FAs mihi sit, manes materni, flebile carmen
Ut ponam, et Marco carmina laeta canam;
Marco, qui vidui nunc frigida stramina lecti
Exosus, sponsam gaudet habere novam.
Sit flevisse satis veterem mala nostra per annum,
Sit tandem lacrimis maestitiaeque modus.
Hic novus appâret melior, meliora canamus:
Laetitiae debet iam locus esse novae.
Nam velut esse decet tristes nos tempore tristi:
Sic laetos laeta nos decet esse die.
Quid iuvat assiduis animum tabescere curis,
Et mala perpetuis multiplicare malis?
Stat tamen, ut visum est superis, immobile fatum:
O fatuum, fatum qui superare volet?
Ergo mihi laetum liceat nunc dicere carmen;
Ergo novos liceat iam celebrare toros.
Coniugis hoc etiam manes puto velle prioris:
Hoc fieri pietas officiosa iubet.
Sed tamen ante libet retulisse Cupidinis artes,
Fallaces artes, compositosque dolos.
Maerentem et flentem Natum Dea mater amoris
Vidit, et hos roseo protulit ore sonos:
Nate, quis insolitus [(printer); sic: insolit 9] torquet tua pectora languor?
Cur foedat faciem gutta profusa tuam?
Fallor? an armisonam nunc rursus adire Minervam
Ausus es, insidias aut posuisse Iovi?
Horrendamque times nunc hastam, atque aegida saevam,
Ac metuis summi tela trisulca Patris?
Aut alius quisnam dolor, et quae cura fatigat
Te nova? cur lacrimis ora decora madent?
Fare age, sed gemitus simul et suspiria siste:
Quicquid id est, matri dic tamen omne tuae.
Consilium auxiliumque dabo, precibûsque movebo
Blandis, sive velis Pallada, sine Iovem.
Nec quemquam puto posse tuum tam laedere numen
Mortalem: contra quis ferat arma Deos?
Sic it, et natum niveis amplectitur ulnis,
Et pulchra abstergit lumina maesta manu.
Ille refert: O cara magis mihi numine tanto
Mater, et illustris Diva superba Cypri:
Non hastam metuo iam tristem, aut Gorgona toruam,
Cyclopumue fera fulmina facta manu.
Namque ego non adeo nuper voluisse Minervam
Fallere me memini, terribilemue Iovem.
Nec, si rex superûm, studiis vel pallida Pallas
Me sic exagitent, tam male ferre velim,
Quam male nunc patior, quod me vir vincit Amorem,
Et spernit vires imperiumque meum.
Iudice me, laus est, vinci a maiore minorem:
Quae laus est, homini succubuisse Deum?
Ah! dolet, et magnas nostrum cor surgit in iras,
Et pudor est, vinci non potuisse virum.
Quid pharetrae, quid tela mihi, quid profuit arcua
Pulcher, et ardentes, sed sine luce, faces?
Mavortem potui, potui devincere Phoebum,
Rectoremque poli, tartareûmque deum [(printer); sic: Deum] .
Et regem pelagi, et Faunos, et Pana protervum,
Ac celeres Satyros, semideûmque genus.
Alciden vici magnum, et magnum Polyphemum,
Graiugenûmque ducem, Troiugenûmque ducem.
Tot vici et tantos, atque omnia vincere dicor:
Vincor ab hoc uno nunc tamen ipse viro.
Ante sed haec mea tela velim frangantur et arcus,
Et pictam pharetram fervida flamma ferat:
Quam vir me superet tanto in certamine, natum
Et iactet victum turpiter esse tuum.
Tum Venus: An tantum potuit tibi ferre dolorem
Res ea? num fletu digna ea causa fuit?
Hostis si pugnat tuus acriter, acrius urge,
Donec agas fortes in tua vincla manus.
Ille tamen quis sit, quamque artem noverit, urbem
Quamque habitet, paucis iam mihi nate refer.
Marci nomen habet, respondet Natus, in alta
Illustris Dresdae conspicuusque domo est.
Aera scit admotos quaecumque probare per ignes,
Et Chimica plus quam Phoebus in arte valet.
Ille meos, olim quos senserat, effugit ictus,
Distringi telo nunc nequit ille meo.
Abstrusis adeo studiis intentus inhaeret,
Artes ardenter tam colit usque suas.
Tunc Dea: Si carae monitis parêre parentis,
Nate, voles, hostis praeda futura tua est.
Non ego te subiisse velim certamen apertum:
Si virtute nequis vincere, vince dolo.
Et iam, qua possit superari fraude, docebo:
Pectore sed memori tu mea dicta tene.
Aera tuo dulci misce pretiosa veneno,
Miris ille modis quae probat: aere cades.
Nec tamen aut arcum ponas, aut missile ferrum:
His etiam telis utere; victor eris.
Annuit et conclamat Amor: superavimus, acta est
Nunc tandem in casses praeda petita meos.
Nec mora: iussa facit Matris, perque aera tranat,
Ut laudem victo victor ab hoste ferat.
Os mutat faciemque Dei: iamque exuit alas,
Indutus vili conspiciturque toga.
Cum venit ante aedes ac pulsat, Marcus Amor:
Ignoto reserat limina, datque manum.
Dicitur accipiturque salus: rogat aera Cupido,
Ut, quoniam possit rite probare, probet.
Ille simul capit aera, simul capit ille venenum,
Et capitur, tecta proditus arte Dei.
Dumque stat, ac oculis immotis haeret in aere,
Atque, ubi vel quis sit, non meminisse potest:
Veste levi, pulchrum, quem texerat, attrahit arcum,
Et bina in Marcum spicula mittit, Amor.
Implicat et blandum concussis ossibus ignem,
Ac tumido tales proicit ore sonos:
Ecce iaces, iuris nostri contemptor et osor,
Quam tibi iam longe gloria fortis abest?
I nunc, et pueri deride numen Amoris:
I nunc, et caeci spicula sperne Dei.
Sic ait, et tenues gaudens secedit in auras,
Perque vagum teneros librat inane pedes.
At Marcus geminum gerit aegro in pectore vulnus,
Diraque in ardenti toxica corde coquit.
Ac velut arrepto pisces retinentur ab hamo,
Innocuae laqueis aut capiuntur aves:
Sic ille occulta quoque fallitur inscius arte,
Sic ille adverso captus Amore iacet.
Exclamat tandem: Cur te crudelis in auras
Subtrahis, ac refugis proelia coepta dolo?
Verbaque nunc iactas adeo petulantia? quanta est
Gloria, fraude tua me cecidisse virum?
Nonne foret satius iuvenes tenerasque puellas
Stringere, quîs gratum est praeter amare nihil?
Non satis est olim tua castra fuisse secutum?
Non satis est tibi me succubuisse semel?
Hei mihi! quam diro cor aegrum carpitur igni?
Quam subitus serpit lassa per ossa calor?
Sentio iam tandem veteris vestigia flammae,
Pectus et incensum fervidus urit amor.
Sic fatur, varias atque ocius applicat artes,
Si qua sit, hoc tollat quae medicina malum.
Sed nihil hîc artes, nihil hîc medicamina possunt:
Hîc negat optatam sucus amarus opem.
Ars omnes Phoebea potest curare dolores:
Artificem morbi non habet unus amor.
Ergo, dum frustra fovet insanabile vulnus,
Et, data non tolli posse venena, videt:
Ad fidum parat ire virum, quem strenua valde
Euexit virtus, pollicitique fides:
Qui Colreuteri gaudet cognomine, clarum
Quem medica Clarius fecit in arte pater:
Consilium sapiens ut praebeat ille roganti,
Admoveat doctam vulneribusque manum.
Et iam carpit iter maerens: sed praevenit ipsum
Cum face, cum telo praepete, praepes Amor:
Atque ibi flagranti succendit amore Mariam,
Et volucri iaculo cor iuvenile ferit.
Illa etiam nudi pueri fera spicula sentit,
Ac caecum molli pectore vulnus alit.
Sed nunc Marcus adest, remque omnem narrat amico,
Auxiliumque simul consiliumque petit.
Ille statim vidit violenti semina morbi:
Iamque Machaoniam ferre volebat opem:
Cum subito molles ornata Maria capillos
Advenit, et pulchro conspicienda sinu.
Hanc simul ac cernit vestigia blanda moventem,
Qui medicam maesta voce petebat opem,
Continuo reprimit gemitus, rursumque valere
Incipit, ac solvit talibus ora sonis:
Non mihi nunc herbis opus est, nec Apollinis arte,
Nil opus unguento est: iam medicina vale.
Nec me paeniteat, Veneris suavissima proles,
Imperiis iterum succubuisse tuis.
Haec medicina mea est, haec est mea magna voluptas,
Haec animi requies certa salusque mei.
Salve virgo meae semper gratissima vitae:
Te solam (verum dicere cogor) amo.
Huc ades ô formosa rosa, huc ades ô amaranthe!
Huc ades ô suavis saluia, rosque maris!
O baccar bene olens, ô dulcis amarace, pulchra
O viola, et spicae flos, hederaeque nitor!
Tu Panacea mea es, tu saucia pectora sanas,
Tu placida curas vulnera cordis ope.
Tu facis, ut posito luctu nova gaudia mente
Concipiam, solida laetitiaque fruar.
Ac priûs insueto pascetur in aethere piscis,
Et nidum in vasto gurgite ponet avis:
Quam possim tantos alio transferre calores,
Et sine te fatis me superesse velim.
Redde Maria vices, et votis annue nostris,
Nec blandas rigido pectore pelle preces.
Sic fatus, cupidis ipsam complexibus ambit,
Ac fundit circum colla venusta manus.
Illa verecundo suffundens ora rubore
Annuit, et talem gaudet habere virum.
Ergo connubium promittit dextera dextrae,
Et certam casti spem dat uterque tori.
Nunc vero lux illa polo venit aurea, votis,
Sponse, petita tuis, Sponsa, petita tuis:
Quae vos legitimo puri coniunget amoris
Foedere, perpetua coniugiique fide.
Hos igitur tibi, Sponse, novos gratamur honores,
Haec nova gratamur gaudia, Sponsa, tibi.
O te felicem! ô te terque quaterque beatam,
Nubere quam tanto fata dedêre viro!
Ille suae decus est patriae mirabile, ab Annae
Quae simul et montis nomine nomen habet,
Aeraque multiplici partu diffundit, et albo
Argenti venas semine dives alit.
Quid memorem, tenerum puer ut consumpserit aevum?
Quid memorem studium iam iuvenile tibi?
Hoc labor, hoc virtus, et docti pectoris artes,
Hoc culti mores ingeniumque docent.
Nam quicumque nihil discit puerilibus annis,
Perque dies longos otia blanda trahit:
Ille nihil novit canae sub tempora vitae,
Et rudis ac pauper cogitur esse senex.
Aspice, quid tractet Sponsus, pulcherrima Sponsa,
Et studii capiat praemia quanta sui.
Non ipse est patriae vel avitae degener artis,
Contentus patria nec tamen arte modo est.
Namque avus atque pater scrutari operosa metalla
In terrae venis doctus uterque fuit.
Hic quoque novit idem, maiora sed insuper addit,
Perque ignem, terris fossa, metalla probat.
Sive sit argentum, pretiosum sive sit aurum,
Unio seu candens, quem sua concha parit:
Seu sit coralium rubrum, seu levis Achates,
Sive sit Eoo gemma reperta mari:
Omnia pertractat, varios ac vertit in usus,
Ut valeant aegris ferre salutis opem.
Quid? quod sancta manu sollerti Biblia versat,
Divinosque legit nocte diesque libros:
Ac verum verbi caelestis discere sensum,
Illius et causas rite referre studet.
Hinc alias potuit multo feliciûs artes
Complecti, studii quae gravioris erant.
Hinc veram potuit cunctarum inquirere rerum
Naturam, rerum multiplicesque vices.
Hinc didicit certo medicamine pellere morbos,
Corporibus vires et reparare suas.
Si vitam reputas, et vitae labe carentis
Est honor, hic magno est dignus honore coli.
Namque viros magnos magnis virtutibus [(printer); sic: virtutib 9] aequat,
Ut possit patrium condecorare genus.
Clarus et est animi nivei candore, fideque
Constanti, antiqua iustitiaque valet.
Et grata gravitate valet: venerabile morum
Exemplum est, alii quodque sequantur habet.
Ergo, cum tanta probitate insignis et arte
Contigerit Sponsus, Sponsa pudica, tibi,
Gaude, laetitiamque tua nunc concipe mente,
Et Sponsum, a Sponso sicut amaris, ama.
Tu vero merito exsistis Mollere beatus,
Quod venit haec thalamo bella puella tuo.
Si genus aspicias, praestanti sanguine creta est:
Delectat tantae stirps generosa domus.
Eius erat genitor Philyreae Syndicus urbis,
Doctrina clarus, conspicuusque fide.
Ac veluti suaves fert palmes nobilis vuas,
Et bona mala ferax malus habere solet:
Sic dant praeclari sobolem plerumque parentes.
Praeclaram, vitae consimilemque suae.
Cernis, ut haec magnas imitetur virgo parentum
Virtutes, patrium multiplicetque decus?
Afferat et quantas tam grata modestia dotes,
Ac probitas, ingens et pietatis amor?
Et sanctus vitae tenor, et sine crimine mores,
Nudaque simplicitas, ingenuusque pudor?
Haec sunt, quae vere possunt ornare puellam:
His ornata satis dotis habere potest.
Dotibus his ipsis praestat soror illius Anna,
Quae Colreuteri consociata toro est.
Ergo, cum tali Sponsa sis Sponse potitus,
Quae te praecipue coniuge digna fuit,
Nunc manifesta tuam pertentent gaudia mentem,
Laetitiam pectus concipiatque novam.
Hanc tandem Deus ipse tuae vult esse puellam
Consortem vitae, Participemque tori:
Ut caros videas natos, nec oporteat atros
In cineres clarum nomen abire tuum.
Sed iam laetus adest Hymenaeus, sponsor et obses
Coniugii, quassat purpureamque facem:
Ut nova felicis thalami connubia firmet,
Ac Sponsum et Sponsam nectat amore pari.
Nunc igitur tu Marce, tua et dilecta Maria,
Quos haec una dies iunxit, et una fides,
Solvite flagrantes ardentis pectoris aestus,
Et nova militiae castra subite novae.
Sic bene vos pueri iucundum numen Amoris,
Sic bene vos Veneris gratia magna iuvet:
Omine quo fausto socialia foedera fiant,
Ac sint in vestro gaudia multa toro:
Quodque cupis, capias Sponse ô suavissime, tantas
Nec te paeniteat sustinuisse moras.
Interea, veluti conchae iuncto ore cohaerent,
Ulmum complecti vitis et alba solet:
Sic labris tua labra tuae sint fixa Mariae,
Amplexusque feras illius, illa tuos.
Vivite concordes, felices vivite, vestro
Ut thalamo mellis copia larga fluat.
Vivite Cumaeos et cani Nestoris annos:
Vivite, praeclaram progeniemque date.
Hoc iuvenile etiam, Marce ô carissime, carmen
Accipe, quod lusit nostra Thalia tibi.
Non Momo lusit: Momus reprehendat in aevum.
Haec mea Musa levis gloria magna tua est.
FElices aliis fortunatique videntur,
Qui grandes gazas divitiasque tenent:
Qui congesserunt gemmas Libycosque lapillos:
Qui caecis arcis pulchra metalla fovent:
Qui solidas massas radiantis in ignibus auri,
Vel nitidi argenti nobile pondus habent.
Hinc canitur Lydi felix opulentia Croesi:
Si felix, subito quod perit, esse potest.
Hinc Phrygii Pelopis numerosa talenta canuntur:
Hinc Cyprii Cinyrae tam celebrantur opes.
Hinc et Tantalicos thesauros fama celebrat:
Hinc Arabum gazae Callicratisque vigent.
Felices alios invicta potentia format,
Regni maiestas imperiisque decus.
Inde Mycenaeus magnorum ductor Achiuûm
Felicis passim nobile nomen habet.
Nomine laudatur dux Larissaeus eodem:
Hoc ipsum sumpsit Sylla sed ipse sibi.
Sunt, quos felices fingit iucunda voluptas,
Deliciae molles lautitiaeque dapum:
Caryca quos pascit Lydorum Afraeque volucres,
Regalesque epulae Tyndaridisque cibi.
Qui dulcis sugunt mellis pleno ore medullam,
Qui potant Veneris lac Thasiumque merum.
Hinc adeo felix celebratur Adonidis hortus,
Lactuca molli feniculisque frequens.
Felices alios pingit spectata venustas,
Et facies, formae purpureusque color.
Hinc ea raptoremque Parin raptamque Lacaenam
Cantandi magnis vatibus ansa data est.
Quid memorem multis te, [(printer); sic: te] formosissime Nireu?
De facie tellus nescia nulla tua est.
Sic aliis aliud felix super orbe videtur,
Necdum de summa prosperitate liquet.
Suspicit alter opes, alter moderamina rerum,
Ille voluptates, oris at ille decus.
Est sua cuique homini sententia, cuique voluptas
Est sua: prosperitas cuique perinde sua est.
Quod probat hic pulchre, pulchre mox improbat alter:
Quod placet huic, alter damnat et odit idem.
Non ego divitias felices, non ego regnum
Aestimo, non isthaec blanda, cadensque decus.
Sint tamen haec eadem (nec enim manifesta negabo)
Prospera, felici sint ea cuncta statu:
Praestet formosus deformi, dives egeno,
Servitio regnum, lautitiaeque fami.
At longe (quis enim dubitet?) felicior ille est,
Ac vere felix ille vir esse potest,
Qui superi incensus flagrante timore Parentis,
Coniugii casti foedera sacra subit.
Divitiae intereunt, rapiunt sibi regna potentes,
Deliciae fugiunt, forma venusta perit.
Et velut in vacuum dispergitur aera fumus,
Ac obeunt orto somnia vana die:
Sic ea cuncta vagas cito dilabuntur in auras,
Ac velut in tenuem dissolvuntur aquam.
Coniugii aeternum est atque immutabile foedus,
Foedus, quod nulli dissecuisse licet.
Foedus id est vere divinum et in ordine primum,
Cum binos unum iusserat esse Deus.
I nunc, tam sancti ac antiqui foedera nexus
Rumpe: Deus custos ordinis ipse sui est.
Ipse quod immotum iubet aeternumque manere,
Quis furor, ut fragilis vertere id ausit homo?
Non tam firma istum stringebant vincula nodum,
Quem tenuit magni regia culta Midae:
Quam valido atque arcto iunguntur pectora nexu,
Legitimi thalami qui sacra iura petunt.
Quantum ergo assiduo radiantis Apollinis igni
Lumine concedunt cetera signa polo:
Tantum etiam aeterno fluxum, stabilique caducum
Cedit, tam cedunt ista beata toro.
Primus homo, e terrae ducens primordia limo,
Felix atque omni parte beatus erat:
Aurea cui pleno fundebat copia cornu
Tam largas horti tam genialis opes:
Omnia qui solus terrarum regna tenebat,
Cuius erat facies dulcis imago Dei.
Attamen, auspicio divini numinis, Euam,
Non secus ac cumulum prosperitatis, habet.
Vere igitur felix et fortunatus habendus,
Casti qui thalami foedera sancta subit.
Nam velut e magno Oceano maria omnia, fontes,
Flumina, stagna, lacus et freta cunctae fluunt:
Sic e coniugii venis bona maxima manant,
Quae nos iucunda commoditate iuvant.
Hinc dulces nati, suavissima viscera, pendent:
Hinc solamen habes temperiemque mali.
Hinc potes impuros arcere Cupidinis aestus,
Turpiaque Idaliae pellere furta deae.
Non nostrum e Pyrrhae saxis deducimus ortum,
Nec venit e vasto nostra propago mari.
Saxea Deucalion sollers sibi pignora gignat,
Ut sit, quod vulpes ludere vafra queat.
Fecundas Veneres producant aequoris undae,
Ut crescat mutum pinniferumque genus.
Colligat e diri Cadmus sibi dente Draconis,
Mutua qui rabidi deinde per arma cadant.
Nos sanctum hoc miremur opus sancteque colamus,
Nobilis unde genus nobile ducit homo.
Nascitur e simili simile: e lauro innuba laurus:
E quercu quercus, ex ave prodit avis.
Delphinem Delphin producit, asellus asellum,
Mus murem, ranam rana, canemque canis.
Sic hominem quoque gignit homo: divinus hic ordo est,
Haec rerum series perpetuusque tenor.
Nam veluti tellus sibi credita semina mollit,
Ut surgant, fructum multiplicemque ferant:
Sic et iuncta viro data semina femina ventre
Concipit, ac vultu reddit amicta novo:
Quae generent eadem, vitae si tempora dentur,
Iucundam prolem consimilemque sibi:
Prolem, quae veri verum sit pignus amoris,
Sanguinis auctores quo caluere sui:
Viuâque virtutis referat simulacra paternae,
Unde sibi ac aliis gratia larga fluit:
Et quae sit fractis squalente parentibus aevo
Ancora, flos, fulcrum, fax, vigor, ara, quies.
Scilicet ut celeres volitant per inane sagittae,
Et veniunt, quo, qui torsit, abire iubet:
Sic fertur viridi florens aetate iuventus,
Quo iubet, aethereae qui regit astra domus.
Felix, tam rapidis cui plena pharetra sagittis!
Fortiter hic hosti cominus ire potest.
Hinc cupit ante fugam Phrygii ducis anxia Dido
Cernere, qui referat nomen et ora patris.
Tantus amor, tanta est susceptae gratia prolis:
Tam dulce est animi membra videre sui.
Quid iuvat, immensas et opes et regna tenere?
Delicias, formam numquid habere iuvat?
Si desit soboles, si propria viscera desint,
Commoda quîs tandem tradere tanta queas.
Cuncta iacent, si possideas, quae possidet orbis,
Cûm repetunt vitam fata suprema tuam.
Cogeris hinc abiens ea cuncta relinquere vivis:
Adde, peregrini quod manus ista rapit.
Dic, ubi divitiae Crassi Croesique supersint;
Dic, ubi sint miseri fulua metalla Midae.
Dic, ubi Tantalidae sint sceptra, ubi robur Achillis:
Dic, ubi sint Syllae maxima regna trucis.
Cum misero misere flos omnis Adonide languet,
Quo prius egregie fertilis hortus erat.
Pulcher eras oculis Nireu pulcherque labellis:
Ast haeres formae quis fuit ille tuae?
Cui datur in dulcem sua dona effundere partum,
Hic, felix merito cur celebretur, habet.
At, quam dulce bonum est, quod ad haec solatia carpunt
Maxima, concordi qui coiere toro?
Est aliquid, fateor, fidum si noris amicum,
Cui possis animi credere tecta tui:
In cuius gremio possis effundere questus,
Qui possit fletus rite levare tuos:
Qui curas luctusque tuos avertere norit,
Auxilio qui te consilioque iuvet.
Sed tamen, ut pomum, nostris quod crevit in hortis,
Gratius est, quam quod fert alienus ager:
Utque magis gratum est nostros haurire liquores,
Quam de vicino sistere fonte sitim:
Sic ex uxoris quoque pectore, pectore nostro,
Accepisse magis mollia verba iuvat,
Quam si nos centum maestos solentur amici,
Ac tentent nobis dulcia quaeque loqui.
Haec tibi diffundit suavi praecordia risu:
Haec affert menti gaudia grata tuae.
Haec tibi blanditias lepido disseminat ore:
Haec mulcet pectus, cor animumque tuum.
Haec eadem sanat, quae nec medicamina Phoebi
Sanarent, cordis vulnera, cordis ope.
Et fesso et maesto Spartae sub moenibus altae
Telemacho potum pulchra Lacaena dabat:
Qui tristem cordis luctum sedabat et iram,
Depellens gemitum disiciensque metum.
Certius hic medicamen habes et fortius, ipse
Quod Deus, haud Helene vel Polydamna dedit.
Utere, virtutem facile experiere, videbis
Optatum finem, nil suberitque mali.
Solam qui ducit vitam sine compare, vitam
Sollicitam, vitam dimidiamque trahit:
Qualem terribilis loca per deserta Chimaerae
Ducere victorem carmina prisca docent.
Huic age quis poterat solantia dicere verba,
Ne premeret pectus triste dolore gravi?
Consociata fides homini bona maxima praebet,
Et mala, quae patitur, maxima saepe levat.
Alter enim socius si quando labitur, alter
Erigit, et lapso protinus addit opem.
Si cadis a nullo comitatus, nemo cupitum
Affert auxilium, vulnera nemo ligat.
Adde, quod in thalamo qui coniunguntur eodem,
Corpora iucundo iuncta calore fovent.
Qui iacet in medio, socia sine coniuge, lecto,
Et riget, et nullo membra calore rigat.
Defendit socius socium, nec ab hoste superbo
Aut laedi aut quavis fert ratione premi.
Qui fuerit solus plures illapsus in hostes,
Coniunctas vires haud superare potest.
Cernis? ut invicto duplex sit robore funis,
Ardua qui vincit quaeque, revincta trahit.
Si tamen hunc relegas, et texta haec lina retexas,
Invalida ipsa iacent, visque soluta cadit.
Cernis? ut exiguum, quamvis sint arida, fascem
Telorum valeat frangere nulla manus:
Et tamen haec eadem nullo conamine frangat,
Qui fascem solvens singula tela capit.
Plurima solus homo vitae solatia nescit:
Dura solo patitur plurima solus homo.
Ergo tibi sociamque tori sociamque laborum
Iunge: tuum iunges ad latus omne bonum.
Nec tamen haec fuerit magicas capienda per herbas, [(printer); sic: .]
Nec per Medeae gramina cocta manu.
Saepe aconita dedit funesta daturus amorem:
Et male res cessit, quod male coepta fuit.
Hanc Deus et natura dabunt: hunc supplice tenta
Voce, dabit puppi vela secunda tuae.
Quaecumque illa foret, iuvenis quae nollet amorem,
Vel fera, vel vere ferrea virgo foret.
Hanc non credibile est humano sanguine [(printer); sic: sangnine] cretam,
Sed durum e dura ducere stirpe genus.
Nescio, qua subducta caro dulcedine costas
Ducat, et adversas haud sinat esse sibi.
Quid tamen hoc, quod iam prope garrula Musa videtur,
Largius et dictat verba ligata mihi?
Fallor? an haec tacite monet, ut solatia quaeram,
Quîs animi fugiat sollicitudo mei?
In genibus, Pater alme, tuis dextraque potenti
Haec sita sunt; facias, quod tibi cumque placet.
Hoc quoque coniugii tandem sacra foedera praestant,
Ut turpes pellant illicitasque faces.
Rari quippe homines sunt extra haec vincula casti,
Rarus ut esse solet cycnus in orbe niger.
Hunc tamen et rarum et carum caeleste decorem
In nostro Numen corde micare iubet.
Dicite iam sancti detonso vertice fratres,
In vestro regnet pectore quale decus.
Forsitan et mens casta, et summi numinis ardor,
Atque animus fugiens turpia facta tori.
Scilicet, et mens spurca, et tecta et foeda libido,
Ac rabies rumpens foedera sancta Dei.
Non opus est vobis vel casto semine rutae,
Quod validam Veneris vim stimulosque fuget:
Antiqui vel falce mala dextraque parentis,
Quîs secuit partes, unde creatus erat.
Est opus helleboro, mentis qui crimina sanet,
Obtusis aciem luminibusque ferat.
Ense opus, ut vestrum caput immedicabile tollat,
Quo tandem adversum desinat esse Deo.
O genus insanum et tetra caligine pressum,
Quod medium ad Solem lumina caeca tenet!
O genus infelix Stygis addictumque caminis!
Hoc genus a nobis reice caste Deus.
Nam periura, impura et dura monastica vita est,
Et plena innumeris est ea vita malis.
Quid iuvat abstinuisse toro taedaque iugali,
Si nequeas foedis abstinuisse stupris?
Quid iuvat et partes sibi subsecuisse viriles,
Integra si spurco corda calore flagrent?
Tam male vitatur, tam non evellere tutum est,
Quod iam cognatum [(printer); sic: connatum] prava alimenta capit.
Ut vitam ducas castamque Deoque placentem,
Ut vites Veneris furta vagasque faces:
Aut oculos, cor ac animum de corpore vellas,
Aut foedus thalami connubiale petas.
Si libet, experiare prius: medicamen habebis
Certum: at posterius tutius esse potest.
Hoc usus flammasque vagas aestumque furentem
Vitabis, vetitas effugiesque faces.
I nunc, et thalamo quicquam felicius affer,
Castaque coniugii vincula sperne sacri.
Haec ita dum meditor, dumque alta mente revoluo,
Digne vir eximio semper honore coli:
Tu vere felix, tu fortunatus habendus,
Tu vere ex omni parte beatus homo es:
Qui, dum pertaesum est vacuo dormire cubili,
Legitime taedae prospera sacra paras.
Tot post exhaustos duro sudore labores,
Consilio DOMINI iam Cunegunda datur.
Dum Cunegunda datur, datur et spes optima prolis,
Solamen, requies, et medicina mali.
Iam datur, ut, semper quos detestatus es, ignes lis,
Illicitos fugiens, tutior esse queas.
Quae tibi dum dantur, nec non et cetera dantur:
Omnia nam dantur, dum Cunegunda datur.
Dum Cunegunda datur, datur ingens copia rerum:
Regna tibi dantur, dum Cunegunda datur.
Dum Cunegunda datur, datur et concessa voluptas:
Regia forma datur, dum Cunegunda datur.
Iam tibi pulchra patent plenis POMARIA ramis:
Iam licet albentes deligere ungue rosas.
Has ego dum dotes in sponsa ex ordine specto,
Quas inter pietas, ut rosa verna, micat:
Felix ipse mihi videor, cui tanta videre
Contigit: aspectu gratia tanta subest.
At tu quam longe felicior? omnia cernis,
Omnia contrectas, omnia solus habes.
Singula quid memorem? nil non laudabile, nil non
Eximium in sponsa, sponse, videre tua est.
Singula si repetam, vereor, ne forte (quod absit)
Invideam vitae commoda tanta tuae.
Sed fato pereat crudeli, quisquis amico
Invidet, a largo quod capit ipse Deo.
Prosperitas haec omne tibi perduret in avum,
Utaris sospes prosperitate tua.
Haec nostri tandem sit summa novissima voti:
At tu felicem me quoque redde Deus.
FElix, cui coniux felix datur a Parente summo [(printer); sic: sumno] ,
Felicitatum fonte maximarum.
Felix nam coniux animo bona coniugi lubente
Felicitatis summa subministrat:
Tristitiaeque levat pondus grave, nec molestiarum
Fascem veretur tetricum subire.
Nonne igitur felix terque et quater est uterque, Sponsus
Felicianus, Magdalena Sponsa?
Sponsa etenim Sponso felix venit: et venit vicissim
Sponsae venustae Sponsus ipse felix.
Felicem sese nimium solet aestimare princeps,
Cui turris, alti montis instar, alta est:
Despicere ut validos tanto magis impetus superbi
Hostis, minaces machinasque possit.
Haud minûs ille etiam, cui munere Margarita Diuûm est
Oblata, felix debet aestimari.
Stellantis gemmae nec enim solet usus esse parcus,
Si noris artem nobilem medendi.
Nonne igitur longe felicior es vocandus, illâ
Dum, Sponse, Sponsa iam datur potiri.
A forti nomen quae non modo ducit acre turri,
Vere sed ipsa est turris instar alti:
Quo fugias curis exercitus, atque ubi cupitam
Gratae prehendas ancoram quietis?
Cedant propugnacla ducum ardua, celsa castra
Regumque turres: ô beate Sponse,
Haec tua turris erit, munimine tutus hoc feroces cedant,
Contemnere ictus hostium valebis.
Laudabunt alii (quis enim vetat?) Indicos lapillos,
Atque, unda mittit quas Eoa, gemmas.
Sed pia laudanda est multo magis et pudica coniux,
Cultrix sacrorum, coniugisque cultrix.
Quid vel opes, vel forma fugax iuvat impiam, impudicam?
Immunda sic sus impeditur auro.
Veris ergo bonis cum sit tua Sponsa, Sponse, felix,
Felicitatum possides aceruos.
At quam felicem iam te quoque, Sponsa, praedicabo?
Plerumque iungi par pari videmus.
Sic tu felici felix modo Sponsa iuncta Sponso es,
Felix adepto nomen aeque et omen.
Carus namque Deo est, et origine clarum, arte gnarus.
Praeclara sunt haec singula atque rara.
Omnia in hoc uno sed sunt sita: quae satis referre
Si quis Camena claudicante tentet:
Hunc ego crediderim potius mare posse verticosum
Haurire stultas Belidum per undas.
Sat mihi erit paucis comprendere multa: namque nudis
Rerum involucris nunc mini est agendum.
Ingenii vero est praedivitis, ista cuncta dignis
Ornare verbis et colore pulchro.
Quicquid adhuc, ô Sponse, tibi, et tibi, Sponsa,
Felicitatis iam potest videri:
Hoc tribui vobis ipsum precor a Parente summo, deesse plenae
Felicitatum fonte maximarum.
NOn tanta est hominis virtus, neque tanta facultas,
Ex voto ut quiduis ausit agatque suo.
Sunt dubiae vires hominis, longeque minores,
Quam fausto ut cursu texere cuncta queat,
Consilia haud fatuos plerumque vel optima fallunt,
Frustari et multos spes bona saepe solet:
Non secus ac nocturna canis per somnia lusus,
In dulci panis frusta quiete capit.
Ut rite incipias, et flatu coepta secundo
Tractare, et laeto claudere fine queas,
Non opis est nostrae: non hoc prudentia sollers,
Non hoc cura sagax ingeniumque facit.
Seria qui laetis tractare eventibus optat,
Auxilium quaerit consiliumque Dei.
Quaecumque incipies tanto duce et auspice tanto,
Omnia suscipies perficiesque bene.
At quaecumque illo contra aggredieris iniquo,
Omnia suscipies perficiesque male.
Cernis? ut hoc ipsum rationis lumine cernat
Gentiles, summi nescia turba Patris:
Nilque prius tentent, quam pervaga vota vocarint
Innumeros, vere numina vana, deos.
Venator Faunos, Phoebum Phoebique sororem,
Quaeque colunt silvas numina plura, colit.
Mavortem miles, Neptunum nauta, Camenas
Supplice facundas voce poeta rogat.
Mercator Maia genitum, medicusque parentem
Thymbraeum, pastor Pana Palemque colit.
Agricolae Cererem, de pellice vinitor ortum,
Piscator Nymphas Nereidasque vocat.
Cuncta prius lato deduces flumina Ponto,
Alta prius tanges aetheris astra manu:
Quam longo et certo numeres ex ordine, Gentes
Quos coluêre deos, quas coluêre deas.
An non haec etiam ipsa et seria et ardua res est,
Cum Sponso peragis quam, nova Sponsa, tuo?
Nil leve, nil vanum, nil futile, nilque profanum
Sanxit in immenso maximus orbe Pater.
Fulmine Dirarum pereat, cui criminis huius
Relligio nulla est insimulare Deum.
Coniugii ast idem gravis est et idoneus auctor,
Una qui voluit vivere carne duos.
Quod vero immundi mundi deterrima proles
Ordine in hoc divo nil nisi vana probat,
Hoc squalentis opus Colubri est: hic optima quaeque
Facta Dei foedis unguibus usque petit.
Non tamen hic Satanae livor, non fastus et astus
Crudelis, fraudi coniugio esse potest.
Connubiale manet vinclum immutabilis ordo:
Ordo Dei vinclum connubiale manet.
Hac igitur merito praesentis temporis hora
Quaerimus auxilium consiliumque Dei.
Sint procul hinc, quot quot Venerem Venerisque scelestam
Progeniem precibus sollicitare solent.
Sint procul hinc, turpem quotcumque colunt Hymenaeum,
Aut vanas Charites in sua vota trahunt.
Stulta colunt commenta hominum, et commenta reportant,
Qui tentant ficta numina ficta prece.
Impia Tartarei simulacra Draconis adorant,
Mercedemque sua pro pietate ferunt:
Nomina qui Diuûm venerantur inania votis,
Cum tamen a vero sint aliena Deo.
Solus rerum opifex talem sibi poscit honorem:
Debetur summo gloria tanta Patri.
Ipse maritalis thalami est et sponsor et obses:
Ipse tori stabilis fautor et auctor adest.
Aspirante Deo, sociali foedere iunctis
Unum concordi pectus amore calet:
Laetaque proveniunt fecundo pignora lecto,
Quae referant matrem moribus, ore patrem:
Res quoque per magna incrementa domestica crescit,
Et cornu pleno copia dives adest.
Adversante Deo mens immutatur amantum,
Quique priûs fuerat, mox fit amaror, amor:
Instillans animis discordia triste venenum
Consumit verbis verberibusque diem:
Alter legitimi rumpit sacra foedera lecti,
Furtivum gaudens commaculare torum:
Desudat neuter curare laremque focumque:
Et retro in peius singula lapsa ruunt.
Ipsa igitur pietas et res nunc postulat ipsa,
Ad pia propensum vota rogare Deum:
Vestra, novi Sponsi, quo praesens foedera firment,
Praebeat et vestro fata beata toro:
Alter ut alterius constanti flagret amore,
Utraque mens ut idem nolit, idemque velit.
O vos felices, ô terque quaterque beatos,
Si bona tanta Dei gratia larga dabit!
Sed dabit, et multo donabit plura: rogari
Plurima semper amat munera: plura petam:
Quae tamen haud fuerint leviora prioribus illis:
Haec etiam magni ponderis esse patet.
Scilicet ut thalamo promanent pignora vestro,
Pignora Sisyphiis anteferenda bonis.
Ardua sicut enim patulis sine frondibus arbor
Haud placet, ac frondes fructibus absque suis:
Aut spatiosus uti pictis sine floribus hortus,
Et picti flores nil sine odore iuvant:
Sicut et immensum gelido sine flumine littus
Ingratum, et flumen piscibus absque vagis:
Sic quoque coniugii iucunda prole carentis
Aut nulla, aut certe gratia parva foret.
Pinus ut in silvis pulcherrima, pomus in hortis:
Ut parit eximium collibus vua decus:
Sic generosa domum soboles exornat et auget,
Multaque fert matri gaudia, multa patri.
Haec etiam ornamenta, adeoque beata voluptas
Vestram praecingant undique et usque domum:
Munifica Dominusque manu bona cetera fundat,
Plurima qui praebens, plurima semper habet.
Magna facultates capiant augmenta, supellex
Crescat, et in melius cuncta subinde fluant.
Omnia succedant feliciter, omnia laetum
Fortunae faciant prosperioris iter.
Haec equidem fundo pro vestra vota salute:
Vestra tamen votis iungite vota meis.
Namque (velut melior virtus connexa solutâ est)
Iunctarum maior vis solet esse precum.
Vis solet esse precum certissima: nulla repulsam
Vota ferunt, Domino qua pia corda ferunt.
Sed tribuit Dominus, vel quae nos poscimus ipsi,
Vel quae plus fructus ipse datura videt.
CUm taedas olim vinclumque iugale pararet
Aeacides, dicunt tenerarum maxima vates
Gloria Pieridum, caelestum numina praesto
Cuncta quod affuerint, Sponso et sine crimine Sponsam
In palmas dederint, habuit quae Nerea patrem.
Splendida quid refert longo ordine dona referre,
Horam magnifice quibus ornauêre iugalem
Rexque poli rectorque sali vallisque tyrannus
Tartareae, variarum et magna corona Dearum?
Haec veri vivique DEI saeclo acta fuerunt
Ignaro, tristi saeclo, saecloque maligno,
Non pia quo viguit pietas cultusque profanus.
Ista piae mentes haud poscunt numina votis,
Dulcia connubii stabilis dum foedera iungunt.
Ista piae mentes haud captant munera dextris,
Legitimi dum iura ineunt socialia lecti.
Cum foedis procul hinc donis procul absit adulter
Dictaeus, gaudensque vagis Cythereia furtis
Dardaniam procul hinc sua cingula tollat in Idam.
Quidnam Iunoni cum taedae iure iugali est?
Ius taedae caeleste scelesti nescit Amoris
Flammas flagrantes clandestinamque sagittam,
Rite suum agnoscens auctorem et pectore casto
Concelebrans, magnum solus qui temperat orbem.
Ille sacro Dominus thalamo nunc comprecor adsit,
Adsit munificus variis cum dotibus hospes,
Hac ineunt quem luce et vir et femina clari,
Moribus haec formaque, arte ac virtute sed ille:
Dorothea insignis vera pietate fideque:
Matthias cultor iuris studiosus et aequi.
Deficit hoc Domino nil quicquam dante bonorum,
Quîs opus est vitae facilique toroque beato:
Larga loco rerum sed copia sufficit omni.
Suggerit ambrosias epulas focus, horrea fruges,
Pocla meri colles, et suavia pignora lectus.
Illa novis dives tribuat Deus omnia Sponsis.
BArbara Sartori nunc nubit sponsa Tobiae,
Barbara, cui spirat castus ab ore pudor.
Ergo novis merito iam vota ferenda maritis,
Et dicenda bonâ sunt bona verba die.
Foederis Omnipotens socialis fautor et auctor,
Una qui sanxit degere carne duos:
Ille novos solide sponsos per mutua nectat,
Ille manus binas binaque corda liget.
Dexter et haec etiam sacra connubialia firmet,
Ac sponsis felix adsit opemque ferat.
Et furiam, castis thalamis mala multa parantem,
Concludat piceae furua sub antra Stygis.
Sit pax blanda toro, sit amor, sit et una voluntas:
Exulet infelix lis, dolus, ira, dolor.
Ardeat effervente maritus amore maritae,
Ut flagrat Sponsae Christus amore suae:
Sitque suo semper subiecta marita marito,
Morigeram Sponsam ceu quoque Christus habet.
Maxima natorum, natarum maxima mânet
Copia, distentet quae loca quaeque domus.
Eveniant ipsis tot numine commoda fausto,
Florilegas quot apes Hybla Sicanis alit.
Si tamen adversi quid habebunt, supplice poscant
Voce Deum: quodvis finiet ille malum.
His quid ego votis nunc addam? caelica tandem
Addat eis Dominus gaudia Iesus: Amen.
DUm iam connubii marita sacra
Casti sponsus init Sebastianus
Sponsa cum lepidissima, Maria:
Paucos legitimo canam piosque
Gaudens hendecasyllabos amori.
Namque ordo sacer ille nobilisque
Carmen laetificum sacrumque poscit,
Quem primum Deus ipse sanxit, omnis
Certe prosperitatis unus auctor:
Quem primus coluit parens in orbe:
Quem sancti coluêre deinde Patres.
Quo sane, velut ex virente fronde,
Humanum genus usque crevit, hora
Hac ipsa quoque crescit, et futuris
Post nos temporibus subinde crescet.
E quo templa pios, scholae peritos,
Acres curia, rus negotiosos,
Fortes aula viros capit gravesque.
E quo quisque status suas in orbe
Vires ac alimenta semper haurit.
Quo nunc singula stante rite stabunt,
Quo vero misere ruent ruente.
In quo vera Dei Propago veri,
Veram foedere perpeti atque miro
Assumens hominis sibi figuram,
Carnem, corpus et ossa debilesque
Artus, vênit in hasce lucis oras.
In quo, ceu memorat sacrum volumen,
Cum denos adoleverat ter annos,
Summi Patris Imago pulchra, primum
Ortus signa sui dedit stupenda:
Quando pauperis in Canae vocatus
Vicum, ad connubii iugale festum,
Dulcis deficiente iam Lyaei
Succo, flumineos levis liquores
Lymphae nobile vertit in Falernum.
Hoc dignatur honore viva vivi
Proles coniugii sacrum Parentis:
Tales taeda capit iugalis usus.
Haec solamina nunc, Sebastiane,
Cor motu subeant tuum perenni:
Haec solamina nunc, Maria sponsa,
Cor motu subeant tuum perenni:
Quod, vos quod facitis, poli supremus
Hoc ipsum facit arbiter solique.
Non casu coeunt, tori iugales
Qui nexus ineunt: sed huius ipse
Divini ordinis auctor atque fautor
Procurat sociam suam marito,
Procurat socium suum maritae.
Hic sponsam ipse tibi, Sebastiane,
Hic sponsum ipse tibi, Maria sponsa,
Elegit lateri tuoque iungit.
Hic vos foedere copulans iugali
Ad plures etiam reseruet annos.
Summi facta Dei Patrisque nostri
Felici nequeunt carere fine.
Aspirante Deo quod hanc uterque
Vestrûm coepit opus sacrum sub horam,
Aspirante Deo, salutis aura
Fausta, perficiatis illud ipsum.
Vos totum unanimes agatis aevum,
Lectus corpora bina iungat idem,
Mentes obsequium, calorque corda.
Vos laeto sobolem sinu subinde
Multam suscipiatis atque pulchram.
Vivatis Pyliam simul senectam
Sano corpore mentibusque sanis.
Vestrum nulla premat torum procella:
Absint lis, dolor, ira, vis dolorque.
Adsint pax, amor et fides, bonorum
Et magnum mare copiaeque cornu.
Haec vobis ego iam, novi mariti,
Opto: plura dabit Parens petitis,
Qui totum regit atque curat orbem.
DElectant alios alia: alter caelibe gaudet
Lecto, connubii cum foedere gestiat alter.
Ac secura quidem sunt caelibis otia vitae,
Quam neque natorum, carae neque cura maritae
Conficit: ast verae in pietatis tramite quivis
Non potis est caelebs vitae decurrere tempus,
Praesulis Ausonii dederit licet oscula plantis.
Quin etiam variis distractum affectibus aevum
Ducitur, haud unam dubius dum corripit ardor.
Saepe quis ut miseram fallax decepit amantem,
Sic quoque post simili merito ipse eluditur arte.
Vita, sub aeterno socii quae foedere amoris
Exigitur, quamquam sua fert incommoda secum,
Caelesti vere tamen est gratissima Patri,
Maximus eiusdem qui foederis exstitit auctor.
Quid? quod et hanc certum est comitari haud vilia vitam
Commoda. Maerentem infelix si cura maritum
Exagitat, coniux aditus proba tentat amicis
Compellans verbis, animum instauratque dolorem
Solandoque studet lenire, ac demere curas:
Acriter invigilat victu, indulgetque labori
Noctem addens operi insomnem, quo dulcia lecti
Pignora sustentare suo cum coniuge possit.
O fortunatum, talis cui contigit uxor!
At (neque enim inficior) tam frugi femina cunctis
Nequaquam obtingit maribus. Plerisque molestum est
Et grave coniugium, felle ac mordacius atro.
Saepe aliquis facilem elapso cum mense puellam
Permutat, vinclo sibi quam sociare iugali
Optabat blanda prece, pactaque foedera rumpit.
Cum vero bene conclusum est, se iudice cautus
Ac prudens, talis sibi tandem elegit amator
Obscenum et spurca vel peius Thaide scortum.
De castis alius quamquam nanciscitur unam,
Ista tamen minime huic alio de nomine grata est.
Aut etenim alloquiis dura est morosaque, vultus
Tetrica, difficilis, scabro et magis aspera echino.
Aut os infrene est, quod tintinnabula celsae
Garritu superat Dodones, littore rauco,
Et cornice dicace loquax magis atque cicadâ.
Prae nimia vel labra premit sua dentibus ira,
Ardescitque adeo, ut facile accendisse lucernam
Ex ipsa valeas, insanaque iurgia iactat.
Vel nimium segnis molli se sternere somno
Porrectis novit pedibus noctesque diesque.
Aut docta ingentem pateram subvertere dulci
Ingluviem impletur Baccho, laticisque meraci
Plus tantum uno haustu exorbet, quam bellua terno
Indica praegrandi exhaurire proboscide posset.
Talibus obvênit cui praedita moribus uxor,
Ille equidem egregie fatis urgetur acerbis,
Nec potis est ullam per gaudia ducere lucem.
At summi quicumque oracula sacra Parentis
Observat, pia corda gerens, puroque timore
Iussa colens Domini, cunctam quo figit in uno
Spemque fidemque suam, soli et cui totus inhaeret:
Huic proba contingit tandem divinitus uxor,
Quîcum legitimo coniungi foedere lecti
Possit, et optatam in terris traducere vitam.
Virtutes cuius si quis comprendere tentet,
Is numerum ingentis tentabit dicere Ponti.
Nam coniux aequo proba coniugis ardet amore,
Ipsumque exhilarat, cerva ut iucunda: caducam
Dumque trahit vitam, praestat bona quaeque marito,
Nilque mali damnive creat. Praeclara corona est
Illa sui fulgensque viri: is prosperrimus illâ
Invenit inventâ vere bona plurima, abunde
In Domino laetumque potest se ferre supremo,
Tanta sibi unde fluit pleno benedictio cornu.
Arduus illa domus temo est: hanc exstruit, ornat,
Amplificat, fulcit, curat, corroborat, auget:
Exercetque suos, verum haud invita, labores,
Ne victus desit, purus neu desit amictus
Tam sibi, quam blandae soboli dulcique marito,
In tali cuius merito cor coniuge fidit.
Tu Martine etiam, doctas exculte per artes,
Insigni praestas pietate, verenda tremendi
Sinceroque colis DOMINI mandata timore.
Hunc unum tua spes omnis, fiducia et omnis
Respicit: hoc semper tua mens dependet ab uno,
Ac uni huic minime fucato pectore seruis.
Felicem idcirco DOMINUS te reddidit idem
Sacro in coniugio, pridem quod sanciit ipse
In riguo ac viridi Paradisi nobilis horto.
Nonne probam largitus erat dulcemque maritam
Ille tibi? quam fama refert non vana, pudicam
Sollertemque, piam, tibi subiectamque fuisse.
Qui dedit, is nuper rursum abstulit: abstulit aegro
E mundo, ac caeli laetis illam intulit oris:
Illius inque locum germanam hoc tempore nostram
Substituit, quae nupta tuas succedat in aedes.
Illius hanc expressa aequo vestigia passu
Spero secuturam, effuse ut laeteris in ipsa.
Coniugii sanctum servabit casta cubile,
Legitimumque tui pascet solius amorem:
Et, pia quos Domini tribuit tibi dextera, natos
Diliget haud aliter, proprii quam pondera ventris.
Blanda erit et comis, (nam miti praedita mente est)
Seque tibi vultu adiunget gestuque modesto.
Moribus utetur placidis mansueta, vel ima
Mollior auricula atque oleo mitique columba:
Continuos palmisque suis non pigra labores
Perferet, ac deget frugalem sobria vitam.
Ergo laetitia, ut fas est, exsulto sonanti,
Gratulor et sponsam tibi nunc, bone sponse, sororem
Connubio iungi optato propriamque dicari.
Par erat, ut culto felicia fata precarer
Carmine legitimis, quas non sine numine summi
Iam Patris ô Martine paras suavissime, taedis.
Aonides vero, praecelsi Heliconis alumnae,
Nostris haud aequae monitis, audire recusant,
Seu quia rara mihi est cum doctis gratia Musis,
Atque chori vetor Ascraei pars esse: frequentis
Seu quia tristitiae violentorumque dolorum
Saeva parens, aetas haec nostra miserrima, laetos
Non sinit ire dies sinceraque gaudia carpi.
Quae dum non tantum reputo miser incola mundi,
Verum etiam crebro experior, vehemente molesti
Correptus morbi tormento atque impete saevo,
Nil nisi maeroris nimbus mea pectora complet.
Ergo voluntatem non aversabere honestam,
Quamvis ingenii nostris nil insit et artis
Versibus. Haec vestrae mihi sat cecinisse iugali est
Taedae inculta quidem properataque carmina, amici
Signa tamen fidique animi manifesta. Secundo
Qui flatu utuntur fortunae, dulcia ludent
Carmina, festivae praestantia pignora mentis.
At vos, connubii quos iam sacra foedera iungunt,
Vivite concordes usque et coalescite in unum,
Tranquillae pariterque domus impellite remum.
Vivite vos, sana sed mente et corpore, firmi,
Et sanam pulchramque hilares producite prolem,
Quae referat toto vos vultu ac ore parentes.
Quot motis volucres nituntur in aere pennis,
Quotque maris vasto ludunt in gurgite pisces:
Fausta tot excipiant vos fata diesque sereni,
Tot vos circumstent variorum plaustra bonorum.
Vivite grandaevi, vivat diuturnus uterque,
In Pylios alter, Cumaeos altera in annos:
Donec vos, caelum ac terram qui numine torquet,
Vitae huius saturos super aetheris axe reponat.
Devotis tribuat Dominus sua pondera votis,
Quae libitum est optare imo de pectore vobis.
UT fido accepit thalamo patriarcha Ceturam
Abramus Sarae post pia fata suae:
Sic castis tibi iam taedis, Abrame, Mariam
Consocias Marthae post pia fata tuae.
Omnipotens igitur Dominus benedixit ut illi,
Plurima dans lecti pignora, dansque bona:
Sic tibi nunc Dominus benedicere gaudeat idem,
Dans totidem lecti pignora, dansque bona.
Huius et ut mundi saturum tandem abstulit illum
In picturati regna beata poli:
Sic quoque te miserae post nubila tempora vitae
Auferat in superae festa theatra domus.
IAm Stephano Catharina tuo, bone Christe, ministro
Iungitur, et sponsum sponsa venusta capit.
Numine caelesti fac ut firmentur uterque,
Alter et alterius plaudat amore pio.
Fac ut sit Sponsus tibi vere deditus uni,
Et costae fiat festa corona suae.
Fac etiam quo Sponsa, bonum quae nomen adepta est,
Sit studiosa Dei, sit studiosa viri.
Illorum fac laeta torum pax cingat: Erinnys
Sit procul, et quicquid iurgia saeva serit.
Sit praesto mitis concordia: gratia vivax
Sit praesto, et quicquid gaudia blanda parit.
Mens utrique sit una, cor unum, atque una voluntas,
Lenis et idem animus, nec simulata fides.
Haec largire novis, precor, ô pie Christe, maritis,
Larga suppeditas qui bona quaeque manu.