CHristophoro patri Felicia tempora TitaN
Rettulit aethereo coEli radiatus ab axE,
Ignea flammiferi dum Lustrat signa LeoniS,
Siccumque ardentis gremIum telluris hiulcaT
Torridus aestiferoque eXuris Sirius astrO.
Ore favebo ergo: namque hac Carissima mateR
Partu enixa fuit, genitoR, te luce: coruscI
Hac missus caeli es Iucundas luce sub auraS:
Omnis et, in primo eSt quae foede amissa reatU,
Regis siderei hac Tibi gratia reddita luce esT.
Omine cum fausto pOstquam in baptismate nomeN
Praeclarum es nactus, Puroque indutus amictU:
Ac per lustralem sacri Huius fluminis undaM
Tetras peccati tibi sOrdes abluit, ac tE
Reddidit insontem teRraeque polique creatoR,
In saecla ut secum VIuas super aetheris arcE.
IO tempus laetum blaNdumque hoc rite secundeT
Aereos torquens diO sub numine tractuS.
Nil usquam hac sit luce Mali, sed nectar ubiquE
Nobile, sed praedulcE fluat mel, ac niveum laC:
Exanimi vultumque Nefas sit condere luctU:
Sauromatas inter truculEntos cura sit exsuL:
Lamenta et plancTus absint, et amara querelA,
Ut laete hanc laetam pOssimus ducere luceM,
Carmine quae festo et Magno est dignissima plausU.
Iam viden' ut flammas atque aestum Hyperionius SoL
Urentem, turbet Ne gaudia nostra, remisiT?
Sit procul ergo, pater carissime, nenia maestA:
Omnes hinc gemitus Abeant, e corde doloreS
Pellantur vigiles: Blandissima gaudia mentE
Tuque tuo capias praesEnti tempore, nec noN
Aeternum celebres DomiNum. Sic nobile festI
Tempus ages huiuS recte, recteque valebiS.
TU, qui Christophori tenes beatum
Nomen, frater, agas diem fugatis
Hunc curis hilarem: tuum corusci
Natalem quia Cynthius sereno
Caeli clarus ab axe iam reduxit:
Et grates peragas Patri supremo,
Hanc lucem tibi quod redire fecit.
O lux aurea! quam notare gemmis
Fas est candidulis. Parentis illa
Nam nostri simul atque fratris, illam
Et luce insuper insequente matris
Natalem celebramus ac sororis.
O lucem mihi paene cariorem
Natali proprio! Diem quotannis
Hunc versu decorabimus tenello.
Sis ergo genitore cum suavi,
Et cum matre sororibusque laetus,
O frater lepide, et minus graveris
Multam dicere singulis salutem.
NUmquid tristitiae putas acerbae
Ac aegro fore iam locum dolori,
O Martine Deo mihique care?
Quid curae sibi nunc volunt molestae?
Quidue acres sibi iam volunt labores?
An, quae conveniat tuam tenere
Mentem gaudia, te latet? Profundo
Natalis rediit dies Olympo,
Quo te nixibus edidit tenellum
Infantem genitrix pudica: primum
Quo pulchri licuit tuis ocellis
Mundi purpureum videre lumen:
Quo tristes Deus abluit nefandi
Peccati maculas sacris in undis:
Quo nomen tibi forte, bellicoso
De Mavorte, datum fuisse nosti
Sano e consilio tui parentis.
Quare gaudia nunc tuum beata
Pertentent animum, tibique sertum
Nectas ex hedera marisue rore.
Nunc mensam bene pinguis ornet anser
Ac musti gelidus recentis humor,
Quod verti perhibent sequente luce
In vinum, posito sapore dulci.
Nunc iucunda sonet chelys, lyraeque
Argutae, citharaeque fistulaeque
In laudes DOMINI Deique nostri,
Qui te tot cumulat bonis, uterque
Quot nostrûm numerare non valemus.
Huic sit gloria, laus sit huic perennis,
Huic virtus, honor et salus in aevum.
Hunc castis DOMINUM rogare votis
Hortatur pietasque commodumque
Nostrum pro Domini salute nostri,
Ut morbi violentia solutus,
Mox totus queat huc redire sanus.
His Martine vale, bonique nostrum
Carmen consule, quod quidem superbo
Ornatu caret ac lepore suavi:
Ast ex pectore candido profectum,
Nil, pectus nisi candidum, requirit.
OPtima, quaerenti, quae res mortalibus esset
Atque expetenda maxime,
Silenum retulisse ferunt: Non nascier unquam
Homini quidem potissimum est:
Verûm, ubi sit natus, gelidis mox abdier umbris
Delerierque proximum.
Ortus ob nostri metuenda pericula, vitae
Miseraeque multa incommoda,
Nunc quoque prorsus idem statuunt, carissime frater,
Qui sancta scripta nesciunt.
Impugnans istos, plane et contraria censens
Cum gente CHRISTO dedita,
Gratulor, aereas quod sis emissus in auras,
Lucemque communem hauseris,
Quodque salutiferi per Flamen fluminis undâ
Fueris renatus caelicum.
Et supplex humili dium prece Numen adoro,
Unde omne profluit bonum, [(printer); sic: .]
Ut recte valeas, et aquoso pisce novaque
Sis sanior cucurbita:
Cum linguisque bonas perdiscens naviter artes
Vir talis evadas cito,
Ubere qui fructu possit seruire vicissim
In aede sancta aut in scholis,
Ac ornamentum dulce et decus addere magnum
Nostrae celebri patriae:
Quo videant aegro confundanturque pudore,
Odisse qui te gestiunt: [(printer); sic: .]
Et toto contra laetetur pectore mecum,
Bene qui tibi mecum cupit.
Vive DEO frater dilecte, diemque celebra
Persaepe natalem tuum.
Vive diu, limen seroque attinge senectae,
Cornicibus vivacior.
Et bene habet. DOMINUS rata vult vota esse piorum,
Ut impii spes concidat.
CUrsibus emeritis, praeclare vir, exiit annus,
Signaque percurrit Sol duodena poli:
Cum tibi, candentes per prunas ansere tosto,
Magnificas placuit concelebrare dapes.
Quod si rite meo tua pectore verba recordor,
Haec etiam tunc te dicta dedisse, subit:
Cari convivae, et nati generique suaves,
Quo tandem factum rebor id esse modo,
Missa mihi quod sint a nemine vincula, per quae
Natalis possim commeminisse mei?
Hac pudor incussus nostrûm unicuique loquela est,
Ausus nec quisquam verba referre fuit.
Ut declinem illud praesenti tempore crimen,
Haec inclusa tibi mittere vincla libet.
Quae ne porricias, quia tam plebeia, nec auri
Filis aut gemmis sunt variata, precor:
Et, Burcardino decies ter ut ansere vesci
In reliquum possis, Numen adoro sacrum.
Ac non de nihilo est, quôd, ut hoc ipsum accidat, opto.
Mene huius causam vis memorare rei?
Expedit esse senes vera pietate coruscos:
Consilii largos expedit esse senes.
Te talem esse senem novi, Dresda inclita novit:
Novit idem regio, novit idemque Deus.
Faxit is, ut magna festum natale celebres
Laetitia, votis ut potiarque meis.
NUbibus haud semper piceis, celeberrime Doctor,
Caeruleus ruit imber in agros:
Turbida vexat aquas non usque procella recurvas
Albidos aut nigrantis Elistri:
Non semper foliis fagi viduantur, iniquo
Aut quercus Aquilone laborant:
Nec semper gelidis albescunt prata pruinis,
Aut riget acri frigore tellus:
Nec glacies ventis menses astricta per omnes
Misniacis subsistit in oris.
Sed, postquam fera hiems tandem discessit, et altae
Diffugêre nives, vice gratâ,
Aura levis spirat Zephyri tepidique Favonî,
Ac redeunt sua gramina campis,
Frondesque arboribus: variorum flore colorum
Pubescit patula area ruris:
Aera festivo concentu mulcet alauda,
Nidum et sub trabe ponit hirundo.
Tunc blandi soles, tunc aurea temporis aetas,
Tunc plane nitidissimus annus.
Tempus in hoc adeo felix en incidit ipsum
Divi lux hodierna Georgî
Cappadocis, pulchri iuvenis, famaque tribuni
Conspicui, ac equitis cataphracti.
Qui vastum et foedum manduconemque Draconem
In Libya, ad stagnum miserandae
Moenibus adiunctum perquam lugubre Silenae,
Hasta transfodiens tremebunda,
Unigenam regis natam a praesente potenter
Interitu servavit et urbem:
Acriter et conficta impugnans numina, tristi
Quîs mersi in caligine Persae
Divinos cultus peragebant, praemia tandem
Asportavit martyre digna,
Vinctus fune truci, sulcatus viscera acutis
Unguibus, et sale saucia frictus
Membra, atris tostus facibus, vivaque crematus
Calce, gravi caesusque securi:
Orbis at exemptus male sani e faece nefanda,
Aethereo super axe triumphat.
Huius honoratum nomen tibi martyris olim
Impositum est, clarissime Doctor:
Id quod ephemerides praesenti luce notarunt,
Quam vivus morboque levatus
Aspicis ancipiti et diuturno. Numquid amicum
Ergo diem vigil illa volucris
Praedicens cantu, et natae carissima Caei,
Ex splendente Coronide nympha
Nato Latoidae, aut fatalia pensa puellis
Nentibus hostia opima ferenda est?
Haudquaquam: DOMINO sed soli gratia agendae
Immensa, ad tenebrosa ferocis
Limina qui mortis nos ducit, et inde reducit,
Tempora summae additque priori
Plura, bonis gentemque suam compluribus auget.
Hanc igitur cum coniuge lucem
Praedulci, cum prole tua, pupaque recenti
In primis, laetus celebrabis
Atque alacer, viridi redimitus tempora myrto,
Aut violis flavente corolla,
Instaurans geniale epulum, curisque molestis
Et tetrico maerore solutus.
Hanc lucem Dominus, rerum cui summa potestas,
Ex fulgente reportet Olympo
Saepius, ut plausu, vir optime, tuque tuique
Saepius exsultante frematis.
EXorta Iunii est supra vigesimam
Quarta dies: Hilaris, sollennis atque festa lux:
Vati dicata iure lux sacerrimo,
Prodiit ex utero quo nemo materno uspiam
Maior sub auras aeris spirabiles.
Qui sicera Bromio Bacchoque prorsus abstinens,
Tenui locusta et melle sedavit famem.
Ad vada qui Solymas gentes vocavit caerula
Iordanis, et dictis severis arguit,
Haud dubium superas docens ad oras tramitem,
Puroque lustrans rore non homines modo,
Verum etiam unigenam summi Parentis Filium,
Heroa promissum vetustis patribus,
Vertice de liquido tandemque demissum aetheris,
Natumque matre virgine et vacua tori:
Quem digito assidue monstravit auditoribus,
Agnumque praedicavit insontem, omnia
Et patuli penitus mundi ferentem crimina.
Hac luce, magni nomen huius qui sacrum
Vatis habent, tenui filo revinciri solent,
Ut nominis per id recordentur sui,
Sidereoque Patri, cuncta unde promanant bona,
Grates agant dignas, et augustissimum
Illius egregiis nomen celebrent laudibus,
Tollantque maximis honore debito
Pro meritis, hominum quîs implet affatim genus.
Haec altiûs paulo hoc die considerans,
Serica vincla tibi mitto, vir ô clarissime,
Natalis ut tui atque nominis memor,
Tergemino meritas mecum Deo grates agas,
Ab omnibus quod te malis, nec non tuos,
Praesidio angelici chori hactenus custodiit,
Et tot bonis tantisque adauxit largiter:
Supplicibus Dominum votisque eundem nunc voco,
Ut universis et dehinc te cum tuis,
Matre, pia vidua, suavissimaque coniuge,
Ac pusione amabili, praemuniat
Per superas acies a noxia re qualibet,
Maioribusque identidem et compluribus
Accumulet placidus donis: et omnibus tuis
Felicitatem praestet actionibus
Maximam: et hunc hilarem diem reducat saepius.
Sed, qua decet reverentia, te comprecor,
Carmen ut hoc miserum stamenque consulas boni.
SEntiat hanc lucem pulcherrima Dresda, Calendis
Quae praepete Augusti praeit septima curriculo.
Doctoris colimus natalem in iure periti:
Linguisque votisque omnibus vir mulierque fave.
Nunc taceant lites, et amarae proelia linguae:
Nunc absit altercatio rixaque saeva procul.
Cereus addicti valeat querulique clientis,
Et triplices vani, levis spongia, mappa brevis.
Muneribus certent omnes ingentibus illi,
Qui se beatos aestimant, et dare multa queunt.
Coccineam aut Coam vestem, chlamydemue decoram
Negotiator afferat: virgo pudica, virum
Convincens, a quo fuit infamata, lapillos
Tradat micantes, aurei quîs rubet unda Tagi.
Sanctorum veterumque senex mirator avorum,
Caeli toreuma splendidum Phidiaci tribuat.
Turbaque iam quaevis rea cenatoria donet:
Venator aut truces apros, aut pavidos lepores:
Villicus imbellem vitulum, simamue capellam:
Pisces, minutis obtegens aera recurva cibis.
Si sua quisque tibi mittunt, quid quaeso poetam,
Vir clare, missurum in tuam reberis esse domum?
PRoxima Septembres quae lux praevertitur Idus,
Exoriens clara lampade lustrat humum.
A priscis eadem lux est sacrata Tobiae,
Nomine de cuius nomen, amice, tenes:
Hac quia natalem celebras, haec pauca repono,
Ut sint grata tibi mens animusque meus.
Pectoris ac imis fidi penetralibus opto,
Hoc ut te laetum tempore ferre queas.
Quin etiam large votum hoc effundor in ipsum,
Ut redeat felix hic tibi saepe dies:
Utque tibi Deus aligeris de fratribus unum,
Qui sedis superae lucida templa colunt,
Adiungat custodem alacrem promptumque ministrum,
A te qui longe cuncta pericla fuget:
Teque beet tandem maturo tempore nympha,
Quae DOMINI studeat iussa verenda sequi:
Quae Patris aetherei sanctum prece nomen adoret,
Quam decorent mores ingenuusque pudor:
Quae gerat infectam non ullo crimine mentem,
Cui placeat nudae simplicitatis amor:
Quam graciles ornent formosi corporis artus,
Non contemnendas quae tibi portet opes:
Et quae multiplici faciat te prole parentem.
Det Deus, has magnum pondus habere preces.
MUnera quaeque placent vulgo: gratissima vero
Sunt ea, largitor quae pretiosa facit.
Munera, dilecto quae donat amicus amico,
Dulcia sunt, aliis et mage cara datis.
Munera terna mihi non pridem, suavis amice,
Misisti, valde munera grata mihi:
Sertum nempe recens, auroque intexta micanti
Vincula, et imparibus condita verba modis.
Praecingi nostros voluisti flore capillos:
Devinxi textis tempora nostra tuis.
Me quoque connexos iussisti solvere nodos,
Non tamen ut vulgus solvere vile solet:
Tinnula quod ducit faciles ad plectra choreas,
Ferventisque haurit pocula plena meri.
Sed, vatum quod turba facit, quo nostra reponam
Carmina, deposcis, par referamque pari.
Carmina carminibus vatum sacra turba rependit:
Pensio praecipue vatibus illa placet.
Dum Cancri signo contraria signa refulgent,
Ac menses bis tres Diva bicornis agit:
Vincula nec solvi, mea nec tibi carmina misi,
Hinc quid concipias, dic age, mente tua.
Officium grati fortasse videbor amici
Deserere, aut turpi torpidus esse situ.
Crimen utrumque satis grave, crimen utrumque probrosum est,
Quod cane vir frugi peius et angue fugit.
Nil adeo quicquam est humana a mente remotum,
Nil adeo immane est, nil adeoque ferum:
Quam facere, officio ut, non dicam ingratus, amici
Collato victus sed videare tui.
Vilior an quovis ignavo est segnis agaso?
Anne asino praestat desidiosus homo?
Quisquis homo piger est, telluris inutile pondus
Exstat; et est nihili, quisquis homo piger est.
Ut vero insimulare queas me crimine neutro,
Nunc demum, Domino dante, cavebo satis.
Namque Calendarum mensis bis tertia Iani
Lux hodie celso fundit ab axe iubar.
Lux praeclara, sacro lux assignata Ioanni,
Quem Christi fratrem litera dia vocat:
Quem peperit Salome Zebedaeo casta marito,
Qui fuit et frater, sancte Iacobe, tuus.
Haud inter Domini bis sex postremus alumnos,
Instructus cultu notitiaque DEI.
Samariam ac Ephesum quondam mysteria Christi
Naviter erudiens salvificamque fidem.
Cui cum Cerintho vehemens contentio et acre
Certamen, foedo cumque Ebione, fuit.
Quique Evangelii, vivus quod voce diserta
Proposuit, moriens dulce reliquit opus.
Hac igitur visum est tibi luce reponere nostrum
Carmen, uti solvam vincula missa mihi.
Quo minus adiungam variantia texta coronae
Florentis, praesens, ut liquet, hora facit.
Unde legam violas flaventes? unde amaranthum,
Aut nardi spicam, candidulasue rosas?
Unde chamaemelum, Teucrî flores, hyacinthum,
Sampsuchum, thymbram, pulegiumue petam?
Cum glacialis hiems squalentia proferat ora,
Erigat et rigidas horrida bruma comas.
Aere cum ningat, Cauri cum frigora spirent,
Terraque sit cano candida facta gelu.
Vere novo mittent tibi plurima serta puellae:
Interea frontem daphnide cinge tua:
Hoc nudumque boni, modo fusum, consule carmen, cuius
Natalisque tui tempora laetus age:
Laetus age, et gratus Domino haec age tempora,
De bonitate bonum, quod capis, omne capis.
Quem nunc ex imis animi penetralibus oro,
Ut facili votis annuat aure meis:
Ne morbis unquam tenteris atrocibus istis,
Qui persaepe meum pectus et ossa premunt.
Sed mens usque tibi sit sano in corpore sana,
Quîs melius patulo est rebus in orbe nihil.
Nil possunt gazae regales addere maius,
Si capiti ac ventri, si pedibusque bene est.
Idem det Dominus placito tibi tempore nympham,
Moribus et forma quae tibi sola placet.
Dulcius haud quicquam est iuveni, quam posse potiri
Virgine, sollicito cuius amore calet.
Rex idem faxit, radians ut saepe reducat
Titan natalis candida festa tui.