March 2005Ruediger Niehlmarkup
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check
M. IOANNIS LUCII DRESDENSIS, ECCLESIAE PATRIAE Diaconi et Poetae laureati Caesarei, Poematum TETRAS ALTERA. I. GENETHLIACA, nonnullis viris ac iuvenibus conscripta.
I. DN. CHRISTOPHORO LUCIO, Dresdensis Ecclesiae Diacono, parenti suo.
CHristophoro patri Felicia tempora TitaNRettulit aethereo coEli radiatus ab axE,Ignea flammiferi dum Lustrat signa LeoniS,Siccumque ardentis gremIum telluris hiulcaTTorridus aestiferoque eXuris Sirius astrO.Ore favebo ergo: namque hac Carissima mateRPartu enixa fuit, genitoR, te luce: coruscIHac missus caeli es Iucundas luce sub auraS:Omnis et, in primo eSt quae foede amissa reatU,Regis siderei hac Tibi gratia reddita luce esT.Omine cum fausto pOstquam in baptismate nomeNPraeclarum es nactus, Puroque indutus amictU:Ac per lustralem sacri Huius fluminis undaMTetras peccati tibi sOrdes abluit, ac tEReddidit insontem teRraeque polique creatoR,In saecla ut secum VIuas super aetheris arcE.IO tempus laetum blaNdumque hoc rite secundeTAereos torquens diO sub numine tractuS.Nil usquam hac sit luce Mali, sed nectar ubiquENobile, sed praedulcE fluat mel, ac niveum laC:Exanimi vultumque Nefas sit condere luctU:Sauromatas inter truculEntos cura sit exsuL:Lamenta et plancTus absint, et amara querelA,Ut laete hanc laetam pOssimus ducere luceM,Carmine quae festo et Magno est dignissima plausU.Iam viden' ut flammas atque aestum Hyperionius SoLUrentem, turbet Ne gaudia nostra, remisiT?Sit procul ergo, pater carissime, nenia maestA:Omnes hinc gemitus Abeant, e corde doloreSPellantur vigiles: Blandissima gaudia mentETuque tuo capias praesEnti tempore, nec noNAeternum celebres DomiNum. Sic nobile festITempus ages huiuS recte, recteque valebiS.
II. CHRISTOPHORO LUCIO M. fratri germano.
TU, qui Christophori tenes beatumNomen, frater, agas diem fugatisHunc curis hilarem: tuum corusciNatalem quia Cynthius serenoCaeli clarus ab axe iam reduxit:Et grates peragas Patri supremo,Hanc lucem tibi quod redire fecit.O lux aurea! quam notare gemmisFas est candidulis. Parentis illaNam nostri simul atque fratris, illamEt luce insuper insequente matrisNatalem celebramus ac sororis.O lucem mihi paene carioremNatali proprio! Diem quotannisHunc versu decorabimus tenello.Sis ergo genitore cum suavi,Et cum matre sororibusque laetus,O frater lepide, et minus graverisMultam dicere singulis salutem.
III. DN. MARTINO VOLCMARO, Quaestori Schonwaldensi, etc.
NUmquid tristitiae putas acerbaeAc aegro fore iam locum dolori,O Martine Deo mihique care?Quid curae sibi nunc volunt molestae?Quidue acres sibi iam volunt labores?An, quae conveniat tuam tenereMentem gaudia, te latet? ProfundoNatalis rediit dies Olympo,Quo te nixibus edidit tenellumInfantem genitrix pudica: primumQuo pulchri licuit tuis ocellisMundi purpureum videre lumen:Quo tristes Deus abluit nefandiPeccati maculas sacris in undis:Quo nomen tibi forte, bellicosoDe Mavorte, datum fuisse nostiSano e consilio tui parentis.Quare gaudia nunc tuum beataPertentent animum, tibique sertumNectas ex hedera marisue rore.Nunc mensam bene pinguis ornet anserAc musti gelidus recentis humor,Quod verti perhibent sequente luceIn vinum, posito sapore dulci.Nunc iucunda sonet chelys, lyraequeArgutae, citharaeque fistulaequeIn laudes DOMINI Deique nostri,Qui te tot cumulat bonis, uterqueQuot nostrum numerare non valemus.Huic sit gloria, laus sit huic perennis,Huic virtus, honor et salus in aevum.Hunc castis DOMINUM rogare votisHortatur pietasque commodumqueNostrum pro Domini salute nostri,Ut morbi violentia solutus,Mox totus queat huc redire sanus.His Martine vale, bonique nostrumCarmen consule, quod quidem superboOrnatu caret ac lepore suavi:Ast ex pectore candido profectum,Nil, pectus nisi candidum, requirit.
IV. TOBIAE LUCIO, fratri germano.
OPtima, quaerenti, quae res mortalibus essetAtque expetenda maxime,Silenum retulisse ferunt: Non nascier unquamHomini quidem potissimum est:Verum, ubi sit natus, gelidis mox abdier umbrisDelerierque proximum.Ortus ob nostri metuenda pericula, vitaeMiseraeque multa incommoda,Nunc quoque prorsus idem statuunt, carissime frater,Qui sancta scripta nesciunt.Impugnans istos, plane et contraria censensCum gente CHRISTO dedita,Gratulor, aereas quod sis emissus in auras,Lucemque communem hauseris,Quodque salutiferi per Flamen fluminis undaFueris renatus caelicum.Et supplex humili dium prece Numen adoro,Unde omne profluit bonum,Ut recte valeas, et aquoso pisce novaqueSis sanior cucurbita:Cum linguisque bonas perdiscens naviter artesVir talis evadas cito,Ubere qui fructu possit seruire vicissimIn aede sancta aut in scholis,Ac ornamentum dulce et decus addere magnumNostrae celebri patriae:Quo videant aegro confundanturque pudore,Odisse qui te gestiunt:Et toto contra laetetur pectore mecum,Bene qui tibi mecum cupit.Vive DEO frater dilecte, diemque celebraPersaepe natalem tuum.Vive diu, limen seroque attinge senectae,Cornicibus vivacior.Et bene habet. DOMINUS rata vult vota esse piorum,Ut impii spes concidat.
V. DN. BURCARDO REICH, Senatori Reip. Dresd. grandaevo pariter et fideli.
CUrsibus emeritis, praeclare vir, exiit annus,Signaque percurrit Sol duodena poli:Cum tibi, candentes per prunas ansere tosto,Magnificas placuit concelebrare dapes.Quod si rite meo tua pectore verba recordor,Haec etiam tunc te dicta dedisse, subit:Cari convivae, et nati generique suaves,Quo tandem factum rebor id esse modo,Missa mihi quod sint a nemine vincula, per quaeNatalis possim commeminisse mei?Hac pudor incussus nostrum unicuique loquela est,Ausus nec quisquam verba referre fuit.Ut declinem illud praesenti tempore crimen,Haec inclusa tibi mittere vincla libet.Quae ne porricias, quia tam plebeia, nec auriFilis aut gemmis sunt variata, precor:Et, Burcardino decies ter ut ansere vesciIn reliquum possis, Numen adoro sacrum.Ac non de nihilo est, quod, ut hoc ipsum accidat, opto.Mene huius causam vis memorare rei?Expedit esse senes vera pietate coruscos:Consilii largos expedit esse senes.Te talem esse senem novi, Dresda inclita novit:Novit idem regio, novit idemque Deus.Faxit is, ut magna festum natale celebresLaetitia, votis ut potiarque meis.
VI. DN. GEORGIO LEUSCHNERO, medicinae Doctori excellentissimo, et Illustriss. Sax. Elect. a cura corporis fidelissimo.
NUbibus haud semper piceis, celeberrime Doctor,Caeruleus ruit imber in agros:Turbida vexat aquas non usque procella recurvasAlbidos aut nigrantis Elistri:Non semper foliis fagi viduantur, iniquoAut quercus Aquilone laborant:Nec semper gelidis albescunt prata pruinis,Aut riget acri frigore tellus:Nec glacies ventis menses astricta per omnesMisniacis subsistit in oris.Sed, postquam fera hiems tandem discessit, et altaeDiffugere nives, vice grata,Aura levis spirat Zephyri tepidique Favoni,Ac redeunt sua gramina campis,Frondesque arboribus: variorum flore colorumPubescit patula area ruris:Aera festivo concentu mulcet alauda,Nidum et sub trabe ponit hirundo.Tunc blandi soles, tunc aurea temporis aetas,Tunc plane nitidissimus annus.Tempus in hoc adeo felix en incidit ipsumDivi lux hodierna GeorgiCappadocis, pulchri iuvenis, famaque tribuniConspicui, ac equitis cataphracti.Qui vastum et foedum manduconemque DraconemIn Libya, ad stagnum miserandaeMoenibus adiunctum perquam lugubre Silenae,Hasta transfodiens tremebunda,Unigenam regis natam a praesente potenterInteritu servavit et urbem:Acriter et conficta impugnans numina, tristiQuis mersi in caligine PersaeDivinos cultus peragebant, praemia tandemAsportavit martyre digna,Vinctus fune truci, sulcatus viscera acutisUnguibus, et sale saucia frictusMembra, atris tostus facibus, vivaque crematusCalce, gravi caesusque securi:Orbis at exemptus male sani e faece nefanda,Aethereo super axe triumphat.Huius honoratum nomen tibi martyris olimImpositum est, clarissime Doctor:Id quod ephemerides praesenti luce notarunt,Quam vivus morboque levatusAspicis ancipiti et diuturno. Numquid amicumErgo diem vigil illa volucrisPraedicens cantu, et natae carissima Caei,Ex splendente Coronide nymphaNato Latoidae, aut fatalia pensa puellisNentibus hostia opima ferenda est?Haudquaquam: DOMINO sed soli gratia agendaeImmensa, ad tenebrosa ferocisLimina qui mortis nos ducit, et inde reducit,Tempora summae additque prioriPlura, bonis gentemque suam compluribus auget.Hanc igitur cum coniuge lucemPraedulci, cum prole tua, pupaque recentiIn primis, laetus celebrabisAtque alacer, viridi redimitus tempora myrto,Aut violis flavente corolla,Instaurans geniale epulum, curisque molestisEt tetrico maerore solutus.Hanc lucem Dominus, rerum cui summa potestas,Ex fulgente reportet OlympoSaepius, ut plausu, vir optime, tuque tuiqueSaepius exsultante frematis.
VII. DN. IOANNI RUCKRATH, artis medicae Doctori praestantissimo.
EXorta Iunii est supra vigesimamQuarta dies: Hilaris, sollennis atque festa lux:Vati dicata iure lux sacerrimo,Prodiit ex utero quo nemo materno uspiamMaior sub auras aeris spirabiles.Qui sicera Bromio Bacchoque prorsus abstinens,Tenui locusta et melle sedavit famem.Ad vada qui Solymas gentes vocavit caerulaIordanis, et dictis severis arguit,Haud dubium superas docens ad oras tramitem,Puroque lustrans rore non homines modo,Verum etiam unigenam summi Parentis Filium,Heroa promissum vetustis patribus,Vertice de liquido tandemque demissum aetheris,Natumque matre virgine et vacua tori:Quem digito assidue monstravit auditoribus,Agnumque praedicavit insontem, omniaEt patuli penitus mundi ferentem crimina.Hac luce, magni nomen huius qui sacrumVatis habent, tenui filo revinciri solent,Ut nominis per id recordentur sui,Sidereoque Patri, cuncta unde promanant bona,Grates agant dignas, et augustissimumIllius egregiis nomen celebrent laudibus,Tollantque maximis honore debitoPro meritis, hominum quis implet affatim genus.Haec altius paulo hoc die considerans,Serica vincla tibi mitto, vir ô clarissime,Natalis ut tui atque nominis memor,Tergemino meritas mecum Deo grates agas,Ab omnibus quod te malis, nec non tuos,Praesidio angelici chori hactenus custodiit,Et tot bonis tantisque adauxit largiter:Supplicibus Dominum votisque eundem nunc voco,Ut universis et dehinc te cum tuis,Matre, pia vidua, suavissimaque coniuge,Ac pusione amabili, praemuniatPer superas acies a noxia re qualibet,Maioribusque identidem et compluribusAccumulet placidus donis: et omnibus tuisFelicitatem praestet actionibusMaximam: et hunc hilarem diem reducat saepius.Sed, qua decet reverentia, te comprecor,Carmen ut hoc miserum stamenque consulas boni.
VIII. DN. GEORGIO IACOBO REICH Dresdensi, U.I.D. celeberrimo.
SEntiat hanc lucem pulcherrima Dresda, CalendisQuae praepete Augusti praeit septima curriculo.Doctoris colimus natalem in iure periti:Linguisque votisque omnibus vir mulierque fave.Nunc taceant lites, et amarae proelia linguae:Nunc absit altercatio rixaque saeva procul.Cereus addicti valeat querulique clientis,Et triplices vani, levis spongia, mappa brevis.Muneribus certent omnes ingentibus illi,Qui se beatos aestimant, et dare multa queunt.Coccineam aut Coam vestem, chlamydemue decoramNegotiator afferat: virgo pudica, virumConvincens, a quo fuit infamata, lapillosTradat micantes, aurei quis rubet unda Tagi.Sanctorum veterumque senex mirator avorum,Caeli toreuma splendidum Phidiaci tribuat.Turbaque iam quaevis rea cenatoria donet:Venator aut truces apros, aut pavidos lepores:Villicus imbellem vitulum, simamue capellam:Pisces, minutis obtegens aera recurva cibis.Si sua quisque tibi mittunt, quid quaeso poetam,Vir clare, missurum in tuam reberis esse domum?
IX. DN. M. TOBIAE TITLERO Tetschensi.
PRoxima Septembres quae lux praevertitur Idus,Exoriens clara lampade lustrat humum.A priscis eadem lux est sacrata Tobiae,Nomine de cuius nomen, amice, tenes:Hac quia natalem celebras, haec pauca repono,Ut sint grata tibi mens animusque meus.Pectoris ac imis fidi penetralibus opto,Hoc ut te laetum tempore ferre queas.Quin etiam large votum hoc effundor in ipsum,Ut redeat felix hic tibi saepe dies:Utque tibi Deus aligeris de fratribus unum,Qui sedis superae lucida templa colunt,Adiungat custodem alacrem promptumque ministrum,A te qui longe cuncta pericla fuget:Teque beet tandem maturo tempore nympha,Quae DOMINI studeat iussa verenda sequi:Quae Patris aetherei sanctum prece nomen adoret,Quam decorent mores ingenuusque pudor:Quae gerat infectam non ullo crimine mentem,Cui placeat nudae simplicitatis amor:Quam graciles ornent formosi corporis artus,Non contemnendas quae tibi portet opes:Et quae multiplici faciat te prole parentem.Det Deus, has magnum pondus habere preces.
X. DN. IOANNI NIENBORG Butidiano Frisio, P.L. et Notar. Caesar.
MUnera quaeque placent vulgo: gratissima veroSunt ea, largitor quae pretiosa facit.Munera, dilecto quae donat amicus amico,Dulcia sunt, aliis et mage cara datis.Munera terna mihi non pridem, suavis amice,Misisti, valde munera grata mihi:Sertum nempe recens, auroque intexta micantiVincula, et imparibus condita verba modis.Praecingi nostros voluisti flore capillos:Devinxi textis tempora nostra tuis.Me quoque connexos iussisti solvere nodos,Non tamen ut vulgus solvere vile solet:Tinnula quod ducit faciles ad plectra choreas,Ferventisque haurit pocula plena meri.Sed, vatum quod turba facit, quo nostra reponamCarmina, deposcis, par referamque pari.Carmina carminibus vatum sacra turba rependit:Pensio praecipue vatibus illa placet.Dum Cancri signo contraria signa refulgent,Ac menses bis tres Diva bicornis agit:Vincula nec solvi, mea nec tibi carmina misi,Hinc quid concipias, dic age, mente tua.Officium grati fortasse videbor amiciDeserere, aut turpi torpidus esse situ.Crimen utrumque satis grave, crimen utrumque probrosum est,Quod cane vir frugi peius et angue fugit.Nil adeo quicquam est humana a mente remotum,Nil adeo immane est, nil adeoque ferum:Quam facere, officio ut, non dicam ingratus, amiciCollato victus sed videare tui.Vilior an quovis ignavo est segnis agaso?Anne asino praestat desidiosus homo?Quisquis homo piger est, telluris inutile pondusExstat; et est nihili, quisquis homo piger est.Ut vero insimulare queas me crimine neutro,Nunc demum, Domino dante, cavebo satis.Namque Calendarum mensis bis tertia IaniLux hodie celso fundit ab axe iubar.Lux praeclara, sacro lux assignata Ioanni,Quem Christi fratrem litera dia vocat:Quem peperit Salome Zebedaeo casta marito,Qui fuit et frater, sancte Iacobe, tuus.Haud inter Domini bis sex postremus alumnos,Instructus cultu notitiaque DEI.Samariam ac Ephesum quondam mysteria ChristiNaviter erudiens salvificamque fidem.Cui cum Cerintho vehemens contentio et acreCertamen, foedo cumque Ebione, fuit.Quique Evangelii, vivus quod voce disertaProposuit, moriens dulce reliquit opus.Hac igitur visum est tibi luce reponere nostrumCarmen, uti solvam vincula missa mihi.Quo minus adiungam variantia texta coronaeFlorentis, praesens, ut liquet, hora facit.Unde legam violas flaventes? unde amaranthum,Aut nardi spicam, candidulasue rosas?Unde chamaemelum, Teucri flores, hyacinthum,Sampsuchum, thymbram, pulegiumue petam?Cum glacialis hiems squalentia proferat ora,Erigat et rigidas horrida bruma comas.Aere cum ningat, Cauri cum frigora spirent,Terraque sit cano candida facta gelu.Vere novo mittent tibi plurima serta puellae:Interea frontem daphnide cinge tua:Hoc nudumque boni, modo fusum, consule carmen, cuiusNatalisque tui tempora laetus age:Laetus age, et gratus Domino haec age tempora,De bonitate bonum, quod capis, omne capis.Quem nunc ex imis animi penetralibus oro,Ut facili votis annuat aure meis:Ne morbis unquam tenteris atrocibus istis,Qui persaepe meum pectus et ossa premunt.Sed mens usque tibi sit sano in corpore sana,Quis melius patulo est rebus in orbe nihil.Nil possunt gazae regales addere maius,Si capiti ac ventri, si pedibusque bene est.Idem det Dominus placito tibi tempore nympham,Moribus et forma quae tibi sola placet.Dulcius haud quicquam est iuveni, quam posse potiriVirgine, sollicito cuius amore calet.Rex idem faxit, radians ut saepe reducatTitan natalis candida festa tui.