VItalis fructus ventris maturaque proles
Re vera donum dicitur esse Dei.
At tibi, sincerae pietatis amabile Thoma
Exemplum, Dominus munera multa dedit.
Gratulor ergo tibi bona tot divinaque dona,
Quae superant cunctas totius orbis opes:
Persolvens dignas humili de pectore grates,
Clara domus superae qui regit astra, PATRI.
Ille, precor, faciat, Theodori nomen et omen
Ut tuus hic vere gnatus habere queat.
Ille etiam tibi deinde tuae benedicat et Annae,
Ut valeat gnatum mox quoque gnata sequi.
Iamque vale vir care Deo, vir care Camenis:
Vir patriae, doctis, et mihi care vale.
SUnt bona dona Dei, quae commoda cumque tenemus:
Nati praecipue sunt bona dona Dei.
Hic illos utero in materno format, in auras
Profert, in vita mirificeque fovet:
Supponit tumulo, gelidisque reducet ab umbris,
Producant laetos ut sine fine dies.
Haec merito tecum, vir clare et care, revoluis,
Plura tori vocitans pignora, Dona Dei.
Dona Dei tot grata tibi contingere laetor,
Ulteriusque precor tot tibi dona Dei.
Haec merito mecum quoque, vir dilecte, retracto,
Cui dedit ac credit talia dona Deus.
Magna sit huic Domino pro magnis gratia donis,
Ipsi quae summe sola placere solet.
Te regat ille tua Dominus cum coniuge dexter,
Cum costa Dominus me regat ille mea.
Conseruet nobis idem sua munera: natos
Protegat ille tuos, protegat ille meos.
OMnes qui soles, omnes qui solus et annos,
Mundi a triformis ipso
Principio praesens ad punctum temporis usque,
Sciteque commodeque
In propriam rexit laudem, humanamque salutem,
Exaudiitque vota,
Quaecumque in sancto fecerunt nomine NATI,
Fidelium suorum:
Hunc annum idem etiam ratione gubernet eadem,
Teque audiat precantem,
O Zubere, decus Clarii indelebile Phoebi,
Donans tuis amicis,
Quae nunc optavit tua Musa: tibique puellam,
Qualem oppido expetîsti:
At mihi, quâ vitae deturbauêre prioris
Me facta, sanitatem.
QUodlibet sane blateret malignae
Lividi de me petulansque lingua.
Omnium quisnam fera bestiarum
Comprimet ora?
Euomat, quicquid retinere nescit,
Invidus; per me licet. Illud autem,
Quae cupit, quod non valet obtinere,
Iure triumpho.
Ecquis ex ipsa perhibetur unquam
Artifex ortus genitricis alvo?
Usus in quavis equidem magister
Optimus arte est.
Res probat. Dulcem colo dum poesin,
A sacri curis studii severis
Liber, interdum tenui Camenâ
Carmina fingo.
Illa, nil refert, minus approbare
Zoilum: is tandem quid enim probabit?
Illa Zuberum minus improbare,
Sat mihi, vatem.
Hunc leva vatem vehemente tussi,
Tussis ac aegrae, trucis et podagrae
Impetus in me violentiores
Reprime IESU.
SAt cito, si bene sat, scribis Zubere. Fateri
Hoc quoque cogor idem.
Sat cito colligimus Baccheia munera, quando
Sat bene colligimus.
Sat cito sic ducit nympham, qui sat bene ducit:
Quod duce fit DOMINO.
Hoc duce continget tandem tibi ducere nympham
Sat citô, si bene sat.
DExtera fata favent aliis, aliosque fatigant
Fata sinistra: bonum fata malumque ferunt.
Fata creant dominos, effingunt fataque servos:
Ergo cuique sua est sors toleranda domi.
Nactus herum sed enim lenem est felicior illo,
Quem quamvis dominum conficit arcta fames.
Si facimus facienda, nihil dicteria prorsum
Curemus: cunctis non placet ipse Deus.
QUae male nuper erant affecta hypochondria, num iam
Officium faciunt sana, Fugere, suum?
Laetor, quod faciunt, et toto pectore laetor,
Ac SERVATORI carmina laeta cano.
Non etenim serpillum, absinthia, daucus, anethum,
Centaureaque opem sola tulêre tibi:
Sed validam Christus virtutem praebuit herbis,
Atque salutiferas addidit ipse manus.
Qui, cum sit princeps medicorum, auferre dolorem
Scit verbo, vires ac reparare novas.
Huic igitur iustas fas est te dicere grates,
Ipsius et nomen concelebrare sacrum.
Nunc age fac oden festivam, nunc age carmen
Conde pium, doctum nunc age finge melos.
Nunc intende chelyn, fidibus nunc barbiton apta,
Nunc testudineae percute fila lyrae.
Nil opus est, ut me (cum plene hanc noveris artem)
De specie atque modo conveniente roges.
Hinc Hyperaeolius pariterque Hypodorius absint:
Ista sit et Phrygii sors et Hypophrygii.
Dorius ingeminet, quicquam nec Ionicus ipsi
Concedat, finem dum ferat Aeolius.
Sic abiges, mihi crede, malum, multoque valebis
Rectius. O quantum est, rite valere, bonum!
Nam, quisquis docta mente est et corpore sano,
Felicem hunc sapiens, et merito, ille vocat.
Sanum qui fecit, longo te tempore sanum
Conseruet, sanum me faciatque, precor.
QUo mage perpendo mecum, celeberrime Doctor,
A te quae nuper dicta fuere mihi:
Hoc mage cognoscoque, palam cogorque fateri,
Illo rem sese prorsus habere modo.
Plerumque indigna est medici fortuna fidelis,
Phoebea instructus sit licet arte satis.
Ipso nam medici non digni nomine quosuis
Aegrotos visunt, praemiaque ampla ferunt.
Quilibet impostor medicum se iactat, apella,
Et vetula, et monachus, tonsor et alipilus.
Hos aegri accersunt, rogitant, mirantur, honorant:
His sua dextra domum pergravis aere redit.
Hi postquam loculos expurgavere capaces,
Et rhedam in crassum corripuere lutum:
Tunc desperata medicus re doctus aditur,
Ut veniat, fidum consiliumque ferat.
Is quali utatur sorte, experientia passim
Arguit, adiecti versiculique docent:
Forma triplex medico est: hominem cum visitat aegrum,
Angelica: at dia est, cum levat arte malum.
Porro daemonica est, cum debita praemia poscit
Ob crebros aditus consiliumque bonum.
Prima placet facies, acceptior altera forma est,
At vero forma est tertia grata minûs:
Ditibus inprimis, quibus est gravis aere crumena,
Plenaque capsa, penus, cella, culina, domus.
Nam quamvis possent quamplurima pendere dites,
Non pendunt, potiûs cogere plura solent.
Unde ergo vivent medici, cum nil dare possit
Irus, largiri nil velit ipse Midas?
Quam vera appârent permagni verba Lutheri,
Extima quae sancti codicis ora tenet!
Binio (quis neget hoc?) atque unio, prorsus habent nil:
Senio nil, et idem quinio, suppeditat.
Ternio et in media qui sede quaternio restant
Dispositi, prosunt auxiliumque ferunt.
Cum fidis vero medicis utuntur eadem
Theologi et vates conditione pii.
De qua nunc implere tuas sermonibus aures
Longis, et frustra carmine nolo queri.
Ne quis forte illud dictum salsum atque iocosum
Afferat, indignans obiciatque mihi:
Flaminibus manicas citra fundum esse peramplas,
Quas hominum penitus nemo replere queat:
Et levibus numeris nummos captare poetas
Ac aurum, nequeant quod retinere diu.
Sed, bene si menini, quo quis plerumque laborat
Crimine, mox aliis exprobrat illud idem.
Sic et avaritiae, quos ipsos tangit habendi
Dira cupido, alios insimulare solent.
Sorte igitur nostra contenti, corde feramus
Forti, quae constat corrigere esse nefas.
Ast ego quid reddam tibi, quod me saepius aegrum
Accedis, sano consilioque iuvas?
Donarem aeratos tripodas, paterasque micantes,
Donarem Libyci nobile dentis opus:
Donarem argenti pondus splendentis et auri,
Donarem fuluo lumine Chrysolithos.
Sed mihi nec vis haec, nec tale quid exigis a me:
Carminibus gaudes, carmina ferre queo.
Idcirco hoc parvum Doctor clarissime carmen
Accipe nunc quaeso consulitoque boni.
Addo preces numeris, ut rerum conditor addat,
Quae tu, quae coniux progeniesque petit.
PRo te, Maecenas magne, haud mediocriter aegro
Feci sidereo vota precesque Patri,
Naviter exhortans (absit iactantia dicto)
Sanctum, ut idem faceret nocte dieque, gregem.
Namque, magistratu pro quovis, supplice cunctos [(printer); sic: cunctas]
Tarsiacus mystes voce vocare iubet
Regem arcis superae, terraeque marisque potentem,
Servari humanum qui cupit omne genus.
Gratia summa Deo, pulsa qui nube serenat
Aethera, perpetuis ne ruat Auster aquis:
Qui praebet patulas demisse orantibus aures,
Aegrotis vires restituitque novas.
Dicite io Paean! bis io et ter dicite Paean!
Plaudite sublata vir mulierque manu:
Dicite, venturis Consul felicius annis
Vivat, agens Pylii saecula multa senis.
Redde vicem longa vir ô dignissime vita,
Et pro me blandas nunc quoque funde preces:
Funde preces, Patrum circumspectûmque coronae,
Cui, licet invitus, supplico, trade notas.
Supplico, nec mens est quicquam extorquere: Senatum
Subdita nequaquam cogere turba potest.
Frater inops iterum pro paupere supplico fratre,
De patria semper qui bene sperat ope.
Scilicet est virtus prudenti digna Senatu,
Tangat eum ut coetus cura paterna sui:
Nec iuvenes temnat temereque repellat egenos,
Aonidum gaudent qui pia castra sequi:
Virtutum et doctae sed strenuus artis alumnus
Pauperiem dextra non dubitante levet.
Infelix passim compluribus obstat egestas,
Atque dat ingeniis maxima damna bonis.
Patria cara, Patriumque cohors praeclara sacrorum,
Indigenarum inope instruit aere manus:
Et viridi numerat stipendia larga iuventae?
Quae sacra Pieridum mystica rite colit,
Iurandoque suam patriae promittit opellam,
Si quando pactam flagitet illa fidem.
Praestat idem et spondet frater meus: hunc, precor,
De paupertatis Patria tollat humo:
Illius et studiis firma adiumenta ministrans arctae
Pervalida miseri damna rependat ope.
Tu miserere mei vir dilectissime Christo
Ac Themidi, fratris tu miserere mei.
Tu nostram perpende vicem, tu suffice vires,
Suscipe tu nostri mite patrocinium.
Suscipe, Daedaleam neque Pallada sperne colentes:
Res haec est, Consul, digna favore tuo.
Est tibi Castalidum cor amans: perdoctus et ipse
Exsistens doctos convenienter amas.
Tu solidum es cunctis columen, tutamen, asylum,
Qui Sophiae capiunt semina, quique serunt.
Tu potes auxilium rebus submittere lapsis,
Et dare speratam, qua releventur, opem.
Densa viatori fesso ceu porrigit umbram
Arbor, ubi fervens Sirius urit agros:
Aut, eum caelo agitur crebris Aquilonibus imber,
Subter ea stantem fronde virente tegit:
Haud aliter querulos tibi devotosque clientes
Propugnas, miseris subsidiumque paras.
O decus! ô forti virtutem Consule dignam!
O carum superis terrigenisque virum!
Tanta quaeso tua, vir praestantissime, iam nunc
Me fratremque meum da bonitate frui.
Fac nostri tribuat consorti sanguinis alma
Patria, quam rogitat supplice voce, stipem.
Ne, cum sit (Dominum caelestem testor) egenus
Ad studia optatae continuanda rei,
Inceptum prorsus cogatur sistere cursum,
Pauperie lassos destituente pedes.
Annue supplicibus clementi vocibus aure,
Praesenti afflictos auxilioque iuva.
Sic res ipse tuas referet Regnator Olympi
In melius, praebens prospera fata tibi.
Sic te cum socru generoque tuebitur idem,
Coniuge cumque tua, pignoribusque tuis.
Sic tua progressus faciet fortuna secundos,
Afflabitque rati mollior aura tuae.
THariadae, Abramidae, Isacidaeque, Lotique, Iosephi,
Hebraeûm, et Sauli regis hodoeporica,
Nobilis insignem Nonnique paraphrasin illam,
Induit Ausonia quam tua Musa toga,
Atque elegos, quibus est taeda exornata Sebasti
Aichmanni, ac eius coniugis atra dies,
At tulit in nostras Marcus Dolmetschius aedes,
Iunctus amore mihi, iunctus amore tibi,
Vir praeclare, Patri rerum et percare potenti,
Et Latonigenae, Pieridumque choro.
Idem te noster numeri maioris amicus
Dixit avere meas ilico habere notas.
Scribenti quamvis responsa remittere mallem,
Quam chartis alios exstimulare meis:
At scribo tamen, ut mos rite geratur amico,
Qui poscit nostra verba notata manu.
Nomen amicitiae cui non venerabile carum est?
Quem non delectat nomen amicitiae?
Nomen amicitiae cum barbara pectora flectat,
Nonne boni moveat lenia corda viri?
Nequaquam est dulci possessio maior amico:
Possidet, hunc quisquis possidet, omne bonum.
Felix est, suavis cuicumque obtingit amicus:
Convenit hunc merito fratris habere loco.
Conveniens homini est hominem redamare voluptas,
Haudque aliter melius conciliatur amor.
Postulat hoc natura, ut homo sit amicus amico,
Illum ipsum huic ipsi quin iubet esse bonum.
Hoc igitur te scire velim, divine poeta,
Quod tuus in me sit per mihi gratus amor:
Quem mihi per Marcum testare salute frequenter
Dicta, nunc demum carminibusque datis:
Quae mollem spirant Peligni vatis odorem,
Ambrosios magni Virgilique favos.
Gratus ero, nostrumque in te testabor amorem,
Hac porro dabitur si mihi luce frui.
Quo te nunc donem, mi Bollingere, vicissim,
Haec nisi nil praesto est pagina sola mihi.
Tu tamen illam animo miti vultuque sereno
Accipe, et interea consule quaeso boni,
Dum plura, aspirante Deo, et meliora sequuntur,
Qui mihi plura potest et meliora dare.
Dante hoc Moseis tua mox prodibit in auras,
Quam me cum multis posse videre, precor.
Vive diu, nomenque Dei laudesque virorum
Carmina clarorum per vigilata cane.
Vine, meique memor bene vive valeque: torum,
Dum vivo, semper vivo tuique memor.