existimare meipsum, qui non heroum vereres casus, ficto sque luctus vellem imitari, atque adumbrare dicendo; neque actor essem alienae personae, sed auctor meae: cum mihi M. Aquilius in civitate retinendus esset, quae in illa causa peroranda fecerim, sine magno dolore fecisse. Quem enim ego consulem fuisse, Imperatorem ornatum a Senatu, ovantem in Capitolium ascendisse meminissem; hunc cum afflitum, debilitatum, maerentem, in summum discrimen adductum viderem, non potius sum conatus, misericordiam aliis commovere, quam misericordia sum ipse captus. Sensi equidem tum


page 932, image: s946

magnopere moveri iudices, cum excitavi maestum, ac sorditatum senem: et cum ista feci, quae tu Crasse laudas, non arte de qua quid loquar, nescio, sed motu magno animi, ac dolore: ut discin derem tunicam, ut cicatrices ostenderem. Cum C. Marius maerorem orationis meae praesens, ac sedens multis lacrimis suis adiuvaret. Cumque ego illum crebro appellans collegam ei suum commendarem, atque ipsum advocatum ad communem Imperatorum fortunam defendendam, invocarem: non fuisse haec sine meis lacrimis, non sine dolore magno miseratio, omnium que Deorum, et hominum, et civium, et sociorum imploratio, quibus omnibus verbis, quae a me tum sunt habita, si dolor abfuisset meus, non modo non miserabilis, sed etiam irridenda fuisset oratio mea.

§. 2. Quibus rebus animi hominum potissimum moveantur, et adamorem, odium, timorem spero ac miserationem impellantur? ibid. §. 66.

Docuit iam nos longa vita, ususque rerum maximarum, ut quibus rebus animi hominum moverentur, teneremus. Equidem primum considerare soleo, postuletne causa? nam neque parvis in rebus adhibendae sunt hae dicendi; neque ita animatis hominibus, ut nihil ad eorum mentes oratioe flectendas proficere possimus; ne aut irrisione, odio digni putemur; si aut trag oedias agamus in nugis, aut convellere adoriamur ea, quae non possint commoveri. Nam quoniam haec vere maxime sunt in iudicum animis (ut quicumque illi sunt apud quos agemus) oratione molienda, amor, odium, iracundia, invidia, misericordia, spes, laetitia, timor, molestia: sentimus amorem conciliari, si id velle videare, quae sit utile ipsis, apud quos agas, defenderes aut pro bonis viris, laborare. Namque haec res amorem magis conciliat; illa virtutis defensio charitatem: plusque proficit, si proponitur spes utilitatis futurae, quam praeteriti beneficii commemoratio. Enitendum est, ut ostendas in eare, quam defendas, aut dignitatem inesse, aut utilitatem: eum qui cui concilies hunc amorem, significes nihil ad utilitatem suam retulisse, ac nihil omnino fecisse


page 933, image: s947

sua causa. Invidetur enim commodis hominum ipsorum, studiis autem eorum ceteris commodandi favetur. Videndumque hoc loco est, ne, quos ob benefacta diligi volemus, eorumque laudem aut gloriam, cui maxime invideri solet, nimis efferre videamur. Atque iisdem his ex locis, et odium in alios struere discemus, et a nobis ac nostris dimovere. Eademque haec genera tractanda sunt in iracundia, vel excitanda, vel sedanda.

Nam si quod ipsis, qui audiunt, perniciosum, aut inutile sit, id factum augeas, odium creatur: sin quae, aut in bonos viros: aut in eos, in quos quisque minime debuerit, aut in Rempubl. tum excitatur, si non tam acerbum odium, tamen, aut invidiae, aut odii non dissimilis offensio.

Item timor incutitur, aut ex ipsorum periculis, aut ex communibus. Par atque una est ratio spei, laetitiae, molestiae. Sed haud sciam, an acerrimus longe sit omnium motus invidiae. Nec minus virium opus sit, in ea comprimenda, quam in excitanda Invident autem homines maxime paribus, aut inferioribus cum se relictos sentiunt, illos autem docent evolasse. Sed etiam superioribus in videtur saepe vehementer, et eo magis, si intolerantius se iactant, et aequalitatem communis iuris praestantia [orig: praestantiâ] dignitatis, aut fortunae suae transeunt, quae si in flammanda sunt, maxime dicendum est, non esse virtute parta, deinde etiam vitiis atque peccatis tum si erunt honestiora, atque graviora, tamen non esse tanta ulla merita, quanta insolentia hominis, quantumque fastidium. Ad sedandum autem: magno illalabore, magnis periculis esse parta, nec ad suum commodum, sed ad aliorum esse collata, seseque si quam gloriam peperisse videatur, tametsi ea non sit iniqua merces periculi, tamen ea non delectari, totamque ab icere atque deponere: omnino que perficiendum est; ut illa excellens opinione fortuna, cum laboribus et miseriis permista esse videatur.

Iam misericordia movetur, si is, qui audit, adduci potest, ut illa quae de altero deplorantur, ad suas res revocet, quas aut tulerit acerbas, aut timeat, aut intuens alium crebro ad seipsum revertatur. Ita cum singuli casus humanarum graviter accipiantur, si dicuntur dolenter,


page 934, image: s948

tum afflicta et prostrata virtus maxime luctuosa est: et ut illa altera pars orationis, quae probitatis commendatione boni viri debet speciem tueri, lenis, ut iam saepe dixi, atque submissa: sic haec quae suscipitur ab Oratore ad commutandos animos, atque omni ratione flectendos intentata ac vehemens esse debet. Sed est quaedam in his duobus, quorum alterum lege, alterum vehemens esse volumus, difficilis ad pistinguendum similitudo. Nam ex illa lenitate, qua conciliamur iis qui audiunt, ad hanc vim acerrimam, qua eosdem excitamus influat oportet aliquid; et ex hac vi nonnumquam amimi aliquid influendum est illi lenitati: neque est ulla temperantior oratio, quam illa, in qua asperitas contentionis Oratoris ipsius humanitate conceditur: remissio autem lenitatis quadam gravitate et contentione firmatur.

§. 3. Quantum Cicero hoc loquendi genere valuerit. Cicero in Orat. perfecto. §. 26.

Duo sunt quae bene tractata ab Oratore mirabilem eloquentiam faciunt? quorum alterum est quod Graeci h)qiko\n ad naturam, et ad mores, et ad vitae consuetudinem accommodatum;alterum quod iidem paqhtiko\n nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio [orig: oratîo]. Illud superius come, iucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum, hoc vehemens, incensum, incitatum, quo causae eripiuntur: quod cum rabide fertur, sustineri nullo modo potest. Quo genere nos mediocres, aut multo etiam minus, sed magno semper visi impetu saepe adversarios de statu omni deiecimus. Nobis pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius. A nobis homo audacissimus Catilina, in Senatu accusatus obmutuit. Nobis privata in causa, magna et gravi cum coepisset Curio pater respondere, subito


page 935, image: s949

assedit, cum sibi venenis ereptam memoriam diceret. Quid ego de miserationibus loquor? quibus eo sum usus pluribus, quod etiam si plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant: In quo, ut videret excellere, non ingenio, sed dolore assequebar. Quae qualiacumque sunt, me enim ipsum non paenitet, quanta sint, sed apparent in orationibus. Et si carent libri spirtu illo, propter quem maiora eadem illa cum aguntur, quam cum leguntur, videri solent.

Nec vero miseratione sola mens Iudicum permovenda est (qua nos ita dolenter uti solemus, ut puerum infantem in manibus perorantes teneremus. Ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione compleremus forum) sed etiam est faciendum, ut irascatur Iudex, mitigetur, invideat, faveat, contemnat, admiretur, oderit, diligat, cupiat, facietate afficiatur, speret, metuat, laetetur, doleat. Qua in varietate duriorum accusatio suppeditabit exempla: mitiorum defensiones meae. Nullo enim modo animus audientis, aut incitari, aut leniri potest, qui modus a me non tentatus sit. Dicerem perfectum, si ita iudicarem, nec in veritate crimen arrogantiae extimescerem. Sed (ut supra dixi) nulla me ingenii, sed magna vis animi inflammat, ut me ipse non teneam, nec unquam is qui audiret incenderetur; nisi ardens ad eum perveniret oratio.

Haec Cicero. Quae nobis viam ad hanc dicendi facultatem, ac vim aperire possunt. Induere autem dicentem aliquando personam huic rei idoneam, tamquam in scena conveniet: offensum gravibus delictis principem, aut gravem virum, sndignatio concitetur: hominem calamitosum et iniuria afflictum, si miseratio ac dolor exspectetur. Videmus enim omnes in propria magis causa et calamitate desertos, ac


page 936, image: s950

commovere tum maxime reliquos, quando ipsi his affectibus impulsi perorant.

§. 4. Exemplum ad odium indignationemque, miserationem ac timorem auditorum concitanda, accommodatum. Ex Philip. 2. Cicer. ante medium.

Accusat Cicero Antonium, velut impulsorem 1. Caesaris ad civile bellum, in quo Cn. Pompeius et Romani oppressi sunt. Et quod Caesari Victori ab Antonio in ludis lupercalibus oblata sit, tamquam Regi ac Tyranno, corona. Licet hanc ille simulate reiecerit, populo applaudenre. Deinde eundem Antonium ut invasorem diversarum possessionum Rubrii, Turselii, Pompei et M. Varronis perstringit, odiumque in hunc, in alios miserationem accendit.

1. Odium concitat ab enumeratione effectuum, seu malorum bello illatorum.

2. Ab iniquitate qua [orig: quâ] sceleratos restituic, suos vero consanguineos etiam neglexit.

3. Ab alienorum bonorum, in luxum atque ebrietatem foedissimam impensorum, rapina; ubi affectum terminat.

4. 5. et 6. Eodem argumento miserationem erga Pompeium, indignationem erga Antonium concitat.

7. Ex Pathetica descriptione oblatae Tyranno corona movet indignationem.

8. Hic, ut supr. num. 6. ex Varronis ab Antonio spoliati, comparatione affectus miscet.

9. A diffidentia mortua Antonii et civium,


page 937, image: s951

morem incutit. Quem num. 10. auget ex Caesaris interfects comparatione, et 11. ex sua, in reipubl. defensione, constantia.

1. Nihil de Caesare tibi (Antoni) confitendum est, causam perniciosissimi belli in persona tua constitisse. O miserum te, si intelligis, miseriorem, si non intelligis hoc literis mandari, hoc memoriae prodi, huius rei ne posteritatem quidem omnium saeculorum unquam immemorem fore. Consules ex Italia pulsos, cumque his Cu. Pompeium, qui Imperii Romani decus ac lumen fuit: omnes consulares, qui per valetudinem exsequi fugam illam clademque potuissent, praetores, praetorios, tribunospl. magnam partem Senatus, omnem sobolem iuventutis, unoque verbo Rempublicam expulsam atque exterminatam suis sedibus. Ut igitur in seminibus est causa arborum et stirpium, sic huius luctuosissimi belli semen tu fuisti? doletis tres exercitus Pop. Roman. interfecit Antonius: desideratis clarissimos cives? eos quoque eripuit vobis Antonius: auctoritas huius ordinis afflicta est? Afflixit Antonius. Omnia denique quae postea vidimus (quid autem mali non vidimus?) si recte rationabimur, uni accepta referemus Antonio. Ut Helena Troianis, sic iste huic Reipubl. causa belli, causa pestis, atque exitii fuit.

2. Reliquae partes tribunatus principio similes Omnia perfecit, quae Senatus, Salva republ. ne fieri possent, perfecerat. Cuius tamen scelus in scelere cognoseite. Restituebat multos damnatos, in his patrui nulla mentio. Si severus; cur non in omnes? si misericors: cur non in suos? sed omitto ceteros, Licinium Lenticulam, de alea condemnatum, collusorem suum restituit; hominem nequissimum, qui non dubitaret vel in foro alea ludere, etc.

3. Quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatum possessiones datas. Quid ereptas proferam?


page 938, image: s952

Cogebat egestas, quo se everteret non habebat. Nondum ei tanta a L. Rubirio, non a L. Turselio haereditas venerat: nondum in Cn. Pompeii locum, multorumque aliorum, qui aberant, repentinus heres successerat. Erat ei vivendum latronum ritu, ut tantum haberet, quantum repere potuisset. Sed haec quae robustioris improbitatis sunt, omittamus: loquar potius de iniquissimo genere levitatis. Tu istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate tantum vini in Hippiae nuptiis exhauseras, ut tibi necesse esset in populi Romani conspectu vomere postridie: ô rem non modo visu foedam, sed etiam auditu. Si inter cenam, in tuis immanibus illis poculis hoc tibi accidisset; quis hoc non turpe duceret? in coetu vero Pop. Roman. negotium publ. gerens Magister equitum, cui ructare turpe esset, is vomens, frustris esculentis vinum redolentibus gremium suum et torum tribunal implevit.

4. Sed hoc ipse fatetur esse in suis sordibus; veniamus ad splendida. Caesar Alexandriam se recepit, felix, ut sibi quidem videbatur (mea autem sententia, si quis Reipubl. sit infelix, felix esse non potest) hasta posita pro aede Iovis Statoris, bona (miserum me: consumptis enim lacrimis tamen infixus animo haeret dolor) bona, inquam Cn. Pompeii Magni voci acerbissimae subiecta praeconis. Una in illa re servitutis oblita civitas ingemuit, servientibusque animis, cum omnia metu tenerentur, gemitus tamen Pop. R. liber fuit: exspectantibus omnibus, quisnam esser ram impius, tam demens, tam Diis hominibusque hostis, qui ad illud scelus sectionis auderer accedere. Inventus est nemo praeter Antonium: praesertim cum tot essent circa hastam illam, qui alia omnia auderent; unus in ventus est, qui id auderet, quae omnium fugisset et formidasset audacia: Tantus igitur te stupor oppressit, vel, ut verius dicam, tantus furor, ut primum cum sector obscene sis isto loco natus, deinde cum Pompeii sector, non te execrandum Pop. R. non


page 939, image: s953

detestabilem, non omnes tibi Deos, omnes homines, et esse inimicos, et futuros scias?

5. At quam insolenter statim helluo invasit eius viri fortunas, cuius virtute terribilior erat Pop. Roman, exteris gentibus, iustitia carior? In eius igitur copias cum se subito ingurgitasser, exsultabat gaudio persona de Mimis, modo egens, repente dives. Sed, ut est apud Poetam nescio quem, male parta male dilabuntur; incredibile, ac simile portenti est, quonam modo illa ram multa, tam paucis, non dico mensibus, sed diebus, effuderit. Maximus auri numerus fuit, permagnum optimi pondus argenti, pretiosa vestis, multa et lauta suppellex, et magnifica multis locis, non illa quidem luxuriosi hominis, sed tamen abundantis. Horum paucis diebus nihil erat. Quae Charybdis tam vorax, Charybdin dico? (quae si fuit, fuit animal unum) oceanus medius fidius vix videtur tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis positas, tam cito absorhere potuisse. Nihil erat clausum, nihil obsignatum, nihil scriptum. Apothecae totae nequissimis hominibus condonabantur. Alia Mimi rapiebant, alia Mimae. Domus erat aleatoribus referta, plena ebriorum, totos dies portabatur atque in locis pluribus etc.

6. At eiusdem aedes et hortos tanta nequitia consumpsit. O audaciam immanem! Tu ingredi illam domum ausus es? tu illud sanctissimum limen intrare? tum illarum aedium Diis Penatibus os importunissimum ostendere? quam domum aliquandiu nemo adspicere poterat, nemo sine lacrimis praeterire, hac te in domo tamdiu diversari non pudet? in qua, quamvis nihil sapias, tamen nihil tibi potest esse iucundum. An illa vestibula, rostra, spolia cum adspexisti, domum tuam te introire putas? Fieri non potest, quamvis enim


page 940, image: s954

sine mente, sine sensu sis, ut es: tamen et re, et tua, et tuosnosti. Me quidem miserat parietum ipsorum, atque tectorum. Quid enim unquam domus illa viderat, nisi iudicum, nisi ex optimo more et sanctissima disciplina? Fuit enim ille vir, P. C. ut scitis, cum foris clarus, tum domi admirandus neque rebus exteris magis laudandus, quam institutis domesticis, huius in sedibus, pro cubiculis stabula, protricliniis popinae sunt.

7. Sed ne forte, ex multis rebus gestis M. Antonii, rem unam pulcherrimam transibat oratio, ad lupercalia veniamus. Non dissimulat, P. C. apparer esse commotum, sudat, pallet, quidlibet, modo ne nauscet [note: (a) Hoc est, vomat, ut solet.] faciat, quod in porticu Minucia fecit, [note: (b) Ubilupertum egit.] Quae potest esse turpitudinis tantae defensio? Cupio audire, ut videam, ubi rhetoris tanta merces, ubi campus Leontinus appareat. Sedebat in rostris collega tuus (Iulius Caesar) amictus toga purpurea in sella aurea: coronatus: ascendis, accedis ad sellam [note: (c) Qui ager illi a Caesare datus est.] ita eras Lupercus ut te esse consulem meminisse deberes diadema ostendis, gemitus toto foro. Unde diadema? non enim abiectum sustuleras, sed attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. Tu diadema imponebas cum plangorepopuli; ille cum plausu reiciebat. Tu ergo unus, scelerate, inventus es, qui cum auctor regni esses, eum quem collegam regni habebas, dominum habere velles: et idem tentares, quid Pop. Roman. ferre, et pati posset. At etiam misericordiam captabas: supplex te ad pedes abiciebas: quid petens? ut servires. O praeclaram illam eloquentiam tuam; cum et nudus (Lupercorum more) concionatus quid hocturpius? quid foedius? quid suppliciis omnibus dignius? num exspectas, dum te stimulis fodiam? haec te si ullam partem sensus habes lacerat, haec cruentatoratio. Vereor, ne imminuam summorum virorum gloriam; dicam tamen dolore commotus. Quid indignius, quam vivere eum, qui imposuerit diadema, cum omnes fateantur, iure interfectum esse quiabiicerit.



page 941, image: s955

8. Advolasin M. Varronis sanctissimi atque integerrimi viri fundum Cassinatem. Quo iure? quo ore? Eodem, inquies quo in haeredum L. Rubri, quo in haeredum L. Turselii paedia, quo in reliquas innumerabiles possessiones. Misissete dicis Alexandriam, qui emeret a Caesare. Remove gladios parum per illos quos videmus, iam inrelliges aliam esse causam hastae Caesaris, aliam confidentiae et temeritatis tuae. Non enim te Dominus illis sedibus, sed quivis amicus vicinus, hospes, procuratoraccedit. At quam multos dies in ea villa turpissime est perbacchatus? ab hora tertia bibebatur, ludebatur, vomebatur. O recta ipsa misera, quam dispari Domino! quamquam quomodo iste Dominus, sed tamen quam a dispari ten ebantur? Studiorum enim suorum M. Varro, voluit esse illud, non libidinum diversorium. Quae in illa villa ante dicebantur? quae cogitabantur? quae litteris mandabantur? Iura Pop. R. monumenta maiorum, omnis sapientiae ratio, omnisque doctrina At vero te in quilino, (non enim Domino) personabant omnia vocibus ebriorum, natabant pavimenta vino, madebant parietes, scorta inter matresfamilias versabantur.

9. Sed praeterita omittamus; hunc unum diem, hunc unum, inquam, hodiern um diem, hoc punctum temporis, quo loquor, defende, si ptes. Cur armatorum corona Senatus septus est? cur me tui satellites cum gladiis audiunt? cur valvae Concordiae non patent? cum homines omnium gentium, maxime barbaros Ithyreos, cum sagittis deducis in forum? Praesidii sui causa se facere dicit. Nonneigitur millies perire est melius, quam in sua civitate sine armatorum prae sidio non posse vivere? Sed nullum est isthoc, mihi crede, praesidium. Charitate et benevolentia civium septum oportet esse, non armis. Eripiet, extorquebit tibi ista Pop. R. utinam salvis nobis! Sed quoquo modo nobiscum egeris, dum istis consiliis uteris, non potes esse, mihi, crede diuturnus.

10. Recordare, M. Antonii, diem illum quo dictaturam sustulisti; pone ante oculos Laetitiam Senatus populique Rom. Confercum hac nun dinatione tua, tuorumque tum intelliges quantum ad laudem et lucrum intersit. Sed


page 942, image: s956

nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus stupore, suavitatem cibi non sentiunt, sic libidinosi, avari, facinorosi verae laudis gustum non habent. Sed si te laus illicere ad ad recte faciendum non potest; ne metus quidem a foedissimis factis potest avocare? iudicia non metuis? si propter innocentiam, laudo: si propter vim, non intelligis, ei, qui isto modo iudicia non timeat, quid timendum sit. Quod si non metuis viros fortes, egregiosque cives, quod a corpore tuo prohibentur armis; tuite, mihi crede, diutius non ferent. Non intelligis, satis esse viris fortibus didicisse, quam sit pulchrum, beneficio gratum, fama gloriosum tyrannum occidere? an cum illum (I. Caesarem) homines non tulerint, te ferent? Nisi vero aut maioribus habes benesiciis obligatos quam ille quosdam habuit ex iis, a quibus est interfectus: aut tu es ulla re cum eo comparandus. Fuit in illo ingenium, ratio, memoria, litteratura, cogitatio, diligentia. Res bello gesserat, quamdiu Reip. calamitosas, attamen magnas. Multos annos regnare est meditatus, magno labore, magnis periculis, quae cogitaverat effecerat: muneribus, monumentis, congiariis, epulis multitudinem imperitam lenierat: suos praemiis, adversarios clementiae specie devinxerat. Quid multa? attulerat iam liberae civitati, partim metu, partim patientia consuetudinem serviendi. Cum illo ego te dominandi cupiditate conferre possum, ceteris vero rebus nullo modo es comparandus.

11. Sed de te tu ipse videris, ego de me ipso profitebor. Defendi Remp. adolescens, non deseram senex: contempsi Catilinae gladios, non pertimescam tuos. Quin etiam corpus libenter obtulerim, si repraesentari morte mea libertas civitatis potest. Utinam aliquando dolor Pop. R. pariat, quod iamdiu parturit. Etenim si abhinc annos prope viginti, hoc ipso in templo negavi, posse mortem immaturam esse consulari: quanto verius nunc negabo seni? Mihi vero P. C. iam etiam optanda mors est, perfuncto rebus iis, quas adeptus sum, quasque gessi. Duo modo haec opto: unum, ut moriens Pop R. liberum relinquam: hoc mihi maius a Diis immortalibus dari nihil potest: alterum ut ita cuique eveniat, ut de republ. quisquis meretur.



page 943, image: s957

§. 5. Exemplum D. Hieronymi, quae ad fugam et detestationem soeleris Bethlehemiticum Monachum apostatam libidine captum incitat. lib. 2. Epist. 3.

Infelicissime mortalium, tu speluncam illam in qua Dei filius natus est, et terra nostra dabat fructum suum, de stupro condicturus ingrederis? nonnetimes, ne de praesepi infans vagiat? ne purpurea Virgote videat? ne Mater Domini contempletur? Angeli clamant, Pastores currunt, stella desuper ritulat, Magi adorant, Herodes terretur. Hierosolyma conturbatur: et in cubiculum Virginis decepturus, irrepis? Paveo miser, et tam mente quam corpore perhorresco, ponere tibi volens ante oculos tuos opus tuum.

Tota Ecclesia nocturnis vigiliis Christum Dominum personabat, et in diversarum Gentium linguis unus in laudibus Dei spiritus concinebat. Tuinter ostia quondam praesepis Domini, nunc Altaris, amatorias Epistolas fulciebas, quas postea illa miserabilis, quasi flexo adoratura genu, in veniret, et legeret. Et stabas deinceps in choro psallentium, et impudicis nutibus loquebaris. Proh nefas! non possum ultra progredi. Prorumpunt lacrimae antequam verba, et indignatione pariter ac dolore in ipso meatu faucium spiritus coarctatur. Ubi mare illud eloquentiae Tullianae? ubi torrens fluvius Demosthenis? nunc profecto mutui essetis ambo, et vestra lingua torpesceret. Immensa res est, quam nulla Eloquentia explicare queat. Repertum est facinus, quod nec Mimus fingere, nec Scurra ludere, nec Attelanus possit effari Nihil dico amplius. Venerabile praesepe, et campi, me non sinunt plus credere, quam te voluntate tantum, et animo corruisse.

Miser! nonne quando in spelunca cum Virgine stare coepisti, caligaverunt oculi tui, lingua torpuit, conciderunt brachia, pectus intremuit, nutavit incessus? A vespere usque mane fenestrae illius assides, et quia propter altitudinem, haerere vobis cominus non licebat, per funiculum vel accipis aliquid, velremittis. Vide quanta diligentia Domini fuerit, ut numquam domi Virginem, nisi in Ecclesia videris, et cum talem uterque vestrum habuerit


page 944, image: s958

voluntatem, nisi per fenestram nocte facultas vobis non fuerit colloquendi. Oriebatur tibi Sol in vito, exanguis, marcidus, pallidus, ut suspicione omni careres Evangelium Christi, quasi Diaconus lectitabas. Nos pallorem ieiunii putabamus,exangue os contra institutum,ac morem tuum quasi confectum vigiliis mirabamur.

Iam tibi et scalae per quas deponeres miseriam, parabantur: iam iter depositum, decreta navigia, condicta dies, fuga animo pertractata: Et ecce Angelus ille cubiculi Mariae ianitor, cunarum Domini custos, et infantis Christi gerulus, coram quo tanta faciebas, ipse te prodidit. O funestos oculos meos! ô diem illum omnimaledictione dignissimum, in quo Epistolas illas tuas, quas huiusque retinemus, consternata mente legi. Quae tibi turpitudines? quae blanditiae? quanta de conducto stupro exsultatio? haeccine Diaconum non dicam loqui, sed scire potuisse? ubi miser ita didicisti, qui in Ecclesia te nutritum esse iactabas? nisi quod in eisdem Epistolis iuras te numquam pudicum, numquam fuisse Diaconum. Si negare volueris manustua teredarguet, ipsi apices proclamabunt.

Habeto igitur interim lucrum sceleris, non possum tibi ingerere quod scripsisti. Non doleo demaledictis, hoc plango, quod teipse non plangis, quod te non sentis mortuum, quod quasi gladiator, paratus libitinae in proprium funus ornaris. Amiciris linteis, digitosannulis oneras, dentes pulvere teris, ratos in rubenti calvaria digeris capillos: taurina cervix, adipeis intumescens, nec, quia propter libidinem fracta est, inclinatur. Super haec unguenta fragras, mutas balneas; et contra renascentes pilos pugnas, perforum ac plateas, nitidus ac politus amator incedis. Convertere miser ad Dominum, ut ad te Dominus convertatur.

FINIS.



image: s959

INDEX MATERIARUM ET LOCORUM COMMUNIUM.

A

ABstinentia quid, qualisque sit virtus. pag. 63

Adhortatio et admonitio quomodo ab Oratore instituenda sit. 77. etc.

Adversa nun quam expertus miser est. 454. etc.

Adulator et Amicus inter seoppositi. 642

Aequitatis in iudicio habenda est ratio. 369

Aemulatio quid sit, et quomodo excitanda. 114

Affectus animorum varii. 99. usque ad 121. quomodo movendi. 930. etc.

Afflicti crudeliter. 793. etc.

Agriculturae et agrestis vitae descriptio. 334. et seq.

Amicitia quid, qualisque sit virtus. 60 quomodo colenda. 364. quis amicus deligendus. 365. quo discrimine personarum 316 cum virtute iungenda. 368 adulationem submovendam. 372. et 436. etc. Cum pluribus recte colitur. 436. etc. Laus amicitiae. 703. etc.

Amor quid sit, et quomodo ad bonum concitandus. 103 eius vis et potentia descripta. 339. Principis et subditorum. 754. Amore patriae privatae inimicitiae deponendae sunt. 825. et seq.



image: s960

Amplificatio Orationum quae et quotuplex sit. 94. ad 95

Animae immortalitas variis rationibus probata. 446. et 814. et seq. ad 815.

Animi morbus gravior, quam morbus corporis, pag. 643. et seq.

Apologus membrorum hominis dissidentium. 280 Culicis divertentis ad apes. 281. ad 282. Tibicinis frustra piscibus continentis. p. 283. Murium stultum consilium adversus Cattum. 284. Vulpis a muscis obsessae. 285. ad 286. Equi contra cervos ducti. 287. Luporum ovibus acem deferentium. ibid. de Herculis bivio. 294. Leonis et cervae. 296.

Appetitus rationi subesse debet. 361

Aima pro republ. defendenda recte arripi. 657. etc.

Artes liberales a Graecis acceptas Romani illustrarunt. p. 705. ad 706.

Avari hominis dolus ad obtinendas pecunias. 301

Avaritia Principum evertit Respubl. 408

Avaritia iudicis. 841

Audacia quid sit, et quomodo excitanda. 110

Aurei et ferrei saeculi mores valde diversi. 340.

B

Batrachomyomachia Homeri descripta stylo soluto 274

Beata vita per mala corporis fortunarumque non tollitur, ideo que in bonis externis fita non est. 388. In virtute vero est collocata. 422

Bellicarum rerum administratio urbanis postponenda est. 463. quomodo administranda? 465

Bellum an tumultus censeri debeat seditio Antonii. 806

Benevolentia Principis. 755. et seq. Vide humanitas.

Brutus Ciceroni familiaris Caesarem occidit. 242

C

Caecitas non facit miserum. 393. et 394

Caesar Pompeium vincit. 237. fastos emendat. 239. clementissimus. Ibidem, etc. occiditur. 241



image: s961

Castitas quid qualisque virtus sit.

Catilina quis fuerit, et quomodo a Cicerone expulsus 277. et 963.

Ciceronis vita, actiones et mors. 204. ad 749. sine dolore natus. 204. poesi studet, ibid. Voluptatis fugiens. p. 205. causas aggreditur. pag. 206. etc. Consul Remp. praeclare defendit. 226. exulat. 225. revocatus. 227. militat feliciter, 234. partes Pompei adversus Caesarem sequitur. 236. conciliatur Caesari. ibid. adversatur Antonio. pag. 244. opprimitur. pag 248.

Civile bellum sub Mario et Sylla Romam evertit, et Oratores tollit. 206

Clementia quid, qualisque virtus sit. 64

Clemens Princeps facilius quam tyrannus imperat. 410. et seq. 411. 412. 413.

Clodius quis fuerit, et quantus Ciceronis hostis. pag. 222. et 223. etc. mors funesta. 232

Caeli terrae que brevis descriptio. 318. et seq. etc.

Conciliatio animorum quemadmodum instituenda sit. pag. 78. et 79.

Confirmatio orationum quid requirat. 83. ad 88.

Confutatio quomodo instituenda sit pag. 89. ad 92.

Coniurationis Catilinariae descriptio. 844. 963

Corporis humani descriptio. 317

Conscientia scelerum quemque torquet. 781

Consilium stultum murium adversus Cattum. pag. 284. ad 285.

Consolatio quomodo instituenda sit. 69

Curdelitas in suppliciis contra leges usurpata. pag. 654. 655. et seq.

Crucifixi et caesi crudeliter a Verre cives Romani. p. 692 et 693.

Cupiditatibus suis qui imperat, vere imperat, qui subest, servit. pag. 439. 440. 441. Cupiditate varia iactati, pag. 752.

D

Dedicatio domus pro delubro vitiose peracta, p. 650. et seq.



image: s962

Defensio maiorum suorum suscipienda est. pagina 698 et seq. etc.

Deprecatio quomodo instituenda sit. 74

Desiderium quid sit et quomodo in bono concitandum, 106.

Desperatio quid sit, qualisque, et quomodo incitertur. 109.

Deus rerum omnium opifex. 314. 315. et seq. Unde colligatur Deum esse in mundo. 820. 821. et seq.

Dolentis Alexandrio oratio ob Clytum interemptum. 116. 117. 118. et seq.

Dolentis pathetice amici causam. 906. etc.

Dolor dedecore minus malum est, fortiter a sapiente ferendus. 509. 510. et seq.

E

Ebrii hominis descriptio. 22. usque ad 44. et 915, et 918

Eloquentia rebuspubl. profuit. 708. 709. et seq. Mali tamen ea abusi sunt. Eloquentia perfecta res diffi cilis est. 712. ad 716. Ad vulgus accommodanda, ibid. vis ac dignitas. 717. 718. Saepe noxia. 830. variarum rerum cognitione in diget. 722. etc. Utilis et honorifica magis quam Poesis. 729. ad 730.

Exempla improborum non possunt alios improbos tueri. 860.

Exilium non facit miseros. 394. Exilione an morte protlitor Catilina multandus? 850

Exordia orationum quemadamodum instituenda sint. 80. et seq.

Expostulatio et Exprobratio quomodo instituenda sint. 73.

F

Fabularum tractandarum ratio. 273

Fiducia quid qualisque sit virtus. 62

Fortitudo quid, qualisque sit virtus. p. 61. forti viro cavenda elatio. 737. honestas tantum spectanda. 738



image: s963

Frugalitas quid qualisque sit virtus. 65

G

Gloriantis de perpetrato facinore. 923

Graniarum actiones quomodo instituendae. 60

Gratiae Diis habendae ob conservatam Rempubl. 822

Gratulatio quomodo instituenda sit. 53

H

Historiae a diversa materia descriptio. 326

Hominis diversis affectibus obnoxii deseriptio. 336. 337. reip. similis est. ibid.

Honestum quid sit et turpe, 66, est solum bonum. 528. ad 512.

Honestas morum et conversationis, 360. usque ad 363.

Honor non facit beatos. 391. aequus fugiendus non est. 890. etc.

Hospes importunus culex apud apes. 281. ad 283.

Horti pensiles Babylonis. 321. et seq.

Hortensius magnus orator cum Cicerone comparatus. 211.

Humanitatis victoris in victos. 663. Principis erga subditos. 757

I

Imperatoris boni in bello solertia. 739. ad 741. et seq. etc. instructio. 758. et seq. virtus. 744. et auctoritas. 743. felicitas. 763. virtures diversae. 831

Impudentis Catilinae exagitatio.

Incommodo alterius suum non licet augere commodum. 419, 420. etc.

Indignatio quid sit et quomodo concitanda. 112

Infamiae poena ex scelere sequitur gravissima. 780. etc.

Ingenio laudabilius est quam viribus excellere. 452

Iniuriae ae quo animo tolerandae sunt. 403. et seq.

Innocentia Fonteii accusati. p. 865. et Syllae. p. 868. etc.



image: s964

Instructio Magistrorum et Discipulorum pro schola Humanitatis. 250. etc. pro Rhetorica. 516

Invidia quid sit, et quomodo restinguenda. 113

Iocis parce utendum. 362

Ira quid sit, et quomodo concitanda, vel infringenda. 110. et seq.

Irati descriptio. 339. ad 340. et seq.

Iucundumquid sit. 67

Iudicis Verris av aritia. 839. Iudices in Reis vitae anteactae rationem habere convenit. 867. et seq.

Iuris a suis commodis descriptio. 331. 332. et seq.

Ius regnandi causa violare. 517. 518. etc.

Iustitia eiusque partes. 58

Iustitia et principum et agrestium vita maxime ornatur pag. 385. 386. et seq. Traiani aequitas. 753

L

Laetitia et gaudium quid sit quomodo concitandum. 107

Laudis et aeternae memoriae studio omnes ducimur. 775

Lex male a privato lata improbatur. 571

Lex recte lata contra accusatorem defenditur. 872

Liberalitas, quid, qualisque sit virtus. 60. In quibus rebus damnanda, ut prosusio. pag. 417

Liberalis Princeps. 447. 448. et seq. etc.

Libertas adolescentibus moderata concedenda. pag. 635

Libido mulieris orarorie perstricta. pag. 635. hominis Ecclesiastici deplorata. pag. 943. etc.

Lugentis Reipubl. descriptio. 769

Luxuriosi et mollis hominis descriptio. pag. 766.

Luxuriosi plerumque Religionem non curant. 853

M

Magnanimitas quid qualisque sit virtus. 62

Magnificentia quid qualisque sit virtus. 60

Mala quae homines premunt ab illorum improbitate oriuntur. 315. ad 316. et seq.

Mansuetudo quid qualisque virtus. p. quomodo concitanda. 64.



image: s965

Memoria arte imaginum iuvari potest. pag. 191. et seq.

Memoria posteritatis spectata. 815

Metus quid sit et quomodo incutiendus. 109

Milo ob Clodium occisum exilio damnatur, Cicerone frustra obnitente. 233

Misericordia quid sit et quomodo concitanda. pag. 112

Modestia quid qualisque virtus. 65 Imperatoris. 746

Morbus fortiter sustinendus. 646. 647.

Mores probi et improbi. 388. Cuique hominum generi convenientes. pag. 356. 396. Diversarum gentium diversi. pag. 401.

Mors senibus non metuenda, qui ducit ad vitam etc. 443. et seq. a Socrate recte contempta. pag. 520. ad 524.

Mortem filiorum aequo animo ferre, pag. 525. et seq.

Morte opportuna non dolendum. 810. 811. etc.

Mors fortiter cadentium militum non lugenda, p. 812. 813

Musicae laus. 700. 701. 702. etc.

N

Navis Aetae Regis prodigioseingens male perit pag. 305. 306.

Narratio orationum quid qualisque sit. 82

Necessarium quid sit? 67

O

Oboedientia quid qualisque virtus sit. 60

Obiurgatio quomodo instituenda. 72

Observantia quid qualisque virtus. 59

Octavianus tandem Antonio conciliatus Ciceronem illi amicum prodidit. 247

Otium in vita illaudabile. 431. ad 435. etc. Bene adhibitum. 514. et seq.

Odium quid sit, et quomodo erga malum concitandum 105.

Optimates quinam dicendi sint. 795. et seq.

Orator quis perfectissimus et quomodo ab historico et Poeta separandus. 184. etc.



image: s966

Oratio alia incisa, alia circumducta, aliamedia est. 155. et seq. Formae orationis diversae. 181. in Epidictico excellit Isocrates. 183. etc.

P

Patientia quid qualisque virtus. 62

Patriae amor et commodum privato bono praeferendum. 825. 826. etc.

Peroratio quomodo instituenda sit. 92. 93. etc.

Perseverantia quid qualisque sit virtus. 63

Petino quemadmodum instituenda sit. 69. 79.

Philosophia ad virtutem et beatam vitam ducit. 422. 423. 424. etc.

Pietas quid qualisque sit virtus. 59

Pietas filii erga Q. Ciceronem patrem. 248

Parentum pro filiis intercedentium. 793. etc. Sororis pro fratre Reo pthetice intercedentis descriptio. 904

Paenitentia quid qualisque sit virtus. 59

Poetarum laus et enconium. 771. contemptus. 729. oratoribus praelati. 732. 733.

Politici fictique hominis descriptio. 684

Pompeius piratico et Mithridatico bello magna laude praefuit. 214. adversus Caesarem pugnat et cadit. 237.

Praetorum avaritia, ubi titulum reperit saepe nescit modum. 881. etc.

Princeps in republica favorem omnibusque aequalem impendat. 467. reliquis exemplo sit. 746. et 747. etc.

Progymnasimatum natura et diversitas ex Aphthonio. 258. 259.

Pronuntiatio, et vocis gestuumque moderatio oratori necessaria. 193

Prudentia oeconomica, politica, regnativa, et militaris. 57

Pudor quid sit, et quomodo incutiendus. 114

Pugnae militaris ad Thrasymenum descriptio. 326. ad 329.

Purgatio a crimine quomodo instituenda sit. 70



image: s967

R

Religionis Siciliae laus a fertilitate. 735

Religio quid, qualisque sit virtus. 58. 59. neglecta a Clodio. 853. etc. a Gallis. 863

Rempubl. bene administrare laudabilius, quam solitariam vitam agere. 424. ad 428. studium bene administrandi. 804. 806.

Reipublicae conservatio Deorum beneficio. 822

Res urbanas administrare, quam bellicas laudabilius est. 462. etc. quomodo administrandae sint. 466

S

Sacrilegium Verris exaggeratum. 652. 653. etc. Gallorum. 863

Saltatio virum gravem non decet. 899

Sceleratorum hominum descriptio, et cum probis collatio. pag. 911. et 914.

Seditio turbatae civitatis. pag. 772. Unde nascatur. p. 800. in Apologo membrorum. 280. et seq.

Senectus virium defectum animi vigore compensat. 5. 10.

Servitus misera est suis parere cupiditaribus, et opibus et honori. 439. ad 442.

Sub Diabolo gravis in Apologo equi. 287

Sobrietas quid, qualisque virtus sit. 63

Societas prava adolescentibus inprimis vitanda. pag. 461. ad 463.

Spes quid sit et quomodo concitanda. 108. et seq.

Status vitae cuilibet ingenio idoneus deligendus est. 399.

Stylus et character dicendi diversus, et quis optimus. 180. 181. et seq.

Submissio quid qualisque virtus sit. 65

Superbi descriptio. 767. et seq.

Surditas non facit miserum. 395

T

Temperantia quid, qualisque virtus sit. 63



image: s968

Templi vastator. 664

Testimoniis Gallorum minime credendum. 860. etc.

Tributorum onera subditos ad rebellionem incitant. 407. 408. 409. Novi Domini augent fere Tributa, in Apologo vulpis. 285. et seq. Novis Titulis male extorquentur. 879

Tristitia quid sit, et quomodo concitanda. 107

Tyranni metuunt dum metuuntur. 410. ad 414. non coluntur nisi ficta amicitia. 438

V

Vanitas humanae gloriae. 318. et seq.

Venationis studium honestum. 1750. etc.

Verres Praetor Siciliae a Cicerone ob flagitia insigni elo quentia [orig: quentiâ] perstrictus. 320. 835.

Virtutum Cardinalium brevis persuas partes descriptio. 58. 61. 63.

Virtus Stoicis ad beate vivendum sufficir. 422. etc.

Vita activa contemplativae praeferenda. 428. ad 435.

Voluptatis sectatores denique male pereunt. 304. ad. 307.

Voluptas bestialis est corporis. 326. et 529. ad 510. noxia omnibus. 375. etc. Sua illi satietas inest. p. 454. Saepe non satiatur. p. 459. et seq. Sapientiae inimica. 458

Voluptas honesta ad egregia praestanda impellit. p. 307. ad 311.

Utile quid sit et noxium. 66

Utilitatem adsque honestare sectare turpe est. pag. 468. ad 472.

Urbis Babylonis descriptio. p. 321. etc. Sagunti. p. 322. ad 326. Syracusarum.

Urbis oppugnatio et propugnatio. p. 323. Vi intercepta. pag. 325.



image: s969

Ut quaedam properato et inconstanti typothetarum labore impressa sunt, ita erratis non vacant. Ad quae hodie tamquam ad scopulum plerique scriptorum alliduntur, ut non nisi quassata nave portum subeant. Non vacabat modo huc ad syllabum conferre male divulsa. Pleraque eiusmodi sunt, quae a quolibet non omnino rudi discerni possint. Illud obiter moneo: Exemplum 3. quod p. 770. pro Poetis adducitur male transpositum, spectare ad genus demonstrativum. In pag. vero 968. lin. 26. quaedam verba omissa totum sensum destruere; ideoque sic legendum. Hoc animo semper fui, ut invidiam virtute partam, gloriam non invidiam putarem.

FINIS.