SUnt permulti optimique viri, qui magnopere censent, commodissime sibi consulere et providere omnes illos, quicumque his extremis mundi temporibus monumenta sua occulto sub lare latêre, quam in lucem proferre malunt. Hoc enim pravo perversoque
saeculo reperiuntur multi vel innumerabiles potius, qui sibi ipsis visi emunctae naris homines, quosuis aliorum labores, tametsi non ineptos, non modo sub formula virgulaque censoria perperam iudicant, sed etiam per risum atque iocum contemnunt ac despiciunt, imo dente Theonino circumrodunt et carpunt, oreque incesto lacerant. Proinde et ego haud sane desiperem, si Musam meam, cuius nec amoenitatem aliquam, nec utilitatem magnam iactitare possum, potius domi inclusam supprimerem, quam inde promptam foras proferrem. Cum vero viri aliquot amplissimi et clarissimi, quibus priorem carminum meorum Tetrada, superiori anno evulgatam, dono dederam, eâ perlectâ me semel atque iterum cohortati fuerint ad emittendum etiam illa, quorum alia suo iussu, alia alioquin a se mihi data occasione non ita pridem conscripsi: ipsorum auctoritatem, eamque minime tenuem et obscuram, non defugiendam mihi esse arbitratus, alteram quoque Tetrada, priori titulorum carminumque numero plane responderem, atque adeo Genethliaca,
Prosphthegmata, Epithalamia et Epicedia complectentem, nuper concinnavi. Eam quod nobilissimo ac celeberrimo nomini tuo, Magnifice Clarissimeque vir, Domine et Maecenas plurimum observande, potissimum inscribendam duxi, nonnullae sunt gravesque causae. Primum enim summa humanitas, qua me comprehendis, et maxima largitas, qua studia mea subinde promoves ac vehementer incitas, aliquod grati animi specimen a me tandem aliquando exigere videntur. Ut enim cetera, quibus me haudquaquam dignum hactenus affecisti, beneficia nunc quidem silentio transeam, nonne hoc singularis cum benevolentiae tum beneficentiae est argumentum atque indicium maxime evidens ac perspicuum, quod non solum e bibliotheca tua, qua instructiorem aliam haud dum vidi, libros complures mihi commodas, imo vero commoditas, verum etiam nonnullos admodum bonos ac mihi apprime utiles plena facilique manu, imo ambabus, quod dicitur, manibus, ultro largiris atque donas? Vere es, ut Graeci illius Comici verbis utar,
Xrhsto\s a)nh\r koino/n t' a)gaqo/n: probeque calles, quod, quemadmodum sine pennis volare haud facile est, uti apud Plautum in Poenulo legitur, sic etiam absque libris, mutis quidem, at fidelibus magistris, qui suam nobis operam impertire numquam gravantur, multa addiscere perquam difficile sit. essem utique ab omni pietate longissime remotus, si tantum beneficium, a te in me collatum, oblivione obruerem aut prorsus celarem et occultarem: cum vel Pindarus in Nemeis hymno IX. hanc citet sententiam: e)/sti de/ tis lo/gos a)nqrw/pwn, tetelesme/non e)sqlo\n mh\ xamai\ siga=| kalu/yai: nec probi hominis nomine dignum me praeberem, si tot et tanta in me merita nullo unquam vel officio vel munere, si non pari, at grato tamen (ut spero) munere remunerarem: nam improbus est homo, qui beneficium scit sumere, et reddere nescit, reste Plauto in Persa. Deinde etiam lenibus sacrae Poeseos studiis, non secus ac mellis medulla, te delectari, in iisque adeo versatum esse, ut excellas, et quam plurimos aevi nostri vates longe antecedas, multisque parasangis superes, ac de aliorum
carminibus incorrupte atque integre iudices, non sum nescius. Praeterea et corona illa, e rosis suave olentibus roreque marino connexa, et vinum Neccareum, tam album quam rubrum (quicum vix, ac ne vix quidem comparari potuisse existimo Nectar ipsum, quod commenticiorum numinum suorum potionem finxerunt Ethnici poetae, vini magis quam aquae potores, ut coniecturam facere licet ex illo Demetrii Halicarnassei disticho:
oi)=no/s tou xari/en ti fe/rei taxu\s i(/ppos a)oidw=n,
u(/dwr de\ pi/nwn xrhsto\n ou)de\n a)\n te/kh|s.)
et vincula non tantum e versicolori serico dubiis ac prope Labyrinthaeis ductibus sollertissime colligata, sed quoque flosculis affabre conformatis, et corculo e minutis atque fulgentibus margaritis efficto et effecto, pulcherrime exornata, quae die Ioanni Apostolo ac Evangelistae sacro, proxime elapso, a te mihi ideo missa sunt, ut per ea et nominis et natalis mei rite recordarer ac diligenter reminiscerer, praeclare me admonent, ut, quam queam maturrime, illigatum me exsolvam. Hunc igitur ingenii mei qualemcumque fetum tibi, optime ac benignissime
Patrone, dico atque consecro, ut partim manifestum aliquod mei in te animi non ingrati testimonium habeas, partim de mea hac Musa, quam karikh\n et valde illepidam et inelegantem esse egomet agnosco, ac ingenue et aperte confiteor, certum sincerumque iudicium facias, partim me vinculis absolutum denuoque liberum pronunties: ac demisse oro, ut, quicquid hoc est chartacei muneris, tibi a me iam oblati, aequo et libenti animo accipias, atque singulari comitate tua me in posterum etiam complectaris. Felicissime vale maxime amplissimeque vir, cum coniuge honestissima, filio et genero spectatissimis, nuru carissima, nepotibus item ac neptibus suavissimis. Dresdae e meo Museo pariter et nosocomeo, XII. Calend. Iunii anno reparatae salutis M. DC. III.
Magnific. et Amplitud. Tuae observantissimus M. Ioannes Lucius.