Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
AMice Lector, paucis instituti abs me operis rationem accipe. Inter aliquot annorum studia Humanioribus Musis atque Adolescentum instructioni consecrata, nonnulla observare coepi, quae faciliorem ad hanc facultatem aditum facerent. Haec ut publicae utilitatis facerem, communis et hominibus et literis excolendis impensus amor suasit. Praelusi hac argute loquendi Arte, iis quae de Martialem sum usus, sunt Ausonius, Bahusius, Ovvenus, Bidermannus, Antonius Stratius . Ex quibus hausi copiosius. Parcius ex aliis, ut
EPigramma, Latinis inscriptio,
EPigramma compositum
AD epigramma plerique argutam brevitatem, cum Plinio requirunt: et quandoque in uno verbo hanc exhibent, ut si quem
Ausus vero etiam idem cum Catullo est, ttigesimum versum excedere, exemplo rarius imitando, cum quantum a justa brevitate deflectit, tantum a venustate sibi proptia degeneret. In Elegiaco certe a distichis usque ad pentasticha, haerere re plerumque, rarius usque ad decasticha excurrere cupiam. In Epodis tamen, Phaleuciis, Anacreontaeis, Scazonticis, Jambicis, [quae etiam carminum genera, imprimis tamen Hendecasyllaba, ac Jambos usurpare licet:] longius aliquanto evagari poteris, ut exemplis obviis intelliges. Ceterum brevitatis illa ratio praecipua est; quod uno velut intuitu oculis subjici epigramma debeat, ut ipsius indoles ac pulchritudo, quae in argutia potissimum consistit, facile penetretur.
ARgutia, quae est altera epigrammatis proptioras, et veluti anima, et caput reliquorum, quae adhibentur, aliquid, praeter opinionem ad praedicta conjungit, tanrumque in epigrammate pondus habet, ut illa sola absente, reliqua jaceant, praesente vigeant. Sed et tantam adfert difficultatem, ut paucis in hac invenienda excellere, optimis caerera Poetis, concessum fuerit: qua etiam raritate plus admirationis, laadisque apud omnes reperic. Quare ad argutiarum fontes aperiendos novo labore, atque intentato, quod sciam, hactenus incumbemus: ubi nonnulla ante praecepta de habitu, et exercitatione adjecerimus. De partibus enim materiae, ac quantitatis frustra disputabimus, cum simplex nullas habeat, sitque tantum rei expositio Compositum vero, de quo hicagitur, praeter prorasin et epitasin, sive propositionem rei, et conclusionem (quae tamen ordinem, tit supra monui, Legesque Enthymematis non servant) nullas necessario partes admittit.
ALibi poesios habitum universim in decenti compositione collocavimus, quae licet in brevi metro, necessaria tamen imprimis est, ut postulatam omnibus hoc carmen suavitatem obtineat, quid vero ad decentem venustatem, quid ad compositionem requitatur, brevitatis studio hic transeo, et studiosum Lectorem ad generales Poesios nostrae praeceptiones propediem, si visum Superis, exhibendas remitto.
DEcentem venustatem illud epigtamma assequetur, quod rebus moribusque exprimendis maxime propria lineamenta exhibet; quod amoena blande, ridiculaurbane ac facete, humilia aut gravia stylo metroque ad humilitatem aut gravitarem idoneo exprimit. Cujus et rerum, quae seribuntur. et styli metrique, quo scribitur, diversitas, non oscitanter tibi erit expendenda. Nam ubi illa attigeris, quorum voluptas sensum aliquem demulcet, ut hortorum fontiumque amoenitas oculos, conviviorum suavitas gustum, Musicae dulcedo aures capit: medio charactere scribendum est, tropis sigurisque ludendum, in hendecasyllabis, atque Anacreonticis potius, quam alio carminis genere, idque etiam copiosius, quod haecsensuum oblectamenta sine fastidio animum teneant: non perinde arque in ceteris; nam ubi eae desunt illecebrae, Lector morae impatiens, ad finem Epigrammatis properat, ut salibus argutiaque sese oblecter. In gravibus igitur atque atrocibus et festinare magis et minori verborum luxuria versaridecet; majestate tamen rebus non prorsus impari, si illatae illae sint: autvehementia, atque acrimonia, si indignae, nam et his aliquando Eopdis, frequenter vero Jambis, Scazontibusque ad supremum, exurgere characterem licebit, neque subito filum abrumpere. Denique in mediocribus, quaeque exornativifere sunt generis, Epigrammati multo maxime usitatis, infimo seribendi charactere Poeta, infra elegiae etiam dignitatem, acquies, et; vec ambiriose, aut vetustate obscurabir, aut ficta novitate inficiet. Pura erit, vulgaris, sed et latina: culta, sed cum neglectu. Cum enim omnis Epigrammatis venustas ac gratia in argutia opportune explicata versetur: nihil obscurum
NUmerum requitit, non heroice in medium versum prosilientem, ut, Inferni raptoris equos, nec polyfyllaebis, spondeisque nimis extensum, languidumve suis in fine trisyllabis: nec crebris clision ibus reta: datum, sed facili lenique excurrentem passu: nisi mores forrasse asperos, aut scelera indignante versu inserueris, exprimasque. Sed de his alibi fusius.
LIcet Epigrammatici, natura magis, quam arte formari credantur; tamen quod haec ars hucdum non satis tradita, natu: a magis, quam arte elaborata hactenus Epigrammata prodiere. Unde et Epigrammatici plerique hac in re jejuhi, et prorsus rari, qui in eadem materia prolixe luderent, per omnia sese rerum genera effuderunt potius. ut aliquod argutae scriptionis argumentum occuparent, casu magis, quam arte prompti. Audivi alicujus in hoc, studio egregie versati, Scriptisque epigrammatis clari, operam definito tempore postulati, se negabat ille, sed omni in re ac tempore Epigrammaticum esse: industrium se hic sine fructu saepe, fructuosum sine industria fuisse, studium hoc, absque studio tractandum affirmabat Videlicet naturae, non arti obsequebatur.
Ars multo est certior, licet quandoque naturae perfectionem non assequatur, multo copiosior: quod expensae, ad praecepta materiae argutiarum non ubique possint esse infecundae. Ut proinde in una etiam eademquere, artis beneficio, vario argutiarum genere ludere possis: scriptis praeceptionibus, exemplisque, lisque ad certa capita fontesque revocatis praeibimus. His authores alios suaserim ad jung endos, eorumque Epigrammata, ubi vim aliquam adferent, ad hos fontes revocanda. Imitatione deinde insistent iis, quae maxime in hac varietate arriseriut exemplis, atque aliquam per singulos inventionum fontes expendent materiam, abesse hic labor a profectu, ac magna denique facilitate, et copia non poterit, imo hinc oratix nis omnis, seu ligatae, seu solutae condimentum aliquod, ac plenum voluptatis ornamentum consecuti sunt, non modo ad sales ac sacetias, sed gravissimas etiam sententias insigni pondere aut actimonia vibrandas. Quae res mitifice excitatis Audientium animis influit.
QUos authores imitationi praefiges? Inter veteres, Catullum, Martialem, Ausonium habes. Hunc optat Scaliger ob ineptiam, asperitatemque, Epigrammata nunquam dedisse, Catullum languidum, coactum, impudicum censet, denique peculiarem Epigrammatis virturem argutandi, hunc non sempet assecutum, Martialem nunquam omisisse asserit. Utinam de hoc vere! illud certum est, victos a Martiale reliquos; in quo tamen maximus ejus laudator Lipsius, jure decimationem aliquam admittit. Gyraldus vero nimis severd: quaedam se tantum ex toto libro lectione digna selecturum asserit. Nos ur de eximio Poeta facillimum et judicium, et emolumentum Lectori esse queat, dicta pleraque ab eo arguta per apertos nobis fontes digeremus, omni, ut breves facilesque simus, luxurie praeputata. Catullus, qui Martialem in vitiis, ac scurili praesertim levitate ubique superat: in duabus tamen virtutibus, puritate ac suavitate sermonis, quamvis hebetes figat aculeos, non superatur. Inter recentiores, qui quidem sunt casti, Bahusio nihil vidi argutius, Bidermanno nihil tersius, quanquam neque Antonio Stratio suae desint argutiae, quorum exemplis non raro usus sum. Non~nulli quorum nomen praetereo, illam, quam in genio laudem sunt assecuti, lascivia corruperunt. Qui cum Martiale clament. Lasciva
GEneralissima argutiarum descripito est: praeter, aut contra exspectationem allata, vel eonclusio, vel sententia. Non quaevis tamen: sic enim ubique fere stuiti epigrammara conderent. sed quae rationis nitatur adminiculo, ac recepro aliquo loquendi usu. Quod fiet, si, vel causam tibi inexspectatam alicujus effati, facti, aut cujusque rei Poeta afferet, ut Martialis cum dixisset.
Causam addit non exspectatam.
Vel si rei, facto, dictoque posito, aliud inopinatum connectit. Ut
Ex his quid concludat attende.
Utrumque in eodem Epigrammate expressit idem Martialis. Ubi de ipsa Publii Catella, scite depicta, sic ait.
En inexspectata ratio, cui mox factum subjungitur.
Pergit et majus opinione subjungit:
Addit
Res igitur omnis, de qua in discutsu agitur, vel contra axspectationem est: ut si de Gigante dicturus videbar, de Pygmaeo inferam aut etiam contrarium hujus faciam, ac Pigmaeum Giganti aequem, vel praeter exspectationem est, ut in plerisque supra ex Martiale ad ductis: nam praeter opinionem est donari tantum divitibus: rufo prae ceteris malitiam tribuit. Vel denique par omnino exspectationi est, ut infra illam subsistit Ita si judicem donis corruptum dicam autexul. tantem in lubrico abrium lapsum esse, nihil exspectationem aliorum fallam. Et hi solum Discursus ab Epigtam mate dissiden Ubi enim minus autcerte illud, quod vulgusassequi animo, ac praeoccupare poterat sequitur, nullus admiranoni locus est. Quo fit, ut quod aliis ingen iis rarum atque argutum, aliis obvium, nec Epigrammate dignum videatur. Unde diversissima de uno Martiale, atque iisdem saepe versibus, diversorum judicia. Sed hanc litem facile diiudicabimus, ubi suis Epigrammata fontibus, naturaque ac indole distinxerimus.
QUidquid in discursu exspectationem fallit, ex quatuor potissim um fontibus manare existimem. Aut enim rebus aliquid tribuen dum, quod cum illisprimafronte pugnare videtur: aut contra separandum alienandumque quod illis familiare ac proprium censebitur, alio minus proprio saepe in locum subrogato: aut cum alia re minus exspectata, in comparationem erunt adducendae: aut denique in verbis, vel rcbus ipsis erudite ludendum. Quid praeter haec exspectationem nostram magnopere possit fallere, nondum hactenus occurrit. Ex his quatuor fontibus, omnem, quae de Epigrammatis est subtilitatem, arguriamque facile hauries. Hoc certe postquam animo calamoque excepissem postquam, ut subjiciam, modis suis, visque eriam exemplis a me deductis illustrassem: nihil deinde in Martiale aliisque Epigrammatis, ad has regulas ex pensis, argutu~reperi, quod ad illos fontes non reducerem. Quanquam ita ruditer eos designasse parum sit, nisi propius varia exemplorum propositione ac distinctione intueamur, via quoque ac methodo praecamus: ingenremque, quae hinc manat argutandi copiam exemplis ab cadem materia petitis diducamus ac tum
SI mate: iam Epigrammatum, in qua versantur, spectes, eorum duo potissimum genera reperies: unum omicum, seu ridiculum: tragicism seu grave alterum: quotum utrumque ad argutandi subtilitatem idoneum est Et hoc quidem plus adinitationis: illud plus leports continet: hoc giavioribus in actionibus, illud in levioribus versatur: hoc in verborum ac senten tiarum aeumine: illud in rebus moribusque hominum fingendis carpendisque est frequens. Quod prae alio Mattiali placuisse est visum Satyrica tamen passim copia, ac mordacitate luxurianti; cum Epigrammaticus instar apis sit, quae mox, ut insedit aculeumque fixit, avolet: Salyricus, vulturis instar, praedae ad lanienam im moretur. Ridiculum hocfacetiarum [ita Cicero appelat) genus, cum et oratori nonnunquam conveniat, ut vel Advetsarium lacessat, argutequeipsius mores configat: vel lepore aliquo dicendi, ut audientium animis torporem avertat, non desidiorea Cicerone Lib. z. de Oratione est pertractatum, Graecorum ad hoc ingeniis uso. Sed neque repertum ex iis quenquam qui satisfacerit, neque satisfacturum se esse praesenti scit. Quia tamen nihil illo legi hac in re diligencius, operae pretium fecero. Si rebus illum ex emplisque suis, meis tamen non raro verbis, ut copia, obscuritasque nonnunquam deviterur, adducam.
CAesar apud Cicer. z de Oratore. postquam duo statuisset esse facetiarum genera: quorum uttumque quidem cum voluptate, alterumtamen sine tisu esset: quod res etiam graves Attico lepore elegantiaque ad voiuptatem atque admirationem facete condite liceat. De ridiculo illo tanium loco acturus, nullam se aliam de jocis artem praeter illam, quae in Rhetorica uc Dialectica communia disserendi praecepra tradit, habere fatetur: quod de iisdem inventionis locis, et joci, et seria eivantur, iisdem tropis fi urisque exornentur.
Monet vero, Oratori cavendum, ne ad nimiam scurrilitatem ab urbanitate in facetiis deflectat. Porro faceriarum (nos argutiarum nomine plerasque censemus:] alias in verbo, et sermonis genere, ali s in re, seu animi sententia collocat. Illarum quae in sermone sunt, novem modos, ac veiuti specios statuit.
Primo est amphibo logia, quae vel in verbis est conjunctis: ut cum Terentius apud socios Titium absentem excusater, quod cum brachium fregissa diceret, qui suspectus crat de sacris signis noctu confractis. Unde quod de brachio ejusproprio dici videbatur, ad statuae brachium spectabat. Vel in uno etiam verbo reperitur ut cum de servo Granius, eum non esse sextantis. Quod vel signifieabat, eum non sextante nummo aestimandum: vel non esse sextant is, id est servis aequalibus comparandum. Sed prioris generis plura sunt Ita paulo supra dictum illud de Africano. Capu: magnum est. Quod quanquam de authoritate ipsius; tamen de capitis deformitate accipi poterat. Sicut illud Neronis, de furaci servo Nihil illi domi esse obsignatum. Ad fidelitatem primaf: onte spectare videatur cum illum omnia claustra perfringere ostenderet. Taleillud Sex tii ad Appium. Manus lava, et coenabis mecum. id est, furtis abstina, ne manus tibi sint piceatae. Et qui dem ambigue dicta arguti ssima, Cicero ex reliquis censet, ac vonustissima, si ab Adversario responsuro, Adversarii verbum aceeptum retorqueatur. Ejus cum plura sint genera, frigidiota vitanda dicit.
2. Est Paronomasia, cum litera aliqua permutata, eadem verba repetuntur, ut non nobilior sed msbilier ceteris. Non adversus hostem? sed aversus processit.
3. Etymologia nominis, ita cum Pyrrhus Achillis filius, ad Trojam Neoptolemus dictus sit, eo quod juvenis hoc bellum ingressus esset, Cicero Mummium suffragia populi pecuniarum divisione corrumpentem atque idcirco divisorem dictum, ut Neoptolemum ad Trojam; sic illum in campo Martio. Nemen invenisse asserit.
4. Est Parodia, seu alicujus Poetae adhibiti versus velue sunt, vel paululum immutati: ut illud Socil in Aemilium Scarurum, superbum hominem, sed obscuris et vix cogntis parentibus natum. S. tacere quid hie clamoris est: quibus net Patar, nec Mater sit, tanta confidentia estis, auferte ist am enim superbiam.
Huc etiam proverbia spectant ut illud Scipionis: ad Asellum [hominem sic dictum) qui cquitum ordine deturbandus, omnes se provincias stipendia merentem perag rasse dicebat. Agas, inquit, asellum, siquidem equum digne nen poteris.
5. Eversio sensus ac verborum, cum vel ad verba tantum, non ad mentem atrend tur, ut cum Crassium rogasset Socius, num si ben mane ventrei molestus er futurus esset? respondis setque: molestus non eris, tum alter: igitur suscitabe tu vero inquit Crassus, negaras te mol. stum futurum. Vel cum eadem verba retorquentur, ut cum Lucius Porcius, quaerenti Catoni, ex animi tui sententia uxorem habes? reposuit: ex animi tui sententia videlicet vel tibi nimis familiarem, vel ruis magis, quam meis idoncam moribus
6. Allegoria Sic M. Servilius, cum M. Pinnario. Die mihi num si contra te dixero, male mihi dicturus sis? respondit, ut sementem feceris ita metes, id est, prout bene aut maledixeris, experieris Responsum.
7. Metaphora sive translatio ut cum Scipio Corinthiis Statuam pollicentibus, dice et. Turmales siat Statuas atsplicere id est gregaria, se laudes non curare; sed a prudentioribus eas exspectare.
8. Ironia ita Craflus L Helvium Lamiam foedum hominem, atque indisertum pulchellum compellavit, qui cum reposu sset: non potui mihi formam fingere ingentum potui: Crassuns perrexit audiamus, inquit, disertum.
9. Oppasitio, quae tam in severo, quam faceto dicendi genere, mirisice orationem ornat, sic cum Libo Galbam conviviis indulgentem togaret. Quando tandem de triclinio suo exiturus esse:? cum tu inquitille, de cubiculo alieno. Quoe jus foeditatem apte perstriuxit.
Modi qui facettis sententiarum serviunt, 23 notantura Caesare pluresque haberi potuissent At hi ad pauciores, et generaliores, contrahendi erant
1. Modus est, facetae narrationis per hypotyposin, seu descriptio. nem rei lepidam quamvis fictam saepe et poeticam. Sic crassus contra crudelem hominem Memmium quinque has literas LLLMM Tarracinae scriptas ita sibi oppidanum senem explicuisse refert, lacerat la ertum Largit mordax Memmius. Ita gestus vocesque alteriustum res alias dicendo exprimimus.
Quin et apologis, aut etiam historiautimur, ut cum Sext. Titius Cassandrum se esse diceret, multos, inquit Antonius, possum tuos Ajaces Oileos nominare, patum integtae famae scilicet ac contubernii homines.
2. Modus ex similitudine est, quae vel per collationem, vel imaginem, aut exemplum fit Per collationem, ut eum Gallius Magium helluonem nudo homini contulit, qui nuces collectas in ventrem condit, cum alium locum non habeat. Per imaginem. ita Caesat in Helvium Mancium. Iam ostendam, cujusmodisis cumqueisursisset ut facetet, ostendit Gallum in scuto Cimbrico distortum ejecta lingua butcis flveno tabus Sic et Sestii Penarii oris distortio comparatur frangenti nuces
3 Ex hyperbole est, cum altquid supra, aut infra veritatem ridicule imminuimus, ut Crassus in Memmium prae ongum ac superbum horninem ita hunc dixit sibi magnum videri, ut in forum descendens, caput ad Fabii fornicem de itteret. Ita et apud Numantiam Scipio ostensus O Metello fortasse stupidiori objecit. St quid post eum materpareret, asinum parituram
4. Emthasi fit cum plus significatur quam dicitur. Quale illud Fabricii in P Cornelium fortem, sed et furacem hominem, postquam eum consulem designasset, isque refortet gratias. Non est, dicebat, quod gratias mihi referas si malui compilari. [abs te scilicet,) quam venire: nimirum a Pyttho hoste qui nisi a te superetur, me meaque sub coton a vendet.
5. Modus, Ironia fic, sed de hac dictum in verbis.
6 Huic finitimus est, cum honesto verbores vitiosa compellatur, Sic cum Africano quidam Centurio tribu movendus, quod a pugna abfuisset, sese purgaret, quod custo diae causa mansisset in castris, non amo, retulit ille, nimirum diligentes. Sed et hic ad ironiam spectat.
7. Modus est Inversio aliona sententia Itacum Maximus occupasset Tarentum, cumque Salinator rogaret: nunquid meminisset, sua opera Tarentum receptum, quidni inquit, nunquam ego ricepissem, nisi tu perdidisses?
8. Modus est eorum, que absurdam quandam repugnantiam habere videntur Tale illud poetae Homo fatuus postquam rem habere coepit (dives est factus mortuus est Et quae est ista tibs mulier? Viro similis modius fidius, fortasse barbara.
9. Cum quid a prudentibus per dissimulationem intellecta rei subabsutde salseque dicitur. Sic rogatus U entidius quas lem existimmaret, qui in praesentiflagitio deprehenderetur respondit, tardum. Et Caesar post quam excusationem oculorum attulisset, atqueidcitco a Metello rogatus. Tu igitur nihil vides? Ego vero, air, istam a porta Esquilina villam tuam [superbe sump: voseque eductam, conspicio. Quo et illud Nasicae spectat; cui, Ennium quaerenti, cum ab ostio ancillae respondisset: domi non esse Idque Nasica Domini intus latentis jussu factum sensisset: Eunio haud multo post se venienti, ipse Nasica domi se esse negat. Tum Eanius: nunquid vocem tuam agnosco? hic Nasica, homo es impudens, ego cum te quaererem, ancilla tua credidi te domi non esse. Tu mihi non credis ipsi?
10. Cum in codem sermonis genere, quo quis alium carpit irridetur Sic cum Q. Opimius consularis, ex viro Aegilio, tanquam femina salse quaereret: quid tu Aegilia mea, quendo ad me venis cum tua colu et lana? Non pol, inquit, audeo, nam ad famosas (notabat Opimium famae parum integrae hominem [vetuit mater accedere.
11. Modus, cum quid dicitur, ex quo ridiculum latens eriu potest Ut Stculus cuidam, cujus se uxor ex ficu suspenderat. Amabo te ex illa mihi des arbore Optabat scilicet, ut et sua id uxor faceret. et Cautulus Oratori inepto roganti, nunquid in epilogo ad misericordiam flexisset? Valde inquam, nam omnibus miseranda est visa oratio. Sed hic adquartum modum sevocari potest.
12. Cum persona minime morosa, morose tamen respondere videtur. Ut cum apud Naevium filius captivum Patrem rogat. Quid ploras pater? et ille contra. Mirum ni cantem; condemnatus sum.
13. Cum patiens persona alterius importunitati occurrit: Ita Cato ab eo, qui arcam ferebat, lasus primum admonebatur, ut caverot: tum ille, nunquid aliud fers prater arcam? Quia scilicet jam demum me admones, ut malum imminens caveam, cum pertulerim.
14. Vitii alicujus tacita reprehensio. Ut Siculus, cum Scipio Praetor ei hospitem hominem nobilem at stultum, Patroni loco designasset. Quaso inquit, hunc Advor sario patronum traeae: mihi vero deonde nullum dederis.
15. Est ex interpretatione eorum concinna et acuta, qua in probabili conjectura funt posita. Ita Cinnius Aemilio Scauto Rutilium de ambitu accusanti, illaque in ejus tabulis litera AFPR Actum Etde Publii, Rutilius respondit, intelligendum aliret, scilicet: Aemilius Feeit, Piectitur Rutilius.
16 Modus ex discrepan ???us. Ut quid huic deest, nui res et virtus? cum octavo, qui fit ex pugnantibus, coincidit.
17. Est familiaris correcteo; at falsa. Ut cum Granius Patrono malo se osterenti, suasisset, ut multum biberet frigidum:isque respondistet, ita vocem perdam. Meltus est, inquit Scautus, quam reum.
18. Cum ex moribus sihi propriis aliquid illi consentaneum dicitur, ut Memmius dum pro reo diceret, et Scaurus advocatus de haereditate. Phrygionis Pompeji male occupara infamis sederet, ducebatur funus Tum ille: Scaure, mortue us rapitur. Utde si potes esse possessor.
19 Reliquis fere omnibus permistus est; cum scilicet sals? aliquid praeter audientis exspectationam dicitur. Sic in Lucilium, cujus pecora agtos publicos depascebantur, lusit Appius. Erratis, inquit, non est Lucilii pecus illud liberum puto esse, quta qualubet, pascitur: Ita Orassus Silum contra Pilonem cestantem. Votest fieri, inquis, ut unde te audisse dicts iratus dixerittannuit Silus. Potest etiam, ut tu non recte intellexeris? id quoque toto capite annutt ut se Crasso daret. Potest etiam fieri inquit, ut omnino quod te audisse dicts nunquam audieris. Hocita praeter exspectationem accidit, ut testem omnium risus obruerit. Hujus generis est plenus Na vius; ut saptens, si algevit quia fiet?) tremes Hoc quivis furutum sciebat; sed majus aliquid exspectabatur et Stoicum qui ab omni affectusapientem eximunt.
20. Est, cum facete Ad versario concedimus, quod nostra existimationi setrahat: eppositumque illi trebuimus ut C Laelius, cum ei quidam ab jecto genere natus diceret: indignum esse suis Majoribus: at hercle, inquit, tu tuis dignus.
21. Cum ridicutum quid sententi:se redditur Sic ubi M. Cincius, dic quo legem tulerat. Ne patroni causarum praeter stipem munera acciperent, a C. Centone contumeliose rogaretur, quid fers Cincide? ut emas inquit, Cat, siuti velis, id est legem fero, quae tibi deinde gratis accipere verat, sedemendum erit, si quid cupias.
22. Cum ea etiam quae fieri nequount, ridicule optamus. Sic M. Lepidus, ceteris laborantibus, in herba procumbens: Vellem inquit, hoc esset laborare, scilicet ut hac mea quiete, idem quod alii labore praestarem.
23. Cum lente salseque rogantibus respondetur, quod nollent. Sed hic a 21. parum differt.
PRaeter hos modos ait Caesar apud Graecos repetiti execrationes, admitationes, etc. Sed Sententiarum facetias, partibus esse innumerabiles, generibus paucas. Ex spectationibus onim decipiendis, et naturis factisque aliotum irridendis, aut ridicule judicandis, et similitudine turpiotis et dissimulatione, et sub-absurda dicendo, et stulta reprehendendo tisas moventur, quibus 7. capitibus titulos ceteros sese complecti arbitratur. Sic vero Aldus Manutius vir superioris aetatis eruditissimus, hoc loco in Ciceronem coneludit Illud perpetuote nendum est, Orationem facetam et ridiculam, non egere propria et singulari arte, sed communibus, Grammaticae, Rhatoricae, et Dialecticae legibus, ac praeceptis tractari: hae enim tres artes ad omnem orationem pertinent, sive seriam, et gravem sive facetam et hilarem. Sic ille, et ad mentem quidem Ciceronis, ita ab exordio, ut vides praefantis Jam vero iidem fontes qui argutiis serviunt facetiis idonei habentur idcirco, quod hae non minus praeter exspectationem eveniant, atque admirationem excitent, hoc solum discrimine, quod argutiae etiam in rebus gravibus versentur: facetiae tantum in tidiculis, ut sunt corporis animique vitia minus deformia, (nam insignis improbitas, et miseria rideri non solet) quae argute carpenda sunt, ut ad mirationem, et tisum pariant. Nam si otiosum appelles frigidum, quis ridebit? at si illum otio sudareasseras, ridiculum id merito videbitur. Quam vis neque hoc praetereun dum: facetias in oratione soluta usitatas ex duarum fiequentius personatum factis, moribus, aut dictis inter se compositis exurgere, quam in oratione ligata fieri consueverit Ex illa tamen Epigrammatum facetiatumque cognitione, facile etiam Cicetonis ac Manutii de Epigrammatis sententiam collige. Sed vere, nec ne senserint, Lectoris arbitrium esto, poltquam horum, quos aperimus
REs Epigrammati opportuna erit, si cum alia resib opposita, atque a se in speciem dissidente, jungatur Etenim si, quod rei, vel natura vel hominum opinione competit, illud de ca in sermone asseras: nihil praeter audientis exspectationem allaturus es. Quis enim si umbram e????g obscuram dixeris, admirabitur? Quod si tamen de umbra. D. Petri asseras lucom hanc attulisse infidelibus, videlicet Fidei ob miraculorum gratiam, ipsi etiam umbrae Divi concestam, opimone falles. Et sane vix pauca opposita tanto a se veritatis intervallo dissident, quae nullo in sensu coire queant Quid magis a re distat, quam ipsa rei negatio? et tamen hancsociari cum illa posse, non uno infra exem plo trademus, non quod in eadem illa sententia copulari necesse sit, contra receptissinus um Philosophorum axioma Idem non potest simul esse et non esse. sed ut sensu, aut etiam applicatione diversa spectante. Ad hunc fontem proprius ex plorandum, omnisilla quae a Dialecticis traditur, oppositorum observanda varietas est: tum etiam de se invicem, suisque subjectis, affirmandi, negandique notanda diversitas. Non tamen ab eo, quo illi rigote usurpant opposita, deflectimus: neque solum in remm qualitate, sed et substantia, quantitate ceterisque ut vocant, praedicamentis collocamus: ut exemplis infra disseram. Repugnantia igitur hic nobis sunt quaelicet uno eodemque vulgato sensu neque de se invicem neque tertio aliquo affirmari possint, alio tamen usitato, alioque minususitato sensu de se alitsve simul dicuntur. Haec repugnantia in certas classes, et hujus quasi fontis venas, partiemur, exemplis Epigrammatum subjectis. Ex Martiale quidem primo, ubi suppetent. deinde ex autoribus hujus fere aevi diversis denique exemplis propriis in eadem materia per omnes fontes diductis; verum
REpugnantia de eadem re simul affirmata aut negata, Repugnantia sive opposita quae vis obvia accipe u g de Evangelico Epulone, dic felicem illum, et inf licem caecum, et videntem: morientem, et viventem: divitem, et pauperem: sapie entem et stultum; hominem, et non hominem, virum, et fominam, servum et Dominum. Qur licettam philosophiea, quam vulgari, tritaque sententiainterse pugnent, eruet tamen hinc facile sensum Epigram maticus, quo ea veritati conciliet. V. g. Si felicem illum inter mortales, infolicem inter immortalas asser as: tam animo caecum quam oculis perspicacem: in vita vitiis mortuum inter opes inopem, nihil humanum in homine, virile in viro, nihil non bestiale reperrum ac femineum suis illum, qui hominibus imperabat, ser viisse vitiit.
IN hoc Epigrammatum genere cum Martialis excellat, ejus quae occurrunt, exemplis aliorumque recentium, rem onte stabiliam, quam ad propriam imitationem descendam. Iuvenies hicigitur de eodem disserentem, quod vitamdet. et perdat, stet et sedeat: bene et male oleat: ubique sit et nusquam: vendat, et emat omnia etc. quae opposita verbotum magis carmini, ut priora nominum orationi magis idonea sunt, sic itaque Martialis.
Ridet Causidici ineptitudinem, cui litigantes pecuniam offerunt. ut sileat, Lib. 2, Epig 8. in Postbumum.
QUanquam haec ufficere exemplorum vatictas ex veteri laudatissimoque Epigrammatum Scriptore possit: tamen ut in re non difficili minus quam pul hra omnis copia studioso lectori suppeditetur, agendum sumpsi. Tum quod recentium Authorum Epigrammata amoenam quandam argute ludendi silvam complectantur: tum quod promptior aliorum imitatio tanta rerum varietare ad quamvis se matcriam facilius effundat, et hoc veluti suceo ad fecunditatem quandam irrigetur, sterilis ceteroquin et obtusus ad subtiliora animus Nam si ulla in arte hic praesertim exempla erudiunt, ubi praeceptorum ratio minus explicata est, et taris natura et ingenium dedit esse copiosis. Verum et memini Adolescentibus me imprimis hoc, quantum est operae, consecrasse: qui ut in varus scribendi argumentis lepidius versentur, hinc non taro provisum erit:neque magnopere aspirabunt ad quorundam Poetarum argutias, qui ad omnem poeseos venustatem, soetentem Cypridis adha'ant animam. Quorum cum nonnullos manibus Adolescentum male contrectari intelligam, quicquid fere purioris in eis elegantiae reperi, id, velut ex sordibus gemmas, subduxi, ac quanta potui brevitate oculis subjeci legentium, castorum Poecarum libris minime ptaeteritis.
REliquum videtur, ut imitatione aliqua reliquorum exempla subeam; praeeam vero ceteros, hoc me ex ercitio non sine fructu atque emolumento Jaboris, secuturos. Novo tamen exemplo id faciam, materia videlicet cadem, per omnes Epigrammatum non modo fontes, sed et venas diducta ut simul appareat quantum ars, et facilitatis, et copiae Scripturo sufficiat. Reperies fateor frigidiora subinde, quam ad delicatum molsemque stomachum faciant, verum ubi in aliud scribendi genus aliquando incideris, pari venae ingenioque fluens argutia, gratiam in venies, ut idcirco spongia manum abstinuerim. Accedit quod exemplum de Christo nato minus epigrammatica delectet argutia, tum comir uni encomiasticae orationis natura, quae ut ad miirationem concitet atque exspectationem fallat nova atqueignota sectatur, tum argumento ex personae dignitate minus ad lusus epigrammaticos accommodo. At cum laudis unam, alteram vituperii maretiam fectarer? quod in alterutra plerorum que Epigrammaticorum labor versetur: nihi mihi ad laudem Christo prius, nihil ad reprehensionem Judae ulsum est, tum sua dignitate tum historiae notitia; quo scilicet facilius vina argurandi animus Legentium penetraret Ceterum imitaturus totam ante rei tractandae naturam, affectiones ceteraque Adjuncta explorata habeat; atque de memoria, aut tabella cognitioni ob jiciat: tum deinde siquidem in hoc fonte abundare cupiat opposita affectione explotet et an aliquo sensu in re proposita coire queant, experiatur. Quod si eidem subjectae
Quis? quia? ubt? quibus auxiliis? cur? quomode? quando? quanta subito rerum ad pr mum fontem copia affluet! illa tamen pegnantium titulorum varietas, quae Christi personam consideranti sese aflundit: ut quod idem Deus et homo mortalis, immortelis, aeternus et natus in tempore. etc. epigrammaticae oppositionis non sunt, quia ex fide cognita, adcoque ex spectationem non fallunt. Unde ad interrogationem. Quis? alia minus usitata afferes, ut quod puer iste sit Gigante fortior: infans, et diserto eloquentior, quod puer sit debilis verum debilitate noslra: nos contra fortes ipsius viribus. Metaphorica etiam adhibere licebit, ut quod Sol novus ortus fuerit, utrum in media nocte, aut a regibus, in Occidente quasitus, quod Agnus, qui tamen omnes terreat leonas: leo stiam, verum agno mansuetior Ad interrogationem. Quid? expenditur quid fecerit paseusque sit? ubi ingens se campus aporis. Natus, a quo nascuntur omnia: factus, qui fuit: flet, quia nos mulsa male risienus: fecit omnia: nihil, tamen facit omnia. Verum per singula decurrere longum mihi et fortasse etiam aliis taediosum fuerit: sufficiant nonnulla de pluribus exempla quae carmine subjecto facile ad suum quisque principium revocabin
Christus enim traditus ab illo non esset, si ante suspendio periisset.
COpiosa haec vena est, cujus ut opibus facilius fruaris, Observandum 1. est, alia Repugnantia disparata esse, quaeita quidem inter se pugnant, ut aliis etiam perinde adversentu, ut sunt homo et asinus: nam et homo non minus cum equo pugnat; quam cum asino. Ejusmodi reperies frequentia, in Matt. ut perdidit vitam et dedit. Clamas et files, etc. Nam retinere et dare, loqui et silere, aeque vel magis etiam opponuntur. Alia strictius inter se tantum, non cum aliis cadem oppositionis specie pugnant, eaque Relata sunt: Quae ad alia (ut inquit Aristoteles in Careg, aliquo modo dicuntur.
Observandum 2. Non tantum in qualitate rerum ac relatione hanc oppositionem vigere, sed eriam in substantiis. Sic opponimus lutum gemmis, ferrum auro, caulam aulae. In quantitate, si magnum par vo componas In actione et passione, ut Epigr. 2. de Christo quem dedit, hunc agnum vult dari. In tempore, ut de Christo epigt. 4. In situ, ut stare vel sedere. Denique nec infrequenter, nac ineleganter, ex significatione, propria scilicet, metaphorica oppositio nasctiur. Observandum 3. vel affirmati de re subjecta repugnantia, veritate aliqua occultiori posse, uti passim vides: vel utrumque negari: ut Epig. ultimo de Juda advertes, vel alterutrum, quod minime competere videtut, tribuit: ut si de Juda dicas, magnam habuisse fidem in morte, cum plures suspenso crediderint, quam vivo? ita enim fidem illi tribuis, de cujus perfidia nemo dubitat. Hanc porro repugnantium varietatem, cum per singulos hujus fontis paragraphos repetere supervacuum fuerit, hoc loco strictim notasse suffecerit.
REpugnantia de subjectis diversis. opposite affirmata aut negata. Hoc fiet, si vel utrumque repugnans utrique subjecto non competat, sed alterum quasi alterius vicem mutua permutatione subeat, sic diceres. Lazarus in sua dives inopia: Epulo inter suas divitias pauper. Quod elegantissimum est, neque in Martiale illius exemplum aliquod reperi. Aut si praeter oppositionem praedicatorum repugnantium saltem alterutrum subjecto alieno tribui videatur. Sic dices, Lazarus sua in inopia felix: Epulo suis miser in opibus. Sed hoc minuquam prius elegantiae obtinet.
REpugnantium mutuo inter se conversio, quae vel in uno subjecto oppositis praedicationibus affecto admittitur.
VEna haec rata eleganterque implicata argutia ludit, ideoque paucioribus illa familiaris Epigrammaticis fuit. Martialis tenui admondum gustu eam delibavit: alii Recentiores, ubi illius semel melle inescati fuere, huc deinde omnem sensum, velut ad exquifitum deliciarum ferdulum convertere sunt visi. Quocirca liberalius hinc avido lectori propinandum duximus:
REpugnantia de se invicem affirmata; quorum varietar his fere propositionibus explicatur. Dives Lazari paupertas,
Ex Martiali cum nil occurrat, Recentiores consulamus. Ex quibus, uti et exemplis deinde nostris loquendi varietarem hoc loco occurrentem facile observabis, multitudo enim praeceptorum, ingenia confundit, obruitque.
IDem de ipso negatum, aut opposite aliqua ratione affirmatum. Ut Lazarus pauper sine paupertate, Dives sine divitiis, miser sine miseria. Felicitas Epulonis magna, sed absque felicitate: magna Lazari calamitas; sed absque calamitate. Perierat nisi fortasse periisset, felix esset Epulo, nisi felix fuisset. Affirmata porro eadem sibi oppones, ut nimia Epulonem felicitate, sua felicitate, excidisse, tot opibus opes subito evertisse, etc. Et tariora quidem hujus ultimae oppositionis exempla extant.
IDem de subjectis diversis negatum aut affitmatum, quorum tamen alterutri tantum congruere videtur. Ut Larus in vita: Divespost vitam eguir: uterque miser. Vel Lazarus post vitam abundat; in vita Dives: hinc felix uterque est.
Non inelegans in his quanquam parcus Martialis est.
Scilicet homines sepulchro etiamnum infert.
NEc multa admodum nobis hujus argumenti suppetunt. Illud interea obiervare te velim quod ea subrilitatis plus reliquis habeant, quae eadem sibi ipsis personam ttanquam geminam opponunt: uti apud Martialem, idem Medicus et Vespillo habetur.
DUae reliquae fontis Venae, modo potius, quam repugnandi varietate, a prioribus dissident, separandae tamen hoc discrimine suo videbantur; ne caete is confusae, obscuritarem, quam in re tam ardua, evitate perquam est difficile parerent. Uberiores autem hae venae sunt, quod per omnes jam dictas Repugnantium formas sese effundant; ac solo fere loquendi varient genere. Itaque unum repugnantium alteri praeferri, aut substitui poteris per correctionem, oper ationem, aut aliam figuram. Ut si dicas de Lazaro. Paupererat, aut dives potius, qui paupertatis pretio caelum sibi comparabat. vel de Epu! one: dives erat, si tanien dives dicendus est, qui bonis uti nesciret, o inops Lazarus. erravi: o dives Lazarus evi caeli haereditas patebat. Sic per reliqua oppositorum genera, hoc exemplum diducere licebit.
Animadvertes hic opinor, per ceteras Oppositorum venas, hanc etiam effundi. Nam ad venam primam spectare poterit Epigramma de Cotta: ad secundam de Gellia et Livido. non nulla etiam ad regulas Alienatorum facile revocabis, unde si hanc a ceteris venam separare non libeat, eolicebit reducere.
Quia scilicet disruptus est.
EOdem prope discrimine haec a superioribus vena, quo et prior dissidet: unde illam ad easdem licebit reducere, haec porro talis est. Alterum aut utrum que repugnantium, modis supra recensitis, non absolute, sed conditione certa, aut dubitatione aut sententiae suspensione concuarere possunt, ut an inops Lazarus, cui inter inopiam caeli patehat haereditas? Putasne inopem cui virtus pro thesauro, pro aerario opulentissimo animus? Sed abrumpo brevisque sum, ubi nec rarum quic quam, nec arduum est.
Martialem audi.
Haec de primo Repugnantium fonte dicta fussiciant, cujus ea est fecundiaas, ut in elegantias atque argutias onnes pene effundatur, nec raro aliis, de quibus nunc agemus, fontibus sese permisceat.
ALienatorum a re, statu, aut etiam significatione propria, Ignotum fontis nomen hactenus est; quod ille cum licet sayidissimis fluat aquis, sua tamen scaturigine venisque inexploratus multorum cognitionem gustumque fugerit, ideoque nec appellation em invenerit, Videtur affinis non raro fonti repugnantium permixtusque flueretat suavitate plerumque et inexspectata raritate melior vulgarium ingeniorum gustum suberfugit, et sane oppositarum prompeior cuique inventio est, quam alienarum rerum proprictas, quae et alienationem quandam a subjecto cui tribuitur,
Quis? quid? ubi? quae causa? modus? tempusque loquendi? De quibus nunc singulatim agendum est.
ALienare aliquid a persona de qua agitur. Ita de Domitiano muscas captare solito non inelegantet dictum: Hostem muscis, hostibus muscam fuisse, quam argutiam oppositio simul auxit. De Principibus illud jactatum est: aures illos habere in pedibus. De Epulone dicas: Quantum vis cerebro sum, suo tamen caruisse cerebro. Nulli benefocisse praeterquam sibi. Miserorum calamitati addidisse miseriam. Stomachum et ventrem potius, quam rationem et sapientiam ad consilia adhibuisse.
Acute lepideque martialis in hoc fonte versatus est.
Nam boni semper in fraudibus sunt rudes.
NOs pro instituto hanc venam exemplis consuetis, ut fert materia, diducemus. Ex illis intelliges tortes a persona alienati posse, quot habet tam a natura, quara iis, quae accidunt illi propriast Quocitca magnano haec copiam saggerit.
REi factive alicujus definitionem, naturam, aut proprietatem alienat, ut fi medicina te dicas morbum contraxisse. Ex cibo tibi famem auctam, vel cum vitio dissimulantur virtutes? contra vitturi vitiorum affingis imaginem. Ita Epulonis erga Lazarum tenacitatem, liberalitatem appellabis; ut qui negando magna illi auxerit in caelo praemia, quae offerendo minuisset, vel quod Lazaro scelerum materiam subtrahi voluerit: quis ergo neget pium? Sed et rebus aliis proprietates affectusque alieni assignantur. Ut, canes Lazarus aluit, et quis fame conflictari existimet?
Quia videlicet absurdus Poeta et Orator es, quod audis invitus.
CUm rei propositae causa vel effectus alienatur, sive causa datur minime causa; vel effectus minime effectus. Haec fecundissima, neque illepida argutiarum vena est, Aureum jure virum Epulonem dixeris, ut qui totus auro circumfluxir. Vir erat, cui cum vivus nemini prodesset, ut alii gauderent, meriendum fuit. Felices Epulonis filii, quia patrem habuerunt orco dignum. Miseri futuri, si egens pater ad Superos e vita transiisset.
Quia scilicet tardiores mulas habes, quam sim ego.
CUm aliquid a moribus, legibus, consuertudine, modo, vel ordine alienatur. Ut si dixeris de Aula Epulonis Probos imprebis inferiores esse, ubi Regina (pecunia) regnat. Famulari hic Dominos. Imperare servos. Stultos praeesse Sapientibus. Leges aliis scribere, qui sine legibus vivunt. Temperantiam aliis inter mensas et inter pocula praecipere. Copiosa haec rursum vena Unde etiam Oratores non parce hauriunt. Quae licet non magnopere a secunda hujus fontis vena differre videatur, imo saepius in eodem scribendi argumento confluat et confundatur (si quidem illud a rei natura et definitione facile alienum erit, quod a legibu, moribusque aversum est: nam imperare servos, non minus (ervorum naturae, quam legibus adversatur.) Tamen quia non pauca sunt, quae ab alterutro, sine altero, possint alienari, diversis hae venae rivulis deducendae videbantur Nam quod aliis Leges scribant qui vivunt sine legibus, res quidem ordine politico, praesertim Christianarum Rerumpublicarum alicna est; verum naturae legislationis parum adversatur.
ADjiciemus et in nostra materia quaedam, ut propositam varietatem exemplis rectius intelligas nam Epigramma primum alienat facta ab aetatis ordine. Tertium a moribus, Quintum et Sextum a modo. Ostavum a consuerudine. Nonum a legibus.
CUm aliquid a tempere vel loco alienatur, ut si de Epulone
dicas, amasse illum jam tum in vita tenebrat, qui noctem
perpotaverit, stertuerit die. Militem inter pocula fuisse
strennum et oppido clementem, ut nulli hostium vitam ademerit.
Prius a tempore, alterum a loco alienum est.
Propter rerum alienatarum affinitatem in hac, uti et priore vena plura conjunxi, alioqui in distinctas scatutigines dispertienda Accedit, quod eadem in loei tempotisque alienatione sit difficultas, unde nil attinebit secernere.
CUm res a sensu et significatione usitata alienatur: vel etiam (quod elegantius est) sic alicenata causa, effectus, proprietates, aut circumst antia aliena rationi istius significationis tribuuntur. Cum dico: Usitato sensu, non tantum proprium; naturalem, sed et metaphoricum et moralem, obvium scilicet, atque idcitco usitatum, intelligo, ab his enim nisi alienetur, nihil praeter exspectationem adfert. Si tamen causae, effectus, proprietates, vel Adjuncta praeter opinionem addantur, sensus metaphoricus vel moralis obvius esse poterit.
Denique morali sensu parum obvio a naturali alienatur.
Hic fons quamvis per omnes Rhetorum locos, aut Logicorum Praedicamenta deduci possit, tamen aut ex his, aut aliorum fontium venis ea fere, quae aliquod ad argutiam momentum adferunt, erues. Illad rautum obiter moneo, alicnationes circa res propositas, non in verbis tantum ac sententiis, sed in literis ac syllabis etim fieri posse. Sic musicae notis fa, mi, re, significatione Italica alienatis dices, fac me Regem. Ita has literas. A. F. P. R. id est. Actum Fide Publici Rutilii, Cannius apud Cicer. 2. de orat. argute alienavit, hoc niodo, Aemilius fecit, Plectitur Rusilius.
Illud denique animadvertendum, nonnunquam eleganter eausam aut originem alienationis, unde maximam illa habet grariam, reticeri, ut Mart. lib. 20. ep. 8. fecit.
Quod epigramma ex fontis. 2 vena 4 argutiam habet, cum magis anum optet, ut ducat. Videlicet morture haere ditatem magis, quam vivae nuptias ambire, ingeniose conticuit, quam sane dissimulationem, praesertum in re minus honesta, non inscite imitabimur. Huc et illud spectat. l. 10. ep. 52. de Poeta dictum.
Quia scilicet periculum non est, ne quis sua illi carmina suffuretur. Sed hoc de fonte satis.
Comparatorum, vel per se, vel ratione proprietatis, effectus aut conclusionis deductae exspectationem fallentium.
FOntem tertium aperimus, qui non modo Epigrammaticae, sed et Symbolographicae artiuberem suavemque copiam sufficit, ut suo magis loco constabit. Nunc Epigrammaticam solum arguriam sectamur. At ne quaevis comparata usitato more tractata, huic idonea subtilitati existi met, aut ea rara esse necesse est; aut si obvia sint, prop ietare aliqua, vel effectu inexspectato rei conjungenda, aut denique oppositione vel alienatione quapiam condienda, quae explicatius exsingulis eorum venis percipies. Comparatorum vero nomine non similia tantum, sed exempla, factaque accipimus, modo cum aliis conferantur.
CUm res in speciem diversae similitudme aliqua minus exspectata et obvia inter se comparantur, aut certe cum ad rerum diversarum comparationem aliquid inopinatum tanquam causa, effectus, aut proprietas adjungitur, quo similitudo stabilitur. Prioris exemplum erit: Epulonem apem qindem diceres, sed quae sibi tantum mellificaret. Vel si asscras, nil apis habuisse simile, nisi quod aculeum gereret. Atgutissimum illud hic est similitudinum genus, quo loco rationis, autresponsionis utimur; cum aliud a re quam loquimur, diversum significamus. Sic P. Antonius Stratius non contemnendus hujus aevi Epigrammaticus Bessalo rosanti, quod beneficia nobili Canonico satis hoc existimaret tempore, ingeniose respondit,
Nec minus elegantiae habet illud, quod oppositionem comparationi veluti geminatae permiscet. Cujus idem exemplum praeclarnm adhibet de Attalo.
Posterioris exemplum, quo inopinatum aliquod comparatis adjungitur suppeditat Ausonius in Epig.
Quamvis comparationum maxima sit copia; quae tamen Epigrammatis vim atque acumen aslequantur; non perinde multa sunt. Proverbia vero argutiora pleraque, tum et symbola fere omnia ex hac vena promanaut: ut alibi videbimus.
Parce nobis ex hoc fonte Martialis praebibit: quocirca alios tanto solertius explorabimus.
CUm inter illa, quae prae se ferunt, val ferre similitudinum paritatem creduntur, praefertur id, cut posiponuur. quod praeferendum vulgo, aut postponendum non videtur: ut si de Epulone dicas. Cum nihil homini similius quam homo esset, Canes tamen, quam hominem pascere maluit: nec mirum, cum is qui ventri serviret, bestiae quam homini esse propior.
Non infecundus ex hac vena fluit Martialis.
ET mihi quoque in hac re laborandum fuit, ut exemplis majorem hinc scripturo fecunditatem sufficerem; cum plerique hac ex vena parce propinent.
CUm vel inter res similes dissimilis effectus, aut poprietas ostenditur, vel inter dissimiles similis; quorum alterutrum fit, si res cum oppositione inter se comparentur. Ur si de Lazaro et Epulone dixeris, cum sit uterque homo, nihil tamen iste humanum deforme atque exulcerato in corpore, nihil hic in mente sordida atque avara habuit: ille corpore, hic animo degenerabat: ille non absque virtute, hic non sine vitio. Vel (ut posterioris membri exemplum habeas.) Hiae affluebat opibus, ille inopia premebatur, sed tamen uterque miser: hic quod uti bonis nesciret, ille quod non posset.
ANimadvertes, opinor, ex recentium magis authorum exemplis hanc venam suavis elegantiae, et urbanae festivitatis plenam esse, adeoque in ceteris comparatorum venis eminere.
CUm idem secum comparatur, collatione minus obvia similium aut dissimilium ojusdem rei inter se factorum, aut proprietatum. Ut si Lazari post vitam felicitatem cum priori fortuna conferas opposite ad Epulonis conditionem: nam per oppositiones admixtas huic potissimum comparationi varietas ac gratia erit concilianda.
Hunc fontem si diligentius explores, magna hinc omni scriptionis generi ornamenta suppeditabis. Cum enim mira exemplorum similitudinumque ad deliberationem persuasionemque vis ac momentum insit, tum iis praecipue, quae veritate quadam, atque illa quam hic sectamur elegantii, tanquam melle quodam allinuntur, Hunc tamen fontem ex arte nostra symbolica luculentius, uberiusque, pro voluptate manare faciemus.
ULtimum fontem exploramus: dulces fert argutiarum aquas; sed moderate ac mellis instar hauriendas, quod sua copia desipiant. Quam enim res plena voluptatis est, levi vocum inflexione inopinatum aliquid eruere, antiquitatum, legum, historiarumque memoriam scriptis breviter nervoseque inspergere: tam affectatum, frigidum, ostentationisque plenum est, ea perpetuo otioseque (ut in hac rerum frequentia assolet) sectari. Parcior in his Martialis: satis crebri profusique recentiores. Nobis hic coeptae materiae placuit insistere, quamvis aliae se offerrent majori graria, copiaque affluxurae. Porro cum in sententiis, rebusque. non minus, quam verbis allufiones reperiantur; is, qui hunc fontem diviserit, nihil abs re fecerit: nos tamen proprer scaturig inum affinitatem, id necessarium duximus.
LUditur inflexa vocis, aut sententiae significatione, voce tamen, aut sententia immutata. Ut si Epulonem adamantem voces, vicinum in extrema necessitate positum non adamantem, si gratis a Deo nihil mereri, qui proximis nihil donet quantunivis gratis. Hic decantati distichi meminisse te velim statuae Veneris inscripti:
VIdeas geminae fere significationis nomina, aur verba hac gratiam scribendi facere: quod si ramen propria significatio defuerit, metaphorica uti licebit, ut Mattialis.
Exquisitissima in hoc genere sunt. quae ambigua signifieatione senstique duplici ita ludunt, ut seusu altero leni expositionem, aut laudem rei explicent; acerbo altero figant aculeum, qui tanto altius insidet, quanto rectius figitur, sic Martialis l. 9. ep.12. in Cholen septem virorum interfectorum monumentum erigentem.
Nos ex vena hac neque ingenii parum, neque felicitatis complectente, aliquot exempla hauriemus.
Virga Jesse MARIA dicta est.
LUditur inflexione vocis simul ac significationis, quod aut casuum inclinatione, aut vocum derivatione, aut literarum syllabarumque adjectione, detractione, aut permutatione, anagrammatic a fieri poterit, ut si de Epulone dicas, nec fami alterius, nec suae famae consuluit. Hoc tibi dabit o Lazare Epulo, quod voraci e lupo exspectes. Hoc recte viro consulas. Nonnunquam pariat, semper tibi pareat uxor.
Martialem hoc loco audiamus, non infrequentem.
Fecundam plerorumque Poesis elegantiam, ex hujus fontis vena duxit: unde et largius affusam venustatem propinabo., quamvis non ubique delicatioribus palatis placituram; sed ad mensam copiose instructam, suo quisque gestui serviet.
NEque exempla nos in ubertima hac vena, quamvis omni in materia non aeque fluat, desiderari patiemur. Certe et anagrammata nonnulla Judae nomen sufficit. Judas enim versis litteris erit Jus da, vi das, vadis, audis, alia etiam fere nomina facit; ut David, divas. Quibuscum etiam ludendi non deerit ratio.
Possent his aliae ludendi rationes adjici, ut cum de ipsius verbi aut nominis affectionibus, quantitate, qualitate, significatione aliquid enuntiatur. Sic fere in Earini nomen luditur, sup. l. 9. ep. 99. ubi de quantitate vocis agitur, et l. 2. ep. 40.
Ubi de vocum significatione. Illud Ausonii non inelegans de qualitare vocis:
Sed quod in his vix alia, praeter illam, quae aut ab oppositione, aut aliis fontibus argutia mapat appareat, supersedeo. Si enim de nomine Papenheim v. g. ad anagrammata inhabili dicas: Nomen hoc immutabile prorsus, aut sibi ubiquo constans, optime suo convenire Domino, neque levi, neque inconstanti? comparationem ad Dominum institues; uri eleganter, arguteque quondam eidem Duci Paderbornam transeunit, a studiosa Grammatices Juventute est acclamatum. Nomen apud Grammaticos habere indeclinabile. Quanquam et verso sensu potuissent argutari: Ut, nomen jure habere indeclindbile Pappenheim quod illud aullus hostium declinare queat. Deinde ubi de eodem nomine, ut parum latino pronunciaveris; Nihil in hum anissimo Duce praeter solum nomen barbarum esse, ab oppositione peres dicti elegantiam. Quod si vero hanc venam a reliquis nonnemini separare lubeat, nihil repugnabo. Venae etiam sequenti, ubi de artis praeceptis agitur, non inepte hanc ludendi rationem adjunxeris. Exempla, etiam in tractata a nobis de Christo et Juda materia, haud sane deerunt. Ludet aeque suaviter arguteque in JESU nomine, quam in Earini Martialis. Neque in Judae Iscariothae nomine batbaro, heri longe barbationis, nomine catastae ac furcae affigendo, aculei ad pungendum defunturi sunt. Ne tamen impunis hic a nobis discedat, illud relinquimus.
Duo tamen ultimo versus, ex prima hujus fontis vena, acuuntur ambiguitate vocis nomen: priores si quod habent vitium, comparatione possident. Videt, opinor, benevolus lector, quot quibusque argutandi rationibus duae hae venae sacateant. Novi epigrammatum Scriptorem, qui, ut idonea argutiis reperiret, vocabularium aliquot Smetii, aut Calepini expendebat Unde cum multa ex verborum occurrentium natura, ac significatione sese offerrent scriptioni opportuna; hoc tamen e fonte pleraque afflucbant, sed, ut dulcis ille sit, raro et apte propinetur, certe ubique affusus, grata parum copia desipit. Nunc ad aliud fontis caput, quod in rebus potius, quam in verbis ludit, accedimus.
Alluditur ad Antiquitatis usum, fabulam aut historiam, artis aut Legis alicujus pracepta, comparatione, aut oppositione as liqua, inter illa ac materiam, qua tractatur, instituta. Ubi imprimis illorum habetur gratia, quae per oppositionem cum artis praeceptis, ejus regulas erroris simulate arguunt, ut infra patebit.
Modos vero comparandi, et opponendi ab exemplis magis. quam scriptis legibus hauries, in quibus etiam animadvertes, ex supra dictis fontibus horum epigrammatumvim potissimum irrigari.
Primo Martialem audiamus satis hic profusum, verum absque argutia, satis in nervosis parcum.
Illud ad Daedalum in amphit. ubi fabulae alluditur non est contemnendum.
Alluditur ad sententiam proverbialem aut (quae locum paroemiae occupant) vulgi sensum, usumque, vel amplificatione sententiae, aut quod ejus est loco ad rem longe diversam et exceptione a vulgata paroemia, factove: vel refutatione ejusdem, vel alterius oppositione. Sic de Epulone argute dixeris, bene illum fecisse proximis si sibi quisque sit proximus, per applicationem sententiae ad oppositum ejus, quod exspectari poterat, Aut si dixeris, cavisse illum ex consilio Christi, ne sinistra rescisceret, quod donaret dextera. Cum nihil ulli donaverit. Exceptio refutatioque paroemiae haud admodum difficilis est, voluptatis tamen nonnunquam plena; ut infra exemplis patebit.
Reliquum est, ut et nostrum hoc loco debitum exsolvamus; quod breviter, sed suis tamen membris praestabimus. Applicationem sententiae habes in Ep. 1.2. 7.8.9 quam aut veram ave simulatam esse vides. Exeptionem ep. 5. Refutatronem ep. 6. Oppositionem ep 4.quae uti vides re fere conveniunt, sola lo quendi ratione discrepant.
Ex his jam fontibus pro instituta brevitate quantum satis libavimus, singu as fontiam venarumque partes inspicerae diligentius. atque ea quae exemplis ubique tradimus, et am verbis scrip tisque; praeceptionibu late exequi, operae pretium vix censui: quod neque acutiores ea latere possint, neque pinguis Minervae hominibus isthaec dederim, qui ad aliquam concipiendi, scribendique subtilitatem atque argutiam non aspirant.
QUae in ceteris excellant epigrammata, quae acute nervoseque feriant, quae obtusiora sint reliquis, ex legi bus nostris haud gravate definies. In primo fonte ideni de se ipso negarum, tum alterna conversione, affirmata, negatave facile eminent. In altero fonte alienantium, et venuste causa rei, et res a seipsa; suisve proprietatibus alienatur In fonte tertio similium dissmiliumque permixta oppositio, exquisitae elegantiae est. In quarto nihil ambiguirate vocum, art umque regulis, ac sententiarum correctione feliciter aesuprpata lepidrus Illa vero epigrammara palm am ferunt quae ex plurium simul fontium, non insipidis venis hausta suavissimo ingeniorum pabulo, exspectationem vincunt uti illud supra allatum ex P. Stratio.
Ubi ex primo fonte opposito Inter bonus et malus, ex tertio comparatio, Cams ad militem, ex quarto allusio inter milas et malus petitur sic elegantissime Banusius.
Quod ex primo oppositorum, et ultimo allusionum fonte argutiam habet cum veritate paroemiali conjunctam.
FUsius hucusque propositum tum praeceptis, tum exemplis sum execurus:nunc compendio cipigrammaticas aigutias sectantem perbrevi erercitatione dueam, Hoc exemplo scritionis utamur. Est pictor qui Bembum. hominem opibus et cultu ornatum, verum deformesaeie, eta penicillo adumbravit ut rudi lineumentorum imitatione parum apte et vultum et vestem expresserie: ideirco tamen Bembo plareat, quod minus foeda oris offigie vultum reddtderit Hoc argumentum. quod argutiis inaprimis idoneum ost, Epigrammatico placeat. Quid aget? qua ratIone huic promissa, ex quaternario illo fontium copia affi vet? Dicam, sed ne exspectes omnia, pet singulas a me venas superius explorata Primo igitur factum oc, factoque ad juncta velur de ea re, in laudem, reprchensionem ve scripturus Orator expendet, versus usitatus nonnulla suggeret.
Ex his quae circumstantiae ante alias serviant, observandum, ne per multa nimium sparsus animus minus perspicaci intuitu fingula oberret, aut successu sterili et inamoeno adhaerescat Mini imprimis hic expendere plasuitr Quit? et qualis Bdmbus? qua, qualisqui imagb? ubi primum ocourret Turpem esse Bembum, Turpieudo autem in rugosa et senili facie, in srmtate nasi, luscitie, vel lippctudine oculorum, aurium magnuudie ne, labrerum eminentiae, gibbestate, claudicatione aliisqui oris et corporis vitiis consistit. quae oinnia epigram mati opportupa fient, st vel ex primo f nte repugnantium opponantur eis, quae in pictoris tabula aliter exbibira sunt vel alicnentur ab ipso Bembo: vei in comparationom diversarum rerum
MAgister Qualis est Bembus? Discip. Turpis homo,
Magister, quid opponitur turpi? Discip. pulchrum esse.
Magister occurritne tibi aliquid Bembo proprium, cujus intuitu eum sibi pulcrum dicas? Dise Imagoest, rarione cu jus pulcher dici qucat Magister Recte sed uthanc opposu ionem magis explices exornesque: ostuio ur edicus, unde turpisin se, unde in imagine fo mosu. evaserit? Discsp. Turpiludinem a natura sive ejus authore: pulchritudinem a pictoris aceepit manu, sive etiam a coloribus. Magisler Jam elegantior evadetoppositio, cum non tantum defonnem Bembivultum tormosae tabellae; verum et naturae ingevium pictoris objicies, hoc aut simili carmine de Bembo.
Hoc epigramma ex vena prima Repugnatium fluxit, quae de eadem re simul affirmat, negatve. Quod si in altera concludere vena libeat, quae repugnantia opposius tribuit naturae et arti opposita adhibe, ut
In vena 4. unum oppositorum da altero ita enunties.
Verum ut ad tertiam venam ex eadem oppositione foedi hominis, et tabulae formosae aliquid deducas, et in quibus conveniant, et in quibus rursum adversentur expendas; ita enim facile conversit utrimque praedicationibus, ut baec vena solet, ludere poteris.
Quanquam simplicius haec conversio fieri possit,
Quod si ex vena 5. quae idem de subjectis diversis negat, aus offirmat, epigramma derivare libeat. videndum praeterea erit, num in duabus rebus [Bembo et tabula) sibi adrei sancibus, aliquid reperias, quod utrique conveniat. Ita cum turpem Bembum dixeris, etiam imaginem appellare licebit, ob inscitam pictoris elegantiam, qua male Bembi similltudinem expressit.
Quod si diceres. Bis foeda Bembi est foeditas; jam ad 5. venam spectaret, quae idem de se ipso negat, aut opposite affirmat. Quod si tamen negando bac vena uti malis, sic pone.
Ex vena 7. quae unum oppositorum alteri praefert, aut substituit, facile hac ratione disseres.
Denique 8: venam haud difficiter assequetis, si priores exploratas habeas, quod haec non absolute, sed sub conditione repugnantia inter se committat.
Porro si ad alia distortioris adjuncta veneris, iterum per singulas hasce venascopiam facultatemque argutandi hauries. Dic Bembum esse senem, sed in tabula sanum. delirum; sed in tabula sapientem, etc. Uno alterove ejusdem venae carmine rem absolvo.
Ceterum ipsam imaginem prinde ut Bembum, ejusdemque affectiones, ad hanc quaestionem [quae qualisque sit?] exorientes,
Inflectas nonnihil scribendo, et venam quartam attigeris.
Quod si ex tertia vena propinare liboret, et inflexione vie cissim adhibita, id effeceris: ut
LUbuit et hic quoque aliquam exemplorum, sed ex materia diversa varietatem subjicere. Quas cuique, perotium ad proposita adjuncta vel alios quaque; ex Rheroruim officina petit os argumentorusonres licebit expendere. Nam unde quaelibet scriben di argumenta, inde et argutae dictiones peti solent; modo suis oppositis, similibus aliisque principiis; ad ohc genus dicendi requisitis. juxta datas a nobis observationes. ornenrut, Exemplis haec etiam disciplina potissimum tenetur: cum cujusque ingenii non sit, vel ex sua haec inventione sine arte depromere, vel siuc hoo Epigrammatum propositorum doctu ad paria aspirare. Tribus itaque Authoribus, post primam hujus libri editionem mihi prius cognitis, Societatis nostrae Patribus, P. Boulogne Gallobelga, P. Alb. Jnes Polono, et P.Christof. Kissenpfenming Germano, brevi nervosaque Epigrammatum dictione laudatis, hic cum delectu aliquo uti placuit. Tum ne meis, tantum exemplis studiosum Lectorem erudirem: tum us vibrantia quandoque acumina, quae ex diversa materia facilius habentur, avido imitatori suppeditarem. Fastidrum quoque illud, quod ex ejusdem rei longioritractatione submaseitur, hac novitate abstergerem. Per solos fontes, non venas distinguam. Hunc studiosus quisque laborem sumera potcrit, atque etiam(quod difficile non erit) experiri: an non aliquainflexione ad diversas rem eandem venas possit traducere, quodquo alicuan est, suo quodam colore vestire,
AD fontem alterum accedimus, per quem facile eandem Bembi, tabulaeve circumstantiam, qualis, deu~xero. Verum ad varietatem aliquam facier. et reliquorum etiam adjunctorum explorationem, si proximam circumstantiam, quid, excuria mus: quid videlicer, hinc pictor, atque inde Bembus eriam cogitaverit, aut voluerit? dixerit, aut fecerit? ubi affectus varii amoris, aut odii; aestimationis ave contemptus, in dustriae, curae impensae; actiones variae. verbo. latissimus ingeniorum campus. Quae omnia si per fontem primum optares deducere, opposits, ut supra monui, investiganda
Quod si lubeat ad interogationem, quid? Bembi etiam affectus act. onesque examinare, nova sese rursum affundet scribendi ubertas. Quid enim agit Bembus? amat tabellam sibi dissimilem, Optat se illi assimilari potius; quam illam sibi. Superbit alieno colore, et errore. Non illi placeret pictor, nist errasset Quiam se dignum amoribus, et sponsa credit, cui hac tabbella persuadeat, etc. Quae omnia carmine non prosequor, paucula suffecerint.
Cetera Lectori exercitationis cupido relinquam, ne qui compendio haec tradere statueram, a proposito aberrem.
ET tertium fontem degustemus, qui argutis comparationbis sapide recreat, praesertim si oppositione, aut alienatione rerum petmistus fluat. Hic, (ut in supra expensis adjunctis haereamus) ex te quaeto, cui rei, aut Embum, aut pictorem, aut tabulam similem esse, aut dissimilem atbitreris? et ne multa nimium una quaestione perstringam: Bembum, qui foede adumbratam imaginem amplectitur
Pro vena prima est, quae ex similium inter se comparatione minus exspectata constat.
Plures hic ex comparationibus allatis, aliis diducendas exornandasque versibus relinquo. quod facile cum venustare etiam fecerit, qui ex primo oppositorum fonre eas varietate aliqua irrigaverit, sed ut ne ignores, quam fecunde hic fons assluat: animadvertendum erit, ad pleraque exempla in fonte primo alteroque adducta similitudines adhiberi posse Nos ad illud solum, quod Bembus sibi sua in imagine placuerit similia postulavimus: ex quibus deinde similibus, vix aliud praerer unum a speculo desumptum, suis venis deduximus: ut intelligas qua ubertate argutiarum hi fontes, venaeque scaturiant.
Discip. unum mihi hic in mentem ex superioribus venit,
Quid Bembum senilis rugosique vultus horpinem, juvenili tamen effigie adumbratum, cum anno componam, qui qui a brumali facie vernam induit, hoc carmine?
Quid si etiam Bembum cum umbra comparem, ita ut suae esse dicam imaginis umbram, utpote illa vilior?
Magister, non parum argute, imo et imaginem umbrae assimulare poteris: verum cum exceptione, ut quae suo sit corpare formosior. Licebit et cani Aesopico componere, qui umbram Lucanicae in aquis maiorem, illa neglecta, conjectatus est. Denique luditur et dissimilibus in hoc fonte perinde eleganter. Verium haec omnia quaestionibus, et versibus exhaurire supervacaneum, in re non omnino difficili existimo.
ULtimo denique fonte hauriemus, qui latissimus et maxime est varius, ut propemodum tot fontes novi, quot venae subnasci videantur. In prima igitur vena inquirendum: an sententia delectet? ut fingamus promissionem connubii, a sponsa Bembum obtinuisse, imagine ad illam submissa, verum illa deinde Bembo venienti ostium praecludat, didcatque so Bembum jam domi possidere, cui fidem dederat. Videlicet imaginem: alium se nunquam nec amasse, nec voluisse.
Ad venam secundam anagrammatica, et inflexa nonnihil verba spectant. Bembus vero cum nomen difficile pro anagrammate habeat, dici poterit, a nullo illum mutari, nisi solo
Ad tertiam venam de antiquitatibus fabulisque ubi veneris, quanta hic copia! Dic Thersiten eundem, et Paridem esse. Dic piotorem Podalirio feliciorem, qui tam deformem curaverit morbum: aut prae Circe artificem, qui hujus tam apte formam muta verit. Vel ita etiam lude.
Vel.
In qua vena facile intelliges, quadam simul oppositione esse opus: neque enim quaecumque antiquitatis tractandae ratio, inexspectata aliqua elegantia lectorem auditor???mve detinet. In vena ultima, quae ad Paroemias alludit, saepe etiam non parva venustas. modo ejusdem oppositionis ratio non prorsus negligatur. Quid enim si de Bembe dicas?
Quid si dubites, ater an albus homo? ut qui sibi tam diversus? quid si illam sententiam erroris arguas, quae similem simili gaudere asserit? cum Bembus dissimilis sibi maxime placeat. Nos his, aliisque exemplis aliorum exercitio relictis, illo concludamus.
Hic unum mi lector somniantis Poema accipe, quod quondam cum pluribus in eundem sensum eioblatum est; sed hujus tantum meminisse vigil potuit. Tu qui plura vigilantis somnia non es aversatus, hoc etiam dormientis admitte.
DE argutandi ratione hactenus. Reliquum videtur, ut de tota Epigrammatis constructione disseram, ne imperfecto adhuc opere manus a tabula subtraham. Verum nihil aliud requero, nisi ut Poeta quispiam sit, qui invita non prorsus Minerva, versus Elegiacos praesertim ac Phaleucios, cudat. Id noverit, jam vix aliud observatione hic sese dignum offeret. quam ut alteram Epigrammatis partem, ex aliqua argumenti sederhetorice diducat. Est enim, ut supra memini, Epigramma enthymematis instar, quod duabus fere propositionibus ac vuluti partibus absolvitur. Valet hic imprimis descriptio verum a partium enumeratione, ut suis distincta lineamentis, velut in tabella pictoris manu adumbrata, in oculos animumque incurrat. Quae sola est ratio, cur nonnunquam Epigrammata longius sine vitio excurrant; cum suapte natura brevia esse desiderent, in his Martialem non raro versari intelliges, ubi praesertim Phalaecos ipsius evolveris. quanquam dum vitia insectatur, grandior, jambisque vicinior incedat, Satyricus juxta et Epigrammaticus. Exempla ex illo recensere longum sit, et obvia cuique sunt Martialem non ignoranti.
Visum porro fuit, nostra quaedam Epigrammata, ejusaem, quam supra tractavi, materiae relinquere: tum ne prorsus hanc doctrinae partem ab ejusdem argumenti exemplis nudam relinquerem; tum ut quasdam carminis Phaleucii, alibi non tractandi affectiones proprias exponerem.
Servit imprimis ad ceneriores animi impetus exprimendos, ac Lyrici propemodum, praesertim Sapphici legibus regitur (de quo suus erit dicendi locus) crebriore tamen verborum reciprocatione, atque inflexione delectatur, frequenti etiam rerum sententiarumque oppositione ludit, tum denique amoris indignationisve aculeum legenti optat infigere. Ordiar, ac per exempla jam dictis fidem addam.
Breviter ac simpliciter propositionem primam licebit exponere, ac denique jam dicta concludere: hoc modo.
Miretur hic Epigrammaticus, decucatque, quod in prima est propositione, tantum Dominum cunis vinculisque detineri, ubi oppositionibus non ingratis ludere poterit.
In hoc vel primam propositionem explicatius proponat, ut:
Vel etiam alternam praepositionem, per oppositorum frequentationem; ut
In quo Epigrammate observabis non semper cum teneri ordinem, ut prima propositio locum primum obtineat, tanquam in entbymemate; sed nonnunquam, uti hic factum concludere.
Multo vero minus sese semper habet propositio altera, tanquam illativa alicujus veritatis ex superiore in secunde praefertim alienatorum, et tertio comparatorum fonte, at patebit ex Epigrammate sequenti.
Denique insignem gratiam habent, majorique copia sponte affluunt Epigrammata, quae oppositorum inter se comparationem instituunt: adeoque geminam velut propositionem explicant; cum et repetitionibus opportuna fiant, et oppositionibus necessario affluant. Exemplum addimus.
Quia Judam hactenus Christo, velut umbram luci opposximus, hic eundem illi honorem paucis facimus: quanquam ex iisdem praeceptionis, quam dedimus, legibus, quatuor haec
POst tractatam in carmine argutandi subtilitatem, exploratasque acutae dictionis venas; relictus ad operam absolutam is nobis labor videbatur, quo iisdem praeceptis non minus Oratorem, quam Poetam formaremus, quae cum non admodum difficilis negotii res esset in prioribus versato: hoc etiam quantulumcumque studii benevolo Lectori decrevimus impendere.
DUplex potissimum usus argutae facetaeque orationis sese nobis offert in humana consuetudine, et sermone quotidiano versatur alter, qui familiaris appellari poterit: alter in vario scribendi genere, ac praesertim illo, quod inscriptionum dicitur, locum occupat. Ille condimentum quoddam est societatis, et familiaris vitae inter homines institutae, ac singulari cum voluptate auribus animisque auscultantium illabatur; magni plerumque ingenii exporrectaeque mentis argumentum; quo imprimis delectatus Cicero est, ut exemplis non infrequentibus constat, vel illo facetae dictionis studio colligas, quo Oratorem suum illustrare conatus est.
Altera inscriptionum ratio, tam Antiquis, quam Recentioribus usitata, ad victoriarum monumenta, mortuorum tumulos, arcus triumphales, colossos, statuas et cetera id genus opera, posteritati cum aliqua venustate commendanda adhibetur, quod ea facilius legentium memoriae insideant, quae ingeniosa quadam festivaque arguita exornantur.
Cum vero utraque subtilitas, tam in sermone, quam scribitione usitata, velrerum sit gravium, vel ludicrarum (ve priori etiam operis parte advertimus) illud inprimis orationis genus, quod cum argutia grave sententiosumque est, ab illo quod facetum lepidumque, velut tragicum a comico, discernendum est; non quod arte aut forma dicendi, sed quod materia et personarum, in quas cadat, diversitate separetur. Nam alia ex re viri graves Principesque argurte ludunt; alia vulgaris plebecula, nisi forte ex locorum temporumque ratione, et illis comica, et his tragica quundoque subtilitas permittatur. Ceterum ea circumspectione ludendum, ne aut laedas, ut calumniator; aut nugeris, ut scurra: utriusque enim vitii magna cum hujus or ationis virtate affinitas est: nec aliter sibi nonnulli argutari posse videntur, nisi aut verecundiae plagam inflig ant, aut formae alienae labem affricent: apes quae mella legere non possunt nisi figant sui livoris aculcum. Nos ut ordine non tam novis praeceptionibus quam exemplis Lectorem erudiamus, illam primo, quae inscriptionum est, prosequemur.
JAm ab illo argutae dictionis genere, quod Poesin ornat, ad aliud diversum; in consignandis potissimum monumentis, atque posterorum memoriam insigni aliqua inscriptione traducendis, positum accedimus. Quae licet partim carmine a virtutibus, partim solutis versibus, quamvis non omni versuum numero repudiato, praestita fuerint: tamen cum imprimis hic solutae orationis argutia dominetur, Inscriptionum tractatione diversa comprehendimus. In quibus perpaucos quidem veterum saeculorum reperio, qui argutae orationis elegantiam decoremque assequantur. Recens tamen aetas priscae incorruptaeque latinitatis magna aemultatrix; eorum etiam, quae veluti inter uniones gemmae eminent, auctrix egregia in hoc scribendi genere magna rar aque venustate optima ingenia exercuit. Ut proinde haec nobis exercitatio oscitanter praetereunda non fuerit.
Primo igitur loco, Veterum nonnullas inscriptiones delibabimus, sive ligata, sive oratione saluta exaratas: deinde praeceptionibus pauculis strictam praemissis, unum, alterumque scriptionis argumentum suis fontibus ductum irrig abimus: aliorum quoque Scriptorum exemplis, ad hoc dicendi genus illustrandum non praeteritis.
VArio hoc inscriptionum genere praeterito, nos Epitaphiorum laudi aut vituperio servientium tanquam maxime insignium hac in arte prolixius juvat meminisse, cetera enim ad easdem leges pro rerum discrimine licebit aptare. Est tamen et inter Epit aphia diversitas. Nam praeter quam quod virtutes aut vitia defuncti pro merito explicent; alii illa jocosa esse voluerunt, alii seria, alii aenigmatica, alii sensu explicato proposita, prout quisque existimavit magis se legentium animos occupaturum: siquidem obsoura etiam curiosorum inprimis montem detinent, ut qui avelli nisi perspecto scriptoris ingenio difficulter possunt. Promiscue vero nunc ligata, nunc soluta oratione ab Antiquitate nobis exhibentur.
Certe haud dissimilem inscriptionem ab aliis meruit. Nam juxta Pontum Euxinum in Walachiae finibus ipsius tumulua fonti limpidissimo imminens cum hac inscriptione inventus est.
Solutae orationis stylo pleraque ex Antiquorum monumentis eruta, cum aliqua saepe arguita sermonis aut energia etuuntur.
Brevissima haec epigraphe in Orphei tumulo, cum lyra sculpta memoratur reperta.
Lusit.
In tumulo duorum conjugum via Tiburtina vetus haec inscriptio legitur.
In plerisque horum reperies aliquid epigrammatice argutum, ut Lectorem minus exspectataerei argumento in se conavertant. Illa etiam quae posterioribus aetatibus lucem aspexerunt, plus ingenii videbis venuftatisque adferre, quam veterum saeculorum monumenta. Neque ut quidam antiquorum scutorum insani veneratores somniant, nihil cultum praesens aevum possidet quod a priscis non emendicaverit. Sunt et alii Epigraphici, qui loco aut lusu aliquo, sive verborum, sive rerum, cupidum Lectorem occupare conati sunt.
Superest ut aenigmatica breviter tangam. Cum tamen anagrammatum tractationem ad alium locum rejiciam, hic exemplo uno alteroque rem absolvam.
Isidis seu Minervae Sajetanae templo adhibitum tale est.
Ego sum
Omne quod fuit, est, et erit.
Meum peplum
Nullus adhuc mortalium evolvit.
Quem peperi fructum,
Sol est.
Quae Deo ac Divinae Sapientiae aut Virgini Deiparae, cum sui ventris fructu, acceptae facile applicabis.
Tot repugnantia alii in aqua pluvia: alii in materia prima: alii in anima aut idea, aut amore conciliari posse existimarunt; sed utcumque exposueris, vix sanum omni sua parte sensum admiserit. Amori applicatum invenies in Palatio eloquentiae exercit. e. punct. 16. Nos aliud de Luthero adjiciemus ad hujus imitationem conceptum, quod hanc scribendi rationem clarius exponet.
Explicatius illud de Luthero oculis subjicio.
UT Lector hanc scribendi rationem, quae vel ex vocum aquivocatione, ule rerum significatarum diversitate, vel loci, temporis, aliarumque Circumstantiarum varietate emergit, facile penetraturus sit.
Clarius non libuit, ne totam aenigmatis naturam everterem obscuritate penitus sublata, satis ad nostrum propositum ratus, si intelligeres aenigmasica hac ab Epigrammatum fontibus subtilitatem, sensumque voluptate plenum haurire.
Cum igitur manifestum sit ner vum omnem inscriptionum, cujuslibet ea sint generis epigrammaticum fere esse, ipsosque adec projectorum versuum rhythmos si quam habent ex syllabarum collusione venustatem, fonte quarto signatam tr ahere, pleraque vero ad laudem aut reprehensionem spectare: coepto mihi pede insisiere placuit, ac gemino exemplo in utramque partem spectante, suosque per fontes diducte, solutae arationis argutias scribendi ratione nonnihil a carmine diversas, oculis subjisere. Per venas illa singulas distribucre, neque libuit, quod facilis ea operaeres esset, in superioribus versato; neque omnino licuit, niss saepe dissolutam ordine, succoque destitutam epigraphen vellem condere. Quam ob rem neque religio mihi fuit, admiscere subinde diversorum fontium rivulos, cum illa sententiarum toties recurrens similitude affectate nimium atque insipida videatur. Hoc tamen vitium dum inter cujusque fontis marginem pressius substiti, prorsus offugere non potui; quod erudire non minus cuperem, quam delectare, Materia hujus soriptionis eadem fere quae epigrammatis poetacis numeris illigata est. Sola forma, ac proprietaribus dissidet. Breve esse cupit, sed epigrammatis limites transilit, Argutiam non in fine tantum, sed toto admittit corpore: nec in singulis optat membris, sed sparsim. Nec si arguta dictio ob scurior esset, difficult ate fatiget; aut si quidem clare fluat, nimio tamen melle desipiat. Frigida, atque oblectante veluti natura, procusa eliminentur. Si quaesita ex arte sunt, nata tamen potius videantur. Minutae nimium caesimque per membra pene singula congestae oppositiones ob frequentiam displicent.
Obscuritas vero ex tumore Asiatico in hoc orationis genus invecta (quod nonnemo recontior et fecit, et factum propugnavit) morbus est, non nisi spongia sanandus. Quid enim probet argutandi subtilitatem, suopte obscuram ingenio majoribus tenebris confundi? neque tamen bumi rependum et obtritis vulgo loquendi viis insistendum: nervosis, caesimque ut plurimum vibr atis, sententiis, nonnunquam ad varietatem etiam circumscripte incedendum, ut aliqua indulgeatur Lectori inter ipsum quoave legendi laborem quies. Numerus quamvis definitis huic orationi pedibus, ut fit in carmine non absolvatur: Liberiorem tamen poesin ut comica est, fere aemulatur, variettatem simul aliquam, qualis in polycolo est carmine, desiderat. Sed haec aurium judicio potius, quam legibus decidenda arbitramur.
Nunc ad quatuor fontium supra expositerum capita tractatam a nobis materiam revocabimus. Ea lege qua supra monuimus, ut pleraque, aut multa certe (nisi aliquas Inscriptiones in quarto allusionum fonte exceperis) ad praesentem, cui subjiciuntur, fontem spectare noveris.
Nam illam venustatem, quae ex permixtorum fontium varietate haberi solet, non omnino negligendam duximus. Jocosas autem atque enigmaticas Inscriptiones negligemus: ut quae, seriis probe inspectis, adornari facile possint.
LAudis argumentum D. Petrus Apostoborum Princeps nobis suppeditabit. Reprehensioni se inprimis opportunum secit Lutherus, Apostatarum facile audacissimus, qui solus veteres pene omnes novasque haereses ab inferis excitavit, faciemque allam discordiarum accendit, quo etiamnum tota flagrat Germania: in quem me sine cujusquam probi hominis vulnere calamum stringere posse existimavi; quod nemo tam pertinax illius doctrinae morumque defensor reperiatur, qui, nisi improbus ipse fuerit, multa in Luthero non improbet. Nos certe levior nullus, aut calumnian di studium ad hanc mentem deflexit, sed explorata ac vulgo perspecta utrorumque vita; quod ad praesontem materiam interesset, ignota non dari, cum inscriptiones illae hictoriarum potius ornamenta, quam historiae censendae sint, ut proinde non parum de vi gratiaque amissurae videantur, ubi ab historiae ignaro occupatae fuerint.
Quod si acerbiori nonnunquam aceto Lutherus perfundatur, suis id moribus imputet; aut certe bonae fidei scriptoribus, apud quos in coloribus adumbratus est quibus cum expressimus.
Quae fonti cuique propria sint, nolumus otioso hic labore resolere. Lectorem ad superiora remittimus.
Ad calcem harum inscriptionum, unam Georgii Buchanani Manibus, non inscito lusu concinnatam, subjicio. Hic homo Aulae Britannicae parasitus (ut Garass. de doct. Cur. l. 6.5.13. et Poeta quam Christianus melior, cum moriturus ex aqua jam esset intercute, qui liberaliter ex Libero libet ipse vixerat, moriturus a Praedicante est, ut oratiove Dominica sibi Deum conciliaret. Nescio hanc, inquit, quam annis qua draginta nunquam dixi, simulque in illa Propertii solutus verba:
Cum his ad suum migravit Propertium, hac a morte sepulchri epigraphe, ludente in illusorem multorum Echo donatus est. Quanquam argutiorem esse in hoc genere censeam, quam aequiorem. Vitam hic male actam reprehendere possumus. De vita altera Dei esto judicium. Etiam latro in cruce moriens salutem est consecutus.
Haec quamvis minus certa, tamen illud certissimum, malam vitam plerumque malam mortem, hanc semper aeternum malum consequi. Haec igitur, si improbus sis, cibi ad terrorem; si probus ad constantiam scripta excipe,
CUm meas hic dederim inscriptiones, aequum fuerit aliorum quoque hac in arte lucubrationes suo exemplo proponi, ne mihi solum hoc magisterium vendicasse atrogantius videar. Sed paucorum hoc in genere versatus labor est, quod difficilior hic sit, quam ut sine sine illis, quae observavimus principiis, eam suppeditet soribendi copiam elegantiamque, quae hic inprimis necessaria est. Nonnullos vidi, in quibus Itali duo Joannes Baptista Masculus Neapolitanus Societatis JESU, et Emmanuel Thesaurus Taurinensis, in eadem diu educatus, excellere visi sunt; quos tamen cum delectu, judicioque legendos censeo. Delibavi ex his nonnulla, quae magis ad gustum facerent: ad cetera Lectori avido viam non obstraxi. Pauca haec ad exemplorum varietatem satis fore judicavi. Verum distinguere per suos illa fontes non licuit, quod bujus nemo discriminis observatione, atque aculeatae dictionis separatione, sua dederit, ingenio magis omnes obsecuti quam arti: ego ab utrisque subsidium mutuatus sim. Quod quale sit, ille potissimum sentiet, qui ad paria studia animum calamumque traduxerit, atque intra ejusdem materiae fines hisce scribendi argutiis luserit. Interea alieno labore, tanquam laote nutritus, ad majora eloquentiae exercitamenta adolescat. Habent haec studia, ut venustatem, sic et voluptatem suam, quibus omne scribendi dicendiquegenus perfundunt, et velut sale quodam condiunt: quo neglecto, non parum gratiae saporisque eloquentiae subtrahitur. Ut qui desidiose in hac parte versantur, plerumque insipido ac parum eleganti stylo fastidium generent, nec nisi morosos Catones lectores ferant.
His priscis Heroibus idem Thesaurus praemiserat aliorum Principum, ac Sanctorum, alio in Opusculo, mitiori aliquants stylo exarata elogia, ex quibus haec delibare visum est.
Haec ex autoribus supra dictis accipe, si non ubique iisdem annunmeratis verbis, aut syllabis, [quod ob plura omissa, counexione aliqua indigerent] at certe rebus sententiisque, quibus ad tuum commodum, et Dei honorem fruere.
Quia pauculae restabant columnae, ex Elogiis Jugularis in eodem
His concludo, et ex his delectent authoribus si plura, ad eosdem remitto. Mihi haec sufficere in praesenti Opere ad instructionem visa sunt. Quae de samiliaris sermonis argutiis reliqua sunt singulari in Opere aliquanto locupletius offerre earum studiosic placuit. Modo hic fruere, ad Dei honorem, et vale.
A.
AAronis elogium. 234. et seq. et 147.
Abelis elogium. 225.
Abigail elogium. 243.
Abisag Virginis elogium. ibid.
Abinrelech elogium. 242.
Abrahami elogium. 227.
Adami elogium. 224. et 243.
Adolescentes laudati, 78. et 109. fitamen casti 146.
Adulator, 37. 78. 90. et 114.
Aeger pius. 137.
Aenigmaticae inscriptiones. 169
Aetas moribus deterior. 90.
Amicus ollatis. 95. flexilis. 107. fictus. 116. verus. 134
Amicitia reciproca fit. 114. communia habet omnia ibid.
Amor multiformis. 30. foeda regit. 33 sui caecus est. 36 et 39. et 84. et 116 servit. 36. lacrimas patit 63. ex aspectu. 73. Deum depressit 64. minime caecus est. ibid. insanit. 63. inter conjuges rarus 38, ignis est. 76. ad suspendium adigit 81. inconstans. 84. turpis 94. in fine amarus inter paucos est. 114.
S. Ambrosii elogium. 255
Angeli intuitu capta. 31
Adod elogium. 238
Asinus loquens. 84. Christi vector. 90. rudens. ibid.
S. Apollonii elogium. 236.
Astrologi mors felix. 67.
S. Athanasii elogium. 253
Avarus in morte miser. 40. nulli utilis 53. inter opes inops. 62. fames. 63. Deum negligit. 74. appetens. 86. 87. 105. 107. Nunquam satis habet. 116. 120. 122.
S. Augustini elogium. 255
Aula magnifica 89. facile suos praecipitat. 99. in illa adulatores emergunt. 104
B.
Barba rase. 146. integra. 147
Bellum omnes premit. 61. diuturnum hoc aevo. 89. Schola mortis. 147. 116
Benefacere vivis mortuisque. 37
Benvolentia spreta offendit. 51
C
Caecus Homerus. 79. S. Lucia 107. S. Genovefae Mater. 128
Calvus nequam. 67. et 77. et to. 64.
Calumnia negligenda. 29
Canonicus male vivens. 19. plurium Canonicatuum avidus. 84
S. Caroli Berromaei elogium. 275
Caroli Ducis Sabaudiae elog. ibid.
Castus sororem aversatur 36
Caupo aqnam vino micens. 120
Causae bene explicandae. 49
Causdicus corruptus. 27. ungi debet. 94. protractor causarum. ibid. et 121
Christus nudus. 32. Ejus dolor nostrum gaudium. 36. et 44. Nobis omnia est. 40. et seq. Vulnera ejus sanant, 52. e Virginenatus. 44. 96. 161. et 153. Omnia et nullus. 44. et Pax nostra 45. Salus nostra. 47. Nativitas et mors dispar. ibid. et seq. Poenas nostras subit. 55. Contemptus. 60. et seq. et 110. Puer gratiosus. 110. Mirns. 100. In stabulo 92. et 110. Plus Diis praestat. 91. Misericors 110. Crucem ferens. 128. Fel bibens. ibid. Spinis coronatus. 133. 135. et 141. Consputus 141. Passus. 133. Agnus. 141. et 144. Caeditur in faciem. 145 Fiagellatur. ibid. Moritur Sole obscurato. 136. et 141. in princ. Elogia Christi. 252. et seq.
Chymicus omnia consumens. 95. et 109
Cibus moderatus sit. 93
Claudi. 121 et 135
Claves D. Petri opes servant. 95
Confessio D. Augustini gloriosa. 52 et seq.
Conjugium disparium. 140. vid. uxor et discordia.
Constans in omni sorte. 35. infine.
Contentiosus. 80. vid. discordia.
Contratii. 36. et seq.
Contradictio grata. 38. et seq.
Convicium improbi laus est. 43. in print.
Crux levis. 42. Mortem pressit. 47. Ultro qnaesita. 64. 72. 73. 86. Ubique est. 145. Diabolum pessit. 115. Cura hominis. 46 et 49. Nimis exquisita. 51. Morbum parit. 55.
D.
Davidis elogium 241
Debitor multorum. 243 et seq.
Decimae. 120
Degener. 59
Diabolus in porei specie. 107. Vitandus. 109. Extinguit lumen. 137
Deus non visus videt. 28. Visus Simeoni et Moysi. 95.
Discordia. 115. Viri et uxoris. 92. Mulierum. 147
Dives probus. 89. Paupere egentior. 90. Nunquam satis habet. 95 et 149
Divitiae magni fiunt. 47. Male collocatae a moriente. 67. Annum commendant. 82. Eloquentes sunt. 107. Malae. 109 sine his nil agitur. 109. et 114. Amorem conciliant. 115. Animum occupant. 128
Dolor ex Morte Christi. 58
Domus multae frustra. 27
Dona non pereunt. 27. ex donante aestimanda. 37. Non gratuira. 39. et 147. Hamata. 62. Rara hoc tempore. 79. 116. 120. 122. et 145. Nihil pro dono. 103. Vile donum. 105. et seq.
Dux Belli fortis. 90. Spretus. 134
E.
Ebrius. 145. et seq. Sepultus in dolio. 146. Vitiosus. 147. vid. Potator.
Effrons juvenis. 93
Emenda quae solvere potes 28. in princ.
Enoch elogium. 126
Epulo Evangelicus varie descriptus. Parte 1. a pag. 26. per totum.
Epigramma sit api simile. 140. Parum acurum. 151
Epitaphia diversa. 164. et seqq.
Evae elogium. 225.
Eversio Germaniae. 121. Eucharistiae. 141.
Exemplo Ducis sitim ferre. 38
Exul fortis. 76. et 99. Exulare ab inferis gratum. 99
F.
Famae bonae cupiditas. 38
Fame divites egent. 36. Fames pallere facit. 54. et seq. Satisfacir pro gula. 64.
Felicitas vertitur. 40. Felices premendi. 42. et seq.
Fides multa et nulla, 29. 103 115. Non creditut multum credenti. 35. Fides una. 85. Certa est, ut spes in certa. 94
Fiscus rapax. 86. Aequor est. 94
Formam cibus alit. 54. Fragilis est. 93 Veneris fax. 146
Formosae latent raro. 93 et 73 Fortis Scaevola. 98
Fortuna varia. 42. Mediocris optima. 52. Nulli dat satis. 57. indeclinabilis. 144
Fucatus. 107. 136. detegitur. 137
Fur rudis captus. 58. Ingratus hospiti. 71. Suspensus. 121. Miles. 137
G.
Gelu declinatum. 150
Gloria in obscuritate. 29. Umbra est. 40. Gratia dilata perit. 27. Rara hodie grartuita. 62. 63. 103. Refunditur. 94
S. Cregorii Nazianzeni elogium. 254
S. Gregorii Thaumaturgi elogium. ibidem.
Gula. 52
H.
Haeretico non credendum. 99. Se devovens. 136. Sartor. 149
S. Hilarii elogium. 256
Historicus ineptus. 129
Historiae hodie corruprae. 38. Homo nil et omnia. 40. et 68. Ejus tres hostes sunt. 78. et 116. ut humus est. 85
Honor Mundi vanus. 31. Spectatur. 47. Ex hominum aestimatione pendet: 103
Humili loco natus. 80
I.
Jacobi Patriarchae elogium. 231
Jactator Roboam. 138. vid. superbus.
Jcphtes elogium. 239
Ignoscere inimicis. 99
Ignorare Deum. 107
Imago scite expressa. 67. Difformis. 125
Impatiens Eremicola. 52
Improbi. 111. Nepotes. 116. a Christo damnandi. 141
Indignus honore. 80. Indoctus doctor. 134
Ingenium ut cos est. 94. cum prudntia junctum. ibidem.
Ingratus. 114. 115
Insigne Pontificis clavis. 95. et Caesaris avis. 148
S. Joannis Chrysostomi elogium. 254
Invidiae hostis vitus. 36. Miser cui non invidetur. 51
Joannis Baptistae elogium. 250
Jobi elogium! 233
Jocus urbanus. 107. religiosus. ibid. levis. 129
Jonathae filii David elogium. 242
Joseph Patriatchae elogium. 231. 247
Joseph Sponsi D. V. elogium. 252 et seq.
Josue elogium. 236. Ira authori noxia. 115
Isaac elogium. 229
Jubal elogium. 226
Judas prodigus et avarus. 32. et sequ. non respicit ut Perrus. 36. dnobus male servit. 45. desperatus. 92. 153. 145. et per totam part. 1.
Judex improbus punitus. 129
Juris-Consulti litibus aluntur. 86. 148. sine Jure vivunt. 107. 116. 128. 129.
Jus dicere quam facere malumus. 29. Jus et vis juncta. 35. et 108. negligere: 73. muneribus demeriti. 130
L.
Labor fert praemia: 107
Lacrimae fictae in morte. 53. verae. 68 Efficaces S. Monicae. 79. Iracundi. 80
Laetitia mortuus. 58
Laudantur etiam mali 95. Mortui. 110
Lazarus pauper descriptus part. 1. a pag. 26. per totum.
Lex lites generat. 38 et 85
Liber, sed pauper. 72
Liberalis in Pauperes. 149
Libido spinis repressa. 63. prae morsione linguae. 138. Sanguic. 69. vid. Venus.
Librorum scriptor. 68. Copia non facit doctum. 73. et 83. vincti catenis. 86. spreti. 89
Lingua bona et mala. 98
Loquax. 68. Tempestivc. 98
Loqui turpia turpe est. 59 in fine.
Lutherus Biblia sacra infecit. 136. Zvvinglio daemonem atrum tribuit 138. Ejus mores et vita late descripta. pag. 198. et seq.
Luxuriosus. 29. et seq. lucem fugit. 95. vid. Libido et Venus.
M.
Maria Virgo nata ab Ann. 146. sub Cruce. 38. et 141. cum Parvulo. 46. recreat aspectu. 73. gratia plena. 86. Deum portans. 87. et 91. visitans. 140. ejus elogium. 250. et seq.
S. Martini elogium. 37
Martyr Christophorus. 57. Catharina. 60 Donatus. 98. Barbara. 103. et 145. Baptista. 136. Adrianus. 137
Medico bene est, cum aliis male. 35. 42. 48. 87. 148. Juvatur ab aegro. 49. imperitus. 58. Morbum auget. 62. successus patent. 99. ultro se infert. 114. multa jactans. 137
Mensa opulenta in vasis, non in cibis. 71. et seq. unguentis. 113. Morosi hospitis. 134. sana. 135
Miles bonus, 84. 124. timidus. 99. 136. Auglus Gallis metuendus. 114. fugax. 129
Mortificatio carnis bona. 39. Simeonis Stylitae. 141
Mortuus alium ad vitam excitat. 67
Mors diversa. 35. Felix et bona vita. 39. Spontanea et stulta. 46. exspectanda. 49. Mors filii Patris dolor. 52. ab esu. 64. 244. generis communis est. 73. Mors silii indigni 80. oes aequat. 85. Rapit. 90. Mors vitae longae initium. 94. et 106. dura mulris. 99. improvisa. 102. exfrigore. 134. ex fungis 144. Cum falce jungitur. 149
Muliet viti custos. 57 virum pie simulans. 92. inconstans. 159 90. Fortis 72. humilis. ibid. noxia quaevis. 98. fallit. 99. Avara. 148
Mundana nil sunt. 79
Mundi inconstantia. 79 et seq. perverfitas. 142
Musicus absurdus. 57 avis pretiosa. 73
Mutua opera claudi et caeci. 29
N.
Natales spurius celebrat. 57
Navis avis est. 93
Noe elogium. 227
Nobilis indoctus. 51. et seq. pauper. 149
Nominis mutati vanitas, 106. gratum nomen. ibid.
O.
Obededom elogium. 242. et seq.
Oblatio sui contempta. 49
Oculi seducunt. 47 et 72
Olera muscum. 27
Poera bona et mala qui occultent. 38. opera verbis respondeant. 107
Orator ineptus. 80. fastidiosus. 113. eloquens. 114
Othonielis elogium. 237
Otiosus. 72
P.
Parvi belli sunt. 50
Patricida Brutus Caesaris. 149
Pastor bonus S. Lupus. 134
Patet patriae S. leo. 138
Patria indignus. 39. pro illa vivere. 121
Pauper in morte sar dives. 42. et seq. superbus. 217. nil perdit 129. maledicus. 146
Panpertas a Christo evecta 44. ejus amor. 103
S. Panlus depositus. 144. Ejus elogium. 181
Peccatum fugiendum. 103. omnes obnoxii. 109
Peccatores nati. 133
Pecunia rebus ceteris potior 115. visu tener. 137
Petitio rejecta. 102. frequens. 148
D. Petri Apost. elogia. 174 et seqq.
Phinees elgoium. 237 et seq.
Pictor impudens. 129. um brarum. Ibidem.
Pictura fingit. 93
Piger. 120 148
Poeta molestus. 43. doctus. 78. fur. 87. Mordax. 115. ineptus. 149. 142. praeposterus. 134
Poenitentia stylitae. 64. Magdalenae. 64. Othiliae lacrimis excaecarae. 67. paccatoris. 144
Podagra. 80 99
Potator. 75. 77. 78. et. 109. Germanus. 114. 121. 135. Lutherus. 120. punitus catharro. 129. 130. Studiosus. 137. Poeta. 142. sumersus. 238 inops factus. 140
Princeps avarus. 49
Prodigus. 58. 95. 103. 122. 135.
Probatio per incerta. 84
Promissa vana. 52. 113. et 126. illicita non tenent. 63. non praestans. 134
Providentia Numinis tuesur. 67
Prudnes cavet. 40. ventura videt. 75. et serpens et columba. 94
Pueri ingrati. 39
Pugnare dentibus ut globis. 90
Pyramis seu Obeliscus in Vatieano. 150.e t seq.
R.
Rachelis elogium. 231
Rebeccae elogium. 229. et seq.
Regicida non ferendus. 79 sui interfector Nero. 134
Religiosus nihil haber suum. 147
Rex eriam regatur. 29. rogando imperet. 38
Rex et filius Oriens et Occidens. 96. Rex dignus. 147
Rustici est arare. 108
S.
Salomonis elogium. 248 et seq.
Saltare leve est. 147
Samsonis elogium. 239 et 248
Samuelis elogium. 240 et seq.
Sangar elogium. 238 et seq.
Sanitas bibendo perit. 29 46
Sapere fibi. 30 120
Scire paucorum est. 39
Sacra Scriptura intelligenda. 103
Sculptura nobilis. 78
Scurrilis doctor. 146
Sem et Japhet elogium. 227
Senes sapiunt et moriuntur. 29. 193. 128. non sunt spernendi. 38. Virtute senes 75. tardi. 250
Sensus unus cum deficit, viget alter. 36
Sepulchrum nobile. 88
Servire pluribus. 55
Simulatio turpis. 28
Sol excaecat. 29
Somnus ad lucernam. 220
Somnia praepostera. 39. narrare. 130
Speculum et echo 93
Statua Herculis in foco. 80. duri hominis. 84. Junonis 2 Polycleto. 93. Niobes. 98
Studiosus. 151. Rex. 144 studium ad honores dueit. 147
Stultitiae laus. 42. 49. stulti 134
Superbia demissione eget. 53. pauperis. 135. in pileo magno. 140.
Suspensus haereticus. 79. Judas locis variis Atheus. 250
Sutor heres opulentus. 89
T.
Taciturnitas discenda. 38
Tempori serviendum. 39. et. 43. non negligendeu. 49
Tentatio sensum opprimit. 145
S. Thomae Cantuariensis Episcopi elogium. 256
Timorem Christus nascens tollit. 60
Tonsura deformis capitis. 98
Tributum a doctis. 120. Tubal fabri elogium. 226
V.
Variabilis. 28
Veritas amata. 38. neglecta. 52. odium parit. 62. 149. stultorum est. 63. sapientum. 95. non in vino. 130. 121.
Venus fugienda. 101. Fons malorum. 102. Herculem vicit. 108. in constans. 116. cum Lucifero eadem. 144
Vestium novitas. 39. impensae. 57
Vinum non idluere. 69. diluere. 78. modice sumendum. 329. Prae cerevisia est. 80
Vir a virtute. 121
Virgo Parens. 60 et 148
Virginitas morte defensa. 62. 63. a leone. 142. astu. 136. et seq. oculos continer. 141
Vita longa sit moderata. 40. praepostera. ibid. misera 42 a verbis dissentiens. 68. varia et ficta. 86. fortis prae. morte. 88. ut flumen est. 94. nunc emendanda. 120. ex morre praevisa. 136. quid sit. 141 et 150
Ulysses male dictus. 90
Votorum nullis finis. 116. usura. 64. Uibs alirur et rus alit. 38
Uxoris conditio. 29. minima quaesita. 58. contempta. 68. ne sit nimium dives. 72. obsequens sit. 101. levis viro gravis est. 103. constringenda. 114. viro imperans. 116. litigiosa. 121. Mors grata. 136
X.
Xaverius in fune quiescens. 85. et seq. mortuus. 152. et seq.