2 February 2004 Ruediger Niehl
TEI header added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check
2 December 2004 Peter Stroebel
Morpheus spell check performed

Liber VI. De figuratis imaginibus Emblematum, Hieroglyphicorum, et Aenigmatum. Quibus praxis in fine communis additur.

CAPUT LIII. De natura Emblematis eiusque a reliquis fig. imaginibus, distinctione.

AD Emblematis naturam propius investigandam accedimus, quae quidem iis, qui superiora iam animo complexi fuerint, haud difficilis futura est. Etymon ac vim nominis supra exposuimus. Materiam eidem, prout amplissime sumitur, illam omnem tribuimus, quae praeter symbola figuratis imaginibus servire poterit, quin et eaedem comparationes, quibus symbola constituuntur ad emblematis compositionem, tanquam pars aliqua veniunt, lemmata cum symbolis requirere, tradidimus; nisi forte ex multarum partium compositione, aut etiam rerum notarum imagine, ita certae significationi adstringantur, ut vagae dubiaeque expositionis manere nequeant. lemmata enim imaginibus tantum finiendis circumscribendisque adhibentur. [Note: In emblemate figura rei intelligentis ad intelligens comparata praecipuum locum obtinet, cui figurae aliae symbolicae, aut hieroglyphica (si adiectae fuerint) subserviant.]

Denique a symbolis emblemata eo potissimum argumento separavimus, quod haec translationem toto diversam genere, ab intelligente videlicet ad intelligens, contra quam symbola, contineant. Quocirca ubi haec defuerit, inter alias figuras praecipuum obtinere locum, ac veluti imaginis figuratae substantiam caputque oportebit


page 652, image: s0724

constituere, ceteris figuris proprietatum accidentiumque vicem subeuntibus. Ita tam metonymicae, quam metaphoricae notae omnes (quas in figurarum censum supra admisimus) interque eas tam symbolicae, quam hieroglyphicae, in emblemate, principi, rei intelligentis figurae subserviunt. Et vero rationi etiam congruit, ut figura, quae dignitate ac specie praeeminet, principem in significando locum sortiatur, adeo quidem, ut siquae inter intelligentes quoque illustrior sit reliquis, illi praerogativa ante alias significandi competat, nisi forte, ipso officii [Note: II. Inter plures intelligentium figuras, praefertur officio, aut aetate dignior: quia ars naturam sequitur. Omnes figurae connecti inter se ordine aliquo naturae, aut actionis debent; ut unum sint in figura, quae ad unum referri sensum significatumque postulant.] genere, ut v. c. minister hominis Angelus, posteriorem in significando locum sortiatur.

Haec igitur prima esse debet emblema figurantis regula; naturae ac dignitatis ordine progrediendum esse: ars enim simia quaedam naturae est, eiusque lineamentis, quam proxime inhaeret. Altera est, ut quae adiunguntur, aliquo aut ordine, aut etiam actione ad figuram praecipuam referantur: cum enim ad rem unam suis adiunctis exprimendam spectent, ipsius quoque unitatis quaedam in figuris imago exhibenda est, siquidem ex rebus dissolutis nemo unum quid recte collegerit, quod imaginis non obscurae vis tota in repraesentando sita sit. Erraverit igitur, qui e. g. nautas in mari periclitantes tempestate proposuerit, simulque in terra securim ad radicem arboris adhibitam: licet enim in expositione ac significato illa cohaerere possint, ut si per nautas homines inter mundi discrimina constitutos intelligas, atque extremum illis diem per securim ad arborem positam imminere significes: cum tamen nulla in protasi ac figura connexione sese invicem spectent, unitatem in apodosi expressam non exhibent. Sed facili opere hanc in illo emblemate connexionem inveneris, si eodem vento et navem iactari, et arborem everti finxeris. Verum haec enucleatius tractabimus, ubi de compositione emblematum agetur. Nunc paucis videndum, qua ratione ab hieroglyphicis et aenigmatis emblemata differant.

Hieroglyphica, vi nominis, sacrae cuiusdam rei figuram designant. Quod Aegyptii olim, ut Philoludaeus. Clemens Alexand. Diod. Siculus et alii, velis quibusdam atque involucris figurarum, rerum sacrarum abdita conderent,


page 653, image: s0725

ut obscuritate illa vulgi cognitione subtraherent, [Note: Hieroglyphica, quid sint? quomodo inventa et usurpata, ab antiquis sapientibus, pro literis, velut elementa disciplinarum.] venerationemque rebus incognitis facilius praestandam conciliarent Unde et sphinges ab iis in templorum aditu collocatae, Sed et Philosophi, quique aliquam rerum naturalium prae reliquis cognitionem assecuti fuerant, ad eiusdem admirationem in vulgo concitandam, iisdem figurarum tenebris sua abdere caepere, cuius sapientiae cum paucis communicandae gratiae necesse fuit, in certas figurarum notas, ac veluti elementa huius disciplinae constituenda, plures conspirare. Haec signa fuere passim ex rebus creatis petita, quae saepe non tantum literae unius aut vocis, sed integrae etiam sententiae exprimendae vim haberent, sic coturnicis os pictum rem firmam tutamque designabat [(transcriber); sic: designbat] . Accipiter passis in aere alis, ventum; auris picta, futurum opus: duo homines Magistratus ornati insignibus concordiam innuebant, etc. quorum tibi infra brevem catalogum ex Horo dabimus. Ex quibus intelliges hieroglyphica omnium [(transcriber); sic: onmium] rerum figuras admittere, seu metaphoricae sint, sive etiam metonymicae: tum deinde significationem omnem, nec anagogicum minus sensum quam tropologicum et physico-allegoricum. Res enim et divinas, et naturales et morales Aegyptii per haec signa exposuerunt, figuras voro non tantum a signis, privatae consensione, institutis; sed etiam rerum naturalium similitudinibus ac symbolis petebant: rarius humanae atque emblematicae figurae accesserunt, licet illae non prorsus exclusae sint, ut exemplo iam dedimus. Ne inscriptione aut lemmate opus esset: praestabant figuris certae significationis a se institutis, quibus ceterarum in significando varietas restringi satis poterat.

His observatis, facile discrimen inter emblema pressius [Note: IV. Differunt ab emblemate, quod rem quamlibet significare possint naturalem, moralem, divinam, ex qualibet etiam re creata figurae coniungi, idque sine ulla sua connexione lemmate plerumque non egeant, ex instituto tantum non vero per similitudinem (etsi insit) ad significandum obscure transferantur.] sumptum, ut videlicet rei intelligentis ad intelligens comparatio est, tum hieroglyphica, sua quoque restrictione sumpta perspicies: nam haec primo materiae ratione latius evagantur neque ad praecipuum imaginis corpus tantum personam intelligentem, verum potius crebriusque rem aliquam ex non intelligentium natura petitam admittunt. deinde non lemma aliquod figuram definiens, sed unum aut plura ex instituto signa, imaginem


page 654, image: s0726

certa significatione adstringentia, postulant, denique ipsa significandi libertate differt, cum non ad mores tantum, verum etiam rei cuiusque naturam explicandam adhiberi possit. Postremo metaphorice et per similitudinem non significant, etiamsi illam in protasi includant, sed tantum ex arbitrio et instructione hominum, hanc illis significandi facultatem tribuentium. Accedit quod plurium inter se figurarum in protasi connexionem minime requirant, verum illa quae in apodosi exhibetur, in ter res figuratas, unitas sufficiat. Imperfectae namque imagines sunt, quae nec ordinis, nec unionis ratione habita confuse multa cogitantibus offerunt, ut deinde ingenio atque arbitrio exponentis, nullo figurae intuitu, suis locis ac vinculis mandentur. Hisce igitur, quamvis lemma adhibueris, hieroglyphica manebunt, licet symbolicas aut emblematicas figuras contineant. Eiusmodi non pauca veterum Heroum symbola ex Typotio lib. 4 dedimus, ut illud Caroli 3. Sabaudiae ducis. Ubi hinc manus in orbe sociatae, illinc inter set pentes aquila, quibus inscriptum: Fide et consilio. Tum illud Beatricis Portugallensis, quod tres faces sub corona uni leoni obicit, cum lemmate. Istis, scilicet fide, spe, et caritate, me insane amantibus, pro caelesti corona, opponam.

Porro evenire poterit, ut in figurata imagine nil, praeter signa ab instituto, exhibeatur, tunc praesertim, quando figurae propositae non ad mores, sed rerum physicarum naturam explicandam adhibentur, quo casu pure erit hieroglyphicum, atque in censum imaginum moralium ne quidem admittetur, quamvis apta similitudine ad significatum transferatur, ut cum serpens in orbem collectus, et quotannis innovatus mundum refert, neque minus pure hieroglyphicum censebitur, quando ad mores quidem referetur, verum similitudine per quam transferatur, destitutum erit, longe enim aliter haec erudiunt, [Note: Instrumenta artium prout earum quaedam sunt signa, etiam hieroglyphicis accensentur; quamquam praecipuae figura locum non obtineant, quia clara sunt.] ut explicate lib. 4. tradidimus. Quare et instrumenta artium omnia, artis, quam spectant, loco usurpata et hominis membra, veluti naturae instrumenta, pro suis accepta functionibus (quia tanquam ex instituto significant) hieroglyphicis annumeranda sunt, Nihil enim interest, recens an vetus institutio fuerit, modo


page 655, image: s0727

ratio significandi figurate eadem fuerit, pro figura tamen praecipua deservire nequeunt, sed tantum reliquis circumscribendis apponuntur. Certa enim omnibus sunt, et significandi ratione necessaria, ut neque ingeniosae locus inventioni, neque doctae coniecturae relinquatur. Unde et facile patet emblemata ab hieroglyphicis, et materia, et repraesentandi facultate, plurimum differre cum illa principem semper figuram, ab intelligente natura postulent, et cum unitate figuram non nisi per similitudinem, ac translationem minime audacem, aut remotam clare significent, moresque nostros ad virtutem informent. haec ex quavis materia, ad quidvis ex instituto absque similitudine obscure significandum usurpentur, idque ut plurimum, sine unitate figurarum, dissolute.

De Aenigmate aenigmatice satis auctores loquuntur. [Note: VI. Aenigma quid sit, et quemadmodum, tam varietate, quam obscura ratione, per similitudinem licet, significandi, ab emblemate differat.] Fabius, Diomedes ac Donatus Grammatici aiunt: esse Obscuram sententiam per occultam rerum similitudinem enuntiatam. Pressius de aenigmate Aristoteles. lib de re poet. et Averroes sentiunt.
[Gap desc: Greek words]
. Aenigmatis forma est, dicentem quae insunt impossibilia copulare, inquit Aristoteles. cui Averroes, in hunc sensum adstipulatur. Comprehendit, ait sententias, quarum connexio impossibilis videtur, coque difficulter redigitur ad certum aliquem sensum naturae consentaneum. Priores illi aenigma obscuriorem esse volunt allegoriam, adoque obscuritatem eius a remotis metaphoris, aut etiam metonymiis nasci asserunt. Posteriores, extra tropos, quoque in verbis rebusque propriis modo pugnantia, quaeque sociari nullo modo posse videantur, contineant, aenigmata admittunt. Quorum hic quidem, cum de sola oratione agitur, (ut ab omnibus fit) rectius mihi sentire videntur, atque aenigmatis, ut ab allegoria distinguitur, naturam propius exponere: cum multa circum ferantur aenigmatica, in quibus similitu do nulla appareat, ut illud Platonis apud Crinitum. Vir non vir, videns non videns, avem non avem, sedentem non sedentem, in arbore, non arbore, lapide non lapide, perculit non perculit. Id est homo eunuchus qui luscus erat, vespertilionem sambuco insidentem pumice perculit, ita tamen ut non


page 656, image: s0728

caderet. Talis enim et vir dici sensu uno, et negati altero poterat, ut avis vespertilio, sambucus arbor etc. Deinde Virgilianum illud: Dic quibus in terris etc. aenigma habetur, licet verbis exhibitum propriis. Verum nos, qui de figuratis aenigmatibus agimus, quique non ore tantum, sed et penicillo atque imagine exponenda sectamur. Fabii ac Diomedis descriptionem magis probamus, neque enim in figurata imagine res propriae seipsis, sed in alia figura repraesentante exhiberi debent; quod, an, praeter similitudinem ave metaphoram, etiam metonymiae praestent, infra de aenigmate suis exemplis declarabitur, ubi etiam constabit, neque unitatem figurarum in protasis neque significationem eorum ad mores tantum ethicamque disciplinam arctari, quae cum hieroglyphicis habent communia, ab emblematis diversa. Ceterum aenigmata obscura suo ingenio esse, omnium consensione acceptum est, qua nos etiam nota ab emblematis, et symbolis, quae clara esse debent, separamus.

His constitutis, emblema facile circunscribes, atque a reliquis figuratis imaginibus separabis. Est enim Imago figurata, ab intelligentium rerum natura ad mores vitamque rei intelligentis uno conceptu clare exponendam transtata. per hoc igitur, quod ab intelligentium rerum natura dueatur, et a symbolis differt quae a rebus non intelligentibus petuntur; et ab hieroglyphicis, quae non ex rerum natura, sed instituto sumuntur, per hoc vero, quod clare exponat, ab aenigmatis distinguitur, ceteras differentias: ut quod emblema semper ad mores, inque uno conceptu, et translate, referatur, praetereo: quia ab omni, vel hieroglyphico, vel aenigmate universe non separant. De lemmate etiam inscribendo nihil adiicio: licet enim emblema ac symbolum communiter requirant lemmata: hieroglyphica vero ac aenigmata reiciant; tamen siquis definitae satis significationis symbolo vel emblemati lemma negaverit, aut non satis finitae hieroglyphici vel aenigmatis imagini dederit, nihil abs re facturus est: cum solum lemmatis officium sit, incertae repraesentationis figuras adstringere, atque obscuritatem iconis illustrare, quod munus plerumque hieroglyphica ex le finita, et aenigmata per se obscura aversantur.


page 657, image: s0729

Emblema, nonnulli explicatum versibus Aenigma; alii quamcumque figuratam Imaginem, subiecta oratione expositam, asserunt: nec proinde aliter, quam sola expositione ab Aenigmate, aut symbolo etiam differre. Verum hi falluntur: ut de symbolo quidem supra ostendimus, de Aenigmate etiam cuivis facile politioris Minervae homini suadebimus. Siquidem expositio figurae subiecta eius naturam rationemque immutare nequaquam poterit; ut quod ante obscurum ex se, arduumque intellectu, illud, post expositionem, tale esse desinat. Cerre aliud nihil haec efficit; quam ut ab aliis cognoscatur, ante fortasse incognitum: quod imagini prorsus extraneum est. Sicut discussa vento nubes solem nobis reddit conspicuum; propterea nec re, nec nomine alium. Sive enim discussa sol nebula nobis affulgeat, sive etiamnum obscurus lateat: unus ille id emque est, et cognitus et incognitus. Ita, sive expositione sua, velut disiectis tenebris, innotescat imaginis significatum, sive usitata obscuritate regatur, Aenigma manet: non minus, quam elephas manet elephas, si ve ille muto spectaculo ignorantibus sive agnoscentibus clara oratione proponatur.

CAPUT LIV. Quae materia emblematis, quaeque eius forma?

NE quis existimet emblemata inter angustos nimium [Note: I. Personae fictae metonymice pro effectis usurpatae etiam praecipuum in emblemate locum occupare possunt: quia sufficit res in nostro conceptu exsistere.] arctari limites, si a rebus tantum intelligentibus petantur. Latissimus omnino est campus, quique per omnes humanae vitae actiones sese explicat, neque solius naturae limitibus continetur, sed per omnem quoque artis fabularumque ac fictionum disciplinam, quae potissimum circa naturam intelligentem, eius mores actionesque imitatione efformandos, versatur, late evagatur. Huc ex libris superioribus quam multa, ex tertio pleraque spectant, praeter ea, quae sua obscuritate aenigmatis accensentur. Per singulas incedere materias, ut factum in symbolis, prolixum nimis, ac pene inutile opus futurum est.


page 658, image: s0730

Haec regula universim suffecerit, quidquid similitudinem aliquam ductam a re intelligente continet, si nimium obscura et remota non fuerit, in emblemate pro figura etiam praecipua servite posse. Imo nec metonymicas illas excludendas esse, quas l. 4. admisimus, si adiuncta aliqua similitudine ex rebus quoque non intelligentibus ducta exornentur. Ita enim fictae personae omnes lib. 3. propositae, v. g. Virtutis aut voluptatis, adhibentur: cum affectionum et inclinationum humanarum loco oculis subiciantur, adeoque tanquam causiae pro suis effectibus metonymice usurpentur; verum symbolicis signis, quae veram aliquam similitudinem contineant, instructae. Quod vero naturae tales, causaeque eiusmodi inclinationum fictae sint, nihil impedit. Satis est, ut alibi tradidimus, tale quippiam nostra concipiendi ratione possibile videri. Rerum enim exsistentia alia, quam in imagine ac [Note: II. Ut imago figurata emblematis, aut etiam alia, distinguatur a propria rerum; neque subscriptio neque expositio, aut titulus aliquis explicans sufficit; sed, vel nota aliqua a natura rerum aliena, aut inscriptio protasin ingrediens, debet adhiberi.] phantasia nostra, ad movendum delectandumque non requiritur.

Una potissimum difficultas superest. Qua ratione imago rei figuratae a propria rerum per suas species exhibitarum imagine ita distingui possit; ut intuens agnoscat, et figuratam, ab historica (quae res per imaginem propriam exponit, ut ovem per ovis, Regem per Regis speciem) discernat? Si enim in fabulis v. g. Bacchum pampinis redimitum in tabula exhibueris, si in moralibus rusticum sulcantem agros, si in historicis ad focum Scaevolam, si in artefactis Phidiae opus Minervam: quis dicet, an haec auctor propria esse velit, et historiam tantum ita factae fictaeve rei proponere? an figurata, et diversum aliquod, ab historia talis rei, significatum repraesentare? Sane expositione subiecta praestare illa velle ridiculum sit, cum haec ipsam imaginis figuratae naturam non ingrediatur, sed auctarii tantum loco accedat, et minus eruditis imaginis solum vim exponat, non constituat. Quo argumento reiciuntur etiam sententiae sive lemmata subscriptionum Alciato ceterisque emblematographis usitata, ut dum ille Bruto interfectori Caesaris seipsum confodienti adscribit Fortuna virtutem superans: aut Ulyssis sociis lotophagis hunc titulum: In oblivionem patriae, hoc namque lemmate non satis a propria significatione ad


page 659, image: s0731

aliam transfertur, cum proprium Bruto fuerit Fortuna hac uti, et Ulyssis sociis oblivisci patriae. Manet igitur, etiam cum tali subscriptione imago historice tantum exposita. Quare alibi idem Alciatus cautior subscriptiones, aut titulos non proprie, sed translate in figura contentas subicit; ut cum hominem in compedibus exhibet, titulique loco addit. In aulicos, quod nimirum hi, instar eiusmodi hominis vincti, libertate sua adstringantur. Pari arte Tantalum fugacibus pomis inhiantem titulo Avaritiae donat. Verum quid hoc aliud, quam explicationem brevem emblemati subficere? Haec igitur, uti supponit, imaginem iam in ratione emblematis figurati constitutam, ita et titulus eiusmodi non facere, sed reperire figuram debet. Quocirca reliquum est, ut ipsi imaginis protasi aliquid tale iungatur, quod ad metaphoricam significationem illam inflectat, notaeque instar sit, ex qua figurata esse imago cognoscatur.

Et hoc quidem duplici ratione praestari poterit, aut mutum aliquod symbolum iconi, aut vocalem inscriptionem adiiciendo. Priori usus est Alciatus, dum gulosum hominem ita depingit; ut collo gruis, iuxta votum Philoxeni, emineat, tum deinde voracissimam avem larum manu teneat, posteriori Catsius, dum acu pingentem in tabula exhibet, illique inscribit, Pungit, ut pingat, vel Ex vulnere pulchrior: nam et illa colli longitudo ab homine aliena, et haec gnome figurae addita poesin et fictionem auctoris declarant: quia figurae seu imagini, ut rem propriam repraesentandi, indebitae sunt, nulloque naturae vinculo, sed solo concipentis ingenio alligatae quae causa est, cur ipsam quoque protasin ad conceptum auctoris exprimendum ingrediantur, uti aliae supra adductae subscriptiones nequaquam faciunt, cum ad apodosin, seu explicationem figurae referantur. Unde haec denique manet conclusio. Emblema, non minus, quam symbolum, semper inscriptionem postulare, quando nota, seu signum aliud, poetice illud determinans non adhibetur, hoc vere adhibito, subscriptionem, quae ad apodosin spectet, sufficere.

Figurae tamen quae se totis poeticae sunt, ex fabulis antiquorum, aut novis fictionibus accersitae, signa, aut


page 660, image: s0732

notas eiusmodi non requirunt: cum ex natura sua figuratae [Note: Figurae emblematum ex poesi desumptae seipsis forte determinato significant.] sint atque ex poesi natae. Hinc Bacchus suo in habitu seorsim absque aliarum figurarum societate exhibitus, non personam nobis Dei, quae nihil praeter figmentum est, sed vinum indicat. Icarus solutis a sole pennis ex alto decidens, superbi arrogantisque hominis elationem a Deo punitam, non talem personam, quae reipsa fuerit, designat. Quae causa, cur neglectis historiis (quarum difficilior ad sana poesim est applicatio fabulis potissimum in suo emblematum opere Alciatus adhaeserit, quas alio, quam subscriptionis titulo donare necessum non fuit. Ad historias tantum, et artefacta emblematis adhibenda, manere difficultas aliqua videtur, ut fusius aliquate de his infra disserendum sit.

CAPUT. LV. De quatuor emblematum fontibus.

VTi symbola quaeque venustissima ex quatuor elegantiarum [Note: I. Emblemarum gratia ex iisdem quatuor symbologiae fontibus manat, de quibus supra.] fontibus hausimus: ita eandem emblematis gratiam ex his potissimum manare existimamus. Neque magnis ad hanc rem argumentis opus, ipsa nobis ratio manifesta dux est. Nam imprimis quod rara inter res diversas proportio, in pictoribus, in simulacris, in mimis theatrisque homines teneat, orbis loquitur universus. Zeuxis ita artis suae elegantia delectatus fertur, postquam seniculam vivis adeo propriisque lineamentis in tabula exhibuisset, quibus ipsa in hanc tabulam senicula demigrasse, nova metamorphosi, videri posset; ut profuso risu solutus animam inter cachinnos effuderit, ut Cael. Rhod. l. 4. c. 18. tantum apta rerum proportio valuit, ut quam alteri pene vitam atte dederat, sibi immoderato gaudio eriperet. [Note: (1) Amor sui vel cui quae suum pulchrum.] Haec vero proportio, quanto in remotioribus sese rebus aperit, tanto semper illustrior. Unde ut Plut l. 11. de fortit. Alexandri, admiranda est Stasicratis apud historicos memoria, quod insolenti artis suae ostentatione Alexandro magna pollicitus fuerit


page 661, image: s0733

Athon montem in illius sese formam statuamque traducturum, ita quidem ut sinistra urbes aliquot, dextra flumen profundendum complecteretur: [Note: (1) Adulatio stulta.] Quid vero in hac re novum atque inexpectatum; praeter ipsam rei tam disparis promissam convenientiam, ac convenientis disparitatem? Utraque historia est; neque emblema ullum aut translationem continet, quidquid [(transcriber); sic: quidqudi] gratiae ac voluptatis habet; ex proportione conciliatur: ut facile, quantum in figuratis imaginibus habitura sit venustatis, intelligas.

De oppositione quid dicam? simplici illa picturae, fabulae ac historiae elegantiam tribuit: cur non magis imaginum poesi donet? En crassae picturam Minervae, cui tamen aliquis ab oppositione lepos. Pontifex cum clero in tabula adumbratus, haec verba proserebat: Ego pro vobis omnibus oro. Caesar dicebat, cum Electoribus: Ego defendo vos omnes: Rusticus cum sacco appositus: Ego alo vos omnes. Mors denique cum sica: Ego devoro vos omnes, quae hic gratia, si oppositione destructa haec a se invicem separaveris? Geminum illud Coloniae Agrippinae in aedibus Civis primarii: 1. depicti sunt varii orantes in templo; in periculo ignis et naufragii, in eremo. 2. Consules in rheda, et ante curiam libellos supplices a civibus acceptantes 3. varii operarii in officinis variis, praesertim librariis. 4. Iurisperiti magno ordine et pompa in equis, in fine mors omnibus minitans, subscripto lemmate: VORA: Distichum unicum singula explicat, singulis subiectum:

1. Tu supplex ora 2 tu protege. 3. Tuque labora

4. Tuque trium vigili parta labore vora.

Par in alienatis et allusionibus ratio. Chrysippus Tarsensis, ut Laertius in vit. Phil. Stoicae assertor disciplinae, ubi Asinum ficus edentem conspexit, tam alieno ab his animantibus facto usque eo ridendo progressus est, ut ridere simul ac vivere desierit. [Note: (2) Inspectata movent.] Ille, de quo in fabulis asino, qui ab ipsis victoribus denique, subiectis humeris, portatus est, numquid admirationem simul et risum profusissimum est meritus?

Quod si in rebus non figurate aut emblematice, sed


page 662, image: s0734

proprie atque historice expositis, ornamenta, ex quatuor illis fontibus potissimum hauriuntur, quis in figuratis illa non potius amet et admiretur? Exemplo res erit clarior. Heraclitus populo in civili dissensione remedium consiliumque flagitante, ut Plutarch de garrulit. conscenso suggestu, poculoque frigidae sumpto, farinae aliquid aspersit, simulque immerso pulegio illud miscens ori adhibuit exhausitque, neque ultra quicquam profatus, discessit. [Note: (1) Frugalitate concordia alitur.] Intellexere omnes hanc de frugalitate concionem instrui, neque propiorem ad concordiam viam esse, quam luxum opesque superfluas devirare, ac paucis quemque contentum vivere. In hoc exemplo neque proportio, neque oppositio, aut quicquam alienum ab homine, nec denique allusio ulla quae venustatem conciliet. Sua tamen illi est gratia ex hoc solum capite, quod figuratae imaginis illa Heracliti actio sit instituta. Verum ex singulis fontibus lectori propinandum; parce tamen, ne copia fastidium pariat.

Fons proportionatorum.

In fontibus elegantiarum primum in symbolis locum fecimus, eis, quae a proportione ducerentur, idem hic ordo maneat, sed brevior cum et symbola emblematis, tamquam pars aliqua accenseri possint. Illud sane, quod Carolo V. Augustae in Germania evenit, emblema fuit, similitudine rerum, tamquam vivacissimis coloribus. Imperatoris animo impressum, de quo Michael Picarti decad. poster 9 c 3. apud P. Henr. En gelgrave in luce Evam. dom. 3. post pascha §. 3. Convenerat una cum fratre suo Ferdinando ad eandem mensam, quando exhilarandis convivis adfuere in aula comoedi fabulam aliquam lusuri. Hi, ut erant haeretica iam opinione sectariorum depravati, novae sectae originem causasque non ineleganti schemate in Principum oculis explicare aggressi sunt. Primum doctorali cultu habituque sese in conspectum obtulit larvatus homo, quem notata a tergo inscriptio Ioannis Capnionis sive Reuchlini nomine distinguebat, fascem ille lignorum inferebat aulae, quam sparsim dissoluteque


page 663, image: s0735

abiecit, velut obvio cuique permissum. Successit in larva alius, qui, ubi sparsa per aream ligna, ut erant curva rectis confusa, comperisset, multo atque inutili labore ea componere unumque in fascem cogere aggressus, denique indignatione, post frustratum laborem, plenus discessit, Erasmi Roterodami nomine insignis. Sub haec religioso in habitu ingressus Monachus Lutheri titulo donatus, ardentes prunas ignemque adferebat, quem lignis congestis subiecit, dum, post conceptam abunde flammam, et hic denique, velut defunctus munere, sese subduceret. [Note: (1) Lutherus haeresis per Germaniam bellorumque auctor.] Adfuit subinde imperatorio vir cultu illustris, qui fascem igne flagrantem intuitus, ut vim ignis dissiparet, stricto focum gladio aggreditur; sed quo fodicat commovetque vehementius, hoc magis flammam invalescere conspicit; ut iccirco et ipse furore plenus, sese, unde venerat, reciperet. Postremum habitu sese pontificio in hanc comoediam larvatus infert, qui ad incendium consternatus, ubi procul aspiceret, de remedio solicitus, duas ex propinquo amphoras arripit, simulque advolans extinguendo incendio, oleum, pro aqua, imprudens affundit, unde flamma etiam latius sparsa, quo damnum passura credebatur, incrementum accepit. Haec imago figuratae rei, et quasi protasis, cuius illa fuit expositio. Significabant Ioannem Capnionem linguas artesque et veteris disciplinae leges ac regulas, partim rectas; partim, ut ligna, distortas primum Germaniae intulisse Adfuisse subinde virum magnae erudionis Erasmum Roterodamum, qui recta distortis, id est, orthodoxae fidei regulas, cum aliis, aberrantibus a veritate, sua industria conciliare fuerit conatus, verum operam perdidisse. Subinde Lutherum calidi magis, quam callidi ingenii hominem, flammas, quibus bello et seditionibus orthodoxos heterodoxosque consumeret, iniecisse, quas Imperator frustra se ferro, Pontifex diris et terroribus intentatis extincturos crederent, magis potius exarsurum his remediis incendium. Haec comoedia utriusque Principis animam vehementer (ea vis fuit schematis) commovit, ut in auctores diligenti, sed irrito labore inquisitum fuerit; cum popularium fautorumque umbra abditi tutique delitescerent.


page 664, image: s0736

Non ignoravit eandem imaginis emblematicae vim Persarum Rex Cyrus. Ille enim, ut suae gentis animos ad Medorum, quibus serviebant, iugum excutiendum invitaret, convocatos populos, die integra, molesto labore in caedenda quadam silva occupavit, postera vero luce invitatos liberalissimis excepit epulis: [Note: (1) Quies hostibus bello subactis exspectatur.] ac denique iussit ex animi sententia pronuntiare, quem ex utriusque diebus beatiorem existimarent? cumque ad alterum diem, epulis lautum, omnium vota ac sententiae spectarent. Me, inquit, duce parem occupare felicitatem in pace atque omni copia potestis, modo ferrum laboremque tantisper ad silvestrem Medorum gentem funditus exscindendam convertatis. persuasit, et infestam Persis nationem subvertit. Animadvertis, opinor, vim huic figurae a proportione imprimis provenire, ut se habebat silvestris agri laboriosa purgatio ad epularem posterae lucis vitam: ita sese habebant dura militum et periculose cum hoste certamina, ad iucundam post superatos inimicos quietem.

Exemplorum alia apud quosvis scriptores tanto maior est copia, quanto inveniendi scribendique arte quisque praestantior tam in sacra, quam profana eloquentia. Laudem hanc a proportione meretur emblema illud, quod Homil. 15. D. Augustinus, non quidem penicillo, sed calamo ductum inseruit Quando, inquit, patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, ecce, spinam calcat pes, quid tam longe ab oculis, quam pes est loco, proximus caritatis affectu? modicum pungit spina, per parvum locum tenet in pede; vide quomodo illuc convertuntur omnia membra. [Note: (2) Caritas proximi.] Potuit ne caritatis, quae nobis cum proximo iure intercedit, magis convenientem imaginem exhibere? Et Gregorius lib. 11. epist 10. quam apto emblemate concionatores, quorum labor et oratio sine populi fructu est, solatur? Aethiops, ait, niger in balneum intrat, niger egreditur; et tamen balneator nummos accipit: it a concionator si nihil profecerint auditores, [Note: (3) Concionator semper meriti fructum habet.] et c. D. Bernard. in coena Domini aptissime sacrae scripturae interpretem hoc schemate exponit. Neque mater, inquit tradit parvulo nucem integram; sed frangit eum et nucleum porrigit, sic et ego vobis, quae clausa sunt, aperive


page 665, image: s0737

debueram, [Note: (1) Occulta aperire docendo.] ut enim se Mater ad nucem habet, qua parvulos nutrire cupit: ita orator, seu interpres, ad populum sacris scripturae alimentis nutriendum. Quod si profanum scriptorem audire iuverit, unus Ovidius instar omnium esse poterit. Quam pulchro emblemate mortem repraesentat in Consolatione ad Liviam.

Tendimus huc omnes: metam properamus ad unam,
Omnia sub leges Mors vocat atra suos.

Non dissimili a D Paulo ingenio, qui cursores nos in stadio esse voluit. [Note: (2) Mor: muta vita.] Poenas quoque ad reliquos a scelere absterrendos adhiberi ita non incongrue docuit. lib 3. de Ponto.

Cum feriant unum, non unum fulmina terrent;
Iunctaque percusso turba pavere solent [Note: (3) Exempla poenae terrent.]

Illud de amicis, utile magis, quam honestum sectantibus, qui suos in discrimine deserunt lib. 2. de Ponto an inelegans?

Illud Amicitiae quondam venerabile nomen
Prostat, et in foribus pro meretrice sedet. [Note: (4) Amicitia ex utilitate.]

Quamquam hoc simul ex alienatione suam gratiam habeat, de qua postea. Illud certe 4. Eleg. lib. ex proportione non ingratum.

Quae latet, inque bonis cessat non cognita rebus,
Apparet virtus arguiturque malis.
Ars tua, Tiphy iacet, si non sit in aequore fluctus: [Note: (5) Virtus in adversis elucet.]
Si valeant homines, ars tua, Phoebe, iacet.
Non unum alibi exhibet, in reliicet una, de remedie Amoris.
Sepe bibi succos, quamvis invitus, amaros
Aeger, et oranti mensa negata mihi est.
Vi corpus redimas ferrum patieris et ignes, [Note: (6) Patiendo toleramur [(transcriber); sic: Pateindo rel oramur] .]
Arida nec sitiens ora levabis aqua.
Ut valeas animo quicquam tolerare negabis?
At pretium pars haec corpore maius habet.

Fons oppositorum.

Verum alium quoque Oppositorum fontem obites


page 666, image: s0738

delibemus, de cuius elegantia in symbolis fusius. Hic tamen exemplis illum quibusdam huius loci propriis illustrate abs re non fuerit. Simplicius illud videri posset, nisi artifices haberet angelos, quod Episcopus Hermes, in pastor ali suo, sibi per somnum obiectum concepit Vidit arborem vastam pulcherrimam, ex qua varus hominibus vatiae, citra arboris iacturam, plautae sunt distributae; ab iis in terram missae diverso prorsus eventu provenere: aliae sub ipsum statim exaruere principium, aliae folia, aliae etiam flores complexae, paucae denique ad maturos fructus succrevere, [Note: (1) S. Scriptura cum fructu a paucis excipitur.] Arbor S. Scripturae imago, ex qua per oratores sacros variae sententiae, velut plantae animis auditorum insitae, verum pro affectu cordium diverso exitus diversus fuit, paucis ad virtutem proficientibus. Non longe absimile illud, quo iuvenem anachoretam expertus iam sacrae militiae senex ad vitiorum extirpationem instituit, ut est in vitis SS. Patrum. Ad silvam omni arborum genere instructam duxit, simulque recens plantatum surculum iussit vellere, parvo id factum negotio: teneriorem subinde arborem tempore aliquo radicatam educere iussit maiori, hic conatu opus, effecit tamen, denique ad grandiorem ductus, cui tempus molem radicemque firmarat: hic vix multo labore sudoreque id obtinuit, ut tandem, licet radicibus hinc inde relictis, cederet. Ad aliam iussus adhibere manus, ubi operam tempusque frustra consumpsit, validioribus iam aetate radicibus vim omnem eludentibus. [Note: (2) Vitia tempestive ante consuetudinem eradicanda.] An non apte tibi ex oppositis arborum affectionibus hominisque conatibus ad vitiorum plantas tempori eradicandas instructus videtur?

Huc etiam facit; quod de Brenno Gallorum Rege Polyaenus lib. 7. Stratag. memorat. Ille, ut suis expeditionem adversus Graecos suscipiendam suaderer, pro frequenti suorum concione Graecorum aliquot e vinculis subductos, vilissimo et cultu et habitu corporum, tenui imbellique rasos capite, sordidis in palliis, Diogeni alicui Philosophico, quam militi propiores, eduxit. His vero obiecit contra Gallos milites, specioso corporum


page 667, image: s0739

habitu, atque usitata in bellis armatura insignes, [Note: (1) Imbellis et generosus, quiat corporis habitus quadam est animi imago.] dixisses squalorem cum elegantia, timorem cum fortitudine in comparationem venisse Tantumque haec imago valuit, ut triumphi futuri speciem animis Gallorum ingeneraret Exemplum hoc a sola oppositione ornatum trahit, cum figurata proportione parum emineat. Licebit et haec schemata tam a sacris, quam profanis scriptoribus accerseret. Ita non ineleganti comparatione D. Augustinus in psalmis Deum, electos suos adversarum rerum usu a mundi deliciis avocantem, nutricibus componit, quae mammotreptis (ut vocat) ablactandis, ubera amatori succo illinunt, quo offensi parvuli ab illis resiliant. [Note: (2) Adversa a mundo avocant] Et in similem fere sensum alibi inquit. Serm. 59. Noveris aliquando furem avertendis pecoribus pabulum spargere, [Note: (3) Deliciis multi seducuntur.] et aliquando pastorem flagello ad gregem pecora errantia revocare. [Note: (4) Poena paterna.]

Profani auctores huic etiam fonti materiam subministrant.

Avaro illud non inepte tribueris; quod Naso l. 2. eleg. sic proponit.

Venator sequitur fugientia, capta relinquit,
Semper et inventis ulteriora petit. [Note: (5) Avarus]

Quod vero tam viciis, quam virtute (quod et ille Ephesini templi incinerator existimavit) innotescere aliquis possit, illo Ovid. l. 4. de Ponto expones.

Tam mala Thersiten prohibebat forma latere,
Quam pulchra Nereus conspiciendus erat. [Note: (6) Vitiis aeque ac virtutibus innotescimus.]

Si ab iconographis exempla postules: non longe abeundum. Patres Belgae in sua primi saeculi imagine, ut Religiosum exprimerent, exiguas opes proicientem quo maiores reportaret, Piscatorem adumbrarunt, qui exiguo pisce hamum inescarer, ut grandiores caperet. [Note: (7) Opibus abiectis ditior.] lemma additum fuit. Sic perdere lucrum est. Sic iidem ut docerent virtutis caelique viam multis difficultatibus obseptam, Mercurium in bivio veterum more proposuerunt, quod hinc florenti et lato, illinc spinoso et angusto se tramite aperiebar, [Note: (8) Via angusta et lata.] lemma additum: hac monstrat eundum. Nec inelegans Guil. Hesii schema, quo illam D. Pauli ad Heb. 11. sententiam exponit. Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium,


page 668, image: s0740

hominem enim exhibet, qui ex umbra sua motum solis diemque suis temporibus observat, [Note: (1) Fides de rebus obscura est.] lemma iunctum, Videt, quod non videt. Alium eodem fere argumento post umbraculum candelae obiectum proponit legentem, inscripsit. Obscura lux oculos iuvat, gravat expedita. nempe ad meritum facit obscuritas.

Fons alienatorum.

Nonnulla quoque ex fonte alienatorum haurienda sunt, ut quae gratiam imprimis merentur. Offert se hoc loco rarum cum prudentia iudicium Regis Thracum Ariopharnis, ut Diodor Sicul lib. 2. hist qui cum a tribus Regis Cimmeriarum siliis, de regno paterno contendentibus, Iudex omnium consensione electus esset: ut litem dirimeret, Patris cadaver sepulcro erui, arbori alligari, et scopum esse iussit: arcum deinde ac tela quemque filiorum expedire: ea lege, ut qui propius cor parentis sagitta confixisset, Rex haberetur Primogenitus guttur, medium pectus alter, corde adhuc procul, contigerat. [Note: (2) Patre et regno indignus filive.] Tertii iacula dum exspectantur; abiecto ille arcu, regno se abire malle, quam paternum corpus violare plagis, asseruit. [Note: (3) Patre et regno dignus] Tum Rex. Tu enim vero es, qui regno te dignum, ista tua pietate ostendis. Macte, et meo iudicio, et tua virtute sceptrum cape. Nimirum amoris ille sagitta proxime cor patris feriebat, qui sagittas abiecit; regno dignus, quod ex reverentia patris regnum contemneret.

Illius hic etiam figurae in mentem venit, qua Deus D. Arsenium instruxisse fertur, ut est in vitis S. Patrum. Vidit primo hominem, qui cum lignorum sarcinam, iam humeris laturis maiorem, experiretur, aliis tamen aliisque lignis accumularet: [Note: (4) Scelus scelere cumulans.] et hic insani peccatoris, scelera sceleribus, procrastinata paenitentia, accumulantis, imago erat. Alium subinde haud procul conspexit in vas pertusum aquas congregantem, irrito labore, cum affusae mox diffluerent; [Note: (5) Virtutem pellectam, effundere.] schema erat operantium cum virtute, sed ad quamvis occasionem bona collecta profundentium. demum alii mutuam opem operamque trabibus ad templi ruinam instaurandam ferendis recte


page 669, image: s0741

collocabant, verum ad ipsum templi aditum, orta contentione, uter prior subiturus esset, substituerunt praepediti. [Note: (1) Superbia caelo arcet.] erantque illi qui ad salutem suam aliorumque curandam seduli, arrogantia tamen, submissionisque neglectae vitio, caelo prohiberentur. Dignum sane emblema, quod artifices superos, hominesque aestimatores habeat.

Pauca ad hanc materiam magis illustrandam ex patribus Belgis emblemata suffecerint. Ut opes a Religiosis bene abici, ad servandas animas, tradant: Navem mercibus onustam inter medios fluctus periclitantem exhibent, unde sarcinae a nautis, ad navem hominesque servandos, in mare praecipitantur, [Note: (2) Opes abiectae servant.] lemma est: Neperimant, pereant. Religiosos vero ad mundi voluptates surdos votisque obstrictos per Ulyssem, obturatis auribus malo navis alligatum, scita imagine, proponunt. [Note: (3) Voluptatem aversari.] lemma est, canitis surdis, canitisque ligatis.

Daphne phoebum arcu et sagittis armatum fugiens in laurum vertitur [Note: (4) Fuga castitatem servat.] lemma. Fuga laurigeros parit illa triumphos, Nimirum vis in praelio ac periculo castitatis victor laudem ferre? fugiendum est.

Flos coronae imperialis ab hortulano, ob invisum odorem eicitur. [Note: (5) Honor reiectus.] lemma: gravis est odor, Nempe a religiosis inratus odor honoris repudiatur.

Uter a ludione inflatus pressusque, cui inscriptum: Pressus dulce sonat, [Note: (6) In adversis laetari.] Ita Societas Iesu pressa ab hostibus etiam laetatur.

Typotheta imaginem sub praelo dum premit, imprimit, [Note: (7) Adversa prosunt.] lemma. fingitque premendo. Aeneid. 6. Ita Deus Societatem per adversa format in bonis.

Par fere illud de monetario formante nummum plagis. [Note: (8) Meritem augent.] lemma. Dant pretium plagae Nempe meritum a persecutione tolerata magnum est.

Claudat Ovidius, Avarorum emblemate. 1. lib. fast. exhibito.

Creverunt et opes, et opum furiosa cupido:
Et cum possideant plurima, plura petunt.
Sic quibus intumuit suffussa venter ab unda,
Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae: [Note: (9) Auarus.]


page 670, image: s0742

Sed ecce dum ab hoc fonte discedo, aliunde se mihi non insipida offerunt. Polypercon ut Polyaenus l. 4. strat. Graecorum Dux suos adversus Peloponnesios educturus, abiecto militari habitu, pileo se duplicique tunica vestiit, baculoque in manus sumpto suorum conspectum subiit, [Note: (1) Imbellis animus.] qui cum mollem infamemque cultum mirati haererent: tales, inquit Polypercon hostes sunt, quibuscum vobis pugnandum est. Nec mora, volentes volantesque pene suos in hostem duxit. Ex Herodoto nobis constat, qua arte Rex Aegyptiorum Amasis, postquam se ob ignobilem ortum suis viliorem esse comperisset, auctoritatem sibi venerationemque conciliarit. pelves aliquot lavandis pedibus destinatas, conflato aere, in statum Numinis magnificam vertit, quae cum deinde magno popularium affluxu coleretur, pro concione Rex adfuit, atque ex subditis sciscitatus est: Satin' intelligerent, quam statuam venerarentur? illam scilicet esse, quae ex sordidis pedum vasis in hanc Dei effigiem transformata nuper sit. hac vero in specie, licet olim calcatam, omni honore merito observari, [Note: (2) Quis sis, non quis fueris, interest, vel Humilis elevatus.] ecquid igitur suae obstet regiae maiestati, quod inter communem olim populi fecem latuerit? regalem in se imaginem sua veneratione dignam esse . Persuasit muto magis spectaculo, quam diserta oratione. Secus habet quod Demetrio Phalereo Athenis praefecto evenisse Strabo memorat, lib. 9. huius enim, post abrogatum cum exilio honorem (ut nihil venerationis relinquerent) statuas deiecerunt, easque ignominiosa conflatione in matulas transformasse memorantur. Quae licet oppositione gratiam ferant, alienis tamen moribus potissimum placent.

Fons allusionum.

Sed ab hoc ad postremam elegantiarum scaturiginem iuvat deflectere, ut et hinc paucula degustemus. Allusiones et supra et alibi vocavimus, quae tamen in figuratis imaginibus rariores inveniuntur. Huius generis illud factum symbolicum est, quod Aristoteli morienti Gellius lib. 13. c. 5. tribuit, adhaerebant extrema aegritudine


page 671, image: s0743

colluctantis lateri discipulorum complures, quibus illo magistro orbari grave, noque aliam, quam ab ipso probatum, Ducem sequi erat constitutum. De duobus Menodemo Rhodio et Theophrasto Lesbio tota erat suscepta contentio. Aristoteles, ut quam moderatissime hanc sententiam proferret, ferret tamen, suo usus ingenio ubique felicissimo, vinum sibi cum Rhodium, tum [Note: (1) Sapientia suavitate condita praefertur asperae] Lesbium curat propinari, sumptoque primum Rhodio: ubi gustasset firmum, inquit est, nec iniucundum. postea ubi et Lesbium ori admovisset, hoc vero. ait, gustatu multo est suavius, quod de uno ipse tamquam praelibator et iudex, hoc de personis illa gente oriundis omnium consensione acceptum est, et Lesbius Rhodio praelatus. quaedam huic non absimilia ex epigrammatum, seu potius argutiarum familiarium lusibus, eodem ex fonte erues, ad quam lectorem remitto.

Ex patribus Belgis hic iuvat inserere, quo eleganter sunt usi, dum vinitorem aridos atque inutiles de vite surculos praeputantem exhibent. Si tamen haec inscriptio detur, qua subiciunt vitiosa seces quod annagrammatice [Note: (2) Societas Iesu vitiosa a suo corpore membra resecat.] reddit per elegantem allusionem: societas Iesu Nimirum haec Societatis consuetudo est, vitiosos a suo ordine membrisque resecare.

Par fere ille citharae lusus, quo Orpheus demulcere Manes, suam que ab inferis revocare coniugem, in fabulis atque imagine hic proposita, traditur, subscriptione [Note: (3) Eucharistia usu Socictas homines retrahit a vitiis.] licet non peraeque opportuna, Cithara Iesu. quae verba anagrammatice ex Eucharistia duxit, nec incongrue, quod huius potissimum usu a scelere atque inferis Societas homines reducat.

Ita iidem, ut imagine figurata exponerent, quemadmodum, Societatis nostrae Patriarcha, Ignatius ad Francisci Xaverii conversionem altero Sociorum Petro Fabro usus est, raro ingeniosoque conceptu ex nomine Ignatii Fabrique ducto, hominem Ferri-fabrum ad incudem malleumque adhibuere, ut clypeum ex aere formaret: cum inscriptione. Solus non sufficit ignis. [Note: (4) D. Ignatius Fabrae socio ad convertendos homines lusus.] Quo exemplo uti sequenti, an alibi usus sim nescio, cum absens, destitutusque scriptis ceteris, paginam a typographo amissam iubear sufficere. Huc et ille ex ambigua significatione


page 672, image: s0744

lusus spectat, quo Societatem nostram ad incultorum hominum institutionem repertam afferunt: cum Statuarum artificem adhibent, ad formandam Christi, ex rudi crassoque ligno, imaginem, cum illa Pauli ad Galatas sententia. Donec formetur christus in vobis [Note: (1) Rudes ad Christi disciplinam formare.] Gal. 4. Nam Apostolus agit de solis mentibus; hi ligna simul ambiguo significato, ad protasin constituendam, adhibent.

CAPVT LVI. An, et quomodo ab historiis peti Emblemata possint.

TRadidimus alibi tum in lib. 4. de materia symb. historias, tanquam exempla morum, usurpandas in imagine non esse: ut scilicet in eodem actionum genere, in quo exstant, nos erudiant, ut e. g. Lucretiae historia in castitate, Attilii Reguli in constantia, et amore patriae; siquidem hoc sit historice tantum instruere; cum eundem in nobis sensum affectumque genere picta', [Note: Historiae, quae certam virtutem, aut vitium morale continent, pro emblematis vix serviunt: quia figurate difficulter repraesentant.] quem scripta, aut narrata historia; nisi quod vivacius fortasse per oculos animum subeat Imagines vero figuratae omnes, a propria significatione, ad diversae rei indicationem transferri debeant. Quocirca eiusmodi historiae, quae certa virtutum argumenta continent, emblematographis inprimis vitandae; ut quae difficilem ad diversa translationem habeant, et propriae rei, admirationisque sui sensum altius animo imprimant, quam ut alio inflecti spectatoris cogitationes patiantur. Quid vero, inquies, si in Lucretia castitatis quandam ideam, ut in Regulo constantiae formam? cum et Aristoteles pro ipsa Philosophia usurpari posse videatur nonne plus aliquid, quam pictor, aut historicus praestabo? fateor Poetam hic ages, ac pro effectu causam exhibebis. Sed quo id signo expones satis, nisi inter alias figuras manifeste translatas, haec tanquam pars accesserit? Deinde in celeberrimis tantum historiis, et in quovis virtutum genere, aut vitiorum primis, locum obtinebit; ut si Hercules


page 673, image: s0745

pro ipsa fortitudine adumbretur. quod hic ita sibi proprium vendicat; ut si Achillem, vel Alexandrum hac figura usurpare volueris, iam intelligendus vix sis. Nihil igitur confultius, quam eiusmodi abstinere historiis, quarum usu pictor magis, quam Poeta videaris.

Illae tamen historiae, quae externum solum opus exponunt, neque virtuti certae, neque vitio magnopere addictum: [Note: Indifferentes ad malum bonumve adhibere praestat, tum imprimis; cum peregrinum et insolens quippiam continent.] praesertim si raram, aut extraneam paene alienamque a communi hominum genere, actionem contineant, qualis est Imperator muscas captans, emblemati rectius servient. [Note: (1) Princeps Otiosus vel vir gravis nugas agens.] Ut vero eiusmodi historiarum exempla aliquot haberes, quorum comparatione alia deligeres, breviter egi, atque ad apodosin etiam viam aliquam aperui.

Dederat Olympias Alexandro literas; ut Plutarchus in Alexand quas cum Hephaestion familiaris Regi Prin ceps resignatas una percurreret. Rex licet arcani quid piam continerent, non amovit hominem; verum annulo sigillati ori illius appresso [Note: (2) Magnatum consilia tacita esso debent.] monuit Regum secreta a fidis quidem ministris cognosci, at vulgari sine crimine non posse, credere licet uni, sed fido.

Philippus Rex Francorum ut Aegidius Corrozetus de dictis et factis memor. adversus Othonem Germani nominis Imp. belli aleam cum suis iacturus, ut Gallorum animos sacro quodam ad viram mortemque societatis vinculo obligaret, accitos inter belli proceres medius, omnibus ex patera aurea tinctum vino panem obtulit, [Note: (3) Concordia ad pugnam vires auget.] simulque, bibite ex hoc omnes, exclamavit commune hoc, aut victoriae, aut gloriosae mortis poculum futurum est. qua re ac voce animati Franci, egregia fortitudine hostes aggressi sunt. Nimirum, auget concordia vires.

Artemon
[Gap desc: Greek words]
dictus, ut Clemens Alexand. Strom. l. 5. quod lectica circumferretur, homo ut nequitiae, sic proiectae timiditatis exemplum. Nam et domestico sub tecto desidenti bini famuli aeneum super verticem sustinebant clypeum, ne quo teli, aut rei alterius illabentis casu, opprimeretur. [Note: (4) Improbi nusquam sattuti.] Nempe tuta etiam timere improborum est.

Mithridates Ponti Rex, ut Aelianus l. 7. c. 66. quam vis


page 674, image: s0746

veneni, sensim cibis magis magisque admixti, usu adversus venenum obduruisset, nondum tamen sat tutus sibi videbatur inter satellitum excubias, sed equo, tauro, ac cervo, mansuefactis ad hunc usum ammantibus, sui maluit corporis custodiam credere, quae, ut primum alii propius accederent, mugitu hinnituque somnum Regi excutiebant. [Note: (1) Reges nunquam tuti vel Tyranni belluinis affectibus indulgent.] Tuti numquam Reges sunt, qui tutos esse subditos non patiuntur.

Rarum est, quod Neroni inter convivas accubanti evenit: ut Philostr. l. 4. c. 14. Nam illum quem manu sustinebat, orique admo verat calicem, fulmen e caelo vibratum excussit. [Note: (2) Deus sacra violantes punit.] Sic ira Dei in sacra indigne tractantes effunditur.

Alexander magnus forte ab insidente musca gravius punctus ut Athenaeus l. 6 de adulat. querebatur: cum assentator egregius Nicesias subicit, aliis profecto muscis nobiliores futurae sunt illae, quae sanguinem tuum degustarunt. [Note: (3) Impudens adulatio vel laudatum vitium.] Difficile dictu, uter impudentior: musca perstringens, an Nicesias blandiens?

Heliogabalus para sitis dignam scenam instruens, ut Lampridius in Heliogab eos rotae alligavit aquariae, qua in altum sublatos mox undis immergebat, Ixionios amicos nominans. Nimirum egregia haec imago est fortunae aulicae [Note: (4) Fortuna aulica levat et premit.] dum humiles tolluntur, elati cadunt.

Sagaris Mariadinus ad mollitiem exemplo inaudito educatus, ut Athenae, dipnoso l. 12. mamillis nutricis usque in ultimam senectutem adhaesit: ne, aut dentes, aut stomachum duriori cibo offenderer [Note: (5) Mollis vel, vir repuerascens.] Enervati viri, et puerilis senectae imago.

Iuvenes aliquor Agrigentini, ubi vino incaluissent, ut Athenaeus l. 11. eversis cum ratione sensibus, domum pro triremi medio in mari tempestate iactatam habuere. Quocirca, nimio onere rei familiaris gravari navem rati, omnia domo exturbarunt, ut se navemque fluctibus eriperent. Res insolens in vulgus sparsa, domo apud posteros triremis nomen reliquit [Note: (6) Opes animi in ebrietate pereunt] Nimirum boni mores virtusque cum vino ab everso animo proturbantur.

Servis olim polentam molentibus pausicapen iniciebant. ut Iulius Pollux onomast l. 7 c. 4 quo instrumento in collum inserto, ora claudebantur, ne polentam devorarent;


page 675, image: s0747

contra veteris scripturae legem, qua, bovi triturantios vetamur obligare. [Note: (1) Avarus inops.] Nempe avari ista hominis Idea est; qui a se partis minime fruitur; aut divitis epulonis, cui valetudine adversa os clauditur; ut praesentibus uti nequeat.

Xerxes Rex Persarum, ut Aelianus l. 13. c. 3. vetusto Belli monumento suffosso, urnam reperit vitream, cadaver in oleo complexam: iuxta inscriptum columnae. Pessime habiturum eum, qui aperto sepulcro urnam oleo non implesset. Rex igitur affuso oleo mali metum avertere conatus est, sed irrito labore; cum per affusionem nihil accresceret. [Note: (2) Avaritia et libido expleri nequeunt.] Urnae similis; sive opum, sive voluptatum cupiditas; quantum cumque affuderis, nunquam explebis.

Sinitae Indorum populi, ut Maffaeus histor. Indic. l. 7. sacram Deorum mensam, litaturi parce instruunt, altilium ungues; capitisque porcini extremae auriculae, ac vini aliquot guttae, arae, et simulacris Deorum apponuntur: suam vero ipsi mensam lautissime instruunt, atque inter tripudia absumunt. [Note: (3) Deo vilissima damus.] Nempe superis deteriora, quae nos homines saepe aversamur, deferimus.

Reges Taurorum cum fidissimos amicorum lugent, ut Nicol. Damascenus in Tauris, aurem sibi aliquam, aut partem certe, ut pluribus amicis servire queat, praeputant. Ut si hoc facto testarentur; pro auribus Regum fidelissimos quoque amicos esse. [Note: (4) Amici Regis mortui.]

Carolus Magnus gladii manubrio suis insignibus notato, edicta fere imperatoria obsignabat, ut Corrozet. de dictis memor. quod diceret: eiusdem esse leges defendere ac confirmare Imago talis Principis, qui gladio non ad vim, sed aequitatem [(transcriber); sic: aequitatatem] , ac defensionem utitur. [Note: (5) Gladio aequitatem tueri.] similis prope Constantini hasta pro cruce post eius conversionem usurpata est: ut bella se ad religionis studium transferre significaret, et Crucem Christi adversus hostes, omni telo fortiorem indicaret.

Astomorum gens, ut Plinius lib cap. 11. toto hirta corpore, sine ore memoratur, adeoque aura tantum, et odore per nares attracto vivere. [Note: (6) Vanas gloria paci, vel ad bona aliorum mutum esse.] Egregia species illo rum mortalium, qui tantum populari aura et inani laudis aspiratione pascuntur, ipsi ad aliorum laudem, etiam caelitum, muti.


page 676, image: s0748

Philoxenus, ut cibi potusque liquidiore voluptate frueretur, collum gruis oblongum a Diis optabat. [Note: (1) Deliciarum gulae sectator.] Posteritas certe in voracissimi hominis idea proponenda, hanc Philoxeni speciem exhibuit. Nempe multi tales: Ut quibus in solo vivendi causa palato est. Iuven. Sat. 11.

Cylicranes populi ita dicti fuere, ut Athenaeus lib. 11. quod poculi effigiem humeris impressam gestarent. Tanta scilicet inter illos scyphorum aestimatio, [Note: (2) Amans ebrietatis.] quibus illud Horatianum inscribi pro lemmate potuisset: O nata mecum, scilicet amphora.

Milo in academicum Philosophorum consortium receptus, ut Strabo lib. 6. cum forte cedens columna ruinam minaretur, ipse labantem domum columnae loco sustinuit, dum socii incolumes evasissent. [Note: (3) Rem p. [Abbr.: Rem publicam] aut familiam sustentare.] Typus est, aut familiae, aut Reip. [Abbr.: Rei publicae] tam sacrae quam profanae antistitis, qui virtute, aut disciplina labefactatam, in ea rem sustinet.

CAPUT LVII. An, et quomodo ab historia de artefactis Emblemata traduci possint?

ARtefacta limitibus hic arctioribus, quam in symbolis constringuntur; siquidem, vel hominum [Note: Historiae de artefactis, vel humanas formas prout ad actionem rationalem ordinantur vel res prout intelligenti cupiam subserviunt, postulant, ut emblemati conveniant] figuras actionesque simulacris exprimere necesse sit; vel ab aliquo artefacto sumi imago, quod operationem sine hominis adminiculo suam non habeat. Rei enim intelligentis schema aliquod intervenire, ad vim emblematis constituendam, debet. Statua autem, licet exanimis sit, tamen, cum ab intelligente, quod proprie exprimit, repraesentandi vim omnem possideat, rerum intelligentium ordini merito accensetur. Quod in ceteris artefactis locum habere non poterit. Exemplis quoque aliquot hanc doctrinam apettiorem faciam.

Timantes pictoriae artis peritissimus ut Plin. lib. 26. c. 10. post Cyclopem in tabula expressum, Satyros pollicem eius metientes adiecit, eleganti inventione rei


page 677, image: s0749

magnitudinem, quam figura oculis subicere non poterat, arte exprimens. [Note: (1) Non mole sed virtu te magnus] Imago rerum est, non tam corporis mole, quam virtute magnarum.

Leucophrynes ut Pausan in Lacon Thronum Horae duae totidemque Gratiae sustinebant, dextra Tritones inter diversa emblemata, sinistra, Typhonem, cum vipera, praeferebat Nempe Regia maiestas beneficiis tempore collatis sustinetur. Fieri tamen nequit, quin tam inter suae laudis praecones, (quos Triton devorat) quam invidos et obtrectatores versetur, quos Typhon cum vipera. [Note: (2) Reges alii laudant, alii repraehendunt.]

Sardanapalus homo ad omne voluptatis aucupium natus, ut Strabo l. 14. suo in templo statuam habuisse memoratur, quae consertis velut ad talitrum digitis, hoc videbatur testari, humanam omnem voluptatem, nec crepitu digitorum existimandam. [Note: (3) Voluptas fluxa.]

Apud Iasios dianae simulacrum reperitur, cuius vultus eo artificio compositus est, ut intrantibus maestus, abeuntibus laetus videatur [Note: (4) Religio frote horrida fine laeta.] Talis videlicet ad solitudinem, virtutem ac religionem accessus apparet; tristis tamen accessus, felici plerumque ac laeto exitu terminatur.

Iarchas, Brachmanum apud Indos Princeps, ut Philost Apoll. lib. 3. c. 8. mensas ad motum novo artificio instructas habuit, ut sponte sese hospitibus instructae iam dapibus, admoverent, In quibus automati quoque a Scyphis pueri, vinum aquamque convivis propinabant. [Note: (5) Religiosis sine cura omnia subministrantur.] Religiosorum Deoque sacratorum hominum ea felicitas est, ut, sine cura aliorum ministerio illis suppeditentur omnia

Caligula, cum divini nominis honorem affectaret, ut Suetonius in Caligula. operam dedit, ut celeberrima Graecorum simulacra, inter quae Olympici Iovis unum erat, Romam deportarentur. His ille, dempto capite, stolida arrogantia suum imposuit. quin ipsum Iovem Olympium in cachinnos tam effuse solutum referunt. hominis opinor insania motum, ut, quassatis machinis, hospites fuga dilapsi sint. Immolari sibi vero rerum delicias ut Tetraones, Phoenicopteros, Meliagrides ac Phasianos quot diebus voluit, ut nobilissimi quique


page 678, image: s0750

Sacerdotis officia prensarent. [Note: (1) Antistites improbi rebus sacris abutentes,] Imago est improbo rum Ecclesiae Antistitum, qui capita sacri quidem sunt corporis; verum stolida, et res Deo consecrata usu profano violantia.

Milonis viti fortissimi statua, ut Philostratus in vita Apollon. compositis assurgebat pedibus, sinistra malum tenebat punicum, dextrae manus digiti recti. [Note: (2) Robur corporis.] omnia ad corporis robur exprimendum idonea.

Annulos Larchas septem habuit, ut Clem. Alex. Strom lib. 5. totidem planetarum figuris insignes, quos ab illo accepisse Apollonius, et quot diebus per hebdomadam mutasse dicitur, magicis utique designatos usibus. [Note: (3) Septem virtutes vel dona S. Spiritus, vel dies hebdomade.] poterunt hi ver septem virtutibus: Theologicis tribus. ac moralibus quatuor: aut totidem Spiritus sancti donis adhiberi.

Luna enim obscura in nocte fidem; stella Veneris soli prae via, spem: Sol ardens catitatem, Saturnus melancholicus, quem Orpheus
[Gap desc: Greek word]
nuncupat, prudentiam; Mars fortitudinem; Iupiter iustitiam; Mercurius, moderato sidere, Temperantiam recte designabit. Hae vero sapientem. Deoque imprimis consecratum, hominem virtutes omnino decent. Causinus noster Regem his annulis ornat, totidem virtutibus moralibus illustrem, quem consule lib. 11. symb. 66.

Pythius Celaenis in Phrygia imperabat, totamque prope urbem effodiendis metallis ab agresti labere avocabat, cui malo uxor factura remedium, mensam, omnemque mensae supellectilem ex auro instituit, cui ille, dum avidus ciborum assidet, deferuntur ei ex auro fercula, et picta tantum simulacra. ut Polyaenus. Midam crederes suo voto potitum. [Note: (4) Avarus sibi suisque inutilis.] Denique cum hoc, in re seria, lusu tandem offenderetur: Monuit uxor dari illa, quae sibi parasset, siquidem neglectis agris regiam solo auro impleret. agnovit errorem, et recte monenti coniugi est obsecutus.

Heliogabalus simili lusu delectatus est, ut Lamprid. in Heliog. siquidem parasitis modo cereas in mensa epulas ad vivam imaginem instructas [(transcriber); sic: instuctas] , modo ligneas, marmoreas, aut eburneas, quandoque et pictas exhibebat; [Note: (5) Gaudia mundi ficta.] ut simulacris tantum rerum pascerentur.


page 679, image: s0751

Muleius Hametus, cum Patruelem Mahometem vitae et regno insidiantem, denique vicisset, pellem cadaveri detractam, stramentisque oppletam per omnes regni provincias circum ferri iussit tanquam fortunae Regisque fortissimi simulacrum. [Note: (1) Fortuna et regnum inane bonum sunt.] Henning in Genealog Maur.

Ex his, opinor, satis animadvertis, quae historiarum [Note: Historiae tales. quae signa aliqua peregrina tanquam notas symbolicas involvunt 3 licet facti veritate ignorentur, obscurae tamen non censentur, quia ut figuratae agnosci possunt vi significandi.] cum varietas, tum forma emblemati potissimum deserviat. Habent enim pleraeque signum aliquod peregri num, atque a vulgatis hominum moribus remotum, quo se figurate usurpari, tacite velut, admonent; nam et insolens est annulum alieno admovere ori, ut facit Alexander; et sub clypeo simul et tecto latere, ut Artemon, quibus paene in ceteris reperies exemplum simile.

Accedit, quod ad vitium obscuritatis, quo emblemata historica plerumque laborant, ab imagine, ut figurata est, tollendum, notae illae Symbolicae faciant. Licet enim nihil umquam de Alexandri e. c, facto cognoveris, annulum tamen alterius ori appressum satis est emblematum cognitori, ut intelligat. Hic enim rem non proprie, ut factam contemplatur; sed ut tes aliqua, seu facta, seu possibilis vim certam repraesentandi obtiner, talem vero non quae vis historiae; sed eiusmodi fere notis insignes possident; nam si, relictis ceteris, appressionem sigilli, tantum ex illa historia sustuleris, nihil relinques figurata imagine dignum. Ubi igitur haec nota non invenitur, per fictionem paria erunt apponenda. Ut si Alexander lectorem verbis tantum monuisset, silentio, quae legeret, obtegenda esse, non inepte Poeta Regis sigillum alterius ori admovisset. Plus tamen voluptatis adferret cognoscenti, si ex ipsius historiae veritate depromptum audiat; quod rarius sit, rem ita factam, quam fictam intelligere; quamquam ad ipsam repraesentandi facultatem nihil afferat facti veritas.


page 680, image: s0752

CAPVT LVIII. De Hieroglyphicis, earum natura, forma, ac materia.

HIeroglyphica non male sic describens: Imagines esse figuratas ex quacumque re creata, ad quamcumque aliam ex instituto repraesentandam desumptas. Quae descriptio ex dictis supra, cap. 1. §. 2. ubi emblemata ab hieroglyphicis distinximus facile colligetur. quod imagines figuratae sint, aptae aliud a se diversum repraesentare, cum ceteris habent commune; quod vero definitam certarum rerum significationem ex instituto obtineant, non vero similitudinis aut metonymiae ratione (licet in imagine proposita simul reperiantur) significent, ab aliis figuris illa distinguit, uti et illud, quod ex quacumque re certa peti possint: nam et symbola, et emblemata, et aenigmata suam materiam, quaeque terminatam, possident. Quod veto rem etiam quamcumque, idque, seu dissoluta, seu unita figura significent, hoc cum aenigmatis quidem commune, a symbolis tamen et emblemate diversum habent.

Apud Aegyptios primum hieroglyphicorum usum exstitisse legimus, ut clemens alexand. lib. 1. Strom. et [Note: Hieroglyphica olim apud Aegytios, Graecos, Barbaros, latinosque usitata.] lib. 5. Quod hi praeter apertam certarum disciplinarum traditionem, ut erat Geometriae: Arithmeticae. Astrologiae [(transcriber); sic: Astroligiae] , Musicae, occultam, tum rerum divinarum, tum humanarum scientiam, quam paucis communicatam vellent, inter Sacerdotes et praecipui nominis viros fo verent, quam Hieroglyphicam dixere, tum quod rem contineret praecipue sacram, tum quod a sacris potissimum hominibus tractaretur, idque sub certa caelestis alicuius Deae, huius sapientiae prae sidis, defensione Cuius scientiae tanta apud illos aestimatio, ut Plutarchus in Iside, ut Reges, vel ex Sacerdotibus hac disciplina imbutis nominarent, vel si ex viris militiae claris sumpsissent, eos quam primum his erudiendos Sacerdotibus committerent, et iccirco Reges horum disciplinae subessent.


page 681, image: s0753

Verum solis illud Aegyptiis peculiare non fuit; nam, ut recte Claudius Minos in paefat. ad Alciatum observavit, quotquot olim, seu Graeci, seu Barbari quicquam de rebus divinis scripto mandarunt, rerum principia occulta esse voluerunt, et rerum veritatem sub aenigmaticis allegoricisque signis, figurate tradiderunt; ut pauci nec sine Magistrorum ductu, ad illam penetrarent. Quo hoc actum, ut et rebus divinis et earum cognitione imbutis ex raritate horum, et illarum obscuritate, suus constaret honor, et aestimatio. Diodorus Siculus Biblioth. histor lib 3 cap 2. de Aethiopibus meminit, eorum literas fuisse signa ex animantibus variis extremisque hominum membris, tum et fabrilibus instrumentis sumpta. Et septentrionalibus animalium figuras pro literis placuisse Olaus Lib 1. cap. 21. nobis est testis. A Iudaeis Graecisque quot quantaque non exstant? de quibus nos plura in hoc opere alibi, quamquam hi non tam hieroglyphicis, quam aenigmatis ac fabulis arcana sapientiae obvelarint.

Quia vero hieroglyphicorum apud Aegyptios notae exploratae omnes non sunt, praeter illas, quas Horus Apollo et nonnulli alii veterum scriptorum suggessere, illius quidem breve aliquod compendium paucis verbis illustratum subiciemus, tum lectorem plura desiderantem ad Pierium remittemus, quamquam is non hieroglyphica [Note: Hieroglyphica, quatenus per similitudinem significant, symbolis accensentur, lemmate inscribenda. Hoc cum aberit, ex instituta.] tantum, sed quae ad omnem figuratam poesin spectare possint, exempla magno studio congesserit. quae tamen ex gentium diversarum usu et institutis ceu hieroglyphica acceperit facile ex auctorum verbis patet. Possunt vero res eaedem, modo hieroglyphice, prout signa ex instituto sunt; modo symbolice, prout aliquam involvunt similitudinem usurpari: nam et hoc titulo locum hieroglyphicis inter symbola fecimus, priori sensu singularem classem figuratarum imaginum constituunt, cum non ratione similitudinis, verum instituti repraesentant, idem factura, etiamsi ratio conveniendi naturalis defuerit, ita enim sceptrum regiae potestatis argumentum est, licet ratio similitudinis nulla appareat. Hieroglyphicis hisce notis olim quoque numi Romanorum frequenter signati fuere, ut exemplis


page 682, image: s0754

a nobis primo alteroque libro disces, et sacrificiorum, instrumenta in reliquis adhibita declarant. In symbolis quoque Imperatorum non pauca reperies, quamquam in iis, si praecipuae figurae locum obtineant, ratione similitudinis aut connexionis usurpentur, qua deficiente, si ex solo instituto significent, symbolorum in ceusu habenda non erunt: solum enim lemma ex hieroglyphico symbolum non facit, si metaphorica translatio defuerit. Ceterum otio sus et supervacaneus in hieroglyphicis lemmatum usus est, quando ex sua institutione rem unam significant, ut sceptrum, potentiam; ramus oleae pacem: lupus cum cane averso hostilitatem; secus habet, ubi res ad plura repraesentanda potest adhiberi; uti Stella modo noctem, modo tempus, modo viri animam, modo Deum, Aegyptiorum arbitrio designabat, accipiter quoque ac serpens vim diversa repraesentandi obtinebat. Quocirca haec ab illis per alia signa magis definita constringi solebant. Quamquam lemmata adhiberi ad circumscriptionem potuissent. His tamen lemmatis si inscribantur, atque aliqua similitudinis ratio appareat; ut in stella. v. g. accipitre, et serpente facile se offeret, symbolice exponi censebuntur. Nunc ex Horo praecipua hieroglyphica discamus.

Hieroglyphica Hori Apollinis Niliaco aegyptii antiquissimi auctoris cum brevi illorum expositione. LIBER PRIMUS.

1. AEVum significaturi, Aegyptii solem et lunam pingunt [Note: (1) Aevum.] tanquam praecipuos perpetuosque anni moderatores. Aut Basiliscum quem immortalem censent, reliqua animantia solo etiam afflatu necantem, ita in aevo multa pereunt, ipso durante.

2. Mundum explicant forma serpentis, squammis [Note: (2) Mundus.] (tanquam stellis) varii, et caudam rotunda quot annis veteri pelle, velut cum mundo innovatur.


page 683, image: s0755

3. Annum per Deam Isin depictam adumbrant. Sidus [Note: (3) Annus] autem caniculae per hanc Deam intelligunt, quod inter cetera sidera celeberrimum, et ab Astrologis inprimis suo in situ observatum, ad sequentis anni conditionem intelligendam. Deinde in palma exhibent, quod hanc ad singulos lunae ortus, ramos singulos producere memorent, ita ut duodecim ramorum productione annus impleatur.

4. Mensem etiam iccirco per ramum palmae exprimunt, [Note: (4) Mensis.] vel per Lunam inflexis deorsum cornibus (ut iam adulta facit) pendentem.

5. Annum vertentem (ad quem 6. horae id est diei pars [Note: (5) Annus vertens.] quarta redundans accedit) per quartam arvi partem, quae centum cubitorum est, figurabant. Quod videlicet magni anni, qui quatuor communes annos, et unum diem intercalarem complectitur, pars sit quarta.

6. Accipiter Deum indicat, tum quia fecundus, et diuturnae [Note: (6) Deus.] vitae, tum quia solem, quem Aegyptii Deum Osiridem faciunt, fixis oculis contemplatur, quos Hieracie herba exacuit, si hebescant, remedio etiam Medicis perspecto. Porro et ipsum solem per Accipitrem exprimunt 2. Sublimitatem, vergens sursum, deiectionem tendens deorsum signat; quia non per ambages, ut reliquae volucrum, sed recta fertur. 3 Praestantiam et victoriam, quia licet mole inferior, virtute tamen inter aves eminet, cum maioribus etiam avibus, sese in aere supinum obtentis unguibus et rostro, tuto eventu obiciat, 4. sanguinem et crudelitatem, quod non aquam, sed sanguinem bibere credatur.

7. Accipiter denique pro anima hominis ponitur, tum [Note: (7) Anima.] quia bai-eth Aegyptiis anima et cor significat; tum quia anima et cor ali sanguine, ut accipiter, solet.

8. Martem et Venerem, per cornices marem ac feminam [Note: (8) Venus et Mars.] exprimunt, quod gemina haec avis communiter ova pariat, ex quibus deinde mas et femina excludantur, neque cum alio etiam post mortem coniuge consuescant, unde solitariae occurrere cornici malum erat viduitatis omen.

9. Nuptias item per geminas cornices expressere, quod [Note: (9) Nuptia.] inviolatae fidei et coniugalis amoris symbolum essent, adeoque puellae nubiles, ut ominatas consequerentur nuptias,


page 684, image: s0756

olim cornici ficus, et optimum prandium apparabant, ut apud Athenae. l. 8.

10. Scarabaeus apud Aegyptios modo unigenitum significat, [Note: (10) Unigenitus. Pater.] aut Patrem, aut ortum alicuius, ut pote productum solo patre, infimo bovis globulatim abortu in occasum aversis pedibus voluto, per quem per dies octo et viginti, quibus luna zodiacum decurrit, terrae obtutum, denique aquae immergit; foetus virum significat, quod in Scarabaeorum genere non sit femina. Unde et Aegyptii milites Aeliano lib. 10. de animalibus c. 14. teste in annulis Scarabaei ferebant effigiem, ut se viros futuros ostenderent. Mundum denique per Scarabaeum indicant, quod fimi globus, in quo nascitur, ad mundi figuram accedat. Habet vero.

11. Scarabaeus etiam triginta digitos, quot scilicet [Note: (11) Mensis.] mensis dies, ut proinde et hunc designet.

12. Vultur, vel Matrem signat, quod in hoc animantium [Note: (12) Mater. Aspectus. Locus. Praesagium. Annus.] genere mas non sit, sed, aperta ad ventum natura, concipiat, vel aspectum, quod perspicacissimi visus sit, vel locum certum ac limitem, quod pugnae habendae locum septiduo (alii triduo) praeoccupet, unde et praesagium demonstrat, vel Annum, quod huius tempus ita partiatur, ut quinque diebus concipiat, 120. praegnans maneat; deinde diebus totidem pullos nutriat, totidem sibi suoque serviat genio, vel Misericordiam, quod tam impense pullis studeat, ut si cibus illis alendis desit, proprio femore exsecto sugendum illis sanguinem praebeat, vel Iunonem, Palladem, aut Deam quamlibet, quia vultur tantum femina est, vel Caelum, quod illud feminei generis apud Aegyptios esset, vel denique duas drachmas (forte rectius
[Gap desc: Greek word]
lineas) quod vultur instar duorum in generando esset, Patris scilicet et matris.

13. Scarabaeum cum vulture subiecto pingunt, ut Vulcanum [Note: (13) Androgyus.] indicent. Vulturem contra subiecto Scarabaeo, ut Minervam in dicent, quod soli hi Dii apud Aegyptios mares habeantur ac feminae.

14. Sidus modo Deum significat, quod existimarent [Note: (14) Deus.] Deum sata per siderum influxum exequi, modo numerum quinarium; quod post solem et Lunam quinque inprimis in caelo planetae emineant.


page 685, image: s0757

15. Cynocephalus Aegyptiis vel Lunam demonstrabat, [Note: (15) Lunae.] quod ad Lunae eclipsin demisso in terram vultu, velut maerens sine nullo [(transcriber); sic: nllo] cibo haereat, quare et in templis nutriri soliti, ut ex illis quaevis oppositio solis cum luna constaret, vel orbem terrae, quod illum olim 70 regionibus habitatum crederent, et Cynocephalus totidem diebus, sensim partimque emoreretur, ita quidem ut quotidie pars aliqua animantis emoriatur ac tabescat, seorsim etiam indies per sacerdotes sepeliri solita: vel litteras, quod pars eorum literarum ac scriptionis capax sit. Unde in sacram aedem introductus stylo scirpeo atque atramento proposito, cogitur in tabula suae experimentum artis dare: vel sacrificium, nam ut illi sacerdotes, piscium est abstinens, et circumciditur: vel iram, quia ad iram omnino proclive est animal: vel natationem, quia non ut cetera animantia per natationem squalet, et sordescit, sed nativo colore persistit.

16. Cynocephalus stans, manusque in caelum velut ad [Note: (16) Lux] Lunam spectatam cum applausu erigens significat lunae ortum ac Lucem

17. Cynocephalus sedens aequinoctium alterutrum significat, [Note: (17) Aequinoctium.] quod illo tempore, noctu duodecies atque interdiu toties horis videlicet singulis urinam reddat, totiesque latratu horas distinguat. unde et eius effigies in hydrologiis Aegyptiorum (per aquas proficuas cum horarum spatia metirentur) pro clepsydris usurpata, quin etiam ab hoc animante primam diei noctisque in duodecim horas divisionem manasse credunt.

18. Leo animum ac iram significat, ob caput magnum [Note: (18) Animus.] faciemque rotundam, pilis, velut solis vestitam radiis, atque igneis pupillis accensam.

19. Leonis anteriora membra robur indicant, quod ca [Note: (19) Robur.] sint totius corporis robustissima.

20. Leonis caput ob oculos in somnis etiam apertos, [Note: (20) Vigilantia.] vigilantiae signum est, unde et templis praefixum.

21. Leo terribilem designat, quod omnibus vel solo [Note: (21) Terribilis.] aspectu metum incutiat.

22. Nili exundationem nunc Leo signat: quod sole Leonem [Note: (22) Exundatio Nili.] subeunte maxime exundet; unde et Leonis figura in tubis canalibusque usitata, nunc tres hydriae ea forma expressae, ut cordis, cui lingua adiungatur, figuram referant.


page 686, image: s0758

(quod Nilum Aegyptii cor vocent, et terra haec velut lingua, humore gaudeat) ternae placent, quod triplici causae, naturae loci, oceano aestuanti, et imbribus, exundationem aestivam adscribant.

23. Aegyptum vero per flagrantem acerram, cui superne [Note: (23) Aegyptus.] cor immineret, in dicabant; ut ostenderent, Aegyptum quae velut cor terrae est, ingenti calore animare omnia, tanquam cor amantis Zelotypi.

24. Hominem numquam egressum patria onocephalum, [Note: (24) Indigena perpetuus.] seu capite asinino, ut rudem et nullius experientiae pingebant.

25. Amuletum, ac remedium contra adversa expressuri, [Note: (25) Amuletum.] Maris caput domum inspiciens, et alterum Feminae praespiciens pingebant, ita enim omnem Daemonem, et discrimen, arceri putabant.

26. Foetum hominis adhuc imperfectum, rami ex limo [Note: (26) Foetus hominis.] orta atque altera saepe adhuc parte informi exprimebant.

27. Patulum quidpiam signaturi, Leporem qui apertis [Note: (27) Apertum.] semper est oculis, formabant.

28. Sermonem exprimunt per linguam cum oculo; quod [Note: (28) Sermo circumspectus.] sermo eis, quae videmus, conformis esse debeat, vel per linguam cum subiecta manu; quod ea facienda sint, quae voce approbamus.

29. Silentium num. 1095. indicant, quia per tot dies, [Note: (29) Silentium.] quot scilicet triennium continet, pueri fere silent.

30. Sonum vocis per tonitru explicant, quia remote auditur. [Note: (30) Sonus vocis.]

31. Antiquam originem per fasciculum papyri explicant, [Note: (31) Origo vetus.] cuius scilicet origo ignoratur.

32. Gustum perfectum per os exprimunt, imperfectum [Note: (32) Gustus] per extremam linguam dentibus admotam.

33. voluptatem per numerum 16. intelligunt, quod ab eo [Note: (33) Voluptas.] tem pore voluptatum lenociniis capi hominis animus soleat.

34. Phoenix modo animam quod diutissime vivat, modo [Note: (34) Anima, Sol.] solem quod omnia lustret, significat.

35. Modo Phoenix hominem peregrinum, sero ad suos [Note: (35) Peregrinus.] redeuntem exprimit, cum anno demum 500. ad Aegyptum redire, atque illic funerari credatur,


page 687, image: s0759

36. Cor per Ibin avem, quod hoc Animal Mercurio [Note: (36) Cor.] cordis moderatori sacrum putent, et cum corde similitudinem habeat.

37. Caelum rorem fundens doctrinam significat, eo [Note: (37) Doctrina.] quod ros eas tantum molliat plantas, quae naturae ad hoc sunt idoneae, sic doctrina etc.

38. Per iuncum, atramentum et cribrum, vel Aegytias [Note: (38) Littera] litteras, tanquam per instrumenta significabant, cribro, quod scilicet pani conficiendo serviat, adiuncto; quia victus necessarius ad studium requiritur, vel sacrum seribam: sive literis, legibus ac divinationi praefectum Pontificem, qui de vita etiam ac morte aegrotantium ex libro certum iudicium ferret; vel vitae finem, quod hic placidus magis literatis obveniat.

39. Canis modo sacrum scribam, quia hic, ut aequus morum [Note: (39) Censor] censor sit, multos allatrare canum more cogitur, modo vatem indicat, quod canes in Deorum simulacra frequenter, tamquam vates defigant oculos: modo pollinctorem Decorum sive animalium, quod hic quemadmodum canis corpora quibus iusta facit, resecet, et laceret, vel splenem, quod hic in cane levissimus, rabiem ac mortem saepe causet, unde et resectores canum plerumque splenetici sunt, modo odoratum, risum, aut sternutationem quia splenetici, nec odorare, nec ridere, nec sternutare possunt.

40. Magistratum aut Iudicem, Canis ad nudam Regis [Note: (40) Magistratus. Iudex.] statuam (vestibus ante pedes relictis) adhibitus significat, quod, ut canis nuda Deorum simulacra fixo obtutu contemplatur, Sic olim magistratibus rex nudus spectandus proponebatur.

41. Ut templo, aut sacris custodiendis praefectum signent, [Note: (41) Aedituus.] canem custodem pingunt.

42. Astrologum ex horis et sidere natalitio divinantem, [Note: (42) Astrologus.] per hominem horis vescentem exprimunt, quia scilicet horarum contemplatione victum sibi comparat.

43. Pudicitiam et puritatem per ignem et aquam exponunt, [Note: (43) Pudicitia Puritas.] quod his praecipue elementis omnis expiatio fieret.

44. Nefariam et abominandam rem per piscem explicant, [Note: (44) Nefaria res.] quod obvia hauriat, atque in suum ipse genus saeviat.


page 688, image: s0760

45. Os per serpentem explicant, ut qui ore maxime valeat. [Note: (45) Os.]

46. Fortitudinem cum temperantia iunctam per Taurum [Note: (46) Fortis et temperans.] robustum explicant, quod et furat libidine, et tamen post conceptionem alterius abstineat.

47. Auditum per Tauri auriculam innuunt, quod [Note: (47) Auditus.] hic remotissima exaudiat.

48. Hircus, impurum hominem similem illi bruto exprimit. [Note: (48) Libidinosus.]

49. Impurum scelestumque animum designant per orygem, [Note: (49) Scelestus.] (alii male
[Gap desc: Greek word]
id est coturnicem pro
[Gap desc: Greek word]
legunt:) quod est animai de capreis silvestribus unicorne: quia lunam, (quam Aegyptii pro Dea habebant) intentis oculis, eiecta humo, insertoque pectore indignans contuetur. Unde antiquis regibus hoc animal, ob signandam temporis rationem familiare. Sacerdotes vero illud non signatum (uti mos erat in victimis offerendis solis sigillum imprimere, iuxta Herod. lib 2. p. 65.) comedunt, ne Diis consecretur, quod eas aversari creditur, et invidiae plenum, aquam, de qua hausit, pedibus turbat, lutoque commiscet, ne alteri ad potum sit idonea.

50. Mus vel subversionem et interitum signat, qui corrodens [Note: (50) Eversio.] omnia inquinat, vel iudicium, quia ex diversis panibus purissimum atque optimum arrodit, unde et Pistorum iudicium ex muribus capitur.

51. Musca impudentiam notat, quia abacta licet; identidem [Note: (51) Impudentia.] redit.

52. Formica cognitionem certam indicat, tum quod [Note: (52) Cognitio certa.] norit sibi prospicere, tum quod a loco ubi sua condidit, nunquam aberret.

53. Vulpanser (sic dictus quod inter anserum genera [Note: (53) Filius.] astutissimus) filium designat, quia haec avis, ut prolem defendat, sese venatoribus offert, ut illa evadat.

54. Pelicanus amentem significat: nam ovis humi depositis, [Note: (54) Amens.] ac circum igne a repertoribus cum arido bovis stercore concitato, advolat extincturus flammas, sed alis combustis ipse intercipitur

55. Cucupha, (alii Upupa malunt legere) gratum exprimit, [Note: (55) Gratus]


page 689, image: s0761

quod genitores senes, eodem loci, ubi est enutrita, nido constructo foveat ac nutriat.

56. Gemini equi fluvialis ungues, ingratum signant, [Note: (56) Ingratus.] quod hoc animal iam patre fortius, eum a matris consortio abigat.

57. Columba ob eandem causam ingratitudinis symbolum [Note: (57) Ingratitudo] est, ceterum adversus pestem vescentibus remedium creditur. Unde Regibus infecta iam aura cibus est usitatus.

58. Adynaton per hominem sine capite ambulantem, [Note: (58) Impossibile.] aut homines pedes in se moventes pingunt.

59. Regem potentem per serpentem ore caudam admordentem, [Note: (59) Rex potens. Vigilans.] posito in medio Regis nomine, vel magnifica domo adumbrata, ut si dicerent orbi illum imperare, vel pro nomine canem custodem adhibent, ut imperantis vigilantiam exponant.

60. Apis picta Regi obsequentem designat, quia haec [Note: (60) Obsequens regi.] sola avium Regi paret.

61. anguis dimidiatus regem parti orbis imperantem, [Note: (61) Deus.] integer Deum omnibus imper antem.

62. Per hominis pedes in aqua fullonem indicant. [Note: (62) Fullo.]

63. Mensem per Lunae vigesimae octavae figuram exprimunt. [Note: (63) Mensis]

64. Crocodilus, fecundum, rapacem aut furio sum significat, [Note: (64) Fecundus] nam et multam pascit sobolem, et ubi praeda petita excidit, in se ipsum etiam furit.

65. Ortum res per Crocodili oculos innuunt, quia hi [Note: (65) Ortus rei] velut ex profundo emergunt.

66. Crocodilus inflexus occasum signat, nam frequenter [Note: (66) Occaesus.] ad partum se subducit, ut cum nova prole velut in ortum fecundior redeat.

67. Crocodili cauda tenebras signat, nam hac imprimis [Note: (67) Tenebrae.] potenter ac lethaliter ferit, mortisque involvit tenebris.


page 690, image: s0762

LIBER SECUNDUS.

1. STella Aegyptiis nunc Deum, nunc noctem, nunc [Note: (1) Deus.] tempus, nunc viri animam significat.

2. Aquilae pullus marem, aut eius primam originem [Note: (2) Mas.] signat.

3. Gemini pedes colligati ac subsistentes quietem solis [Note: (3) Solstitium] in hiberno solstitio indicant.

4. Hominis cor faucibus apensum candidi viri sermonem [Note: (4) Syncerus.] designat veritati conformem.

5. Hominis manus, altera scutum, altera arcum ferens, [Note: (5) Pugna.] instructam ad pugnam aciem exhibet.

6. Hominis stomachum demonstrat digitus, nam hic [Note: (6) Stomachus.] illi potissimum laborat.

7. Flores anemones morbum signant; forte quod febribus [Note: (7) Morbus] medeantur.

8. Hominis lumbos per os spinae dorsi honeste exprimunt. [Note: (8) Lumbi.]

9. Coturnicis os pictum, quia hoc omnia facile perfert, [Note: (9) Firmares.] rem firmam tutamque indicat.

10. Duo homines Magistratus ornati insignibus concordiam [Note: (10) Concordia.] innuunt.

11. Armatus sagittas iaciens tumultum indicat. [Note: (11) Tumultus.]

12. Hominis digitus dimensionem significat [Note: (12) Dimensio]

13. Desponsatam (alii praegnantem) mulierem per solis [Note: (13) Desponsata] circulum stellamque et ipso solis disco bipartito pingunt.

14. Accipiter in aere expassis alis ventum ostendit, [Note: (14) Ventus] qui veluti alatus est.

15 Fumus in caelum ascendens ignem indicat. [Note: (15) Ignis.]

16. Masculi (bovis) cornu pictum, opus notat. [Note: (16) Opus.]

17. Feminae cornu (quod minus et rectius est) poenam [Note: (17) Poenae.] vel ut alii, laborem.

18. Imago umbilico tenus, cum gladio, impietatem innuit. [Note: (18) Impietas.]

19. Hippopotamus vernum tempus indicat; nam eo [Note: (19) Ver] primum ad pabula egreditur.

20. Cervus longae vum tempus signat, quia et diu vivit, [Note: (20) Senium.] et quotannis cornua innovat.

21. Lupus et canis aversus aversionem monstrat. [Note: (21) Aversio.]


page 691, image: s0763

22. Auris picta futurum opus signat, quia audiendum [Note: (22) Opus.] antequam audendum.

23. Vespa Crocodili, id est, ex eo nata, caedem designat. [Note: (23) Caedas.]

24. Nycticorax mortem indicat, ut enim illa cornicum [Note: (24) Mors.] nocte pullos, sic Mors homines subito opprimit.

25. Sermo in foliis, aut signatus liber, rei vetustatem [Note: (25) Vetustum.] explicat.

Scala vero obsidionem, quod acclivis sit, et ad praestandum aditum inventa.

26. Literae 7. duobus inclusae digitis Musam, (quod literis [Note: (26) Obsidio.] praesit artium 7. liberalium) inexpertum (cuius scilicet omnes litterae in duobus tantum digitis, qui parum operantur) vel fatum significat, quod omnium nostrum scientia, Vita morsque in manibus Dei sit.

27. Recta linea simul cum altera superne inflexa, decem [Note: (27) [(transcriber); sic: 26)] Musa] planas lineas indicat.

28. Hirundo picta, opes parentum, filiis relictas indicat, [Note: (28) Opes relictae.] quia moritura pullis de latebris providet, ipsa luto se involvit.

29. Nigra columba viduam in statu permanentem [Note: (29) vidua] signat, quod columba alteri post mortem iungi non soleat.

30. Ichneumon hominem invalidum, aliena ope nisum [Note: (30) Invalidus.] indicat, nam is contra serpentem visum socios clamore accersit.

31. Origanum, quia formicas fugat, earum denotat absentiam.

32. Scorpius et Crocodilus quia mutuum sibi afferunt [Note: (32) Inimici.] exitium, inimicos pares indicant, alteruter pictus victorem de hoste exprimit, et Scorpius quidem tarde vincentem, quia lente se commovet, aliter quam Crocodilus.

33. Mustela repraesentat mulierem viri opera praestantem, [Note: (33) Herois.] quia natura virum refert.

34. Porcus notat hominem perditum, quod hoc animal [Note: (34) Sceleratus.] invisum Aegyptiis.

35. Iram immoderatam et valetudini noxiam per Leonem [Note: (35) Iracundus.] cauda proprios catulos flagellantem exhibent, accedit quod et catulorum ossa collisa ignem generent, velut ira febrim.


page 692, image: s0764

36. Senem Musicam per cygnum in morte modulantem [Note: (36) Musicus senex.] exprimunt.

37. Scarabaeus caecus ex solis radiis, hominem ex solis aestu [Note: (37) Sole adustus.] lethaliter signat affectum.

38. mula, sterilis natura, mulierem infecundam notat. [Note: (38) Mulier sterilis.]

39, Taurus sinistrorsum spectans, mulierem femellas [Note: (39) Puerpera.] enixam notat, et contra.

40, Cadaver equi Vespas designat, quia ex illo generantur. [Note: (40) Vespa.]

41, Equa lupum calcans mulierem abortientem notat, [Note: (41) Abortiens,] nam equa quae vel Lupi vestigia calcarit, abortum facit.

42. Palumbus cum lauri folio (quod morborum habet [Note: (42) Senatus.] antidotum) sanatum a Diis hominem demonstrat.

43. Vermes, quia generant culices, culicum designant [Note: (43) Culices.] copiam.

44, Columba erecto dorso, ubi bilem habere fertur, [Note: (44) Lenis ad iram provocatus.] hominem natura lenem, sed ab aliis bile concitatum demonstrat.

45. Cornices duae coniuges significant, quod more humano [Note: (45) Coniuget.] concipiant.

46. Laqueus amorem designat, quod uti ille feras, sic [Note: (46) Amori] iste homines rapiat.

47, Aquila cum lapide, quem nido firmando infert. [Note: (47) Civis.] hominem intra urbis muros tutius habitantem innuit.

48. Otis (quae avis tarda est.) ad equum conspectum [Note: (48) Fugiens.] timide evolans, hominem debilem ad fortioris conspectum fugientem notat.

49. Passer ad noctuam confugiens, hominem ad perfidum [Note: (49) Patronus infidus] Patronum confugientem signat. nam dum aucupes passer sic fugit, a noctua opprimitur.

50. Vespertilio. utpote sine pennis volans, est homo sine [Note: (50) Vires excedere audendo.] aequis viribus magna moliens.

51. Idem cum inter omnes volucres dentes ac mammas [Note: (51) Lactans.] habeat, mulierem lactantem ac nutrientem signat.

52. Turtur, quia tibiae cantu saltuque gaudet, similem [Note: (52) Saltator.] exprimit hominem.


page 693, image: s0765

53, Rebus sacris ceremoniisque addictum Cicada notat, [Note: (53) Religiosus.] quod haec suavissimum concentum non ore sed dorso exprimat.

54, Aquila Regem solitudinis amantem, atque in subditorum [Note: (54) Pax severus.] errata seve rum exhibet, nam et illa desertum incolit ceteris avibus volatu altior et metuenda.

55, Phoenix ex sanguine afflicti ad terram parentis, [Note: (55) Instauratio.] post multa natus saecula, rerum antiquissimarum instaurationem notat.

56, Ciconia parentis amantem designat, ut quae illis ad [Note: (56) Parentis amans.] extremum senium usque officiose adhaerescat.

57, Vipera quae exeso diruptoque matris ventre nascitur, [Note: (57) Parenti ingratus] parentibus ingratum denotat.

58, Basiliscus qui accedentes propius, solo perimit [Note: (58) Convitiator.] halitu, hominem con vitiis misere afflictum (forte rectius affligentem alios) designat, sed et ipse fertur suo se ad speculum reflexo halitu conficere, ut Aelianus habet, nempe et convitiatores suam laedunt animam.

59, Vipera os maris complexa, uxorem viro interitum [Note: (59) Viricidae.] molientem designat, ita enim velut osculatura caput denique mati praemordet.

60, Salamandra in igne, homo est, qui in igne non consumitur, [Note: (60) Inconsumptibilis.] ut de illa constat.

61, Talpa caecum hominem indicat, quod oculis careat, [Note: (61) Caecus.]

62, Formica cum Vespertilionis alis (quibus nido admotis [Note: (62) Domi se continens] nulla exit) hominem domi se continentem signat.

63 Castor hominem se cum damno laedentem denotat, [Note: (63) Noxius sibi.] quia a venatoribus impetitus testiculos (propter quos se peti sentit) morsu resecat.

64, Simius gratiorem ex geminis, quos parit, arcto [Note: (64) Blanditiae perdurat.] complexu enecat, invisum servat, exemplum hominis qui ingrato filio haereditatem defert.

65, Simius urinam, quam reddit obtegens, homo est [Note: (65) Errores tegerer] errata sua obvelans.

66, Capra, quae naribus simul atque auribus respirare, [Note: (66) Audiens.] atque audire creditur, acute audientem demonstrat.

67, Hyaena quae modo mas, modo femina est (quod [Note: (67) Inconstans.] Clemens Alexand negat) hominem inconstantem, audacem, modo timidum exprimit.


page 694, image: s0766

68. Hyaenae pellis, Pardi iuncta, hanc depilem reddit, [Note: (68) Imbellis.] imago illius qui ab imbelliori superatus est

69. Hyaena ad dexteram versa adversarios superat; unde [Note: (69) Victoriosus Victus] eo habitu victoriosum exprimit: contra, ad sinistram, victum

70. Pellis Hyaenae hominem inter adversa intrepidum [Note: (70) Intrepidus.] designat, quod ea pelle accinctus illaesus medios hostes penetrare feratur.

71 Lupus extrema cauda mutilus (quod in periculo [Note: (71) Elapsus periculo.] capturae facere perhibetur) hominem ab hostibus circumventum elapsumque indicat.

72 Lupus lapide appetitus, quem inprimis horrete [Note: (72) Territus.] fetur, quod vulnus ex eo putrescat, hominem re insperata territum demonstrat.

73. Leo accensis facibus, ut solet territus, hominem ignis [Note: (73) Abster ritus.] timore a furore cohibitum signat.

74. Leo Simiam devorans (unde aeger convalescit) [Note: (74) Mederi sibi.] homo est sui morbi curator.

75. Taurus ferociens caprifico alligatus (ubi mansuescit.) [Note: (75) Mansue factus.] ferocia domita.

76. Taurus dextro genu constrictus vinculo, hominem [Note: (76) Intemperans.] parum temperantem significat

77. Ovis aut capta vescens conyza, aut cunilagine [Note: (77) Prodigus.] (Quae siti deinde eas conficit) hominem indicat sua male consumentem.

78. Crocodilus [(transcriber); sic: Crododilus] ore patulo hominem vescentem designat. [Note: (78) Vorax.]

79. Crocodilus Ibis pennam in capite ferens (qua immotus [Note: (79) Iners.] torpescit) homo iners est.

80. Lea na mulierem semel enixam notat; quod illam [Note: (80) Unigeniti Mater] semel tantum uterum ferre credant.

81. Ursa praegnans hominem signat ex deformi formosum, [Note: (81) Formari] quod illa deformem primo foetum lambendo denique fingat.

82. Elephas, qui proboscide simul odoratur atque ad [Note: (82) Ingenio et manu promptus.] opus utitur, homo est viribus ac ingenio in rem suam promptus.

83. Elephas cum ariete, quo viso fugit, regem a stultitia [Note: (83) Rex prudens.] atque imprudentia alienum notat.

84. Elephas cum Porco, cuius vocem fugit, Rex est nugaces [Note: (84) Rex nugas fugiens.] vitans.


page 695, image: s0767

85. Cervus cum vipera, quam fugit (alii eas interimere [Note: (85) Velox.] narrant) homo est velox, sed absque iudicio agilitate utens.

86. Elephas proprios defodiens dentes, homo est suae [Note: (86) Mortis memor.] sepulturae prospiciens.

87. Cornix mortua quae saecula 4. vivere creditur, hominem [Note: (87) Senex.] iam plenae aetatis designat.

88. Pardus hominem malum vafre scelus obtegentem notat, [Note: (88) Vafer.] quia ille clam doloque alia animantia persequitur.

89. Cervus cum tibicine, cuius modulatu detentus facilius [Note: (89) Adulatione captus.] intercipitur homo est adulatione deceptus.

90. Upupa copiam vini signat, nam praecinens viti germinaturae [Note: (90) Vini copia.] boni est ominis.

91. Upupa cum adianto herba, qua contractum ingluvie [Note: (91) Gulisus] uvarum morbum curat, pari vitio laborantem designat.

92. Grus vigilans hominem adversus hostium insidias [Note: (92) Vigilans.] vigilantem notat.

93. Aquila senex, senem fame enectum indicat, quod illa [Note: (93) Fame emori.] rostri accrescentis aduncitate praepedita denique inedia pereat.

94. Cornicis pulli (quos etiam volans mater pascit, [Note: (94) Inquietus.] hominem inter cibos quiescentem ostendunt.

95. Grus volans, quia altissime surgit, astrologum aut [Note: (95) Astrologus.] sublimia speculantem indicat.

96. Accipiter oviparus, hominem liberis alendis imparem [Note: (96) Prolis alendae impar.] notat, quia ex tribus ovis tantum unum excludit, quod eo tempore unguibus amissis cibi parare tantum nequeat, quo omnes educer.

97. Camelus hominem pedibus tardum notat; quod solus [Note: (97) Tardus.] ex bestiis crus inter eundum inflectat.

98. Rana, quae in solis oculis fert sanguinem, homo [Note: (98) Inverecundus] inverecundus et visu celer est, quia sanguinei oculi impudentium dicuntur.

99. Rana cum pedibus posterioribus, qui serius illi [Note: (99) Tardus.] nascuntur, hominem usu pedum aliquamdiu destitutum indicant.

100. Anguilla, ut quae ceteros pisces aversatur, homo [Note: 100 Solitarius.] est hominum consortia a versans.

101. Torpedo piscis hominem alios in mari servantem [Note: (101) Cunctando servare.]


page 696, image: s0768

indicat, quod ille pisces natandi imperitos ad se trahere, ac defendere feratur. Sed errorem hic latere contendunt alii.

102, Polypus hominem prodige voracem signat, quod [Note: (102) Vorax.] ille multo cibo intemperanter congesto, ea denique, quae ipso expleto supersunt, abicit.

103, Carabus cum Polypo, cui imperat, hominem suae [Note: (103) Imperans suis.] genti imperantem indicat.

104. Ostreo cancer agglutinatus (ut saepe solet) hominem [Note: (104) Victus alienus.] alterius cura et ope viventem notat. nam ubi pisciculus in concham se insinuavit, ostreum a cancri ungula vellicatum concham claudit, et fruitur capto,

105. Scarus gulosum signat: nam et solus piscium ruminat, [Note: (105) Gulosus.] et obvios pisciculos devorat.

106, Felis aquatica hominem a vomitu ad cibos redeuntem [Note: (106) Intemperans.] signat: nam hic piscis ore parit, et rursus foetum absorbet.

107, Pastinaca hamo implicata, hominem admissae caedis [Note: (107) Paenitens.] poenas dantem, paenitentemque designat; nam capta spinam caudae venenatam, tanquam arma, proicit.

108, Polypus hominem denotat, qui et sua et aliena [Note: (108) Prodigus.] consumit, quia is postquam oblata consumpserit, propria etiam flagella sive cirros vorat.

109, Sepia hominem denotat nulli iniuriosum adversus [Note: (109) Occultare se.] insidias se tuentem: nam hic piscis contra insidias ex alvo atrum profundit sanguinem, aquamque sic defuscat, ut latere possit.

110. Lyra hominem alios sibi conciliantem innuit, quod [Note: (110) Concilians alios.] suo illa concentu potest.

111. Fistula resipiscentem a mente alienata hominem signat: [Note: (111) Respiciens.] nam illa suavi consonantia mentem, ad res bene gestas cum voluptate recolendas, excitat.

112. Pennae struthiocameli, quia aequales in ala sunt, [Note: (112) Aequus.] hominem notant aeque ius omnibus impertientem.

113 Manus hominis, quia peri destinata est, aedificandi [Note: (113) Aedificans.] studiosum denotat.


page 697, image: s0769

Clemens Alexandrinus lib. 5. Stromatum paucula addit Aegyptiorum symbola.

1. Puellus signum generationis est. Senex interitus, Accipiter [Note: (1) Vita et mors.] Dei.

2, Piscis odii symbolum est, Crocodilus impudentiae, Rota [Note: (2) Odium.] fortunae.

3, Rami, qui adoraturis dabantur, fructus proferendi [Note: (3) Fructus.] imago erant,

Iosephus, lib. 3. antiq. docet Iudaeis etiam sacrificaturis ramos ex palma, et myrto datos, ex quibus mala Perseae arboris dependebant, ut inquit, cor et lingam (per folia, et poma figuratam) Deo dicandam esse significarent.

4, Navigium quibusdam pro sole est, quia per aerem [Note: (4) Cor et lingua eicordes.] humidum decurrit: aliis Crocodilus, quia sol temporis auctor, quod Crocodilus aenigmatice significat.

5, Leo roboris signum est, equus magnanimitatis, fiduciae [Note: (5) Sol.] ac libertatis.

6, Bos terrae, agriculturae, et alimenti. [Note: (6) Robur, magnanimitas.]

7, Sphinx quae humana facie Leonina est corpore, ingenii [Note: (7) Ingenii solertia.] solertiam cum fortitudine coniunctam demonstrat.

8, Duo canes cum accipitre et Ibi sunt, duo hemisphaeria [Note: (8) Hemisphaerium.] cum sole et luna,

Diodorus in Bibliotheca historica lib. 3.

1, Accipiter illis cuncta, quae celeriter fiunt, significat, [Note: (1) Celeritas.] quia est avis velocissima.

2 Crocodilus omnis malitiae index est, [Note: (2) Malitia ingens.]

3, Oculus iustitiae servator et custos corporis: Dextera [Note: (3) Custos. Liberalitas.] passis digitis victus suppeditationem:

4, Sinistra contracta conservationem facultatum et [Note: (4) Tenacitas,] custodiam denotat:

Plura de his apud P. Athan. Kircherum in obelisco, Oedipo, aliisque eius operibus reperies: Quae post primam huius operis editionem vulgavit, Ad quem avidum lectorem remitto:


page 698, image: s0770

Materia Hieroglyphicorum varia.

EX his facile observabis, potissimum a rebus naturalibus [Note: I. Signa omnia, etiam naturalia, ad hieroglyphica saltem complenda, adhiberi possunt.] sumpta hieroglyphica cognitum tamen est, artefactis artiumque instrumentis inter hieroglyphica locum fuisse, tum membris humanis praecipuorum velut sensuum quibusdam instrumentis, haec enim licet a natura ad hoc instituta sint, in ipso tamen usu ab hominum libertate dependent. Ceterum alia signa necessaria, atque ab ipsa natura ad certam significationem definita nisi ad obscuras hieroglyphicorum figuras accedant, tolerari non poterunt. Hac etiam lege uti licebit signis aliis familiaribus, atque in irtu gentium, communique acceptione usurpatis. Ita per multas aetates deducta monumenta atque obelisci inprimis antiquitate signisque hieroglyphicis spectabiles testantur, ut etiamnum ille, qui hoc tempore innocentii X. Pontificis auspiciis ad quinquagesimi anni memoriam Iubilaeo celebrem Romano in foro erigitur, notis olim hieroglyphicis signatus, facile ostendet, postquam suam a perspicacissimo antiquitatis idiomatumque peregrinorum interpretete P. Athanasio Kirchero lucem acceperit.

Sed et numi Romanorum iisdem signis figurantur, ut Titi Vespasiani numus, in quo simulacrum dextra sigillum exporrigens, quod una manu libellam, altera cornu copiae ferret, apposita navi cum calatho et spicis, quae ad inscriptam numo annonam facile adhiberi poterant, in quo animadvertes, pleraque, artium aut officiorum signa esse. Sic, ut Plutarchus et Suidas meminere, Aegyptii, ut significarent. Rege pietate potius, quam crudelitate subditos in officio obsequioque retenturum;M sceptrum, tanquam potestatis et regni signum, Hippopotamo animali crudeli et effero imposuere, stante in apice sceptri Ciconia, celebratae in genitores pietatis volucri. [Note: (1) Rex elementia potius, quam severitate in officio continebit subditos.] Etenim hisce signis, velut certis aliae hieroglyphicorum imagines, ceteroquin vagae circumscribuntur. Huius enim imaginis vim quis absque sceptro satis penetrasset.

Minus illud probo, si per imagines rerum proprias figuratae restringantur, quod tamen ab ipsis quoque Aegyptiis


page 699, image: s0771

non numquam factum. Ita Plutarchus in Iside memorat. [Note: Aliquando et res propriae significationis cum aliis hieroglyphicis adbibentur.] Sai in fano Minervae, praeter equum fluviatilem, piscem, et accipitrem, infantem quoque senemque sculptum fuisse, ut sensus esset. O nascentes et morientes (quos per infantem et decrepitum propriis iconibus expresserant) Deus odit impietatem, per accipitrem enim Deum, per piscem odium, per hippopotamum, patris interfectorem et violatorem matris, impietatem intelligebant. Supervacaneum ac vitiosum fuerit, in re figurata ad [Note: (1) Deus impietatis in omni aetate osor.] tam proprias confugere ideas, cum latissime sese per omnia rerum signa: modo ab humano arbitrio, aut simul etiam naturae instituto pendeant, hierogylphica explicent, poterat, per cunas et feretrum: per aperientem sese florem et deciduum: per pullum ex ovo emicantem et cultro subiectum alterum: per orientem solem et lunam occumbentem satis hieroglyphicum hoc schema, et definiri, et explicari, quorum licet aliqua naturalia potius nativitatis mortisque, quam ab instituto signa sint; haec tamen non excluduntur, modo illa, quae ab instituto sunt, principem locum obtineant, ut in proposito fieri videmus.

Verum, qua via, inquies, intelligam schema illud hieroglyphicum [(transcriber); sic: hieroglyphibum] potius esse, quam symbolum aut aenigma; cum et metaphorice transferri singula possint, et obscuritatem aenigmatis habere videantur? Respondeo, cum nulla inter illa in prota si appareat connexio, nulla quoque inscriptio, facile a symbolicis separantur, aenigma vero eadem illa figura esse potest, fi videlicet ex natura rerum, non ab instituto veterum petatur expositio; sed propositam supra sententiam difficulter elicies, qua enim naturali inductus similitudine, per piscem cum accipitre [Note: Hieroglyphica libere et ex in stituto, secus quam aenigma, si gnificant. Unde omina, auguriaque ad hanc classem admittimus. Accedunt ritus moresque gen tium.] et eque coniunctum, odium Dei concipies? sane, ubi institutum Aegyptiorum non attendes, hunc sensum minime assequeris. Habent igitur aenigmata cum hieroglyphicis magnam quandoque in figuris propositis affinitatem [(transcriber); sic: affinitatatem] , sed repraesentandi multum ratione differunt, cum, illa ex naturae legibus, haec artis regulis significent; illa necessario, haec arbitratu hominum. Quo bene perspecto, materiam hieroglyphicorum facile discernes. Nam et auguria, et omina, prout ex augurum aruspicumque


page 700, image: s0772

disciplina arti quippiam praefigurabant, (idem de somniis spectrisque argumentum esto) hisce merito signis annumerabis, ut si corvus, aut cornix ex arbore praecinat: si lepus aut lupus in via occurrat: si aethiopem in somno re lavare, aut ferre humeris alas credideris.

Spectant huc etiam ritus moresque gentium, ex quibus res variae certam aliquam significandi facultatem sunt assecutae. Ita porcus mactatus ut Pierius lib. 11. et 34 Sacramentum praestitum [Note: (1) Ius iurandum.] significabit: quia per illum iurare olim pugiles solici, quod si tamen annulus nuptialis adiunctus huic porco fuerit, [Note: (2) Coniugium.] dorum coniugium designabitur, cum Hetruscis quondam familiare sponsis fuerit, porcum diis immolare. Quod si porci simulacrum cum sceptro exhibueris [Note: (3) Rex luxuriosus.] Regem tibi luxuriosum figurabit, quia videlicet Aegyptii Meni Regi suo vitio libidinis infami eiusmodi statuam erexerunt. Ita et gallum avem, si a duobus hominibus vivum per pedes raptum discerptumque propones, [Note: (4) Spes bona vindemiae,] bonae vindemiae spem facies; quod hac olim victima Troezenii vites aruspicum monitu a noxis expiarent. Si vero gallum cum vipera et cane in culeum inserueris [Note: (5) Parricidium.] parricidii crimen indicabis; quod rei olim his iunctis culeo includerentur. Haec enim omnia cum eiusmodi sint, ut vim figurate significandi a se diversum aliquid habeant, neque aliunde, quam a solo hominum arbitrario usu, quod saepe omnis similitudo cum re significata desit, alium quam in hieroglyphicis locum sortiri nequeunt.

Forma ac ratio Hieroglyphicorum significandi eadem.

EXspectabis forte, ut fontes quoque elegantiarum in [Note: VI. Hieroglyphica ex fontibus imaginum supra apertis non de ducuntur nisi forte, oppositione aliqua aut alienatione illustrentur] hoc imaginum genere aperiam; sed ex illis hae imagines non irrigantur, cum illud, quod ab institutione pendet, ex proportione ad significandum non transferatur, a ceteris quoque vim nullam habeat; cum, et oppositio, et alienatio ex ipsa rerum natura, non ab instituto, desumatur. Hi ramen qui primam significandi vim sua auctoritate tribuere, aliis alia venustiora, tam oppositione quam alienatione rerum, ad significandum potuerunt


page 701, image: s0773

coniungere. Ita cum Aegyptii. Cynocephalo, ut Pierius lib. 6 in templum primo introducto atramentum stylumque ad artis suae experimentum proposuere, rem ab animali, ut videtur, alienam cum illo iunxere, licet revera capax animal scriptionis fuerit. [Note: (1) Homo doctus.] hinc igitur docti hominis hieroglyphicum mansit. Sic, cum iidem sphingem ex capite humano et leonino corpore conflarunt; ut fortitudinem cum iudicio et solertia ingenii iunctam adumbrarent, oppositorum a primis institutoribus ratio est habita.

Neque alia modo usurpantibus ab inventione laus debetur, [Note: VII. Optima hieroglyphica sunt quae neque apertam, neque omnino nulla cum re significata convenientiam habent.] quam quod exemplis antiquorum, non a se confictis, sed repertis utantur. Equidem si quae hieroglyphica magis probem, exigis; dicam: neque ea, quae apertam nimis similitudinem involvunt; ut cum sol Dei, leo fortitudinis signum est: neque quae rota natura ab eo, quod significant, remota videntur; ut noctua sapientiam, bovis cornu modo opus, modo poenam denotat. nam, et illa, nimia convenientia symbolis permiscet, et haec nimia improportio velut monstra quaedam iconographiae, aut distortae significationis, aut obscuritatis vitio inficit. Ceterum in figuratae imaginis ex hieroglyphicis diversis compositione illud agendum, ut obscura per illustriora, vaga per magis definita, ad sensum neque obvium nimis, neque abstrusum prorsus, reducantur.

Ritus aliaque quaedam signa, cum naturae tum instituti communis vim significandi hieroglyphice obtinent.

CUm in signis ab hominum institutione manantibus excellant potissimum ea, quae aut a ritu antiquorum, aut occulta aliqua, seu naturae, seu facti historia ducuntur, facturum me operae pretium credidi, si, praeter ea, quae sparsim libris superioribus exempla dedi, nonnulla hoc loco earum rerum studiosis suppeditarem.

1. Agnus purpureus imperii signum. Nam getae talis [Note: (1) Apostola Martyres.] natus est, ut Aelius Spartanus. Et Diadumeno agnae 12. non incongrue quoque Apostolis totidem martyrio purpurandis adhibendae.


page 702, image: s0774

2 Alauda, quod ab Aristophane avium habeatur antiquissima, [Note: (2) Vetustum] atque iccirco a Caesare Veteranae, in Galliae legioni tributa est, Vetustatis signum est. Ricciardus.

3. Alexandri ex collo Imaginem ferre, olim felicitatis [Note: (3) Felix.] nota fuit, Valerianus l 32

4. Anchora cum Delphino prudentiam signat. Erizzo. [Note: (4) Moderatio. Custodia. Refugium Stabilis.] ut alii tarditatem, aut moderationem, cum ansere custodiam firmam, ut Polyphilus l. 1. Protensa e manu refugium, erecta (nam Indis pro sceptro eius figura fuit) imperium, Ricc. Duabus niti anchoris est stabilem esse, vel ut Pindarus duas habere patrias.

5. Anguilla hominem solitarium signat, ut cui nullum [Note: (5) Solitarius. Peccator.] cum piscibus consortium. Deinde peccatorem aut callidum, qui, velut anguilla lubrica, volutatur. Valerius lib. 29.

6. Annulus ferreus in manu feminae (qualis Romae [Note: (6) Frugalitas Coniunctio. Liber. Nobilis.] sponsae a sponso mittebatur) ut Alex. lib. 1. cap. 26. et lib. 2. cap. frugalitatem, apud Persas foedus initum, et amoris vinculum erat annulus, arctus servitutis, signatorius libertatis, aureus cum gemma nobilitatis signum est. Ricc.

7. Aratrum in sceptro figuratum, signif. agriculturam [Note: (7) Rex rus tueatur.] Reges alere, atque ab iis vicissim tuendam honorandamque esse. Valer. l. 48.

8. Aries in humero Mercurii gestatus, sig. salubritatem: [Note: (8) Salubritas.] quod a Tanagraeis circa urbem delatus pestem averterit Val. l. 10. Cum sirene insidente eloquentiae fructum denotat. Ricciard. Ceterum et anni inchoantis, et irae et libidinis signum usitatum est.

9. Asini caput aut sensum auditus. quo maxime pollet, [Note: (9) Audiens] aut stupiditatem et irrisionem, unde est, asini aures affingere. Calvaria eius in horto fertilitatem: nam Veteres eo fine hortis apposuere. Mandibula edaces, sed stupidos denotat Valer. Ricc.

10. Auricula manu prehensa signif revocare in memoriam, [Note: (10) Memoria.] nam qui in ius aliquem vocabat, eius aurem, tanquam memoriae sacram apprehendebat. Subula eadem perforata; [Note: (11) Libertas.] libertatem denotat. Claud Paradinus.

12. Aurum, in quovis ordine praestantissimum notat, in [Note: 12)Praestantissimum.] naturis divinam, ut Philo, in genere nobilitatem, ut Plato.


page 703, image: s0775

in affectibus caritatem, in cognitionibus sapientiam, quod scilicet in metallis est praecipuum. Vide Ricc.

13. Bellaria diversa in capite servi novitii proposita, ubertatem [Note: (13) Ubertas.] veteribus denotabant. Valer. lib. 56. De Candelabri Hieroglyphico vide aenig. fontem 1.

14. Canina pelle induti Dii penates, ut mos erat, mansuetudinem [Note: (14) Blandus suis, ferox alienis.] in domesticos, et ferociam in peregrinos signabant. Ric. Per canem iurate, est fide polliceri Magistratus. Valer. l. 5

15. Clavi grandiores, in dextra Capitolinae aedis parte, [Note: (15) Annorum numerus [(transcriber); sic: numerups] .] annos denotant. Olim enim singulis annis ad Iovis aedem talis clavus pangebatur. Rusinus.

16. Cornix signum hiemis, et senis, quia 100. annos vivendo [Note: (16) Hiems. Concordia populi regem tuetur. Procrastinatio: Tempus. Mors instans.] assequitur: duae medium sceptrum [(transcriber); sic: sceprtum] sustinentes denotant. populari concordia regna servari. A Minerva hanc pelli, est, Virginem dedecere garrulitatem. Spei quoque ac procrastinationis crocitando signum exhibet. Inter coniuges (olim ab his invocari solita) concordiae, ante hominem temporis venturi. post illum praeteriti, ad dextrum praesentis, ad sinistram mali praeteriti, super caput crocitans propinquae mortis est argumentum. Ricciardus.

Corona ex radiis 12. imposita Regibus notat subditis illum hoc debere, quod sol totidem in anno mensibus: in omnes aequus, et liberalis. Corona sole et luna stellisque insignis, ut placuit Caligulae Imper. exploratores diurnos nocturnosque [Note: (17) Rex liberalis et aequus. Explorator. Finis laboris. Perfecta res.] signat. Corona mortuo imposita denotat laboris finem et victoriam, uti panis Cerbero obiciendus, et obolus pro naulo Charontis, quae simul apponebantur) nullam deinde neque alimenti, neque opum indigentiam. Ceterum universim corona perfectae, absolutae, ac feliciter completae rei nota est. Ricciard. nos plura de hac alibi.

18. Cornu, quo veteres loco poculi sunt usi, signif. nimio [Note: (18) Ferocia] homines potu taurorum ferociam induere, unde et Bacchus cornutus est, Valer.

19. Clave virtutem denotat: nodosa, virtutis difficultatem [Note: (19) Virtus.] Ric.

20. Colus cum fuso, fata: si fila abrupta sint, mortem: [Note: (20) Fata. Nupta nova.] si fusus adhuc vacuus sit, novam nuptam, cui olim boni ominis causa offerebatur. Ricc.

21. Cupressus aeternitatem signat. quia cariem non sentit: [Note: (21) Aeternitas.] ex hac igitur nobilium tumuli, uti plebeiorum apio coronabantur,


page 704, image: s0776

aequalitatem quoque in rebus servandam ostendit: uti illius rami omnes aequaliter surgunt. Ita liberi a parentibus, a magistratu cives, ab Abbate Monachi, etc. aequo iure habendi, Vide Ricc. et Alciat.

22. Draco (ut olim in templo Apollinis) obiectam offam [Note: (22) Eventus felix. Vigilantia] avide sumens prosperum rei e ventum notabat, secus, cum sum eret cunctabundus. Idem vigilantiae signum, unde in vexillis olim militaribus praelatus est. Ricciardus.

23. Faba apud Rom. Funesta quaeque designabat. Diali [Note: (23) Funestum. Auspicatum. Ambitio Robur.] nefas erat illam aut tangere, aut nominare. Unde fabas in parentalibus adhibebant, et larvis lemuribus apponebant, alba tamen faba in sortibus auspicata, contra quam nigra erat. Deinde ambitionem notat, aut publica suffragia: haec enim perfabas dabant. Fabae cum larido Carnae Deae in fabariis offerri solitae corporis robur et firmitatem signant. Valerianus.

24. Fax ante Principem accensa, ut moris olim signif. praelucere [Note: (24) Exemplum, Amor mutuus. Praelium.] illum debere ceteris exemplo vitae morumque binae colligatae amorem mutuum, si ardeant, si extinctae sint, mortuos amatores, coniecta ardens in hostes, praelium signat. Ricc.

25 Ferula correctionis signum est Hanc Plurarchus mulieri [Note: (25) Correctio.] alligat. Namque,

Nux, mulier, campana, piger sine verbere cessant.

26. Ficus folia iter prosperum designant, quod haec olim [Note: (26) Iter prosperum Victus.] profecturi suspenderint. Deinde fructus ipsi robustum alimentum, cum athletae his usi fuerint. Valer.

27. Fenum alligatum ad cornu bovis, ferociam ex pabuli [Note: (27) Ferocia.] abundantia notar. Plutarchus.

28. Formicae in os Midae grana tritici inferentes, Magnas [Note: (28) Opes magnae Providentia. Multitudo.] opes signant. Deinde grana conferentes, providentiam, confertae, erant multitudinis olim infestae omen. Valer.

29. Gallina cum ovo fecunditatem; cum pullis Ecclesiam; [Note: (29) Fecunditas Ecclesiae Securitas.] cum ruta sub alis securitatem a fele et vulpe, ut ferunt: denique salubritatem ob carnem scilicet, unde et Aesculapio olim sacra fuit. Valer. et Ricc.

30. Gallus vigilantiam Mercatorum si Mercurio, Medicorum [Note: (30) Vigil. Magnanimus. Victor.] si Aesculapio iungatur, in galea Palladis magnanimitatem: iuxta leonem excellentiam: iuxta aram victoriam, apud Lacedaemonios, cruentam: qui incruentam sacrificio


page 705, image: s0777

bovis claudebant, cantans, alio gallo fugiente, victoriam laetam inter gallinas imperium signat. Ricc.

31. Hassa ferrata iacta olim a feciali in agros hostium, [Note: (31) Bellum indictum. Libertas oppressa. Servitus. Desperatio] Bellum indictum notat, Cartarius, hasta cum pileo imposito, libertatis ab oppressis arreptae, signum est. Data a magistratu (ut Veneris mos fuit) potestatem armorum et imperii, apud alios signum depositi cum hasta belli, transversa una, duabus terrae infixis, nitens iugunt et servitutem, abiecta desperationem designat Ricciardus.

32. Hedera in thyrso. Malum sub vino latere denotat, in [Note: (32) Vinum noxium. Poeta.] capite, aut Poetam, aut liberatorem patriae signat. Valer.

33. Hircos Baccho iunctus, in vino notat luxuriam. Pinguis [Note: (33) Luxuria.] oblationem pro peccato seu paenitentiam signat. Ricc.

34. Hirudo crudelitatis, tum forensium procuratorum [Note: (34) Exactio dura.] imago est. Idem.

35. Hirundo cicadam rapiens, est garrulus eloquentem [Note: (35) Garrulitas importua. Patrimonium. Spes opis. Resipiscentia.] opprimens. Eius nidus patrimonium ex asse relictum, eius pulli hiantes opem implorantes denotant. Illorum oculi, acu transfixi (quod ita caecis visus reddatur) resipiscentiam signant. Valer.

36. Ignis in ara Vestae recenter surgens denotat calendas [Note: (36) Religio Castitas. Perditio. Eventus felix. Anima. Amor senilis.] Martias quibus excitabatur, tum religionem, et castitatem Virginum, vi suffocatus (quod veteres cavebant) violentiam. Aegyptiis perditio erat, qui ignem, quod omnia de voraret, belluam animatam dicebant. Igneae flammulae in hastis boni olim eventus in bello omen Romanis fuit. Ignea figura rotunda Democrito et Leucippo hominis anima est Ignis in glacie ardens, caritas in peccatore, vel amor in sene Ignis cum aqua permixtio adynata designat. Val. Ricc.

37. Luna inconstantiae, accretionis vel decretionis nobilitatis [Note: (37) Inconstantia. Nobilitas. Iter felix Coniugium felix. Adversitas.] in calceis apud Arcades et Rom. In ariete felix iter, et nuptiae, in tauro prospera seminatio, et aedificatio. In geminis bonum coniugium, puerorum institutio et bellum, in cancro adversa omnia significantur, Gabriel Simeon de luna.

38. Myrtus sacra Veneri pacem et amorem, tum hilaritatem, [Note: (38) Amor. Hilaritas. Funebriae.] si more Veterum in conviviis invicem tradatur. Corona eius rem funebrem, cui adhibita est, significat. Val.

39. Mulieres vacuas ollas pulsantes, ut apud Lacenas [Note: (39) Consilii expers.] Principe mortuo factum, signif. urbem capite in consilio vacuam. Valer.


page 706, image: s0778

40. Porca Cybele mactata fecunditatem terrae, Porcus [Note: (40) Fecun ditas. Ingratus.] in glandinatione ingratum, Ricc.

41 Psittacus in cavea doctus signif. necessitatem dociles [Note: (41) Necessitas multos docet.] nos et industrios facere. Sambucus.

42. Sacerdos canem et capram aversans, ut olim soliti, [Note: (42) Pudicitiae [(transcriber); sic: Pudiciae] amans.] id est amans pudicitiae. Sanctius in Alc.

43. Salix, cuius semen potum libidinem frenat, et castitatem [Note: (43) Castitas.] et sterilitatem. Valer.

44 Serra, olim Germaniae in numis familiaris, eius [Note: (44) Germanus, Maledicus] signum est Valer. ceterum maledicem quoque nota est. Idem.

45. Sibylla in tripode divinationem, in antro obscuram [Note: (45) Divinatio Veritas.] veritatem signat. Valer.

Ipsa hominis membra figuratis morum imaginibus hieroglyphice deservite, nemo aut quotidianae consuetudinis, aut veterum disciplinae utcumque peritus, ignorare poterit. Certe Aegyptiis Graecisque ab his petere rerum, ac praecipue morum signa, perquam fuit usitatum. Et nonnumquam vidi, qui eiusmodi signis ex suo petitis corpore, remoti inter se, magno silentio, diversos animi conceptus, perinde ut verbis, exponerent. Ita ut muti his signis erudiri, ad proferenda animi sensa, haud difficulter possint. Cum enim omnium in homine membrorum externorum officia, vis, potentiaque explorata plerisque mortalibus sit, si quaedam ex instituto adiiciantur, quae significationem vagam multorum adstringant, prompta erit expositio. Nos de praecipuis quaedam membris ex Pierio Ricciardo, aliisque, disseremus.

CAPUT quod in homine, et primum, et supremum, et sedes rationis, motusque omnis principium est, paria in rebus divinis humanisque designat. Ita et supremum Dei hominisve dominium, [Note: (1) Dominium.] et Principium [Note: (2) Principium et Princeps.] cuiusque rei, vel Princeps, et autor, Sapientia, Doctrina, consilium, [Note: (3) Consilium.] providentia per caput significantur. Orbis [Note: (4) Orbis.] item, quod eius quandam speciem gerat, et imprimis caeli ab intelligentia moti; cum et oculi siderum quandam speciem referant. Sed et Romam [Note: (5) Romae.] galeatum mulieris caput exprimit, quod ab invento in auspicanda Roma capite omen duxerint, eam caput orbis futuram: capitoliumque hinc et


page 707, image: s0779

mons capitolinus nomen traxerit. COMA [Note: (1) Libertas] libertatis in aliis signum est, sed mediocriter protensa: nam longius comptiusque profluens mollitiei est argumentum, nisi habitus, Nazaraeum prae se ferens, indicet esse religionis: aut in Sampsone etiam fortitudinis. Ita rasum in servo caput, [Note: (2) Servitus.] nota est servitutis: in religioso devotionis, aut sacerdotis. Capillatum a fronte caput, et a tergo glabrum [Note: (3) Occasio] occasionem: a fronte sola calvum [Note: (4) Miles idoneus.] idoneum bello militem signat. Quod Lacedaemonii hoc olim habitu ad bellum prodirent, ne prehendi capillo, nisi a tergo et fugientes possent. A sinistra sola rasum, [Note: (5) Hiems.] dextraque capillatum [Note: (6) Aestas.] (qualem Aegyptii formarunt adversus Gigantes pugnantem) duplicem solis viam designat, aestivalem qua sparsis solis radiis omnia virent, et hiemalem, qua contractis radiis, nuda squalent. Canities [Note: (7) Prudentia.] praeter senium, prudentiam, BARFA [Note: (8) Robur virile.] etiam virile ro bur designat. CERVIX rigida et erecta [Note: (9) Obstinatio.] pervicaciam, iugo subdita servitutem, [Note: (10) Servitus.] HUMERT [Note: (11) Laboris amor.] robur designant. et promptitudinem sustinendi laborem.

OCULUS variis imaginibus, significatione diversa, subservit. Hic apertus [Note: (12) Deus omnia vidensii] omnia videntem Deum: hominis mentem [Note: (13) Mens.] vigilantiam, [Note: (14) Vigilantia.] aequitatem, favorem ac benevolentiam, hilaritatem, vitam ipsam, si ad solem pandatur, [Note: (15) Vitae.] si claudatur [Note: (16) Mors] mortem denotat. Et contra iram superciliis contractis, [Note: (17) Ira.] odium adversus, [Note: (18) Odium] orbitatem erutus, [Note: (19) Orbitas] libidinem sub depili palpebra, in manu [Note: (20) Opus circumspectum.] circumspectum opus, ac promptum in re consilium.

AURIS aperta [Note: (21) Obedientia.] obedientiam, et sapientiae studium, clausa et retorta [Note: (22) Contumacia.] contumaciam et disciplinae odium signat. Magnae ac pendulae aures [Note: (23) Stupidus.] stupiditatis, breves et erectae [Note: (24) Alacritas.] alacritatis et ingenii sunt argumentum: prae putatae hominis [Note: (25) Infamis.] infamis.

NASUS mediocris leniter recurvus [Note: (26) Sagax] sagacitatis et prudentiae, parvus et repandus [Note: (27) Stupidus.] nota est tarditatis. Unde Lex illos Lev. 21. qui vel magno nimis, vel parvo, vel retorto essent naso ab altari submovet.

OS clausum [Note: (28) Verecundus.] vel silentii, vel etiam verecundiae signum est, sicut et frons este dicitur, ideoque impudentes


page 708, image: s0780

fronte atque ore carere feruntur. Expuens [Note: (1) Nausea.] aversionem et nauseam, linguam exerens [Note: (2) Irrisor] scurrilem irrisionem, dentes ostentans imbellium iram, obliquatum os detractionem indicat.

LINGUA [Note: (3) Res anceps.] rem optimam simul pessimamque pro usu diverso signat, iuxta Anacharsim Philosophum, qui iussus optimum simul pessimumque, quod in foro reperiret emere nil praeter linguam attulit. Dentibus constricta [Note: (4) Petulantia coercita.] frenatam petulantiam. Ceterum sermonem quoque et eloquentiam lingua repraesentat.

FACIES Virilis fortem, feminea mollem, rubens verecundum, perfricta mann effrontem, rugosa in fronte [Note: (5) Sollicitus.] sollicitum, explicata et subridens, [Note: (6) Hilaris.] hilarem, notata frons punctis apud Thracas, ut Rhodig. l. 2. tradit nobilem, apud Romanos infamem designat.

MANUS [Note: (7) Opus.] opus artificiumque eius rei, cui applicata est, denotat, authoritatem et potestatem [Note: (8) Potestas] supine elata, dextera extensa [Note: (9) Liberalitus.] liberalitatem. Quanmquam si vacua sit, ambiguum, an ad accipiendum cum prona est, ad rapiendum cum supina; an potius ad dandum porrigatur. Unde ex obiecta manu, vacua vel plena, id erit definiendum. Quare Aristophanis iocus de Diis est: Deos, quibus supplicatum ibant, stare supina manu, non ut dent, sed ut accipiant. Sic et avaritiae Athenienses damnati, quod manum etiam, dum moriuntur, porrigunt Laeva manus exporrecta [Note: (10) Furacitas.] furacitatis, contracta [Note: (11) Avaritia.] avaritiae signum est, manus complicatae [Note: (12) Impedi mentum.] impedimentum, et si in sinum simul propendeant [Note: (13) Tristitia.] tristitiam, sub axillas vel gremium conditae [Note: (14) Ignavia.] ignaviam; explicatae libertatem, plaudentes laetitiam, elatae iunctim in caelum [Note: (15) Pietas.] pietatem: revinctae post tergum, apud Romanos captivum, apud Assyrios supplicem significant. Manus sublata in altum [Note: (16) Consensus.] populi consensum: invicem lavantes [Note: (17) Auxilium.] mutuum auxilium: sibi invicem porrectae dextrae [Note: (18) Pax.] fidem pacemque: pollicibus colligatae ad exprimendum acu lambendumque vicissim sanguinem [Note: (19) Foedus.] foedus. ita olim initi iuxta Tacitum solitum, denotant, Manus osculo excepta [Note: (20) Fidelitas.] fidelitatem; ab aure extrema pendens [Note: (21) Memoria.] cogitationem de re amata: Contracta in pugnum, [Note: (22) Dialecticae.] iuxta Zenonem, Dialecticam, plana


page 709, image: s0781

[Note: (1) Rhetorica.] signat Rhetoricam. Manus praeputatae, opus desperatum, sive inefficax. Statuae tamen sine manibus, [Note: (2) Incorruptus iudex.] quales apud Thebanos Iudicum erant, aequitatem ac spretam munerum corruptelam. Manus sine pollice [Note: (3) Bello ineptus.] (quem Athenienses Aeginetis praeputant) bello, utilem resupina, diductis digitis, pacificationem.

DIGITI hi sunt quorum applicatione praecipue manus operatur. Unde et Spiritus 8, dicitur Dei digitus. [Note: (4) Spiritus S.] Sed et Prophetae atque Apostoli, per quos Deus mira operatus est, Digiti Dei [Note: (5) Apostoli] nuncupari possunt. Hinc de Moyse dictum Exod 8 Digitus Dei est. Ceterum gesticulari digitis [Note: (6) Leviculus.] leviculorum est, et Hebraico proverbio iactatur: Stultum digito loqui. Est et aliud observatum, molles uno digito caput scalpere, [Note: (7) Mollu.] quod Pompeio vitio datum Plut asserit. At digitum rodere [Note: (8) Medictans.] meditantis atque in rem intenti est hominis. Unde apud Persium est, de neglecto est opere: nec demersos sapit ungues.

POLLEX, quod prae reliquis polleat; sic dictus, quando pressa in manu surrigitur [Note: (9) Robustus.] robur indicat: quando altera versatur manu, adulatorem ad ingenium alterius flexilem: quando utraque, aut alterutra in manu tollitur, [Note: (10) Adulator.] ut maiorem aut minorem assensum favoremque alteri praestitum signat. Unde Hor. Ep. 18 l.1. Fautor atroque [Note: (11) Favor.] tuum laudabit pollice ludum. Alias pollicem in certamine tollere, erat altem tanquam fortiori victoriam cedere. Quia tamen, et verso pollice Tyranni Sicariis signum dare invadendi populi notari sunt: hinc et tyrannidis ac furoris manet argumentum. Quamquam et mordere pollicem [Note: (12) Irae.] irae latentis notam ferat.

INDEX ab indicando sic dictus; a nobis pro indicio mire usurpatur [Note: (13) Indicium.] sed et ori appressus [Note: (14) Silentium.] silentii nota est, Unde Aegyptii tradunt Orum Heraiscum et Harpocratem digito hoc labiis appresso, non sine omine sanctitatis, in lucem editos, Harpocratesque hac figura, tanquam silentii Numen, proponi, atque in annulis signatoriis gestari solitum. Hunc Alexander Macedo forte in annulo tulit, quem Hephaestionis amicior i appressit, 15) quando Matris Antipatrum accusantis epistolam legit, ut in vita Curtius; de Angerona haud Dea


page 710, image: s0782

dissimilia refert Macrob. Satur.l.1 c.10. quae apud Romanos obligato colebatur ore; quod nollent constare in cuius Numinis tutela urbs esset. ne ut Romani tutelares Deos ab urbibus occupandis sacro ante ritu avocare solebant, ita et hostes Romanis facerent.

MEDIUS digitus [Note: (1) Infamis. Impudens.] infamiam atque impudentiam in contracta manu porrectus virgae instar denotat, pro indice quondam Diogenem Laertius, in vita, usum memorat, cum de impudico homine sciscitatus: ubinam esset? sic et hominem et impudentiam eius ostenderet. ANULARIS dictus ab annulo, huic digito ingeri solito, quod ab eo nervus quispiam ad cor derivetur, ideoque hoc vinculo cor suum quisque coniugum alteri devincire amore testaretur. [Note: (2) Amor coniugalis.] AURICULARIS ultimus minimusque in digitis, a quo numerandi, per manuum digitos articulosque, principium ducunt, facitque inclinatus in laeva [Note: (3) Unum] unum, in dextera [Note: (4) Centum.] centum. De qua ratione computandi vide Pier.l.37. Exponit itaque in dextera centesimum, et ut D. Hieron ait sic in flexus [Note: (5) Corona Virginum Centuplum.] virginitatis coronam.

Cor [Note: (6) Fons vitae.] principium vitae in homine ideoque et illius imago est, tum deinde cogitationis [Note: (7) Cogitatio.] et consilii, et si ante pectus suspendatur [Note: (8) Candor animi.] aperti pectoris, seu candoris in sermone signum est. Unde Momus reprehendit Deos, quod in homine condendo fenestram, ad cor inspiciendum, dum, non fecissent. Est et puerilis aetatis insigne, quod huic bulla in figura cordis appenderetur, et candidi esset pectoris. In thuribulo positum, [Note: (9) Caritas erga Deum.] ardentem caritatem erga Deum, et pietatem signat. Sumitur et cor pro arcano receptaculo. [Note: (10) Receptaculum.] Sio filius hominis fuit tribus diebus in corde terrae Matth.12 In igne cupiditatem, vel indignationem denotat. Sunt enim, qui concordiam per duo corda vinculo sociata intelligi voluerint, sed rudi satis symbolo.

LUMBI Spinae dorsi adhaerentes [Note: (11) Fortitudo. Temperantia.] fortitudinem animae et temperantiam signant Ephes. 6. State, ait, Paulus, succincti lumbos. Si discincti fuerint [Note: (12) Luxuria.] luxuriam denotant. Hinc discinctus Nepos, de lascivo dictum.

UMBELICUS medium apud plerosque significare videtur [Note: (13) Medium.] HINC Cic. 1. in Verrem VI. Locus, quod in


page 711, image: s0783

media est insula situs, umbelicus Siciliae nuncupatur. Ponitur etiam pro patria: [Note: (1) Patria.] quod hic quilibet tanquam in centro suo versetur, et quocumque excurrat, huc propendeat. Infans quoque ab umbelico alimenta trahat. Sed et pro sine usurpatur. Unde Mart.l.5. Epig. Pervenimus usque ad umbelicum, quod volumina olim, una plana pagina exarata circum bacillum, quo claudebantur, velut umbelicum volverentur [Note: (2) Finis.] Umbelicus in feminis, [Note: (3) Concupiscentia.] uti praeputium in viris concupiscentium denotat, amputatio vero illius [Note: (4) Castitas] castimoniam.

VENTER originem et principium denotat, quia a ventre in lucem prodimus, [Note: (5) Origo.] Et voraginem seu abyssum omnia absorbentem. [Note: (6) Vorago.] quam et ventorum tormina, et aquae abundantes concutiunt. Gulosum quoque designat, quod huic potissimum implendo sint dediti, [Note: (7) Gulosus] Et implacabilem precibus, quod auribus careat. [Note: (8) Inexora; bilis.] Idolam quoque multorum: quorum nempe Deus venter est. Inexplebilem donis, quia omnia consumit. [Note: (9) Inexplebilis.] Ingratum, quia sordes reddit. [Note: (10) Ingratus.]

PEDES non inepte pro fundamento usurpantur, [Note: (11) Fundamentum.] unde pedes columnae vel pedem figere, et pro possessione [Note: (12) Possessio] haec enim quasi pedum est positio: Sic pro servitute, quia toti corpori ferendo serviunt. Pedes bini laevo antecedente aggressionis est signum [Note: (13) Aggredi.] quod hoc situ aggressores firmentur. Contra si dexter praecedat [Note: (14) Recedere.] recessus erit. Si pes pedi imponatur [Note: (15) Ignavus.] ignaviae erit; si collo, [Note: (16) Victor.] victoriae et imperii argumentum. Pes alatus Mercurii celeritatis est: pes compedibus strictus captivitatis: pes curvus [Note: (17) Iniquitas.] iniquitatis: nam de probis dictum, pedes eorum recti Iuncti duo pedes stabilitatem, claudicantes instabilitatem signant:

GENUA misericordiae, quod genua procumbentes miseri tangere solerent [Note: (18) Misericordia.] . Quod tamen Crates Thebanus risit (ut Laert. in vita) cum pronus tangeret, pro genibus, coxam principis, indignantique respondit. Numquid et haec aeque tua sunt, ac genua? Hinc a genibus repellere, est negare misericordiam. Procumbens in genua, si terrarum spectet, pronitatem ad vitia, si caelum, aut aram, pietatem et humilitatem signet. Poplites


page 712, image: s0784

impositi genibus [Note: (1) Impedimentum.] impedimentum, quod olim etiam legibus proscriptum denotant, ut Plin.

CALX seu CALCANEUS [Note: (2) Finis.] finem, ut in homine, sic in rebus aliis designat. Vestigium illius [Note: (3) Exemplum.] pro exemplo Maiorum ponitur. Unde vestigia Patrum sequi quis dicitur. Est et firmitatis argumentum [Note: (4) Firmitas.] Hinc de serpente Deus Gen.3. Insidiaberis, inquit, calcaneo hominis, nempe ut subvertas.

CAPUT LIX. De Aenigmate atque obscuritate illi propria, tum ex quibus principiis haec oriatur.

DE aenigmate acturi non iniucundum aggredimur ingeniorum ludum. Hoc ut arguta oratione contexitur, non pauci attigerunt, quamquam paucis plures exercere artem (sed saepe absque arte) quam scribere maluerunt. Multis satis ad aenigma visum si obscuram orationem texerent, et vel remotis allegoriis, vel ignotis fere rebus luderent. An vero de aenigmate quisquam, prout imago figurata est, artis praecepta dederit, equidem nescio. Mihi, si coeptam pertexere telam cupiam, is labor incumbet. In hoc vero, cum diversa parum ratio a scripto aenigmate sese offerat, nisi quod figurae verborum sententiarumque vicem subeant, resque eiusmodi esse debeant, quae sub penicillum cadant: ex illius aenigmatis, quod orationis est, legibus, huius (quod iconologiae est) naturam artemque invesitgabimus. Obscuritatem uno omnes ore aenigmati propriam fatentur, quam vi nominis ab
[Gap desc: Greek words]
id est, obscure significo deducti, satis indicat, Sed error nonnullorum est, quod siquid obscurum in oratione aut iconologia sese offerat, id continuo aenigma clamitent.

Observandum hi. perquam diligenter est, obscuritatem aliam ex ignorantia et difficultate ipsius cognoscentis, aliam ex rei cognitae difficili connexione cum re


page 713, image: s0785

significata exsurgere, e.g. Cynocephalus caecutiens apud [Note: Obscuritas duplex est, alia est ex ignorantia cognoscentis, atque in hieroglyphicis locum habet, quando eorum ex instituto significationem ignoramus alia rei cognitae. quae in aenigmatis reperitur, ob difficilem sive occultam connexionem, quam habet figura cum re significata,] Aegyptios Lunae eclipsin indicabat, ut Pierius de Cynoceph, quia Luna obscurata, oculorum et ipse vitam amittebat, hoc tibi incognitum ideoque obscurum est, verum ex ignorantia antiquitatis, aut remoti orbis, haec tua obscuritas exsistit. Aegyptiis vero quibus hoc animal notum erat, nihil hic occurrebat obscurum, imo et tu ipse post historiam agnitam, vides hanc figuram clarissimam habere cum re significata connexionem; sive ex instituto tibi hieroglyphice, sive etiam ex convenientia, quam habet ad lunam excaecatam, metaphorice, sive denique tanquam effectus causam suam (luna enim in Cynocephalo hanc caecitatem efficit) metonymice significet. Idem quoque Cynocephalus Aegyptiis 70. orbis regiones (quibus cosmographi illorum orbem id temporis distinxerant) indicabat, ratio huius significati erat, quod hoc animal totidem diebus, partim, partimque quotidie emoreretur; adeo quidem, ut per Sacerdotes in dies pars aliqua illius animantis in templis sepeliretur. Hic eadem inprimis obscuritas esse cognoscentis, quae antea. poterit, haec tamen licet sublata, per historiae cognitionem, fuerit; adhuc alia rei cognitae manebit: videlicet, ut haec tot regionum est significativa, quot diebus animal moritur. Nam fingamus institutum Aegyptiorum abesse, et tantum convenientiam eum re significata expendi, quam obsecro remota haec translatio, quam obscura significantis figurae cum significato connexio? quid enim tot mortis dies simile habent [(transcriber); sic: hahent] cum tot regionibus? neque enim hic alia connexio, quam metaphorica apparet; cum metonymice haec duo non coniungantur. Deinde, quis ex tot in orbe rebus, natura et ingenio diversissimis, hanc potius mihi de tot regionibus cogitationem, quam alias sententias obiciet? Apertior quidem via esset, si ad hominis solius mores vitamque (ut symbolicae emblematicaeque imagines faciunt) metaphorice hoc exemplum animalis transferretur. Posset enim septuagenarium senem vita functum adumbrare, [Note: (1) Septuagenarius moriens, vel in dies morimur.] de quo verum quotannis aliqua aeratis suae parte mortuum. Vol propius etiam, 70. dierum puerum vita abeuntem.


page 714, image: s0786

Sed aenigmatum liberior ampliorque est significandi campus, quo titulo, notissimae ceteroquin res, in hoc imaginum genere obscuritatem adferunt. Nam Cerberi fabulam, quis mediocriter doctus ignorat; Obscuritas ex parte cognoscentis nulla est, canem facile agnoscis, ecumque tricipitem, quod si emblematice illum proponeres, sub hoc v. g. lemmate, quot capita, tot sententiae. haud difficulter, aut regnanti populo, [Note: (1) Populus imperans bellua multorum capitum vel appetitus triplex.] qui dicitur bellua multorum capitum, aut homini, suas actiones ex triplici principio moderanti, rationali, scilicet irascibili et concupiscibili applicabis: verum absque inscriptione aenigmatice propositus cum Hercule v. g. ab inferis illum educente, difficilius erit huius imaginis vim significationemque eruere Intelligamus enim, ut nonnulli voluerunt, uti Pierius de Cerbero, per has figuras hominem philosophum huius primum. scientiae repertorem, quae triplex potissimum est, rationalis, naturalis et moralis, [Note: (2) Aristoteles vel alius Philosophus.] Sane obscurior haec tibi remotiorque translatio videbitur, quia exigua sese primum consideranti offert convenientia; sed ubi penitus inspexeris, reperies non omnino incongrua. Neque enim minus recte, per Herculem sapientem, quam fortem intellexeris. Nam qui in se tanquam parvo orbe omnia affectionum monstra domat, is merito sapiens vocabitur, aptusque erit qui ad lucem cognitionemque hominum sepultam, velut ab inferis et tenebris ignorantiae, Philosophiam tripartitam educat, quae non immerito per tricipitem canem adumbratur; quod animal nullum, aut docile magis, aut familiare homini, quam canis videatur, caput vero sapientiae omnis praecipua sedes [Note: (3) Philosophia tripartita.] Par ratio de illo cyno cephali morientis aenigmate, ubi propius rimatus fueris. Est enim mundus animali cuidam persimilis, in quo oculi sol et luna, offa lapides, sanguis aquae, herbae crines: corpus ipse orbis. [Note: (4) Mundus] cur igitur inepte is per animal repraesentetur? Membra in animante singula, sunt velut orbis partes: harum singulae seorsim emoriuntur, quando amisso sole tanquam vitali die, tenebris succumbunt: unde licet ab instituto cynocephalus talis imago non esset, aenigmatice tamen ita potest usurpari.

Verum, inquies, non satis intelligo; cur eandem


page 715, image: s0787

imaginem asseras ex eo capite, quod in aenigmate ad res plures sese possit significando extendere reddi obscuriorem, cum potius tanto mihi explicatu sit futura facilior, ut qui promptius in rebus creatis omnibus, quam in solis humanis actionibus illi aliquid reperturus sim conveniens: nam ad mores hominum, et ad ceteras res naturales licebit adhibere. Non equidem diffiteor, id fore expeditius, sed haec libertas varia significandi, per [Note: Aenigmata. quan do vim plura significandi habent, per certa quae dam signa adstringenda sunt ad illud, quod autor mente concepit.] alia signa figurasque adiunctas, uni figurae eripienda est, cogendaque in finem expositionemque illam, quam autor animo destinavit, quae quidem in aenigmate, ex ipsius figurae prima contemplatione, obvia esse non debet, at exemplis supra traditis palam est ut igitur, v. g. magis restringat illud Herculis aenigma: Manum adiice, in pugnum tribus digitis contractam, quaeque alios duos in bivium Herculis, velut demonstrantes viam utramque, dirigat. Manus per tres digitos contracta rationalem philosophiam, tribus syllogismi propositionibus stringentem, indicat; quae, tam ad divinas, quam humanas scientias, Herculis bivio significatas, viam intendit: sive, quae tam viriis, quam virtutibus potest servire: Oculi gemini, unus interiorem digiti partem, alter supremam possideat, hic tanquam microcosmus, totius naturae; ille in manu, mentis, quaeque adrecte operandum spectant (quod oculata designat manus) quidam sit index. [Note: (1) Philosophia ad humanas divinasque scientias,ad vitia et virtutes pandis iter.] ita opinor aenigma absolutum habiturus es, quodque ad alium vix sensum de torqueri possit: In quo quidem figuras omnes notas, verum expositionem, ad scopum unum, obscurum difficilemque experieris, singularem tamen significata eiusmodi, ut sapientum auctoritate fulciri possint, quae brevitatis studio dissimulo: quin etiam quaeque seorsim sumpta facile expositorem invenient; at coniunctio carum parum certe est obvia.

Iam vero sententia eiusmodi quae iunctis figuris significetur, maiori opera studioque in rebus creatis omnibus, tanquam in multitudine pene in finita, quam in rerum tantum intelligentium vita moribusque pervestiganda erit.


page 716, image: s0788

Animadvertes hinc etiam opinor, quam probemus, quamque improbemus obscuritatem. Etenim illa quae cognoscentis est, nihil ad aenigma constituendum facit: nam alias idem quod adolescenti aenigma, adulto symbolum esse poterit, imo quod hodie aenigma tibi, cras (historia, aut antiquitate, perfecta) amplius non erit, adeoque res eadem ad solum cognoscentis ingenium mutabitur: quod nec somnians existimaverit. Hallucinantur igitur, qui ad aenigmaticam conflandam imaginem, ex Gange atque altero orbe vix auditas creditasque historias accersunt: uti et illi, qui ad res, aut voces aenigmatica oratione proponendas, barbara, aut vetustate exoleta, ad conciliandam orationi obscuritatem, ex reconditis velut scriniis verba eruunt. Haec enim ut illa imaginum, sic orationis vitia sunt, non virtutes. Hoc agendum ut res, voces, figuraeque in omni aenigmate sint, inter mediocriter doctos, non ignotae, ne cum obscuritate rei, ipsa etiam contemplantis obscuritas et ignorantia coniungatur. In Hieroglyphicis obscuritatem alteram, quae cognoscentium est, toleramus: nam ubi, illa sublata, institutio cognita fuerit, difficultas cessat, quia non tam ex rerum natura, quam auctoritate instituentrum pendet figurarum significatio.

CAPUT LX. De materia aenigmatum.

Materia aenigmatum res quaecumque, tam symbolis [Note: Materia aenigmatum res quaelibet est, quae obscure, vel metaphorice, vel metonymice, vel etiam ex aestituto plura indefinitae significat.] quam emblematis idonea esse poterit: modo allegorica sit, id est, translationem aliquam, seu metonymiam remotiorem obscurioremque complectatur, quae sub penicillum cadat. Praeter translationes vero etiam metonymias admittendas esse, nemo inficias iverit: cum et illae transferri ad diversum aliquid significandum, et saepe obscuram cum re significata habere connexionem possint, ut sunt fabulae Graecorum ac Latinorum complures, quarum lib 3. meminimus, quae non nisi metonymice significant. ita, Lamiae invidorum hominum ideae quaedam sunt, in alienis oculatae, in propriis caecae,


page 717, image: s0789

Charon ultimi temporis, quo vita defungimur, quaedam imago [(transcriber); sic: imgo] est; cui naulum, relictis opibus, pendere cogimur. Minotaurus in Labyrintho [(transcriber); sic: Labryntho] , tacitum aulae crudelis et perplexae e.g. Herodianae consilium indicat Et Lamie quidem, tanquam effectus, per caecitatem significabant invidos: Charon, tanquam causa mortem: ipsa enim aetate deficimus: Minotaurus velut signum (ut quod olim apud Romanos, dum res occulte gerendae essent, proponi solitum) clandestina ex ponebat consilia. Quo ultimo exemplo simul illa difficultas expeditur, quae hoc loco de signis nasci potest. An videlicet haec aenigmatis etiam adhiberi possunt, ut signa sunt. Ita enim hieroglyphicis subserviunt? Nam respondebo, illa tantum signa posse, quae rerum sunt ad plura figurate significanda aptarum: ut Minotaurus est, qui parricidii quoque tyrannidis, ac libidinis quaedam idea est: talis enim signi obscura manet cum significato connexio, quae ingenio Poetae certae significationi adhibetur. Ita si Taurum a Lupo oppressum videas: ut Pierius in voce Taurus. non statim intelliges civem a peregrino opprimendum designari: ut Archivi sensere, cum ob hoc spectaculum in foro datum, peregrinum Danaum civi suo Gelanori. velut fortiorem praetulerint. Secus tamen eveniet, si in corio mactati bovis sedentem reiectis post tergum manibus exhibebis, neque ignoraveris; ita olim opem aliorum implorare solitos in publico sedisse, tum auxilium pollicentem dextro pede corium calcasse (uti Scythae etiamnum eodem habitu carnem ex corio offerunt, quibus acceptans opem pollicetur) hoc enim certius erit signum, quam ut aenigmati serviat, cognita enim historia obscuritas omnis sublata erit, cum vim diversa significandi haec figura vix obtineat. Ceterum eiusmodi signa, quae ex ipsa etiam institutionis vi ac ratione multiplicem quandam significandi virtutem retinere videntur (quod methaphorice potius, quam metonymice adhibeantur) a Pythagora Magistro discipulis praeceptorum loco tradita: hoc loco accensere volui, ut quorum pleraque ex remotis comparationibus ducta aenigmati sunt opportuna,


page 718, image: s0790

Pythagorae symbola Theologica.

1. Inter cetera colenda est perfectissima trinitas, id est, [Note: (1) SS. Trinitas.] Deus aut virtus, quia ternarius a Pythagoricis dicitur numerus primus incompositus, ut qui primam multitudinem incompositam significet. Dualem enim non esse numerum, sed confusionem unitatum contendunt. Unde ille rebus perfectissimis, et summis, Iustitiae ac virtuti, Angelis, Deoque inprimis tribuitur: ille materiam, rem impersectam et corruptibilem, audaciam vitiumque quod in extremis est (ut virtus inter duo extrema) denique et Daemonem designat. Vide Petrum Bongum de numeris, et Gyraldum, qui in symbolo de non edendo Erythino, ex Iamblico addit, Pythagoram ternario Apollini sacrificare solitum.

2. Cum tonat terram tange, id est, offenso te Deo cum [Note: (2) Offensa Dei deprecanda.] precibus submittes: terrae, unde prodiisti, abiectaeque originis tuae memor.

3. Linguam coerceto Deum imitans, qui scilicet in silentio [Note: (3) Deus silenter adest.] nobis adest, quo principio nisus Pythagoras quinquennio integro suos discipulos tacere voluit, Nam; Proximus illi Deo qui scit ratione tacere. Unde et illud in sacrificiis usurpatur, favete anguis.

4. Adoraturus sede id est, animum ad quietem et preces [Note: (4) oratio quieta sit] compone.

5. Adora circumactus, ex more veterum scilicet, id [Note: (5) Oratio circumspecta sit.] est, circumspice te, et vide quid a Deo petas, ne illud in te cadat, nescitis, quid petatis.

6. Ne sine lumine de rebus divinis loquare, id est, sine [Note: (6) Divina res prudenter tractanda.] ratione ac prudentia de rebus divinis ne loquaris, temere aut ignoranter quicquam effutiendo.

7. Nudis pedibus rem divinam facito, id est, purgatis [Note: (7) Affectus in re sacra purus sit.] animi affectionibus, vitiisque depositis ad rem sacram accede.

8. In sacrificio ungues ne seces, id est, noli in re sacrae [Note: (8) Curae sordidae a sacris absint.] supervacuis ac sordidis temet curis aut negotiis occupare.

9. Ne sine farina sacrifices. (hac enim victimarum capita [Note: (9) Pura mente sacrificandum.] aspergi solebant) id est, ne fine candida mente, et innocente ad Deum accede.


page 719, image: s0791

10. Ex non putatis vitibus Deo ne libes, id est, opera et [Note: (10) Purae sint hostiae.] victimas Deo offer puras, amputatis ris, quae imperfecta et vitiosa sunt.

11. ignem gladio ne scalpas aut fodias, id est, Deo (pro [Note: (11) Deo non maledicendum.] quo ignem habent) lingua tua, velut gladio, maledicta non infligas.

12. Dei figuram annulo ne insculpas. id est, ne in propatulo [Note: (12) Profana a sacris absint.] res sacras habeas, aut divinos sermones rebus sacris contemptim admisceas, si enim capitale aliquando fuit Imperatoris insignia loco parum decoro inferre, quanto magis Dei erit?

13. Ne coacerva ligna cupressina, id est, Deo consecrata [Note: (13) Sacra in profanos usus non vertendas] in proprios usus ne convertas, ex cupresso enim Iovis sceptrum fieri Hermippus asseruit; et Diti sacra funerisque dicata arbor est.

14. Gallum nutrias, non tamen sacrifices. Quia Gallus [Note: (14) Milites sacra defendant non tractent.] soli et lunae tum et horis consecratus; tempora distinguit. Videtur autem innuere milites pro nobis excubantes nutriendos quidem, sed rebus sacris minime adhibendos. Ita fere Gyraldus.

15. Surgens e lecte stragula complicanto, id est, mane te [Note: (15) Mane ad Deum mens dirigenda.] erigens sensus omnes compone; ut mentem a terrenis ad res divinas contemplandas transferas.

16. Iniussu Imperatoris ex statione ne discedito, est enim [Note: (16) Vita non est proicienda.] id militibus capitale, ita nec tu a vitae statione discedas, priusquam Deus avocet.

17. Per dextram templum ingreditor, per sinistram exito, [Note: (17) In templo Deus, extra etiam homines conveniri possunt.] id est, cum templum ingrederis, ad Deos te immortales memento accedere; cum egrederis ad mortales rursum exire. Nam ut Iamblicus hoc loco, dextra numeri imparis est, qui Deorum est numerus, iuxta illud Poetae: Numero Deus impare gaudet. Sinistra dum adiungitur, paris est numeri, qui mortalium est.

Pythagorae Symbola Ethica.

1. Dextera cuivis inicienda non est, id est, ne quemvis [Note: (1) Fidendum circumspecte.] ad amicitiam adhibe. Fide, scilicet, at cui vide.

2. Angustum annulum ne feras, id est, (ut Plut.) non adstricta [Note: (2) Nulli homini geris ad malum.] nimium victus ratione urendum, vel (ut rectius


page 720, image: s0792

D. Hieron.) non anxie nimium vivas, et servitio re adstringas, quo nequeas liberari.

3. Ignem igni non addito, id est, irato noli stimulos ad [Note: (3) Iratum ne stimules.] iram tua contentione adiicere.

4. Cor ne edito, Curis videlicet supervacuis abstine, [Note: (4) Curis moderandum.] quibus cordilaceratur. Huic simile, quod de cerebro monuit non edendum, id est, fugiendam oblivionem. Utrumque Iamblichus ab eo vetitum putat, quod cor ac cerebrum vivendi sapiendique essent principia Unde forte nec Hebraeis Deus cor aut cerebrum immolare iussit.

5. Cibum in vas sordidum ne immittito, id est improbis [Note: (5) Improbis tua ne fidas.] tua secreta ne facile communices.

6. Iugum stateramve ne transilias, id est, (ut Plut.) rationem [Note: (6) Lex non violandae.] et legem ne transgrediare, ut D. Hieron. aequitatis normam; ut Cyrill. Alex. ne sis avarus.

7. Hirundines familiares non habe, seu domi non ale, [Note: (7) Garruli vitandi.] propter sordes videlicet, id est garrulis noli esse familiaris: nam aut famam tuam traducent, aut secreta manifestabunt, vel ut autor ad Heren. Infido amico ne iungaris, qui scilicet, ut hirundines brumae tempore, sic in adversitate discedat.

8. Per viam publicam ne incedas. quia scilicet luculentior [Note: (8) Vulgus non sequem dum.] tior quam semitae, id est, ne vulgi ingenia erroresque sequare, quia vitiis favent. Huic adversari videtur illud quod idem alibi statuit, extra viam publicam non gradiendum, id est publicas consuetudines tenendas. Verum intellige, id servandum ubi semitae desunt, ne scilicet tu primus sis, qui non tritam periculose incedas via, adeoque aberres.

9. Sal appone, hoc enim cibis condiendis aptum, id est, [Note: (9) Prudens.] prudentiam ad actiones omnes adhibe.

10. Ne frangas dentes, id est, ne maledicas aliis, nam [Note: (10) Maledictio vitanda.] vicissim tibi rependetur, et genuinos infixos duris hominibus franges.

11. Coronam ne decerpas, nam capitis coronae ex herbis, [Note: (11) Magistratus non carpendi.] et rosis facile carpendo laeduntur, et decus admittitur, id est, ne summos urbium aut regnorum magistratus ac principes male vellices; nam in te denique hoc et dedecus, et iniuria redundabit.

12. In cinere ollae vestigium confunde. Postquam subita [Note: (12) Iniuria obliviscenda.] ira exarsisti, denique omne vestigium iniuriae ex animo dele.


page 721, image: s0793

13. Herbam Molochen (Malvae species est) sere, non tamen [Note: (13) Benignus aliis non sibi.] ede, id est, mollis facilisque tanquam herba illa, (quae mollit ac solvit, ac cum sole circumagitur) aliis esto, non tibi. Tale fere est quod nubentibus accini solet. Sesamum aut hordem sere, id est, fecundo utere thalamo.

14. A fabulis abstineto, quod Pythagoras etiam suis [Note: (14) Abstinentia.] praecipere est solitus, cum inflent, ac inflamment igne etiam venereo. Ceterum tam eiusmodi, ut et aliorum secretorum tenaces erant Pytagorici; ut cum Dionysius Tyrrannus Tymicham, eius disciplinae addictam interrogaret, cur fabis sibi interdiceret? linguam praemorsam in Tyranni faciem eiecerit. Sensus igitur erit. Vel abstinendum a venere, vel ab ambitione magistratus, qui fabis suffragantium apud Athenienses eligebatur, Unde et is, qui suum vendit favorem, atque ex suffragiis ferendis vivit, apud Graecos
[Gap desc: Greek word]
quasi fabae rosor, seu ex fabis victitans nominatur,

15. Melanuros ne gustato, sive piscibus quibus nigra est [Note: (15) Improbi vitandi] cauda abstineto, id est, ne cum dolosis et adulatoribus, qui prima fronte probi videntur, sed nigiri a tergo, hoc est improbi sunt, familiaritatem habe.

16. Erythinum (sive rubellionem piscem) ne edito, id [Note: (16) Vindictae fuga.] est, a sanguine et vindicta manus abstine: est enim piscis coloris sanguinei.

17 Sepiam piscem ne edas, id est, vita mendaces et dolosos, [Note: (17) Mendaces vitandi.] vel res obscuras et implicatas ne suscipe. Nam sepia atro liquore perfusa se contra alios obtegit, et in volucris implicatis piscis est.

18. Ita a Scaro idem Pythagoras abstinere iussit tanquam [Note: (18) Ebrietas et gulae vitandae] ebrietatis symbolo, quia uvas devorat, a Lupo seu Labrace, voracitatis exemplo. Unde a Graecis homo avidus stolidusque, Labrax Milesius dictus est.

19. Ab urtica quoque marina, quod Venerem aleret, [Note: (19) Castitas.] ab aliis alia de causa temperabat, ceterum uviversim a piscibus Aegyptiorum more abhorruit, qui iccirco quod Osiridem Deum suum, id est solem mare hausisset, pisces aversari credebantur. Verum significare Pythagoras est visus, dum pisces non gustandos monuit, frigidi, hebetisque ingenii homines suae parum disciplinae [(transcriber); sic: discilinae] idoneos.


page 722, image: s0794

20. Panis non frangendus, id est, amicitia (quae ex animorum [Note: (20) Amicitia cum bonis colenda.] compositione uti ex granis panis coalescit) inter bonos non dissolvenda. Unde Pythagoras in amicorum cenis panem non frangebat, ut est apud Plut. in Sympos.

21. Quae ceciderint (extrinseca scilicet) ne tollito, id est, [Note: (21) Arrogans.] noli esse nimius rerum tuarum aestimator, vel potius noli esse nimium avarus. Pythagorica haec consuetudo ad plures dimanavit. Cum qua non pugnat, quod idem praecipit. Minuta panis ne pedibus calces, id est, data a Deo munera ne contemne, aut minimam etiam fortunam noli aspernati: nam et relinqui mica poterit, velut canibus alendis opportuna, et non contemni.

22. Elixum ne asses, id est, ne mansuetos offensione [Note: 22)) Mites non [(transcriber); sic: nn] exasperandi.] aliqua indures, est enim eorum, ut tarda, sic gravior ira, vel potius noli actum agere, aut delicate nimis gulae servire.

23. In via ne ligna secet, id est, noli impedire illa, aut [Note: (23) Ius publicum intactum sit. mordaces vitandi.] turbare, quae publici sunt iuris aut possessionis.

24. Gladium acutum averte, id est, declina illos qui [Note: (24) Constantia in bene coeptis.] intentant pericula, aut certe linguam acute mordaciterque aliorum famam vulnerantem.

25. Ne retrovertas cum ad terminum veneris, id est, noli [Note: (25) Manifestae veritati non resistere.] a bene coeptis inconstans resilire, aut noli, cum mors instat, velle vivere. Par fere quod Hebraeis per Mosen praeceptum, per eandem viam non redeundum.

25. Adversus solem ne loquere. id est, manifestae [Note: (25) Manifestae veritati non resistere.] veritati noli repugnare.

26. Adversus solem ne mingas, id est, ne quicquam [Note: (26) Turpia palam vitanda.] turpe palam Deo vidente audeas.

27. In astrum nunquam intende digitum, id est, virorum [Note: (27) Contumelia vitanda.] illustrium famam noli maligne insectari, aut noli principum virorum exemplo velle privatus vivere, neque enim omnibus omnia competunt.

28. In arundineto ne confabuleris, id est, hominibus [Note: (28) Improbi vitandi.] levissimis nihil crede, neque iis familiaris esto.

29. In nive non scribas, id est, mollibus levibusque animis [Note: (29) Credere leviculis] nihil fide.

30. Progredienti gregi de via decede, id est, insipientibus [Note: (30) Multitudini cedendum.] ac stultis tu cede aliquantum, licet prudentior: aut certe multitudini, brutae licet, te non oppone.


page 723, image: s0795

31. A mustela e transverso recede, id est fuge delatores [Note: (31) Delatores fugiendi.] et mendaces. nam, velut mustela ore parit, sic ipsi ore quaevis profundunt.

32. Colubrum intra aedes collapsum non perime, id est, [Note: (32) Hospitalis.] hospitem quantum vis noxium humaniter tracta.

33. Offensa in vestibulo turpi vetula non egredere, id est, [Note: (33) Turpia non prosequi.] noli res illas, quarum turpia sunt principia ulterius prosequi. par fere, quod inculcavit. [Note: (34) Laesus absiste.] Pede in limine illiso retrocede.

35. Ingrediens egrediensque valvas osculare id est, initia [Note: (35) Finem spectare.] finemque actionum perpende, simile prope modum: Egrediens domo synciput, rediens occiput scalpe, [Note: (36) Consulto operari.] id est, priusquam opus aggrediaris ingenii (cuius synciput est sedes) considerationem adhibe, quid, ac quomodo recte agendum: ubi expleveris, memoria (cuias sedes occiput) recole; rectene, an secus egeris?

37. Rectum pedem promove, id est, quae recta sunt iniquis [Note: (37) Bono insistendum.] praehabe.

38. Noctu in tenebris deambulare cave, id est, dum lux [Note: (38) Tempori operandum.] et vita favet, sive, ut loquitur sacra scriptura, dum dies est operemur, in nocte et morte serius, aut certe agamus illa quae lucem non erubescant.

39. In tenebris absque vestitu aliquo non vade, id est, [Note: (39) Pudicitia.] nullibi pudoris obliviscere, sive in re obscura non omnem animi sententiam denudes.

40. Arma a muliere oblata reice, id est, noli femineos [Note: (40) Mortificatio.] et impotentis animi impetus sequi.

41. In poculi fundo residuum non relinque, id est, artes, [Note: (41) Fundamentum penetrare.] quas degustare coeperis, ad fundum usque exhauri.

42. Sole collucente ignem non defer, id est, in re clara [Note: (42) Clara non probanda] multis rationibus illustranda laborare noli.

43. Apud quadrupedem poema non cane, id est, apud [Note: (43) Subtilibus in vulgo abstine.] idiotas subtilia non profer.

44. Lyram illotis manibus non attinge, id est, noli esse [Note: (44) Exemplum.] impurus, ac improbus, qui canis aliis, seu doces alios probitatem.

45. Faciem in fluvio non specta, seu lava, ne scilicet inanem [Note: (45)Vanitas.] rerum aut vultus tui speciem ames, quae prorsus fluxa est.

46 Lapidem in fontem iacere scelus, id est, eum, qui publicae [Note: (46) Calumnia]


page 724, image: s0796

utilitati servit calumniis impetere, aut impedire velut obstructo fonte, nefas est.

47. Sinistra manu cibum ne capito, id est, vive ex iis [Note: (47) Victus honestus.] quae iure tibi competunt, nec iniusto te lucro, aut furto, alas.

48. Lumen post caput appensum non detine, id est, noli [Note: (48) Consilium bonorum sequi.] illos aversari ac in postremis habere, qui recto te consilio ad meliora erudiunt. vel, provide antequam agas.

49. In Choenice ne sedeto, id est, non tantum praesentis [Note: (49) Futuris prospiciendum, otium vitandum.] boni (nam choenix diurnae escae commensum, et velut sportula est) sed et futuri rationem habe. Simile fere, aut idem illud est. Super modium ne consistas, id est, otium devita.

50. In sacro sepulcro non dormi, id est, rebus Deo consecratis [Note: (50) Sacris ad otium non abutendum.] noli ad otium ac voluptatem tuam abuti.

51. Sudorem ferro non absterge, id est, labore parta aliis [Note: (51) Vis rusticis ne fiat.] vi noli eripere.

52. In solitudine sine baculo non ambula, id est, noli ita [Note: (52) Amicum habere] te ab omni hominum consortio subtrahere, quin unum amicum colas, quo tanquam baculo ab aliis desertus nitaris.

53. Hominis vestigia ferro non confige, id est, noli tuorum [Note: (53) Memoria Patrum non abolenda.] praedecessorum memoriam abolere, aut famam nomenque contumelia laedere.

54. Integrum fasciculum igni non inice, id est, noli simul [Note: (54) Parce vivendum.] omnia consumere, aut opes simul omnes periculo obicere.

55. De rheda iunctis pedibus non exili, id est, de statu, [Note: (55) Status sensim mutandus] in quo es, non uno impetu, verum pededentim ad alium te transfer, ne offendas.

56. Puero, aut feminae gladium ne indulge, id est, noli [Note: (56) Pueri et senes non indicent.] imprudentibus levibusque hominibus iudicium aequitatemque administrandam committere.

57. Duorum maxime temporum matutini et vespertini [Note: (57) Examen conscientiae.] curam habe, id est, ea quae iam primum acturus es, quaeque deinde egisti diligenter expende, ne vel temere incipias, vel admissos errores non corrigas.

58. Oleo sedem non abstergas, id est, aliorum mansuetudine. [Note: (58) Assentari,] sive otio tuo, ad labes et scelera non abutere. vel. noli illis male assentari, qui iudicio praesident.


page 725, image: s0797

59. Oleam seu mitem plantam ne caede; aut viola, id est, [Note: (59) Innocentibus parcendum.] mites et innoxios noli vexare.

60. Adoranda est Echo, cum flant venti, id est, tempori [Note: (60) occasio non negligenda.] atque occasioni serviendum, et favoris vento potius utendum, quam adversus ventos et Principum voluntatem progrediendum.

61. Cantibus utendum ad lyram, id est, affectionum [Note: (61) Mortificatio lata sit] harmoniam et concordiam, latitia animi accendat necesse est. Institutum autem Pythagorae fuisse memorant, ut ante somnum cantu ad lyram uterentur.

62. In meridie dormite, id estin aperta causa et veritate [Note: (62) Veritati standum.] non est male conivendum.

63. Unguium criniumque tuorum praesegmina ne urina [Note: (63) Humiles amici non negligendi.] conspergito, id est humiles abiectosque amicos tuos ne aspernare. cui adiici ex Iamblicho porest illud, quod solenne Pythagoricis fuisse dicitur. Festo crines unguesque non esse re secandos, id est, a solemni epulo aut pompa, consanguineos humiliores removendos non esse.

64. Animalia ungue curvo ne nutrito, id est, rapaces [Note: (64) Furaces vitandi.] domi homines non alas. quod principibus viris inculcandum. Eisdem Hebraeis vesci religio fuit.

65. Onus alterius simul tollito, non simul deponito. five [Note: (65) Laboranti non otianti subveniendum.] iuva in tollendo onere non deponendo quod symbolice explicat Cyrilli sententia. non oportet inquit, cooperari ad ignaviam, sed ad virtutes et labores.

66. Ne speculum ad lucernam intuere, id est, ne ad alienam [Note: (66) Adulatori non credendum.] lucem, quam hominem te laudando adhibent, verum ad solem ipsum veritatis, qua tua tibi ratio et Deus affulget, teipsum considera et aestima, nisi falli et errare volueris.

67. Non comedendum ex curru, id est, tempori et loco [Note: (67) Edendum tempori.] edendum.

68. In calceum dextrum praemitte pedem in lavacrum [Note: (68) Reip. [Abbr.: Rei publicae] promptius. quam privatae subveniendum.] sinistrum, id est, ad publicas actiones promptus accede, ad privatas commoditates tardus.


page 726, image: s0798

CAPUT LXI. De quatuor aenigmatum fontibus, atque inprimis de aenigmatis syllabarum ac vocum.

PRiusquam de ipsa aenigmatis forma acratione quicquam statuatur, Fontes imaginum figuratarum in symbolis atque emblematis apertos, hic quoque explorare lubet. Ita enim deinde facilius ipsa nobis aenigmatum natura et ratio constabit. Verum per aenigmata orationis primum, mox etiam figuratae poesios hos fontes deducemus.

Aenigmata orationis, vel in verbis tantum, vel in rebus [Note: Aenigmata syllabarum, aut vocum in imagine aliquando locum habent, et grammatica appollanda erunt,] etiam reperiuntur. Si in verbis tantum, vel de literis solum agitur ut illud Agathonis de Thesei est nomine apud Gyraldum.

Est scriptionis umbilicus circulus Q
Rectaeque regulae iugatae sunt duae H
Scythicoque persimile erat arcui tertia S
Mox procidens trivium in obliquum fuit E
Erantque in unum regulae iunctae duae Y
Ut tertia fuit, erat rursus ultimae S

Eiusdem generis illud quod hoc disticho comprehenditur:

Dimidium sphaerae, sphaeram cum principe Romae.
A te poscit homo, poscit et ipse DEUS. [Note: (1) Cor Deo debetur. Aenigmata ex numeris desumpta.] Nimirum COR. nam C. sphaerae dimidium, O totum signat. princeps vocis Romae litera Rest.

Affine huic est illud aenigmatum genus; quod per numerum literas exponit, ut in graecis facilius, ubi singulae literae numerales sunt praestatur. Tale illud quod in fragmento Aesopianae vitae legitur,

Exigua me condo domo, semperque patente
Non metuo fures, aliis sed furta timori
Sunt mea; tota mihi nam furto degitur


page 727, image: s0799

Nomen scire cupis? numeri tres dant mihi nomen,

Quadraginta horum et centum, et bis summa quaterque. Solvit Aesopus et vocem esse
[Gap desc: Greek word]
dixit, quae numerum facit 640.

Huc et illud Platonis spectat, qui furem, hominem trium literarum, vocabat. Hoc aenigmatis genus proprie grammaticum dixeris. Et quandoque in figurata etiam imagine servire poterit. Quid enim prohibet quo minus aut
[Gap desc: Greek word]
aut cor illis, quibus significatur, figuris adumbretur? Sed futilis hic labor, et ad nugas magis, quam ingeniosum conceptum idoneus.

Alia tamen etiam ratione in literis verborum transferendis, dum vox alia sensusque exsistat anagrammatice uditur. sic laudator versis literis est adulator. sic
[Gap desc: Greek word]
verbum
[Gap desc: Greek word]
est latine animus: convenit vero, ut animo verba respondeant, Ita et
[Gap desc: Greek word]
virtus,
[Gap desc: Greek word]
amabilis;
[Gap desc: Greek word]
vilis
[Gap desc: Greek word]
, nugae, redditur. Ex quibus hasce conficias sententias
[Gap desc: Greek words]
virtus amabilis; nugacitas vilis est. Nec verba modo verum et sententiae integrae ita transteruntur, ut, S. Ignatius Loiola. translatis literis erit, O ignis a Deo illatus. Rursum ad verba. Quid est veritas? respondetur anag. Est vir qui adest. Haec ita in aenigmate proponi debent, ut alterum alterius locum subeat, neque id verbis solum verum et imagine fieri quandoque poterit. ut si pro Roma ponatur Maro, vel etiam Amor retrograde incedens; pro voce
[Gap desc: Greek word]
persona Virtus adumbretur: Et hoc aenigmatis genus anagrammaticum dicendum erit. Haec de literis.

In syllabis, verbis, sententiisque aenigmatice proponendis non minus, quam literis luditur. tale illud Gellii de Termino Deo Rom.

Semel minus, bis an minus, non sat scio,
An horum utrumque? quondam, ut audii dicier.
Iovi ipse Regi noluit concedere.

Nam semel et bis minus faciunt iunctim terminus. Sic in figurata quoque imagine, mus cum sica propositus,


page 728, image: s0800

erit musica. Et muscatum exprimes, si mus, muscae, etc mustum, proponatur, quod idem carmine aenigmatico vulgatum est.

Sume caput curret ventrem superadde, volabit,
Adde pedem comedes, et sine ventre bibes.

Quin et verbis sententiisque integris exprimendis notas reperies. Ita musicae notae: fa mi re, fac me regem, mi sol re, me solum regem significabunt. Et Ferdinandus 4. Legionis et Castellae Rex suis in aciem educendis vexillum proposuit, in quo tria erant diademata cum lemmate valer ut sensus hinc fieret, dia de mas valer, id est dies maximi valoris, in quo scilicet ostendetur, quis maxime pro his coronis pugnando valeat. Plura exempla reperies lib 2 ubi etiam per figuras verba, exponi solita ostendi Verum et his circumspecte parceque, ut gratiam mereantur utendum. Memini in hac bellorum contentione, quae a coronarum ambitione ortum in Europa traxit, hoc aliquando aenigmate lusum esse. supra memoratae Musicorum notae in tabula praescriptae erant, ad quas cantatores Leo, Draco, Gallus, Aquila confluxerant, [Note: (1) Concordia discors] hac denique musicam tabulam, ceteris frustra inhiantibus, auferente. Quis illi aenigmati sensus; quaeque gratia, evolvant alii, mihi non tam de veritate, quam virtute. imaginis cura est. Ceterum hae figurae si pure verborum notis constarent. ut si mus et tela pro voco mustela poneretur: aenigma onomasticum esset, si vero traicerentur syllabae, ut in voce muscatum, logogriphicum diceretur. denique gnomicum, si integram exprimeret sententiam, ut notae musicae, fac me regem. Haec adiicio, ut intelligas his inscriptionibus opus, quando a communi aenigmatum ratione, per schemata res, non verba, aperientium, disceditur. Cavendum tamen, ne in usu horum aenigmatum nugas agere videaris. ut non nemo, qui vocem nativitas expressit, per natos aliquot, et fontem, salientem (quasi in hoc vita esset) ac serpentem, loco S propositum. Et alius, hanc sententiam expositurus: discite iustitiam moniti: cui pro DIS. Pluto erat, pro C Iudex condemnans, eo quod esset damnationis nota, pro ITE. homo asinos impellens, pro IUSTITIA illius effigies, pro MONITI Luna et nuntius. Quis enim tam ridicula,


page 729, image: s0801

nulloque ingenio nata probaverit? ad nuces illa columque potius, quam calamum, ac poesin artificiosam spectant.

Alteram praecipuamque inter aenigmata partem obtinent, [Note: Aenigma rerum est, de quo praecipue agimus, tam in oratione, quam imaginibus usitatum.] quae in rebus versantur, atque in oratione verbis quoque aenigmaticis proponuntur. De his potissimum nobis sermo est dum aenigmatum fontes scrutamur. priora vero si quam gratiam merentur, ex quarto praesertim fonte allusionum hauriunt. Porro veteribus hic ludus perquam frequens inter convivatum collegia. Athen.l.1.c 1.ubi iucunda, tum concipiendi, tum evolvendi aenigmata contentione, honeste certabatur. neque sine poena, aut praemio: nam ignorantibus poculum muriae hauriendum erat, solventibus certa carnium portio erat destinata. Quin et Demon olim ex gentilium simulacris vix alia, quam aenigmatum tenebris obscura dabat oracula, quo artes suas mendaciaque tanto venderet tutius, quanto minus perspecta fierent. Ita Cretenses novis regionibus intenti iussi sunt sedem figere, (ut Eustachius Iliad. a. et paulo aliter Strab.l. 1.) ubi eos terrae filii adorirentur, quod, post Mysiam Ciliciamque pervagatam, in Troade factum censuerunt; postquam nostu, dormientium in arcubus scutisque, nervos ac coria mures agrestes usque adeo corrosissent, ut inutiles bello essent. [Note: (1) Vinci ab imbelli.] Sic et Aenea Duce Phryges Laurentem sibi agrum a Diis assignatum intellexere, postquam orbes ex panibus quibus carnes incisas comederant, denique fame urgente consumerent. [Note: (2)Fames ubi condimentum.] Strabo lib 13. Oraculum enim monuerat illic manendum, ubi mensas fame absumpsissent.

In captiosis hodie dum quaestionibus frequens aenigmatum usus, quae ex totidem pene fontibus ac venis educi possunt, quot epigrammaticae argutiae eruuntur. Cum his enim plerumque aut iunguntur, aut affinitatem sortiuntur. Nam inexspectata aliqua obscuritatis evolutione audientes delectant. Ut si haec formetur quaestio Quae nos aqua maxime nutriat? sive etiam. quae aqua sit fortissima? ac denique respondeatur illam esse, quae molendina vertit. Improvisa haec erit responsio, quod ad tam remotas aquae operationes animus sese audientium non extenderit. Nunc praecipuos tantum huius disciplinae fontes


page 730, image: s0802

aperiemus. Si cui per hos late evagari lubuerit, Epigrammaticas tantum Argutias nostras adeat, ex multis videbit quaestiones aenigmaticas formari posse. e. g. Demosthenes convitiis a quodam lacessitus, inquit. Committor in certamen, in quo qui superior evaserit, inferior est; contra qui in ferior superior. [Note: (1) Convitia sustinens vincit.] Hoc ex fonte repugnantium, vena illa est, quae de mutua oppositorum conversione agit. Cur hinc formare quaestionem hanc nequeas? Quod certamen sit, in quo victus vincat, victor vincatur? Imo et sola quandoque viri sapientis sententia. Ita, ex dicto Socratico, quaeram. Quodnam optimum ciborum sit condimentum? et respondebo fames. Ita et Dario turbida sapuit. Et tibi.

Si dat oluscula mensa minuscula, pace referta;
Ne pete grandia lautaque prandia, lite repleta.

Parasito certe alios, quam Diogenes fortasse mures habiturus non es: quos si libeat tibi in aenigmate hac significatione exponere: nihil absurdi egeris. Sed ad lineam, nostrumque propositum propius veniamus.

CAPUT LXII. De primo Fonte aenigmatum ex proportione ducto.

PRimum supra fontem ex proportione aperuimus, [Note: Aenigmata ex quatuor supra dictis fontibus duci possunt. Et primo a proportione.] atque exempla etiam nonnulla, tum in symbolis, tum emblematis dedimus, quae ob occultam rei similitudinem, lemmate subducto, in partem aenigmatis venire possent. Ad hunc enim fontem illa spectant, quae ex audaciori metaphora, non temere tamen, atque inscite, sed cum aliquo lepore et inventionis subtilitate ita transferuntur, ut exspectationem superent. Sic de Abnube Abbate legimus In vitiis Patrum, aenigmatico illum facto suos ad patientiam egregie instruxisse Erat in illa, quam cum suis occupaverat, solitudine, Idolum quod piam; ad hoc, armatus cum fuis lapidum grandine, accessit, et veluti a nube tonare coepit crebris lapidum ictibus in simulacrum congestis: mox, ut acti paenitens, advolvi illius


page 731, image: s0803

pedibus atque audaciam deprecari. Attonitos hoc spectaculum [Note: Ut emblemata quaedam subducto lemmate aenigmatis, sic haec addito lemmate quandoque serviunt.] discipulos habuit; donec ad illos conversus Abnubis: spectastis, inquit, huius idoli patientiam: nihil obmurmurare, nihil contra moliri visum est, pertulit immotum omnia, atque tam facile donavit adversario, quam ab illo accepti iniuriam: Vos nisi statuae huius robur, constantiamque ad facilitatem, tam ad feren dum, quam condonandum iniurias, et adversa indueritis, meae disciplinae idonei non estis. [Note: (1) Patienter ferre iniurias.] Animadvertitis, hic, opinor, ex remota satis re, atque in speciem prorsus dissimili, hac imaginem ac comparationem praeter exspectationem praesentium duci, quae tamen eiusmodi est, ut si aliqua inscriptione illustraretur: illa; v. g plagis immobile robur, aut ista Nasonis: Perfer et obdura: iam emblematis accenseri posset. Ita et legatio illa Regis Scytharum Idanthurae aenigmatica subtilitate celebris habetur, quam Dario Persarum Regi Istrum transeunti obviam destinabat: nam, literatum vice, murem, ranam, avem, iaculum et aratrum misit. Orontophagas militum tribunus ita aenigma interpretatus est, ut existimaret Regem Scytharum [Note: Aenigma contradictorum sensum aliquando prae se fert ut teneat, exponentes.] per haec signa Dario sese submittere atque imperium deferre. Ex mure traditas habitationes, ex rana aquas, ex ave aerem, ex iaculo arma, ex aratro terram intelligebat Verum Xiphrodes metaphorice omnia in sensum contrarium vertit: Minitari, inquit, extremum nobis exitium videtur: nisi exemplo murium propere per terras, aut ranarum per aquas, aut avium per aerem, effugiamus, haec enim nisi fecerimus, aut iaculum in pectore victis, aut aratrum in manu servitute constrictis ferendum erit. Nimirum haec aenigmatum multorum ratio est, ut propter abditam significati veritatem facile in diversos sensus detorqueantur. Eiusmodi tamen esse convenit, ut illa quam prae se ferunt significatione, minus apre quadrent, fallantque, dum inexspectata denique convenientia videantur congruere. Sic Demetrius Phalereus Regem Macedonum Philippum de Peloponneso occupanda sollicitum hoc aenigmate recreavit: ut Gyraldus de aenigmate, utroque, inquit, cornu bovem tenebis: quod idem picto schemate exhibere, ac proponere Regi poterat. Quis


page 732, image: s0804

hic prima figurae specie Philippum tanquam ferocis pugnacisque hominis domitorem adumbrari non crederet; sed autor ingeniosa similitudine consilium rationemque Regi suggerebat Peloponnesi obtinendae, per duas videlicet arces limitaneas Acrocorinthum et Ithomen, quae velut cornua insulae corpus muniebant: his enim possessis, tanquam bovem apprehensis cornibus, existimabat, totum facile Peloponnesi corpus teneri ac stringi posse. In qua imagine et in comparatione proportionem, et simul obscuritatem, ob latentem et parum usitatam similitudinem, invenies, quae duo in hoc fonte potissimum requiruntur, ut ne sua voluptate destituatur. Veteres ut solem terramque aenigmatico schemate describerent, statuas duas radiis illustres currui a leonibus vecto imposuere, Pierius in leone, quarum altera, quae solis erat, radios deorsum, altera quae terrae, sursum vibrabat, quod ille per demissum caelo calorem maxime tetram vegetaret: haec virtutem a sole acceptam per fruges caelum versus remitteret. Sat inusitata haec est comparatio, verum proportione ac translatione apta destituitur, adeoque prorsus friget. Nota est illa Serapionis anachoretae Aegyptiaci in foro Atheniensi ad populum oratio. Suggestum conscendit, ac propalam de vi questus opem civium implorabat contra adversarios. Trium, inquit, feneratorum vim hostilitatemque expertus sum (ut Ant. 1. part. tit 15. c. 10. § 3.) Unius ut me subducerem manibus, coactus sum quidquid opum possidebam a tergo relinquere; alter tam diu molestus fuit, dum expeditas ab omni officio ac dignitate publica, ad vilem contemptamque in silvis vitam me inglorius transferrem Utrumque, ut vita mihi salusque esset integra, hac arte fugiendo declinavi. Tertii hostis vis atque importunitas tanta est, ut nudum ingloriumque licet, in mediis etiam silvis abditum non destituat crudelis persecutor, adversus hunc cum fuga nulla sufficiat; vestram ego opem ac misericordiam imploro, iussus edicere adversariorum nomina: Illos quidem Avaritiam ac Superibam: hunc quem declinare non posset Gulam esse professus est, conclusione alia opus non erat, ut persuaderet, quam extenuatus corporis habitus, Igitur nonnullorum illi liberalitate subventum


page 733, image: s0805

est. Sed neque haec imago aenigmati satis idonea est, quamquam enim apta proportione, quae inter crudelem feneratorem, et haec vitia est, non careat: aperta tamen atque usitata nimium haec figura est, ut iccirco emblema potius quam aenigma, obscuritatis defectu, esse censendum sit. Ant. Aug Dialog. 3. ant. Aliud ex antiquitate repertum aenigma in iaspide rubro est: ubi lepide talpa crocodilo insisteret, pedibusque in altum surrectis hydraulicas duas tibias inflaret. Sed hoc licet ab aenigmatis separandum non sit, illam tamen, quam hoc in fonte requirimus gratiam non assequitur: ut neque illud Caecilli Oratoris, de Clytemnestra levi femina, in paroemiis obtinet. in triclinio coa, in cubiculo nola, nam si illius hic sensus est, ut siccitatem agrorum explicet, Nilo parum exundante, quando scilicet talpae crocodilo Nili incolae, tanquam victores insultant, ac triumphum concinunt, quam vis subtili expositione non careat; tamen proportione ac translatione apposita deficit, huius vero schema etiamsi proportione non destituatur, quam vorax femina ad coam, vas culinarium, et loquax ad nolam habet: tamen obvia comparatio, ut de obscuritate, sic de elegantia, quae est rei inexspectatae, demit. Accedit quod in primo aenigmate rerum in protasi compositio eiusmodi sit, quae ex improportione magis, quam proportione [Note: Res incompossibiles in figura propositae non affirmando, sed negando exponuntur, ita asinus ad lyram, negat hominem musicae idoneum.] ducatur; et negare potius, quam affirmare quicquam videatur, qualis scilicet in symbolo est asini ad lyram, quibus imaginibus tantum aptitudo rerum, seu possibilitas negatur, ita obscurus terrae filius, ac, procul omni sapientia, caecus, tanquam ineptus, qui Aegyptiis imperet, priori figura potius adumbrari deberet: quae enim talpae ad Nilum: illa, talis Regis ad Aegypti regnum est improportio. In altera vero imagine una proportionis pars deficit: quia triclinium et cubiculum non transferuntur, sed proprie usurpantur. Absolutum et perquam elegans aenigma sacrae nobis literae exhibent. Dan. 2. 31. quod caelesti ingenio repertum, obiectum per somnum Nabuchodonosori fuit. Erat statua grandis; huius caput ex auro optimo, pectus autem et brachia de argento: porro venter et femora ex aere, tibiae autem ferreae; pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem fictilis, donec ab scissus est lapis


page 734, image: s0806

de monte sine manibus, et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus, et comminuit eos. Caput aureum, Daniele interprete. Monarchia Nabuchodonosoris erat; regnum alterum deterius, Cyri et Persarum fuit, pectore argenteo, designatum; tertium ex aere vilius Alexandri et Graecorum; quartum ob bella ferreum, simulque ut lutum male cohaerens, gravissimum fuit orbi, regnum Romanorum, sub quo a Virgine tanquam monte, sine viri manibus lapis angularis, Christus nascens, abscissus, haec denique regna contrivit, novum Ecclesiae suae regnum excitans, quod perpetuo contra omnem adversariorum vim duraturum est, in quo aenigmate neque erudita obscuritas, aut latens similitudo; neque apta proportio, singula expendenti, deesse comperietur.

Reliquum esse videtur, ut hunc fontem exemplis aliquot illustrioribus diducam. Verum, qui cum gratia et venustate singulari aenigmata dederint, hactenus paucos comperi, nonnulla tamen ex auctoribus exempla subministrabo, quorum alibi in hoc opere usus non fuit: quaeque in compositionem aenigmatum facile adhiberi, nec sine elegantia, queant.

Absinthium pullulans e mellis favo, Significat infelicitatem, ex otiosa suavique vita subnascentem, vel ex Voluptatis illicito aut immoderato usus afflictam, sive valetudinem, sive conscientiam, lege Valerianum, l. 26. c. de vitae dulced.

Accipiter ad solis radios pennarum vitia corrigens, significat accedent em ad Christum vitia erroresque, aut fidei, aut vitae morumque corrigere [(transcriber); sic: coarigere] . Claud Paradinus.

Idem cum hippopotamo decertans, quod historice Aegyptiis figurabat Osirim Deum, cum adversario suo Typhone nobis moraliter: Virtutem adversus vitia pugnantem adumbrat, VAlerianus l. 29.

Agnina pellis nudum Adamum contegens, signif. Christi nascentis, et tanquam Agni ad occisionem ducti, meritis nostrorum scelerum turpitudinem velari. Franc. Georg. tom. 1 probl. 59.

Animalia tria bene gradiuntur, leo, gallus, et aries, ut habetur Prov. 30. signif. iuxta interpretem Bedam. Christum, praedicatores; et sacerdotes, maxime bono exemplo ante


page 735, image: s0807

alios recte debere incedere, quorum hi quidem, tanquam aries pro peccato, Deum placant.

Anima binis sese in caelum alis elevans. Est iuxta D. Aug. ps. 121. mentem nostram cum Deo iungi per duo caritatis praecepta, quae ut alae a terra nos sublevant.

Anser laurum declinans, signif hominem a poesi, et quovis forti opere aversum, improbae etiam garrulitatis, qui doctos contemnat. Ricciardus.

Arbor ramis ornata 12. aut vitis totidem palmitibus, Christum et Apostolos recte figurabit. Arbor ex hederae complexu sensim emarcesces, est anima corporis luxuria deficiens et contabescens, aut probus ab amico improbo, vir ab uxore, pater a liberis quos alit, male, aut vigore corporis, aut opibus subtractis, enervatus. Vide Ricciard

Arca Noe cum feris non Ecclesiam modo, improbas quoque tolerantem; sed et corpus humanum ferinis moribus obnoxium indicat. Ricciard.

Bubo super cadaver, aut in sepulchro noctua, par coniugum impar, ut quorum alter iuvenis, seni alteri, non amore sed hereditatis spe adhaeret, Alciat emb. 116.

Bulla in cordis specie, ingenuitatis signum est et consilii, quo maxime regenda est iuventus. Invidiae etiam amuletum, quod triumphantes ea olim, quibusdam remediis superstitiose insertis contra invidos usi fuerint.

Candelabrum Dionysii tot luminaribus, quot diebus annus instructum, temporis annui Alex. lib. 1 c. 14 quaedam imago fuit, quin et numerum dierum a principio succensis totidem quot dies fluxissent candelis referebat, quamquam hieroglyphicis signis potius hoc significato accenseatur. Illud propius aenigmati, quod candelabra quatuor totidem orbis partes referentia, in quorum uno accensus tantum cereus flagret, signum quondam fuerint Europae tantum credentis. Ricciard.

Ciconiae ordine se numeroque ante abitum colligentes tam severa tarditatis castigatione, ut quae ultima accesserit laceretur, militaris disciplinae est argumentum. Valer. l. 17.

Crystallus solaribus radiis illustrata, humanitatem Christi gloriosam repraesentat, ut D. Gregor, in Ezech. hom. 17.


page 736, image: s0808

Echinus procrastinationis aliquod signum est, quod praegnans partum adeo differat, ut cum gravissimis doloribus denique pariat. Ricciard.

Ficus onusta fructibus licet flores nullos habuerit, significat hominem exspectationem suorum superantem. Castalius pag. 13.

Fungus rem insperato ac subito elatam moxque iterum deficientem, quare Romanis in castris circumlatus olim Traiano ut gloriae, sic interitus improvisi est habitus argumentum. Valerianus.

Formica impotentem plebis dominatum, aut infestam multitudinem, ut sub Tiberio et Nerone ex aruspicum responsis constitit. Valerianus.

Lyra in manu Mercurii conciliatam inaequalium concordiam signat. Deinde et quatuor elementa per fides totidem, in quibus bassa terram etc. repraesentet, inter haec enim concors quaedam est discordia Fran. Georg. Venetus in Armon.

Lotos arbor aquatica solem orientem designat, quia ad ortum solis, ex aquis emergens, sese explicat. Aegyptii puerum addebant, qui quasi alterum (utpote recens natus) ortus esset symbolum. Ricciard.

Lucerna lumen abdens, corporis intellectum nostrum obvelantis symbolum est. Idem.

Palma quot mensibus novum proferens surculum, imago erit rerum quot mensibus fructum aut numerum facientium, uti et anni totius. Si ex utraque fluminis ripa ramis, ut solent ad se invicem propendentibus, fertile coniugium signant, Valer. Pierius.

Rota curuum Theologum vel sapientem denotat, qui minima sui parte terrae adhaeret, sensus vero et cogitationes velut radios circulo aeternitatis inserit. Valer.

Plura tum ex Alciati embl. proposita lib. 4. tum fabulis expositis pro hoc aenigmatum fonte exempla suggerentur, quae tamen (ne existimes singula aenigmati sufficere) qua ratione usurpanda sint infra in compositione imaginem figur. intelliges. Nunc ex altero fonte nonnulla delibemus.


page 737, image: s0809

CAPUT LXIII. De altero aenigmatum fonte ex oppositis.

OPpositorum ratio, ut in aliis figuratis imaginibus [Note: Aenigmata orationis ex oppositis, cum propriis, tum translatis ornantur: at aenigmata imaginum tantum gaudent translatis oppositis.] eminet, sic in aenigmate longe est praestantissima: nihil enim hoc loco perinde exspectationem fallit, quam illa, quae suo ingenio pugnare videntur, rara quadam concordia in significato conciliari Quin et hoc aenigmatis solutae orationis perquam est familiare, de eodem pronuntiare contraria, quae coniectori in eadem re ingeniosa inventione sint componenda Et huc maxime aenigmatum formae Aristotelis definitio convenit, quae vult aenigmata,
[Gap desc: Greek words]
coniungere, quae videntur impossibilia; oppositorum enim in eadem natura copulatio impossibilis est. Unde Homerum eius facultatis non ignorantem summa contentione, in proposito sibi a nautis in litore Iensi tali aenigmate, laborasse ferunt.


[Gap desc: Greek section]
. Quae cepimus, reliquimus; quae non cepimus, portamus.

Quod cum illi, ut parum felices, ut Plutarchus, aut otiosi piscium captores, de pediculis a se captis intelligerent, frustra Homerus captis piscibus adhibere conatus est, quin et memorant vinci dolentem maerore contabuisse. Par fere illud quod Agathiae tribuitur a Scaligero ex Graeco sic versum.

Illud sepulcrum non habet cadaver;
Illud cadaver non habet sepulcrum:
Sed est sibi cadaver, et sepulcrum.

Cuius ego coniectationem erudito lectori relinquo. Quid si bovis, in quo Vespae, aut hominis cadaveri in quo vermes nidulentur, tribuas?

Certiorem expositionem habet, quod Storaci Neapoli Annonae praefecto inclementi paucis abhinc annis conditum.

Storax qui vivus subiit sepulcrum.
Mirum, defunctus caruit sepulcro.


page 738, image: s0810

Nam plebs fame pressa, cum hominem ad mortem postularet, is fuga D. Augustini aedem subiens, in sepulcro sese abdidit; sed repertus extractusque ac frustillatim decerptus, sepulcro mortuus caruit, quod vivus subierat.

Diomedes aenigma de glacie, quae ex aqua fio, et rursum in aquam dissolvitur, ita proposuit.

Quam mater genuit, generavit filia matrem,

Alius idem sic aenigmatice proposuit

Sto currens, duroque simul sum corpore molles,
Omnibus has claudo, quae patuere fores.

Licebit etiam quaestionibus aenigmaticis opposita innectere, ut.

Quid ubique, et nusquam est? Resp tempus, seu locus: haec enim in caelo, terra, et mari reperiuntur, eorum tamen locus assignari non potest.

Quinam illi, qui, quod solvunt, semper debent? Resp. [Abbr.: Res publica] Qui versuram faciunt.

Qua ratione pumex se ipso futurus gravior est? Resp. [Abbr.: Res publica] Si conteratur: ita enim aer qui illum leviorem ante reddidit exspirabit.

Quaeres res dum levis est gravat, dum gravis est levat? Resp. [Abbr.: Res publica] venter, famentem enim ex inanitate affligit, saturum ad opus sublevat.

Multa omnino sunt, quae hac ratione aenigmata orationis ornare possunt, quae si eiusmodi sint, ut figuratas imagines exornare queant, elegantiam et gratiam non vulgarem conciliabunt, hoc vero discrimen est, quod in oratione, verba etiam propria aenigma conflare possint, secus quam in imagine, ubi vel metaphorice, vel metonymice figurae sunt adhibendae, unde exemplorum quae dedimus antea, nullum imagini figuratae servit. Et ut alio exemplo picturae idoneo constet, oppositionem cum obscuritate non sufficere, nisi translatio aut tropus accesserit: aenigmatica quaestio est, ubi in Deorum certamine inferior superiorem vicerit Solvitur ex historia quam Suidas refert. In dict. Canopus. Persarum sacrificus cum Aegyptio Canopi Sacerdote in certamen de praestantia Deorum venerat. Persa ignem. Aegyptius Aquam praeferebat, Numen quisque suum. Convenit deinde ut ipsos inter se Deos committerent. Canopi Sacerdos hydriam


page 739, image: s0811

aqua plenam, verum hiantem rimis cera obductis, Persicus ignem instruxit. Hydria subinde admota igni, ubi cera brevi soluta. Ignis ab aqua diffluente obrutus, Aegyptio victoriam reliquit. Hinc facile quaestio et aenigma expeditur. Aqua enim ut elementum, inferior est, ut in hac pugna victrix, superior. Fac igitur hoc exemplum figurata imagine proponi, opposita quidem atque etiam obscura paganus exhibebit, si Deum superiorem ab inferiore victum hoc schemate adumbrare velit: aenigma tamen non dabit figuratum: nisi translate usurpetur; [Note: (1) Catholici aliquando astu haereticorum victi.] ut si Catholicum aliquando haereticorum astu in quaestionibus fidei superati, hac figura, significavero. Ita in sepulchro Semiramidis aenigmatica propositio illa fuit. Quiquis Regum pecunia eguerit, aperto monumento tantum capiat, quantum potest. Cuius ex latente oppositione obscuritatem cum Darius Rex non satis pervidisset, pecuniarum avidus: ingentis lapidis molem amolitus est. [Note: (2) Avaritia delusa.] sed nihil omnino repertum est praeterquam in aversa saxi parte haec subscriptio: Nisi homo nequam, atque inexplebilis opum esses, mortuorum loculos non violares. Accepit igitur quantum potuit, non quantum voluit. Prior huius exempli pars, sive calamo scriptoris, seu pictoris adumbretur, aenigma est; quia ut ex subscriptione patet, praeter oppositionem (quam vis latentem) et obscuritatem, etiam metonymiam in volvit. Sed illustrius aliquod huius aenigmatis exemplum veteres nobis exhibuere, suis in Silenis: ut enim ostenderent rem prima fronte vilem, intus admirabile quoddam virtutis, sapientiae aut divinitatis pretium ac decus abdere, Silenum Deum finxere. Ut Pierius et Plutarchus, qui foris rudem quandam ac ridiculam, deformis tibi. cinis, prae se ferret imaginem: apertus vero in signi specie Numen aliquod venerbile ostenderet. [Note: (3) Homo abiecta specie, sed occulta sapientia aut virtute illustris.] Per Silenum eiusmodi Plato Alcibiadem magnis vitiis, ac maiori virtutum lumine clarissimum Athenarum Imperatorem depingebat. Alius Aesopum aliquem, aut horridum Eremi cultorem corpore deformem, at mente pulchrum hac arte repraesentaverit. Par fere aenigma, quamquam dispar Idoli Moloch imago involvit: hoc enim eximia foris specie intus vacuum ignes saepe


page 740, image: s0812

latentes complectebatur. [Note: (1) Homo pulchra specie, sed animo turpi.] egregia sive haereticorum, sive vanissimorum hominum figura, qui, ut S. Scriptura depingit, foris sepulchra sunt dealbata, intus sordium plenissima. Nimirum haec facile ostendunt exempla, quam in hoc fonte aenigmatum rationem maxime probemus. Aliis tamen nonnullis huic loco opportunis figuris fontem hunc fecundiorem reddemus.

Asina Balaamum percussorem arguens. Signif. Stulta mundi eligere Deum, ut confundat sapientes et fortes, idem.

Auriga albo et nigro provectus equo Rationem designat utrumque appetitum recalcitrantem moderari, qui ut equi colore, sic affectibus inter se dissident. Idem.

Basiliscus speculum intuens seque reflexis ex vitro letiferis oculorum radiis enecans, hominem designat sua sibi malitia interitum conciliantem Bapt. Pittonius.

Bombyx sese parto serico eviscerans ac velut carceri involvens, hominem exhibet suo damno et libertatis iactura aliorum sese commodis impendentem. Ricc.

Brassica inter vites, quae nec ipsa sat laete lateque germinat, nec vites patitur: homo est, qui suo licet detrimento, aliis nocet, invidiae plerumque vitio. Idem.

Canis quem parce raptimque e Nilo bibentem crocodilus observet, temperantiae metu periculorum de salute susceptae imago quaedam est. Sambucus.

Corvi mutua dissensione sibi adversantes, raro diuturnam esse improborum societatem, denotant. Ricciard.

Filix arundini alligata, male sociatorum hominum capitales inimicitias designat: nam et altera, si alteram tetigerit enecat, et vulnus arun dine factum sanat Filix. Val.

Ibis ex cuius post se relicto ovo basiliscus nascitur. Signif. Ex bono consilio ac coepto, malum exstitisse eventum. Valer.

Noctua quam aliae turmatim aves sectantur, quae improviso capiuntur. Signif. Malam societatem sive etiam hostilitatem temere susceptam in extremum nos saepe discrimen adducere. Eadem comici inimicae maxime avi iuncta inimicitias designat. Ricciard.

Palma sociata cupresso: aut vincendum aut moriendum significat Bart. Taegius.

Rosa inter alla gratius spirat. Sic virtus in adversis. Aperta


page 741, image: s0813

rosa clausae iuncta et deciduae, vitae nostrae brevitatem et mutationem proponit. Ricciard.

Hae aliaeque, sive emblematum, sive symbolorum materiae modo obviam apertamque minus comparationem involant, subducto lemmate, aenigmati quoque componendo adhibentur, quin etiam, in obscuritate ceterorum, symbola eiusmodi, ut viam lucemque aliquam praestent, clariora esse poterunt.

Praecipua tamen horum aenigmatum ornamenta ex fictis Poetarum simulacris adornatur. Fuit qui amoris ingentium descripturus Chimaeram fabricatus est, ex naturis inter se pugnantibus, capite quidem leonino, ventre caprae, cauda draconis: [Note: (1) Amor vehemens et ferox a uxuria fere orditur, contentione finitur.] ut significaret amorem in principio maxime ferocem, deinde luxuriosum, denique contentiosum et aerumnis, velut draconis spiris, implicatum.

Non dissimilia tibi Sirenes Centaurique et alia in fabulis monstra suggerent, de quibus lib. 3. consule, ubi quidquid paene repereris singulare, aut huic, aut sequenti fonti locupletando faciet.

CAPUT LXIV. De tertio aenigmatum fonte ex alienatis.

FOns alienatorum copiosis non minus, quam suavibus aquis scaturit; sive orationis, sive imaginum aenigmata spectes. Quae enim aliena a rebus ipsis adferuntur, plus saepe argutae obscuritatis, quam opposita (quae ex coniunctione facilius innotescunt) continent. Celebre illud Sampsonis aenigma ad hunc fontem iure spectabit. A comedente enim cibum esui aptum exite: alienum nimis Philistaeis visum est: facilius credo ad scopum aenigmatis collineassent: si dixisset, in mortuo vitam esse repertam; apes scilicet in ore leonis Sed hac oppositione Sampson illustrare aenigma noluit. Clarius paulo oraculum fuit, quod Philippo Maced: de belli successibus Deos consulenti redditum est.

Omnia tu vinces, fuerint si argentea tela.

Intellexit, secutusque consilium est: ac sibi deinde nihil


page 742, image: s0814

inexpugnabile existimavit, quo vel asinus auro onustus admitti posset. Aliud datum Atheniensibus obscurius Quibus respondit Apollo. In ligneis mutis contra Persas victores fore, quod aliis alia sentientibus Themistocles recte de navibus est interpretatus, ut Plutarchus memorat. Ita et Hesiodus aenigmatice: cum fratrem videret corruptis. Iudicibus totum ad se patrimonium rapere: Dimidium, inquit, tuum frater plus habet roro. Quod Martialis quoque de glite habet, aenigmaticum est.

Tota mihi dormitur hiems, et pinguior illo
Tempore sum, quo me non nisi somnus alit.

Sic de nive alius, quae hieme in arborem lapsa a sole consumebatur.

Nuda suis plumis volucris sedet arbore nuda.
Hanc veniens hospes, qui caret ore, vorat.

De sole hoc est.

Nil equidem video, per quem videt omnia tellus.

De somno illud.

Quis sim nemo videt, nisi qui sua lumina claudit.

De Pavone.

Angelus in penna, pede latro, voce gehenna.

Quaestiones etiam hoc ex fonte non paucae diduci possent? Delectatus his inprimis fertur Heraclitus Ephesius, ob aenigmatis familiarem in sermone usum
[Gap desc: Greek word]
id est tenebricosus appellatus. Hic intercutis morbo laborans, Medicos accersitos interrogabat. Essetne in iis qui ex imbre sudum posset elicere? per imbrem hydropicum humorem, per sudum exsiccationem illius intelligebat. Verum cum illi aenigmatis vim, aut non caperent, aut, diffisi arti, dissimularent, ipse sui curator futurus, boum sese fimo totum obruit, ut calido illius vapore noxium corporis humorem absumeret; sed ante vita, quam morbo absolutus, idem sub fimo vivens moriensque sepulchrum habuit; aenigmatice etiam, sic loquar, mortuus. Hae etiam quaestiones ex hoc fonte aenigmaticae erunt, ut

Quaenam animalia orbi imperent? Resp. [Abbr.: Res publica] Vitulus, anser, apis: iste enim pergamentam [(transcriber); sic: pergamenam] chartam, ille calamos, haec ceram conficiendis mandatis praebet.

Quinam pedes in manibus ferant, dentes in vagina?


page 743, image: s0815

Resp [Abbr.: Res publica] senes qui baculo nituntur in via, cultro maxime in mensa.

Huc et illa Sphingis quaestio spectat ab Oedipo soluta, de homine. Quod videlicet animal male quadrupes, meridie bipes, vesperi tripes?

Et illud de claudo, quondam equite.

Saepe pedes senos numeravi, vix modo binos.

Quaestiones ex solius historiae ignoratione obscuras aenigmaticis non accenseo. Ut si quaeras: Apud quos una syllaba integram confecerit epistolam? aut quae animantes ex puris vivant elementis? Nam ex illius historiae agnitione, quod Lacones Philippo Regi Macedon. literas prolixas scribenti solum responderint aliis literis
[Gap desc: Greek word]
id est non quaestionis totius difficultas aperta est Uti distichon illud de animantibus.

Halec unda fovet, salamandraque pascitur igne.
Aere Chameleon. [Note: * Versus non constat, nisi corrupte Machaleon legas.] telluris munere talpa, [Note: (1) Imago elementorum.]

Totam obscuritatem quaesiti discutit. Hanc enim obscuritatem supra aenigmati propriam esse negavimus.

Quae orationis eadem et imaginum figuratarum hoc in fonte est ratio. Ridiculum pene hoc loco Hesiodi aenigma videri posset: qui per hominem media luce dormientem, [Note: (2) Fur nocturnus.] intelligebat furem: unde et hic illi dicebatur
[Gap desc: Greek words]
Neque sane diurnus somnus a sure prorsus aliena est affectio, quamvis videatur, cum, ut noctu ad furta vigilet, interdiu sit dormiendum. Neque illepidum, licet Minervae crassioris sit, illud Enni, qui, cum tria idiomata latinae, ocae, et graecae linguae apprehendisset, tria sibi esse corda aenigmatice asserebat; rarus illa, ut vitae, it scientiarum potissimam sedem esse. Huc ex vita Iosaphati parabola spectat. Damasc. in vita Barl. et Iosaphat. In qua memoratur, hominem a Monocerote appetitum dum fuga per silvas saluti consuleret, ex arboris, fossae profundae imminentis, radice se manibus utrisque suspendisse. Verum cum oculos circum ferret, in mediis se etiamnum deprehendisse periculis; nam hortendus sub pedibus draco velut in praedam intentus colla erigebat: arboris radicem hinc albus, inde mus ater


page 744, image: s0816

mordicus convellebat, iuxta aspides quatuor exertis capitibus eminebant. Nihilominus sensim homo, postquam mellis aliquot ex ramis arboris guttas defluentes intueretur, discriminis ac periculorum immemor, ad has aspirare ac subsultim occupandas coepit contendere. In quo aenigmate Monoceros figura mortis, draco inferni, mures diei ac noctis, sensim radicem arboris vitae, ex qua pendemus, arrodentes, aspides quatuor elementorum, mel voluptatis imago erat, ad quam demens homo tanto suo periculo aspirat. [Note: (1) Voluptatis sectator mortis et inferni periculu expositus.] Aliud historicum sed aenigmaticum quoque est facinus, quod Cardanus. De rerum varietat. lib. 12. cap. 56. refert. Rex, inquit, Scotorum Kennethus cum Eruthlintum Fenellae filium eiusque affinem Drussum occidisset, ut no vo vindictae genere Fenella, velut extra homicidii crimen, sese ulcisceretur, statuam fabricari iussit, quae pomum aureum gemmis exornatum praeferret, offeretque quodammodo accedenti; verum mira arte tela reconderet, atque effunderet in contingentem. Kennethus invitatus postquam fatale pomum arripuit, mortem cum iaculius intra viscera recepit, quae historia imago quaedam est illius pomi, quod Adam momordit, rum noxiae voluptatis, plerumque animis nostris letiferae [Note: (2) Gula et voluptas excaecant, vel Adami lapsus.] Quamquam pro aenigmate clara haec nimium figura appareat, nisi aliis adiungatur.

Subiciam tamen aliquas non magis obscuras, quae ad compositionem huius fontis aenigmatum servire possint.

Apollinem in certamine iaculatorio a Cupidine vinci. [Note: (3) Voluptatis potentia.] Significat voluptatem saepe utilitati anteponi, et longe potentius animos radiis amoris, quam solis, oculos perstringi. Ceterum huic fonti potissima fabularum pars lib. 3. exposita sese accommodat, nam illarum pleraeque aliena certis personis rebusque attribuunt, ut alas Daedalo, Bellerophonti volantem equum, Soli currum, etc. quae longo illic ordine censere poteris, ne oriose hic repetam.

Aquila iaculo, ipsius pennis instructo, ab homine prosternitur, [Note: (4) Homo laedit seipsum.] ut Iulianus Apostara in labaro militari illam proposuit: Significat hominem artibus, vel dolo a se


page 745, image: s0817

reperto, impeti. Achil Bocchius Eadem inter cornua cervi eius oculis pulverem alis collectum incutiens, ut fieri memorant: rem indicat factu arduam: Claud Paradinus. Eadem poculum e manibus rustici excutiens, [Note: (1) Adversitas felix.] infortunatum designat, ex historia Stesichori apud Aelianum l. 17. c. 37. ubi messor hausturus ex fonte aquam, cum aquilam serpente implexam cerneret detineri, illamque secto serpente liberasset: haec, postea inter socios potaturo aquam rustico de manibus excussit, qui cum alios iuxta messores, ex haustu venenato succumbentes, intueretur, beneficium a non ingrata volucri repen sum agnovit. Ita cultrum victimarium a sacrifici manibus auferens sign. Deum non tam sacrificium velle, quam obsequium nostrum, petitum ex historia est, quam Plutarchus. in parall. refert; quod Spartani ad remedium pestis Virginem quotannis immolare iussi, cum Helenam sacrificandam ad aras stitissent, aquila cultrum de sacrifici manibus raptum ad armenta transtulerit, ex quibus deinde, Virginis loco, Deo sacrificatum est.

Bovi clitellas imponere, est, rem imperite gerere. Ricciard.

Brachium suum devorare, est, beneficium pensare maleficiis, quia brachium ori cibum porrexit. Idem.

Circulus seu annulus aureus in naribus porci, est dictum sapiens stulti, vel aberrantis a fide aut virtute, recta oratio Idem.

Corvus a pullis discedens, est impius pater, aut Princeps, filios, aut subditos in necessitate, sua ope destituens, uti pullos corvus deserit. Quod si lapillos urnae ingerat ad tollendam, cum eius impletione, aquam, ut in Lybia ob penuriam aquae in urnis tectorum, aquae servandae expositis, dicuntur facere: occultam astutiam, vel simplicis in speciem hominis vafriciem denotant. Valerianus.

Crocodilus clausis etiam oculis, ob tenuem, qua velantur, pelliculam videns, signif. Deum tam noctu, quam interdiu videre omnia. Hoc enim animal superstitiosi Aegyptii inter Deos etiam censebant. Idem iuxta ovum quod parvum, cum ipse magnus sit, collocatus: humili ortum genere, sed ad magna provectum indicat. Idem hominem


page 746, image: s0818

devorans simul ploransque noxium dissimulatorem sive hypocrisin et mulierum inconstantiam designata quae, ut flerent oculos erudiere suos. Vide Pier. Valer. Ricc.

Cuculus pariens ova, et in alienum nidum deponens adulterii erimen significat.

Cuculus vero filius altricem matrem grandior devorans ingratitudinis nota est.

Elephantis pullus sine dentibus, rem magni moliminis indicat, ut qui decennio primum a sua conceptione natus est. Elephas grandis Regis imago est, quod illorum natu maximus ceteros praeeat. Aquam intuens stultae signum formidinis est, quod fuam ipsius imaginem formidet. Lavans sese in flumine floresque proboscide in altum lunam versus evibrans, quod in novilunio solet, venerationis ac pietatis in superos argumentum est. Idem mansueti in subditos Regis, cum inter oves obambulans eas proboscide dimovet, ne quam laedat. Ad praesentiam vero arietis omnem ferociam deponens, significat, tam ferum durumque non reperiri hominem qui amore non possit mitescere, aut voluptate emolliri. Valer.

Equus a lupo morsus fortunatum designat infortunium: quod inde velocior ac validior plerumque exsistat. Idem.

Lancea ex qua cauda vulpina suspenditur. signif. Dolum armis iunctum, iuxta illud Poetae: Dolus an virtus quis in hoste requirat?

Palumbes se deplumant, ut pullos hieme adversum frigus tueantur: est imago parentum filios suo detrimento amantium. Ricciard.

Polyphemus caecus ducens gregem signif. Ducem populi ratione destitutum. Sambucus.

Sol per radios in vase vitreo reflexos adamantem accedens et resolvens signif hominem, gratia caelo affulgente, duritiem cordis exuere Ricc.

Struthio ferrum deglutiens concoquensque signif, durissima quaeque perferentem. Idem caput occultans, ut lateat, hominem stolidum, et latebras frustra a Dei oculis quaerentem. Idem oculorum fixo obtutu sua, ut ferunt, ova


page 747, image: s0819

excludens, signif. diligenti parentum observatione educandam sobolem. Ricciard.

Taurus redimitus caput et humeros caprifico ferociam et petulantiam coercitam. nam per hanc domari atque immobilem prope sisti asserunt. Valer.

Tripus aureus Apollini oblatus. signif. In Deo, et a Deo omnem esse sapientiam: nam, ut ferunt, oraculo (postquam in mari repertus esset) sapientissimo ille offerti iussus; sed cum nemo PHilosophorum id sibi arrogare auderet, ad Apollinem tanquam sapientissimum, Socratis consilio, relatus est. Posset figura etiam haberi trini uniusque Numinis.

Ursus retrograde specum ingrediens, signif. Providentiam et circumspectionem ad fallendum hostem. Valerianus Sed his, tanquam ad propositum, sufficientibus, hunc fontem absolvo, satis enim ex adductis horum exemplorum ratio dignosci poterit, atque ab aliorum fontium natura distingui.

CAPUT LXV. De quarto aenigmatum fonte ab allusionibus petito.

ALlusionum fontem denique in hac imaginum materia [Note: Allusiones frequentius orationi quam Imagini aenigmaticae serviunt, cui tamen nonnumquam eleganter adbibentur.] accedimus: ubi rariores fluunt aquae, iam et in lib. 2. et in ipso fontium aditu praelibatae, ex eo praesertim genere, quod in verborum lusu consistit, Quale illud Poetae.

Furfurem edit pannum, panem quoque, sustineamus.

Quod expones si vocem ultimam in Sus, tinea, mus dividas: ut sensus sit, sus edit furfurem, pannum tinea, mus quoque panem.

Hic autem lusus in oratione aenigmatica ex ambiguitate vocis ac significatione deducitur. Ita Cicero pro Fonteio in Plectorium hoc aenigma torsit. Matre eius, dum viveret, ludum habuisse, postquam vero mortua esset, magistrum, nam ludum habere, tam est alios erudire, quam rem suam dissipare leviter. post mortem vero


page 748, image: s0820

Magistrum habere, est, consumptis plerisque, bona hastae subici: cui Magistri retum vendendarum praeerant. Sic in Coracem Rhetorem velut corvum lusit l. 4. de orat. Coracem, inquit, illum vestrum patiamur nos quidem pullos suos exeludere e nido etc. Haec ille, de quo in Epigr. nostris, cui Tisias discipulus soluturus mercedem cum Sophismate illusisset, clamatum ab omnibus.
[Gap desc: Greek words]
, quamquam Gellius lib 3. cap. 10. factum illud Evathlo Protagorae discipulo tribuat Ita act. 3. in Verrem Cicero Siculi inquit Sacerdotem execrabantur, qui Verrem tam nequam reliquisset. vide batur enim loqui tanquam de Sacerdote qui Verem, seu porcum, Diis mactandum adduxisset, cum loqueretur de C. Sacerdote ante Verrem in Sicilia Praetore. Simili aenigmate Tarquiniis oraculum illusit Delphicum, cum responderet. Imperium summum Romae habebit, qui primus vestrum o iuvenes osculum matri tulerit, quod Brutus, iisdem praesens, recte interpretatus, sese inflexit, [Note: (1) Humilis superbis fortior.] et terrae, omnium nostrorum matri osculum dedit, Romanae denique libertatis vindex, et Tyrannidis Tarquiniorum eversor. Sic interganti Philomuso. Quare sibi ad ludum ituro opus? aenigmatice ac eleganter respondit Isocrates
[Gap desc: Greek words]
, libro novo, quasi diceret,
[Gap desc: Greek words]
, libro et mente, Paria fere in Euclide reperies. Quid
[Gap desc: Greek word]
? (vita) nisi
[Gap desc: Greek word]
(molestia) Quid
[Gap desc: Greek word]
? (corpus nisi
[Gap desc: Greek word]
? (sepulcrum) [Note: (2) Corpus Caro] Quid
[Gap desc: Greek word]
. (caro) nisi
[Gap desc: Greek word]
(vinculum.) Quid
[Gap desc: Greek word]
(nativitas) nisi
[Gap desc: Greek word]
(in terram deiectio.) Quin et in nominum inflexa significatione luditur ut, Quaetenti, quae militem literae ad pugnam evocent? responderent aliqui: vocales, id est mandatum Ducum: consonantes, ut licui et tubae: et mutae, ut signa et vexilla. Luditur etiam aenigmatice obscurioribus paroemiis: ita de corrupto pecuniis homine iactatum. Bovem habet in lingua: quod Athenienses didrachmam bovis figura signassent. Et servus hoc aenigmate: Multae sub tegulis latent noctuae [Note: (3) Pecunia occulta.] Domini sui furtum derexit, quod is tetradrachmas,


page 749, image: s0821

noctuae imagine ab iisdem insignitas, domi suae condidisset: ubi eleganti imprimis metaphora aenigma illustratur, quod ut noctuae obscuro sub tegulis loco, ita hae quoque pecuniae latuerint. Ex conversione etiam vocum et anagrammatismis huiusmodi conflari aenigmata satis ex alibi dictis constat. Ita apud Veteres etiam lusum in voce Anna: haec enim quia retrorsum lecta eadem est, motum notat circularem, adeoque annum, qui eodem, unde abrit, redit. Geropius in Hermath l. 4. Quae idcirco apud Romanos tanquam praeses motus perpetui Dea Idibus Martiis culta est.

Sed de verborum lusu satis: cum figuratis nobis imaginibus res est: quamquam eorum quae dedimus pleraque etiam picto aenigmati servire possint, quod enim is oratione aenigma est, si penicillo exprimi possit, verbis etiam quandoque parce appositis, figuratae imagini idoneum erit. Certe rebus in hoc fonte ingeniose quidem, sed rarius luditur. Fecit illud tamen Apollonius Malacus cum pessimos Alabandae urbis incolas per cistam scorpionibus plenam [Note: (1) Cives malitiosi.] expresserit: gemina allusione, tum quod id generis animalia in urbe non deessent: tum quod urbs ipsa cistae prae se speciem ferret. Parum quoque ab huius loci aenigmate exemplum punitae improbitatis hominis iniuriosi aberit, de quo Gregorius Turon. oenopolam initio pauperem, sensim ex aqua vino affusa aes aliquod lucrumque comportasse, quod cum loculis collectum per viam aliquando iuxta se deposuisset, ex impro viso corvus advolans, ceu praedam in altum sustulit, mox, ut pondere victus, in subiectum demisit flumen [Note: (2) Res creatae ad sua principia redeunt.] ita, quod ab aqua profectum ad aquam rediit imago rerum est in sua principia, ex quibus nata sunt, resolutarum. Ceterum plura huic fonti opportuna ex iis, quae in symbolis de allusionibus tradimus, erues; quod haec plerumque, nisi clara inscriptione donentur, aenigmatica sint. Tum deinde copiam aliquam quaerenti simul ac veritatem, proderit nostrum de epigrammatis libellum, hoc in fonte per singulas venas, observasse, ubi etiam discet, quot quibusque modis allusiones hae fiant, quae iterato labore hoc loco suggerere, supervacaneum esse duxi.


page 750, image: s0822

CAPUT LXVI. De compositione Symbolorum, Emblematum, Hieroglyphicorum, et Aenigmatum.

DE simplici hactenus aenigmate egimus: nunc de composito paucis tractandum, simulque aliarum [Note: In compositione imaginum fig. propria figuratis non adhibentur, nisi forte ornandi complendique gratia, ad substantiam figurae accedant.] imaginum figuratarum compositio expendenda, ut de hac, quae ceteris difficilior est, via ac ratio sit expeditior.

Sunt qui in harum imaginum compositione propria figuratis misceant. ut Otto Venius aliquando satis imperite, dum figuratam imaginem reperire non poterat, in Horatianis suis emblematis, propriam sufficit. Fieri id quidem non prohibebo, quando ad rerum substantiam pictura exhibitam, Poeta non nihil ornatus figurati per symbola rerum proprietates explicantia, adiicit. Uti olim Saxones, a Carolo Magno conversi, in suo Idolo Irmensul comperti sunt adhibuisse. Crantzius in hist. Saxon. Huic enim cataphracto in vexillo rosam, in pectore ursum, in clypeo leonem figurarunt [Note: (1) Deus suis amabilis, terribil. [Abbr.: terribilis] hostib. [Abbr.: hostibus] ] ut significarent, opinor: Deum hunc amabilem, se suumque vexillum sequentibus, amicis: crudelem et atrocem, ursi instar, futurum sibi adversantibus: fortem, leonis instat, in subiectis defendendis, et propulsandis hostibus. Romani virtutes Fabii Cunctatoris eleganter in onyche lapide expressisse feruntur, in quo, equinum caput principatum in bello, humanum barbarumque pectus, prudentiam animosam, pedes gruum vigilantiam, gallinacei cauda victoriam ab hoste obtentam, indicabat. vide Pierium lib.4.c.27.

Symbolum compositio vitiosa non erit: si res, in ipsa figura significante, aliqua, seu naturae, seu operationis [Note: Symbola composita figuras requirunt aliquo ordine, seu naturae. seu etiam oppositionis cohaerentes. Excludunt figurae solo hominum arbirio nexae.] aut etiam oppositionis connexione invicem cohaereant. Ita aquila non tantum cum pullis suis, aut capto lepore, sed etiam cum serpente illam oppugnante recte iungetur Accedunt his illa, quae ex arte atque usu hominum aliquam societatem merentur, ita adamas cum Solis et


page 751, image: s0823

Lunae specie, in annulo Regis Navarrae, propositus, symbolum est amoris, seu potentiae et virtutis perpetim duraturae, ut Gabr. Simeon. embl. 8. Cetera, quae arbitratu solo fingentium copulantur, vel hieroglyphica suunt: ut telum cum palma, id est, victoria bello parta. vel aenigmata: ut sunt tria capita apud Iulium Camillum lupi, leonis, et canis: [Note: (1) Tempus praesens, praet. fut. vel Milet rapax. fortis et fidelis.] ubi lupus praeteritum tempus, quasi iam devoratum, canis praesagus et blandiens futurum, leo terrens affligensque tempus praesens indicat. quam quam ad huius rei significationem hoc aenigma satis definitum non sit. quid enim prohibet, quo minus per haec capita Ducem in bello rapacem; fortem, tamen et fidelem militem, intelligam? certe si clypeo illa, aut vexillo iunxero, id recte ac definite indicabunt. Ut igitur magis adstringam, signo aliquo limitante opus erit. videlicet, aut adiunctis alis, aut clepsydra cui medium caput insistat. aut certe ea lege capita iungentur, ut duo aversa, medium leonis adversum nos spectet. Quid vero, inquies, si plura iungantur, quorum aliqua ut signa, alia comparate significent? eg. hastae in sistens aquila cum fulmine, qua imagine [Note: Praecipua in symbolo figura tralate significare debet, huic alia figurae si accedant ut signa: haec tantum adstringent vim vagam significandi.] Romani se bello orbem superasse profitebantur. Hasta enim tanquam signum, pro bello; aquila, velut Regina, pro Roma urbium domina translate, ut et fulmen, pro vi et celeritate, usurpatum est. Responsionem ex alibi dictis habes. Nempe ad figuram praecipuam animadvertendum esse: quae in proposito symbolica est. cetera enim signa velut adiuncta imaginis substantiam non evertunt, sed tantum certioribus terminis adstringunt. Ceterum aquilae cum fulmine coniunctio prorsus arbitraria non est, alias hieroglyphice sociaretur, sed ratione nititur, quod haec avis fulmen innoxie patiatur. cum hasta vero ex eventu coniungitur, quod Romani aliquando illam hastae inhaerentem bono augurio spectaverint.

Quare, ut una definiam absolvamque regula, quae et quot figurae ad symboli compositi protasin adhiberi possint. Dico quaecumque una comparatione vel simplici, [Note: Una comparatione, vel simplici, vel reciproca, symbolum absolvi debet. Omnis igitur rerum multitudo quam una comparatio, unum etiam symbolum complecti potest.] vel per proportionem, aut oppositionem reciproca, exponi possunt, ad unius symboli naturam spectare, cur vero addam, reciproca, intelliget qui fontes symbolorum non ignoraverit. Una vero comparatione ita exponi poterit


page 752, image: s0824

supra adductum symbolum. Sicut enim aquila princeps volucrum inter fulmina caelorum tuto versatur, quo tamen terrentur et subiunguntur res ceterae animatae: ita roma urbium Princeps inter bellorum fulmina tuto versatur prostratis subactisque nationibus ceteris. Parum tamen ab hieroglyphico hoc symbolum abest. Imo si active usurpare libuerit, ut sensus sit. romam per bellum, velut fulmen, hostes prosternere, Hieroglyphice usurpabitur. Quia haec comparatio non subsistit: sicut aquila per fulmen res ceteras terret ac prosternit, ita Roma, etc. nam aquila nullam habet connexionem cum fulmine, ut quicquam per hoc agat; sed haec coniunctio ex solo veterum instituto ac fictione est, qua illam Iovis fulmina circumferre asserunt. Porro multitudo ac numerus rerum inter se connexarum symboli rationem non destruit, si enim proponas gregem ovium, a canibus custoditum, atque a lupis simul impetitum tamquam imaginem Ecclesiae a Pastoribus defensae simul, atque ab haereticis laceratae, nihil a symbolo alienum dabis. cum, res licet diversae, in protasi et comparatione una per oppositionem cohaerent. Ita et terrae caelique orbes iunctim, uno symbolo licebit proponere atque inscribere etiam opposita. Hinc stat, et inde movetur. quae imago est hominis in vita simul stantis, ac per tempora moti in occasum. Quandoque et plura, ad diversas etiam significationes adhibenda, licebit coniungere: modo in una aliqua affectione conveniant sic Matt. Ursinus Stellam, circinum, pyxidem nauticam et librum rationum iunxit inscripsitque aspicit unam, nempe stellam nauta et pixis ursam, circinator centrum, creditor syngrapham. Haec enim licet idem omnia; aliqua tamen simul diversitate repraesentant. Quod si aliquod signum in symbolo definiens tantum adstringensque comparationem adhibeatur, necesse non est ut illud ingrediatur, quia non per se, verum alterius ratione usurpatur, quam si tantum adstringat, officio fecit satis. Exemplum supra in aquila hastae insistenti habes, ubi hasta tantum nota est, qua indicat aquilam in praesenti symbolo ad bellum ordinati.

His bene observatis, nulla de emblematis compositione


page 753, image: s0825

difficultas supererit: Nam personae hic quamcumque cum rebus seu personis aliis connexionem, seu oppositionem non respuunt: modo aliqua interveniat, [Note: Emblematum eadem quae symbolorum in compositione ratio est: nam res inter se cohaerentes, unaque comparatione absolvenaas complectitur.] quae chimerica non sit, et naturae repugnans, tum eiusmodi quae una comparatione claudi absolvique possit. hieroglyphica vero signa cum adhibentur (quod absque necessitate fieri non convenit) nihil in apodosi significare, sed tantum figurae multis significationibus incertas et vagas ad finitam significandi vim debent adstringere: alias enim non emblematica pure; sed hieroglyphica simul expositio futura est, quae non potest in ean dem protasis unitatem convenire. Ita, ut fingerent emblematice: Nihil tam efferum esse, quod amore domari non posset. Cupidines varii Leaenam circumsistebant, quam alii vinculis constringebant, alii contra offerebant cornu (veterum id poculum) mulso plenum, ut si dicerent. Quemadmodum cupidines illi partim vinculis, partim munere leaenam stringunt; ita, tum vi, tum Amotis illecebris omnis ferocia damnatur. Sic etiam, ut aliorum post mortem interite cum corporibus nomina, aliorum fama superstite in Poetarum carminibus perennate significarent: Semen flumini lethaeo hominum nomina immergere finxerunt, quorum aliis pereuntibus, alia a cygnis exciperentur ad templum Immortalitatis transferenda. Quae imago anceps videri poterit! aenigmatis, an emblematis accensenda? Verum, ne flammis aut templi cogitatio spectantem moretur, in scribenda his titulis erunt, ut infra magis constabit, Lethe, et Templum Immortalitatis. haec enim inventionem ingeniosam nullam habent, ob quam latere suis titulis debeant. His vero cognitis, non admodum difficilis ex comparatione ad apodosin ducetur cognitio. Nam, ut nomina a Charonte in lethen merguntur interitura, nisi cygni eriperent templo Immortalitatis inferenda, [Note: (1) Vatum scriptis multorum memoria aeterna est.] ita mors oblivione multorum sepeliret memoriam: nisi Vates suis illos carminibus aeternitati consecrassent.

Alii, ut mundi salutem duodecim innixam Apostolis ostenderent, columnas totidem orbi terrarum fulciendo subiecere, [Note: (2) Duodecim Apostoli.] ad similitudinem fabulae qua


page 754, image: s0826

mundus Atlanti imponitur. In qua imagine licet altera comparationis pars deficiat mundi scilicet; emblema tamen esse non desinit, cum metonymice contentum per continens significetur, quod alibi, tolerati in emblemate posse, docui. Manum Gabriel Simeonis exhibuit, in arma et libros arae impositos, pecunias effundentem; ut significaret armis vel literis celebres opibus honorandos esse. Sed, de peritis, emblema minus periti est: nam per nummos significare nummos, aut certe quaslibet opes, ut ex parte totum, figuratae non servit imagini: per arma vero et literas armatos, etc. intelligere, per instrumenta aut signa docere, quod est pro imagine principe, usurpari in emblemate non potest. quia ex instituto significat, neque in hieroglyphico, quia apertum nimis. Vitiosa igitur imago est. Multo minus alterius, licet non illepida imago, figurata erit, qui ex Bacchi schola discipulo vas vitreum cerevisia, alterumque vino plenum proposuerat, cum lemmate, Meliora sunt opera Dei, quam opera hominum. nam huic licet ex oppositione sit gratia, tropice tamen per metonymiam, aut metaphoram nihil significat.

Hieroglyphicorum compositio nullam habet difficultatem, quod cum quolibet tot tamque vatia [Note: Hieroglyphica quas libet figuras, sine connexione, admittunt, modo in apodosi per unam aliquam sententiam significatam, cohaereant.] coniungi possint, quot sententia exprimenda postulat, neque enim ulla hic rerum in imagine, sed in sola significatione connexio spectatur. Unde alibi docui, ad hanc sententiam exprimendam. Regem pietate et clementia potius quam tyrannide suos vegere debere, in summo sceptri Aegyptios Ciconiam, infra illud hippopotamum collocasse. Alius, ut illud Cassiodori exprimeret. aegrescit ingenium, nisi Vigilantia reparetur: per accipitrem cor comedentem aegritudinem: per aquilam ovem persequentem, ingenium: per leporem apertis oculis dormientem, Vigilantiam: per ciconiam ramum origani pro medela tenentem, reparationem intellexit. Sed parum ingeniose, quamvis de ingenio: nam, quid tot rerum simulacris et ambagibus opus; ad tam arctam sententiam, ubi verba singula singulis figuris reddantur? Accipiter in Sole sese in novet pennasque veteres excutiat, vel serpens mane sub auroram veterem pellem eruat, et totum pene


page 755, image: s0827

una figura exposuisti, nam accipiter, aut serpens ingenium: vigilantiam ipse cum Sole iunctus, reparationem ipsa actio utrorumque indicat Unde hic sensus exsistit: mentem per vigilias excitari et innovari. quae tanto illustriora sunt, quanto maiorem habent in protasi quoque connexionem: quam licet necessitate non exigant, cum virtute tamen possident. Aptius illud Aegyptiorum apud Pier. Valerianum. qui ut literas Reipub. [Abbr.: Rei publicae] necessarias significarent, fasciculum ex iuncis (unde calamos sumebant) cum appensa sepia (cuius atro liquore scribe bant, utebantur, sub quo cribrum erat, necessitatis indicium. [Note: Aenigmatum compositio cum ex figuris cohaerentibus esis nulla illae sunt.] Verum de his satis.

Superest ut de aenigmatis compositione addam. Et haec quidem primo illa ratione, qua emblemata, construi possunt, ut omnia in protasi imaginis inter se cohaereant, sed tunc lemmate nullo inscribenda, aut subscribenda erunt, ut ab emblematis prima fronte distinguantur. Quale apud Camillum de insig. legitur. ubi venator duobus canibus, albo et nigro, instructus, cervam per loca aspera insectatur. Id est, Voluntas ratione instructa (quae est venator) appetitu duplici irascibili et concupiscibili (velut nigro et albo cane) Virtutem difficili licet via insequitur. Ita Hymenaeum olim depinxere, formosum iuvenem, stantem, floribus et amaraco coronatum, quod virtutum et bonorum morum essent symbolum; dextra facem ardentem, amoris hieroglyphicum; sinistra velum rubeum complexum; quod adstrictae ad solum coniugem, et obvelandae ceteris pudicitiae, esset argumentum. (Cartarius etiam non repudiandis Sacerdotum uxoribus olim tributum asserit) soccis denique croceis indutum: quo comicam magis latique eventus, quam tragicam Voluerunt esse coniugum societatem. Sic etiam Hieronymus Ruscellus cervam candidam inter lauros cum monili, adamantibus et topacis ornato, propositam, vult esse Virginem castam (quod laurus indicat Dianae sacra) puram (quod gemma topacii) et fortem sive constantem, quod adamante designatur. Sed tam minuta in aenigmate non probo, nisi suis lineamentis ita exprimi possint, ut a ceteris rebus discernantur.

Deinde crebrior aenigmatum compositio ex rebus [Note: Aenigma. ex non cohaerentibus figuris composita ab hieroglyphicis aliquando per ipsam expositionem, seu rationem translata significationis distinguida sunt quod eadem Imago et hieroglyphice et aenigmatice non numquam significativa sit.]


page 756, image: s0828

est, sua natura non coniunctis, aut cohaerentibus: ita enim facilius a ceteris imaginum generibus discernuntur, licet cum hieroglyphicis nonnumquam affinitatem aliquam habeant. Ita clavis, quae cum cespite et sphaerula novo Provinciali Praefectio deferebatur, et Pulegium apud Alciatum cum manu occulta propositum, videri aenigmata possent, sed quia non aliter, quam signa repraesentant, primum quidem ex hominum, alterum ex naturae etiam instituto quae signa ab hieroglyphicis non excludimus, nisi a sede primaria compositae imaginis, cum certo et fine obscuritate repraesentant, ut fumus ignem. In priori igitur clavis potestatem, orbis regnum seu Provinciam, cespes annonam denotat, id est, bene administrandam tr adit a pote state provinciam, et annonam curandam. In altero manus operationi, oculus vigilantiae destinatus, providam operationem, tam ex natura quam etiam hominum consensu designat: pulegium vero sobrietatis adversus vinum custos, eandem virtutem denotat. quod ultimum licet ut causa significet, rationem tamen hieroglyphicae imaginis non evertit. Sensus igitur manet. Providendum sibi, sed cum sobrietate rebus utendum Vides, opinor hieroglyphica acuro ab aenigmatis intuitu separanda nonnumquam esse, quod utriusque figurae, et dissolutae in protasi, et obscurae esse possint: licet obscuritate diversa, atque ex ignorantia potius nostra quam rei difficultate exsistente. Unde ex ipsa significandi et exponendi ratione aliquando videndum: aenigma, an hieroglyphicum habeat? Si enim e.g. per manum oculatam, promptum Dei in necessitate nostra auxilium, seu, opem Dei omnia cognoscentis praesentem hominibus sobriis intellexeris, iam aenigma idem erit, quod alio sensu fuit hierogly phicum: quia modo per obscuram exponitur metaphoram, quod per signa antea. Hac enim comparatione uti licebit. Sicut homo per manum promptam, et vigiles oculos opem ferre potest indigentibus, sic Deus voluntate sola et providentia subvenire, etc. Pulegium etiam, ut causa ad plura indifferens, quam in figuris admittimus, servit aenigmati. neque necesse est, ut in dissoluta protasi comparationem eandem ingrediatur: imo hoc ipso, quod dissoluta sit, ingredi nequit.


page 757, image: s0829

Porro aliud compositum aenigma RICCIARDUS ita fere exhibet. Iuvenem placidum et languentem veste superius alba, in ferius nigra, qui Somno diurni nocturnive imago sit. dextra aut cornu transparens, aut dentem elephanti, visu impervium, sustinet, quorum illud veri, hoc falsi somnii figura est. Socii; hinc Morpheus formas hominum; inde Phobetor seu Icelus brutorum, denique Phantasus rerum inanimatarum introducens, velut imaginationi dormientis, illas inscripturus. Simile apud eundem reperies de Deo eiusque attributis hac arte compositum. Lapis erat quadratus, immobilis, immutabilisque Divinitatis, argumentum huic rotundus innixus [Note: Compositae imagines per fontes simplicium distribui, eisdem legibus possunt.] orbis, aeternitatis signum, triangularem pyramidem sustinebat, tamquam Dei trinunius imago, hanc tres sphinges fulciebant, ut Deum, ex quo, ex quo, et per quem sunt omnia, velut aenigmatum omnium subtilissimum propone rent. unum pyramidis latus in circulo, id est, infinito literam
[Gap desc: Greek word]
, alterum
[Gap desc: Greek word]
, tertium N. id est principium, finem et medium salutis nostrae, in eodem Deo reperiri ostendebat. quamquam paulo alitet Ricciardus, per tres sphinges etiam non inepte duas filii generationes, aeternam ac temporalem, et processionem Spiritus Sancti intellexerit. Non inelegans quoque hoc loco erit illa S. Damasceni [Note: Non figurae singulae, verum iuncta plerumque ob connexionem obscuritatem adferunt, tantoque magis grata sunt quanto connexio magis insolens, nimiae tamen et otiosae figurae vitandae] parabola supra in fonte Alienat. strictim recensita.

Ex quibus facile deducitur. Primo composita per eosdem aenigmatum fontes distribui posse, per quos simplicia digessimus, cum ea vel ex proportionaris, vel oppositis, vel alienatis, aut denique alludentibus ad significata figuris componi necesse sit. Dein de hieroglyphica, symbola, et emblemata saepe commisceri in aenigmatum compositione, et licet singula aperta videantur, ex coniunctione tamen obscuritatem nasci, ut figurae tam diversae in unam sententiam coeant. Quocirca quae in exemplis, supra per fontes suos propositis, clariora sunt, suo tamen in corpore, iam integro, obscurantur. Tertio ratiora illa esse, quae res aliqua novitate illustres per compositionem proponunt. ut homo iste alibi a nobis exhibitus, qui unum in fonte, duosque in vultu ac pectore oculos gereret, alterutro horum clauso, de quo vide Heroum symb. lib. 4. Quarto facilem esse componendi


page 758, image: s0830

rationem, si argutam aliquam sapientemque mente sententiam [Note: Omnes figura ad unam sententiam mentis exprimendam conveniunt, obscura quidem, non tamen audaci nimium allegoria.] complexus fueris, quam figuris partim clarioribus ac symbolicis, partim allegoricis ac hieroglyphicis, praesertim illis quae illustrem continent antiquitatis ritum exposueris: ita enim, et lucem aliquam spectanti affundes, et voluptatem secretiora penetrandi inicies; sed cavendum, ne vel otiosis vel nimiis aenigma figuris confundas, tum ne audacioribus ac imperitis allegoriis, quaeque, in oratione propositae, vitiosae effent, obscurare contendas. Talis enim obscuritas non est ingeniosae inventionis, sed arrogantis ignorantiae. praecipuam illa laudem ab ingenio et elegantia merentur, quae membris inter se constant, seorsim quidem acceptis, clarissimis, sed coniunctim, ad unam praestandam sententiam [Note: Solutio Aenigma tum eadem fere retrograda via, qua compositio instituitur. Primo titulus expenditur, qui Aenigmatis adhibetur, ut propositor indicet, qua illud ratione ac lege expe. ni velit. Cum in aenigmate, et materia, et forma, seu ratio significandi varia esse, possit, titulo mens propositoris recte exponitur ita quidem, ut materiam in obliquo casu formam in recto indicet.] obscuris.

Quinto in aenigmatis solutione, eadem via ac methodo (sed retrograde fere) qua in compositione, progrediendum. Videndum ut ex omnibus figuris propositis unam aliquam cohaerentem elicias sententiam, ad quam formandam titulus aenigmatis diriget qui compositori ultimus fuit. Si inscriptum tantum fuerit, aenigma licebit applicare ad quamcumque disciplinam et scientiam tam ethicam, quam speculativam, tam humanam, quam divinam: quamvis communi fere usu ad ethicam ac mores hominum expositio spectet. quin etiam si per comparationem, aut allegoriam exponere cuncta idonec poterit, satisfacturus est. vi aenigmatis enim ad aliud nihil tenetur: obscurior enim allegoria aenigma est, quae uti ex solis symbolis, aut emblematis componi poterit, ita et resolvi. Unde imperiti sunt, et rerum aenigmaticarum ignari, qui in exercitationibus scholasticis exponentem aenigma urgent, ad singula significata auctoritate veterum stabilienda: hoc enim ad hieroglyphica, quaeque ex veterum ritibus vim significandi obtinent, tunc, quando per comparationem adhiberi nequeunt, tantum requiritur: allegoria enim omnis, non auctoritate, sed ratione apra comparante nititur. Qui igitur exponentem voluerit ad apologos, parabolas, historiam, physicam seu naturalium rerum affectiones, poesin seu fabulas, ethicam quoque seu


page 759, image: s0831

mores hominum adstringere, titulo id faciat necesse est.

Cum vero in aenigmate, tam materia, quam forma; sive, tam figurae, quam res significatae variae esse possint, utrumque titulo exprimendum erit: nam, ut dixi, vel rem divinam seu theologicam, vel humanam, eamque, vel naturalem seu physicam, vel moralem seu ethicam significare aenigma poterit: haec igitur non minus significandi ratio, quam figurarum definienda erit. Ita quidem, ut materiae ratio in obliquo, formae in recto exprimatur, ut si habeam aenigma, in quo res naturales per allegoriam ad divinas applicemus, inscribendum erit: Aenigma Physico theologicum, Quod si unam rem moralem u.g. gubernatorem in navi, agricolam in campo, alteri morali, u.g. Regiae moderationi adhiberem, Ethico ethicum appellandum esse. Quod si ex Physicis et Ethicis simul ad res divinas adhibitis constaret, Physico-ethico-theologicum nuncupandum esset. quamquam tunc ita titulum praestaret apponere, ut scriberetur. Aenigma Theologicum ex Physicis Ethicisque desumptum. Unde vitiosa in criptio erit, si titulus sit: Aenigma Physico-parabolicum: quia nihil ad parabolam in aenigmate applicatur, sed ex parabola aenigma qui dem desumi potest, non tamen idcirco parabolicum est appellandum; quia rerum denominationes a forma, non materia desumendae sunt, ut notunt Philosophi; alias enim rem unam, ab alia non distinguerent.

Ita quoque agendum ab aenigmatum conceptore, ne figurae quae proponuntur ignotae sint: ut si Nilum ad [Note: Figura, seu res aenigmatum sua specie notae esse debent, aut opposita rei voce aperire.] umbres, nec crocodilum simul aut Pyramides ex vi significati adhibere possis, nomen fluvio inscribendum erit. Neque enim ab expositore hoc iure exiges, ut coniectura assequatur, cuius tibi fluminis in mentem venerit; nisi alio regionis istius. aut fluminis signo in tabula ab aliis sufficienter distinxeris. His observatis ad praecipuam quae oculis obicitur figuram animum intendes, quam vel ex dignitate ipsius figurae, vel ex medii principisque loci occupatione intelliges, ex hac enim reliqua (nisi imperitus artifex fuerit) dependere necesse est, vel ut adiuncta, vel certe ut coniuncta in rem eandem


page 760, image: s0832

spectantia, Figurae namque, quamvis in protasi dissidentes, in unius sententiae constructione convenire debent. Ita in hac propositione: Prudentia reliquarum virtutum actiones moderatur: princeps locus debetur figurae prudentiam adumbranti, cui aliae figurae tanquam adiuncta accedunt. In hac vero, Prudentia et Iustitia hominis partem superiorem, Temperantia et Fortitudo inferiorem Deo subicit. Prudentia adhuc principatum obtinet a dexteris Iustitiae, tum deinde loco paulum humiliori locandae reliquarum figurae, non quidem, ut adiuncta; sed ordine atque officio coniuncta.

Sexto figurae nullae in compositis imaginibus, praesertim hieroglyphicis et aenigmatis, idem significare debent: nam, [Note: Figurae diversae ad idem signficandum vitiose adhibentur in hieroglyphicis et aenigmate.] ut in oratione vitiosum est, verba idem significantia congerere. Ita magis etiam in delicata hac imaginum poesi, tanquam in nobiliore panno macula eminebit. Sic Piet. Valerianus libr. 43. velocitatis imaginem ex antiquo numo hominem proponit capreae spolio cooperum, sub cuius iugulo fulmen, arcus ab occipitio, ab altera numi parte (erat is Papyrii Cursoris) pegasus ac sagitta Sed parum elegans imago est, cum omnia pene idem significent: nam et pellis capreae velocissimae animantis, et fulmen, et sagitta cum arcu, et pegasus celeritatis argumenta sunt. Sic idem, ut ferociam oppressam domitamque indicet: Taurum cauda surrecta, capite in flexo, laevo crure anterius incurvato, sub querno et laureato stipite, iuxtaque leonino spolio armatum caput proponit, minus tamen imperite, quia ad ferociam simul et submissionem, in eodem tauro, exprimendam, pluribus signis opus, quamquam leonis spolium otiosum esse videatur. Quod de symbolis supra tradidimus, plures aliquando figuras ad rem eandem, diversa tamen significandi ratione, posse concurrere, hieroglyphicis signisque aliis locum habere nequit; quia omnes eadem ratione significant. Neque in aenigmatis; quia inscriptione, qua haec significandi convenientia indicetur, destituta sunt, uti iccirco a recepto significandi usu deflectere nequeant.

Ex hac porro aenigmatum ratione propius inspecta, facile erit illam de aenigmate definiendo inter Fabium


page 761, image: s0833

et Aristotelem controversiam absolvere, quam supra de emblemate proposuimus. nam neque ille, neque hic universim omne aenigma, sed aliquam tantum illius speciem descripsere. Fabius quidem illud, quod pure allegoricum in primo a nobis fonte propositum est: Aristoteles vero illud, quod in altero oppositorum fonte exposuimus. Nos ut omnium fontium aenigmata, exclusis, quae solius tantum orationis sunt, complectamur; ita circumscribimus, Aenigma est imago figurata, ex quacumque re creata ad quamcumque aliam, obscure per allegoriam, significandam traducta. Per hoc, quod ex quacumque re ad quam cumque obscure traducatur, a symbolis et emblematis differt: per illud vero quod obscure per allegoriam, ab hieroglyphicis, quae ut signa repraesentant, obscuritate etiam diversa. Unde cum hieroglyphica in aenigmate usurpantur ex instituto, inter praecipuas figurae significate non debent, sed tantum allegorice per occultam similitudinem: inter adiuncta tamen, quatenus obscura aliis connexione cohaerent, tolerari haec eorum significatio poterit. Hinc aenigma ex hieroglyphicis puris componi nequit. Nisi forte hieroglyphicis, ad multa significanda indifferentibus, constaret, ut supra monuimus: quod tamen vix eveniet, nisi in rebus metaphorice etiam plura significantibus. quae significandi ratio, in aenigmatis potior esse debet; quia natura prior est atre. Unde siquis figuratam imaginem inscripserit, Aenigma Hieroglyphico-ethicum: propria usurpatione, aut aenigma, aut hieroglyphicum non accipiet. Per allegoriam hoc loco intelligo, non tantum continuationem metaphorae, verum etiam metonymiae illius, quam libro quarto in figuratis imaginibus tolerari posse asserui. Haec sufficere de aenigmate praecepta existimamus, dum fuerit qui in rebus obscuris facem aliam accenderit. Nunc paucis de praxi agendum.


page 762, image: s0834

CAPUT LXVII. CORONIS LIBRI Huius. Praxis inveniendi construendique figuratas imagines.

QUatuor potissimum viis ac rationibus figuratas imagines investigare atque adhibere licebit. Facillima ac multis Iconographis trita via est, a quibuscumque rebus ad quascumque res alias morales, aut theologicas, adumbrandas, imagines ducere. Hoc Camerarius, Iunius, Alciatus aliique egerunt. quorum hic, ut eruditionis ac lectionis multae, ex graecis latinisque auctoribus idoneam figurae atque emblemati sententiam aut fabulam ad emblematis usum traduxit, suo etiam elaborata ingenio adiecit nonnulla, ut ex interpretum, Minois praesertim commentatione, facile disces. Altera via modusque est, a variis rebus ad unum aliquod pertractandum argumentum figuras desumere: ad cuius facilem expeditamque copiam, primum naturalia, atqui in illis elementa singula, eorumque, quae nutriunt, animalium, et non viventium quoque percurrere genera, tum ad artefacta, aliquo rerum, si lubeat, nomenclatore proposito, descendere ac scrutari licebit in singulis; num quid suo sese aprum proposito offerat? Feceritne id Catsius in suo emblematum opere, quod de matrimonio est, non habeo affirmare, certe ex omni rerum genere ad fixum sibi scopum egregie plura deflexit, Ego didici expertus, ita brevi tempore, quam multa affluere, argumento id Supetis annuentibus infra patebit. Tertia ratio est, ex rei unius natura affectionibusque expensis ad variam morum instructionem explicate descendere, ut in ovis paschalibus a Patre Stengelio erudite factum. ad quam rem cum felici ingenio, tum folerti studio opus, quo natura, adiunctaque omnia investigentur. Quarta denique ardua ac difficilior ceteris ratio est, ab unius rei descriptione et adiunctis, alterius rei etiam simplicis adiuncta naturamque exponere, quod ut cumque


page 763, image: s0835

a Gulielmo Hesio praestitum in emblematis de fide, ubi citatae proprietates fidei Christianae symbolice explicandae adhibet, pari felicitate atque ingenio

Nos etiam aliquot exemplis hac in relusimus. Materia nobis modo a superis, modo ab hominibus petita est, ut ex nobilissima hac facultate, aliquem utrisque honorem impenderemus. Magnae Dei Matri ex variis rebus, tanquam floribus ad quadruplicem hunc gratiarum fontem coronandum, litavimus. Summo Terrarum Ecclesiaeque Praesidi Innocentio, tum Legato illius Apostolico Chisio ex propriis insignibus, ad eorum vel personas ornandas vel probanda consilia, primitias nostri laboris depromsimus: ita quidem, ut Pontificia columba uni fere Ecclesiae, oliva paci deservirer. In quo ultimae rationis ac viae supra propositae, uti in priori de B. Virgine et Matre Dei, secundae methodi exemplum dedimus; sed cum ea, qua praescripsimus lege, id exsecuti non simus, viaque ac methodus haec Iconographis maxime idonea videri possit, ut quibus ex diversis sere rebus ad unum aliquod scriptionis argumentum vatia figurarum lumina petantur, alio exemplo iam nunc praeibimus, sed absque ornatu omni nude strictimque hoc loco decurremus omnia: forte locus tempusque aliud cultiora eadem proferet. Et quoniam ab arte symbola duci elegantiora, quam universim ex rebus naturalibus credimus, inde auspicabimur. Argumentum ad homines spectabit, qui honoris ac lucri spe aulicae sese vitae ac splendidae servituti addixerunt.

Imagines figuratae aulicam hominum vitam repraesentantes. Primo ex artefactis desumptae.

Figura sit. [Note: 1. Aulae servitus.] aureae compedes pedibus iniectae. Lemma. Auro licet illita stringent. Significatio seu apodosis. Honor splendidus aulicorum, servitus est.

[Note: 2. Onus leve.] Pera viatoris alimenta continens Lemma. Onus leve. Ita officia aulicorum quamvis gravent, levia tamen videntur, quia nutriunt.


page 764, image: s0836

[Note: 3. Ambitio] Molendinum vento agitabile. Lemma. Absque aura quiescit Ita aliqui, nihil agunt, nisi aura et spe honoris impulsi.

[Note: 4. Corruptela.] Axis curruum ungitur, ut facilius promoveatur. Lemma. Ungitur, ut portet. Sic alii in aulis spelucri tantum aguntur et agunt.

[Note: 5. Aulae officia.] Torques aureus collo adhibendus. Lemma. Gravat et ornat. sic aulica officia Principum affeclas.

[Note: 6. In Deo solo quies.] Lingula in horologio solari ad polum arcticum movetur Lemma. Non ante quiescit. Sic nulla hominum inter honores quies, nisi Deum magis, quam mundum spectent.

[Note: 7. Principum favor] Navis in ora maris, velis explicatis, constituta. Lemma. Exspectat ventos. Sic ut in aula magnum aliquid fiat, exspectatur honor.

[Note: 8. Exaltatio cum alterius de pressione.] Duae situlae in puteo concatenatae. Lemma. Hic premitur, dum iste levatur. Nempe in aula alterius casu alter extollitur.

[Note: 9. Brevis honor.] Follis ventum attrahens. Lemma. Accipit ut redat. vel. Haurio, ut exspirem Brevis nempe in hac vita honorest, aut mors illam extorquet, aut fortuna.

[Note: 10. Aula opprimit.] Quadriga in acclivi bovem retrahit. Lem. Cedendum est oneri. Nimirum honorati et onerati nimium, saepe impares in praeceps retrahuntur.

[Note: 11. Casus aulae.] Mallei in mola sublati. Lem. Tolluntur (in altum) ut (lapsu graviore) ruant. Tales multi in aulis Principum subito elati, subito iterum ruunt.

[Note: 12. Casus aulae.] Lampas, quam affusum copiose oleum extinguit Lem. Nimium extinguit, vel nequid nimis. Sic humiles plerumque animae, nimia ebrii fortuna, opprimuntur.

[Note: 13. Laudis aemor.] Tuba militatis. Lem. Absque aura tacet. Ita et in aulis plerique.

[Note: 14. Aula ors dubia.] Vexillum elatum. Lem. Amat colludere ventis. Par aulicorum vita.

[Note: 15. Ambitio.] Formes iuxta igniarios pulveres. Lem. Admove, concipiet flammas. Sic nisi multis fomitem gloriae admoveris, ardorem nullum concipient.

[Note: 16. Ambitio.] Gallus in templorum vertice. Lem. Quo rapit aura, feror. Sic aulicus.


page 765, image: s0837

[Note: 17. Formae non virtute spectatus.] Tympanum, Sine pondere corpus. Ita multi in aulis spectabiles forma, sed animo stolidi et inanes inflatique arrogantia.

[Note: 18. Thraso.] Vas vacuum, quod digito impulsum exploratur. Lem Tinnit, inane est. Ita fere arrogantes in aulis thrasones, ore prompti, mente vacui.

[Note: 19. Arrogantia data est.] Bilanx, una lance, vacua et sublata. Lem. quo minus inest, magis elata est. Ita nempe illi quibus et sapientiae, et virtutis in aula minus est, elatiores reliquis sunt.

[Note: 20. Subesse ut prasis.] Horologium. Lem. Feriar, dum audiar. Ita aulici multa patiuntur dura, ut aliquando ab aliis audiantur.

[Note: 21. Laudis cupidus] Organum. Lem Per auram ad aurem. Ita aulici per honoris auram ad aliorum aures et existimationem de se magnificam connituntur.

[Note: 22. Honore duci.] Sagitta levi pluma ad scopum suum dirigitur. Lem. Quod dirigit, le ve est Ita ventus honoris, qui aulicos ad ardua impellit, levissimus est.

[Note: 23. Exemplo vivere Regis.] Cerae plures eiusdem sigilli imagine formatae. Lem. Vultum formamur ad unum. Sic aulici Principis sui exemplo, vel probi, vel improbi, formantur.

[Note: 24. Donis capi.] Mantica pauperis quibuslibet oblatis impletur. Lem. Omni patet done. Sic fere manus aulicorum ad omen munus patet.

[Note: 25. Inexplebilis.] Infundibulum vasis Lem. Nunquam implebis. Talis aulicorum fere manus est, raro dicit, satis est.

[Note: 26. Aula lauta, vix cauta.] Muscipula, in qua latidum proponitur. Lem Nil lautum absque pericolo est. Sane hoc de aula non minus verum, quam de muscipula est.

27. Rogus et faces mortuales. Lem. Luce hac lux clauditur omnis Nempe in morte cum vita omnis humana gloria, quae ex virtute non est, extinguitur.

[Note: 28. Aula periculum.] In corona Regum Aegyptiacorum aspis erat. Non tanges absque periclo. Nempe ad honores pauci, sine magnis periculis, accedunt.

[Note: 29. Aulae non cuivis patet.] Sera cum fasciculo clavium appenso. Lem. Non cui vis pateo. Aula et honor tanquam sera est, illi panditur, qui favore Principis tanquam clave utitur.


page 766, image: s0838

[Note: 30. Casus aula.] Pila in altum sublata recidens. Lem Vi sublata residam. Ita qui ex aulis per vim ad honores obtruduntur, levi momento recidunt.

Imagines figuratae ex rebus naturalibus petitae. Ex terra, rebusque terrestribus, de eadem vita aulica.

[Note: 1. Vitia aulae magna.] Mons minor umbras dat minores, quam alius iuxta grandior. Lemma. Minor umbra minoris. Nimirum humilioris conditionis homines vitia plerumque minora, quam grandes honoratique in aula habent.

[Note: 2. Thraso.] Platanus magna umbra fructu nullo est. Lem. Nil praeter umbram est. Sic multi thrasones aulici, absque omni virtutis fructu, magnifici videntur.

[Note: 3. In magnes parva virtus.] Montes magni in vertice nudi ac steriles. Lem. Summa sterilescunt. Nimirum magnitudo multorum a sola mole est, sed rupes steriles sunt.

[Note: 4. Regum] Cotona regalis in horto. Lem. Ne tange, caduca est, vel. Propior non placet odore. Nempe Regibus qui propius adest, aut offendit aut offenditur.

[Note: 5. Gratiam exspectare.] Rosa clausa. Lem. Exspectat solem. Sic favorem Regis aulici, ut floreant.

[Note: 6. Aula non emendat.] Fucus et Scarabaeus in rosa. Lem. Quid purpura prodest? Nempe ignavis et sceleratis hominibus. Ad gravius exitium aula et honores ducunt.

[Note: 7. Aulici ex favore pendent.] Lilia mane clausa. Lem. Sine sole latemus. Quibus fortuna et Rex favet in aulis, hi assurgunt, neglectis saepe melioribus.

[Note: 8. Hono enecat.] Arbor hederis cincta et consumpta. Lem. Ornat. et ene at Talis honor aulicorum.

[Note: 9. Honor verus a Deo.] Ramus ab arbore divisus et exarescens. Lem. Perdo divisus honorem. Nimirum quisquis a Deo et bonorum stirpe separatur, denique et inter homines honorem amittet.

[Note: 10. Honor res anceps.] Minores arbores sub umbra maioris latent. Lem. Iuvat, atque nocet. In tempestate enim et hieme prodest; aestate nocet. Sic et vita aulica corpori non raro prodest, nocet animae.


page 767, image: s0839

[Note: 11. Mors honore privat.] Arbori in autumno folia decidunt. Lem. Nudat hiems. Sic mors omnes tollit honores.

[Note: 12. Aula dolosa.] Cepa plurima habet involucra. Lem. Vix satis evolvas. Sic aula, eiusque politica et mille fraudibus involuta vita.

[Note: 13. Arrogantia.] Cucurbita inter cucumeres eminet, Lem. Nemo magnus nisi comparatus. Qui in aula vivunt, magnos se in servitute putant; quia praesunt parvis.

[Note: 14. Arrogans inanis est.] Spicae vacuae inter alias elatiores esse solent. Lem. Vacua altior exstat. Sic in aula magis arrogantia efferuntur, virtute minus praediti.

[Note: 15. Origo hominis.] Rosae inter fimum illustriores. Lem. Qua sis ab origine spectes. Nimirum ut rosa a fimo et tetra, sic et superbus in aulis Satrapa saepe de trivio est; sed Asperius nihil est humile, cum surgit in altum.

[Note: 16. Regem observare.] Solsequium, sen heliotropium quod solem sequitur. Lem. Hoc pendio vultu. Ita aulici in omnibus Principis sui voluntatem et nutum observant.

[Note: 17. Latere tutum est.] Cochlea, seu domiporta caput exscrens facile conteritur. Lem. Tutius illa latet. Nempe publica aulicorum vita minus tuta, quam privata est.

[Note: 18. Virtute magni fimus.] Fuci inter apes maiores, sed absque melle Lem. Non mole, sed virtute. Nempe aestimandi homines in aula et honoribus tumide educati.

[Note: 19. Virtus aulam fugit.] Magnes ferrum attrahens. Lem. Respuit hunc aurum. Nempe virtute maxime praediti honorem au lasque respuunt, quas minus probi ambiunt.

[Note: 20. Fallit Species.] Upupa avis pulcherrima in stercore humano nidulatur. Lem. Nimium ne crede colori Nempe splendidus aulicorum habitus foedos non rato mores occultat.

[Note: 21. In aulis foeda latent.] Pavo turpi pedum colote ac vocis sono, stellata in cauda superbit. Lem. Foeda tegit, pulchrisque superbit Ita aulici sordida splendidis obvelant, et foeda vitia exornant purpura.

[Note: 22. Aulici Dominis plaudunt.] Gallus oriente sole concinens. Lem. Applaudo diei. Ita ambitiosi aulici in omnibus suis applaudunt dominis, ut qui honorem et commodum, quod ab illis exspectant, venentur.

[Note: 23. Ex aula bonum et malum.] Araneus et apis eidem flori inhaerentes, haec quidem mel; ille venenum colligit Lem. Idem non omnibus


page 768, image: s0840

idem est. Sic probi ex eadem aula et honore, qui allis venena praeber, mel virtutum ipsi colligunt.

[Note: 24. Vivere ex alieno.] Muscae ad fusum potum advolant. Lem. Alieno victitan. Sic aulici.

[Note: 25. Lucrum ex aula.] Sanguisugae pedibus adhaerent, ut impleantur. Lem. Ut satier. Ita ad infima quaevis se aulici submittunt, ut satientur etc.

[Note: 26. Aula excaecat.] Noctua in Sole. Lem. Offundit tenebras. Nempe improbi ad aulas et honores admissi facile excaecantur ab hac luce.

[Note: 27. Aula stultus nocet.] Vespertilio in lucida corpora vesperi impingit; aliae etiam aves noctu loco pulsae in faces involant. Lem. Nocet hic fulgor. Sic et multis parum sapientibus fulgor aularum et honoris.

[Note: 28. Elatio.] Pulex in vino speculari maior se ipso videtur Lem. Ne crede vitro. Fortuna aulica vitrea est, qua maiores sibi aliqui videntur, quam sunt.

[Note: 29. Aula spe fallit.] Canis in aquis umbram carne, quam ferebat, maiorem, tanquam praedam affectatus, amittit quod habet. Lem. Et decipit umbra. Nempe aulici honorem opesque, quas in aula saepe sectantur, prodigunt.

[Note: 30. Aulica vanitas.] Cancer a luna dependet, ac cum eadem accrescit. Lem. Vacuum, sine lumine, corpus. In multis aulicis vix quicquam dignum praeter habitum, et aulicum fastum reperies, sine quo ornatu et favore Domini, nihil essent,

[Note: 31. Aulicis dandum.] Canis in arrio domus latrans. Lem. Offam praeba, tacebit. Dandum aulicis etiam, ne obsint.

[Note: 32. Politi ci in aulis.] Speculum. Lemma. Omnem induo vultum. Tales politici hoc tempore aulici.

[Note: 33. Dura in aulis ferenda.] Struthio camelus ferrum et lapides digerit. Lem Suasit multa fames. Durissima quaeque ab aulicis aequo animo digerenda.

[Note: 34. Ambitio perdit.] Lampyrides igne, quem ambiunt, comburuntur. Lem. Multos color ipse fefellit; vel scrutator maiesiatis opprimetur a gloria. Ita multi dum improvide honorem aucupantur, antequam potiantur, intereunt.

[Note: 35. In morte spretus aulicus.] Equus mortuus. Lem. Nuper honori, nunc horrori. Sic morte sublati proceres aulici.

[Note: 36. Arregans aulicus.] Scarabaeus. Lem. E fimo ad caelum. Sic nonnulli


page 769, image: s0841

ubi e fimo ad aulam et caelum emerserunt, etiam aquilis, ut Scarabaeus, id est viris summis, molesti sunt.

[Note: 37. Elatus deprimitur.] Talpa prodiens in solem, opprimitur. Lem. Quid caeco cum sole; Latuisse hominibus stupidis, et ad virtutem caecis, sine honore, prodest: nam tales in luce illa deprehensi saepe inglorie occumbunt, terrae, ut erant, filii.

[Note: 38. Ex humili emergens superbit.] Eruca tandem, ut papilio, evolat. Lem. Et vermis induit alas. Nimirum et terrae vermes inter honores elati homines efferuntur, mox rursum in vermes abituri.

Ex aqua rebusque aquaticis, de materia eadem.

[Note: 1. Aula periculosa.] Navis in flumine iuxta mare. Lem. Tutior in parva. Supple: navigat alnus aqua. Nempe et in aula maius periculum, quam vita privata.

[Note: 2. In explebilis.] Mare in quod flumina varia influunt. Lem. Nunquam satiabitur. Raro aulicum reperias, qui oblatis muneribus et honoribus contentus vivat.

[Note: 3. Aula inquieta.] Mari tempestate turbato, inscribitur. Magnum aequor, magni fluctus. Ita vita aulica multis perturbatio nibus obnoxia.

[Note: 4. Leves maxime elati.] Molaris in aequore mergatur, super et arundines natent. Lem. Leviora natant. Nimirum inanes plerumque et levioris naturae homines arroganter se in aulis prae reliquis efferunt, graviores probioresque subsidunt et negliguntur.

[Note: 5. Potentes opprimunt.] Mare per ripas exundans. Lem. Me copia ripis extulit. Nempe honorati saepe opibus et honore suo ad opprimendos imbelliores utuntur.

[Note: 6. Facilis Principum offensa.] Navis in mari tranquillo ludens. Lem Nimium ne fide sereno. Ita neque tranquillis in aula rebus nimium est fiden dum, facile enim offenditur.

[Note: 7. Aulici evanescunt facile.] Bulla in mari. Lem. Et levis et brevis est. In aula qui subito extolluntur et arroganter in flantur, subito etiam opprimuntur.

[Note: 8. Potente, opprimunt.] In mari pisces parvi a magnis captantur. Lem.


page 770, image: s0842

Maioris minor est cibus. Sic potentes fere in aulis subditorum sudore et impensis aluntur.

[Note: 9. Aula excaecat.] Cephalus ad faces in navi propositas exsilit ac capitur. Lem. Minus hac in luce videmus. Ita aulici ad suam perniciem nonnumquam, aulicae vitae splendore excaecantur.

[Note: 10. Aula premit.] Piscis escae in hamo propositae inhiat. Lem Quod pascit, hoc enecat. Nimirum aula, quae multos alit, etiam multos fallit, et vel animum vel corpus opprimit.

[Note: 11. Aulici variabiles.] Polypus pro loci diversitate colorem murat. Lem. Scit servire loco. Ita aulice viventibus necesse est, aut enim decipiunt, aut decipiuntur.

[Note: 12. Damnant damnandi.] Spongia. Lem. Mundat et inficitur. Sic Proceres aulici, qui aliis regendis iudicandisque praeficiuntur, corrigunt in aliis culpas, in se non raro admittunt.

[Note: 13. Spoliant spoliandi.] Eidem inscribere licebit. Plena exprimitur. Ita nonnulli Procerum, dum alios avare opibus emunxerunt, ipsi denique a Principe emunguntur.

[Note: 14. Divitum mors grata.] Cygnus morte imminente concinens. Lem Moriturus placet. Nimirum divites aulici nunquam magis placent multis, quam dum moriuntur.

[Note: 15. Magnorum filii degeneres.] Ranae nascentes ex putrido ad ripam semine, sole lucente et educente. Lem. Claro de partre propago. Tales saepe magnorum filii degeneres, nam Heroum filii notae.

Ex aere et igne rebusque aeriis et aetheriis, codem spectantibus.

[Note: 1. Elati cadunt.] Nubes in aerem a vento elata. Lem. Mox resoluta cadet. Nempe qui levi favoris impulsu in aulis efferuntur, facile rursum decidunt.

[Note: 2. Potentes patientur.] Fulmen in summos montium apices vibratum. Lem. Feriunt summos. Supple ex Seneca, fulmina montes. Si non in praesenti vita, saltem extremo iudicii die magnis metuendum: nam potentes potenter tormenta patientur.

[Note: 3. Simulatio virtutis.] Arcus seu Iris caelestis versicolor. Lem Fictos gerit ille colores. Sic multi in aulis politica simulatione, ii videntur, qui minime sunt. Fucata illorum virtus decepit.


page 771, image: s0843

[Note: 4. Superbus in aulis.] Vesica vento inani inflata. Lem. Sine pondere magnum. ita nonnulli in aulis honore et auctoritate magni, sed animo leves et inanes sunt.

[Note: 5. Ambitio.] Ventus totam silvam minores maioresque arbores impellens. Lem. Omnes hac tangimur aura. Nimirum omnes honoris avidi sumus. licet magni magis impellantur.

[Note: 6. Violentum nihil diu.] Ventus sub terra inclusus ea perrupta emergit in altum. Lem. Fit via vi. Sensus est quosdam per vim certa officia et dignitates occupare, sed nullum violentum diuturnum est.

[Note: 7. et] Ventus incensae aedis flammam ad vicinas aedes impellens. Lem. Incendia nutrit. Nempe ambitio honoris et regnorum in uno saepe homine vicinos late populos bellis et incendiis vastat.

[Note: 8. Ambitio perdit.] Ventus turres arboresque maiores evertens cum minorum oppressione. Lem. Magna rapit, parva obruit. Ita ambitiosi aularum incolae pares ferre non possunt, quos dum impetunt, per illorum ruinam subiectos etiam evertunt.

[Note: 9. Elatio unius depressio alterius est.] Sol sub eclipsi latens. Lem. Officiunt lumina luminibus Ita aulici unius provectio ad honores, alteri obest, officitque.

[Note: 10. Elatio unius depressio alterius est.] Stellae sole oriente lumen suum amittunt. Lem. Maior minores obruit. Sic in aulis Principum etc.

[Note: 11. Nimium in vitio est.] Ventus nimius extinguit, moderatus alit ignem in facibus Lem. Omne nimium obruit. Sic qui in aula omnia appetunt, nimio ambitionis vento impulsi saepe obruuntur.

[Note: 12. Elatus.] Fumus in altum elatus. Lem. Et hic alta petit Sic quantum vis a vili origine obscuri, levesque, ubi auram spemque nacti sunt, efferuntur.

[Note: 13. Mors omnes aquat.] Focus extinctus Lem. Cinis est quod ante mianbat. Ita aulicorum splendor in morte iacet. Vel Rogo inscribatur, Sola favilla manet. cetera vanescunt.

[Note: 14. Mors arrogantis.] Fax extincta solum post se foetorem relinquit. Lem. Cum foetore perit. Ita fere arrogantes improbique aulici.

[Note: 15. Gloria evanescit.] Ignis camino licet inclusus tamen erumpit. Lem Nequit ille teneri. Nempe, ut ignis, sic terrena gloria retineri nequit, quin evanescat.


page 772, image: s0844

[Note: 16. Sors nimia aula incerta.] Sol ardentioribus radiis brevi nubes tempestatemque causans. Lem. Magnus fulgor brevis est. Vel in meridie cum lemmate. Summus deficit. Nempe sors aulicorum cum nimio illis honore blanditur, brevi deficit.

[Note: 17. Indigni in honore.] Corvi et noctuae in sole. Lem. Non omnes aquilae. Sensus est, non omnes qui honore velut luce cincti videntur, capaces esse.

[Note: 18. Aulae species fallit.] Papilio lucernam circumvolat. Lem. Cave tangas. vel species praeclarae fefellit. Nempe multorum pernicies et ruina fuit aulam et honores attigisse.

[Note: 19. Aulae species fallit.] Facibus noctu accensis cancri e cavernis provocantur mox capiendi. Lem. Educit et seducit. Multos scilicet species decora aulae et gloriae.

[Note: 20. Aulae species fallit.] Fatui ignes in aere circumacti. Lem. Praelucet in aviae. Honor multis in avia vitiorum praelucet.

[Note: 21. Aulae decus clades subditorum est.] Ex domo incensa clarus ignis emicat. Lem. Non sine clade micat. ita multorum honor aliorum subditorum clade alitur.

Emblemata de eadem materia.

Expedita haec via, qua incessimus, est ad facilem magnamque figurarum habendam copiam. Hinc vero et emblemata et aenigmata cogere promptum etiam volenti fuerit. Si enim artium instrumenta, tum elementa quatuor, per quae investigando progressi sumus, ea lege considerer, qua humanas sibi actiones coniunctas habent, emblemati serviet, si plura inter seconfuderit, ad unam aliquam sententiam figuris diversis exprimendam, aenigma constabit.

Vis ex artefactis in hac materia emblemata? Mores actionesque hominum circa haec instrumenta percurre. Ubi forte non inepta erit illa Regis parabola, de qua Damascenus in vita Barlaam, qui postquam a fratre atque aulae proceribus derisus esset, quod viris religiosis sordido in habitu apparentibus magna honoris et venerationis signa exhibuisset, fratri quidem per fatalem tibicinem, ut moris, denuntiari mortis horam iussit. qui cum improviso nuntio territus, supplex pulloque in habitu


page 773, image: s0845

mortis sententiam deprecaturus adesset. Rex ad fratrem versus. Tunc inquit, hanc mortem tanta submissione deprecaris, et mihi pro aeterna id morte agenti indignaris? hi nimirum quos ego venerabar et praecones et deprecatores huius mihi apud Deum sunt mortis. Simul aulicis convocatis duas cistas ad hoc instructas proponebat. unam auro inductam magnoque foris excultam pretio, alteram pice ac bitumine ad foeditatem usque illitam. deinde optionem suis facit alteram ex utriusque eligendi. omnium oculi et vota ad inauratam spectabant. subinde exhibitis clavibus utramque reserari iussit, sed illa auro oblita, ut primum patuit ingenti cadaverum foetore omnium nares perculit, altera vero gemmis, cimeliis, odoriferisque rebus omnium rursus sensus oblectabat. tam ornata intus, quam foris turpis. Tales, Rex inquit, illi horrido asperoque in cultu viti erant, quos proxime venerabat, vasa quae pretiosum continerent thesaurum, [Note: 1. Mens pulchra sub squalido habitae.] . non ut aulicorum plures videntur vasa omni foris cultu ornata, intus foedissima. [Note: 2. Mens foeda in bysso.] Ita Rex ille pulchro schemate de aulicorum simul vanitate, et virtute in honoris contemptoribus abdita emblema proposuit.

Licebit et urticularium proponere, vento ex utre dulciter modulato suos, qui iuxta assiliant, choros ducentem. Lemma sit, tandem hic, aut ille fatiscit. Nempe, vel utriculator, vel utet, aut tibia [Note: 3. Superbia evanida.] vel ipsi etiam saltatores. Ita inflatis ventoque honoris ludentibus aulicis, dum placent, applauditur: verum aut ipsi denique fautoribus, aut fautores ipsis desunt.

Ita ab aliis etiam naturalibus rebus, prout usum humanum involvunt, emblemata petuntur. Sic adolescens tabaco pascatur. [Note: 4. Gloriae non satiat.] cum inscriptione: Non saviabitur. nempe qui honoribus pascuntur, illis tamen expleti satiarique nequeunt. Vel exstructi foci fumus in oculos excussus eliciat lacrimas cum lemmate. [Note: 5. Honor causa doloris.] Lacrimas saepe excutit. Nimirum honor multis causa doloris exstitit, licet ut fumus evanescat.

Sed absolvo, cum mei propositi non sit, per singula imaginum genera exemplis datis incedere, longo nimium, et inutili fortasse labore. Tantum symbolis iuvat


page 774, image: s0846

insistere? cum illa, ut dignitate prima, sic fons ac materia quoque sint reliquarum imaginum. Iam ad aliam methodum quam primam supra fecimus, utpote reliquis multo ampliorem, venio,

CAPUT LXVIII. Imagines ex rebus diversis ad diversam rerum moralium significationem ductae, ac per suos fontes distributae.

Qui abundare figuratis imaginibus voluerit, exemplo [Note: Imagines figuratae quemadmodum ex obviis quibusque rebus colligendae.] Alciati ab oblatis passim rebus, ad quamcumque disciplinam, illam praesertim quae morum est, illustrandam uti poterit. Dabo hic in symbolis nonnulla, quae dum superiores imagines investigarem, sese, aliud licet spectanti, obtulerunt; neque enim in tam copiosam segetem de industria falcem immittere volui, breviter tamen per suos fontes oblata digeram.

Ad fontem proportionatorum spectabunt.

[Note: 1. Paucis contentus.] Regulus in suo nido. Lemma. Parva avis, et nidus est. Nimirum humiles paucis egent.

[Note: 2. Genus incertum.] Vespertilio. Lem. Quod genus? unde demo? In ambiguae stirpis homines.

[Note: 3. Querulus.] Crepitaculum. Lem. Morve stridebit. In querulum et impatientem.

[Note: 4. Docilis.] Tubae sonum Echo reverberat. Lem. Audita refert. Ita docilis iuventus.

[Note: 5. Gratus.] Hirundines alvi sordes extra nidum egerunt. Lem. Parcitur hospitio. Id est, illi qui te fovet, et alit non est ingrate respondendum.

[Note: 6. Vitare quod suades.] Nola extra templum eminer. Lem. Quo voco, non venio. ita multi concionatores.

[Note: 7. Causidici avidi.] Aranea in tela. Lem. Exspectat muscas. Ita saepe causidici et Iudices praesident.

[Note: 8. Offendere.] Canis echinum impugnat, sed laedicut, subscribe. Ne curvis dextram inice.

[Note: 9. Fames condit.] Canis ad offa. Lem. Ieiunus fert omnia venter.


page 775, image: s0847

[Note: 10. Fame impelli.] Uter in flatus. Lem Venter auribus caret. Difficile est esurienti famis solacium verbis facere.

[Note: 11. Tribulatio pascit] Panis in mensa. Lem. Per multas tribulationes. Supple oportet nos intrate in regnum Dei, eiusque in caelo mensae adhiberi.

[Note: 12. Fratrum rixa.] Duo galli in eodem pugnant fimeto. Lem. Fratrum quoque gratia rara est.

[Note: 13. Fames vigil.] Cattus ad foramen muribus in vigilans, et venter vigila: e docet. Nempe plerorumque vigiliae et curae ob ventrem curandum adhibentur.

[Note: 14. Poenitentia [(transcriber); sic: Poenitia] .] Coepe Lem. Evolves non sine fletu. Nempe conscientiam sceleribus implicatam.

[Note: 15. Pauper.] Cochlea seu testudo sub tecto. Lem. Ubique domi. Tales religiosi pauperes.

[Note: 16. Arte natura proficit.] Arbor fructibus insiticiis diversis ornata. Lem. Naturam ars excolit Uti in arboribus, sic in hominibus.

[Note: 17. Auxilium mutuum.] Duo lapides molares iuncti fruges comminuunt. Lem. Nil solus aget. vel alter ius sic res altera poscit opem. Ita in homine anima corpori, aut voluntas intellectui, aut operatio sanae cognitioni iungenda est.

[Note: 18. Anime in corpore supra corpus.] Rota in terra quiescit, a qua tamen abest. Lem. Absum, in quo quiesco. Ita anima nostra in corpore quidem quiescere, ab illo tamen abesse debet.

[Note: 19. Oper avari nullae.] Adiantum herba semper sicca etiam sub pluvia Lem. Non habet, hoc quod non habet Nimirum herba pluviam, avarus opes, Hoc tamen cum sequenti, alienatis potius tribuendum.

[Note: 20. Ebrius.] Roraria herba etiam sudo caelo madida, vel etiam spongia. Lem. Ubique madet. Talis homo potui ac ebrietati deditus.

[Note: 21. Pueri minimi.] Psittacus in cavea. Lem. Ut didicit, loquitur; Sic puerilis aetas. Idem per avium pullos quibus mater praecinit, figurati poterit.

[Note: 22. Sensus sensum trahit.] Rotae duae per axes connexae. Lem. Errante uno errat et alter, Ita, vel uno sensu errante, errat et alter, intellectu, etiam voluntas, vel socius socium errantem sequitur,

[Note: 23. Mors omnia claudit.] Pyramis uno denique lapide clauditur. Lem. Lapis omnis clauditur uno. Sic quicquid in hac vim congesseris,


page 776, image: s0848

opum, et aedificaveris, uno lapide sepulcrali absolves.

[Note: 24. Multi in ampla domo.] Ampla domus in qua mures, feles, canes, et c. Lem. Ampla domus, multi hospites.

[Note: 25. Adversa roborant.] Ferrum ignitum aqua mergitur, Lem. Robur dat ignis, et unda. Sic adversa robustum faciunt proborum animum, et virtutem augent.

[Note: 26. Ingenia tarda tenacia.] Vasi oris angusti sensim affunditur. Lem. Tarde carpit atque refundit. Sic ingenia tarda quae comprehendunt, diu retinent, secus, quam prompta

[Note: 27. Amici ollares.] Ciconia. Lem. Ver reddit, quam bruma fugat. Sic amicus ollaris; etc.

[Note: 28. Advocatus auro habetur.] Horologium rotis et ponderibus actum. Lem. Sine pondere mutum est. Ut gratiam sui faciant opemque ferant causidici, auri opus est pondere.

[Note: 29. Calumniator.] Muscae exulceratis equi humeris insidentes. Lem. Tantum ulcera lambunt. In calumniatores invidos, qui tantum defectibus aliorum pascuntur ex D. Basilio.

[Note: 20. Angeli scelere fugantur.] Apes fumo ex suis alvearibus, columbae foetore suis e sedibus pelluntur. Lem. Cedunt coactae Ita Angelus bonus ab hominum societate per sceleris fumum ac foetorem pellitur. Ex eodem

[Note: 21. Discordiae resp. [Abbr.: res publica] perit.] Musica instrumenta ruptis chordis inutilia. Lem. Ruptis, perit omnis gratia chordi. Sic in familia aut republ [Abbr.: re publica] ruptis dissensione cordibus, nil recte geritur. Ex Orig.

[Note: 22. Oppressus Deum spectet.] Flamma a fumo obsepta premitur. Lem. Exspirat nisi respiret. Sic facile anima tentationibus oppressa succumbit, nisi his patefactis ad Deum respiret. Ex D. Basil.

Ad fontem oppositorum revocantur.

[Note: 1. Haeretici mitiores fallunt.] Saccus lana oppletus, in quem machina bellica exoneratur. Lem. Cedendo resistit. Ita haeretici et scelerati homines qui admonitiones sanas, velut per lusum, admittunt, maxime iis, dum cedunt, resistunt. Ex D. Basilio.

[Note: 2. Calumniator dum laedit laeditur.] Sagittarius emissis in rupem sagittis reverberarisque laeditur. Lem. Laedentem laedit. Ita calumniatores


page 777, image: s0849

invidi, dum in probos fortesque offendunt, ipsi laeduntur.

[Note: 3. Fide aemissa perit. gratia.] Vespertilio et bubo oriente sole caligant. Lem. Videntibus non caecis. scilicet sol oritur. Lux Christus est, quae caecis haereticis ac peccatoribus non oritur.

[Note: 4. Peccatum haeret.] Umbra corpus in sole obambulans sequitur. Lem. Nihil est, tamen haeret ubique. Ira peccatum animae haeret, ut umbra corpori. Ex codem.

[Note: 5. Homo aut caelo aut orco natus est.] Ex eodem ligno patibulum fit et statua. Lem. In honorem vel contumeliam. Ita homines partim ad honorem et gloriam aeternam, partim ad confusionem moriuntur.

[Note: 6. Nobiles feriantur.] Equus pinguis in prato, macilentus gravi onere pressus. Lem. Fortissimus otia ducit. Ita fortissimi quique in hominibus otiantur maxime.

[Note: 7. Sanctorum disparitas.] Candela in sole. Lem. Lux magna minorem ob ruit. Ita sancti in comparatione Christi, sunt, quasi non sint, quo intuitu sese etiam submittunt.

[Note: 8. Vindictae cupidus.] Globus incendiarius. Lem. Rumpar, modo rumpam. In vindictae cupidos.

[Note: 9. Adversa prosunt.] Aqua ex angustis fontium fistulis altius exsiliens. Lem Quod premit, elevat. Sic adversa.

[Note: 10. Disciplina patiens.] Cithara. Lem. Feriar, dum audiar. In discendi avido, ut aliquando doceant.

[Note: (11) Paupertas iuvat.] Candela emungitur. Lem Dum tollis, auges. Sic dum rerum terrenarum cura, aut opes etiam tolluntur externae, internae virtutum dotes augentur.

[Note: 12. Deo fisus in Labore.] Circinus, Lem. Hinc fixus et inde movetur. Ita qui in orbe ad fidem et virtutem convertendo laborant, mente Deo fixi esse debent, dum corpore moventur.

[Note: 13. Virtus et invidi.] Fumus ab igne surgens. Lem. Hunc gignit, et ob ruit ignis. Sic virtus invidiam et excitat, et extinguit.

[Note: 14. Iuvenes senescunt.] Arbores quinae sensim adultae magis et grandes. Lemma grandioribus inscribatur. Quod sumus hoc eritis, fuimus quandoque quod estis. Convenit in senes, qui iuvenes hoc schemate et oratione alloquantur.

[Note: 15. Poenae seria corrigit.] Urticae. Lem. Non tange, vel opprimo. Ita sunt, qui leniter tacti rebellent; graviter, sese submittant.

[Note: 16. Qui regunt reguntur.] Horologium. Lem. Dirigo, et dirigor. Nimirum nulla potestas in mun do est, quae maioribus pote


page 778, image: s0850

statibus subdita non sit. Ad praedicatores tamen verbi Dei proprie spectat.

[Note: 17. Calumniator repressus.] Canis pulices insectans. Lem. Mordentem mordet. Ita illi, calumniatoribus suis respondent, et pari eos perstringunt morsu.

[Note: 18. Eleemosyna ditat.] Molendini lapis farinam commolens. Lem. Quo plura profundit, plura capit. In hominem erga pauperes imprimis liberalem.

[Note: 19. Vino venus alitur.] Calx, quo plus aquae affunditur, magis exardescit. Lem. Ignes humor alit. Sic frequens, vini praesertim, potus ignes vitiorum nutrit.

[Note: 20. Paenitentia.] Velum navis madidum, quo opportunius promovetur. Lem. Gravat atque levat. Sic peccata paenitenti et lacrimanti magdalenae et onus sunt, et stimulus ad maiorem virtutem.

[Note: 21. Gratia Dei.] Flos ad solem versus. Lem. Aspice, ut aspiciar. Sic anima peccatoris ad Deum versa, ipsius favore et aspectu hoc meretur, ut superis et caelo digna sit.

[Note: 22. Moriens beate.] Ignis sub cineribus abditur. Lem. Sepelitur ut vivat. In bene morientes.

[Note: 23. Aemuli dispares.] Pica et Philomela canunt. Lem. Musica discors. In dispares aemulos.

[Note: 24. Subditi caute tractandi.] Vas figulinum in lapide, et lapis alius in vase. Lem. Semper periclum. Ita si duri subditi nimis molliter, et molles nimis dure tractentur.

[Note: 25. Hostis et amicus miles timetur.] Cattus et mus iuxta, caseum. Lem. Metuendus amicus et hostis, vel Defensor par hosti, Nempe talis hodie militia est, ut, qui defendunt, etiam laedant.

[Note: 26. Moderatio.] Arcus. Lemma. Nec rigor, nec laxitas placet. Nempe, moderata in omni re durant.

[Note: 27. Felicitas damnosa.] Alea feliciter proiecta senis omnibus, Lem. Nunquam bene, etiam cum bene. Nam omne lucrum, quod cum virtutis iactura fit, damnum est, non lucrum.

[Note: 28. Miles sine animo.] Larva adterren das in agro aves. Lem. Multa minatur, pauca ferit. Ita multi in militia laruatae tantum cum pugnatur, umbrae sunt.

[Note: 29. Hostes inter et amicos.] Lupus hinc, inde canis ad ovile. Lem. Custodit uterque. Ita Ecclesiam tam haeretici Lupi, quam. Pastores boni tuentur, ut proficiat.


page 779, image: s0851

[Note: 30. Hostes inter et amicos.] Serpens et anguilla. Lem Parvo discrimine distant. Saepe hostis ab amico discerni externa specie nequit.

[Note: 31. Vindicta auctori noxa.] Apis aculeo in manum infixo mortua concidit. Lem. Mea me vindicta peremit. Quo illud in mortalibus spectat: Neminem laedi nisi a se ipso

[Note: 32. Amici divites praeceaunt.] Crater Philotesius. sive aurens vino destinatus, Lem. Laudatur vacuus, sed plenus amatur. Ita fere amici probi ac pauperes tantum laudantur, sed divites amantur.

[Note: 33. coniugum praeceps amor perit.] Sol sub umbra declinatur. Quaeritur, absens, sed praesens fugitur. Ita fere coniuges.

[Note: 34. coniugum praeceps amor perit.] Ignis ex humido ligno aquam fumumque elicit. Lem. Parit ignis aqua Nimirum amor immaturus frequentes deinde lacrimas elicit.

[Note: 35. Et Magnis sunt naevi.] Sol in eclypsi Lem. Quisque suos patimur manes. Nempe, et in magnis viris magni saepe defectus apparent.

[Note: 36. Rust ci asunt, et aluntur.] Bos in campo pascens. Lem. Ut edatur, edit Sic humiliores rustici sunt Dominorum et nobiliorum alimentum.

[Note: 37. Scientia inflat.] Novacula in cote. Lem. Obtundit, et acuit. Sic literae multae erudiunt simul, et excoecant plures superbia, ut Luthero factum et Calvino.

[Note: 38. Dissensio officia in una damo diversa.] Organum pulsatur. Lem. Quot capita, tot sententiae, Ita cum vulgus excitatur, et commovetur. Vel, Non omnia possumus omnes. Sic religiosi in una domo, aut ordine.

[Note: 39. Finis in domo relig. plurium idem.] Horologium rotis diverso oppositoque motu volutis. Lem. Diversa via est, sed meta eadem. vel Me tam properamus ad unam, sic in familia, Re. aut domo religiosa, diversi licet diversis officiis ad unum scopum debent collineate. Sic et vita diversorum diversa in eadem mortis meta absolvitur.

[Note: 40. Amor consumit.] Taeda, quae a sua flamma consumitur, Lem. Quod alo, me perdit. Sic ignis impuri amoris illum perdit animum, a quo fovetur.

[Note: 41. Subsit praefuturus.] Malleus fabrilis cuditur. Lem. Ut cudam, ante cuder. Sic qui aliis recte imperare, aut formare alios volunt, ante eos formari et imperium ferre necesse est.


page 780, image: s0852

Ad fontem alienatorum adhiberi possunt.

[Note: 1. Homo defectibilis.] Canis uno pede claudicans. Lem. Etiam quaternis. scilicet claudicat, significat multis subsidiis nixum hominem, tamen deficere.

[Note: 2. Regnum praeposterum,] Gallina in fimeto concinit. Lem. Regnum praeposterum. Tale est, ubi regnat femina.

[Note: 3. Hostis non spernendus.] Bos a culicibus exagnatus. Lem. Hostem ne sperne minorem Ille enim saepe alios numero praesidentes fugavit ac prostravit.

[Note: 4. Coactum obsequium,] Campana. Lem. Sine verbere cogat. Tales qui coacti ad officium veniunt.

[Note: 5. Musivi potores.] Gallus bibit. Lem. Cantores amant humores. Nam melius cantat diluto gutture gallus. Musicorum imago est.

[Note: 6. Imperitus gubernator.] Asinus ad lyram. Lem. Non omnia possumus omnes. Ita adhibendi non sunt in Rep. [Abbr.: Re publica] ad praecipua officia, nisi cum delectu viri probi et eruditi.

[Note: 7. Vitia occultantur.] Nux vel pomum a vermibus exesum. Lem. Multa videntur, quae non sunt. Ita ornatae mulieres, procique culti, vitia occulta regunt.

[Note: 8. Voluptas nocet.] Ursus in quaesiti mellis fovea mergitur Lem. In melle mors Sic in voluptate.

[Note: 9. Mulier foetet.] Papavera florida Lem. Nata oculis, non naribus. Ita mulier compta; sed foetens.

[Note: 10. Opes in divite amantur.] Cattus aquis adhaerens, ut pisces captet. Lem. Pisces, non flumen imat. Tales fere divitum amici, non homines, sed opes sequuntur.

[Note: 11. Suspicio Reges crudeles facit.] Canis intra villam latrans. Lem. Timet et timetur. Timidi enim, ut fertur, canes maxime latrant. Ita Reges suspiciosi et timidi plerumque subditos acerbi sunt.

[Note: 12. Haeretici infidi.] Vulpes ad gallinarium Lem. Malus ianitor. Tales haeretici ad catholicorum societatem admissi: et advocati fraudulenti.

[Note: 13. Christus totus in parte hostia.] Speculum confractum singulis partibus adstantem genium repraesentans. Lem. Tantum latet sub fragmento, quantum toto tegitur. Ita et in venerabili Eucharista.

[Note: 14. Liberalis.] Uter per unam inflatus fistulam, pluribus refundit sonum, Lem. Multis reddit, quod accipit uno. In


page 781, image: s0853

liberalem convenit, qui centimanus in dando est, vel etiam in dissolutum, qui bonum, quod Deus per intellectum aspirat, per sensus rursum effundit ac prodigit.

[Note: 15. Finem respicere.] Canis foramen transiturus baculo caudae transversim alligato tenetur. Lem. Respice finem. Sic multi tantum quae praesentia sunt, vitant, incommoda, secutura negligunt.

[Note: 16. Mora periculo a.] Vulpes cauda in hieme piscans, ut fieri memorant, Lem. Periculum [(transcriber); sic: Pericum] in mora. nam congelati in aqua cauda poterit. in eos qui periculoso astu rem aggrediuntur.

[Note: 17. Docti a morte vivunt.] Calamus anseris. Lemma. Mortua loquor. Nempe docti homines suis post mortem scriptis loquuntur.

[Note: 18. Aptari cuivis.] Larva. Et pulchris, et turpibus apta. Ita etiam purpura Regibus ad virtutes et vitia servire potest.

[Note: 19. Nimium in vitio est.] Seges tenera nimio imbre prosternitur. Lemma. Ne quid nimis ita facile prolem corrumpit et obruit nimia parentum indulgentia et profusio.

[Note: 20. Illudore simplicibus.] Simia felis unguibus castaneas nuces e prunis eximit. Lem Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. In illos qui alios simpliciores ad pericula obtrudunt, ut ipsi vitent.

[Note: 21. Vafer. Prudens.] Amphisbaena in cauda et fronte caput ferens. Lem. Caput est ubi cauda putatur. In hominem vafrum ac duplicem, vel. In fine caput. De prudente finem considerante.

[Note: 22. Peccator non latet.] Phasianus capite in nives abdito selatere putat. Lem. Sic non latebis. Sic quomodocumque stultus peccator se abdat, Dei oculos latere nequit.

[Note: 23. Vitae religiosa expertis dulcis.] Ovis amato absinthio gaudet. Lemma. Non cuivis palato, sed meo. Ita dura vita religiosorum multis desipit, sed probe assuetis dulcis et grata est.

[Note: 24. Dura ferendo mitigas.] Struthio ferrum concoquit. Lemma. Mihi cibus aliis pernicies. Ita eadem adversitas patienti homini ad salutem, impatienti ad ruinam est.

[Note: 25. Vulnera Christi sanant.] Balsami liquor scisso plantae cortice promanat. Lem. Aliis mea plaga medetur. Ita vulnera Christi nobis medicina sunt.

[Note: 26. Homo instabilis.] Arbor inversa a vento radicibus erectis ramis in terram defixis Lem. Stare diu nescit. Talis arbor homo


page 782, image: s0854

est, qui radicem omnis motus et vitae in capite habet, brachia et pedes velut rami terram spectant; hic nunquam in eodem statu permanet.

[Note: 27. Proximo non sibi vivere.] Cribrum, quod farinam secernit a siliquis. Lem. Meliora profundit. Talis homo est qui omnem curam proximi saluti impendit, suam negligit, contra qui facit, vanno similis est, qui effusis paleis frumentum retinet ac meliora reservat.

[Note: 28. Peccator in tenebris.] Unspertilio et noctuae. Lem. Noctem verterunt in diem. Ita haeretici, et peccatores.

[Note: 29. Avarus eget.] Asinus panibus onustus tribulos vorat. Lem. Qui maxime abundant, egent maxime. Tales videl. avari sunt.

[Note: 30. Ictus improvisus.] Ardea falconem sibi incumbentem spiculo oris sub plumis abdito configit. Lem. Quandoque supremus venditur, vel hosti ne fide iacenti.

[Note: 31. Artis praestantia.] Sciurus in cortice flumen traicit. Lem. Quo natur anequit, ars pervenit.

Ad fontem allusionum reduci poterunt.

[Note: 1. Voluntas et gratia iuvant.] Arbor accrescens. Lem. Solque solumque facit. Sic nostra voluntas et Dei gratia nos in bono promovet.

[Note: 2. Pulcher sed improbus.] Salix magno flore, sed nullo fructu. Lem. Flos tota dos est. In florentem aetate, sed absque fruge adolescentem, vel in formosam, sed indotatam sponsam.

[Note: 3. Scriptor se consumens] De vipera in partu venter dilaceratur a proprio faetu. Lem. Dum paream, peream. Talis scriptor est, qui valetudinem suam libris vulgandis impendit.

[Note: 4. Homo hostis homini.] Lupus pisci alium minorem lupum devorat. Lem. Homo homini, videlicet, lupus est, alium devorans.

[Note: 5. Adversa docent] Canis flagello imminente ad obsequium coactus. Lem Quae nocent, docent, Ita homines per adversa a Deo immissa saepe ad officium revocantur.

[Note: 6. Vitandi infames.] Corvus in patibulo. Lem. Hic niger est, hunc tu Romane caveto. In hominem infamia notatum.

In hoc genere tamen, ubi sententia praesertim luditur, facilius emblemata aut aenigmata, quam symbola reperies.

[Note: 7. Medicus ex lotio docens.] Sic Medico utinam aegri exploranti recte inscribes.


page 783, image: s0855

Lucri bonus odor ex re qualibet. rem et sententiam Imperatoris lotium vendentis, spectando.

[Note: 8. Hostis nunquam spernendus,] Homini contra apes in vadentes pugnanti inscribatur. Nec Hercules quidem contra plures.

[Note: 9. Pastor servit.] Pastori in agro magnum ovium gregem pascenti, inscribe, Maximum dominium, maxima servitus

[Note: 10. Vitiosus comptus.] Cadaveri quod pro funere ungitur. Non bene servit. semper alet, qui bene semper olet.

[Note: 11. Obaeratus.] Avi in visco, et homini ad aerarium haerenti. Lem. Haec visco, fisco ille tenetur.

[Note: 12. Mercator Eleemosynarius.] Multimano Briareo una manu danti, pluribus accipienti inscribatur Dominus Ita enim fere Dominus quivis solet, pauca date, ut multa accipiat.

[Note: 13. Venerem fugiens vincit.] Hyppolyto a Phoedra sese avertenti, inscribatur. Virtute fugabit, ex quo Lemmate resoluto fiet: virtute fuga abit.

[Note: 14. Daemon libidine tentat, Imagines figur. ex optimis quibusque auctoribus colligi facile possunt.] Porcis D. Antonium infestantibus inscribatur. Orcus in porco est, vel Ulyssis sociis in porcos versis, adde; saepe procus porcus est. Porcus enim faedae libidinis imago est.

Maximam in hac facultate copiam pariet, bonorum auctorum lectio ad exemplum Alciati, qui fere omnes, quo ingenio praestantiores, et maiorem scriptis libris (in quovis etiam orationis genere, sacrae, profanae, ligatae, solutae) laudem sunt assecuti, hoc magis illustri schematum ornamento eminent, non eo solum, quod orationem cultam variamque, sed etiam scribendi argumenta ad persuadendum imprimis reddit idonea. In profanis aliquot nobis exempla Ovidius facile sufficiet. Hic ut suadeat coniugia ex hominibus aequalis fortis aetatisque feliciora esse, hoc symbolo utitur, in Epist. Heroid.

[Note: 15. imparium coniugium fere infelix.]

Quam male inaequales veniunt ad aratra iuvenci,
Tam premitur magno coniuge nupta minor.
Non honor est. sed onus, species laesura ferentes.
Si qua voles apte nubere, nube pari.


page 784, image: s0856

Hoc si picta figura exprimere lubeat. Impates magnitudine boves in eodem aratro sub iugo copula, et inscribe Malum par quod impar est.

Ita pluribus ex Ovidio locis apta erues symbola, aliquot exemplis praeibo, notata ante symboli figura, adiectis subinde versibus.

[Note: 16. Amoris principiis resistendum.] Ignis in domo emergens extinguitur affusis aquis. Lemma. Principiis obsta. Apodosis loco distichon eris ex Epist. Heroid. In caecos amatores.

Dum novus est, coepto potius pugnemus amori:
Flamma recens parva sparsa resedit aqua.

[Note: 17. Fidendum cum delectu.] Navis mergitur in mari. Lemma. Fide, sed cui vide. natatores.

Arte laboratae merguntur in aequore puppes:
Tu tua plus remis brachia posse putas?

Ovid. ibid.

[Note: 18. Amor neglectu facilius vincitur.] Fax manibus iactata magis accenditur. Lem. Agitata crescet.

Sic cum amore non pugnandum, sed contemptim negligendus est.

Vidi ego iactatas mota face crescere flammas;
Et vidi, nullo concutiente, mori.

Ovid. de Am. l. 1.

[Note: 19. Tempus exspectandum.] Cruda poma et uvas immaturas vi manus avellunt. Lem. Immatura resistunt.

Ita suo quaeque tempore res aggredienda est.

Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis?
Pomaque crudeli vellis acerba manu?
Sponte fluent matura sua; sine crescere nata.
Est pretium tardae non leve vita morae.

Ib. l. 2.

[Note: 20. Voluptas.] Piscis ex hamo captivus pendet. Lem. Tenet atque tenetur. Sic voluptas,

Saucius arrepto piscis retinetur ab hamo:
Non bene de laxis cassibus exit aper

[Note: 21. Dotes hominum diversa.] In agro hinc per colles spectentur vites, per valles frumenta. Lem. Non omnia possumus omnes.


page 785, image: s0857

Nec tellus eadem parit omnia vitibus illa:
Convenit, haec oleis, hic bene farra virent.

l. 1. de Art.

[Note: 22. Sors versa.] In hieme spinae absque rosis. Lem. Spina, sed absque rosis In sortis et rerum varietatem.

Nec semper violae, nec semper lilia florent:
Et riget amissa spina relicta rosa.

l. 2. ib.

[Note: 23. Pugnax.] Accipiter alias aves infestis unguibus rostroque impotens Lem. Semper in armis.

Odimus accipitrem, quia vivit semper in armis,
Asperitas odium saevaque bella movet.

[Note: 24. Affectus aetate formantur.] Arbor cui inscribatur. Virga fuit, ut res naturales, sic affectus nostri aetate magis in valescunt, in principio in validae. Vel fonti inscribe. Crescit eundo.

Nascitur exiguus sed opes acquirit eundo,
Quasque vehit multas accipit amnis aquas.
Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas,
Sub qua nunc recubas arbore, virga fuit.

Ib.

[Note: 25. Nonnumquam fructus respondent.] Navis, quam venti destituunt, et ager rata messe. Lem. Et iuvat, et fallit.

Fortuna videlicet et labor impensus.

Credita non semper sulci cum fenore reddunt.
Nec semper dubias adiuvat aura rates.

Ib.

[Note: 26. Senium infirmat.] Equus oneribus aetate pressus succumbit. Lem. Non plus ultra.

Dum vires annique sinunt, tolerate labores,
Nam veniet tacito curva senecta pede.

Ib.

[Note: 27. Otiosa vita sine fructu.] Arbor foliis hieme nudatur. Lem. Turpis sine fronde. Sic vita hominis otiosa quae sine operibus tanquam frondibus et fructibus est.

Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus,
Et sine fronde frutex, et sine crine caput.

Ib. l. 3.

[Note: 28. Cedere, opportune vincere est.] Tauro indomito inscribe. Cede, ut vincas. Sic insane furentibus aliquid cedendum, et concedendum dum opportune cogi possunt.

Dum furor in cursu est, currenti cede furori:
Difficiles aditus impetus omnis habet.

l. 1. de Rem.


page 786, image: s0858

[Note: 29. In parvis vis magna saepe.] Vipera taurum morsu laedens, vel canis aptum sustinens. Lem. In parvis vis magna frequenter.

Parva necat morsu spatiosum vipera taurum;
A cane non magno saepe tenetur aper.

Ib. l. 2.

[Note: 30. Bonis non abutendum.] Face domus accenditur. Lem. Et utile laedit. Nimirum rebus bonis, ipsisque adeo virtutibus abuti possumus.

Igne quid utilius? siquis tamen urere tecta
Comparat, audaces instruit igne manus.
Eripit interdum, modo dat medicina salutem:
Quaeque iuvet, monstrat, quaeque sit herba nocens.

l. 2. Trist.

Paria ex aliis sese Poetis offerent. Emblematum exempla ex eodem auctore supra dedi. Aenigmata etiam reperientur, ut siguris pictis exprimere lubear, quae libro 3. Am. idem canit.

Quid iuvat ad surdas si cantet Phineus aures?
Quid miserum Thaemyr in picta tabella iuvat?

Et illud

Curia pauperibus clausa est, dat census honores.
Inde gravis iudex inde severus eques.

Vel illud lib. 1. de arte.

Vina parant animos faciuntque caloribus aptos.
Cura fugit multo diluiturque mero.
Tunc veniunt risus, tunc pauper cornua sumit,
Tunc dolor et curae, rugaque frontis abit.

Per primum tardi ingenii homines, per alterum imperiti iudices, per tertium vini vis et potentia.

Hactenus sparsim quaedam ex materiis diversis exempla delibavimus, nunc ordine praecipui fontes imaginum figuratarum ita discutientur, ut paucis et plcrumque in margine, ipsa significatio indicetur magis quam exponatur, ne aliorum minium ingenio diffidere videar, simulque brevi compendio multa decurrem.


page 787, image: s0859