24 January 2004 Ruediger Niehl
TEI header added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


page 0, image: s001


[Gap desc: illustration]
FAMILIARIUM ARGUTIARUM FONTES IACOBI MASENII E SOC. IESU. COLONIAE AGRIPPINAE, Sumptibus HENRICI ROMMERSKIRCHEN Bibliopolae, Anno M. DCC. XI. Cum Privilegio Sac. Caes. Maiestatis.


page 0a, image: s002

Figurae hujus brevem expositionem reperies Lib. 2. cap. 1.

Ad Benevolum Lectorem.

AMice Lector, quod aliquanto prolixius, quam requirere praecepta haec visa sunt, exemplorum narrationi sim immoratus, Tua factum est gratia; tum ut in familiari humanae conversationis usu, eruditam tibi ex varia historia suppeditarem disserendi, moresque aliorum ex argutis Sapientum dietis formandi copiam; tum ut hac varietate oblectarem, atque ab illa avocarem levitate, ac petulantia, quae in familiares Congressus, quantumvis Christianorum hominum, sese ingerit, animumque juxta ac sermonem pestilenti quadam contagione inficit: tum denique ut hos excuterem e manibus libros, qui inter jocos salesque inverecundos Veneris spargunt lenocinia, proborum hominum as Principum, statuumque in vita Christiana diversorum famam existimationemque vulnerant. Quidquid igitur mihi per varias historias oberranti venustum simul argutumque occurrit, hoc in suos distributum fontes, ea Lege exhibui, ut et sua origine innotescere, et grata posset exemplorum amoenitate delectaere.

Praeceptionibus inhaerere pressius non lubuit, sed hasper nudas plerumque exposui regulas, quod easdem in Epigrammatum dedissem Argutiis magis explicatas. Ad quas pleniorem instructionem desiderantem remitto Et qveniam facetiae et sales suam ab his fontibus vim venustatemque derivant: quid deceret maxime ac dedeceret,quidque inprimis ad convivia honeste jucundeque transigenda faceret; disserere aliquanto accuratius, illud libro primo, hoc tertio placuit; ut vulgatissimis in vita familiari vitiis hoc qualecumque meum studium opponerem: ne joci tam inarbane, convivia tam dissolute tractarentur, ut qui ad haec convenirent, pene sine animi vulnere non discederent. Ad quam rem si quid hoc meo labore contuli, fave, et fove.