March 2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check

EPICEDIA, in beatum piorum hominum ex hac lacrimarum valle discessum composita.

I. ANNAE CNAPIAE, DN. CHRISTOPHORI LUCII, Ecclesiae Dresdensis Diaconi, uxoris, et matris suae.

QUae mihi de matris tua vênit epistola morte,
Ah pater, est lacrimis humida facta meis.
Quodque nefas dictu est, missam praesaga refûgit
Noscere mens chartam: demere vincla, manus.
Ac ea, quod numquam factum tamen ante recordor,
Vix semel invito lumine lecta fuit.
At memini cor saepe meum gestire relectis,
Quas tua signavit nuntia dextra, notis.
Tam cito nec poterat reddi tua litera, vinclis
Quam cito facta mihi libera semper erat.
Cur tamen hanc aegre manus audet solvere chartam?
Cur tamen has renuit mens mea nosse notas?
Nonne etiam solito plus iam pallere videntur?
Nonne manum, cum sint parva tabella, gravant?
Sed leve, nescio, quid claudant: sudaria forsan
Candida dilecta de genitrice ferunt.


page 84, image: s092

Rumpere iam libet ergo tenacia vincula chartae,
Et nova iam matris dona videre placet.
Quid tamen hoc? quid quaeso mali est? quae munera dantur?
Ostendit velum cera soluta nigrum.
Non solet hoc signum felicis temporis esse:
Indicium magni quin reor esse mali.
Mensque reformidat cognoscere verba tabellae,
Territa sic veli est ipsa colore nigro.
Multaque iam subeunt, haec quis funebria mittat
Munera, quem dederint aspera fata neci.
Iam subit occubuisse soror, matertera mortem
Passa subit, frater mortuus ecce subit.
Hei mihi! maiorem poscunt haec munera luctum:
Hei mihi! maioris nuntia charta mali est.
Hei mihi! quas potero lacrimas, quos edere planctus?
Quos dignos querula fundere voce sonos?
Ergo iaces dilecta parens, defuncta sepulcro?
Et tam pauca tuae tempora lucis erant?
Ergo erat in fatis tibi, tam cito visere manes,
Caelestes manes, Elysiumque nemus?
Ergo erat in fatis mihi, tam procul esse, nec ante
Extremum verbis reddere verba diem?
Nec vos cultrici vestrae pietasque fidesque,
Et pudor, et morum gratia, fertis opem?


page 85, image: s093

Quid iuvat ingenuas habuisse in pectore dotes?
Iura pudicitiae quid coluisse iuvat?
Quid virtutis honos, aut observantia Divûm
Iam iuvat, et thalami non violata fides?
Quid pietas? quid vita decens? quid consciae recti
Mens bona? perpetuus quid sine labe pudor?
Non illi probitate prior fuit Hectoris uxor,
Nec comes exstincti Laodameia viri.
Tot bona, te moriente, simul sunt mortua, mater:
Tot bona iam tecum contumulantur humo.
At te saepe, animo non divinante futura,
Optabam vitam ducere posse senem.
Nos fore sperabam columen tibi dulce, senectae
Nos fore sperabam praesidiumque tuae:
Qui tua lugemus iam fata suprema, supremum
Munus et abreptae, tristia verba, damus.
An, quos debebat, tua sors compleverat annos?
Quod dederant Parcae, tam breve tempus erat?
Nec prius amplecti, nec dextram iungere dextrae,
Oscula nec licuit reddere nostra tibi?
Siccine in aeternum vivo mihi viva negaris?
Nec potes alloquii parte iuvare tui?
Cur mihi non licuit simul hinc simul ire sub umbras?
Et te per manes Elysiumque sequi?


page 86, image: s094

Nunc igitur tantas optarim in carmine vires,
Et tam mellifluae plectra canora lyrae:
Ut cum Threicio possem contendere vate,
Qui traxit silvas, flumina, saxa, feras.
Non ego, si cantu permota Proserpina, votis
Annueret, leges et mihi victa daret,
Non ego respicerem, num tu, carissima mater,
Pone legens gressus me sequerere ducem,
An retro ferres gressus. Nam Thracius Orpheus
Sic iterum caram perdidit Eurydicen.
Sed ne cum votis etiam labor irritus esset,
Et tua sub veteres cederet umbra locos:
Carmen ego semper modularer amabile, donec
Ad nostros esses viva reducta lares:
Ex animo donec, conspecta matre, sororum
Plauderet una, pater porrigeretque manum.
Tunc ego, tunc iuto reflectere lumina possem,
Matris et amplexu liberiore frui.
Tunc templis ferrem communia sacra quotannis,
Et nitidis aris florida serta darem.
Stulte, quid haec votis plus quam puerilibus optas,
Quae tibi nulla dies fert, neque ferre potest?
Fata tulere meam, crudelia fata, parentem:
An votis flecti ferrea fata queunt?
Ruperuntque diem, rumpentes fila sorores:
An Parcas ulli parcere posse putas?


page 87, image: s095

O tristes Divae! ô non exorabile fatum!
O letum, et leti sanguinolenta manus!
Quid non destruitis? quid non truculentiae sternit
Vestra? quid est, quod non vis fera vestrae premat?
Vestra rapit rabies inopem cum divite, matres
Cum patribus, canos cum puerisque senes.
Omnia sub vestras nullo discrimine leges
Vos trahitis, numquam quas violare datur.
Et puto, ni manes mea tam cito mater adisset,
Imperii vestri iura minora forent.
Ius rigidum vestrum est et inevitabile, caesus
Flectere quod taurus magna vel agna, nequit.
Unde tamen tantus furor ac audacia vestra est,
Placetur votis cum Deus ipse datis?
In miserum mortale genus cur sumitis iram
Tantam, quam potis est tollere nulla dies?
Nil homini certum est: fieri neque posse putaram,
Ut canerem matris carmina maesta rogo.
Sed, quod non volui, voluit miserabile fatum:
Hei mihi! plus fatum, quam mea vota, valet.
Regnat in humanis rebus violentia fati,
Et praesens certam vix habet hora moram.
Me miserum! quid agam? quae nunc solatia quaeram?
Succumbit tanto mens mea fessa malo.


page 88, image: s096

Nil nisi flere libet, nisi vultum condere luctu:
Sic mea perpetuus pectora plangor habet.
Dresda subit, carae desideriumque parentis,
Cuius ego numquam non meminisse queo.
Te loquor absentem, genitrix, te nominat unane
Vox mea, et usque tuum nomen in ore meo est.
Ante meos oculos tua semper oberrat imago,
Et videor vultus mente videre tuos.
Te sine nulla dies mihi, nox mihi nulla, peracta est,
Et tempus sine te non nisi triste fuit.
Nec toties in verba potest mea lingua resolvi,
Opto tui quoties mater amore mori.
Opto quidem mortem, sed mors optata moratur,
Afflicto munus quae mihi grande foret.
Talia nam nostra haec ferme sunt tempora,
Ut vitae possit paenituisse suae.
Aurea quo fûgit virtus? quo candor? et ardor quemuis
Iustitiae? summi relligioque Patris?
Quo pietas? quo prisca fides? quo fûgit honestas?
Sobrietas, morum gratia, pacis amor?
Exulat a terris felix concordia, sanctum
Ius iacet, et legum vox veneranda tacet.
Exulat a terris antiqua modestia, cessit
Cum nivea castus simplicitate pudor.
Sola solo mansit peccandi blanda voluptas,
Unde malum nobis, quod venit, omne venit.


page 89, image: s097

Hinc hominum generi fraus, ira, superbia, livor
Nascitur: hinc odium surgit atroxque scelus.
Hinc Venus, ebrietas, hinc luxus et otia surgunt:
Hinc furor, hinc multis fastus et astus inest.
Hinc lis, hinc caedes, saevique licentia ferri
Provenit: hinc brevior mortis aperta via est.
Ergo quis est, cupiat qui logum vivere? cum iam
Sint bona nulla super, sint mala cuncta super.
Dicenda es felix, mater, quod humata quiescis:
Dicenda es felix, orbe quod orba iaces.
Ut vitae finis mors est, ita ianua vitae est:
Vita piis mors est, morsque salutis iter.
Laeta piis letum vitae fert gaudia: nam dum
Flebile funus agunt, nobile foenus agunt.
Sic nos per mortem caelestia regna subimus:
Sic, ut vivamus, vivere desinimus.
Iam tibi parta quies, cunctorum meta laborum
Iam data, secura est iam tibi parta quies.
Aethereas caeli conscendit spiritus arces:
Sed tua pacatis sedîbus ossa cubant.
Quid iuvat Assyriam redolere cadavera myrrham?
Aut quid per feretrum balsama sparsa iuvant?
Quid statuae, quid ebur, quid nobile marmor et aurum?
Aut quid defunctos pulchra sepulcra iuvant?


page 90, image: s098

Ut nos terra tulit, sic nos quoque terra reposcit:
Et redit in terram, terra quod ante fuit.
Ergo tuum terrae, mater carissima, corpus
Redditur, ut capiat mortua membra sinu.
Nec retinere tamen poterit diuturna sub urna
Te mora, nec tellus te sine fine premet.
Sed iam tempus erit, cum vasti machina mundi
Et collapsa gravi pondere terra ruent:
Cum tuba per liquidas sonitum dabit horrida nubes,
Ut surgant tumulis condita membra suis:
Christus et aerea decernet in iride iudex
Praemia digna bonis, praemia digna malis.
Tunc tibi caelestis tribuentur gaudia vitae,
Gaudia, quae nullo sunt peritura die:
Ut castos inter coetus, hominumque piorum
Agmina, perpetuis usque fruare bonis.
Et bene habet: nec enim, ceu dogmata sacra fatentur,
Iudicii longe tempus abesse potest.
Interea funesta feram tibi carmina, mater,
Et solvam tumulo debita iusta tuo.
Ante feret stellas tellus, et robora caelum:
Ante dabit flammas aequor, et ignis aquas:
Quam possit pietas animo decedere nostro:
Gratia quam meriti possit abire tui.


page 91, image: s099

Sed tamen has lacrimas atque haec suspiria nati
Cara parens veri signa doloris habe.
Blanda tuo pax sit, requies sit amica sepulcro:
Iamque vale: manes subsequar ipse tuos.
Tu vero dilecte pater, qui funera luges
Matris, et assiduis fletibus ora rigas,
Immodici luctum cruciatus ponito: planctus
Desinat immodicus, funereusque dolor.
Quamvis hanc tecum iam vivere posse precemur,
Aspectuque tuo colloquioque frui:
Irrita vota tamen, tamen irrita vota feremus:
Nostra tamen rapidis verba ferentur aquis.
Nam si letifera potuisset febre levari,
Optatam medici cura tulisset opem.
Sive dolor lateris sisti potuisset acutus,
Monstrassent vires sucus et herba suas.
Ast herbae valuere nihil, succique potentes:
Plus valuit medicis viribus ira necis.
Matris an immatura tibi mors forte videtur?
Et metam vitae non tetigisse putas?
Mors sua quemque manet: mors tristis ubique vagatur: [(printer); sic: .]
Vel cito, vel sero mors sua quemque manet.
Cernis, ut infantes avellat ab ubere? fetum,
Cernis, ut in gravida saepe parente necet?


page 92, image: s100

Non sic in nostram mors saeviit aspera matrem,
Cui dederant multos fata videre dies.
Nam, terris octo cum lustra peregit, et annos
Pene duos, vitam finiit ipsa suam.
Nec sine prole quidem lumen vitale reliquit:
Nam natas peperit sex tibi, quinque mares.
Ac velut Eois quae cernitur ales in oris,
Igne sibi vitam dum rapit, igne capit:
Sic quoque, morte suam quae visa est perdere vitam,
Morte sua vitam est mater adepta novam.
Et veluti granum, moriens quod conditur aruo,
Extollit vivum vere virente decus:
Sic etiam mater, quae mortua condita terrae est,
Extremo surget vivificata die:
Ut cum caelicolis et Patris imagine Christo
Incolat aetherei regna beata poli.
Matrem ergo posito, genitor carissime, luctu,
Hinc abiisse modo, non obiisse, puta.
Neve locum, quo iam post ultima fata recepta est,
Invideas, iustis est ubi blanda quies:
Et quo mortalis miserando tempore vitae
Defunctum recipi teque tuosque cupis.
Non datur in terris aeternam ducere vitam:
Mors sanctis certam sternit ad astra viam.


page 93, image: s101

O utinam tristi quoque nos subduceret aevo,
Et faceret vita mox meliore frui!
Quod precor, eveniet: sunt quaedam oracula mentis,
Et dedit optanti signa secunda Deus.
Tu tamen interea casus patienter acerbos,
Quos fortuna iubet te tua ferre, feras.
Magnorumque licet circumstet turba malorum:
Cuncta tamen sit spes in bonitate Dei.
Haec animos hilares facit, haec solatia praebet:
Haec minuit luctus, maestaque corda levat.
Quo feror ah demens? ad te quae scribere visum est,
A te, care parens, ipse docendus eram:
Caelica qui tractans divini dogmata verbi,
Scis, aegram mentem quae medicina iuvet.
Stulte egi, fateor: tu vero ignosce fatenti:
Nam merito veniam crimina fassus habet.
Si quoque me patrio iam pectore diligis, huius
Muneris officium consule quaeso boni:
Quod non ingenio, quod non est arte profectum:
Cernis enim in toto carmine dulce nihil.
Sic mea vesano turbantur pectora luctu:
Sic venit in maestos maesta Thalia rogos.
Ergo vale longum, pater optatissime, felix:
Tuque, beata parens, omnia saecla vale.


page 94, image: s102

II. DUARUM CONIUGUM TOtidemque filiolarum Dn. THOMAE PITSCHII, scholae Dresdensis collegae.

ASpera sit quamvis, et non ita rara, quod aiunt,
Sola tamen numquam crux solet esse solo.
Non ulli contenta semel fortuna nocere,
Aerumnae glomerans agmina, semper obest.
Succedit maior magno dolor usque dolori,
Et decumana novem fluctibus unda subit.
Sic prior, ô Musis vir excultissime, coniux
Extremo clausit dum sua fata die:
Magna fuit iactura tibique tuisque suborta:
Excipit hanc maius mox graviusque malum.
Post etenim terris discedit et altera coniux,
Cumaeos vere digna videre dies.
Praeterea binae primo exstinguuntur in aevo
Filiolae, casti pignora blanda tori.
Hasce tuas natasque duas, fidamque parentem
Illarum, idem annus lux eademque rapit:
Nimirum lux sacra Iovi, sed mensibus acta
Diversis, Phoebe quos revoluta dedit.


page 95, image: s103

Tot simul orbatus, merito es turbatus, et aegri
Ostendis luctus conscia signa tui.
Attamen in cunctis veluti modus optima res est:
Sic etiam planctus convenit esse modum.
Quod mutare nequis, animo constante ferendum est:
Vincere mens patiens tristia quaeque solet.
Grande licet damnum patiare, diuque Parentis
Supremi dura corripiare manu:
Te tamen adversus dira non aestuat ira,
Deletamque tuam non cupit ille domum.
Sed te iucundis arcte complectitur ulnis:
Totus enim vero flagrat amore tui.
Nam quoscumque premit magnorum mole malorum,
Illos ex animo curat amatque Deus.
Ipse suis donatque bonis orbatque parentes,
Orbis ipse novam laetitiamque parat.
Ipse dat uxores, natosque dat: abripit ipse,
Quos dedit: abreptos restituitque suis.
Ergo vir ô praeclare tuum moderare dolorem,
Et mala tot placido pectore disce pati:
Aeternum cum te Patrem curare, tuosque
Nunc abiisse parum, non obiisse, scias:
Quos tibi teque dies illis extrema reducet,
Laeta futura bonis, maesta futura malis.
Hanc mox Christe tuis fac illucescere seruis,
Nosque tuo vultu laetitiaque frui.


page 96, image: s104

III. Dn. CHRISTOPHORI LUCII, Dresdensis Ecclesiae Diaconi emeriti, parentis sui.

NIl hominum vita est, quam maestum ac perbreve tempus,
Continuusque labor, perpetuusque dolor.
Ac licet haud modicos quidam duremus in annos,
Multa foris passi tristia, multa domi:
Unicuique tamen nostrûm mors imminet atra:
Atra quidem, at cunctis haec adeunda via est.
Indomitae nemo potis est obsistere morti,
Quae iuvenes tollit, cum puerisque senes.
Mortales geniti sumus, et nos demetit omnes
Aspera mors saeva falce manuque fera.
O vere faustos! ô terque quaterque beatos,
Qui vitam mutant cum meliore malam!
Evenere tibi pater haec carissime cuncta:
Hoc etenim in mundo quid tua vita fuit?
Exiguum sane, nec non miserabile tempus,
Quod labor attrivit plurimus atque dolor.
Afflixit vehemens aliquot te calculus annis,
Affixitque pigro dira podagra toro.
Suntque tuae lenta liquefactae tabe medullae,
Atque adeo magnis membra gravata malis:


page 97, image: s105

Ut medica haud quicquam medicari queri: herba,
Ac per Apollineas pharmaca cocta manus:
Sed post lustra quater tria, paucosque insuper annos,
Clauseris extremum morte rigente diem.
Tot tamen invictâ mala tantaque mente tulisti,
Fortiter ac fati passus es illud onus.
Cuius cum tandem praenuntia signa videres,
Tradebas animam supplice voce Deo:
Spiritus hic, dicens, mundum pertaesus, in arce
Percipere aethereâ gaudia vera cupit:
Quae rigida Christus misero mihi morte paravit,
In foeda purgans crimina nostra cruce.
Ac veluti gelidam valde desiderat undam
Cervus, ubi mergat membra, sitimque levet:
Cum venatorem fûgit catulosque sagaces,
Errans per vernans umbriferumque nemus:
Sic, Pater ô clemens, cuius me gratia fulcit
Sola, tuam sitio, sic peto lassus opem.
Per Christum mihi confer opem, miserere precantis,
Hanc animamque tuo suscipe quaeso sinu.
Fatus ita, in placidum demittis lumina somnum,
Atque tuas sentis pondus habere preces.


page 98, image: s106

Et miseri exemptus praesentis cladibus aevi,
Cum DO MINO felix vivis in arce poli.
Felix, qui DO MINO soli se dedere novit!
Illius in DO MINI vitaque morsque manu est.
Vivere qui Domino, et Domino scit ponere vitam,
Huius erit vivus, mortuus huius erit.
CHRISTE salus hominum, verae et spes certa quietis,
Da, patris ut recubent molliter ossa mei:
Utque ego, supremo vitam cum lumine linquens,
In caelum simili tramite laetus eam.
At tu care parens, caelesti sede recepte,
Salve, meque istic, dum venit hora, mane.
Salve it erum, summi nove verticis incola salve,
Et cape cum DO MINO gaudia firma tuo.

IV. DN. M. IOACHIMI CRANIVELDI, Pastoris Veterodresdensis.

MOrtales inter spatioso num quis in orbe est,
Carpere qui leti non adigatur iter?
Morte cadit, nulla penitus vir praeditus arte:
Ars quoque quem decorat maxima, morte cadit.


page 99, image: s107

Morte cadit, vera plane a pietate remotus:
Quem pietas ornat plurima, morte cadit.
Ast velut indocti cum corpore mentio cessat:
Post mortem doctum sic sua fama manet.
Impiaque immani ceu turba dicabitur Orco:
Sic cunctis dabitur vita beata piis.
En, pastor veteri Dresda Ioachimus in urbe,
Et pius et doctus, nunc quoque morte cadit.
Morte cadit, mortem sed vincit mortuus: ipsos
Post cineres eius fama superstes agit.
Eius et in superas concessit spiritus oras,
Nescius infestae iura subire necis.
Quin artus etiam suprema luce resurgent,
Perpetis ut vitae gaudia summa trahant.
Fidi pastores, Christi quîs gloria curae est,
Iustitiamque suum qui docuere gregem;
Iustitiae capiunt sertum, vitaeque coronam,
Ac laudem eximiam, perpetuumque decus.
Sic coram DOMINO mors est pretiosa piorum:
Nam sequitur veram gloria vera fidem.


page 100, image: s108

V. INFANTIS TENERRIMI, Dn. IOANNIS GEORGII GODELMANNI, I. C. Comitis Palatini Caesarei et Elect. Sax. Consiliarii, antequam in lucem ederetur, perempti.

UT casa pastoris vel vix erecta subinde
Transfertur, primo mota repente loco:
Ut quoque textori filum, dum pectine telas
Percurrit, medium rumpitur inter opus:
Sic, ô Maecenas studiorum summe, recessit
Infantis subito vita resecta tui:
Qui priûs occubuit morti, quam matris ab alvo
Prodiret, nitidum conspiceretque diem.
Scilicet unusquisque suum vitaeque necisque
Tempus habet: constant legibus illa suis.
Quin etiam a Domino miseris mortalibus ipso
Vivendi in terris portio curta data est.
Adde, quod in dubio positum est hominique negatum,
Ut non ancipiti pectore nosse queat:
An sibi sit porro reliquum diuturnius aevum,
Tempora an aetatis pene peracta suae:


page 101, image: s109

Venerit an nunc iam prope meta novissima vitae,
An sit adhuc maesti funeris hora procul.
Sic tamen huic visum est, rerum cui summa potestas,
Cui parent uni sidera, terra, fretum.
Qui nutu verboque suo regit omnia solus,
Qui solus gentem curat amatque piam.
Illius est nostra melior divina voluntas,
Et male cum nato non agit ille tuo.
Quem dedit, hunc aufert e mundo, et protinus aufert,
Ac aufert placiti pro ratione sui.
O fortunatum vero penitusque beatum,
Qui passus non est hîc mala multa diu!
Quem nunc e manibus Christi superique Parentis
Res rapere aeternum nulla creata potest:
Qui iam vera capit caelestis gaudia vitae,
Tristis ubi anxietas non habet ulla locum.
Scilicet est Christi pretiosa morte redemptus
Labe a concreta letiferaque lue:
Qui, quam non meruit, pro tot mortalibus unus
In diro voluit stirpe subire necem.
Nos pius hic etiam puerum SERVATOR ad illum
Ducat, ut aeterna luce fruamur: Amen.


page 102, image: s110

VI. CHRISTIANI, INGENUI praestantisque pueri, eiusdem Dn. IOANNIS GEORGII GODELmanni, etc. filioli natu minimi, improviso praecipitique lapsu miserabiliter exanimati, et paulo post interempti.

ESt homo, dum vivit, gramen ceu molle vel herba,
Et viret, in pingui flos ut apricus agro.
Cum pertransit eum flamen, non amplius astat:
Notus eique locus, quo stetit, esse nequit.
Nam velut herbosum succrescit gramen in arvis,
Consurgit viridi flosque tenellus humo:
Sicut et omnigenis insigne coloribus addunt
Terrae ornamentum conspicuumque decus:
Ac pecorum gregibus, velut et mortalibus aegris,
Per vim congenitam commoda multa ferunt:
Utque levi subito procumbunt pondere, Caurus
Cum perflat, messor falce secatque truci:
Sic, matris latitans utero, et post missus in auras,
Per sua succrescit tempora vivus homo:


page 103, image: s111

Eximieque orbem donis praegrandibus ornat,
Quae sunt a supero credita Patre sibi:
Humano generique idem conducere multum,
Magnaque non raro commoda ferre potest:
Continuoque cadit, Domini cum Spiritus afflat,
Cumque premit morbus, falx vel acuta necis.
Exemplo, vir summe, suo suavissimus inter
Natos Christianus comprobat ista tuos.
Qui, dum germanae celeri vestigia passu
Insequitur, recidens assere morte perit.
O herbam et gramen miserum, floremque caducum!
Mane viget, lapsat vespere, nocte riget.
O rigidum leti ius! ô crudelia fata!
O inopinatae caeca pericla necis!
Ast ita sidereo constat placuisse Parenti,
Qui sine principio est, et sine fine manet.
Factus ab hoc fuit ille puer Genitore: sed idem
Figmentum voluit sic revocare suum.
Salvificoque fuit mundatus sanguine Christi,
Qui secum fratrem gestit habere suum.
Non igitur periit vanasque recessit in auras:
Ossa cubant tumulo, spiritus astra tenet.
At mox ille dies aderit tempusque beatum,
Surgendi tempus iudiciique dies:
Ardua quo triplicis solvetur machina mundi,
Atque gravi subito pondere lapsa ruet.


page 104, image: s112

Quo postrema frement ex aethere classica summo,
Ingentemque dabunt cornua rauca sonum.
Haec etiam laete tumulo tunc ossa resurgent,
Perpete spiritui foedere iuncta suo.
Omnia tunc etiam flos hic per saecla virebit,
Intuitu gaudens colloquioque Dei.
Felicem ô florem! Quidnam nunc quaeso rapacis
Huic flori mortis falx rapit unca? nihil.
Interea memori teneamus pectore, quidnam
Nos homines Flamen praedicet esse sacrum.
Gramen ego, gramen tute es quoque, gramen et ille:
Flos ego, flos tute es, flos miser omnis homo.

VII. MATRONAE HONESTISSImae, REGINAE CHYTRAEAE, eiusdem Dn. D. IOANNIS GEORGII GODELMANNI, etc. coniugis dilectissimae.

ILli sunt equidem sancti vereque beati,
Hîc quibus ex animae surgere morte datur.
Nil in eos mortis valet imperiosa potestas
Alterius, plane iuris habetque nihil.


page 105, image: s113

Namque sacerdotes DOMINI, qui temperas orbem,
Unigenaeque pari numine Prolis erunt:
Magnifice quîcum regnabunt mille per annos,
Perpetua erecti laetitiaque frement.
Hoc siquidem dio verbum profundit ab ore
Qui ceu principio, sic quoque fine caret:
Quisquis erit, palmam referens qui victor abibit,
Haeres ex omni parte erit ille meus.
Illi namque Deus praesens ero, carus in aevum
Ast erit aeternum filius ille mihi.
Qui vero timet, atque fidem non obtinet almam,
Exsecratus item, dans hominesque neci:
Qui scortis studet, ac magica versatur in arte,
Quique idola colit, vanaque dicta refert:
Istorum in stagno pars assignata profundo est,
Quod rapido vivi sulpuris igne flagrat.
Altera mors illa est, sontes quae possidet umbras,
Sunt ubi damnatae fervida regna Stygis.
Haec quorsum (dices Maecenas maxime) spectant.?
Nempe graves luctus ut relevare queas;
Quîs nunc afficeris, per mortem coniuge cara
Orbatus, cordis dimidioque tui.
Est ita: sed nimio noli indulgere dolori,
Cum bene Reginae noveris esse tuae.


page 106, image: s114

Mortis enim laqueos evaserat illa prioris,
Baptismi vivo flumine mersa sacri:
Flaminis ac veterem sancti virtute potenti
Occîdens hominem, sensa animique mala:
Aethereas cunctis surgensque diebus ad auras,
Vivifica Sobolis vivida voce Dei.
Pectore quam vocem solide complexa fideli est,
Ac vitae studuit rite renata novae.
Sic tua nunc coniux mortem est elapsa secundam,
Summe vir, et patriae cura salusque meae.
Non igitur mortem sentit neque sentiet: haec mors
Carnis enim non est mors, sed amica quies:
Quam tandem, iusti revoluto temporis orbe,
Postremae rumpet vox tremebunda tubae:
Ossibus ut busto speciosa et carne resurgat,
Et vitae capiat gaudia firma novae.
Tunc Regina poli regina beata futura est
Haec tua, et Elysias incolet usque domos.
Tunc quoque sancta Dei est Christique futura sacerdos,
Cum Domino regnans tempus in omne suo.
Vicit io! vicit penitus peccata, dolores,
Morbos et Satanam, terribilemque necem.
Cunctorum in caelis haeresque futura bonorum est,
Quae superi meruit vera Propago Patris.


page 107, image: s115

Illi Christus erit praesens Deus, illaque Christo
Dulcis nata, recens sponsa, decora soror.
Ut nobis eadem cunctis quoque commoda tandem
Contingant, faciat, qui regit astra, Pater.

VIII. MATRIS, DUORUM FRAtrum germanorum, patrui item, eiusdemque filii, illius quidem matronae piissimae, horum vero omnium caelestis verbi praeconum fidelissimorum, quos omnes Dn. M. THEOPHILO GLASERO, Pastori Dresdensi vicenarumque Ecclesiarum inspectori, intra parvum temporis spatium mors immitis ex hac vita abstulit.

O Factum male! nunc lugeto magne sacerdos,
Qui patriam vera de pietate doces.
Dum bis namque terit Cereales area fruges,
Dissilit et nudo pressa bis vua pede:
Puraque dum quintum vix complet cornibus orbem
Cynthia, nocturnis quae cita fertur equis:
En, patruum, patrui natum, matremque duosque
Interimit fratres mors violenta tuos:
Nimirum viduam, iuvenem, tres atque maritos,
Quîs Glaserorum nomen habere datum est.


page 108, image: s116

Qui populo multum poterant seruire Deoque,
Doctrina, calamo, sollicitaque prece.
Nil vero senium, nil relligionis honorem,
Nil iuvenile decus mors furiosa timet.
Illa rapit, DO MINI sanctum qui numen adorant:
Illa rapit, discunt qui sacra, quique docent.
Illa rapit casto sociatos foedere lecti:
Lectus adhuc caelebs quos capit, illa rapit.
O dirum fati imperium! ô miserabile letum!
O nimium saevae iura severa necis!
Sed bene habet: nec enim pia vel matrona vel isti
Praecones verbi deperiere sacri:
Cum fuerint imo complexi pectore Christum,
Qui solus populo vita salusque suo est.
In media vere credentes morte triumphant,
Et dum funus agunt, nobile foenus agunt.
Omnis habet laetum post letum angustia finem,
Et post fata fugit cura dolorque gravis.
Corpora tecta solo iucunda in pace quiescunt,
Felices animae cum subiere polo.
O dulcem gratamque vicem! terrena relinquunt,
Nacti iam superi caelica regna Patris.
Quid prosunt igitur gemitus, querimonia, plangor?
Sit lacrimis tandem tristitiaeque modus.


page 109, image: s117

O factum bene! nunc gaudeto magne sacerdos,
Qui patriam vera de pietate doces.

IX. BALTHASARI, Dn. CASPARIS KEGLERI, Philosophiae medicinaeque Doctoris et Physici Dresdensium ordinarii, carissimi filioli.

LUges, at nimium ne vir clarissime luge:
Nam luctus etiam convenit esse modum.
Balthasarus, proles tua quippe secunda virilis,
Carus erat, merito carus eratque tibi.
Sed fuit aethereo Genitori carior idem,
Atque adeo longe carior ille fuit.
Non permisit enim DO MINI pia cura labare
Illius invalidos aut titubare pedes.
Hic quoque sollicite DO MINUS custodiit ipsum,
Nescius est somni qui gravitate premi.
Hic etiam ad dextrum latus ipsi fidus adhaesit,
Umbriferi ac voluit tegminis esse loco:
Ne vel Phoebus cum sub lucem laederet almam,
Damna vel inducta nocte Diana daret.
Aegra quidem morbo correptus corpora traxit,
Ac obiit dulcis magnanimusque puer:


page 110, image: s118

Non tamen omnino periit: sed corpore tantum
Iam tandem gelida suave quiescit humo.
Spiritus in palmam supremi Patris amicam
Translatus vitae gaudia vera capit.
Non est amissus, modo sed praemissus: ad ipsum
Mox veniet nostrûm quisque iubente Deo.
Det Deus, ut cuncti actutum veniamus eodem,
Simus et electi portio grata chori.

X. IOANNIS, DN. URBANI HANTSCHMANNI, I. U. D. et Poetae C. filioli suavissimi.

LAmentis gemitus maesta cum coniuge misces,
O vir Apollinei gloria magna gregis!
Nato praemensae defuncto tempora lucis,
In tenues auras qui modo missus erat.
Haec faciens, ipsa natura iudice, miti
A patre revera non aliena facis.
Prodit uti proles e pectore cara parentum:
Pectus in illorum sic remeare solet.
Attamen hoc querulo noli tabescere luctu,
Cum noris sobolem non periisse tuam.


page 111, image: s119

Noster namque Parens, caeli qui temperat arcem,
E paruis nullum disperiisse cupit.
Illius haec imo est clemens constansque voluntas,
Ut teneant omnes regna beata poli.
Misit eo Natum unigenam, qui victima factus
Ipsorum lueret de cruce triste nefas.
Curat eos ideo verbi virtute renasci
In sacri e dio Flamine fontis aquae.
Quin etiam propere plerumque hinc tollit eosdem,
Ut secum vivant pignora cara sibi.
Haec nunc ipsa tuae, Doctor celeberrime, proli
Contribuit blandus, qui regit astra, Pater.
Quod dedit, hinc rapuit: iusto sed tempore raptum
Restituet, salvum restituetque tibi.
Idcirco nimios gemitus lamentaque tollat
Tam bona sors nati tamque secunda tui.
Curabit Genitor noster caelestis eâdem
Nos natos uti mox quoque sorte suos.

FINIS.


image: s120


[Gap desc: errata list]