19 December 2001 Susanne Mussmann
TEI header added; tags; page breaks completed


page A1a, image: s001

PETRI LOTICHII SECUNDI OPERA OMNIA. QUIBUS ACCESSIT VITA EIUSDEM, EX LUCULENTA IOANNIS HAGII NARRATIONE BREVITER CONCINNATA. Cum Privilegio Caesareo. Typis Voegelinianis. 1603


page A1b, image: s002


page A2a

Reverendo viro, nobilitate generis, dignitate, virtute, sapientia praestanti, Domino Erasmo Neusteter, cognomento Sturmer, Praeposito, etc. [Abbr.: et cetera] Canonico Wurceburgens. [Abbr.: Wurceburgensi] etc [Abbr.: et cetera] . Ioachimus Camerarius Pabebergensis. S. D. [Abbr.: Salutem Dicit]

Nescio qua fortunae iniquitate iam tertio accidit, ut et appropinquantes et valde expetentes colloquium mutuum, aliis tamen negotiis et rebus ambo occupati congredi haud potuerimus. Quod cum tuam reverendam humanitatem, praestantiss. [Abbr.: praestantissime] Vir, moleste ferre, non dubitem, cuius litteris tam amanter fuerim invitatus, mihi credas velim, id me multo gravius indigniusque pati: Qui non modo, si te convenire licuisset, adversis rebus et tristi tempore meo, iucundissimis sermonibus recreari, sed ope consilioque tuo adiuvari, sublevarique potuissem. Quod nisi te necessariae rationes tuae abduxissent, relictis omnibus studuissem te in Francis, quod abessem propius, convenire. Sed cum te abiisse longius mihi indicatum esset, et


page A2b, image: s003

cum ea, quorum causa in patriam venissem, me detinerent, tum alia, quae commemorare nihil attinet, morarentur, ita factum est, ut desiderium nostrum expleri non potuerit. Etsi autem maiora habebam et magis ex me, de quibus tecum coram agerem, et a te iuvarer aut consolando, aut consilio, aut re, ut ait Terentius: Tamen id, quod exposui litteris proximis ad te meis, imprimis curae mihi fuisset, ut ea carmina conquirerentur, quae ad te scripsisset optimus nostri saeculi et Poeta et vir Petrus Lotichius, neque adhuc essent edita. Nam cupiebam editionem, quam sciram hic institutam, accessione illorum locupletari. Nescio enim quo pacto omnia alia ego studiis his posthabere soleo, sive ista est naturae impulsio, seu vis quaedam diuturnae consuetudinis: neque possim ac ne velim quidem mutari hac in parte, praesertim hac aetate, qua vorsoriam capere, secundum Plautum, neque facile neque laudabile esset. Alii igitur alia amplectantur et ament, et copiam horum, illorumve exoptent: Mihi cum pastore Theocriti grata, caraque est ?. Neque obstiterit umquam vel obiurgatio vel admonitio qualem accepimus fuisse Zethi improbantis Amphionis fratris sententiam, qui ingenium excellens ? pulchrum esset censeret, et ea sequeretur, ?. Sed de his alibi disseruimus, neque nunc plura dicenda sunt.


page A3a

Noster quidem Typographus, cum ea carmina Lotichii, quae colligi poterant, iam exprimendo absolvisset et placuisset his nostrum scriptum aliquod praeponi, te potissimum hac compellandum [(reading uncertain: faded)] occasione putavi. Persuasum enim habeo, mea abs te libenter legi, vel quia nos diligis, vel quia eruditionem doctrinae, quam sequimur, magnifacis. Argumentum etiam hoc congruere soli tibi visum, quo et suavissimo amico Petrus Lotichius, et benignissimo post mortem D. Stibari patrono usus esset. Sane mea etiam conciliatio accessit: Sed uterque vestrum statim perspexit, Petrum Lotichium benevolentiae vestrae singularis affectione dignissimum esse. Facilis est commendatio bonorum. Neque in Lotichio multum momenti habuit vestra existimatio iudicii et fidei, ac omnino respectus auctoritatis apud vos meae, sed ipse brevis consuetudinis usu hoc consecutus est, ut quasi deductum ad vos eum esse a me gauderetis, omnique esse modo ornandum augendumque statueritis. D. Stibarus mihi a puero notus fuit, de cuius praestante pietate, virtute, integritate, constantia, recta voluntate, odio versutae malitiae et audacis improbitatis, et ante omnia cupiditate veritatis, et studio optimarum disciplinarum atque artium ea alias perscripsimus, cum ederemus et Xenophontea et nostra quaedam de re equestri, quae explorata habuimus, et vera esse certum est, tibique Erasme, perspectum maxime. Qui suis propinquis, in


page A3b, image: s004

quorum spem sumptus non parvos impendit, Lotichium praefecit praeceptorem et magistrum. Quo loco sane magno dolore perturbari sentio animum meum, cogitans frustrationem honestissimi consilii, et deplorans humanae conditionis miseriam. Quibus enim D. Stibarus quam optime consultum cupierat, et quos ad Reipub. [Abbr.: Rei publicae] administrationem liberali institutione praeparari voluerat, ex eis, cum illam capessere inciperent, et in gerendo indoles magis appareret, quam eluceret industria, duobus annis duo fratris ipsius filii iuvenili aetate ex hac vita excesserunt. Quin etiam ipse D. Stibarus, quo tempore dignitatis et amplitudinis fructum post multiplices labores, quibus districta fuisset vita eius, percipere deberet, eo non tam sibi, quam patriae immatura morte intercidit. Nam etsi ipsi, qui admodum puer patre mortuo ablegatus domi versari desiisset, ignotum fuit spatium aetatis, certis tamen coniecturis ducimur, ut eum non plures, cum decessit, annos quam XLIX. habuisse suspicemur. Quae aetas quamquam non modo ad splendoris et gloriae auctoritatem, sed florem etiam ingenii, et honorum illustrem cursum vix satis tempestiva existimari possit: Si tamen et quo Reip. [Abbr.: Rei publicae] statu e medio ille abierit, et qui casus consecuti sint mortem ipsius, considerare voluerimus, ea profecto animadverteremus evenisse, ut non tam D. Stibarus iucunditate vitae spoliatus, quam mortis grato munere


page A4a

affectus esse videatur. Non dicam, quam parum vel nihil felicitatis in duplicata hac vita exspectandum [Reg: expectandum] sperandumque fuerit, neque quam multorum eventuum tristitiam declinaverit ille obitu suo, cum atrocissimi facinoris unius nuntium [Reg: nuncium] , quo profesto maerore [Reg: moerore] confectus fuisset, mortis opportunitate effugeret, scelerata aggressione nefarii latrocinii interfecto principe, qui in maximis calamitatibus gubernans patriam pericula gravissima vitaverat, et cum quo D. Stibarus propemodum aequali coniunctissime vixerat. Quo impiae crudelitatis et horrendae audaciae non modo facto, sed exemplo quoque, quale vulnus inflictum sit animo tuo, non opus est commemorari a me. Ferreus autem sit profecto, qui non moveatur ista immanitate facinoris furorisque popularis, cum iam rabie illa depulsa auctores [Reg: autores] quoque ipsos vel misericordia tangi tam indigne necati talis principis, vel temeritatis, vel vesaniae suae paenitere [Reg: poenitere] credam. Sed nescio quo pacto ad haec, quae alicui alieniora videri forte possint, recordatio et mentio D. Stibari deduxit orationem meam. Cuius quidem non potero non meminisse, dum memor ipse mei, secundum Poetam. Quem cognovi optimum, in omni genere virtutum praestantissimum virum, ac mei amantissimum a prima pueritia sum expertus. Iudicoque ad Petri Lotichii laudem existimationemque magnopere pertinere, quod ipsum D. Stibarus benevolentia favoreque


page A4b, image: s005

complexus fuerit. In cuius tu, Erasme, non solum dignitatis et excellentiae, sed oneris quoque ac defatigationis in patriae salute conservanda locum cum successeris, altero ornamento Petri Lotichii famam atque nominem auges, ut praestantissimis et summis, atque optime de Repub. [Abbr.: Re publica] meritis duobus viris carum eum fuisse praedicatura sit posteritas, et celebratura cum iudicii sinceri vestri et ingenuae voluntatis candorem, tum Lotichii in observandis colendisque vobis studium, curam, industriam, fidem. Qui cum non fortuito in vestram notitiam pervenisset, sed deliberans ac diu circumspiciens ex omnibus vos delegisset, quibus ingenii sui facultatem quasi addiceret, hoc in omni officio diligentia summa obtinuit, ut a vobis vero amore comprehenderetur, haberetque et patronos, et eos, qui amicitia talis viri magnopere delectarentur. Neque immerito. Quamvis enim divinam vim eximiae naturae incredibili assiduitate perpetui studii corroboratam atque auctam, mortis saevitia celeriter praeciderit: Ea tamen exstant [Reg: extant] et exstabunt [Reg: extabunt] semper, donec legentur et erunt in pretio [Reg: precio] litterae [Reg: literae] Latinae, elogia pietatis, virtutis, sapientiae, humanitatis vestrae, decantat elegantissimis versibus illius, ut quod max. [Abbr.: maxime?] beneficiis vestris debuerit, id eum liberalissime persolvisse appareat. Hoc quale, quantumque sit non intellegitur ab omnibus, vel potius a paucis tantum, D. Stibari et tui similibus: Qui gaudent carminibus et quibus hoc cordi est:


page A5a

Dignum laude virum Musa vetat mori.

Et quicumque sui saeculi bonam existimationem, posteritatisque honorificam memoriam magni facit, ut tam vivus, quam mortuus bene audiat atque commendetur: Afqiton a)qrw/pois ai)/en o)/noma secundum Theognidem. [(transcriber); sic: ,] Fuit autem Petrus Lotichius talis Poeta, qualem sua aetas et nostra natio alterum non tulit. Hoc me pronuntiantem [Orig: pronunciantem] affirmare, in quam ab aliquibus partem accipiatur, non vereor. Eruditos enim mihi assentiri scio omnes. Habuerunt superiora tempora H. Eobanum Hessum, cum quo a prima adulescentia [Orig: adolescentia] mea familiarissime vixi et quem in suo genere regnasse docti fatentur. Huius aetati et famae supparem nuper amisimus clarissimum virum Georgium Sabinum, cuius et facilem et prudentem et politam Musam Italia quoque est admirata. Multi autem nunc etiam declarant egregiis operibus et scriptis hac in parte ingenii et studii sui efficacitatem. In quibus facile eminent Iohannis Stigelii sollertia admirabili, et incredibili industria et arte, exercitatione, usu summo perfecta absolutaque Poemata. Sed et Eobanus et Sabinus si viverent, cum omnia in Lotichii scriptis magnopere probarent, tum elegantia et suavitate atque exprimendi vetustatis similitudinem contentione se ab hoc alicubi superari non negarent. Deque hoc nimirum


page A5b, image: s006

sentit et loquitur prolixe Iohannes Stigelius, quo melior vir ille est, et is, qui mortuo maiorem etiam amplioremque laudem velit tribuere, quam meritum esse arbitretur, cum sine dubio deberi ipsi maximam atque amplissimam sciat et praedicet: De quo plus verborum faciendum esse non puto. Non modo autem effulsit iste quasi nitor pulcherrimae facultatis, eruditionisque egregiae in Lotichio, sed multo illustrior fuit cum integritas, tum suavitas morum, et gravitati coniuncta comitas et constantia, atque virtus humanitate ac lepore condita, et certa omnibus in rebus fides, et studium amorque veritatis. Quae tantae laudes et fulciebantur et cumulabantur maxima et sollicita [Orig: solicitia] pietatis cura, quam Graecitum krhpi/da, tum kefa/laion a)reth=s a(pa/sh perhibere solent. Nam de arte, quam in huius vitae cursu faciendam delegerat, salutari illa quidem, sed ut ferunt Hippocratem dixisse, ex aliorum miseria suas percipiente molestias, hoc constat, eum fuisse Medicum Lotichium, qui et iam scientia non multis inferior haberetur, et si vivere licuisset diutius, usu exercitationeque facile superaret alios plerosque. Sed utilitati publicae et tuae consuetudini illum ereptum Deus cum nostro tristissimo desiderio in meliorem locum abduxit, ut non ipsius quidem, sed nostra fortuna dolenda esse videatur. Nam cum P. Lotichio quam optime esse actum quis audeat negare? Qui receptus in beatae vitae quietem


page A6a

sempiternam famam clariss. [Abbr.: clarissimi] nominis sui posteris reliquit immortalem. Ut autem suum cuique nascendi tempus, ita divinitus dies statutus est, quo ex hac vita discedat: Qui excipiens vitam piam ac honestam neque fugiendus neque deplorandus est. Alla\ lo/gon me\n tou=ton e)a/simen secundum Theognidem: Conservantes quidem animis nostris memoriam optimi viri Lotichii et amici iucundissimi. Quod facere te multis illustribus testimoniis declaratur, et ego cum alias, tum modo divulgando praeclarissima scripta ipsius conatus sum. In quo tamen meo honori non minus servivisse [Reg: serviisse] me perspicuum est, cum illa edantur, quibus mei nominis mihi gratissima celebratio continetur, diligentia, inquam, et studium positum in bonis litteris [Orig: literis] et artibus, et aliqua in his tractandis colendisque navata opera et gestum decus. Nam ut ipse mihi assenter, quanta cum voluptate legi a me censes versum istum?

O sacer Aonii dux Ioachime chori.

Maxima profecto illa est, ut me tibi ceterisque [Orig: caeterisque] indicem, quod [(transcriber); sic: Quod] hoc commemoretur et praedicetur progressio in iis, quae a prima aetate mihi praecipue curae fuerunt, ac prae quibus neglexi cetera [Orig: caetera] omnia. Quo credibilius est, tibique minus dissimulandum, Erasme, magna laetitia affici animum tuum conscium summarum laudum, quibus a Lotichio ornatur ampliss. [Abbr.: amplissima] dignitas et reverenda praestantia tua: et ideo officio hoc


page A6b, image: s007

meo publicandi scripta eius cum hac compellatione tui, et disputatiuncula quadam de iis rebus, quae imprimis [Orig: inprimis] cordi tibi sunt, et iis hominibus, quorum mentio in dolore, quem ob amissos capis, non potest tamen esse non gratissima, cum illorum verissimas laudes complectatur, et merita erga patriam, et beneficia in suos et alienos, denique studia, operamque praeclare in hac vita positam, et felicem hinc migrationem celebret. Capitale dictum senis futilis in Tragoedia: Kakw=s a)kou/ein ou) me/lei qano/n ti moi. Sed vulgaris omnino ista perversitas est. Quotus enim quisque ex multitudine eam vitam degere curat, cuius memoria et recordatio mortui famam et nomen exornet. Quanto vero hoc rectius: hominum immortalis est infamia. Et o(de\ o)/lbios, o(\n fa=mai kate/xontai a)gaqai/.. Sed narrantur enim haec scienti et probanti, desino. Tu reverende Erasme, quod facis pietatis virtutisque spatium [Orig: spacium] decurrendo non defatigabere, et optimarum artium humanitatisque studia ingenuo homine dignissima pro tua parte defendes, et qui his operam laudabilem dant, eos diliges fila/gaqos q' a(/ma kai\ misopo/nhros w)/n.. Vale, VIII.CL.VIII. br. Anno CHRISTI IESU M. D. LXI.


page A7a

[Gap desc: title, poem: 24 lines]


page A7b, image: s008

[Gap desc: poem of 16 lines]


page A8a


page 1, image: s009

P. LOTICHII SECUNDI ELEGIARUM Liber Primus.

AD JACOBUM MICYLLUM PRAECEPTOREM. Conqueritur, quod in primo aetatis flore, relictis studiis, militare cogatur. Elegia I.

Me tenet hiberno [Orig: hyberno] sub sidere Maenalis ursae
Proxima Vandalico terra, Micylle, solo,
Flavus ubi torquens infidas Albis arenas,
Labitur, Arctoas maximus inter aquas.
Finitimis Aquilo spirans animosus ab oris
Stridet, et immani turbine verrit humum.
Nec frugem segetes maturo tempore praebent,
Culta racemiferis nec viret uva iugis.
Namque fere media plus parte volubilis anni
Acris Hyperboreo frigore saevit hiems [Orig: hyems] .
Nunc autem trepidos Phoebus superingerit ortus,
Blandaque Riphaeum temperat aura gelu.
Arboribus frondes redeunt, et gramina campis,
Et laetis gremium frugibus ornat ager.
At pax dulcis abest, Zephyrisque tepentibus, hostes
In caput innocui principis arma ferunt.


page 2, image: s010


Nec mihi fas portas ultra procedere, nec me
Commoda purpurei veris in urbe iuvant.
Ardua de solido stant propugnacula saxo,
Et novus inducta murus obitur aqua.
Agger et in vacuas praeceps attollitur auras,
Densaque suggesta texta replentur humo.
Ipse novis equitum comitantibus imminet alis
Caesar, et armati detinet hostis iter.
Interea lucent totis incendia campis,
Quo vocat errantes praeda, vel ira, duces.
Dissultant fremitu colles, et ferrea late
Pondera, sulphureis ignibus acta, volant.
Fortunate senex, tu mollia vere salubri
Otia, quod toto pectore laetor, agis:
Nascentemque diem decendentemque salutas,
Nec rumpunt somnos classica pulsa tuos.
Nobis nulla quies, nec cum se condit in undas,
Nec cum Sol versis mane recurrit equis.
Quam miserum est rigido cum milite ducere vitam,
Qui putat armata cuncta licere manu!
Est etiam socios illis iugulare voluptas,
Perque vias dantur vulnera, perque domos.
His comes in vallo, nudoque sub aethere noctem
Exigo, et insomnes in statione vices.
Unde oculos tollens ad magni lumina mundi
Sidera natali metior orta meo.
Lucidus hic geminas sinuosis flexibus Arctos
In morem liquidae separat Anguis aquae.
Illic Saturni contristat Pleiades astrum,
Orionque alto mergitur Oceano.


page 3


Parte alia, terris tantorum causa [Orig: caussa] malorum,
Carceris obscurus Mars iacet ante fores,
Felix, qui vidit meliores aetheris ignes,
Sive tuos Arcas, seu Venus alma tuos.
Non ego pro patria belli detrecto laborem
Degener, aut viso protinus hoste tremo.
Ire nec ad manes pro libertate recusem:
Dulce foret reges inter et arma mori.
Sed neque iam celebres usquam virtutis honores,
Imperii nusquam, militiaeque decus.
Et iam fata ducum video, clademque propinquam,
Nudaque praesidiis oppida capta suis.
Hoc perdit nostras, hoc olim perdidit urbes,
Funditus infanda seditione ruunt.
Tu vero pacis custos, Phoebique sacerdos,
Argutae fidicen culte Micylle lyrae:
Carminibus fac rite piis, ut tristia cessent
Exilia, et praedae, sollicitusque timor.
Pax castas secura domos, pax incolat urbes,
Pax olea canas cincta virente comas.
Haec tu posce Deum sacras prostratus ad aras:
Perpetua detur sic tibi pace frui.

AD MELCHIOREM ZOBELLUM COMPATREM. A militia dehortatio. Elegia II.

Sic igitur dulces potuisti linquere Musas,
Martiaque imprudens castra Zobelle sequi?


page 4, image: s011


Et tibi iam tanti est artes cognoscere belli,
Et fera quo soleant proelia more geri?
Scilicet a teneris ut mercennarius annis
Vulnera concuescas servitiumque pati,
Et subeas toties manifesta pericula vitae,
Dum cava terrificis ictibus aera tonant.
Quam bene pugnabant olim, cum moenia nondum
Turribus aut fossis oppida cincta forent.
Machina nec volucres torqueret aenea [Orig: ahenea] glandes,
Sed gererent partes ensis et hasta suas.
Tunc clarum tibi magna parens Germania nomen,
Nostraque libertas sanguine parta fuit.
Nunc tua dilacerant inimicae viscera gentes,
Vendis et externis in tua damna fidem.
Ante tuos oculos ferro grassatur et igni
Barbarus, et Geticis Hunnus oberrat equis.
O pereant turres, fossaeque, et inutile vallum:
Pax ades, aut virtus illa paterna redi.
Me iuvat in studiis consumere dulcibus aevum,
Signaque Musarum prosperiora sequi.
Et quae sera legat nostri non immemor aetas,
Carmina tranquillae fingere pacis opus.
Sed tamen ausus eram validis quoque nuper in armis,
Magnanimi custos ad latus ire ducis.
Iam caput indueram galea, frameaque gerebam,
Aptus et huic lateri quilibet ensis erat.
Sed Dea, Castaliis quae maxima praesidet undis,
Non tulit, et vultus constitit ante meos.
Constitit, et tenerae florem miserata iuventae,
Ergo, puer, fies tu quoque miles? ait.


page 5


Torta quid imbelles urget lorica lacertos?
Quid gravat aeratae cuspidis hasta manum?
Iam populatrices inter potes ire catervas?
Iam longae patiens esse sub axe viae?
At (memini) nuper fera bella timere solebas,
Classicaque insuetis auribus horror erant.
Unde novus rigor hic? unde illa ferocia venit?
Mitis honoratae pacis amator ubi es?
Sed, puto, praeda iuvat, spoliisque Aquilonis onustum
Sublimem niveis fama reducet equis.
Quin meliora tibi solvemus praemia Musae,
Praemia per raras ante petita manus.
Longa dies regum turres consumit, et aurum,
Et spolia in templis, exuviaeque ruunt.
At decus ingenii durat, vatumque labores:
I nunc, et partas sanguine confer opes.
Adde, quod incerto Mars proelia turbine versat,
Casus et instabiles miscet utrimque vices.
Ah teneris maius ne quis iuveniliter annis
Audeat, et vires consulat ante suas.
Tempus erit, Pindum superans cum Caesar et Haemum
Figet in Odrysiis celsa trophaea iugis.
Tunc si tantus amor belli, si tanta cupido est,
Acer in adversos ense licebit eas.
Terribiles nunc linque tubas, et castra, nec auctor [Orig: autor]
Ante diem propera funeris esse tui.
His ego commotus dictis, vultuque monentis,
Ite statim, dixi, castra tubaeque procul.
Rursus et Aonius calor in mea pectora venit,
Ipsaque devovi quae prius arma tuli.


page 6, image: s012


Difficile est tacitos naturae abscondere motus,
Ponere difficile est quae placuere diu.
Scilicet ingenuas mansuescunt corda per artes,
Nec rigidos mores esse Thalia sinit.
At tu, quandoquidem rerum sic impetus urget,
Et novus accendit pectora laudis amor:
I, tua quo Zobelle vocat te fervida virtus,
Et grave militiae fer patienter onus.
Ne tamen, ah, densos vitae contemptor [Orig: contemtor] inhostes
Irrue. scis quam sit dulce redire domum.
Tunc mihi narrabis, validas quis ceperit urbes
Primus, et hostiles fregerit ultor opes.
Qualiter adversis concurrant agmina signis,
Altaque tormentis moenia quassa ruant.
Et quaecumque [Orig: quaecunque] illis exhausta pericula terris:
Hunc celeri portet Lucifer axe diem.

AD IOHANNEM ALTUM,in patriam redeuntem. Elegia III.

Iam Sol Aegocerum caeli regione sub ima
Lustrat, et emeritos sistit anhelus equos.
Rura gelu contristat hiems [Orig: hyems] , et noctis opacae
Longior angustos efficit umbra dies.
Saevaque discordes exercent proelia venti,
Nec liquidum radens labitur alveus iter.
In glacie puppes dura cum funibus haerent,
Et gelidam Boreas spargit ab axe nivem


page 7


Cum tamen e gremio cras Tethyos ortus Eoae
Lucifer, et pulchri [Orig: pulcri] lumina Solis erunt,
Iucundam sine me patriam, terrasque revises
Hedera [Orig: Aedera] quas liquidis findit amoenus aquis:
Hedera [Orig: Aedera] , qui vatis cunabula perfluit Hessi,
Et patriae fines separat Alte tuae.
Vade (nec invideo) melioribus utere fatis,
Nec tua crudelis vota moretur hiems [Orig: hyems] .
Hactenus unus amor nobis, eademque voluntas,
Laedere quam potuit nulla querela [(transcriber); sic: qureela] , fuit.
Scis equidem, nec sunt nemus antraque nescia nostri,
Quercus et annoso robore propter aquas:
Propter aquas pater Albi tuas, ubi densa per aestum
Molle viatori silva ministrat iter.
Illa diu nostros testabitur arbor amores,
Sive meo vivet munere, sive tuo.
Illic saepe novum, vel sero vespere, carmen,
Vel matutinas legimus inter aves.
Saepe (recordor enim) viridante duobus in herba
Una quiescendi praebuit umbra locum.
Nunc ferus antiquis nos sedibus expulit hostis,
Iussit et exilio vertere dulce solum.
Iam nostras miles ripas, et gaudia nostra
Impia sacrilegi militis uxor habet.
Quin etiam pulchri decus et solacia [Orig: solatia] ruris,
Flamma suburbanas funditus hausit opes:
Oppidaque, et subitis captas incursibus arces,
In cineres uno vidimus ire die.
Quid loquar insidias, et quod confesimus una
Per loca solliciti plena timoris, iter?


page 8, image: s013


Nullus amor tales umquam coniunxit amicos,
Nulla fides ullo foedere tanta fuit.
Nunc quoque non comitem tibi me quocumque negarem,
Nec possem lacrimas, Alte, videre tuas.
Sed tibi perque nives, perque auctos praevius amnes,
Ventos despicerem, despiceremque gelu.
Nobiscum dulces essent duo tresve libelli,
Sarcina longinquae non onerosa viae.
Sed ducis imperium retinet, nec linquere signa
Aspera militiae iura fidesque sinunt.
Ipse suos poscens hostes in proelia Caesar
Fulminat, et campos alite quassat equo.
Ambiguisque fremunt magnae rumoribus urbes,
Spumifer indomita quas premit Albis aqua.
Clamque suis temptant [Orig: tentant] asciscere [Orig: assciscere] partibus illos,
Non bene de patria qui meruere, duces.
Horrida nec brumae securos frigora praestant,
Per glaciem miscent proelia, perque nivem.
I tamen, et miseras tu, cui licet, effuge terras,
Militiae consors hactenus Alte meae.
Me procul a patria, primo sub flore iuventae,
Aspera cum duro Marte fatiget hiems [Orig: hyems] .
At tibi iucundis contingat pacis amatae
Artibus, et dulci semper amore frui.
Haec ego: tu patriis etiam mox redditus oris,
Mutua pro reditu suscipe vota meo.


page 9

AD CHRISTIANUM LOTICHIUM FR. [Abbr.: fratrem] De obitu patris. Elegia IIII.

Aequoris expertes dum vivo remotus ad Arctos,
Acre sub hiberno [Orig: hyberno] qua riget axe gelu:
Signa bis (haud multo minus est) duodena peregit
Qui regit aethereos temporis auctor, equos.
Interea semper me sors inimica fatigat,
Cunctaque perpessis asperiora cadunt.
Aut gravis accensos febris depascitur artus,
Nec cessat variis excruciare modis;
Aut teneras vires ultra, meritumque iuventae,
Iactura cari temporis, arma gero.
Nunc etiam tristi consumptum morte parentem
Nuntiat [Orig: Nunciat] a patrio fama relata solo.
Occidit infelix, dum me fera bella sequentem
Albis ad indomitas castra morantur aquas.
At mihi felicem reditum, patre sospite, demens
Fingebam, niveos pace ferente dies.
Pax erit, et grave Martis opus perpessa iuventus,
Cingemus rigidas fronde virente comas.
Laetitiaque frement alacres, plausuque cohortes,
Signaque pulverea scissa trahentur humo.
Et patrias pede quisque vago tendemus ad oras,
Ipse petam ripas Cynthi vadose tuas.
Hic pater occurret nato, galeamque resolvet,
Loricamque umeris [Orig: humeris] exuet ipse meis.


page 10, image: s014


Famaque cum fuerit parvam vulgata per urbem,
Confluet ad nostras undique turba fores.
Cum sene tunc, vitreis quae perfluit Alera lymphis
Rura, vel umectat [Orig: humectat] quae meus Aura, colam.
Duraque suspendens nigris e postibus arma,
Erroris statuam militiaeque modum.
Haec mihi fingebam, rapientibus irrita ventis,
Solamen cunctis spes erat illa malis.
Aspera seu dubii certamina Martis adirem,
Armataque foret vita tuenda manu;
Tormentisve leves muralibus acta per auras,
Fulmineo quaterent saxa fragore solum.
Seu rapidos calidi perferrem sideris aestus,
Horrida seu brumae frigora, sive famem;
Tu pater aerumnas omnes, casusque levabas,
Fortis erat monitis nostra iuventa tuis.
Te propter (nec enim me dicere vera pudebit)
Cautior in saevi turbine Martis eram.
Nunc miserande iaces, nec dextras iungere saltem
Extremum licuit funeris ante diem.
Ignes castrorum, vosque hostibus undique cincti
Hercynii montes, Hercyniaeque nives:
Vos eritis testes, casum me fortis acerbae
Scire dum hiberno [Orig: hyberno] non potuisse polo.
Ecquis enim medios audax per Caesaris enses,
Frigore concretas Albis adiret aquas?
Non mille excubiae, non fulmina Martis Iberi,
Non iuga fecissent, nubibus aequa, moram:
Nec glacialis hiems [Orig: hyems] , illudque volatile telum,
Barbarus averso quod iacit Hunnus equo.


page 11


Per medios pietas gladios, mediosque per ignes,
Monstrasset tutas praevia duxque vias.
Si tamen et lacrimis [Orig: lacrymis] cineres placantur et umbrae,
Placata es lacrimis [Orig: lacrymis] , umbra paterna, meis.
Carminibus lacrimas [Orig: lacrymas] addo, lacrimisque [Orig: lacrymisque] dolorem,
Et galea madidas occulo saepe genas.
Tu castos inter coetus, animasque piorum
Aetheris in pura luce beatus agis.
Unigenamque Deum, maiestatemque verendam
Aspicis, aeternis perfuerisque bonis.
Nec veteres curat iam mens secura labores,
Usque adeo dulcis corda serenat amor.
Illic parva suo notis alludit in ulnis
Neptis avo, matris sarcina prima suae;
Et nuper viridi raptus mihi frater in aevo,
Cantat in amplexu carmina blanda tuo:
Carmina quae caelum, caelique volubilis orbes
Mulcent, ac niveos Solis euntis equos.
Felix morte sua, non cari funera vidit
Patris, et est saevo passus ab hoste nihil.
Nos dolor, et vitae mortalis inania versant
Somnia, et ambiguis spesque timorque modis.
Nos desiderio luctus renovamus amaros,
Nec tristi cessant imbre madere genae.
Nec te (spero equidem) genitor labentibus annis,
Spreta sub ignoto caespite condet humus.
Corpus et in cineres cum longa redegerit aetas,
Gloria natorum voce superstes eris.
Impositusque super tumulum breve carmen habebit,
Ut tua visuris indicet ossa, lapis.


page 12, image: s015


Quod superest, dum me retinent fera proelia, frater,
Quo solo fulta est sospite nostra domus;
Interea matrem quaeso, solare relictam,
Vivat, et aerumnas nesciat illa meas.
Tu quoque, militiam casus quicumque [Orig: quicunque] sequetur,
Sive (quod heu vereor) sive redibo, vale.

AD LUNAM. Cum noctu iter faceret. Elegia V.

Dum brumale riget glaciali frigore caelum
In mediae facio tempore noctis iter.
Nec mihi nota via est, nec praebent sidera lucem,
Nixque fatigatos impedit alta pedes.
Ergo pruinosae moderatrix Cynthia noctis,
Huc adhibe vultus officiosa tuos.
Causa [Orig: Caussa] gravis cogit, dubii quod plenae timoris
Per loca, dum tenebris cuncta teguntur, eo.
At mihi quid prodest, solida quod imagine fulges,
Lucida cum densis nubibus ora tegas?
Non ego furta paro belli, non proditor erro,
Facta latebrosae nil mea noctis egent.
Forte pudet rosei maculas ostendere vultus,
Cum sis orbe magis versicolore decens.
Non te purpureo circumdata vincit amictu,
Incipit aetheriae quae Dea lucis iter.
Nec similes vultus, praelata duabus in Ida,
(Pace loquor Veneris) mater Amoris habet.


page 13


Exsere [Orig: Exere] portantes radiantia lumina bigas,
neve meae dici causa [Orig: caussa] merere necis.
Nam coacervatas (vos alta silentia testor)
Quis dabit his tenebris exsuperare [Orig: exuperare] nives?
Nulla pedum video vestigia, nulla rotarum,
Et piceis caelum nubibus omne latet.
At memini, caecae cum fretus munere noctis,
Nuper amans foribus serta duturus eram,
Cuncta serenato removebas nubila caelo,
Proditus et per te fabula mane fui.
Nunc radiis fulge, stirps o Latonia, puris:
Si careas illis, quis tuus usus erit?
Fallor? an es magicas caelo deducta per artes,
Teque reluctantem carmen et herba trahunt?
Nunc resonare cavis tinnitibus aera vellem,
Ut ferrent, quoniam ferre putantur, opem.
Fallor. in occulto te pastor Latmius antro
Detinet, oblitam scandere rursus equos.
Delictasque facis molles, et sedula curas,
Dum roseas illi stat sopor ante genae.
Scande rotas iterum, soror o pulcherrima [Orig: pulcerrima] Phoebi,
An puerum mulcens te quoque somnus habet?
En etiam nostros tandem miserata labores,
Caeruleas variant astra minora vias.
Iam Tegeaea micat virgo, quique aurea custos
Raptus ab Arcadiis venit in astra iugis.
Andromedeque suis nondum resoluta catenis,
Et Cepheus genitor, Cassiopeque parens.
Quique datis findens olim talaribus auras,
Per liquidum Perseus aera fecit iter.


page 14, image: s016


Non ego iactandas umeris [Orig: humeris] desidero pennas,
Sparge iubar tantum, protinus ales ero.
Aut plus, aut medios nox attingit umida [Orig: humida] cursus,
Et maris occidui Pleias intrat aquas.
Culmen et ascendit, qui vexit Ariona, Delphin,
Vatibus assidue ferre paratus opem.
Exsere [Orig: Exere] conspicuos nunc, o plenissima, vultus,
Exsere [Orig: Exere] , nec capiti frigida parce meo.
Sic neque te magicae confundant murmura linguae,
Dira nec Haemoniis [Orig: Aemoniis] pabula nata iugis.
Nec mala vicinae laedant contagia terrae,
Ambrosiaque leves semper alantur equi.
Ipse potestatesque tuas, tua nomina dicam;
Mille potestates, nomina mille canam.
Iamque repurgatis argentea nubibus exis,
Icta repercussa luce refulget humus.
O mihi si positis faveant Aquilonibus aurae,
Ordine per laudes dum iuvat ire tuas.
Tu veneranda poli regina, sequentibus astris,
Conspicuos rutilo ducis in axe choros.
Et licet e cunctis, quae sustinet aureus aether,
Terras aspicias e propiore loco:
Nota tamen quod sunt, nec inobservata feruntur,
Sidera cum fixis irrequieta, tuum est.
Nullaque te possunt rapido praevertere cursu,
Orbita saepe licet summa retardet iter.
Nec tibi par, quamvis nectat talaria plantis,
Atlantis magni Pleionesque nepos.
Hoc quoque, quod tecum rutilos communicat ignes
Sol oculus mundi, gloria magna tua est.


page 15


Mensibus implebas tu prisci temporis annos,
Dum populus sapiens, dum novus orbis erat,
Tu varios sumis, reparando cornua, vultus,
Arbitriumque viae liberioris habes.
Nam modo cum rigido gelidos Aquilone Triones,
Nunc petis umenti [Orig: humenti] proxima signa Noto.
Sic quibus utiliter praebes nascentibus ignes,
Non sinis obscuros laudis habere nihil.
Tu quoque scis (nec culpa tua est) scis optima Phoebe,
Cur toties longas cogar inire vias.
Vis tua, quae caelum, quae magnus continet aer,
Temperat, et terras, et moderatur aquas.
Aestuat hinc undis refluentibus Amphitrite,
Paulatim primo deficiente mari.
Hinc pecus, aequoreumque genus, volucresque canorae,
Quaeque creat tellus, luxuriare solent.
Omnia tu sucis [Orig: succis] vires augentibus imples,
Aptaque nascendis semina rebus alis.
Nec mihi quis Phoebi persuadeat artibus uti,
Ni tuus haud dubias det favor ante notas:
Cortice nec fisso teneros infigere ramos,
Nec patulas curva caedere falce comas.
Quid loquar, ut nautis, et amoena colentibus arva
Significes imbres pallida, rubra Notos?
Tu potes aetherias abrumpere nubibus undas,
Carceris Aeolii tu reserare fores.
Tu quoque ventris onus gravidi parientibus aufers,
Unde datae merito nomina lucis habes.
Tu Dea sub terra positi clarissima mundi
Persephone fratri consociata Iovis.


page 16, image: s017


Nec levis ira tua est, quem tu premis ore frementi,
Pronus agit spumas, et pede tundit humum.
Diva potens nemorum, debellatrixque ferarum,
Te iuvet Armeniis tigribus esse trucem.
Fac, timor ut vacuas omnis vanescat in auras,
Humanisque fave, non metuenda, bonis.
Sed bene habet, venit ecce venit, lux ecce propinquat:
Clarus ab Eoo Lucifer orbe venit.
Lucifer astrorum salve decus, ortaque nigri
Memnonis a pelago, te duce, mater eat.
Ipse dabo lucem, vigilata nocte, quieti:
Nox ita finita est, et via: Luna vale.

AD MICHAELEM BEUTHERUM. De se aegrotante. Elegia VI.

Iam tepet a Zephyris iterum sperantibus aer,
Blandaque purpurei tempora veris eunt.
Fugit hiems [Orig: hyems] adoperta gelu, Boreaeque furentis
Frigore concretas Sol liquefecit aquas.
Alma parens laeto se vestit caespite [Orig: cespite] tellus,
Arbor et umbrosas induit alta comas.
Et nemorum solamen avis sub fronde latentem
Unguibus et docili construit ore larem.
Agricolamque seges molli delectat in herba,
Heu seges hic domino non resecanda suo!


page 17


Sed trucis hoc belli vitium est, frugesque recentes
Praedator celeri proterit Hunnus equo.
Vere nitent sulci, ver mollibus utile pratis,
Natus et aprici [Orig: apprici] tempore veris amor.
Cultus ager pecori victum, custodibus umbram
Sufficit herbosi vallis opaca soli.
Dumque levi tenerum meditatur harundine [Orig: arundine] carmen
Pastor, et alternis ludit avena modis:
Luxuriant, saliuntque greges, et saepe canentis
Rustica palatu carmina rumpit ovis.
Interea tacitos calor ossibus excitat ignes,
Ipsaque cum tota corpora mente vigent.
Ergo erat, ut patriam (reditum si fata dedissent)
Hiberno [Orig: Hyberno] peterem non remorante gelu.
Aut doctis viridi Musis operatus in aevo,
Niterer ingenio nomen habere meo.
Forsitan et nitidos olim pro casside crines
Ambiret foliis laurus odora suis.
Nunc taceo iunctis defectus viribus aeger,
Solus in ignotis miles, inopsque locis.
Omne perit iuvenile decus, totumque perurit
Immensus lateris, non sine febre, dolor.
Deficit et ducens vitales spiritus auras.
Oraque vix praestant arida vocis iter.
Scilicet haec mortis dantur mihi signa propinquae,
Viximus, exacto tempore, fata vocant.
At non hoc olim puerum sperare iubebat
Fatidico celebris Noricus ore senex.
Sed fore qui seros famam proferret in annos,
Sacraretque alta nomen in arce suum.


page 18, image: s018


Astra fefellerunt, primoque in flore iuventae
Auferor, heu fallax et breve vita bonum!
Non mihi iam patriae superest spes ulla videndae,
Manibus haec tellus est habitanda meis.
Ergo nec in nota saltem regione quiescam,
Nec monumenta meum corpus avita tegent!
Qua pater ilicibus ripam praetexit, et alnis
Cynthius, et leni murmurat unda sono.
O mihi si gelidae rigui de fonte petitus
Acidis, has fauces haustus inundet aquae!
Quam iuvat herboso versare in caespite [Orig: cespite] corpus!
O ripae medio dulce cubile die!
Frigida Pegasides vestro date pocula vati,
Utilis et rapido me levet igne liquor.
Ferte salutiferas herbas, et si qua per orbem
Gramina Paeoniis usibus apta virent.
Me miserum, quanto succensus torqueor aestu!
Quam rapidos ictus sentit utrumque [Orig: utrunque] latus!
Nec cibus ora iuvat, nec mulcet lumina somnus,
Astra licet prono fessa Boote cadunt.
Cuncta silent, carpunt hominesque, feraeque soporem, [(reading uncertain: ?)]
Densaque compositas occulit arbor aves.
Sola dolet mecum, nostras imitata querelas,
Et plenum gemitus dat Philomela sonum.
Hortorumque sedens vicinis abdita ramis,
Arguto varios integrat ore modos.
Carminibus sua fata levat, felicior ales
Daulias, invalido nil opis illa ferunt.
Nil artes, herbaeque valent, sucique [Orig: succique] potentes,
Nil placidum caeli tempus et aura iuvant.


page 19


Testor, amice, Deos, fortunatosque piorum
Vos adeo manes, Elysiumque nemus.
Non ego, quod rapior primis inglorius annis,
Fata moror, quamvis vincere dulce foret.
Tu facis, ah miseranda parens, tua serior aetas,
Tempus in exiguum cur superesse velim.
Ne tanti tibi morte mea sim causa [Orig: caussa] doloris,
Et desolatae certa ruina domus.
Si tamen importuna feret me Parca, leguntque
Ultima fatales hic mihi fila Deae:
Officium saltem tumulo largire supremum,
Cum repetes patriae, culte Poeta, solum.
Ossaque praeteriens ne calcet operta viator,
Fac lapis inscriptis indicet illa notis.
Et duo sint versus: Hic militis ossa Secundi,
Ipsaque pro patria quae tulit, arma iacent.
Perfer et haec misere mandata novissima matri,
Ne violet lacrimis gaudia nostra suis.
Nec tibi apud superos sit vilis fama sepulti,
Floreat in libris sed diuturna tuis.
Illam post obitus lucis solamen ademptae [Orig: ademtae]
Si mereor, cineres spem sine ferre meos.
Tunc ego non Pario caesum de marmore bustum
Gentis odoriferae nec mihi dona velim.
Sed laetus pietate tua, divisa beatis
Manibus Elysii sancta virecta [Orig: vireta] colam.
Arentemque sitim relevans felicibus undis,
Ipsius ex vitae fonte perenne bibam.
Cara vale genetrix [Orig: genitrix] , et tu germane, sororque,
Et memor absentis si quis amicus eris.


page 20, image: s019


Tuque loci, vates, consors natalis, et aegro
Terra mihi patriae non repetenda, vale.

AD IOHANNEM HAGIUM FRANCUM. Quod Dei Opt. [Abbr.: Optimi] Max. [Abbr.: Maximi] beneficio a gravissimo morbo sit liberatus. Elegia VII.

Vota movent superos (expertis credere dignum est)
Vota Deos, Hagi, sint modo iusta, movent.
Nam modo cum rapida correptus febre iacerem,
Saevaque torreret debile flamma latus:
Optimus extremae pater ipso in limine mortis
Audiit [Reg: Audivit] intenta supplicis aure preces.
Maestus [Orig: Moestus] eram, largisque genas, lectumque rigabam
Fletibus, ante oculos mors erat atra meos.
Ante meos oculos stultae commissa iuventae,
Et nigra sulphureae stagna paludis erant.
Alma tamen Pietas animum sperare iubebat,
Supplicibus mitem sontibus esse Deum.
Ergo dolens imo suspiria corde trahebam,
Fundebamque humili talia verba sono.
Unica progenies aeterni, Christe, parentis,
Omnis ab aeterno fons, et origo boni.
Hos precor exaudi gemitus, huc tende potentem
Aetheris excelsa de regione manum.
Nil agitur sucis [Orig: succis] , ad opemque potentibus herbis,
Quas parit omnifero terra benigna sinu.


page 21


Tu potes exhaustas in pristinae reddere vires,
Languida tu vivo membra liquore riga.
Tum quoque cum terras habitares, diceris aegris
Saepe libens [Orig: lubens] medicas applicuisse manus.
Quod tua si, genitor, non fert ita sancta voluntas,
Et datus est vitae terminus iste meae:
Una salus animae petitur mihi cetera [Orig: caetera] tellus
Ad gelidi liquidas contegat Albis aquas.
Christe fave, cuius sanguis delevit in alto
Collis oliviferi crimina nostra iugo.
Respice me, tenues cum spiritus ibit in auras,
Nec mihi sit mortis munus inane tuae.
Sed quid erit quaeso, tua si benefacta canentem
Tum cito Persephone cogat acerba mori?
Ecquid apud manes, inamoenaque regna silentum,
Grata resolvemus laudibus ora tuis?
Lenis ades potius, veniasque salutifer aegro,
Tu quoniam mitis, non quia dignus ego.
Ipse tibi meritas sollemni [Orig: solenni] carmine grates,
Munere pro vitae, muneris auctor [Orig: autor] , agam,
Ipse coronabo sertis halantibus aras,
Et dicam laudes, quo precor, ore tuas.
Talibus orantem caelo [Orig: celo] miseratus ab alto est,
Cui pater in solio ius dedit omne suo.
Iamque fugit macies, discedit corpore pallor,
Membrorumque redit, qui fuit ante, vigor.
Nec lateris cruciatus adest, et anhela recessit
Febris, et ora minus torret amara sitis.
Hausta nec alliciunt dulces medicamina somnos,
Sponte sua facilis, non eget arte sopor.


page 22, image: s020


Quin etiam [Orig: Quinetiam] cultis assuesco rursus in hortis
Aere paulatim liberiore frui.
Agnoscunt Zephyri reducem, viridique sub umbra
Blanditur lateri mollior aura meo.
Argutaque piae volucres me voce salutant,
Gratarique vagae lympha videtur aquae.
Ergo reus voti, quid agam? quae dona rependam?
Quo tibi, summe Pater, munere gratus ero?
Non dabimus costum, sucumve [Orig: succumve] liquentis amomi,
Nec te Panchaei turis [Orig: thuris] honore colam,
Grata tibi mens labe carens, et honesta voluntas,
Inque tui flagrans agnitione fides.
Summe pater, subolesque patris, consorsque duorum
Spiritus, in trino numine numen idem.
Omnipotens, cuius divina potentia finem
Non habet, aeternum laus sit honorque tibi.
Non medicaminibus, non sum servatus ab herbis,
Nulla meis radix usibus apta fuit.
Tu facis ut videam caelum, iucundaque solis
Lumina, quod reditum spero, loquorque tuum est.
Idcirco, Lux alma, tuo dum munere vivam,
Ingenium soli serviet omne tibi.
Quantaque te generis teneat miseratio nostri,
Cum liquet erroris paenituisse [Orig: poenituisse] , canam.
Supplicibus te sancte Pater placabo querelis,
Et Citharae lacrimis fila rigabo meis.
Tu modo, quae nunc mota fremunt, fac dira quiescant
Bella, sit exilii, militiaeque modus.
Tunc Iessaea tibi, pacis dator alme, iuvabit
Dulcius argutae plectra movere lyrae.


page 23

AD SILVAS [Orig: SYLVAS] PROPE ALBIM FL. [Abbr.: FLUMEN] De diuturnitate belli, et hostium crudelitate. Elegia VIII.

Iusta queror, quamvis nil proficientia fundam
Nubibus, et Zephyri verba caduca ferant.
En iterum silvae [Orig: sylvae] nostras audite querelas,
Cresce iterum lacrimis, spumifer Albi, meis.
Nam gravius tacitis mens carpitur anxia curis,
At mihi, cui referam, nullus amicus adest.
Vos coruli [Orig: coryli] , vos haec memores ediscite fagi,
Testis et e celsis assonet aura iugis.
Qua merui culpa tam saevam numinis iram?
Quae coniurarunt in caput astra meum?
Cultor Apollineae modo qui placidissimus artis
Aspera cum lituis bella perosus eram:
Nunc agor insanis violenti Martis in armis,
Vix numerans vitae bis duo lustra meae.
Ingrediorque fero tenerum latus ense revinctus,
Ense lacessitas instruo saepe manus.
Asperitasque mihi simulatur, et opto timeri,
Et meditor rigidis moribus esse ferox.
Scilicet idcirco fessos aetate parentes,
Infelix patruum deseruique senem:
Ne mihi cum sacris essent commercia Musis
Amplius, et vulgi pars rudis una forem?


page 24, image: s021


Hoc aliquis nuper si praedixisset eunti:
Miles in his terris, quas petis, arma geres.
Tu quoque, dixissem, pelago licet altior, Arctos,
Occidui vetitas in maris ibis aquas.
Parrhasides liquido vos aequore tingite stellae,
Arma peregrino miles in orbe gero.
Vos ego nunc dulces, qui me defletis, amici,
Admonitos iubeo casibus esse meis.
Disce memor sortis, quisquis sapis, esse futura,
Ire solet pulso nubila Sole dies.
Temporis, Aonides, iuvat o meminisse beati,
Omnia quo tutae plena quietis erant.
Cum tenerae passim chorae, cantusque sonarent,
Nec fera materiam carminis arma darent.
Quid mihi vobiscum est, infamia Caesaris, Hunni?
Cur niger Arctoas potat Iberus aquas?
Quisquis es, invisum te semper Erinnyes atrae,
Ultrices dirae proditionis, agant.
Qui placidam furiis populi turbare quietem
Ausus es, et castris hos sociare tuis.
Quod precor, eveniet, movere cacumina quercus,
Silvaeque [Orig: Sylvaeque] concussis annuit alta comis,
In patriae clades, ignominiamque ruentis,
Dic age, civilis non satis ensis erat?
Cor dolet, ac penitus tremor intima concutit ossa,
Cum subeunt oculis omnia visa meis.
Quanta sitis nostri stricto semel ense cruoris?
Quantus in immani pectore caedis amor?
Morte piae graviora timent, fugiuntque puellae,
Inque sinu matres pignora cara gerunt.


page 25


Ah quoties, dum lustra ferunt per devia gressus,
Incitat a tergo quaelibet aura metum!
Ah quoties, strepitum ramis facientibus altis,
Hostiles aliquis credit adesse pedes.
Interea Scythicis equitum de finibus alae,
Squalida funestis caedibus arva replent.
Ignibus intonsi montes, campique relucent,
Ferreus est, eheu! quem nihil ista movent.
At simul e specula turmalis bucina [Orig: buccina] signum
Edidit, et litui, raucaque terga sonant:
Ilicet arma fremunt omnes, arma, arma frequentant,
Unaque per muros vox sonat, hostis adest.
Hostis adest, vox una sonat, simul aerea late
Pondera tormentis grandibus acta, volant.
Inde ruit miles, veluti de montibus altis
Ille canum saevis morsibus actus aper.
Nam dolor ardentes iustissimus incitat iras,
Conscia mens animos adiuvat, ira manus.
Sed pavidus viso dat inertia milite terga
Hunnus, et admissos calce fatigat equos.
Tollitur ad caelum densa caligine pulvis,
Ictaque quadrupedum cursibus arva tremunt.
Mox redeunt matres fessae, pavidaeque puellae,
Sive nemus latebras, seu dedit alta seges.
Aspiciuntque suae fumantia culmina villae,
Nec quisquam flammis addere curat aquas.
Sed veluti lacrimae [Orig: lacrymae] sedare incendia possint,
Ex oculis tamquam [Orig: tanquam] fonte, perenne fluunt.
Haec miseris superest, post omnia, sola voluptas,
Hostis inhumana de feritate queri.


page 26, image: s022


Hinc artus laceri, vacuosque inventa per agros
Corpora, natali defodiuntur humo.
Felices animae, parta iam pace, quiescunt
In patria, pro qua non timuere mori.
Nos spes ambiguae, tumulique ante ora recentes,
Discruciant variis, et labor ipse modis.
Nec minus interea fugit, heu! fugit utilis aetas.
Quodque semel periit, fata redire negant.
Ergo nec Aoniae cingent mea tempora lauri,
Carmina nec doctis vatibus aequa canam.
Hoc etiam (quoniam tulimus peiora) feremus,
Si modo non bello nos graviora manent.
Heu mihi, quae duris vox rupibus icta resultat?
Triste quid hoc iterant concava saxa? manent.
Nil laeti superest, ostentant omnia luctus,
Nescio quae clades sera, sed ampla, venit.
Hoc erat hesternae quod torpida noctis imago,
Maesta [Orig: Moesta] quod obscenae [Orig: obscoenae] signa dedistis aves.
Tu tamen haec serva nostri monumenta doloris
Arbor, et incisis cresce videnda notis.
Quas aliquis viridi spectans in cortice, tempus
Militiae possit flebile scire meae.
Sortis et admonitus praesentis, fletibus herbas
Saepe meis sparsas, spargat et ipse suis.
Quid queror infelix? sine pondere verba querentis
In pelagus rapidis devehit Albis aquis.
Sic iterum, sic saepe tamen iuvat ederes questus,
Hos mihi cum bello finiet una dies.


page 27

AD IOANNEM VARUM. De prodigiis ante pugnam inter Imp. [Abbr.: Imperatorem] Carolum, et Ioannem Fridericum. Elegia IX.

Nunc ego, nunc dubii vereor certamina Martis,
Vare, nec a castris segnis abesse velim.
Stans acies, certe pugnabitur, horrida terrent
Prodigia, heu fatis tristibus orta dies.
Lucida sanguineis Aurora iugalibus exit,
Praevia nec faustum stella ministrat iter.
Talis erat facies, Phrygiis cum Memnona campis
Vidit Achillea cuspide Diva mori.
Sol quoque, praetexens atra ferrugine frontem,
Horrificis maestus [Orig: moestus] nubibus abdit equos.
Nec guttae frustra toties cecidere cruentae
Et seges in campis sanguinolenta fuit.
Terribilemque ferunt (quod dii precor omen in hostem
Vertite) per nubes arma dedisse sonum.
Albi pater, pater Albi, tuo quot corpora volves
Gurgite? caesorum quantus acervus erit?
Forsan et e nobis aliquem nil tale putantem
Tristia crudeli fata sub hoste manent.
Exitus in Diis est: sed enim ruit acer in armis
Cantaber, invictas gens habet illa manus:
Utque alios taceam, dic quaeso, ferocibus Hunnis
Ecqua sub Arctoo saevior axe fera est?
Hos tu, Vare, cave, laterique sodalis adhaere,
Nulla mihi vitae te sine cura meae.


page 28, image: s023


Iamque tubae, lituique sonant, lacrimosa [Orig: lacrymosa] valete
Omina, pro patria dulce piumque mori.

AD CHRISTOPHORUM Herdesianum Iureconsultum. Elegia X.

Esse per insidias iter, Herdesiane, monebam,
Dicebam toties: "Hoc iter omne cave!" [(transcriber); sic: Dicebam toties, Hoc iter omne cave.]
Tu tamen obsessas peregrinae milite gentis
Ausus es, invitis omnibus, ire vias.
Obstupui, subitaque tremens formidine, sensi
Pectus (ut audivi) diriguisse metu.
Omnia namque mihi comitum pars una tuorum
Nuper ad Albiacas rettulit hospes aquas.
Purpureo caelum iam Sol reseraverat ortu,
Nocturnoque vigil munere functus eram.
Moenibus egressus ripa viridante iacebam,
Militiae deflens taedia longa meae,
Ecce levi remo se matutinus agebat,
Nescio quis patriae de regione [(transcriber); sic: regionae] tuae.
Factus erat propior, surgo, nautamque saluto,
Ense latus cinctum est, hasta iacebat humi.
Protinus agnosco iuvenem, quo nullus ad Arctum
Doctior argutae fila movere lyrae [Orig: lirae] ,
Franciscum cui Pierides, nisi bella fuissent,
Cinxissent lauri fronde virente comam.
Ille tuos casus referebat, et hostis amicam
Ipsius in dirae limine mortis opem.


page 29


Castra petebamus (lacrimans dicebat) et urbem,
Qua sale durandas Hala ministrat aquas.
Non procul hinc locus est, ubi spumifer ilice densum
Perfluit undoso gurgite Sala nemus.
Illic dum gelida fessi cessamus in umbra,
Dum levat irrigui fluminis unda sitim:
Ecce minax strictisque ferox mucronibus hostis
Ad liquidas praeda tendit onustus aquas.
Hostis agens captosque greges, armentaque secum
Indigenae miseras rura colentis opes.
Iamque propinquabant, iam nos clamore premebant,
Nulla fugae ratio, nulla salutis erat.
Dum tamen et pecudes, onerosaque praeda sequentes
Vallis et assiduis udae moratur aquis:
Montis et oppositi (miserabile) nitimur altum,
Ut quibus est cursu vita tuenda, iugum,
Lustraque scrutamur nigrantibus abdita silvis [Orig: sylvis] ,
Et minus invisae quae loca lucis habent:
Vertitur ante oculos lacrimosae [Orig: lacrymosae] caedis imago,
Et suus arbustis omnibus horror inest.
Sic ingrata dies, sic tota sub aethere nudo,
Nox in desertis rupibus acta fuit.
Interea non ulla cibi, non montibus illis
Ulla vel exigui copia fontis erat.
Auribus accipimus vulgi lamenta per umbram,
Pulsaque nocturnis questibus antra sonant.
Deflet uterque parens natos, natique parentes,
Vir mala dilectae coniugis, illa viri.
Parvus et in dumis puer a genetrice [Orig: genitrice] relictus,
Mater io silvis [Orig: sylvis] abdita, clamat, ubi es?


page 30, image: s024


Mater io, si vivis, ubi es? Quis talia siccis
Audiat, aut possit commemorare genis?
Sole recens orto, montes, nemorumque latebras
Linquimus, et superis vota, precesque damus.
Ventum erat in campum, redit hostis et ecce cohortis
Ductor anhelanti petit acer equo.
Stamus, et Aoniae cultores dicimus artis,
Immunes belli nos habuisse manus.
Nomen ad Aonidum, Iuvenes confidite, dixit,
Nos etiam mites erudiere Deae.
Quod si forte procul vestras pervenit ad aures,
Sincerus priscis Actius ortus avis.
Actius Hesperiis fama bene notus in oris,
Pinguia Sebethi qua rigat arma liquor.
Illi ego me veteri consanguinitate propinquum
Glorior, et vates, vatis amicus, amo.
Impia nec praedae me traxit in arma Cupido,
Cum populis terras cura videre fuit.
Sic ait, et nobis, ubi Caesar agebat, in urbem
Exhibuit tutas ipse cohorsque vias,
Talia narrabat, lacrimisque fluentibus, ambo
Duximus in longas tristia verba moras.
Dic tamen, o iuvenis, tantis erepte periclis,
Quo mihi nunc rapto vivere triste foret:
Ante tuos oculos cum tela necemque videres:
Quid tibi nunc animi, quis color oris erat?
Ergo reliquisses iucundas luminis oras,
Ni pia cultori Musa tulisset opem?
Forsitan et nostri memor ipsa in morte fuisti,
Convertens vultus huc per inane tuos.


page 31


Dixistique vale, pars quisquis es una meorum,
Ultima lux oculis est hodierna meis.
Haec mihi narrabis, cum moenia vestra revisam,
[Gap: missing text]
Namque iterum dulci Musarum tangor amore,
Et me iam belli militiaeque pudet.
Quod nisi me fallant animi praesagia, tecum
Erigonem quando Phoebus adibit, ero.
Tunc viridi mecum residens in gramine, tuto
Omnia deponens auribus illa meis,
O mihi laetitiam [Orig: laeticiam] , cum pace, datura perennem,
Fortunata mihi, terque quaterque dies!
Maria qua signis fulgentia castra relinquam,
Castra sub hiberno [Orig: hyberno] quae videt ursa polo.
Vosque per Aonios sequar, o mea gaudia, montes,
Inventor citharae Phoebe, novemque Deae.
Alloquar et dulces, quibus ante fruebar, amicos,
O mihi sollemnis [Orig: solennis] semper habenda dies!
Hanc celeri genetrix [Orig: genitrix] ut Memnonis afferat ortu,
Adde tuas nostris, Herdesiane, preces.

AD AMICOS. De suo in patriam reditu, facta iam pace. Elegia XI.

Cingite io lauri, ter io mea cingite lauri
Tempora, finito, proelia Marte silent.
Nunc funesta mihi (vix possum credere tantum)
Arma licet, facta pace, referre domum.


page 32, image: s025


Nunc scio: tranquillae quam sint bona commoda pacis,
Bellaque sint terris quale cruenta malum.
Proderit hoc olim prima didicisse iuventa,
Martis inexpertis dulce videtur opus.
Este salutati, quos sum complexus, amici,
Sive quis in studiis, seu tulit arma simul.
Vos ego, nunc, animi pars nostri magna, relinquam,
Natalis repetens dulcia rura soli.
Castra valete, valete [(owner); sic: ] enses, vale hospita tellus,
Et nemus, et lacrimis [Orig: lacrymis] conscia ripa meis.
Vos quoque consortes operum, quos nuper acerbo
Funere Mars hausit turbidus ante diem.
Illustres salvete animae, longumque valete,
Tuque, sed (heu) fractis cornibus, Albi vale.
At tu parce, precor subiectis, inclute [Orig: inclyte] Caesar,
Humanae factus sortis ab hoste memor.
Gloria victori est victis donare salutem,
Nec crimen, quicquid non bene cessit, habet.
Laeta volubilibus victoria passibus errat,
Et magni reges, et cecidere duces.
Fallor? an incipiunt alti subsidere montes?
Spirat et e patriis lenior aura iugis?
Salve dulce solum, non mitis, et optima rerum
Pax tibi non agri fertilis uber abest.
Non tibi prata suis desunt rorantia rivis,
Ubera quique ferunt nectare plena greges
O quoties ego Cynthi tuas placidissime lymphas
Optavi quoties herbifer Aci tuas?
In somnis quoties gelidos haurire liquores
Visus, et herboso pellere fonte sitim?


page 33


Cum mihi succensas torreret anhela medullas
Febris, et ante oculos mors foret atra meos.
Salve terrae meae servans cunabula gentis,
Terra potens aequo iure, Deumque metu.
Serior his utinam me vallibus occupet aetas,
Quas olim veteres incoluistis avi.
Nec mihi deficiant hortus, fidique sodales,
Nec liquor, in patriis quem tulit uva iugis.
Nec lyra, maturis vires adimentibus annis,
Triste senectutis quae leve reddat onus.
Pegasides, requies curarum sola mearum,
Vos ego quod superest tempus in omne colam.
Vos date Castaliae, vatum pia numina, vestro
Plena sacerdoti pocula rursus aquae.
Nec mihi sit damno, quod me lacrimosa [Orig: lacrymosa] coegit
Proelia [Orig: Praelia] deserto Mars Helicone sequi.
Non ego supposui tectis insontibus ignes,
Facta nec iniusta est dextera caede nocens.
Et licet ad magnos victoria flexerit hostes,
Arma tamen causa [Orig: caussa] pro meliore tuli.
Vos quoque sum lituos inter veneratus, et enses,
Quodque fuit vacuum tempus ab hoste, dedi.
Deque tot amissis etiam nunc paucae supersunt,
Carmina, militiae, tempore facta meae.
Vade agedum, consuesce legi, manibusque teneri,
Parve, sed auctori care libelle tuo.
Non ego te viridi genui proiectus in umbra,
Otia [Orig: Ocia] quae sacris vatibus esse solent,
Sed trepidas inter pugnas, dum Carolus armis
Caesar ad infaustas fulminat Albis aquas.


page 34, image: s026


Tu mihi curarum requies: tu dulce laborum
Saepe vel obscura nocte, levamen eras.
Qualiscumque [Orig: Qualiscunque] meis vivas diuturnior annis,
Perque manus serae posteritatis eas.
Aspera cum numeris gravioribus arma valete,
Pax iuvat, in teneris sint mea regna modis.

P. LOTICHII SECUNDI ELEGIARUM Liber secundus.

AD MATTHIAM STOIUM BORUSSUM. Elegia I.

Ecce novum vatem, pulchra cum matre Cupido:
Uror, et en gressus in tua castra fero.
Arma prius gelida (ne me contemne) sub Arcto,
Turbine sic rigidi Martis agente, tuli.
Nunc quia pax facta est, tibi florida serviat aetas,
Pace Venus laeta est, pacis alumnus Amor.
Sic ego: cum tenero sic alma Cupidine mater,
Militiae princeps tu mihi, dixit, eris.
Non tamen hoc galeam bellum, non postulat hastam,
Cingere sanguineo nil opus ense latus.
Pax erit, et roseis degens in odoribus aevum,
Candida perpetui tempora veris ages.


page 35


Hactenus: et viridi cinxit mea tempora myrtho,
Et leviter ridens, haec, ait arma geres.
Exsolvit [Orig: Exoluit] promissa Venus, feliciter arsi,
Inque meo nullum crimen amore fuit.
Quin etiam voti compos nova carmina feci:
At cito laetitiae nunc mihi finis adest.
Et merito, quid enim frangens mea commoda fugi?
Utilius fuerat non habuisse pedes.
Nunc et amor gravius, quia signa reliquimus, urit,
Et rapido longas vindicat igne vias.
Pollicitisque fidem iubet addere mater amoris,
Concutit et saevas, ne sit inulta, faces.
Nonne fuit melius dominae servire puellae,
Cernere quam tumidi litus [Orig: littus] utrumque maris?
Quid mihi cum pelago, mea si tellure morantur
Gaudia, si puppis non vehit una duos?
Caerula mutandis haud mercibus aequora sulco,
Terra satis magnis culta ministrat opes.
Nec Zephyros nautis opto, sed amantibus aptos,
Quid mihi cum pelago, si meus ignis abest?
Parce tuo vati (nam sum tuus) alma Dione:
Scis Dea, scis votis crimen abesse meis.
Sancte puer, puerique parens, avertite curas,
Digna parens puero, digne parente puer.
Vos quoque Nereides, veteres exstinguite [Orig: extinguite] flammas,
Si quae viret toto, quae iuvet herba mari,
Pro quibus occultos vobis ego matris aquosae
Tethyos amplexus, Oceanique canam.
Vosque fatigatos caelesti [Orig: coelesti] gramine dicam
Axe sub Hesperio pascere solis equos.


page 36, image: s027


Vana precor, surdum votis obmurmurat aequor:
Hei mihi tranquillum, quod peto litus [Orig: littus] , ubi est?
Torqueor, et cunctas violentius uror in horas,
Arida ceu calidis uritur alga focis.
Felix ante alios, patriae decus, optime Stoi,
O caput aerumnis saepe fidele meis,
Tu modo praesentes morbis, quibus uteris, herbas
Colligis, et sucos [Orig: succos] conficis inde suos.
Et modo pastorum viridi conviva sub umbra,
Concinis argutis carmen agreste modis.
Interea gelidis in vallibus aura susurrat,
Lenit et ardores spiritus ille tuos.
Felix, qui molles trahis abditus arbire somnos,
Quos leve conciliat murmur euntis aquae.
Me Venus incertis agit imperiosa procellis,
Ut rapit instabiles aestus in alta rates.
Hinc est, quod dulcis nec carpo dona iuventae,
Ex humili nec me carmine Musa levat.
Quin prius in numeros faciles quae sponte fluebant,
Vix coeunt iustis verba coacta modis.
Non tamen indignor, merui quoque forte, sed angi
Non merui tantis, nec sine fine malis.
Non ego te, mea lux, deceptam fraude reliqui,
Non spolium rapto turpe pudore tuli.
Dii mihi sunt testes: si mentior, aequore vasto
Obruar, et mutis piscibus esca natem.
O saltem pietas haec prosit, et ultima passum
Deferat in portus me Cytherea suos.


page 37

AD DAVIDEM CHYTRAEUM. Elegia II.

Quae legis, ille tuus vates, Chytraee secundus
Tristibus hinc Elegis verba ferenda dedi.
Pinguia qua Ligeris secat arva rapacibus undis,
Per cava spumosis saxa volutus aquis.
Ecquod erit tempus, vestris quo redditus oris
Otia [Orig: Ocia] securae plena quietis agam?
Quando erit, ut veterum liceat meminisse laborum,
Arbitrioque dies continuare meo?
Haec ego, cum reditus agitarem mente, fovebam
Gaudia, successus non habitura suos.
Nam subito, nostris iterum contraria votis,
Horrida Maenalio bella sub axe tument.
Utque ferunt, armis late vastantur et igni.
Paene [Orig: Pene] mihi patrio gratior ora solo.
Non patria est tantum, primos quae praebuit ortus,
Sed quocumque [Orig: quocunque] loco vivere dulce fuit.
O ego quam vellem, ne quis mihi nuntius [Orig: nuncius] esset,
Extremas ultra solis abire vias!
Degere vel Libycas ubi dissipat Auster arenas,
Quo non ulla meum fama sequatur iter.
Hoc tamen est levius, quam damna videre suorum,
Leniter ad sensus auribus hausta fluunt.
Lumina conscelerent alii, qui sanguine gaudent,
Durities non est pectoris illa mei.


page 38, image: s028


Scimus ad aerias ut tu superaveris Alpes,
Multa forent oculis ne patienda tuis.
Utque procellosis toties pater Adria ventis
Viderit, incertum paene [Orig: pene] salutis, agi.
Quid loquar, ut veteres Arni percurreris urbes?
Quasque rigat Tibris [Reg: Tiberis] [Orig: Tybris] , quas Anienus aqua?
Nunc tibi parta quies, geminasque reversus ad Arctos,
Nam tibi nascenti raras in pectore dotes
Contulit, et linguam Phoebus utramque [Orig: utranque] dedit.
Oraque si culto sermone diserta resolvis,
Ingenii profers munera larga tui,
Crediderim Musas hoc ego more loqui.
O utinam posses solacia [Orig: solatia] ferre sodali,
Non adeo durum, quo premor, esset onus!
Iam neque me veterum mulcent praecepta virorum,
Ulla nec in libris est medicina meis.
Saepe suburbanis (ut nunc quoque) lentus in hortis
Ambulo, cantantes qua Liger audit aves.
Ponere nec spatiis [Orig: spaciis] varias aequalibus herbas,
Nec riguae sulcum ducere taedet aquae.
Saepe fatigato, sub onusta vitibus ulmo,
Diluit arenti Bacchus ab ore sitim.
Paucaque subiciunt [Orig: subjiciunt] illic mihi carmina Musae,
Tempora dum leni sunt madefacta mero.
His miser atque aliis tempto [Orig: tento] lenire dolorem,
Ille sed in mediis nescit abesse rosis.
Tunc piget, ac mallem nullos tetigisse libellos,
Cum subit in studiis nil opis esse meis.
Me miserum, quod non alio mihi tempore nasci,
Contigit, aut vita non breviore frui!


page 39


Nam mihi quid caeli iucundum cernere lumen
Prodest, si gravior proxima quaeque dies?
Pax ades o, longumque mane, pax optima rerum
Huc ades, et populos alma revise tuos.
Tunc deducta novis mihi carmina fontibus ibunt,
Forsan et a nullo vate secundus ero.
Non ego deletas acies, non aspera dicam
Proelia [Orig: Praelia] , nec clausas conquerar ante fores.
Sed cithara te sancte pater, qui bella coerces,
Te labente die, te veniente canam.
Quaeque diu mecum tenero servivit Amori,
Serviet hinc soli Musa pudica Deo.
Si iuvat, et fas est, vitae quodcumque [Orig: quodcunque] sequetur
Ducere, clam tacito mors venit atra pede.

AD IOANNEM HAGIUM F. [Abbr.: FILIUM] Elegia III.

Quaeris, longa meos numquid [Orig: nunquid] via temperet ignes,
Aut quid adhuc saevi miles Amoris agam?
Absentemque refers consumi tabe puellam,
Multaque fortunae de levitate queri.
Protinus ut legi, calefacta per ossa cucurrit,
Sparsit et attonitas [(transcriber); sic: A?tonitas] flamma rubore genas.
Sunt etiam lacrimae (nam vera fatebor) obortae,
Admonitu Dominae cor mihi molle fuit.
Non quisquam meliore fide (ut testis) amavit,
Cum nova me Veneris misit in arma puer.


page 40, image: s029


Tunc ego regnabam, nec me felicior alter
Gessit militiae signa, Cupido, tuae.
Tunc primum dulcis praeconia noscere famae,
Et coepi teneris velle placere modis.
Nulla mihi vasti restare pericula ponti
Fingebam, nullas iam superesse vias.
Iucundaeque genus meditabar amabile vitae.
Et facilem Dominam, coniugiumque bonum.
Sic fallax praelusit Amor, nox omnia vertit,
Longaque post actum Ver breve coepit hiems [Orig: hyems] .
Nam pudor a tumidae cum cederet ore puellae,
Nec caperet fastus facta superba suos:
Immemor ipse mei, quo spes minor, acrius arsi,
Spumeus in brevibus ceu furit aestus aquis.
Quis mihi non illo solacia [Orig: solatia] tempore dixit?
Quis grave sub Brumam non miseratus iter?
Cum tu praecipue de mille sodalibus, Hagi,
Fletibus aerumnas prosequerere meas.
Praeda recens (memini) licet ipse Cupidinis esses,
Et similis toto pallor in ore foret.
Vulnera lenibas tamen infelicis amici,
Et mihi dicebas: I modo, sanus eris.
Quid tamen hibernis [Orig: hybernis] pulsas Aquilonibus Alpes
Profuit, et rupes scandere Iura tuas?
Me Rhodanus velox, me clementissimus amnis
Caeruleo [Orig: Coeruleo] lassum gurgite vexit Arar.
Vidi, spumiferis ubi Sequana fontibus exit,
Vidi, qua tumidas in freta volvit aquas.
Non tamen est defessus amor, nec inhospita curat
Saxa, nec irati murmura saeva maris.


page 41


Quid querar infelix? Tua molliter ossa quiescant,
Alte sub Etruscis [Orig: Hetruscis] nuper humate iugis.
Tu mihi per casus omnes, dum fata sinebant,
E caelo missus dulce levamen eras.
Ergo ego te numquam [Orig: nunquam] miseris deflere querelis
Cessabo, donec me premat atra dies.
Nunc sine te, postquam iucundum lumen ademptum [Orig: ademtum] est,
Ut vaga nimbos a turbine pinus, agor.
Ante meos oculos, quaecumque [Orig: quaecunque] reliquimus, haerent,
Et quaecumque [Orig: quaecunque] animo grata fuere meo.
Sic mea lux patrios primum me duxit in hortos,
Sic lacrimans flammas est mihi fassa suas.
Sic gemuit, sic culta fuit, sic oscula iunxit,
In viridi mecum sic requievit humo.
Talibus atque aliis, qui paene [Orig: pene] resederat ignis
Crescit, et admonitu robora sumit Amor.
Sed tamen, aut fallor, positis aut tempore curis,
Quod mihi promisit vox tua, sanus ero.
Vivat, et abrupti causam sciat illa caloris,
Non revocant lapsos irrita vota dies.
Iam nihil est totum quod amavimus, omnia mecum,
Dii quoniam magni sic voluere, tuli.
Quod superest, teneros felicius exigat annos,
Vivat, et ardoris sit modus illa mei.
At tibi, qui mecum longo coniungeris usu,
Dulcia coniugii vincula nectat Hymen.
Quaeque iuventutis sunt praemia puriter actae,
Ante tuos videas pignora certa pedes.
Me doctis animum iuvat emendare libellis,
Candidior forsan proximus annus erit.


page 42, image: s030

AD IOACHIMUM CAMERARIUM PABENBERGENSEM. De obsidione urbis Magdeburgensis. Elegia IIII.

Si vacat arcanis aures praebere querelis,
Nec data per laevas omina spernis aves.
Accipe, quae primis, Ioachime, cadentibus astris,
Accipe, quae vidi, cum foret orta dies.
Nox erat, et placidos spargebant sidera somnos,
Quos levis aëria devehit aura via.
Plaustraque Maenaliae dum custos flecteret ursae,
Somnia sunt curas haec imitata meas.
Flumen erat, dubito fuerit num Rhenus, an Ister,
Spumifer aut Albis, sed reor Albis erat.
Stabat arenoso vetus urbs in margine ripae,
Omne cruentato milite cincta latus.
Castraque spectabat virgo de moenibus altis,
Fallor, an in laeva serta fuere manu.
Flebat, et invitis miscebat fletibus iram,
Turrigero longas vertice scissa comas.
Ergo fremens, quis me manet exitus? inquit, an ultra
Sors mea quo tandem progrediatur, habet?
En ego, quam fovi tot saecula [Orig: secula] fortiter urbem,
Nobile cui de me nomen habere dedi.
Efferus ex imis evertere sedibus hostis
Nititur, et veniae ius superesse negat.


page 43


Hic pietatis honos? ea libertatis amatae
Gratia? quid fieret, si scelus ausa forem?
Prosit, et excuset, quod sum mihi conscia recti,
Et caput in patriae nulla quod arma tuli.
Sed prodesse parum est: labes hinc prima malorum,
Hoc miserae (verum si profitemur) obest.
Moenia debueram natalia prodere, texi:
Fida nec innocuis civibus esse, fui.
At decus hinc nostrae quondam meruere puellae,
Ad quas et populi summa relata sui:
Gratia vindicibus iam nulla rependitur armis,
Cum tulerint aliae praemia, plector ego.
Quid faciam? qua spe nitar? quo lumina flectam?
Unde petam fessis perdita rebus opem?
Non mea conubiis [Orig: connubiis] operatur in urbe iuventus,
Pace bona casti gaudet Amoris opus.
Squalida vastatis apparent frugibus arva:
Hostis ab agricola non sinit arva coli.
Nec lego purpureos in serta recentia flores:
Non mihi flos pratis mollibus ullus hiat.
Funera bis vidi campis indigna meorum,
Damna bis adverso tristia Marte tuli.
Hei mihi, qualis erit (quod abominor) exitus urbis,
Concidet hostili si reserata manu?
Quis tenerum pavidae latus hauriet ense puellae,
Virginitas cuius praeda latronis erit?
Haec, oculi quaecumque [Orig: quaecunque] vident, cinis omnia fient,
Utraque dicetur flebile ripa solum.
Ergo dies veniet, qua moenia nulla tuebor,
Parvaque restabit nominis umbra mei.


page 44, image: s031


Quaque fuit murus terram proscindet arator,
Urbsque sub his, dicet, collibus alta fuit.
Quid gravius, victore Geta, miseranda tulissem,
Caesare quam magno bella gerente fero?
Atque utinam saevi potius mea viscera Thraces,
Persaque et extremus dilaceraret Arabs.
Hoc tamen infelix casus solarer acerbos:
Vulnera cognatae sunt graviora manus.
Maiorum tumulos, sacrosque Tuistonis umbras
Testor, et haec tacito sidera fixa polo,
Me servasse fidem: Si mentior, ultima numquam [Orig: nunquam] ,
Quae patior, tantis hora sit ulla malis.
Et tamen ut furiis insurgit atrocibus hostis:
Si libet in cineres saeviat illa meos.
Herbiferae valles, gelidique in vallibus amnes,
Quidquid et in terris dulce relinquo, vale:
Este mei memores ripae, Nymphaeque sorores,
Longa mea in vestris regna fuere locis.
Plura querebatur, nostro sed protinus omnis
Corpore defluxit somnus, et orta dies.
Maestus [Orig: Moestus] , et obscurae turbatus imagine noctis,
Sub matutini lumina Solis eram.
Montis inaccessi radicibus adiacet imis
Lucus, ubi variae consociantur aves.
Est sacer arbustis, vastisque recessibus horror,
Per medium raucae volvitur amnis aquae.
Hic trepidae speciem repetens in valle quietis,
Ergo quod (aiebam) somnia pondus habent?
Cur nimium memini? verisque simillima vidi,
Languidus aurora cur oriente fui?


page 45


Dum queror, et variis turbatus obambulo curis,
Mobilis arboreas impulit aura comas.
Ecce quatit rapidis Iovis armiger aera pennis,
Albus et incurvis unguibus haeret olor.
Nulla fuga est capto: spectantque silentque volucres,
Aspera dum fulvae praepetis arma timent.
At vigil, auroram qui cantibus evocat, ales
Audet ab aeriis obvius ire iugis.
Tunc volucer saevas exercitus undique pugnas
Suscitat, alarum plausibus antra fremunt.
Interea removent subeuntia nubila Solem,
Praesagique micat fulminis igne polus.
Terreor, et vanos reor haec quoque fingere somnos,
Sed patula vigilans ilice nixus eram.
Mox paucae redeunt, et ovantes Sole reducto,
Paulatim molli pace fruuntur aves.
Et nive candidior, veluti iam fata vocarent,
Fundit olor dulces ad vada nota sonos.
Protinus exclamo, superi mea visa secundent,
Inque Notos, quidquid triste minantur, eat.
Nec minus indigenis voveo sua munera Nymphis,
Et palmis hastas libo duabus aquas.
Haec tibi, cui fas est casus aperire futuros,
Carminibus volui non reticere meis.
Plura quidem vidi, sed quae celanda [Orig: coelanda] putavi,
Valle sub arcana cetera [Orig: caetera] quercus habent.

AD IOANNEM SAMBUCUM PANNONIUM.


page 46, image: s032

Elegia V.

Ibimus aequoreas, sine te, Sambuce, per undas;
Sit precor [Orig: praecor] ad longas utilis aura vias.
Tu repetis primos Araris, quos vidimus, ortus,
Et Rhodani liquidas, quas Arar auget, aquas.
Nam tecum montes ibi vult habitare salubres,
Noster egens medicae nunc Apianus opis.
Tempore qui longo fervoribus ustus anhelis,
Mutato sperat posse valere loco.
Vade, nec immiti [Orig: imiti] correptum febre sodalem
Desere, iucundum te duce fiet iter.
Felices crescunt illis regionibus herbae,
Floridior nullis est Panacea [Orig: Panacaea] iugis.
Mobilibusque leves spirant afflatibus aurae,
Nec canis aestivi tempora sicca nocent.
Rura, quiesque animi, diuturnos pellere morbos,
Saepe Machaonia fortius arte solent.
Non ego vos animo properans gaudente relinquam,
[Gap: missing text]
Sed prius hunc culto totum ducemus in horto
Lusibus, et cyathis [Orig: scyathis] , carminibusque diem.
Pampinus aestivas mensae circumdabit umbras,
Altaque vicinas integet ulmus aquas.
Nais ubi virides, et Hamadryas [Orig: Hamadrias] irrigat herbas,
Utraque deliciis Nympha beata suis.
Illic unanimes convivabuntur amici,
Verbaque de variis plurima rebus erunt.
Nec deerit fidibus teneras qui mulceat auras,
Et citharae doctas applicet arte manus.
Atque aliquis veteres, apio praecinctus, amores
Concinet, ac largo proluet ora mero.


page 47


Ipse ego, florenti redimitus tempora myrtho,
Pocula pro vestra multa salute bibam.
Cunctaque praeteritae repetens solacia [Orig: solatia] vitae,
Conquerar absenti nil fore dulce mihi.
Gratus enim longae mihi consuetudinis usus,
Quicquid in hoc nobis incidit orbe, fuit.
Scilicet in vestro geniales pectore Musae,
Numinis effigiem constituere sui.
Hinc amor, et simplex probitas, hinc copia fandi,
Tinctaque Cecropio carmina melle fluunt.
Non pariter latum sulcabimus amplius aequor,
Prora fatigatis non dabit una torum [Orig: thorum] .
Nec simul a nautis portus scitabimur aptos,
Quaeque regant tacitae sidera noctis iter.
Vos quoque suprema nunc forsitan alloquor hora.
O utinam memores sitis uterque mei.
Ipse pruinosae iuga seu calcabo Pyrenes [Orig: Pyrennes] ,
Sive tuo lassus flumine, Vare, bibam,
Seu quocumque [Orig: quocunque] trucis caput hoc feret impetus undae,
Semper inoblita vos pietate colam.
Felix qui solis, parvo contentus, in agris
Degit, ubi proavis res fuit ante suis.
Nec pelagi scopulos, nec acerba pericula novit,
Nec liquor aequoreae quam sit amarus aquae.
Certe ego, si sinerent mea fata, quiescere vellem,
Tempus et arbitrio ponere dulce meo.
Certe ego sic agerem molles inglorius annos,
Nec mihi solstitium, nec gravis esset hiems [Orig: hyems] .
Nunc miseri virides errando perdimus annos:
Nemo sed (heu) curas effugit ipse suas.


page 48, image: s033


Adde tot exhaustos multis, sine honore, labores,
Quorum culpata est (nec meruere) fides.
Interea subrepit iners, et inutilis aetas,
Inque alias certe mors vocat atra vias.
Sic vates umbris crudelibus occubat Altus,
Sic Rosa, flos aevi nuper uterque sui.
Alte, tuos cineres (quicumque [Orig: quicunque] est) alluit Arnus,
Paeoniae [Orig: Poeoniae] celsis occidit ille iugis.
Nec iuvit doctas mentem formasse per artes,
Fonte nec Aonio deposuisse sitim.
Concordes animae, regeret dum spiritus artus,
Natalis cuperem vos tenuisset humus.
Quis dedit ignotis tumulos? quis lumina texit?
Quis scit an haec fati nos quoque iura manent?
Quandocumque [Orig: Quandocunque] volent, superis parere necesse est:
Terra sepulturae quaelibet apta meae.
Nulla mihi est, nostro quae ploret funere, coniunx:
Et pia, si moriar, non erit orba parens.
[Gap: missing text]
Ad mea si quando venietis busta sodales,
Qua procul occiduo litora [Orig: littora] Sole tepent:
Este mei longum memores, requiemque precati,
Spargite pallentes ante sepulcra rosas.
Et facite ut cineri Lotos [Orig: Lothos] mea praebeat umbram,
Carmen et in viridi cortice tale gerat:
Ante diem vates consumptus morte secundus
Hic situs est, dicta pace, viator abi.


page 49

AD MONTEM PESSULANUM, cum eam urbem studiorum gratia cum Stibaris inviseret. Elegia VI.

Hospes in hanc venio, Musis comitantibus urbem:
Este salutati Diique, Deaeque loci.
Vos mihi fecundi [Orig: foecundi] montes, agrique salubres,
Utiliter visae vos mihi sitis aquae.
Si quis et hic novit nomen patriaeque meumque,
Mansuetam fesso porrigat ille manum:
Tarda quod insolito moveo vestigia passu,
Huc procul a Ligeris fecimus amne viam.
Quod niger in facie color est, Sol ora perussit:
Quod sedet in reliquo corpore pallor, amo.
Cincta quod Aonia non sunt mea tempora lauro,
Non ego Castalio fonte Poeta bibi.
Sit mihi fas celebres ab Apolline scandere colles,
Sit mihi fas sacro ponere monte pedem.
O, mihi qui monstret cultus, habitusque locorum,
Atque aliquid miri si novus orbis habet.
Sic ego: Sic unus veteris non inscius aevi,
Certior hinc, nam te novimus (inquit) eris.
Hic tenet a Volcis nomen lacus, herbifer illic
Setius aeriis mons petit astra iugis.
Hic coetus hominum Delphines adire solebant,
Inter et errantes ludere saepe rates:
Hic egere vagos nautis in retia pisces,
Ad vada cum lato prosiliere mari.


page 50, image: s034


Inde petens laevam, fuit haec solidissima tellus,
Nunc sinus, haec Marius litora [Orig: littora] fodit ait.
Solis ad occasum [(transcriber); sic: occasium] Pyrene, Solis ad ortum
Spumifer Alpinas Isara volvit aquas.
Arverni Boream spectant, septemque Triones,
Imbriferum litus [Orig: littus] Massiliense Notum.
Talia me ducens per singula rettulit unus:
Rettulit et mores gentis; et urbis opes.
Grande viae pretium [Orig: precium] : nec paenitet [Orig: poenitet] aeris aestus.
Nec toties mistos imbre tulisse Notos.
Ipse recedentes (quis posset credere?) Phoebus
Iam caput Haemonii [Orig: Aemonii] per senis urget equos.
Arva tamen placidi fovet indulgentia caeli,
Blandaque ceu primi tempora veris eunt.
Gramina nec campis desunt, nec montibus umbrae,
Estque ferax herbis, arboribusque solum.
Hic oleae pingues, et amoenis Citrus in hortis
Surgit, et Idaliae murtus [Orig: myrthus] amata Deae.
Et pretium [Orig: precium] doctis, quorum meruere labores,
Vatibus est bacis [Orig: baccis] laurus amicta suis.
Albaque Morus adest, nec habet monumenta cruoris
Sive tui Thisbe [Orig: Thysbe] , Pyrame sive tui.
Malaque proveniunt bene olentibus aurea ramis,
Mala vel hibernis [Orig: hybernis] mensibus apta legi.
Quaeque maris rubri puras imitantia gemmas,
Lucida pallenti cortice grana tegunt.
Nec virides desunt; victorum praemia, palmae,
Nec tiliae molles, Heliadumque nemus.
Te tamen imprimis [Orig: inprimis] referam, dulcissima Lotos [Orig: Lothos] :
Carmina tu sucis [Orig: succis] imbue nostra tuis.


page 51

Quam iuvat hos circum frondoso vertice colles
Visere, et intacto cingere flore comam!
Ros maris [Orig: Rosmaris] , et Nardi passim redolentis aristae,
Et Thyma, Iunipero cum bicolore, virent.
Grataque se vertens ad euntis lumina solis,
Unde sui causam [Orig: caussam] nominis herba tulit.
Quaeque licet rivis gaudens, aspergine nulla
Uda fit, aut pluveis tacta madescit aquis,
Nec minus, in medio quam Stoechades aequore gignunt,
Et quae iuncosum plurima litus [Orig: littus] amant.
Nec ferrugineus, Tyriove simillimus Ostro
Flos tener, Oebalio sanguine tinctus abest.
Nec croceum cingens Narcissus floribus albis,
Atque suo pulcher [Orig: pulcer] natus Adonis avo.
Quaeque aliae (nec enim cunctas nunc persequar) herbae
Nomina non Elegis mollibus apta, gerunt.
Quid varios pisces, et nata Corallia ponto
Eloquar? et conchis Ostrea tecta suis?
Ille sed aequoreae numerum subducat arenae,
Qui volet undivagos enumerare greges.
Adde sacros fontes, et quo vos carmine dicam,
Aemula Gnosiaco dulcia vina mero?
Te quoque Lede [Orig: Laede] canam, tacitis qui leniter undis
Dividis hanc, nullo vertice [Orig: vortice] tortus, humum.
Te Dryades, Nymphaeque colunt, assuetaque ripis
Multa suo fluvium gutture mulcet avis.
Hic igitur suaves captare iuvabit odores,
Purpureo flores hic ego vere legam.
His ego vitabo rapidos in vallibus aestus,
Terra sub aestivum dum sitit usta canem.


page 52, image: s035


Salve dives opum regio, tibi Delphica tellus
Cedat, et in mediis candida Delos aquis.
Urbs salve cuius nomen sinus ultimus orbis
Audit, et exoriens occiduusque dies.
Te propter tantos libuit perferre labores,
Tu requies Musis, tu decus omne, meis.

AD DEOS MARIS in funere Delphini. Elegia VII.

Dii maris, et virides, quae sunt penes aequora, Nymphae,
Ad bibulum madidis litus [Orig: littus] adeste genis.
Ille decus pelagi, vestro sub numine Delphin
Caeruleas [Orig: Coeruleas] , subita morte, reliquit aquas.
Et nunc (ecce) iacet refluis inhumatus arenis,
Vix dedit eiecto funeris alga locum.
Quid benefacta iuvant? quid non rationis egentem
Esse? quid aequoreos non violare Deos?
Num minus exanimem versant in litore [Orig: littore] fluctus?
Saevaque turbati verberat unda maris?
Non senior potuit Nereus, non optima Tethys
Ferre, nec Oceanus, quam meruisset, opem.
Vivit atrox Xiphias, ducitque per aequora sulcos,
Ille tamen curvas mergit in ima rates.
Vivit et Echneis [Reg: Echeneis] [Orig: Echnaeis] , medio quam navita ponto
Saepe stupet totis classibus esse moram.
Occidit innocuus tumidarum rector aquarum:
Optima cum pereant, deteriora manent.


page 53

Non iterum, vitreas exercens lusibus undas,
Transiliet rapido carbasa tensa Noto.
Nec calidos vitans aestivi sideris ortus,
Conscia deliciis [Orig: delitiis] incolet antra suis.
Nec dulces natos, veteresque reviset amores:
Flebile nempe iaces, magne natator, onus.
Hoc tamen infelix mortem solabere, quod te
In solida positum vita reliquit humo.
Non tua diripient sub gurgite viscera pisces,
Haerentem scopulis non fera tundet hiems [Orig: hyems] .
Te quoque credibile est ausum sperare sepulcrum,
Liqueris aequoreas cum moriturus aquas.
Sit, quodcumque [Orig: quodcunque] volet: sub adesi vertice montis
Hic ego te manibus contumulabo meis.
Prosit adhuc, vastas olim Delphina per undas
Lesbida cum sacro vate tulisse lyram.
Saepe dabunt gemitus volucres ad busta marina,
Et tibi serta Tethys, Nereidesque ferent.
Quique rigat iuxta factum de cautibus antrum,
Grata quies umbrae fons erit iste tuae.
Saepius ingrediens antiquos navita portus
Hauriet hic dulces, te veneratus, aquas.
Sive tamen gelidae mulcent te litoris [Orig: littoris] aurae,
Atque sub his gaudes nunc habitare iugis:
Seu colis Eridani ripas, sine vertice [Orig: vortice] cuius
Lenta per Elysium volvitur unda nemus:
In gremio, Delphin, recuba telluris amatae
Molliter, et cineres saepe revise tuos.


page 54, image: s036

AD GREGORIUM SCHETUM. De natali suo. Elegia VIII.

Schete meus natalis adest: felicibus, opto,
Auspiciis servent hunc mihi fata diem.
Hoc ego vitales hausi vagitibus auras,
Primaque stirps sexu de meliore fui.
Nec tantum rosei pulchras [Orig: pulcras] in luminis oras
Contigit hac primum tollere luce caput:
Abluere antiquae mala sed contagia culpae,
Inque salutiferis sumere nomen aquis.
Cingite Pierides viridi mea tempora murto [Orig: myrtho] ,
Aut maris ornatas rore ligate comas.
Lapsaque sub terras (nam vos meministis) et orta,
Tempore natalis signa referte mei.
Flava pruinosas Aurora fugaverat umbras,
Enixa est utero cum pia mater onus.
Scorpius Eoo ducebat ab orbe recentes,
Purpureum scandens aethera, Solis equos.
Et matutinos Cyllenius ante iugales
Utile carpebat, Pleiade natus, iter.
His comes, e pelagi surgens natalibus undis,
Alma capistratas Cypris agebat aves.
Post hanc Phillyrides [Reg: Philyrides] [Orig: Phyllirides] , iaculis armatus, et arcu,
Et caeli Aegoceros qui iacet ante fores:
Et puer Iliades, et amantes flumina pisces,
E quibus hic Boreae proximus, ille Noto.


page 55


Fulva sequebatur, Phrixum [Orig: Phryxum] , Phrixique [Orig: Phryxique] sororem,
Per mare quae nitido vellere gessit, ovis.
Torva laboriferi gradiens per cornua Tauri,
Falcifer occiduo stabat in orbe senex.
Hinc cum fratre pio, felix concordia, Pollux
Ibat, ubi sedes mors habet atra suas.
Iuppiter Herculei lustrabat terga Leonis,
Iuppiter in medio laetus honore polo.
Saevaque ne rigidus temptaret [Orig: tentaret] proelia [Orig: praelia] Mavors,
Ultimus, et duro carcere clausus erat.
Sic vaga per caelum Diis astra volantibus ibant,
Dulcia qua vitae munera luce tuli.
Protinus infantem mansuetus Phoebus in ulnis
Fovit, et Aonidum, dixit, alumnus eris.
Frondentique torum [Orig: thorum] cinxerunt baccare Musae,
Cederet ut cunis noxa repulsa meis.
Ipsa sed arcani scrutata volumina caeli
Uranie, tales edidit ore sonos:
Salve parve puer, minus infelicibus annis,
Digne puer nasci non meliore die,
Non tibi felicem vitam, non fata negarent
Pocula Castaliae (sidera testor) aquae.
Sed male tunc sacros tractabunt saecula [Orig: secula] vates,
Vatibus ereptas miles habebit opes.
Tuque peregrini longis in tractibus orbis,
Multa feres belli taedia, multa viae.
Ingratosque hominum mores, casusque tuorum,
Et sterilem frustra saepe querere fidem.
Non tamen ambitio, nec amor te franget habendi,
Una sed imponet dulce puella iugum.


page 56, image: s037

Nec tibi difficilis Saturni stella nocebit:
Ipse, minax quamvis, Mars quoque mitis erit,
Parce queri, vinces: sed erit mora longa laboris:
Moribus, et fatis cetera [Orig: caetera] mando tuis.
Hactenus, et pura matrem circumtulit unda,
Plausit et argutum candidus omen Amor.
Dicamus bona verba, Deus regit astra, ferentur
Illius arbitrio sidera, terra, fretum.
Illum supplicibus verbis venerabor, ab illo
Et decus, et probitas, et bona fama venit.
Vivamus dum fata sinunt, et amemus amici:
Quis scit an haec umquam [Orig: unquam] sit reditura dies?
Ipse novos Genius ludens ad pocula cantus
Audiat: et multo nox eat acta mero.
His Genius contentus erit, non hic mihi frater,
Non soror est, festas quae paret ipsa dapes,
Nec genetrix [Orig: genitrix] , nato quae sospite munera solvat,
Dii faciant reditu gaudeat illa meo.
Da mihi vina puer, lenes facientia somnos,
Donec in Oceanum sidera prona cadant.
Optime Natalis salve, multosque per annos
Luce bona felix, et venerandus eas.

AD RENATUM HENERUM MEDICUM. De puella formosissima ex Celtiberis, quae Claudiam diu a se adamatam facie repraesentabat.


page 57

Elegia IX.

Quid mihi vobiscum est, inconstans turba, puellae,
Improbe, iam fesso quid mihi fiet, Amor?
Scilicet aeternum si non ego vulnus haberem,
Imperii fierent iura minora tui?
Parce, precor, saevo resolutis igne medullis:
Nuda quid immitis condis in ossa faces?
Sic ego saepe leves infelix alloquor auras,
Irrita sed nubes verba, Renate, ferunt.
Parrhasiae (memini) sub sidere virginis arsi,
Multaque, quod vellem posse negare, tuli.
Forsan et hiberno [Orig: hyberno] cinis ater in orbe iacerem:
At cito sum longas iussus inire vias.
Litus [Orig: Littus] ad Heperium veni, Dominamque reliqui:
Dum feror huc illuc, sexta recurrit hiems [Orig: hyems] .
Omnia, quae possunt flammas exstinguere [Orig: extinguere] , feci:
Quaeris profuerit quid mihi? peius amo.
Illa meis oculis, quamvis procul absit, inhaeret,
Nec memorem Phoebi, ne sinit esse mei.
Iamque sub hoc ipso terrarum fine reperta est
Una, recens nobis (ecce) puella malum.
Haec est, quam toties laudare soletis amici,
Dum niveum choreis fert tunicata pedem.
Nec quia formosa est, capio, sed imagine tangor,
Nec quod amo, video, cogor amare tamen.
Namque (fatebor enim) gelida mea vita sub Arcto
Huic similes vultus (si modo vivit) habet.
Sic formosa genis, sic est astricta papillis,
Sic pede, sic oculis, sic operosa comis.


page 58, image: s038


Utraque blaesa [Orig: blesa] fere est, annis crescentibus ambae,
Nec magis haec longa est, nec magis illa fuit.
Nec pudor, aut casti faciunt discrimina mores,
Ut credas partus unius esse duas.
Quid mihi nunc prodest, quod nos mare separat ingens?
Mens bona quod tantis exagitata malis?
Quid iuvat effigiem tenerae constasse puellae,
Quam manus in digito laeva minore tulit?
Num minus haec praebet tellus, quod amare necesse est?
Num minus haec cogunt me simulacra mori?
Colle sub herboso (nil te celabimus [Orig: caelabimus] ) ibam,
Unde maris virides conspiciuntur aquae.
Laurus, et umbrosae salices, et Lotos [Orig: Lothos] , et ulmi,
Praecipue Baccho Lotos [Orig: Lothos] amica, virent.
Illic, sicut erat viridantibus abdita ramis,
In gelida violas mane legebat humo.
Ut vidi, obstupui, saxoque simillimus haesi,
Et Dominam vere sum ratus esse meam.
Hunc etiam gestum flores carpentis habebat,
Sic etiam casu candida vestis erat.
Non virides referunt magis uda Sisymbria Menthas:
Non magis in speculo se videt ulla parem.
Sed tamen extremas cur illa veniret in oras?
Unde pedem ferret? quove teneret iter?
Quin etiam [Orig: Quinetiam] timui, miseram si fata tulissent,
Mortua ne sensus luderet umbra meos.
Mox patuit dubiae iucundus imaginis error,
Vocis ut argutae detulit aura sonum.
Forte sedens patula sua verba canebat in umbra,
Haec mihi fecerunt auribus hausta fidem.


page 59

Cumque meos horror subito percurreret artus,
Frigidus in toto corpore sudor erat.
Ex illo flammis semper discordibus uror,
Excruciatque recens, et redivivus amor.
Ergo fere portum cum iam mea vela tenerent,
In scopulos facies haec mihi fecit iter.
Luna quater plenis reparavit cornibus orbem,
Cura nec ex animo defluit illa meo.
Nec libet in patriam, facta iam pace, reverti,
Puppe nec in Latium per freta longa vehi.
Durus, et ingenii vafer experientis, Ulysses
Audaci has quondam remige torsit aquas.
Non Ithace tanti, non Neritos ardua tanti,
Penelope tanti sed tamen una fuit.
Sit mihi spes Dominae, mediis vel Syrtibus ausim,
Vel Scyllae scopulis applicuisse ratem.
Ipse traham fortes innixus in ordine remos,
Vinctaque navali compede cura geram.
Lentus es? an sentis, nec adhuc misereris amici?
Et mea litoribus [Orig: littoribus] verba, Renate, cadunt?
Affer opem, quoniam medicas tibi tradidit artes
Phoebus, et Aonidum te chorus omnis amat.
Non tamen hic ullas morbus desiderat herbas:
Est opus eloquio, dulcis amice tuo.
Tu potes ingenuam verbis mollire puellam,
[Gap: missing text]
Nec precor, ut contra solum me diligat ista:
Dum modo sit penitus non aliena, sat est.
Ipse velim patrios tantum comes ire per hortos,
Ludere et viridi, si patiatur, humo.


page 60, image: s039


Solarique meos, quos illa resuscitat, ignes.
Et gerere in casto regna pudica sinu.
Illius et niveis componere carmen in ulnis:
Hic ego sum vates, hic mea Musa valet.
Quod si pauca mihi dederit semel oscula, vivet,
Dum notum terris nomen Amoris erit.

AD IOHANNEM STIGELIUM POETAM. De monumentis in agro Nemausensi. Elegia X.

Sidera convexo dum tu labentia caelo
Scribis, et alternis sacra, diesque modis:
Nos procul ignotis, Stigeli, degimus oris,
Ad maris occiduas non refluentis aquas.
Et modo Massiliae portus miramur, et altas
Puppibus antiquum Stoechadas hospitium.
Phocaicosque sinus, et qui laetissima sulcat
Arva, Pyreneis montibus ortus, Atax.
Quod mihi si faciles praeberet Cynthius aures,
Ingenioque forent mollia fata meo:
Non ego sacrorum morem, causasque [Orig: caussasque] referrem,
Sidera nec Phoebi per duodena viam:
Nec canerem numeris civilia grandibus arma:
Omnis in imbelli carmine nostra mora est.
Sed varias gentes, et nomina prisca locorum,
Hoc aptum nostris viribus esset onus.


page 61

Non mihi Castalias Phoebi chorus exhibet undas:
Finge sed antiquis vatibus esse parem.
Scilicet in tanto miserarum turbine rerum,
Ille sacer vates ingeniosus ero?
Non tamen hic aevi penitus monumenta prioris
Transierim, ripis Garde propinqua tuis.
Garde pater, bibulae stagnans sulcator arenae,
Qui tacite peragis lene vadosus iter.
Cui licuit caelo tantas educere moles?
Et triplices uno sternere ponte vias?
Ponte pruinosas aequante cacumine nubes,
Cuius ab aspectu lumina terror habet.
In medio latis (res mira) canalibus actae
Scrupea per rigidi viscera montis aquae.
Qui videt immanes excisos rupibus arcus,
Artificum doctas aestimet ille manus.
Adde capax populi, et gradibus sublime theatrum,
Antraque secretas per latebrosa vias.
Nec iaculatricis templum nemorale Dianae,
Proxima nec vires lympha silebo tuas.
Fons sacer uberibus fecundus [Orig: foecundus] profluit undis,
Qualem Gargaphiae nomine vallis habet.
Populeae frondes, et Palladis arbor obumbrant,
Et tenero vernat gramine semper humus.
His Dea sub ramis, venatu lassa, quievit,
Sedavitque suo Delia fonte sitim.
Hic solitae comites, posito velamine, nymphae
Molle superfusis tingere corpus aquis.
Scilicet hic vires liquor infringebat Amoris:
Quae bibit, aeterna virginitate fuit.


page 62, image: s040


O mihi si veteres eadem vis diluat ignes,
Fama salutiferas quanta maneret aquas!
Felices, quibus indulget fortuna, Poetae,
Felix, qui regum, cura ducumque fuit.
Illorum Deus ora movent, terrisque relictis,
Per liquidum caeli nube vehuntur iter.
Nos dolor, instabilesque vices, seriesque malorum,
Tantum opus aethereae laudis adire vetant.
Excidio egregias bis deformavimus urbes:
Servitum magnos vidimus ire duces.
Hic quoque, cui fuerat commissa potentia rerum,
(O pudor) externas Rhenus adorat opes.
Nec dum finis adest: restant fera proelia [Orig: praelia] , restant:
Iam mihi, cum Phoebo, Calliopea vale.
Tempus in umbrosis tu, cui licet, exige silvis [Orig: sylvis] ,
Qua tibi Paelignas [Orig: Pelignas] porrigit Ilmus aquas.
Inceptosque operis sacri decurre labores,
Non erit ingenii fama sepulta tui.
Me fatis, quocumque [Orig: quocunque] trahunt, parere necesse est,
Arbitrio quoniam non licet esse meo.

AD ERHARDUM STIBARUM EQ. [Abbr.: EQUITEM] FR. [Abbr.: FRATREM] In peregrinatione in Hispaniam. Elegia XI.

Solabit e Tauro, iamque igneus aestuat aer,
Ut solet, aethereis dum Leo fervet equis.


page 63

Nam procul a gelida nos terra Lycaonis Arcto
Detinet: impatiens ante caloris eram.
Vix sata nunc humiles aequant lactentia sulcos
Qua dirimit patriae Cynthius arva meae.
At seges hic passim maturis flavet aristis,
Et prope falciferas poscit adulta manus.
Frigida nec patulos umectant [Orig: humectant] flumina campos,
Nec rigat effusis umidus imber aquis.
Finitimos lauri montes, oleaeque coronant,
Nulla sed e raris decidit umbra comis.
His quoque non ventis, non huic assuevimus aurae,
Semper iners tepido spirat ab axe Notus.
Vastaque percurrant sine nube tonitrua caelum,
Et rapido Titan excoquit igne fretum.
Haec mihi narrabant, (memini) quae vera negabam:
Omnia nunc credo, postmodo cautus ero.
Nec mihi quis toties sedem mutare, nec ultra
Suaserit ignotis vivere litoribus [Orig: littoribus] :
Quaeque sibi placeat regio: bis munera frugum
Fertilis hic magno fenore [Orig: foenore] solvat humus.
Fetibus [Orig: Foetibus] arboreis sit nulla beatior ora:
Hos Pallas campos, haec iuga Bacchus amet.
Ista iuvent alios: ego nostro gratulor orbi,
Moenus ubi fluvio proluit arva suo.
Quaque venit, laeto vestitos palmite colles
Separat, et liquida semper abundat aqua.
Moenus ab aurora per pinguia culta volutus:
Illic temperies viribus apta meis.
Sol licet aestivos propior super ingerat ortus,
Sicca vel Icarius torreat arva Canis:


page 64, image: s041


Frondea secretae praebent umbracula silvae [Orig: sylvae] ,
Prataque muscosis fontibus uda sonant.
Parturit et flores tellus, fessisque per aestum
Lenis ad irriguas aura medetur aquas.
O nemus! o valles gelidae: quater ille beatus!
Quem sopor argutas opprimit inter aves.
Non illi venis ardor sitientibus haeret,
Candida nec mutat fervidus ora calor.
Ast ego, si quando patriam, si quando revisam,
Fuscus et ardenti Sole perustus ero.
Nec tamen ulla movent mutati damna coloris,
In terris nulla est, cui placuisse velim:
Dummodo succensos febris non occupet artus,
Nec tener in flammas corporis umor eat.
Quam vellem colles tacitus reptare salubres,
Et mea sub viridi rura videre iugo!
Errat, divitias si quis miratur inanes:
Iugera sat culti pauca tenere soli.
Post obitus, miseri cum lux brevis occidit aevi,
Pondera nil auri divitis ampla iuvant.
At si quis musas, parvo contentus, amavit,
Ille, vel invita morte superstes erit.
Tu quoque, quem veterum sanguis commendat avorum,
Despice magnificas, nos imitatus, opes.
Et mecum umbrosis, quoties sinit aestus, in hortis
Incipe iam lauri fronde ligare comam.
Et rerum causas [Orig: caussas] , et finem quaere bonorum,
Labraque Castalio docta liquore riga.
Haec tibi sub murto [Orig: myrtho] residens florente canebam,
Ut scires animi vota, Stibare, mei.


page 65

I pede felici, quo te vocat ardua virtus,
Naturae pereant ne bona tanta tuae.

AD CAROLUM CLUSIUM A. [Abbr.: AMICUM] Recusatio Laureae coronae sibi ab illo donatae ac transmissae. Elegia XII.

Clusi, quid viridi cingis mea tempora lauro?
Non sunt ingenio mollia fata meo.
Tu mihi vel murti [Orig: myrthi] nectas e fronde coronam,
Vel caput hoc circa maesta [Orig: moesta] Cupressus eat.
Non me Pierides, Clusi, fecere poetam,
Non Aganippeae lucidus umor [Orig: humor] aquae.
Sed dolor, et lacrimae, saevique Cupidinis ignes,
Tristis et ad rigidas saepe querela fores
Molle prius (memini) spernebam carmen, et umbram,
Innocuisque diu vatibus hostis eram.
Ut facerem versus, dilectae cura puellae
Impulit: et studii praemia magna tuli.
Praemia, quae vincunt gemmas, et munera regum,
Quicquid et in lato nascitur Oceano.
Nunc procul a domino, miseri solacia [Orig: solatia] luctus
Maesta [Orig: Moesta] cano surdis carmina litoribus [Orig: littoribus] .
Desine velle meos lauro redimire capillos,
Desine: temporibus convenit illa tuis.
Ast ego, quod teneros semper colo mitis amores,
Serta coronata murtea [Orig: myrthea] fronte geram.


page 66, image: s042


Salve arbor, salve Hesperiis celeberrima silvis [Orig: sylvis] ,
Frigida quam patriae non habet ora meae.
Atque untinam velles nostris quoque crescere ripis,
Qua secat obliquo Cynthius amne solum:
Non magis optarim sacras mihi surgere Citros,
Grata nec arenti punica mala siti.
Summa petant alii: murtum [Orig: myrthum] veneramur amantes.
Si mereor, crines ambiat illa meos.

P. LOTICHII SECUNDI ELEGIARUM Liber tertius.

AD IOANNEM DE SYLVA LUGDUNENSEM. De infelici suo ex Gallia reditu, cum omnia arderent bello civili. Elegia I.

Sol iter emensus longum revolubilis anni,
Aurea Phrixeae [Orig: Phryxeae] terga premebat ovis.
Iamque novis tepidas Zephyris mulcentibus auras,
Cesserat adventu squalida veris hiems [Orig: hyems] .
Cum fugiens duri, Sylvane pericula Martis,
Linquebam patriae moenia celsa tuae.


page 67

Moenia, quae placidis Arar interlabitur undis,
Et Rhodani magnas non minor auget aquas.
Arma prius tuleram, sed tunc pia causa vetabat,
Regia posthabito Caesare castra sequi.
Et quaecumque [Orig: quaecunque] foret belli fortuna timebam,
Nec dubiis poteram rebus habere fidem.
Temporis illius miseranda subibat imago,
Aspera quo passus vincula nuper eram.
Martius occiduam qua spectat Narbo Pyrenen,
Siccaque caeruleus litora [Orig: littora] findit Atax.
Adde, quod et dulci patriae tangebar amore,
Exspectans [Orig: Expectans] studiis otia [Orig: ocia] parta meis.
[Gap: missing text]
Protinus Allobrogum celsas in finibus Alpes,
Horridaque emensi lustra, nivesque sumus.
Contigimusque lacum, Rhodanus qua spumifer exit:
Sed glacie tectis tunc piger ibat aquis.
Inde per intonsi nimbosa [Orig: nymbosa] cacumina Iurae,
Venimus ad ripas, Arela curve [(perhaps: Arelas curva [metrisch eigentlich falsch])] , tuas.
Omnibus inque locis, fulgentibus obvia signis,
Vidimus Helvetiis agmina missa iugis.
Non illic colit arva Ceres, non consitor uvae,
Nemo peregrinis mercibus auget opes:
Incola contentus parvo, nec fallere doctus,
Gaudet in herbosa pascere valle pecus,
Lacque novum semper, pressique coagula lactis,
Dulcia fecundi [Orig: foecundi] munera ruris habet.
Iamque propinquabam Rheni spumantibus undis,
Ille suo fessos amne levabat equos.


page 68, image: s043


Iam procul aerios montes, procul alta videbam
Templa Palatinis conspicienda iugis.
Ergo salutabam loca nota, Deosque locorum,
Et Nicri colles, Pieriamque domum.
Mille pererrabant tacitam mihi gaudia mentem,
Ante oculos patriae cum foret ora meae.
Et velut, Ioniis cum navita fessus ab undis
Post duo natalem, lustra revisit humum,
Laetitia [Orig: Laeticia] exsultat [Orig: exultat] , caraeque dat oscula terrae,
Exilii recolens taedia longa sui:
Sic ego, fortunae tot tempestatibus actus,
Mollia concipiens otia [Orig: ocia] , laetus eram.
Cum mihi fama volans inopinos rettulit hostes
Castra super ripas, Moene, locasse tuas.
Deletasque acies, et totas funditus urbes
Ignibus eversas procubuisse solo.
Quid loquar ereptos profugis cultoribus agros?
Praediaque ad dominos non reditura suos?
I nunc, finge animo reditus, finemque malorum,
Teque puta casus exsuperasse tuos.
Exul, inops erro, nec honore carentia mortis
Matris adhuc licuit busta videre meae.
Ah, melius Rhodani summersus [Orig: submersus] in amne fuissem,
Naufraga cum tumidis fluctibus hausta ratis.
Insonti melius caput a cervice recisum
Vidisset medio Narbo iacere foro.
Quot mala finissem leto [Orig: letho] , si dura tulissent
Astra feri Martis, falciferique Senis?
Ire per extremas gentes libet, ire per undas.
Et patriam ignoto quaerere in orbe novam.


page 69


Non ego, Moene pater, quae te sperare iubebam,
Suspendam ripis munera vota tuis.
Namque (recordor enim) cum bella perosus abirem,
Per tua cornipedi flumina vectus equo:
Moene vale, dixi, reducem si numina sistent
Me tibi, si niveus fulserit ille dies,
Hunc tibi cum geminis voveo calcaribus ensem,
Quae vetus ad liquidas quercus habebit aquas.
Nunc inhonoratus nullis celebrabere donis:
Heu, desiderii somnia vana mei!
Sic etiam vobis olim, Sperchiades undae,
Aeacidae Peleus voverat ipse comam.
Voverat ipse quidem Peleus: at caerula [Orig: cerula] mater
Vidit in Iliaca funus Achillis humo.
Sed procul a nobis hic sit timor, et mea saltem
In patriis olim sedibus ossa cubent.
Quodque negant vivo superi, post fata rependant:
Sic, o, sit cineri paxque quiesque meo.

AD ERASMUM NEUSTETER, COGNOMENTO STURMER EQUITEM FR. [Abbr.: FRATREM] De rep. [Abbr.: ?] aquarum, et nova sua peregrinatione. Elegia II.

Dum te rura tenent densis circumdata [Orig: circundata] silvis,
Coccius herbosis, qua fluit uber aquis.


page 70, image: s044


Postque tot exhaustos bellique, viaeque labores,
In solis gaudes sic habitare locis.
Me nemus Hercynium, fortunatique recessus,
Umidaque [Orig: Humidaque] oblectant stagna salubris aquae.
Hic domus, hic fesso patria est, requiesque malorum,
Degere natali dum vetat hostis humo.
Non comites Musae nobis, non carmina desunt,
Ingenium superest, cetera [Orig: caetera] victor habet.
Blandaque crescentes solantur balnea curas,
Et sopor, et calidi fontis amicus Amor.
Insuper accedunt veteresque novique sodales,
Vita quibus concors, et sine labe fides.
Hic quoque dulce meae decus, et spes una iuventae,
Lassa fovet tepidis membra Stibarus aquis.
Mutua qui placidae componens foedera pacis,
Dum studet armatos conciliare duces:
Vectus equo lateris resoluti perdidit usum,
Paeoniae nequeunt reparare manus.
Nunc colit ardenti fumantes sulphure lymphas [Orig: limphas] ,
Tabificum pellat si liquor ille malum.
Caeruleae [Orig: Coeruleae] ambustis erumpunt faucibus undae,
Corpora quae medico languida rore levant.
Sive laborantes quatit aeger anhelitus artus,
Sive tremit nervis pars labafacta suis,
Arida seu venas urit sitis, horrida labes
Viscera suffusis cum tumefecit aquis:
Nympharum sacro quaeras a fonte salutem,
Paeoniam simplex afferet umor [Orig: humor] opem.
Non tamen his me fata diu consistere terris,
Optataque sinent commoditate frui.


page 71


Nuper enim placida cum membra quiete levarem,
Fusus in herbosa, ruris amator, humo
Astitit in somnis (nec me sopor altus habebat)
Et pede percussum surgere iussit Amor.
Surge quid in solis (inquit) teris otia [Orig: ocia] silvis [Orig: sylvis] ?
Te manet Euganei terra beata soli.
Maior ubi, calidis Aponusque salubrior undis
Fumat, Hamadryadum Naiadumque domus.
Et pater Eridanus, Phoebo gratissimus amnis,
Adriacum liquidas in mare volvit aquas,
Unde pedem referens, Musarum dotibus auctus,
Cincta triumphali tempora fronde geres.
Haec amor: et tenues sum somno fugit in auras,
Faustaque concentu signa dedistis aves.
Ibimus, et gelidas, duce te, superabimus Alpes:
Tu modo promissis adde, Cupido, fidem.
Vos patrii salvete Lares, salvete sodales [(transcriber); sic: sodoles] ,
Et soror et frater tuque Dimare vale.
Vobis parta quies, de me Deus auctor [Orig: autor] amoris
Viderit, auspiciis mens favet ipsa suis.

AD GUILIELMUM RONDELETUM. In obitum Callirhoes, puellae formosissimae. Elegia III.

Sic mihi tristitiam video, luctumque perennem:
Iam Dominae properant ultima fata meae.


page 72, image: s045


Parce laboranti mors immatura puellae,
Parce precor: leto [Orig: letho] me trahit illa suo.
Illius occasu terras, hominesque relinquam,
Et sequar ad manes, Elysiumque nemus.
Rondelete vale, si quae revalescere posset,
Iam foret auxiliis salva puella tuis.
Nam quis te melius [Gap: missing text]
Aut citius docta leniat arte malum?
Sed nihil invito medicamina numine possunt,
Heu mihi, plus herbis mors valet atra tuis!
Fallere quis possit (quamvis procul absit) amantem?
Absumus, et Dominae scimus adesse necem.
Non mihi fama venit lacrimosi nuntia [Orig: nuncia] luctus,
Avia nec maestum [Orig: moestum] praecinit omen avis.
Somnia me terrent, simulacraque functa sepulcris,
Umbraque sopito quae volat ante torum [Orig: thorum] .
Umbra mihi toties quae se miserabilis offert,
Obscura quoties omnia nocte silent.
Quin etiam nuper vigilantem nocte serena
Terruit, ad lecti visa sedere pedes.
Cumque ego clamarem demens, animamque rogarem,
Per thalami clausas fugit imago fores.
Occidit, ah frustra celare paratis amici,
Occidit, et secum spem tulit illa meam.
Spes erat, infelix virgo, si salva fuisses,
Tecum legitimi foedus iniri tori [Orig: thori] .
Iam tibi, quos gereres cultus nova nupta, parabam,
Quaeque tuas posset gemma decere manus.
Nec minus ex animo tu me venerata colebas,
Mente fovens sancti gaudia coniugii,


page 73


Et (memini) cum te facerem, pulcherrima [Orig: pulcerrima] , certam,
Iusta foret longae quod mihi causa [Orig: caussa] viae.
Te mihi venturam comitem iurare solebas,
Solamen cunctis dulce futura malis.
Horrida nec Boreae metuebas frigora, quamvis
Ossibus haereret febris anhela tuis.
Ergo etiam manes tibi nunc comes ipse sub imos,
Si liceas iunctis passibus ire velim.
Nec tristes Erebi furias, noctemque profundam,
Nec cava sulphureis stagna vererer aquis.
Sed neque tu manes alti colis aetheris haeres,
Nec mihi fas ultro te super astra sequi.
Donec ab his tenebris regionibus inferat illis
Et Deus, et dulcis nos miseratus amor.
Interea quodcumque [Orig: quodcunque] meos accedet ad annos,
Maestus [Orig: Moestus] , ut amissa compare turtur, agam,
Degere fert animus solis in montibus aevum,
Quo ferat humanos semita nulla pedes.
Illic verba querar sensus motura ferarum,
Et nomen tota nocte vocabo tuum.
Nec rami virides, nec me teget herba iacentem
Florida, nec puro fonte levabo sitim.
Sive bibam, liquidas turbabo fletibus undis:
Sive cubem, nullo caespite [Orig: cespite] fultus ero.
Tu quoque, si veterum memor est et pulvis amorum,
Occurras oculis saepe videnda meis.
Saepius in somno redeat tua dulcis imago,
Fidaque tangendas praebeat umbra manus.
Quid precor imprudens? non fas ita velle, piumve est
Otia [Orig: Ocia] sint cineri, sit sopor usque tuo.


page 74, image: s046


Et tumulum murti [Orig: myrthi] virides, et amaracus ornet,
Et sedeat custos ad tua busta Venus.

AD GEORG. [Abbr.: GEORGIUM] SABINUM. De Patavii celebritate, et studiis suis. Elegia IIII.

Tu licet in patria, post bella, gravesque labores,
Mollia securis otia [Orig: ocia] rebus agas:
Eloquioque potens, et opum successibus auctus.
Illustres scriptis Caesaris acta tuis.
Ut Viadrus, riguos dum praeterlabitur hortos,
Ad tua mirantes carmina sistat aquas:
Non tamen (ut credo) memori tibi corde, tot annis,
Excidit Euganei cura, Sabine, soli.
Sed desiderium superest, veterumque locorum
Dulcis adhuc oculis haeret imago tuis.
Et modo Medoacum, celeri modo puppe videris
Adriacum solito carpere more fretum.
Nunc subeunt Aponi fumantes sulphure lymphae,
Inque Antenoriis proxima templa iugis.
Et Zephyro gaudens Arquatum molle salubri,
Quaeque rigat liquidis arva Pluicus aquis.
Adde tot egregias animas, tot candida vatum
Pectora, constanti quae tibi mente vigent.
Iam tibi se Bembus, iam se Diis proximus offert
Frastorius Bembo par in honore suo.
Et cum Flaminio puri Naugerius oris,
Arbiter intactae cultus uterque lyrae.


page 75


Molsaque praecinctus murto [Orig: myrtho] , quem sede piorum
Almus inexhausto nectare pascit Amor.
Atque alii, quibus hic olim comes ire solebas
Aonas in montes, Castaliumque nemus.
Forsan et haec inter nostri tibi mutua cura est,
Quidque sedens Veneto litore [Orig: littore] , quaeris, agam.
Scilicet hic obitus rerum contemplor, et ortus,
Et quibus e causis [Orig: caussis] ordine cuncta fluant.
Et disco, quicquid medicos mare gignit ad usus,
Quicquid et omnifero terra benigna sinu:
Saepe iuvat Solem gelida vitare sub umbra,
Multaque de plantis, arboribusque loqui.
At me praecipue felix delectat Hyacus,
Et platanus manibus consita Bembe tuis.
Nam platanum Bembus, patriae non immemor, olim
Transtulit e campis Sicelis Henna [Orig: Enna] tuis.
Saepe levi remo Venetas lustrare paludes,
Saepe libet totos ducere rure dies.
Solarique aestus in gramine, sicubi forsan
Laurus odoratas explicat alta comas.
Illic Arquatum quacumque e rupe saluto,
Et veneror cineres, culte Petrarca [Orig: Petrarcha] , tuos.
Tunc simul ad calidas Aponi descendimus undas:
Nec piget Asphodelam vespere ferre domum.
Hinc traho (quam longa est) abeuntem carmine noctem,
Dum sopor occlusas excubat ante fores,
Carminibus solor casus patriaeque meosque,
Abstergens maesta [Orig: moesta] lumina saepe manu.
Sic mihi flos aevi, sic dulcis carpitur aetas,
Labitur, et tacito clam fugit illa pede.


page 76, image: s047


Interea tamen instat Amor, nec pulsa recessit
Ossibus haec pestis perniciesque meis.
Nec ratio valuit saevas evincere flammas,
In summa quamvis legerit arce locum.
Ergo ego sustinui, primo sub flore iuventae,
Horrida difficili tempore castra sequi.
Oceani metas vidi, litusque [Orig: littusque] remotum,
Qua Libyam nostro separat orbe fretum.
Mille fatigatus rerum discrimina vici,
Saepe graves aestus, frigora saepe tuli.
Unius haud possum superare Cupidinis ignes,
Nec desideriis fortior esse meis.
Ite procul Musae, laurique, hederaeque valete,
Huttenus patriae quas tulit ante meae.
Carmina nil prosunt, non si mihi talia Phoebus
Praescribat moriens qualia cantat olor.
Nec mediae curant Aponi mea vulnera lymphae,
Ulla nec Euganeis quae viret herba iugis.
Haec satis est tenera murti [Orig: myrthi] cecinisse sub umbra,
Desine nunc Erato plura: Sabine vale.

AD GUILIELMUM RUGERIUM COMPATREM. De novo Amore. Elegia V.

Altera post hiemem [Orig: hyemem] , Rugeri, vertitur aestas,
Alteraque aestatis terga fatigat hiems [Orig: hyems] ,
Immatura meae cum flevi fata puellae,
Et desolati frigida regna tori [Orig: thori] :


page 77


Testis Sorga mihi, latisque Druentia ripis,
Qua Rhodano cursus iungit uterque suos.
Illic constitui tumulum, manesque vocavi,
Et sedi multos ante sepulcra dies.
Promisique fidem cineri, sine amore futurum
Funeris extremum tempus adusque mei.
At nunc rursus amor veteres mihi suscitat ignes,
Rursus atrox saeva me face torret amor.
Parcite felices animae, tuque optima virgo
Parce, nec ultores invocet umbra Deos.
Acceptum quodcumque [Orig: quodcunque] potest gratumque sepultis
Accidere, exsequiis [Orig: exequiis] contigit omne tuis.
Quod superest (quoniam nihil est velocius annis)
Gaudeat, ut digna est, flore iuventa suo.
Pace tua liceat funestam ponere vestem,
Murteaque [Orig: Myrtheaque] ornatis reddere serta comis.
Appennine pater, vacuas qui tollis in auras
Ilicibus cinctum, iuniperisque caput.
Aemiliaeque videns oram camposque iacentes,
Nobile Felsineae despicis urbis opus.
Tu mihi curarum consors, testisque laborum,
Tu viridi servas gaudia nostra iugo.
Hic mea lux patriis in collibus exigit aevum,
Lanigerum pascens ruris alumna pecus.
Illa meos rapuit sensus, animumque, quod omnes
Euganei Nymphae non potuere soli.
Illius in solis quaero vestigia silvis,
Grataque posthabitis urbibus arva colo.
Dicite custodes pecoris, nemora alta tenentes:
Ecqua sub hoc servat monte puella gregem?


page 78, image: s048


Dicite lassatos quo fonte refrigerat artus?
Quas silvas [Orig: sylvas] , medio quae subit antra die?
Haec ego. Tum ripas monstrat mihi rustica pubes,
Qua Panarus liquido praenatat arva pede.
Ille fatigatis gratus pastoribus amnis:
Huc potum saturas lux mea ducit oves.
Hic oculis primum tulit obvia lumina nostris,
Lumina quae radiis aemula Solis erant.
Quid referam, quoties noctem per inhospita ducam,
Si queat aerumnis esse benigna meis?
Illa sed (ah simplex) humanis invida votis,
Virginei mavult esse puella chori.
Impatiensque viri castis se devovet aris,
Vittaque flaventes iam ligat alba comas.
Vidi ego, cum roseos nigris mutaret amictus,
Et tunicam magnos poneret ante Deos.
Et consanguineas, dulci cum matre, puellas
Linqueret, a templis non reditura domum.
Me miserum, poterone pati, poterone mederi?
Non potero, tantis mens stupet aegra malis.
Quid non carminibus, quid non temptavimus [Orig: tentavimus] herbis?
Irrita vis herbis, carmen inane fuit.
Ipse pater vatum dulci non attulit ullam
Bochius eloquio, non Amasaeus opem.
Appennine vale: tuque o dulcissime rerum
Compater, has curas, et mea damna leva.
Tu quoque, seu Panarus gaudes de more vocari,
Amnis ab aeriis orte cacuminibus:
Nobile seu flumen Scultenna libentius [Orig: lubentius] audis,
Seu quodcumque [Orig: quodcunque] iuvat nomen habere, vale.


page 79

AD HILARIUM CANTIUNCULAM. De peste Patavina, et obitu Danielis Stibari. Elegia VI.

Euganeam serpunt contagia dira per urbem,
Medoaci vitreas linquere tempus aquas.
Seu canis Erigones corruptas polluit auras,
Seu lacus, et multa pingue palude solum.
Semina seu labis nostros fugientia sensus
Putris ab infecta detulit Auster humo.
Causa [Orig: Caussa] latet, sed pestis atrox crudescit in horas:
Demens heu Patavi quisquis in urbe manet.
Tu quoque quid cessas dubios evadere casus,
Dum licet, et celeri sospes abire fuga?
Non tamen, ut dominam, spreta pietate, relinquas,
Neu cadat immodico lapsa timore fides.
Turpe erit immeritam te propter flere puellam,
Quae tibi ius animi credidit omne sui.
Non tu saevus in hoc, nec fas mihi credere tantum,
Usque adeo vates convenit esse pios.
Ergo sive leges Citriis, murtoque [Orig: myrthoque] virentem,
Benaci melior qua fovet aura lacum,
Sive Athesis ripas, ubi desinit Itala tellus,
Abdua sive tuas, sive Timave tuas,
Seu iuvat Eridani lustrare binominis urbes,
Aut longam curvi Tibridis ire viam:


page 80, image: s049


Quo te cumque [Orig: cunque] pedes ducent, quocumque [Orig: quocunque] voluntas,
Sit comes, et collo pendeat illa tuo.
Nec tibi secretis casa sordeat horrida silvis [Orig: sylvis] :
Omnia ab immunda sint modo tuta lue.
Me domus Aonidum tenet, ac patria incluta [Orig: inclita] vatum
Felsina tristitiae [Orig: tristiciae] conscia sola meae.
Felsina, quam leni perlabitur agmine Rhenus,
Appenninigenas nobilis inter aquas.
Candida pax habitat, nec terra salubrior ulla est,
Arida dum sitiens excoquit arva Leo.
At mihi nulla quies, nec cum se condit in undas,
Nec cum Sol versis mane recurrit equis.
Iam novies caelo fulsit nova Luna sereno,
Lumina dum somni munere fessa carent.
Non mihi saevus amor, non torridus officit aer,
Hausta nec incauta dira venena manu.
Tu studium, lususque meos, tu gaudia vitae
Omnia fregisti morte, Stibare, tua.
Testor honoratos manes, umbramque recentem,
Quique meos luctus Diique, animaeque vident,
Funere me nullo tantum cepisse dolorem,
Nec frater gelida cum tegeretur humo.
Nec cum longaevos (pietas ignosce) parentes
sustulit, exstincto [Orig: extincto] lumine, nigra dies.
Iam tenues pallent, egesto sanguine, venae,
Sucus [Orig: Succus] et in lacrimas corporis omnis abit.
Nec minus accensus febris depascitur artus,
Oraque continua torret anhela siti.
Nec gemitu caelum prodest implere nec ullos
Vota Deos, anima deficiente, movent.


page 81


Quandocumque [Orig: Quandocunque] igitur, fato perculsus amici,
Pones Felsinea maestus [Orig: moestus] in urbe pedem:
Magna licet cogant properare negotia [Orig: negocia] Romam,
Aut petere Etrusci [Orig: Hetrusci] litora [Orig: littora] curva maris:
Ad tumulum tamen ante veni, manesque saluta,
Florida nec cineri serta, rosasque nega.
Tum sociis, imo suspirans pectore, dicas:
Huic desiderium causa [Orig: caussa] perire fuit.

IN OBITUM DANIELIS STIBARI. Elegia VII.

Dum fugat exoriens umentes [Orig: humentes] Lucifer umbras,
Et tremulo Venetas lumine spargit aquas.
Alcyonumque [Orig: Halcyonumque] sonant maestus [Orig: moestus] freta mane querelis,
Quas dolor ante alias nunc quoque tangit aves.
Hic ego, qua pelago Phaetontius influit amnis,
Carmina morte tua pauca, Stibare, canam.
Qualia sub densis, hoc ipso in litore [Orig: littore] , ramis
Heliades fratri concinuere suo.
Ergo age, seu liquidum colis aethera, sive quietas
Heroum sedes, Elysiumque nemus:
Solis ad occasum dum flemus Solis ab ortu,
Huc ades o vati nobilis umbra tuo
Non ego maiorum laudes, ac facta tuorum
Persequar, aut culti iugera parta soli.
Nec loquar exhaustos ineunte aetate labores,
Dum sors indignum versat acerba caput.


page 82, image: s050


Illa mihi Divae melius Libethrides [Orig: Libetrides] olim
Incluta [Orig: Inclita] per terras, et freta lata ferent.
Nunc dolor includit vocem, nec amabile quicquam
Suggerit ingenio Musa vocata meo.
Iamque rubescenti tollit iubar aequore Titan,
Inque solum radios inicit orta dies.
Ergo ubi permensus caelum Sol occidit, idem
Purpureo vestit lumine rursus humum.
Nos, ubi decidimus defuncti munere vitae,
Urget perpetua lumina nocte sopor.
Heu spes fallaces! sic me tot fluctibus actum
Deseris in tantis, magne Stibare, malis?
Te duce, per montis iuga celsa biverticis ibam,
Otia [Orig: Ocia] praesidio iussus amaro tuo.
Et memini quamvis crudeli plurima bello
In propriis esses passus acerba bonis,
Invalidumque latus traheres maerore [Orig: moerore] peresus,
Hausissetque tuas insuper ignis opes.
Me tamen haec inter secura mente iubebas
Phoebumque et Musas, eloquiumque sequi.
Nunc tecum mea vota leves abiere per auras,
Nunc mea spes omnis funere fracta tuo est.
Deliciisque animi tota de mente fugatis,
Cogor in extrema vivere tristitia [Orig: tristicia] .
Qualiter hibernae [Orig: hybernae] dum sentit frigora Brumae,
Albus ad Eridani flumina maeret [Orig: moeret] olor.
Defluit ex oculis uberrimus umor [Orig: humor] , et olim
Liquitur Alpinis nix resoluta iugis.
Sic madet uda salix, aut vitis, vere tepenti,
Lucida cum scisso palmite manet aqua.


page 83


Nec lacrimis cessant tabescere lumina, quamvis
Arida Sol medio torreat arva die.
Pergite iam Musae, tenues cum contrahit umbras
Phoebus, et ex aequo lustrat utrumque fretum.
Nunc paulo maiora canam, dum saeva quiescunt
Aequora, nec querulis obstrepit aura modis.
Vidimus excisas imis a sedibus urbes:
Lata cadaveribus vidimus arva tegi.
Testis Moenus erit, testes Pegnessides undae,
Testis et volvosae rector Aissus aquae.
Quos ibi per casus, per quae discrimina rerum,
Ausus es ad magnos ire, Stibare, duces?
Dum caput obiceres [Orig: objiceres] cunctis sublime periclis [Reg: periculis] ,
Foedera si posses firma referre domum.
Quod nisi dissidiis mens regnum laeva fuisset,
Munere pax esset conciliata tuo.
Altaque nunc starent intactis oppida muris,
Floreretque opibus terra beata suis.
At tibi post obitus quae merces digna laborum,
Quae satis ampla tuae praemia laudis erunt?
Nil prosunt fletus, non si lapsurus in aequor
Eridanus lacrimis cresceret ipse meis.
Ipsa etiam natum Clymene Iovis ignibus actum,
Hic olim celsis flevit in aggeribus.
Flevit Lampetie, flevit Phaethusa [Orig: Phaeetusa] iacentem,
Cortice cum vidit mater utramque tegi.
[Gap: missing text]
Nec superas rediit Phaeton revocatus in auras,
Et tamen aetherea stirpe creatus erat.


page 84, image: s051

Sparge puer virides, Heroum insignia, lauros,
Et dic: has cineri spargo Stibare tuo.
Ut gerit aeternos formosae frondis honores
Laurus, et umbrosas explicat alta comas:
Sic viret, et caelo te gloria laudibus aequat,
Gloria, quae cineres excubat ante tuos.
Spiritus e tenebris translatus in arva piorum
Vivit, et aeternae munera lucis habet.
Illic se patitur contingi lumine claro
Supremi suboles plena decore patris.
Vera patris suboles, nostrae fons ille salutis,
Cuius inexhaustas gratia fundit aquas.
Ille beatam animam dulci solatur amore,
O, qui nostra suo crimina rore lavat.
Surgamus, lux prona fugit, deferbuit aestus,
Cogit et invitum Luna redire domum.
Sit tranquilla tibi requies, spesque inscia luctus,
Iamque vale: manes subsequar ipse tuos.

AD ORTOLPHUM MAROLTUM. De secessu suo et oblectationibus ruris. Elegia VIII.

Ignea dum rapidis ardet fervoribus aestas,
Solaresque premunt terga Leonis equi.
Ecquid in Hadriacis, Ortolphe, paludibus, ecquid
Lentus adhuc Veneta ducis in urbe moram?


page 85


Me secreta tenet frondoso villa recessu,
Villa racemiferis undique cincta iugis.
Compater, et Marius comites, aestiva suppelex,
Rura dapes, umbram dat nemus, amnis aquas.
Finitimus illum pater Appenninus ab antris
Ire iubet, culti laeta per arva soli.
Nomen aquae Panarus (sic praesens nuncupat aetas)
Scultennam veteres, qui meminere, vocant.
Illius in ripa, sub opaca valle calores
Mobilis afflatu temperat aura suo.
Mane novo densos indagine claudere montes,
Exortoque iuvat Sole redire domum.
Umbra diem reliquum studio traducit inerti,
Et sopor in viridi, ruris amicus, humo.
Vina puer gelidis Trebiana refrigerat undis:
Felsineus nobis illa ministrat ager.
Interea veteres cantu solatur amores
Candidus arguto cum Corydone Micon [Orig: Mycon] .
Percussaeque nova resonant dulcedine silvae [Orig: sylvae] ,
Et dociles circum nos imitantur aves.
Forsan et Euganeis tu nunc in collibus erras,
Qua propriam Zephyrus gaudet habere domum.
Floribus, et foliis, variisque coloribus herbas
Illic, et fruticum colligis omne genus.
Ingenitasque illis vires ostendis et usum,
Quid Thyma, quid Cistus, quid Melilotus [Orig: Melilothus] agant.
Quid rosa, purpureum qua plena pudoris honorem
Pandit, et ad liquidas natus Acanthus aquas.
Vosque Chelidoniae, tuque o, quae Solis amati
Observas nitidos pallida semper equos.


page 86, image: s052

Inde per angustos vitreo de vase canales,
Suppositus liquidas elicit ignis aquas.
Dumque potestates aperis, viresque latentes,
Carmina ceu puris fontibus hausta fluunt.
Qualia Flaminius primo cantavit in aevo,
Ad salices residens, Mesule curve, tuas.
Qualia Molsa tener, pharetrati miles Amoris,
Cui moriens dulci gutture cedat olor.
Odi ego, qui vastis torrens exaestuat undis:
Qui fluit exiguo murmure rivus, amo.
Leniter, et nullo strepitu, quem laeta rigantem
Gramina, formoso Naiades ore bibunt.
Nec rapido siccat canis Erigoneus aestu,
Saeva nec effusis imbribus auget hiems [Orig: hyems] .
Vive memor nostri, seu te sinus urbis aquosae,
Sive Aponi Nymphae, Medoacive tenent.
Orat idem Marius, iamque auctus prole virili
Compater, in nostris Faunus uterque iugis.
Cetera [Orig: Caetera] praesentes, ubi cum pluvialibus haedis
Afferet Autumnum Pleias orta: vale.

AD IOANNEM SAMBUCUM PANNONIUM. Cum gravissimo morbo laboraret Bononiae. Elegia IX.

Fata vocant, Sambuce, tuum, manesque, sodalem,
Iam tenebris oculos nox tegit atra meos.


page 87


Te curare decet supremum mortis honorem,
Inque peregrino solvere iusta solo.
Ne sine desertis cineres habitare tenebris,
Ossa nec immundo clausa iacere situ.
Ante fores templi, nudoque sub aethere, tellus
Accipiat gremio frigida membra suo.
Nec tibi sit socii mors immatura dolori,
Nec venias madidis ad mea busta genis.
Me satis est multos iuvenem flevisse per annos,
Dum queror aetatis tempora dura meae.
Quin potius fessos oblecta carmine manes,
Instaurans culta funera maesta [Orig: moesta] lyra.
Pro quibus officiis, haeres abeuntis amici,
Accipe fortunae munera parva meae.
Non mihi sunt Baccho colles, oleisque virentes,
Praediave Aemiliis conspicienda iugis.
Tu veterum dulces scriptorum sume libellos
Attritos manibus quos iuvet esse meis.
Invenies etiam viridi quae lusimus aevo,
Dum studiis aetas mollibus apta fuit.
Illa velim rapidis sic uras carmina flammis,
Ut vatem ipse suis ignibus ussit amor.
Iamque vale, et tenera bustum superintege murto [Orig: myrtho] ,
Non poterit cineres illa gravare meos.

AD FRANCISCUM ROBERTELLUM. Cum Venetiis discederet.


page 88, image: s053

Elegia X.

Euganeos colles, Venetamque relinquimus urbem,
Natalis revocant dulcia rura soli.
Iam novies magnum complevit Cynthius orbem,
Purpureis toties astra remensus equis.
Dum procul a patria, belli terrore fugatus,
Mobilis, incertis sedibus, hospes ago.
Me Liger errantem, me Sequana dives, et ingens
Hospitio Rhodanus fovit, Ararque suo.
Nec semel incertum vitae praerupta Pyrene
Vidit, ad Hesperii litora [Orig: littora] curva maris.
Inde ferax Latium petii: tendensque per Alpes,
Frigus in aeriis rupibus acre tuli.
Nunc requies erroris adest, finisque laborum,
Post duo fas tandem lustra redire domum.
Urbs Venetum regina maris, mihi tempore longo
Culta, sed (heu) post hac non habitanda, vale.
Robertelle vale, servaque absentis amorem,
Qui maneat, dum nos dii superesse volent.
Quis mihi nunc ventos una passurus, et imbres,
Per iuga monstrabit nubibus aequa viam?
Non ego te quercus, et saxa videbo rotantem,
Cincte pruinosis spumifer Oene iugis.
Fert animus castos Benaci visere lucos,
Citria qui ripis gignit odora suis,
Et colles lustrare sacros, ubi Tyrius olim
Ire domum saturas vespere iussit oves.
Hinc Tarrum, Labrumque petam, quaque herbifer altis
Montibus inclusas Larius arctat aquas.


page 89

[Gap: missing text]
Et patriam Rheni Danubiique domum.
Sic ubi me sistet reducem sors prospera, nec tu
Inicies [Orig: Injicies] avidas mors prius atra manus.
Flumina cum silvis [Orig: sylvis] , et quae pater ante solebat
Contentus cultu, paupere, cura colam.

P. LOTICHII SECUNDI ELEGIARUM Liber Quartus.

AD IOACHIMUM CAMERARIUM PABEBERG. [Abbr.: PABEBERGENSEM] Elegia I.

Quae legis, unde ferant quaeris, Ioachime, salutem
Impariter iunctis condita verba modis.
Hinc, ubi Celtarum Belgas disterminat oris
Sequana, cui vitreas Matrona iungit aquas.
Spumifer et regis veterem circumfluit urbem,
Et bifido geminum verberat amne latus.
Forte rogas, quae sit rerum fortuna mearum:
Et procul his Musis numquid [Orig: nunquid] , ut ante, vacem?
Scilicet haec doctis quoniam favet artibus aetas,
Aonii suades numina fontis amem.


page 90, image: s054


Magna fuit quondam sacri reverentia vatis,
Inque pari pretio [Orig: precio] carmen, et auctor [Orig: autor] erant.
Carmina nunc tantum, si non sunt dura, leguntur:
Carminis auctori [Orig: autori] nullus habetur honor.
Non tamen Aonidum curam dimittere possum:
Ante vel incipiam non memor esse mei.
Nec minus et rerum causas [Orig: caussas] scrutamur, et ortas
A Sole, et Luna, sideribusque vices.
Atque valetudo qua sit reparabilis arte,
Quaeque iuvet radix, quaeque sit herba nocens.
Sed tua, quicquid agam, mihi semper inhaeret imago,
Pectore dum vivam non abitura meo.
In caput ante suum ripa labentur eadem
Undosus Ligeris, Sarmaticusque Tyras.
Ipse bibam sucos [Orig: succos] omnes e gurgite Lethes:
Ipse soporiferas, si modo dentur, aquas.
Non tamen ulla tui facient oblivia nobis,
O sacer Aonii dux, Ioachime, chori.
Ut careo vobis, digressus ab axe, peregit
Iam semel exactis mensibus annis iter.
Sive tamen propria tellus absconditur umbra,
Seu rosea Phoebus luce revisit humum.
Dum modo lustramus veteres, decora alta, ruinas,
Quicquid et in ripae margine campus habet.
Aut simul abruptos delamentamur amores,
Saepe recordantes, herbifer Albi, tui:
Omnibus interea te vox mea nominat horis,
Nominis usque adeo mentio grata tui est.
Sunt etiam dulces, qui te venerantur, amici,
Alloquiis quorum tempora saepe levo.


page 91

Praecipue patriae consors Beutherus, et idem
Doctus Apollineae plectra movere lyrae,
Qui nunc historiae campis spatiatur apertis,
Et docet ad certos cuncta locare dies.
Et spatia [Orig: spacia] annorum repetens ab origine mundi,
Per revoluta novum saecula [Orig: secula] carpit iter.
Dixerit haec aliquis prius edita [Orig: aedita] saepe, fatemur,
Scriptorum proprias quoque sequente vias.
E quibus ipse legens quae convenientia ducit,
Ante tamen positis omnibus, illa probat.
Quin etiam, multis quod inextricabile visum,
Explicat: et causas [Orig: caussas] , ut tueatur, habet.
Omnia quae memori dum versat pectore, Titan
Iam sua ter rapidis signa recenset equis.
Interea populos etiam lustravit, et urbes,
Et vaga Santonicum per mare vela dedit.
Addidit et fandi numerosas legibus artes,
Arma gravis tractans imperiosa fori.
Cum tamen a rerum cura maiora quievit,
Tempus in his studiis ponere dulce fuit.
Quid loquar, ut rebus gestis, dum taedia vitat,
Sic quasi diversis floribus ornet opus?
Acta voluminibus cognosces eruta priscis,
Multaque Pierides quae vetuere mori:
Quicquid et hoc aevo memorabile, pace, vel armis,
Vidit ab Oceano Phoebus utroque geri.
Non aliter cultos geniali vere per hortos,
Non species violis, non color unus inest.
Puniceasque nigris, croceas cingentibus albis,
Pulchrior [Orig: Pulcrior] est variis nexa corolla rosis.


page 92, image: s055


Haec tibi docta mei dono monumenta sodalis,
At mihi cur potius non tua mittis? ais.
Mollia saepe quidem deducere carmina tempto [Orig: tento] ,
Non tamen, ut puris auribus illa probem.
Sat mihi sit rigidas interdum fallere curas,
Solamenque mali praemia magna voco.
Haec tamen interea damus, ut cognoscere possis,
Non minus idcirco nos meminisse tui.
Atque utinam liquidas Ilmi residentis ad undas,
Sic opus in lucem nobile fatis eat:
Tempora quo fastis signata volubilis anni
Condit et imparibus sacra, diesque modis:
Sidera quo faciant discrimina temporis ortu,
Utque sub occiduas prona ferantur aquas.
Quasque vices rerum lustrans Hyperione natus,
Annua bis senis mensibus astra regat.
Sed nunc ingenium rapit in contraria luctus:
Et querula deflet publica damna lyra.
Sic tamen et requiem curis mordacibus affert,
Et pius est patriae vulnera flere dolor.
Ille gemit, celsae resonant lugubria rupes
Carmina, labentes sistit et Ilmus aquas.
Forsitan haec etiam tandem, post nubila, finem
Pessima mutatae sortis habebit hiems [Orig: hyems] .
Aonii rumpent tunc alta silentia vates,
Plectra metu quorum nunc, Ioachime silent.
Et quae destituit fugiens prius, orsa resumet
Musa, per assuetas rursus itura vias.
Sed quodcumque [Orig: quodcunque] sequens iterum trahet hora, ferendum est:
Ipse tamen sortis spe melioris alar.


page 93

Assidueque tuum, meriti non immemor umquam [Orig: unquam] ,
Nomen inoblito pectore dulce feram.
Tu quoque ne curam depone absentis, et huius
Muneris officium consule quaeso boni.
Atque aliquod rursus studii, Ioachime, recentis
Mitte, quod hic cupida mente legamus, opus.

AD PHILIPPUM MELANTHONEM. De obitu clarissimi viri Iacobi Micylli. Elegia II.

Flebilis a Nicro gelidum miraris ad Albim
Cur veniat passis Musa, Philippe, comis.
Nec praecincta gerat viridanti tempora lauro,
Vestis inaequales sed tegat atra pedes.
Scilicet hic lacrimis color est, et luctibus aptus,
Hic habitus maesti [Orig: moesti] pectoris esse solet.
Luna bis implevit crescentem cornibus orbem,
Bis radio verso condidit orbe suos:
Ex quo, Vangionum cultis digressus ab oris,
Liquisti patriae rura propinqua tuae.
Tristibus interea Lachesis nos dura fatigat
Casibus, et laetos non sinit ire dies.
Utque alios taceam, quos functos munere vitae,
Abstulit immiti [(transcriber); sic: imiti] Parca severa manu:
Ille, decus Phoebi, Musarum cura, Micyllus
Occidit, heu fallax, et breve vita bonum!


page 94, image: s056


Haec igitur meta est nostrorum summa laborum?
Hac miseri vates conditione sumus?
Tertia post actas Iani lux venerat Idus,
Quam tulerat fulcis Lucifer ortus equis:
Cum, velut occultas volvens sub pectore curas,
Imposuit tristi languida membra toro [Orig: thoro] .
Parva mora est, pectus quatit arida tussis anhelum,
Accensamque levant pocula nulla sitim.
Principio sucos [Orig: succos] tamen omnes ille perosus,
Insuetam medicae respuit artis opem.
Mox rapidis imos torreri febribus artus
Sensit, et angustas gutturis esse vias.
Heu mihi, nil artes serae iuvere medentum,
Artificum doctae nil potuere manus.
Ergo iaces, patriae decus, o clarissime vates,
Et Graiae, et Latiae gloria summa lyrae?
Nec potui, cum te premeret iam serior aetas,
Praemia pro meritis solvere iusta tuis.
Tu mihi quaerenti sacras per inhospita Musas,
Ad iuga monstrasti primus amoena viam.
Nam leve seu velles Elegis deducere carmen,
Seu magis Herois altius ire modis:
Sive lyram digitis percurrere, sponte fluebant
Molliter in numeros verba diserta tuos.
Ergo quod Aonii secretas fontis ad undas,
Plena puer, Phoebo pocula dante, bibi:
Longius et cultos Sophiae digressus in hortos,
Florida de lauro serta virenti tuli:
Me fateor debere tibi: cinerique rependam
Omnia, quae pietas suadet, amorque tuo.


page 95

Ante Nicer Ligeri, Rhodano miscebitur Ister,
Nec rapidus liquidas Rhenus habebit aquas:
Quam ventura dies, aut ulla redarguat aetas,
Effluxisse animo tot benefacta meo.
Nunc precor, has lacrimas, atque haec suspiria tantum,
Care parens, veri signa doloris habe.
Mox ubi fecundas [Orig: foecundas] mulcere Favonius auras
Coeperit, et gremium laeta resolvet humus:
Tunc flores ad busta novos, violasque recentes,
Semper odoratas veris habebis opes.
Sic quoties tumulo via proxima ducet euntes,
Incola seu faciat, sive viator iter:
Nullus erit, qui non repetens suspiria, dicat:
Sit requies cineri, paxque, Micylle, tuo.
Quin etiam, quam lata patet Germania, vates,
Passim morte tua carmina maesta [Orig: moesta] canent.
Qualia ramorum densa Philomela sub umbra
Concinit, aut moriens qualia tristis olor.
Te procul ad Viadri ripas lugebit ademptum [Orig: ademtum] ,
Gloria Castaliae prima Sabinus aquae.
Claraque percensens operum monumenta tuorum
Stigelius, dulces fundet ab ore modos.
Parque senex studiis, et par Camerarius annis,
Pauca, sed in laudes concinet apta tuas.
Vos quoque consortes patriae, mea turba, sodales,
Ausonis in gremio quos fovet ora suo:
Quorum flexibiles errant per tempora murti [Orig: myrthi] ,
Et lateri semper candidus haeret Amor:
Seu vada Medoaci colitis, seu Felsina mater
Praebet in Aemiliis otia [Orig: ocia] grata iugis:


page 96, image: s057


Fama per aerias cum nuntia [Orig: nuncia] venerit Alpes,
Flebitis argutae plectra tacere lyrae.
Heu, spes fallaces: et mens improvida vatum,
Qui stabilem vitae creditis esse moram!
Quid prodest totas hiberno [Orig: hyberno] sidere noctes,
Quid studiis longos continuasse dies?
Si tamen in tenebris opera interrupta iacebunt,
Musaque cum Domino paene [Orig: pene] sepulta suo est?
Vester honos agitur, mites Heliconis alumnae:
Vatibus a sacris hoc prohibete malum.
Tu quoque (nec dubito) numquam [Orig: nunquam] patiere Melanthon,
Scripta tot aeterna nocte, situque premi.
Ante meos oculos, imisque in sensibus haeret
Ultima digressus hora, Philippe, tui.
Quanta pium (memini) mulcebant gaudia pectus?
Quantus in amborum mentibus ardor erat?
Felix, ante obitus cui saltem fata dederunt,
Aspectuque tuo, colloquioque frui.
Scilicet haec secum durae solacia [Orig: solatia] mortis
Attulit ad manes, Elysiumque nemus.
Nec decet, aut fas est, nos illum flere sepultum
Amplius, et lacrimis ponere nolle modum.
Ille quidem dulces auras, et amata reliquit
Lumina, sub gelida contumulatas humo:
Fama tamen superest, et totum nota per orbem
Gloria, Castaliae quam peperere Deae.
Nec tua longa dies delebit scripta Micylle:
Iuris in ingenium mors habet atra nihil.
Adde quod ereptum terris, pietasque fidesque
Ante Deum caelo, sideribusque locant.


page 97

Non levis ambitio, non impius ardor habendi,
Nullus in elato pectore fastus erat:
Provida sed virtus, et flore nitentior omni
Candor, et innocua cum pietate fides.
Ipse ego quae vidi, referam, quaeque auribus hausi,
Solamen nostris dulce, piumque malis.
Iam mortis prope tempus erat, volucerque silenti
Pegasus Hesperias nocte subibat aquas.
Pegasus, unde sacri latices Aganippidos unda
Vatis, et occasus sideris unus erat.
Ergo ubi sensisset labi per viscera mortem,
Haec dedit in maesto [Orig: moesto] verba suprema toro:
Fata vocant, moriorque libens, valeatis amici,
Regia siderei me vocat alta poli.
At tu, Christe, nove qui nobis gaudia vitae
Reddis, et in supera das regione locum:
Huic abeunti animae placidam largire quietem,
Ne mihi sit pretium [Orig: precium] mortis inane tui.
Me liquor ille, tuo stillans e vulnere sancto,
Abluat, hos aestus, hanc levet ille sitim.
Dixit, et in tenues migravit spiritus auras,
Et placidus clausit lumina victa sopor.
Et quis adhuc dubitet, caelesti sede receptum,
Sidera sub pedibus celsa videre suis?
Illic aut obitus astrorum spectat, et ortus,
Quoque suum Phoebus tramite currat iter:
Aut cupido primae complexu coniugis haerens,
Fata senectutis narrat acerba suae.
Seque tot aerumnis gaudet, curisque solutum,
Amplius haud ullas posse timere vices.


page 98, image: s058


O ubi plena sacro manat torrente voluptas,
Verus ubi pleno fonte redundat amor.
Salve care parens, alti novus incola caeli,
Non mihi, qui genuit, care parente minus.
Tecum delicias, et gaudia nostra tulisti,
Quae nulli poterunt restituisse dies.
Haec ego, dum flentes, comitamur funus amici,
Flebilibus cecini pauca, Philippe, modis.
Plura dolor prohibet: Salve cultissime vates,
Inque beatorum pace, Micylle, vale.

IN NUPTIAS MARCI LUDOVICI ZIEGLERI, IURISCONSULTI, ET CATHARINAE REIFFSTOCKIN, VIRGINIS. Elegia III.

Si mihi praeteritae ver illud amabile vitae
Ingeniique forent libera iura mei,
Invida nec tacito confectum cura dolore
Cogeret aetatis tempora dura queri:
Forsitan argutas quae possent ire per aures,
Concinerem thalamo carmina, Marce, tuo,
Qualia sub murto [Orig: myrtho] quondam redolente canebam.
Qua trahit Hesperias in mare Laedus aquas.
Florida cum teneris serviret amoribus aetas,
Esset et in pretio [Orig: precio] nostra iuventa suo.
Tunc ego regnabam, gelidam nec ad usque Pyrenen,
Cultor Apollineae notior artis erat.


page 99

Nunc vigor omnis abest, curisque exhaustus amaris,
Ingenii cecidit spiritus ille mei.
Ne tamen officium veteris tibi desit amici,
Desuetae repetam fila canora lyrae.
Ergo age, quae te vero celebras conubia [Orig: connubia] cantu,
Ad nova coniugii gaudia Musa veni.
Sed quia nec violas, nec laetos arida flores
Educat, aut molles terra perusta rosas:
Sume Palatini culto de principis horto,
Quae tegat ornatas laurus odora comas.
Turrigeram, Nymphis comitantibus, ibis in urbem,
Qua iacet imperii nobile Spira forum.
Aura favet, Caurique silent, dum mane rubentem
Evocat auroram Lucifer, illa diem.
En etiam thalamo felices exserit [Orig: exerit] ignes
Cum matutino lucida Sole Venus.
His comitem roseo se Iuppiter addit in ortu,
Qua puer hibernas [Orig: hybernas] fundit amatus aquas.
Te quoque prima videt geminis cum piscibus Eos,
Inventor curvae, Pleiade nate, lyrae.
Quaeque levat gravidas partu Lucina puellas,
Purpureum medio spargit ab orbe iubar.
Scilicet haec taedae sunt omnia laeta iugalis,
Haec fortunati nuntia [Orig: nuncia] signa tori [Orig: thori] .
Sol oritur, reseratque diem, iam lucet, eamus:
Plana sinisterior, nec salebrosa via est.
Tu Dea, cantantes ut eamus amabile quiddam
Concine, iucundum carmine fiet iter.
Primus Hymen caram iuveni, carumque puellae
Coniunxit iuvenem, certaque iura dedit.


page 100, image: s059


Ante vagos hominum genus exercebat amores,
Nulla verecundi cura pudoris erat.
Invia pro thalamis nemorum deserta colebant,
Antraque furtivum saepe cubile dabant.
Primus hymen docuit lectum servare pudicum,
Et statuit proprio quemque [Orig: quenque] iacere toro [Orig: thoro] .
Idem virginibus formae praecepta colendae
Tradidit, et cultus iussit habere modum.
Neve genis, limisve oculis, nutuve loquaci,
Neve superciliis falleret ulla virum.
Tu populos, genialis hymen, moderaris, et urbes,
Tu facis unius corporis esse duos.
Nil sine te Venus alma potest, Iovis incluta [Orig: inclita] proles,
Comprobet assensu quod bona fama suo.
Dulcis Hymen, Hymenaee, Hymen, quid gaudia differs?
Taedifer Uraniae nate sororis ubi es?
Aspice, brumali dum torpet frigore caelum,
Ut tristes errant per nemus omne ferae.
Nullus honor silvis [Orig: sylvis] , maerent [Orig: moerent] sine amore volucres,
Et gemitu vidui turturis arva sonant.
Caelibus [Orig: Coelibus] haec vita est, consorte carentis imago,
Haec desolati tristis amoris hiems [Orig: hyems] .
Eia age dulcis Hymen, quid vota moraris amantum?
Huc ades, o sacris, blande Hymenaee, tuis.
Vere novo, molli cum vernat gramine tellus,
Arbor et umbrosas explicat alta comas.
Luxuriant, saliuntque greges, tectaeque sub altis
Frondibus argutae consociantur aves.
Gemmas vitis agit, teneras humus educat herbas,
Induit et flores quaelibet herba suos.


page 101

Talis cum socia fecundus [Orig: foecundus] coniuge lectus,
Sic etiam fructum femina [Orig: foemina] , virque ferunt.
Hymen, o Hymenaee, Hymen: sed fallit? an amnem
Conspicimus, brevior carmine facta via est?
Dicite, qui colitis Rheni vada caerula, nautae,
Ecquis ad algentes constitit hospes aquas?
Sic ego: sic Licmon, iam caelo quinta refulsit
Delia, nocturnos quae moderatur equos,
Cum teneram ducens forma praestante puellam
Cnodius hac agili remige fecit iter.
Cnodius interpres legum, cui nectaris instar
Dulcis honorato profluit ore sonus.
Sed cum mane novo Tithonia surgeret uxor,
Exortaeque darent astra fugata locum,
Venit, nescio quis, pharetra succinctus, et arcu,
Ales, egens oculis, et sine veste puer.
Hunc senior Celadon formosum dixit Amorem,
Dixit et accensas virus habere faces.
Ille Deas omnes ussit, fluviumque tenentes
Naides: in ripa tela relicta iacent.
Venit et alma Venus (nec enim Dea notior ulla est)
Et blandus Veneris terga secutus Hymen.
Felices ripae, fortunatissima tellus,
Numina tot pedibus quam tetigere suis.
Fallor? an antiquae celsis in moenibus urbis
Tympana cum citharis rauca dedere sonum?
Templa petit sponsus, sacras ut firmet ad aras
Promissam thalami, numine teste, fidem.
Qualiter irriguo flos intemeratus in horto,
Gramineum suavi mulcet odore solum:


page 102, image: s060


Sic tenero vernat iucundae flore iuventae,
Formoso iuvenis corpore, mente senex.
Hoc faciunt mores, et docti pectoris artes,
Iudiciumque sagax, eloquiique nitor.
At iuxta celebres, Iuris tria lumina, fratres,
Praesidium nuptae dulce sororis, eunt.
Una manus patrem (quis crederet?) unus eodem
Laurigero natos auxit honore senex.
Incluta [Orig: Inclita] sublimi qua surgit vertice Sena,
Arbiaque Umbronae limpidus auget aquas.
Sena domus quondam Phoebi, nunc turbine Martis
Triste sub Etrusci [Orig: Hetrusci] principis acta iugum.
Te quoque non ausim dulci cum fratre silere,
O decus Agninae nobile, Marce, domus.
Condita nam memori sub corde recentia servo,
Signa voluntatis non moritura tuae.
Sed iam sponsa venit, manibus deducta suorum,
Virgineumque regit conspiciunda chorum.
Qualiter astrorum caelo regina sereno
Luna, repercussis nocte refulget aquis:
Quale vel Oceani liquidis iubar exserit [Orig: exerit] undis
Lucifer, Aurorae praevia stella suae:
Sic vivus micat ore nitor, sic lumina flagrant,
Cincta superciliis lumina nigra suis.
Florida nativos comitatur gratia mores,
Pone subit roseus, subsequiturque decor.
Scilicet ingenuo cunctas in pectore dotes,
Casta quibus laudem virgo meretur, habet.
Nec genus, aut proavi desunt, et sortis amicae
Munera inexhausto fonte beata fluunt.


page 103

Illa sed argutos in me quae figit ocellos,
Aspicis ut molles erubuere genae?
Quaecumque est, utinam sese patiatur amari,
Naturae facies arguit esse bonae.
Fortunata, sacro si qua es dilecta Poetae,
Spectabis cineres nomen habere tuos.
Ah pereat quisquis praefert virtutibus aurum,
Ingenium cunctas nobile vincit opes.
Hactenus haec. Dea flecte genu, bona verba sacerdos
Incipit, et sacras fundit ab ore preces.
Et canit, ut fuerit post prima exordia mundi
Illa creatori proxima cura Deo:
Ut peragens dulci coniunx cum coniuge vitam,
Cognatum porro traderet usque genus.
Ergo velut patula vitis se tollit in ulmo,
Vitis et impositum sustinet ulmus onus:
Sic pius uxori vir adhaereat, uxor amati
Sedula procuret remque domumque viri.
Sed bene habet, iunxere manus, arasque relinquunt,
Agmen et e sacra iam redit aede domum.
Nunc locus affari sponsum, nunc iungere dextras
Res sinit, et dulci solvere verba sono.
Marce decus patriae, faciles cui munera Divi
Omnia munifica contribuere manu,
Hospita linquentes vicini flumina Nicri,
Venimus ad thalami gaudia festa tui.
Accipe, quo potuit, confectum carmine munus,
Aeternum nostrae pignus amicitiae.
Nos Liger [(transcriber); sic: liger] , et Rhodanus, nos pubescentibus annis
Iunxit honoratae Sequana rector aquae.


page 104, image: s061


Quique tot egregias urbes, nemorumque recessus
Caeruleus tardis flexibus ambit Arar.
Nos simul Hadriacus puppi sulcavimus [(reading uncertain: soiled)] undas,
Aequora qua Venetus prospicit alta Leo.
Nec pater Eridanus, nec amoris nescia nostri
Felsina, quae lauro cinxit utrique comam.
Saepe graves tulimus morbosi sideris aestus,
Inque pruinosis Alpibus acre gelu.
Tempore tam longo nullis mollescere vidi
Illecebris sensus, deliciisve [Orig: delitiisve] tuos.
Unus amor nobis, eadem domus, una voluptas,
Laedere quam potuit nulla querela fuit.
Nunc tibi parta quies, et quod sperare solebas,
A superis casti munus amoris habes:
Munus habes, regum gemmas quod vincit, et aurum,
Et quicquid rubri volvit arena maris.
Quis non divitiis fidos uxoris amores
Praeferat? et subolis [Orig: sobolis] gaudia, spemque suae?
Sis felix, faveatque tuis concordia votis,
Mella fluant thalamo, lacque merumque tuo.
Huc ades o, Hymenaee, novos iam vesper amores
Advehit, Aonium Musa revise nemus.
Intrat Hymen thalamos, valeas dulcissime Marce,
I prior, exemplo mox sequar ipse tuo.

AD GEORGIUM CRACOVIUM IURE CONSULTUM. In obitum Philippi Melanthonis.


page 105

Elegia IV.

Dum tepet apricus, Zephyris spirantibus aer,
Blandaque purpurei tempora veris eunt:
Almaque fecundo [Orig: foecundo] se vestit gramine tellus,
Arbor et umbrosas induit alta comas:
Errabam Nicri secessus inter amoenos,
Mollis adhuc vitreo rore madebat humus.
Prata videns circum, florum mirabar honorem,
Lenis ab herbosis dum strepit aura iugis,
Grata salutabant orientis lumina Solis
Dulce viatori mane levamen, aves:
Nuntia [Orig: Nuncia] cum luctus tua venit epistola Craco,
O quoties lacrimis humida facta meis.
Sic igitur moriens, sic o divine Melanthon,
Funere perturbas gaudia nostra tuo.
Raptus es, heu (nec vana fides) tumulumque recentem
Attonitus muta praeterit Albis aqua.
Scilicet haec miseris deerat sors ultima rebus,
Hic cumulus nostris debuit esse malis.
Deseris insanis puppim, bone rector, in undis,
Nutat, et in medio fluctuat illa mari.
Te sine nil laetum nobis, nec amabile quicquam,
Delicias mundi sustulit una dies.
Morte tua caeli facies mutata sereni,
Terraque vix natas maesta [Orig: moesta] recondit opes.
Pastoresque sonant vacuos lugubre per agros,
Atraque mutato sidere squalet hiems [Orig: hyems] .
Ipse ego qui viridi redimitus tempora murto [Orig: myrtho] ,
Laetus odorati tempore veris eram,


page 106, image: s062

Fingebamque tuas quae possent ire per aures,
Tutaque iudicio docta per ora tuo.
Nunc studium, Musas omnes, lucemque perosus,
Carmina lugubri concino maesta [Orig: moesta] lyra.
Haec cineri suprema tuo sint munera, quamvis
Gratia par meritis non queat esse tuis.
Nec mihi spes aequare tuae praeconia laudis,
Arduus ingenii divitis ille labor.
Qui volet is Libycae numerum subducat arenae,
Cum rapidum Pleias turbat aquosa fretum,
Sat mihi, si nostrum dolor hic testetur amorem,
Meque obitu gemitus non tenuisse tuo.
Nam licet occiduo traherem sub cardine vitam,
Vespere qua lassis Sol iuga demit equis:
Seu populos inter Phoebi quos inficit ignis,
Sidera quos extra nostra iacere ferunt:
Has tamen inferias, quocumque [Orig: quocunque] sub aethere ferrem,
Et memor ignoto staret in orbe lapis.
Te puerum vix linquentem cunabula, Musae
Certatim donis excoluere suis.
Maternaque tibi consanguinitate propinquus
Monstravit verae Capnio laudis iter.
Capnio quem Tibris [Orig: Tybris] , quem frater Tibridis [Orig: Tybridis] Arnus
Progeniem nostri sanguinis esse negant.
Illius Arctoas iussu digressus in oras,
Coepisti ingenii spargere dona tui.
Et velut exiguus primum sine nomine rivus,
Per viridem tenui murmure serpit humum,
Mox magis atque magis labendo viribus auctus,
Communes populis sufficit uber aquas:


page 107


Sic artes crevere bonae, tua gloria crevit,
Adiecitque aliquid proxima quaeque dies.
Fortunata nimis sub sidere Maenalis [Orig: Moenalis] ursae
Terra, prius foedo squalida tota situ.
Ille tuas iussit Musas regnare per urbes,
Et pulsare novo pectine fila lyrae.
Incluta [Orig: Inclita] tunc geminae rediit facundia linguae,
Barbariesque dedit, cedere iussa, fugam.
Calliopeque suis comitata sororibus ultro
Maenalia [Orig: Moenalia] posuit laeta sub axe domum.
Tum pater, ignotum prius atque ignobile flumen,
Cornua limosa sustulit Albis aqua.
Et, quos nulla prius flores conspexerat aetas,
Fudit odorifero [(transcriber); sic: odor fero] terra benigna sinu.
Hinc legere novi sibi serta recentia vates,
Gloria quos umeris evehit alta suis.
Seu vada, care senex, habitasses Syrtis iniquae.
Sive sub Haemoniis invia saxa iugis:
Illuc Castaliae migrassent sponte sorores,
Ortus et Aoniae fons novus esset aquae.
Fallor? an hoc terris superi restare monebant,
Sideraque in cunas officiosa tuas?
Cum Iove Mars primo fulsit tibi mitis in ortu,
Thessalus hospitio fovit utrumque [Orig: utrunque] senex.
Inventorque lyrae faustos tibi praebuit ignes,
Humida qua liquidas vena refundit aquas.
Falciferumque senem, quamvis nil triste minantem,
Molliit [Reg: Mollivit] in quinta candida sede Venus.
Cynthia per felix in culmine virginis astrum
Oppositos fratris currere vidit equos.


page 108, image: s063

Inde tot egregiae culto sub pectore dotes,
Dona tot, ignorat quae rude vulgus, erant.
Gratia Diis, quod laeta tuo mihi tempore nasci,
Praeceptisque tuis fata dedere frui.
Septimus a decimo (memini) iam ducitur aetas,
(Tam cito tot laeti praeteriere dies.)
Cum tibi praeclaras puer erudiendus in artes
Traditus Aonidum captus amore, fui.
Non mihi maluerim quicquid Tagus egerit auri,
Quicquid habet rubri dives arena maris.
Tu mihi mostrabas bifidi iuga frondea montis,
Deducens fida, ceu pater ipse, manu.
Non tibi per latium, tot clara per oppida, vidi
Sequana nec tumido qua fluit amne, parem.
Clara per Europam tua fama, per Asida terram,
Nec Libyae laudes nescit adusta tuas.
Tu praecepta Dei pandens arcana, docebas
Gaudeat ut pura mente fideque coli.
Doctrinaeque pio caelestis amore, ferebas
Mille viae casus, taedia mille senex.
Non magis hac iudex, quam parte severus in illa,
Iusta velut premitur pondere libra pari.
Impia nec contra dirae convicia linguae
Causa [Orig: Caussa] lacessitas impulit aequa manus.
Non ego mordaci perstringam carmine quemquam [Orig: quenquam] ,
Nullus in hoc umquam [Orig: unquam] pectore livor erit.
Si tamen audebunt manes violare sepultos,
Tisiphone furiis quos agit atra suis:
Non cineres, venerande, tuos patiemur inultos,
Pro tumulo pietas induet arma tuo.


page 109

Albi pater, pater Albi leves abiere per auras
Omnia, quae propter vivere dulce fuit.
Si quid habent viri timidae praesagia mentis,
Poena venit lento sera sed ampla pede.
Iam video instantes fatali lege ruinas,
Proeliaque [Orig: Praeliaque] et fuso pingue cruore solum.
Volvitur huc illuc, veluti spoliata magistro
Cumba [Orig: Cymba] per Aegaeas naufraga fertur auqas.
Ergo nec affari mihi te, dulcissime, saltem
Extremum licuit funeris ante diem.
Cum pectus tibi dira sitis torreret anhelum,
Ureret et miserum febris acerba iecur.
Ipse salutiferas herbas, sucosque [Orig: succosque] dedissem,
Quos miscere aliae non didicere manus.
Ipse Deum supplex in vota precesque vocassem,
Assistens lecto pervigil usque tuo.
Namque preces castae pallentes pellere morbos
Votaque, Paeonia fortius arte solent.
Non licuit saltem voces audire supremas,
Atque anima tecum deficiente loqui.
Non positum lacrimis sparsi venerabile corpus,
Florida non cineri serta rosasque dedi.
Quod possum, tibi mane novo, tibi vespere sero,
Maesta [Orig: Moesta] tibi media carmina nocte canam.
Nec brevis haec finem statuet mihi vita doloris,
Si quid adhuc vitae Dii superesse volent.
Non animum verni mulcet clementia caeli,
Non levis afflatu me iuvat aura suo.
Fecundisque [Orig: Foecundisque] rosae, laurique videntur in hortis,
Cumque maris viridi lilia rore mori.


page 110, image: s064

Alma parens tellus, cuius cognomen habebas,
Deficit, et fetus [Orig: foetus] neglegit [Orig: negligit] aegra suos.
Ipse etiam veteris Nicer haud oblitus alumni,
Caeruleas largis fletibus auget aquas.
Hic fuit, hic studuit, puer hoc in caespite [Orig: cespite] lusit,
Hic pater, hic genetrix [Orig: genitrix] , hic habitavit avus.
Colle sub hoc tenui deduxit carmen avena,
Hic decor, haec doctae gratia vocis erat.
Talia dum recolit, lacrimarum gurgite flumen
Crescit, et undosis fluctibus antra fremunt.
Maestaque [Orig: Moestaque] vicina residens Philomela sub umbra,
Flebile maerentes [Orig: moerentes] concinit inter aves.
Aemula facundi Philomela Melanthonis ales,
Par honor, et linguae candor utrique fuit.
Omnia quae tellus, quae pontus, et educat aer,
Interitu lugent, magne Philippe, tuo.
Si tamen illa Dei fuit (ut fuit) alma voluntas,
Nostra nec infectum reddere vota queunt:
Corporis exuviis et mortis lege solutum
Gratulor aetherea te regione frui:
Postque tot in fidos maris implicabilis aestus,
Nubila iam pedibus cuncta subesse tuis.
Iam canis unigenam natum, rerumque parentem,
Per fortunati culta virecta [Orig: vireta] soli.
Illic sunt, quicumque [Orig: quicunque] Dei praecepta secuti
Iusticiae certas nos docuere vias.
Non illic morbi, non aerumosa senectus,
Non grave pauperies urget acerba malum.
Sed citharae, cantusque vigent, animaeque piorum
Ipsius e vitae fonte perenne bibunt.


page 111


Aeternique patris mens et sapientia Christus
Fervida divino lumine corde rigat.
Salve magne parens, alti nunc aetheris haeres,
Et fruere aeternis, quae tibi parta, bonis.
Discipulique tui vocem cognosce supremam,
Nec pietas cineri sit gravis ista tuo.
Terra tuum violis ornet, lauroque sepulcrum,
Floreat aeternis urna beata rosis.
Ossaque tranquilla semper tua sede quiescant,
Semper ad Albiacas vox tua vivat aquas.
Hoc precor, his saltem mundi sator annue votis,
Ipse vagi curam suscipe Christe gregis.
Per nomen, venerande, tuum, nostramque salutem,
Sanguine quae miseris est reparata tuo:
Perque tuos, dum corpus erat mortale, labores,
Per maiestatem numinis oro tui,
Extremae per dira precor ludibria mortis,
Respice desertas, optime pastor, oves,
Respice nos, tenues cum spiritus ibit in auras,
Summaque cum terris fulserit illa dies.
Qua tuba per trepidas sonitum dabit horrida nubes,
Hocque triplex multi flamma resolvet opus.
Et bene habet: nec enim, genitor dulcissime, longe
Auguror adventus tempus abesse tui.
Interea laudesque tuas, nomenque canemus,
Tu modo da dulci, Christe, quiete frui.

IN OBITUM MAGNOLDI AB HUTTEN Equitis Franc. [Abbr.: ?]


page 112, image: s065

Elegia V.

Has tuus inferias vates, Huttene, Secundus,
Haec tibi pro meritis munera solvo tuis.
Quandoquidem viridi nobis te sustulit aevo,
Quae nihil egregium mors sinit esse diu.
Forsan et haec manes pietas descendet ad imos,
Sera quidem pietas, grata futura tamen.
Flere tuos obitus iubet illud amabile quondam,
Nunc interruptae foedus amicitiae.
Namque etiam tumulis suus est honor, inque sepultos
Mens pia flebilibus testificanda modis.
Et mortem vitae testem, finemque laborum,
Laudibus ornatam convenit esse suis.
Elysiis igitur quamvis iam laetus in hortis,
Inque nova vitam luce perennis agas:
Funeris extremum tamen hunc largimur honorem,
Virtutis pereant ne monumenta tuae.
Invida consumit titulos, et busta vetustas,
Et spolia in templis exuviaeque ruunt.
At si quem dulci celebrarunt carmine Musae,
Ille vel invita morte superstes erit.
Quos libet, hos memori vatum labor eximit aevo,
Longaevi possint ne nocuisse dies.
Te quoque sublatum quamvis in flore iuventae,
Inter Honoratos gloria tollet avos.
Florida vix septem iam lustra peregerat aetas,
Iniecit rapidas cum fera Parca manus.
Nec tibi nobilitas, nec profluit incluta [Orig: inclita] virtus:
Tam cito belligeri gloria Martis ubi es?


page 113

Cynthi per herbosas gelido qui flumine valles
Laberis, et patriae divitis arva meae:
Incluta [Orig: Inclita] tu priscae spectas cunabula gentis,
Illic prima scatet fontis origo tui.
Ardua qua vacuas turres extollit in auras
Arx a praecipiti nomen adepta iugo.
Illic Mangoldus, quem deploramus ademptum,
Vagiit [Reg: Vagivit] , illustri sanguine natus eques.
Quis veterum referat decus immortale parentum?
Amplaque victrici praemia parta manu?
Bis tria iam caelum permensus saecula [Orig: secula] Titan,
Et totidem roseis lustra peregit equis.
Cum celebres atavi factis, et equestribus armis,
Sanguinis auxerunt nomina clara sui.
Aucupii Caesar cum dictus ab arte, iuberet
Ficta novo primum proelia [Orig: praelia] more geri.
Qua gelido magnas a vertice despicit urbes,
Per mare velivolas quae regit ursa rates.
Hinc genitor, belli fulmen, quem Marte furentem
Horruit attonita saepius Ister aqua.
Hinc patruus, notum cuius super aethera nomen
Pervolat immensi Solis utramque [Orig: utranque] domum,
Huttenus, quem fama vehet plaudentibus alis
Ordo per Europam donec equester erit.
Maiorum tumulos obliquis Cynthius undis
Alluit, Heroum manibus illa domus,
At tu, quae bustis fortuna negavit avitis,
Gurgite iam Moenus praeterit ossa suo.
Flos generis Mangolde tui: sed terra sepulcrum
Quaelibet, una omnes grata recondet humus.


page 114, image: s066


Et cineres idem, quod terras, aequora caelum,
Conteget, ac dulce est, cum vocat hora, mori.
Vivere debueras equidem, nisi fata negassent,
Strenuus, excellens, candidus, acer eras.
Si tamen exactae considero facta iuventae,
Nil potes hac vitae de brevitate queri.
Iam virtute senex, factisque illustribus ingens,
Vertice contigeras sidera celsa tuo.
Ingenuas vernans exacta iuventa per artes,
Sequana qua tumido labitur amne, fuit.
Arvernisque [(transcriber); sic: Avernisque] Liger qua primum e rupibus ortus
Undoso latum gurgite pandit iter.
Hinc placidi mores atque asperitate carentes,
Maius honorata nobilitate decus.
Nec deerat cultae facilis tibi copia linguae
Nec sine fecundo [Orig: foecundo] pectore corpus eras.
Et suavi poteras dulcedine praeditus oris,
Gallica nativo verba referre sono.
Mox tua per varios virtus exercita casus,
Per numeros sese sustulit aucta suos.
Testis erit regum qui pugnae accincte duorum
Matrona dividuis castra diremit aquis.
Testis Scaldis erit, ripaeque binominis Istri,
Spiculaque averso qui iacet Hunnus equo.
Vidit et in dubio belli certamine Moenus,
Sanguinei cunctas Martis adire vices.
Aeratasque acies, et equestres ducere turmas,
Spargereque hostili pingue cruore solum.
Vidit idem Veraris, vidit quoque Tubarus, et quae
Irriguas Moeno Sala ministrat aquas.


page 115

Cum trepidos armis ageres ultricibus hostes
Alite per campos pulverulentus equo.
Quid tamen ista iuvant? quid nomen, et utilis aetas
Profuit? et laudis tot monumenta tuae?
Num minus in gelido, iam pulvis et umbra, sepulcro
Maximus ingenio, nuper et ense iaces?
Sic cecidit Pallas, domitor sic Lausus equorum,
Sic in Echionia Parthenopaeus humo.
Sic iacet in culto flos qui nitidissimus agro,
Vomere succisus praetereunte fuit.
Sic ego saepe rosas, sic uda papavera vidi,
Candida sic primo lilia vere mori.
Invida mors, quare tantis virtutibus obstas?
Tot bona cur terris eripit una dies?
Infelix mortale genus, rationis egentes
Saecula tot degunt per nemora alta ferae.
Unicus Assyriis qui vivit odoribus ales,
Exuviis iterum nascitur usque suis.
Nos, rerum heredes [Orig: haeredes] quos vult Deus esse suarum,
Tam fragili vitae conditione sumus.
Damna novis reparant agrestes floribus herbae,
Aspera cum pulso frigore cessit hiems [Orig: hyems] .
Tunc iterum violae, tunc germina mille colorum,
Quae prius immitis laeserat aura, virent.
At nobis dubii cum flos brevis occidit aevi,
At superos duro clausa adamante via est.
Quod si fata negant animos in humata reverti
Corpora, nequicquam vota precesque valent:
Haec Mangolde tamen solacia [Orig: solatia] mortis habebis
Incluta [Orig: Inclita] quod nequeant facta decusque mori.


page 116, image: s067



Nam tua Pierides, quod magnis saepe negatum est
Regibus, aeterna nomina laude vehunt.
Tu quoque, si posses, iam non reviviscere velles,
Nec te, si posses, fata redire sinant.
Haec rerum series immota, Deique voluntas,
Arbitrio fatum qui regit omne suo.
Viximus, et multos una transegimus annos,
Signa voluntatis mille futura tuae.
Tempus ad hoc primo (non saepe recordor) ab aevo
Vestra mihi patuit semper aperta domus.
Nunc tibi parta quies, nostros fortuna labores
Versat adhuc, variis insidiosa modis.
Concilia interea te fortunata piorum
Semper inexhausta luce serena tenent.
Forsitan et nostri memor in regionibus illis
Laetaris memores nominis esse tui.
Invida non omnes capiunt oblivia manes,
Umbra soporiferas non bibit omnis aquas.
Nec generosa meo, tua corde recedit imago,
Non mea Lethaeus si riget ora liquor.
Acceptum quodcumque [Orig: quodcunque] potest gratumque sepultis
Accidere, exsequiis [Orig: exequiis] contigit omne tuis.
Omnia persolvit pietas tibi fratris amici,
Marmor et incisis indicat ossa notis.
Ipse etiam, quem tu semper complexus, amabas,
Ultima quae potui munera ferre, tuli.
Non thyma, non violas, tepidi non veris honores,
Candida luteolis lilia mista rosis:
Sed quae me viridi Musae docuere iuventa,
Carmina de patrui fontibus hausta tui.


page 117


Primus is e sacro doctas Helicone sorores
In patriae duxit florida rura meae.
Vivite felices animae, longumque valete.
Donec in aeterna vita sit una domo.
Sit tibi terra levis, Mangolde, rosisque sepulcrum
Floreat, et cineri grata parentet humus.
Haec tibi Pierides post ultima fata rependunt
Munera, perpetuum rursus ave, atque vale.

IN NATALEM CHRISTI SALVATORIS NOSTRI. Elegia VI.

Annua natalis venerunt tempora Christi,
Plectra mihi sacrae da Friderice lyrae.
Ore pio Friderice fave, discedite curae,
Hac bona sunt nobis omnia nata die.
Qua tu vera Dei suboles [Orig: suboles] e virginis alvo
Editus, o Iesu, labe carentis, homo es.
Sparge sacram Titan meliori sidere lucem,
Purius et rutilo funde nitore iubar.
Nec liquidum nigrae contristent aethera nubes,
Ponat et hiberni [Orig: hyberni] frigoris aura animas.
Sollemni [Orig: Solenni] resonet templum venerabile cantu,
Voce preces moveas supplice, quisquis ades.
Ipse canam dulces numeros: adhibere sacratis
Pierios aris fasque piumque modos.


page 118, image: s068


Tu modo Christe meum pectus vocemque guberna,
Verum Dei effigies progeniesque patris.
Pax erat, et totum finito Marte per orbem;
Omnia tranquillae plena quietis erant.
Iura dabat Caesar populis, et pendere census
Mandabat, vires nosset ut ipse suas
Edita gens paret magni de semine Iudae,
Inter bis senas [Orig: bissenas] conspicienda tribus.
Ipse etiam veteris Iosephus dulcia Bethles
Moenia, Iesseis regibus ortus, adit.
Iamque gravis sequitur caelesti pondere virgo
Casta, Dei virgo magna futura parens.
Transierant latum qua prospicientis in aequor
Plurima Carmeli vestit oliva nemus:
Qua iacet et liquidis quem Cison alluit undis,
Fecundo [Orig: Foecundo] gignens Balsama colle Thabor.
Linquitur a laeva gemina qui surgit in astra,
Mons sacer antiqua relligione [Reg: religione] , iugo.
Perque suos vidit vestigia flectere campos
Hierichus, rivis uda liquentis aquae.
Ventum erat ad Solymas arces, ubi Iordanis illos
Peneades placido mitior amnne tulit.
Illic parva quidem, sed magnis debita fatis
Urbs oculis Bethle facta propinqua fuit.
Protinus ore pio natalia rura salutant,
Rura olim proavi quae tenuere senes.
Iamque cadente die, Phoeboque sub aequore merso,
Carpere nox solitum fusca parabat iter
Caespite [Orig: Cespite] gramineo, cannisque palude resectis,
Pauperis agricolae stabat operta casa.


page 119


Textus erat virgis paries, muscoque virebant
Tecta, viam Boreae vimina rara dabant.
Liminis intrabant postes agrestis, in urbis
Moenibus hospitii deficiente loco.
Exigui stibulae fenique [Orig: foenique] rigentis acervi,
Et folia e ramis arida facta iacent.
Ignibus accensis illos, et paupere victu
Sedulitas miti rustica fovit ope.
Iamque fere medio peragebant umida [Orig: humida] cursu
In caeli vario limite signa vicem:
Summa casae radiis vulgebant culmina Lunae,
Iamque soporiferae tempora noctis erant.
Arboreae frondes late, montesque silebant,
Dum refovent dulci membra quiete ferae.
Spirabantque leves nullo cum murmure venti,
Mutaque virgultis tecta sedebat avis.
Languida Iosephi mulcebat pectora somnus,
Sicut inops vili stramine fultus erat.
Virgo memor sensit prope tempus adesse beatum,
Quo pareret ventris numen onusque sui:
Plena Dei subito flagranti pectora motu,
Sedibus e superis Spiritus intus agit.
Aethereoque domus venerabilis igne reluxit,
Flammeus et claro fulsit ab axe nitor.
Concipit illa preces castas, simul ecce remotis
Nixibus, ecce sacrum molliter edit onus.
Qualiter umidulos [Orig: humidulos] post frigora tristia flores
Vere novo Zephyris feta [Orig: foeta] remittit humus.
Signa dat omnipotens genitor, micat aurea Phoebe
Purius, et maculis non sinit esse locum.


page 120, image: s069


Laetaque diffundunt rutilantes sidera flammas,
Et vos Iordanis lenius itis aquae.
Involvit tenui nudum velamine mater,
Sacra fovens placide membra tepente sinu.
Plenaque mox rigido tulit in praesaepia [Orig: praesepia] feno [Orig: foeno] :
Aspera laeserunt stramina molle latus.
Cultor agri iuxta bos, et stridentia carpens
Pabula Iosephi vector asellus, erant.
Protinus hirsutos, submisso poplite, vultus,
Oraque divinum corpus adusque ferunt.
Neve recens natus mala frigora sentiat infans,
Fumificis arcent flatibus acre gelu.
Excitus e somno Iosephus, ut aspicit illum
Ante pecus, spatio [Orig: spacio] statque siletque brevi.
Ut tamen accessit, fuditque precantia supplex
Verba, piae lacrimis [Orig: lacrymis] immaduere genae.
Ah quoties blandis complexum fovit in ulnis,
Et tremula tenuit brachia parva manu.
Ah quoties, album caput ad cunabula flectens,
Oscula caelesti carpsit ab ore senex.
Utque solo iacuit, fatorum conscia, tales
Edidit, accepto numine, lingua sonos:
Sancte puer, tandem vatum promissa piorum
Non dubiam factis exhibuere fidem.
Venisti sperata salus, mundique redemptor [Orig: redemtor] ,
O populi votis saepe petite tui.
At te, nec rutilis gemmis pretiosa [Orig: preciosa] nec auro
Tinctave Gaetulo murice, tecta tegunt.
Nec pario radians adoperti marmore postes,
Tecta suo capiunt vix satis ampla gregi.


page 121


Stella tamen felix, portantes munera reges,
Huc feret ad cunas praevia duxque tuas.
Et signabit iter flammasque per aera ducet,
Huius egens caelum sideris ante fuit.
Fallor an auroram, Nabathaeaque regna relinquunt,
Qua vehit Eoo Phoebus ab orbe diem.
Pondera cum murris [Orig: myrrhis] donabunt divitis auri,
Et quae sole metit tura [Orig: thura] perustus Arabs.
Ecce quid infantes avellere matribus hostis
Pugnat? et armatas inicit [Orig: injicit] ense manus?
Purpureo squallent perfusae sanguine cunae,
Nutricumque madent caede rubente sinus.
Ibimus, et Nili, genetrix [Orig: genitrix] , loca tuta petemus,
Has suboles [Orig: soboles] latebras debet habere Dei.
Insidias donec componens ante, solutus
Barbarus horrenda morte tyrannus erit.
Tunc iterum Pharii puer illic litoris [Orig: littoris] exul,
Niliaco refers sospes ab orbe pedem.
Et iam divini peragis mandata parentis,
Verba nec aethereis viribus orba doces.
Iamque fere cursu restant tibi fata peracto,
Ultima sanguineae iam venit hora necis.
Parve quid ah vagis? tamquam [Orig: tanquam] tua vulnera noris,
Dum reparas leto [Orig: letho] , quae periere, tuo.
Ipse etiam solito privatus lumine Titan,
Purpureos tenebris tristibus abdet equos.
At tu sancte tua captivos morte redemptos [Orig: redemtos]
Inferno solves carcere victor avos.
Aeque [(transcriber); sic: Eque] Stygis nigrae tenebrosa sede resurgens,
Tertia cum caelum triverit axe dies.


page 122, image: s070


Mox patrium repetes, iam non mortalis, Olympum,
Et dabis humanas pondus habere preces.
Sis facilis, magni bone Christe salutifer orbis,
Hoc nomen Stygis [(transcriber); sic: stigiis] auribus horror erit.
Sic ait, et fletus cecidere per ora secuti,
Nec potuit lacrimans [Orig: lacrymans] ulteriora loqui.
Admonito flebat genetrix [Orig: genitrix] quoque tacta dolore,
Inque sinu puerum dulce gerebat onus.
Et modo blanditias dicebat murmure leni,
Nunc tepidi grata lactis alebat ope.
Forte simul pecoris custodes montibus illis,
Servabant clausos nocte silente greges:
Cum iuvenis supra caput illis astitit ales,
Et timor (horruerant) sit procul omnis, ait:
Aetherea missus servator ab arce salutis
Vobis sub tecto paupere natus homo est.
Ite citi, agrestes violis aspergite cunas,
Ite simul regi munera ferte novo.
Dixit, et in vacuo pendentes aere coetus
Aetherei dulces concinuere modos.
Impleruntque vagis discursibus aethera notum,
Gloria sit summo, vox erat una, Deo.
Plenaque tranquillae tellus secura quietis,
Et colat humanum iusque piumque genus.
Angelicis longe tenuis concentibus aer,
Ictaque dulcisonis vocibus arva sonant.
Terror abit, parent iussis, humilique iacentem
Inveniunt puerum cum genetrice [Orig: genitrice] casa:
Depromuntque sinu munuscula dulcia parvi
Ruris, adorato supplice voce Deo.


page 123


Nec rutilo possunt saturari lumina vultu,
Nec se quin tangat continet ipsa manus:
Sancte puer salve, tibi candida solvimus ora,
Sancta velis populo dexter adesse tuo.
Christe puer, per quem praeclusaque ianua leti [Orig: lethi] ,
Inque domos superas rursus aperta via est.
Da veniam nostro sceleri, peccasse fatemur,
Sis miseris praesens, auxiliumque feras.
Pelle famem, morbosque procul, da pectore casto
Vivere, quod superest temporis omne tibi.
Si quid et incauti commisimus, effice laesi
Ne memor hoc olim vindicet ira Dei.
Pax redeat, lenisque quies, cessentque tumultus,
Martis et in nostro desinat orbe furor.
Semper ut hanc melius tibi sancte canamus ad annum,
Pondere curarum non remorante, diem.

AD SPIRITUM SANCTUM PRECATIO.

Ut, nova cum Dominus fabricasset corpora mundi,
Illa Dei fovit spiritus igne suo,
Fecundosque [Orig: Foecundosque] dedit rebus nascentibus auctus,
Cuncta sui reddens plena vigoris ope:
Sic miseris duro solacia [Orig: solatia] tempore praestes,
Sic foveas coetus, spiritus alme, pios.
Te ponat querulos Ecclesia praeside luctus,
Numine curarum mole soluta tuo.
Oppressaeque malis, fessaeque senilibus annis,
Afflatu recrea languida membra tuo.
Discute sollicitos terrores, suffice vires,
Corda sinas caecae noctis habere nihil:


page 124, image: s071


Assit amans veri studium, probitasque fidesque
Aethereae per quam sedis adimus iter.
Omnipotensque tuae firmet nos halitus aurae,
Solamen cunctis, hoste furente, malis.
Erige tu pavidos, et opis caelestis egentes,
Sicut avis plumis mollibus ova, tege:
Tu requies animi, tuus omnia temperat ardor,
Muneris est, quicquid spirat ubique tui.
Tu moderaris opus triplicis mirabile mundi,
Aeternamque doces cuncta tenere fidem.
Aeris et liquidos tractus, caelique meatus,
Quicquid et in toto nascitur orbe, foves.
Vis tua praecipiti magnum vertigine caelum,
Non intermissis cursibus, ire facit.
Tu regis obliquo contra surgentia nisu,
Omnia quae certis legibus astra micant.
Quaeque suos peragunt clarissima lumina motus,
Te sine Sol fixis Lunaque staret equis.
Vis tua felices viridanti gramine colles
Vestit, et innumeris floribus ornat humum.
Tu patulos mulces fecundo [Orig: foecundus] flamine campos,
Ut gravidos oneret frugibus arva sinus.
Aspice sic miseros, sic consolare iacentes,
Rore salutifero spiritus alme iuva.
Pectora te flammis agitante beata calescant,
Sitque Deus, soli cui placuisse velint.
Nec sacro avertant nos iussa minantia verbo,
Auxilio cedat mors quoque victa tuo.
Ut, fragiles summa cum luce reliquerit artus,
Vivat in aeternae spiritus arce domus.


page 125

P. LOTICHII SECUNDI CARMINUM Liber primus.

AD MAGNIFICUM ET ILLUSTREM VIRUM DANIELEM STIBARUM EQ. [Abbr.: EQUITEM] FR. [Abbr.: ?]

Hunc dono tibi carminum meorum
Non dico lepidum, novum libellum,
Maecenas [Orig: Moecenas] venerande, sed pudicum.
Curas iter et anxios labores,
Et sortis querimonias amarae,
Annis viximus (heu) tumultuosis.
His in fluctibus, impetuque rerum,
Ecquis molle quid exararet, ecquis
Versus conderet elegantiores?
At nunc munere cum tuo revisam
Iucundos Aganippidum recessus,
O praedulce meum decus, Stibare,
Blanda, si mihi Dii, favent, in umbra
Puris, et nitidissimis nec aetas
Quos ventura redarguat, libellis,
Laudes omne tuas feram per aevum.


page 126, image: s072

DE PHILOMELA.

Dum sedet, ac dulces iterat Philomela querelas,
Pendula qua vitreas arbor opacat aquas:
Alitis effigiem subiectis spectat in undis,
Blandaque vicinis vox redit icta iugis.
Illaque dum queritur, simul ipsa videtur imago
Aemula sub ramo dulce virente queri.
Tum stupet, et vere volucrem putat esse, quod umbra est,
Et sibi divini carminis esse parem:
Perstat, et invidia maerens [Orig: moerens] tabescit inani,
Certa, nisi vincat, victa dolore mori.
Omnia depromit discrimina gutturis, omnes
Elicit, innumeris flexibus, usa, modos.
Postremo multas frustra dum certat in horas,
Seque repercusso decipit ipsa sono:
Unguibus et rostro simulacrum invadit et alis,
Inque necaturas inscia fertur aquas.
Vidit et exanimem vicino caespite [Orig: cespite] texit
Triste genus leti [Orig: lethi] commiseratus, Acon,
Addidit et titulum: Falsus quam perdidit error,
Daulias hic viridi conditur ales humo.
Infelix fatum, quae laudis tanta cupido est?
Fallor, an et miseras nos imitamur aves?

AD IOANNEM HAGIUM.

Hagi prime sodalium meorum,
Qui cum nos aleret novem Dearum


page 127

Dulci Lanus in otio [Orig: ocio] solebas
Mecum ducere saepe non inertem
Fultus caespite [Orig: cespite] florido quietem,
Qua fagi, corulique [Orig: corilique] , populique,
Et densae salices utraque ripa
Frondosis fluvium comis obumbrant.
Quid dum bella tument nefanda, rerum
In Martis geris urbe? me nivali
Longo tempore detinet sub Arcto
Fati saeva necessitas acerbi,
Hic tabesco, gravissimis peresus
Curis (heu) sine te, miserque vivo,
Inter tela, licentiamque ferri,
Divisus procul a meis libellis,
Et nunc vel situs hos araneosus
Foedat, delicias [Orig: delitias] meas: vel igni
Hostis tradidit: hoc fleam necesse est,
Hagi prime sodalium meorum.

AD TUMULUM MATERNI MILITIS FORTISSIMI.

Haec Materne tibi gelida monumenta sub Arcto
Albidos ad liquidas pono Secundus aquas.
Effusum patriae pro libertate cruorem
Indicat incisis populus icta notis.
Non lacrimis hoc funus eget: solacia [Orig: solatia] forsan
Talia plebeis manibus esse solent.
Te magni super astra duces, validaeque cohortes,
Pulsaque sollemni [Orig: solenni] classica more vehunt.


page 128, image: s073


Mille viae casus tecum, bellique labores,
Frigus et excubias, pauperiemque tui.
Praeceptisque tuis fateor debere, quod aetas
Prima rudimentis est in honore suis.
Hoc igitur munus, magnis quod saepe negatum
Regibus, a socio milite miles habe.

AD MELCHIOREM ZOBELLUM COMPATREM.

Dum te Parrhasio sub axe Mavors
Castris detinet in tumultuosis,
Iucundissime Melchior Zobelle:
Nos hic unanimes tui sodales,
Altus, Varus, Acontius, Secundus,
Ad sedes patrias sumus reversi.
Et nunc inter amabiles amicos
Narrantes varios periculorum
Casus, bella, fugas, ducum labores,
Exhausti reminiscimur laboris:
Et te saepe Zobelle nominamus,
Et votis celerem tibi precamur
Acri a militia vacationem.
Vivas molliter axe sub nivali,
Vivas dimidium mei, nec olim
Obliviscere, mi Zobelle, Musas.
Crescunt in reditum tuum virentes
Et lauri, et Veneri dicata murtus [Orig: myrthus] .


page 129

DE MURO IN SEQUANIS COLLAPSO, CUM INSCRIPTIONE VICTORIARUM CAESARIS.

Qua veteris surgunt nova propugnacula Dolae,
Ad Dubii liquidas praetereuntis aquas:
Murus erat spectans Ararim, septemque Triones,
Turribus et fossis cinctus utrimque [Orig: utrinque] suis.
Iusserat hic tumidus gentis praefectus Iberae,
Grandibus insculpi Caesaris acta notis.
Ticinum, victumque Arnum, domitosque Sigambros [Orig: Sicambros] ,
Et Lybicum vectas per mare mille rates.
Addiderat captosque duces, nuperque potentis
Albis Aragonia cornua fracta manu.
Iamque aeterna gerens nostri monumenta pudoris,
More trophaeorum nobile stabat opus.
Ecce (quis hoc credat?) momento temporis uno
Omnia ceu trifido fulmine quassa ruunt.
Cetera [Orig: Caetera] murorum pars inconcussa remansit:
I nunc ultores dic nihil esse Deos.
Vincere (confiteor) pulchrum [Orig: pulcrum] est: illudere victis
Non decet: incertas sis memor esse vices.

IN MALUM POETAM.

Salax Poeta (paene [Orig: pene] nomen addidi)
Nugator efferate, saeculi [Orig: seculi] pudor,
Adhucne dentes exseris [Orig: exeris] famelicos?
Et plena febris atque pestilentiae
Vates siticulose ructas carmina?


page 130, image: s074

Me, me lacesse, me pete, ut remordeam,
Casti pater diserte contubernii.
An nomen addam? nolo ne superbias.
Clamabo tantum (pace quod fiat tua)
O carminum venusta liberalitas.

AD IOANNEM ALTUM POETAM SUAVISSIMUM.

Saepe meae nomen simul inter vina puellae
More iubes prisci temporis, Alte, bibam.
Tu Violantillam potas, mihi Claudia septem
Dat cyathos [(transcriber); sic: scyathos] , et iam frigida fugit hiems [Orig: hyems] .
Quid faciam sicci cum terga Leonis adibit
Phoebus, et ingratus faucibus aestus erit?
Ergo meae propter nomen breve cogar amicae
Ferre sitim? tanti nulla puella mihi est.
Non tamen hanc dominam mutabo, sitimque levabo.
Quid facies igitur, quaeris? Amabo duas.

AD CLUSIUM, DE HELIOTROPIO, HYACINTHO ET LAURO.

Aspice, dum riguo Clusi spatiamur [Orig: spaciamur] in horto,
Ut Clytie Phoebi servet euntis iter.
Credibile est illam, quamvis radicibus haeret,
Nunc quoque dilecti Solis amore trahi.
Hanc prope suave rubes hyacinthe, sed invida Daphne
Integit oppositis germen utrumque [Orig: utrunque] comis.


page 131


Pallida languescit Clytie, ponitque decorem,
Languet et Oebalius fletque gemitque puer.
Sensus inest igitur plantis, gaudentque dolentque
Certaque naturae dant documenta suae.
Quisquis es, hos noli flores temerare viator:
Nunc quoque, quos olim Phoebus amavit, amat.

AD I. [Abbr.: ?] FABRICIUM MONTANUM.

Montane, Aonidum comes sororum,
Hos sex continuos mihi per annos,
Dum Mars turbat Hyantias puellas,
Numquam [Orig: Nunquam] vise, sed omnibus diebus
Pars desiderii mei sub arcto,
Ecquid vivis adhuc, valesque? nam te
Noster vivere nuntiavit Altus.
O factum bene! O vetus sodalis,
Quo non suavior est, erit, fuitve.
Dic, quidnam tot agunt pares amici?
Blandi Carolus arbiter leporis,
Et tu mi Guilielme, tuque Funci,
Iucundi, unanimes, et eruditi?
Illam ver utinam novum reducat,
Qua vos alloquar, audiamque, lucem
Heu quot casibus, et quibus procellis
Iactatum accipies tuum Secundum!
Tunc fontis liquidas sedens ad undas,
Ut mos esse tuus solebat olim,
Argutos mihi carminum libellos


page 132, image: s075

Sub fago recitabis, aut sub ulmo.
Nunc Alpes nivibus iacent amictae,
Quando Phillyrii [(transcriber); sic: Phyllirii] [Reg: Philyrii] senis per astrum
Declives agit imbrifer iugales,
Hiberno [Orig: Hyberno] properans ab axe Phoebus.

AD CLAUDIAM.

Claudia virginei flos illibate pudoris,
Quae superas vernis lilia mista rosis.
Quam conferre bonis tibi casti pectoris ausim?
Quamve parem formae dotibus esse putem?
Si fortuna minus mea lamentabilis esset,
Saecula [Orig: Secula] si dulci pace quieta forent.
Te quoque laudatas inter, me vate, puellas
Tolleret ex humili fama perennis humo.
Lesbia non maius, nec Delia nomen haberet,
Haereret capiti prima corona tuo.
Annue diva Venus, da longum ferre per aevum
Tot bona da facta pace redire domum.
Ipse tibi galeam suspendam gratus et hastam,
Lucidus irrigua qua strepit Acis aqua.
Et breve carmen erit: Vates Cytherea Secundus
Haec tibi militiae dedicat arma suae.

INFERIAE AD GEORGII LOTICHII FRATRIS TUMULUM.

Tandem post varios bellique viaeque labores
Contigit ad cineres frater adesse tuos.


page 133


Frater amabilior dulcis mihi lumine vitae.
Aetheris, heu, pulchra [Orig: pulcra] quam cito luce cares.
Quattuor [Orig: Quatuor] addideras septem natalibus annos,
Iamque lyrae cordi, iam tibi carmen erat.
Tempore quo tecum spem nostram fata tulerunt,
Et lacrimis patrias Cynthius auxit aquas.
Non reditu potuere tuo gaudere parentes,
Ingenii nullum divitis exstat [Orig: extat] opus.
Ah miserande puer, peregrina condite terra,
Dimidium tecum mors tulit atra mei.
Gloria Musarum tu summa futurus, et olim
Dulce decus nostrum, si licuisset, eras.
Salve care cinis, frater carissime quondam,
Nunc cinis, aeternum rursus ave, atque vale.

AD ACIN FONTEM.

Aci decus nemorum, viridi circumdate [Orig: cirucundate] musco,
Unde ferunt atavos saepe bibisse meos.
Tu mihi secessus Heliconis, et otia [Orig: ocia] praestas,
Aoniasque tuo fonte recludis aquas.
Tu placido molles invitas murmure somnos,
Nec levat arentem purior unda sitim.
Non pecudes rivum turbant, limusve, sed imum
Splendidior vitro lucet adusque solum.
Flumineos latices hic libat, et abdita ramis
Multa nemus querulis cantibus implet avis.
Hei mihi, quod iuvenis tellure altrice relicta
His careo silvis [Orig: sylvis] , his ego semper aquis.


page 134, image: s076


Dulce sed exhausti quondam meminisse laboris,
Estque pererrato gratior orbe quies.
Ergo vale rursus, nostri memor, herbifer Aci:
Hoc tibi discedens opto, perennis eas.

AD NYMPHAS.

Fontibus Nymphae genus unde sacrum,
Quae salutares colitis recessus,
Et scatens rivis nemus, et calentes
Sulphure lymphas [Orig: limphas] .

Ecce sescentas [Orig: sexcentas] voveo coronas
Pro mei vobis reditu Stibari,
Ut suos vestris repetat penates
Sospes ab undis.

Grande qui rerum columen mearum,
Hic odoratas cithara per herbas
Dulce me curis iubet expeditum
Fingere carmen.

Ipse, qua densas strepit inter alnos
Cynthius, molli residens in umbra
Vota persolvam, cumulans sacratas
Floribus aras.

Nunc maris rorem sat, amaracumque,
Et comas thymbrae dare, post et udas
Offeram murtos [Orig: myrthos] , et Apollinaris
Germina lauri.

AD GEORGIUM FABRICIUM.

Argutae fidicen lyrae Georgi,


page 135

Dic nobis age, cur tuos libellos,
Illos candidulos, et expolitos
Perfectum tibi vicies ad unguem,
Inclusos retines domi? nec ire
Doctorum sinis ora per virorum?
Iam sat (nam modus esse debet) illos
Aerumnosa coercuit litura,
Iam flores lepidos sat addidisti,
Iam permitte licentius vagari.
Non aevo tibi degener futuro
Livor dentibus invidis nocebit,
Multis nec lyricis minor per orbem
Iunctus vatibus ibis, et legeris.
Salvete o lepidissimi libelli,
Dulces in quibus abluere Musae,
Et blandas Charites manus, et Horae,
Quam vos terque quaterque saviabor [Orig: suaviabor] !

IESU CHRISTO DEO OPT. [Abbr.: OPTIMO] MAX. [Abbr.: MAXIMO] SACRUM.

Has lacrimas, haec Christe [(transcriber); sic: Cllriste]
tibi suspiria vates
Dedicat, hos oculos, seque animamque suam.
Tu, precor, audacis dele commissa iuventae,
Tu liquido sordes ablue rore meas.
Respice nos, fragiles cum deseret halitus artus,
Summaque cum terris fulserit illa dies.
Cum tuba per densas sonitum dabit horrida nubes,
Hocque triplex mundi flamma resolvet opus.
Quicquid erit, breve erit: nec enim dulcissime longe
Auguror adventus tempus abesse tui.


page 136, image: s077

Interea tibi mane novo, tibi vespere sero,
Grata tibi media carmina nocte canam.
Atque utinam plures oculos natura dedisset,
Ipse vel in lymphas totur abire queam.
Scilicet ut maerens [Orig: moerens] lacrimarum fonte perenni,
Vulnera tabifica cuspide facta lavem.
Hospitium tu Christe humilis ne despice cordis,
Dulce tibi soli vivere, dulce mori.

AD RUDELIUM, ET DRACONEM.

Rudeli, et Draco, candidi sodales,
Salsa Tethyos ad frementis undas,
Lugete o simul et pari dolore,
Ubertim lacrimae per ora manent
Stillatimque fluant, et hinc et illinc:
Lympergus superas reliquit auras,
Lympergus iacet, heu: proculque Moenus
In ripa tumulum videt recentem.
Nos longis regionibus remoti,
Udas nec lacrimis damus coronas,
Nec (si qua est ea manibus voluptas)
Quem saltem properans legat viator,
Signamus titulo brevi sepulcrum.
At tu, cui citharae potens canorae
Dulci Musa dedit placere versu,
Raptum funere tam bonum sodalem,
Fatis eripe mi Draco: nec olim
Lympergum premat invidis tenebris


page 137

Aetatis taciturnitas futurae.
Sed candor niveus, gravisque virtus
Longis carmine consecrata saeclis [Orig: seclis] ,
Notescant magis, arduisque famae
Semper laetius evehantur alis.
Hoc est aere perennius sepulcrum.

AD GEORGIUM CRACOVIUM, ET M. [Abbr.: MARCUM] LUCANUM.

Lucane optime, tuque mi Georgi,
Qui versus canitis venustiores
Et Graiae pede vocis, et Latinae,
Istos, si libet, urbis inquietae
Linquamus strepitus, et ut solemus
Iucundis spatiemur [Orig: spaciemur] in virectis [Orig: viretis] ,
Restagnantis ad Albidos fluentum.
Lassi nunc etenim iuvantur artus
Caeli temperie serenioris,
Et leni simul ambulatione:
Dum blandae nemoralibus sub umbris
Mulcent aera cantibus volucres:
Et gratis parit irrigata rivis
Flores gramine discolore tellus.
O dulcissima solitudo ruris!
O silvae [Orig: sylvae] virides! avete Nymphae,
Et fontes, et agelluli salubres,
Vos ignobilis otii voluptas,
Et nostri requies laboris estis.
It secura dies, soporque mollem


page 138, image: s078

Totis noctibus irrigat quietem.
O vere ter et amplius benigno
Ortus sidere, qui sibi ipse notus
Sic degit placide, videtque tecto
Fumum dum salit ater ex avito!
Hoc vitae genus est beatioris,
Lucane optime, tuque mi Georgi.

PRO WOLFGANGO NEUSTETER COGNOMENTO STURMER, EQ. [Abbr.: ?] FRANC. [Abbr.: ?]

Da violas hospes, iacet hac Sturmerus in urna,
Qui puer immiti caesus ab hoste fuit.
Aspera collatis dum temptat [Orig: tentat] proelia [Orig: praelia] signis
Marchio, prolapso concidit ictus equo.
Sic ego saepe rosas, sic uda papavera vidi,
Candida sic primo lilia vere mori.
Ille quidem patrii quondam cognominis haeres,
Acer et invicto Marte futurus erat.
Atropos invidit: Generis nec profuit ingens
Gloria, principibus nec placuisse viris.
Hoc satis: hospes abi, nec vivere differ in horas:
Eximium Lachesis nil sinit esse diu.

SUPPLICATIO AD IESUM CHRISTUM DEUM OPT. [Abbr.: OPTIMUM] MAX. [Abbr.: MAXIMUM]

Iesu Redemptor [Orig: Redemtor] ac Protector omnium,
Idemque lux mortalium,


page 139


Te (nam quid ultra est?) noxiis heu plurimis
Contaminatus invoco.
Iam, iam dolet, quod egi, iam, iam paenitet [Orig: poenitet] ,
Errata iam nosco mea.
Ut fervida vi Solis usta languidas
Ponit comas amaracus:
Sic maeror [Orig: moeror] ossa devoravit intima,
Totiesque, Christe, langeo.
Penitusque contabescerem, nisi tuae
Confiderem clementiae.
Miserere fons salutis, et dulci meum
Cor irriga solacio.
Animumque saevis libera terroribus,
Tuoque reple spiritu.
Te luce prima, nocte te sera canam,
Lyraeque gratias agam.
Qua natus ille ex Isaci nepotibus
Vates tuam potentiam,
Victorias cecinit tuas, et innuba
Te nasciturum virgine.
O sauciae spes una conscientiae
Cruore me lava tuo.

AD PUERUM SUUM IN DIE NATALI P. [Abbr.: PUBLII] VERGILII [Orig: VIRGILII] MARONIS.

Ternas, i puer, ocius [Orig: ocyus] coronas
Nectas ex apio, marisve rore,
Aut thymbra gracili: nec est pudori


page 140, image: s079

Nostris populus, aut salix capillis,
Quas ripis Arar educat propinquis.
Nam murto [Orig: myrtho] nec adhuc ego, nec ausim
Phoebea caput impedire lauro.
Sambuco quoque dic, et Appiano,
Huc ad me veniant, sacras agemus
Et vino et fidibus Maronis Idus.
Iunctis adsit oloribus Dione,
Assint rite vocantibus Camenae [Orig: Camoenae] .
O me si qua recessibus Dearum
Illis inferat, herbidosque monstret
Colles, qua tenui canens avena
Te formosa Amarylli, teque Philli,
Albis Philli decentior ligustris,
Intonsas docuit sonare silvas [Orig: sylvas] !
O si se mihi praebeat, sed olim,
Argutis imitabilem cicutis
Intactum Corydon amans Alexin,
Quando limpide te videbo Minci,
Qui natale rigas solum Maronis,
Ripas praeteriens harundinosas [Orig: arundinosas] ?
Sed cesso. Puer, et [(transcriber); sic: ] frequentiores,
Appone, et cyathos [Orig: scyathos] capaciores.
Cras rorantia rursus et minuta
Imple pocula: sic diem quotannis
Hanc ducam, mihi paene cariorem
Natali proprio: valete curae
Vitae pernicies, adeste Musae
Et lauri, citharaeque, fistulaeque.
Laus et gloria sempiterna vatum est.


page 141

AD GREGORIUM SCHETUM MEDICUM.

Vixi diu curis solutus omnibus,
Vixi secundum vota, pace, litteris [Orig: literis] ,
Amore abundans, gratia, sodalibus:
Nunc (heu graves rerum vicissitudines)
Tabesca solus, ut misella amaracus
Vesanientis aestibus caniculae
Arescit. O decus meum, peregimus
Vix lustra quinque, iamque delectatio
Omnis, ioci, facetiae, cupidines,
Studiumque consenescit a radicibus.
Tam mane numquam [Orig: nunquam] surgo, nec tam vesperi
Carum reviso lectulum, quin maxima
Vi lacrimarum [Orig: lacrymarum] diffluam, discriminum
Memor ruentis patriae, heu calamitas
Abominatae servitutis! heu furor!
Heu leva mens! heu civium discordia!
Invidit alma scilicet felicitas,
Ne dulce litus [Orig: littus] Adriatici maris,
Per saxa vectus aequoris Ligustici,
Tecum viderem, limpidive Tibridis [Orig: Tybridis] ,
Padive ripis ambulans, ignobili
Mederer istis otio [Orig: ocio] molestiis,
Ubi nunc bicolore tu iacens sub populo
Horas beatas ducis immemor mei.
Nos murmurantis ad caput Druentiae,
Vitam trahemus in tenebris exules.
Donec (quod est novissimum) refulserit
Desiderata Caelitum [Orig: Celitum] benignitas.


page 142, image: s080

EPITAPHIUM D. [Abbr.: ?] ADOLPHI A CLAUBURG, IURECONSULTI FRANCOFURD. [Abbr.: FRANCOFURDENSIS]

Asta parum viator, et pios iube
Salvere manes, hic Adolphus est situs,
Qui stirpe gentis editus Glauburgiae
Maioribus clarissimis, dum viveret
Domi forisque notus, ob reconditam
Rerum optimarum floruit scientiam,
Cursus perennes siderum micantium,
Moresque naturae intimos cognoverat,
Aeternitati consecrans quam plurimae
Quae comprobasset omnis aetas postera,
Idem impiger terra, marique gentium
Mores et urbes exterarum viderat,
Dignumque sese gesserat Re publica [Orig: Republica] .
Sed nil opes, nil dignitas, nil litterae [Orig: literae] ,
Nil flos iuventae, nil Apollo profuit.
Vix lustra sex peregerat, quando occidens
(Heu spes inanes) ultimum vidit diem.
Scio, misertum [Reg: miseritum] est. I viator, et sacro
Levem precare pulveri terram, et vale.

AD RENATUM HENERUM.

Si mecum leviter meridiari
Sub murto [Orig: myrtho] libet, aviaque Loto [Orig: Lotho] ,
Mi Renate, parum deambulatum
Rus ad me venias, ut otiosis [Orig: ociosis]


page 143

Disertos recitet puer libellos
Bembi, Flaminii, Actii, Augurelli,
Vel quodcumque [Orig: quodcunque] bonum simillimumque est.
Nam quasdam volo collocutiones
Tecum texere, donec aestuosus
Frangat se calor, hinc sedens in herbis.
Dulci vina refrigerabis unda,
Qua Citros rigat, alluitque lauros,
Nostris lympha scaturiens in hortis.
O iucunda beatitudo vitae,
Libros inter, et optimos amicos,
Quos iungit bona comitas, et una
Delectatio rebus ex eisdem,
Et Musae, Veneresque transmarinae!
Gaude villula, quam tum libenter
Inviso nemus. Ecquid aestimandum est
Curis esse beatius solutis?

P. LOTICHII SECUNDI CARMINUM Liber secundus.

AD IULIUM MICYLLUM.

Venit laeta dies, castae qua matris ab alvo
Christus, sub forma paupere, natus homo est.
Scilicet ut veteris solvens contagia noxae,
Iustitiae certas traderet ipse vias:


page 144, image: s081


Et mortale genus revocans e faucibus Orci,
Deleret meritis crimina nostra suis.
Hanc Iuli celebrare pio te carmine lucem
Convenit, et sacra digna referre lyra.
Non haec Pierides dictant, non fautor Apollo,
Non haec Castaliae suggerit umor [Orig: humor] aquae:
Sed pater omnipotens, et lucida Patris imago
Natus, et amborum gratia dulcis Amor.
Dulcis Amor, divumque potens, hominumque voluptas,
Qui regit afflatu pectora casta suo.
At tu sancte puer, qui nos a morte redemptos [Orig: redemtos] ,
Heredes [Orig: Haeredes] regni deligis ipse tui:
Tu, precor, Emanuel nos dignos effice, quorum
Pectora sint verbo semper aperta tuo.
Da superare graves vitaeque obitusque labores,
Gutta tui nobis sanguinis una sat est.
Per te, Christe, salus nobis est reddita, per te
Tartara victrici sunt spoliata manu.
Haec facunde pio tu carmine concine Iuli,
Et pura sanctas concipe mente preces.
Nec dubitare decet, voces gemitusque precantum
Fert supra nubes, et super astra fides.

IN EFFIGIEM MILITUM GERMANORUM.

Pudor Deorum, opprobriumque saeculi [Orig: seculi] ,
Pestis, luesque militaris ordinis,
Qui perciti furore mentis ebriae,
Licentiaque perditorum temporum,


page 145

Abominandis involuti vestibus,
Fas omne rumpunt, eruunt Rem publicam [Orig: Rempublicam] .
Hei dira imago, hei barbarum spectaculum!

IN DAPHNIM ECLOGAM ADAMI GELPHII.

Cum nuper altas aetheris scandens domos,
Praestans canendi gloria,
Terras Micyllus, has senex relinqueret,
Vocante rege Caelitum [Orig: Celitum] ,
Nicer misellus vallium sub intimis
Reconditus cubilibus
Lugebat, et reflagitans vatem suum
Maesto [Orig: Moesto] fluebat alveo:
Flevere fontes limpidi, sub herbidis
Scaturientes montibus,
Et antra sacri destituta carminis
Amabili solacio [Orig: solatio] .
Ubi remotus urbis a frequentia
Ter optimum, ter maximum
Deum canebat, et vagos micantium
Cursus vicesque siderum.
Sed nunc quid hoc Nicer? quid accidit novi?
Quid est ocelle fluminum?
Unde haec repente (vos referte Naiades)
Doloris intermissio?
Inusitatis undiquaque personant
Montes, ut ante, cantibus.


page 146, image: s082


Amnemque dulci carminis mulcet sono
Novus Poetarum chorus.
Sic est: sepulti ex ossibus regerminant
Tot surculi lectissimi.
Qui nunc sub umbris arborum comantium
Molli fruuntur otio.
Daphnimque Divis addit immortalibus
Conviva Phoebi Gelphius.
Daphnim loquetur omnis aetas postera:
O Daphni sidus aureum!
Quanta per auras influit dulcedine,
Animumque Musa surripit?
Nicer beate, nunc virente pampino
Praecincta tolle cornua,
Meumque Gelphium, et cohortem aequalium
Viridi corona laurea.
Albim tamen ne provoces, nec Bregelam,
Viadrumve, nec flavum Salam.

AD LAUROS IN HORTIS SUBURBANIS.

Lauri, quae rapidos arcetis vallibus aestus,
Tuque susurranti fons nemoralis aqua:
Vos lauri salvete mihi, salve optima rerum
Avia frondosis lympha sub arboribus.
Hic ego, dum licuit, curas lenire solebam,
Qua strepit e gelidis unda voluta iugis,
Hic meus argutas cecinit venator ad auras,
Dum fleret maestis [Orig: moestis] Sarmidem harundinibus [Orig: arundinibus] .


page 147

O sopor, o blandae volucres, o gramen, et herba,
Quam fuit hic animo vivere dulce meo!
Nunc me dilectis avellere cogor ab hortis,
Nec mihi saeva dabunt fata referre pedem.
Este mei memores lauri, vosque antra valete,
Et fons, et Musis vallis amata vale.

IN NATALEM SALVATORIS, AD MARTINUM STIBARUM.

ARISTOPHANEUS

Quo te carmine, qua Lyra,
Natali procul a solo
Rex sanctissime caelitum [Orig: celitum]
Festo tempore concinam,
Mundi Christe redemptor [Orig: redemtor] ?

Ergo hunc, alme puer, diem
Sic ducemus in ultimi
Solitudine litoris [Orig: littoris]
Quo tu natus es, induens
Humanos Deus artus?

Quod possum tamen, et fretum
Et Sol aethera metiens,
Surgens audiet, et cadens,
Nos plausus dare, nos tuae
Matris dicere partum.

Martine incipe, nam Dei
Haec aetatula filio
Est gratissima, flos tener,
Flos ortus tener est, cane,
E propagine Iesse.


page 148, image: s083

O dulcissima veritas,
Tu nos aspice, tu reple
Dulci pectora gaudio:
Et bellum, et lacrimabiles [Orig: lacrymabiles]
Cum fame opprime morbos.

AD GREGORIUM SCHETUM MEDICUM.

Dum nos omnibus exules in oris
Fidi erramus amiculis [(owner); sic: amiculi] nec ullo
Sub caelo [Orig: celo] requiescimus, molesta
(Eheu) Schete, senectus appropinquat:
Et languescit, ut icta sole murtus [Orig: myrthus] ,
Blandae flosculus elegans iuventae.
Vivamus semel, otiumque [Orig: ociumque] ruris
Gustemus: patula sedens in umbrae
Mecum tegmine sub virentis ulmi
Caeli [Orig: Celi] carpe salubrioris haustus.
Mox armis fera bella luctuosis
Hinc vos Lauriferis agent ab hortis
Trans pigras maris ultimi paludes.
Istas nunc cithara, et ioco, atque vino,
Curas elue: sic laboriosum
Alterna vice temperemus aevum,
Dum longam properet dies quietem.

DE IOANNE FRANCISCO RIPENSI.


page 149

Laure Palatini quae consita principis horto,
Ad Nicri liquidas innuba surgis aquas:
Cresce precor, non tu rigido violabere ferro,
Non in fumosos ibis adusta focos.
Aonio cinges iuvenilia tempora vati,
Aeternum servans fronde virente decus.
Hunc meus ingenio meruit Franciscus honorem,
Nobilius per quem Dania nomen habet.

AD IULIUM MICYLLUM IACOBI FILIUM.

En pulcher [Orig: pulcer] tenebras fugans
Sol lucem vehit annuam,
Qua virgo peperit Deum,
Praegnans Flamine sancto.

Iuli sume patris lyram,
Et Iesu puero puer
Intactaeque puerperae
Dulces incipe cantus.

Nobis paupere sub casa
Aeterni suboles Patris
Christus virginis innubae
Casta prodit ab alvo.

Expers labis enim parens
Verbo fit gravis igneo,
Quam caelestibus [Orig: celestibus] integram
Afflat Spiritus auris.

Agnoscit pecus, et gregis
Custodes Dominum, quibus


page 150, image: s084

Christum nuntiat [Orig: nunciat] angelus
Ad praesepe iacentem.

En Iesseius enitet
Lato gramine flosculus,
Matutina velut micat
Caelo [Orig: Celo] stella sereno.

Halans qualis amaracus,
Dulcis quam liquor irrigat,
Cultos mane per hortulos
Auras mulcet odore.

O quae praevia regibus
Fulsit dona ferentibus
Felix stella: ubi par ei
Aut iucundior ignis?

Te nunc, Emmanuel precor,
Te splendor rogo gloriae,
Qui de lumine lumen es
Summi patris imago.

Sic placabilis et bonus
Nobis luce novissima.
Aeternus sit honor tibi
Trinum numen et unum.

AD CHRISTIANUM LOTICHIUM FRA. [Abbr.: FRATREM]

Da frater mi Christiane plectrum,
Templis da citharam sacris amicam:
Lux sollemnis [Orig: solennis] agatur haec quotannis,
Qua firmans Deus, erigensque sancto


page 151

Olim pectora spiritu suorum
Auris omnipotentibus superne
Afflavit: precibus, piisque votis
Hanc lucem celebremus. O superni
Patris fervida, filiique flamma,
Fac nos, cuncta movens vigor, nefandi
Puros criminis, integrosque vitae,
Blando corda revinciens amore.
Da solaciolum [Orig: solaciolum] , tuique curis
Dulci numinis expeditus haustu
Sanctis totus ab ignibus liquescam.
O fax certa precumque, gratiaeque,
Constans pax animi, quiesque rerum!
Dum nos lubrica fluctibus tot aetas
Incertos agit, et graves procellae,
Tu castae arbiter institutionis
Flammis pectora tempora pudicis.

AD LEONHARDUM MUNSTERUM.

Sollicitas habili citharae dum pollice fila,
Succinis et tenui murmure, vive tibi:
Et vitare mones praelustria: chordaque dulces
Pulsa dat et chordas vox imitata, sonos:
Ducere cum Musis videor Munstere choreas:
Quoque sedes Helicon est locus ille mihi.
Quis Deus afflatum rapit hoc super aethera pectus?
Monstrat et affectus posse docere lyra?


page 152, image: s085


Non ita populeis maeret [Orig: moeret] Philomela sub umbris,
Huic similis quamvis nulla sit inter aves.
Ad vada nec tali dulcedine pura Caistri
Carmen Olor moriens exsequiale canit.
Sic celebrans epulas citharam cum voce movebat
Demodocus, lacrimas [Orig: lacrymas] eliciente sono.
Carmina pectoribus, mulcendis auribus apta
Est lyra, me chordis vox sociata iuvat.
Utraque cum praestes, quid dulcis amice rependam?
Hoc precor, ut vivas tempus in omne tibi.

AD GEORGIUM SABINUM BRANDEBURGENSEM.

Immortale decus, Sabine, vatum,
Qui nunc ad vada Bregelae vetustos
Doctis artibus imbuis Borussos:
An feliciter es domum reversus?
Hinc cum sarcinulis tuis venustis,
Musarum simulatque liberorum,
Ut spero, auspicio bono profectus?
Ad flavum tuus Oderam Secundus
Iucundae memor allocutionis
Sinceraeque benignitatis: optat
Nunc et Pegaseos sibi volatus,
Et desiderat omnibus diebus
Dilectos iterum videre vultus.
Sed nunc aera forte pestilentem
Vitans, grex subito novem sororum
Tecum praecipiti fuga recessit,


page 153

Urbes Bregela qua duas ab una
Pulchro [Orig: Pulcro] separat alveo, facitque
Cursus inter utramque [Orig: utranque] flexuosus.
Hic (nam tristia multa nuntiantur [Orig: nunciantur] )
Hei, quantum mihi fecit audienti
Imis rumor in ossibus dolorem.
At quocumque [Orig: quocunque] sub axe vivis, oro
Sis nostri memor, anxiosque luctus
Dulci progenie, tuisque leni
Curas diminuentibus libellis,
Dum soles redeant sereniores.

INFERIAE AD TUMULUM MATERNI STEINDORFFER IN URBE HIERAE.

Hoc tumulo Materne iaces, hic corporis artus,
Hic tua post obitus contegit ossa lapis.
Has lacrimas gratae pro consuetudinis usu,
Haec cape de lacrimis serta rigata meis.
Suavior hic nullus mihi vixit: in otia [Orig: ocia] Phoebi,
In sacra Pieridum mollia natus eras.
Cognita quid memorem duri certamina Martis?
Hei mihi, quod nullas mors timet atra manus.
Hic igitur Materne iaces? heu fertile pectus,
Ingeniumque sagax, et sine labe fides.
Spiritus aethereas colit, unde recesserat, arces,
Iamque odio, caeci quicquid amamus, habet.
Ossa cubent tumulo feliciter, ultima donec
Nos iterum iungat, quod precor, hora duos.


page 154, image: s086

M. [Abbr.: ?] ROSA AD FLORES MELISSAE.

Sol lucis auctor [Orig: autor] occidit, fugit dies,
Sol fundit alter aureum mihi iubar,
Melissa dum liquoribus rosarium
Irrorat, Hespero micante pulchrior [Orig: pulcrior] ,
Melissa saucians mihi cor intimum.
Haec cum sororibus sub hoc crepusculum
Flores calore languidos aquis rigat,
Et limpido imbre tingit. O ter, et quater
Beata amarace, o beata lilia!
Vos illa mulcet aridam levans sitim.
Vos roris has refrigerantis undulas,
Meum sed ebibit puella sanguinem,
O si liceret, ipse lacrimis meis,
Vos irrigarem! vos decus resumitis,
Vobis honor redit, sed ipse langueo,
Et sicut herbulae liquoris insciae
Aresco semimortuus: tamen foret
Nec mors acerba, si Melissa paululum
Dulci meum cor irrigaret osculo,
Incendium levans. Sed hei, quid (hei) querar?
Sol, dum loquor, repente noster occidit,
Iam lux recedit, ingruitque nox gravis.
Vale Melissa, cordis unicum mei
Levamen: o Rosae, o valete lilia.

AD MATTHIAM STOIUM REGIOMONTANUM.


page 155

Rumor ait, Stoi, tenera me Lotide captum,
Sed negat indicio Claudia nostra fidem
Deque mea narrat probitate, rogataque causam,
Ex animo, dicit, colligo fida meo.
Rarus amor certe: sed dic quid, amice, rependam?
Sit pretium [Orig: precium] fidei non dubitata fides.

IN DEFECTUM LUNAE.

Sunt aliquid cladis praenuntia [Orig: praenuncia] signa futurae,
Exitus assiduis comprobat illa malis.
Nec frustra monuere graves instare tumultus
Eventu toties sidera nacta fidem.
Nunc quoque, quod patriae faustum sit, et utile, caelum [Orig: celum]
Indicat ambiguos non procul esse metus.
Dic Dea, quae certis labentia motibus astra
Aspicis, et causam nominis inde trahis:
Quid vult maesta [Orig: moesta] sibi tenebris soror abdita Phoebi,
Dum premit in caeli [Orig: celi] culmine terga Nepae [Orig: Nepe] ?
Eloquar, Uranie respondit: Scorpius istis,
Nescio quem, terret nocte silente minis.
Quo nascente stetit spargens letale [Orig: lethale] venenum
In medio, cauda virus habente, polo.
Cuncta licet verses, et te prope mundus adoret,
Quisquis es, incertas disce timere vices.

AD HORTULUM CLAUDIAE.

Salubris hortule, elegans suburbani


page 156, image: s087

Ocelle ruris, et cubile nympharum,
Qui vere iam tepente saepe iucundos
Praebes mihi puellulaeque secessus.
Sic nec tibi aura pestilens odoratas
Laedat rosas, nec alba Caurus invisis
Flabris adurat lilia, et novos rores
Ministret usque Memnonis nigri mater:
Mei, precor, iocos amoris occulta,
Dum te vel indies misellus inviso,
In herbulisque cum meo igne confido,
Ubi latus rivi premunt susurrantes,
Eduntque motis sibilum comis aurae.
Ibi illa multa delicata cum fiunt,
Tu cernis hortule, et vides coronatam
Meam puellam, paululum reclinatam
Mecum iacere somnulo velut leni
Victam meum dum mollibus caput sertis
Revincit, et reflagitans in amplexus
Serpit venuste, suaviusque blanditur.
Ocellulos tunc vibrat usque ridentes,
Meosque ludibunda vexat ardores,
Et basia uda millies columbatim
Figit rogata, spiritumque transfundit
In cor meum: hinc amore membra tabescunt,
Halans amaracus velut pruinosis
Cum tacta flatibus repente marcescit.
Haec dulcis hortule, ut rogamus, occulta,
Ne Caprimulgi filia illa vicini
Sentire possit, illa quam probe nosti
Ad hoc salictum clam latere prostratam,


page 157

Captare si qua auribus queat voces,
Ut deferat per orbis angulos omnes.
Et hinc meorum me sodalium coetus
Vexant, quod assis aestimamus, a risu
Si temperarent pessimi poetarum.
Qui saepe ceu vagi novos legunt flores,
Cum vix anethum, maluam, et allium norint,
In hortulos solent venire per causam [Orig: caussam]
Venis tumentibus, velut nigra in silva [Orig: sylva]
Ad buculam ruit maritus armenti.
Hos tu procul fuga, et patens mihi soli
Mei iocos amoris hortule occulta,
Ocelle ruris elegans suburbani.

AD SIDUS [Orig: SYDUS] BORUSSIACUM, SUAVISSIMUM SODALEM SUUM.

O Sidus [Orig: Sydus] , quid adhuc tuos amores
Semimortuus, et fere peresus
Curis, quid retices tuo Secundo?
Nam simplex scio candidae puellae
Urit te pudor, impotensque vivum
Exsugit [Orig: Exugit] tibi sanguinem misello
Imis ardor inaestuans medullis.
Nec caros latet improbus sodales
Venis haustus amor siticulosis,
Sed flammas dolor arguit, colorque,
Insuetumque silentium, feroces.
Frons porrectior ante, nec per herbas


page 158, image: s088

Sordebant tibi floridi recessus,
Nec convivia, nec tui libelli.
At nunc illepidus repente vivis,
Festinans trepidus modo huc modo illuc,
Et voces leviter proterviores,
Et furtim numeros procaciores,
Mellilamque [Orig: Mellillamque] sonas, Rosunculamque,
Et quicquid miseri sciunt amantes,
Mulsum, delicias, amoenitates.
Vidi et cum roseas manu papillas
Velles tangere per iocum, sed arcte
Obsaeptus [Orig: Obseptus] fuit hortulus: quid udas
Dicam, proh dolor, osculationes?
Et morsus, et anhelitus frequentes,
Nil abradere dum potes, premisque,
Et pulchris [Orig: pulcris] inhias gemens ocellis,
Nec montem satias, nec ima sentis
Labi tabidulam per ossa mortem.
Quare, dum licet, es mihi monendus,
O Sidus [Orig: Sydus] : nova dum recensque flamma est,
Ignes excutias ut invenustos,
Tectum nec tibi blandiens venenum
Assuetudine nutrias et usu,
Victor sic eris, aut diu dolebis.

AD MARCUM ERIDANUM.

Ut vetus hoc merito, quam praeterit herbifer Albis,
Urbs de virginibus [(transcriber); sic: virgin.b.] nomen adepta gerit:


page 159

Tot quoniam facie praestantes Marce puellas,
Quamlibet e mediae sanguine plebis, habet.
Nostra nihil certe videt his formosius aetas:
Vix Helenae talis, vix Ariadna fuit,
Sunt tamen et faciles (mirum) fastuque carentes,
Numen et Aonidum qui venerantur, amant.
Iamque peregrino suspirat in hospite furtim,
Aggemit et nostris multa puella malis.
Me geminae torquent, spectabilis altera vultu,
Altera compositis, utraque virgo, comis.
Dividior, et flagrant duplicatis pectora flammis,
Saeva nec in curas quod Venus addat, habet.
Tu placidis Aloes feliciter ignibus ardes,
Cura sub urbanae virginis Eridane.
Quid tamen Aemiliam loquar, Aemiliaeque sorores?
Pulchrior [Orig: Pulcrior] hoc facies nulla sub axe fuit.
Vive potens in amore tuo, iam Marce propinquat
Mollior, exilio sors positura modum.

DE PUELLA INFELICI.

Abditus arboribus secreto nuper in horto
Solus, amans virgo dum quereretur, eram.
Dum legit hic violas, dum fletibus irrigat illas,
Auribus haec hausi tristia verba meis:
Ah nimis infidum genus, et crudele virorum,
Sic igitur falli digna puella fui?
Mater io, si quid post fata novissima sentis,
Quae mala, morte tua sola relicta, fero?


page 160, image: s089


Deseror infelix, alias monitura puellas,
Non iuvenum verbis semper inesse fidem.
Cui tamen has violas? cui serta miserrima virgo?
An dabis haec illi munus? an ipsa geres?
Finge dari, renuit: florum me dedecet usus:
Tam cito sic igitur spernor amata diu?
Nunc odii fingit causas [Orig: caussas] , nunc perfida dicor,
Nunc omnes clamant: culpa, puella, tua est.
Iuro tibi mea lux, nil te mihi dulcius uno,
Nunc etiam, quamvis sim tibi vilis ego.
Hactenus, et repetens suspiria lumina tersit,
O numquam [Orig: nunquam] vacuo pectore quisquis amat.

DE PEGASO EQUO AURORAE, ET GEORGIO SABINO BRANDEBURGENSE.

Admonitrix operum tenebris aurora fugatis,
Vecta Medusaeo praepete mane rubet.
Hunc prior alati pedis ictibus edidit aetas
Fontis equum venas elicuisse novi:
Virgineas Helicon lauros ubi, praemia vatum,
Educat, Aonius templaque coetus habet.
Pandite Pegasides, cur cuius origo liquoris
Dicitur aurorae Pegasus ales equus?
Tempus (ait Clio) matris sub Memnonis ortum,
Aoniis gratum vatibus esse solet.
Tunc vigor intus agit maior, tunc pectora caelo [Orig: celo] ,
Ingeniis prima luce favente, calent.


page 161

Inde fluunt sacri latices, studioque perennes
Fons matutino fundit apertus aquas.
Cur tamen acer equus radiantibus additus astris?
Et quae fodit aquas ungula, clara micat?
Conspicui fulgent (dixit Dea) sideris instar,
Ingeniosa mori quos monumenta vetant.
Vatis at in clipeo [Orig: clypeo] cur nunc volat ille Sabini?
Sic ego, sic Clio protinus orsa loqui.
Pegasus ut cunctis pernicibus ocior [Orig: ocyor] alis:
Impariter iunctis sic prior ille modis.

AD PSITTACUM DANIELIS STIBARI, EQU. [Abbr.: EQUITIS] FRANC. [Abbr.: ?]

Psittace qui vincis genus omne canore volucrum,
Et docili fingis gutture mille sonos.
Dicere si fas est (sicut reor esse) latentem
Humanae partem tu quoque mentis habes.
Ingeniumne sagax prius? an discrimina vocum,
An tibi tam raram mirer inesse fidem?
Tu vacuas mulces iucundis cantibus auras,
Comiter excipiens si quis adire velit.
Saepe choros ducis lepidos, et amabile quiddam
Succinis, et dulci risus ab ore sonat.
Temporibus certis tamen apta silentia praestas,
Postmodo quodque canas mens tua versat opus.
Voce nec admissum tu detegis ullius index,
Damna tua nemo garrulitate tulit.
At cur saepe vocas nigrum? niger ecquid inhaeret
Pectoribus turtur Psittace fide tuis?


page 162, image: s090


Hunc nec honore parem, nec amoeni dotibus oris,
Cum tibi sit rari forma coloris, amas.
Quid facere humanis debemus sensibus aucti,
Nomen amicitiae cum venerantur aves?
Scilicet in domini te vertis Psittace mores,
Hinc ea dexteritas, hinc tibi tanta fides.
Dii faciant longos sit uterque superstes in annos,
Gloria tu volucrum, temporis ille sui.

INFERIAE AD TUMULUM ULRICHI HUTTENI, EQUIT. [Abbr.: EQUITIS] FRANC. [Abbr.: ?]

Alloquor Hutteni manes, cineresque Poetae,
Quos brevis in mediis insula claudit aquis.
Este salutati manes, haec summa laborum est,
Alma quies vobis sit, nec arena gravis.
Accipe cum violis lacrimas, tibi fundimus illas,
Morte tua felix maxime nuper eques.
Felix morte tua, patriae non fata ruentis,
Cuius eras vindex, non tot acerba vides.
Patria post obitus tibi contigit altera caelum [Orig: celum] ,
Maior et in cunctos fit tua fama dies.
Fortunate cinis, venerande nepotibus ipsis,
Aeternum salve, perpetuumque vale.

AD MALA AUREA.

Aurea mala meae donum salvete puellae,
Aurea purpureis addita mala rosis.


page 163

Quae mihi supremo, cum iam discedere vellem,
Tempore formosa tradidit ipsa manu.
Addidit et voces blandas, repetitaque fixit
Oscula cum lacrimis admonitura sui.
Este, precor, mecum semper, quascumque per oras
Nunc vagus ignotis gentibus hospes ero.
Longa nec interea nostros via mutet amores,
Grata nec emigret pectore cura meo.
Talia Nausicae decerpsit ab arbore poma:
Hesperidum tales vix tulit hortus opes.
Tale fuit roseis in Oderae vallibus Idae,
Victrici tenuit quod Cytherea [Orig: Citherea] manu.
Poma suo quondam iuvenes in amore iuvabant,
Auxilium multis poma tulisse ferunt.
Regis aquae pronepos malo Schoeneida cepit,
Quam nequiit cursus poma tulistis opem.
His tibi Cydippe (scit candida Delos) Aconti,
His patruo Cereris filia iuncta suo est.
Fetibus [Orig: Foetibus] arboreis dominam placare solebat
Pastor amans, mittens aurea mala decem.
Fallor? an haec etiam nobis cum traderet illa
Sensimus insolito pectus amore rapi?
Fulgor et exstincto [Orig: extincto] iam paene [Orig: pene] reluxit ab igne,
Lenis ut a Zephyro crescere flamma solet.
Sive tamen fesso quod amem dabit altera tellus,
Seu mihi cura recens finis amoris erit:
Virginis assidue meminisse iuvabit amatae,
Semper inoblitus muneris huius ero.


page 164, image: s091

AD IOANNEM HAGIUM FRANCUM.

Hagi, fugit hiems [Orig: hyems] , novosque tellus
Leni feta [Orig: foeta] parit tepore flores.
Quos per rura Favonius benignis
Mulcet flatibus irrigantque rivi.
Ergo mollibus ecquid in virectis [Orig: viretis] ,
Orto Sole, cubiculum relinquens
Laetus per iuga flosculos, et udis
Felices legis herbulas in hortis?
Et quascumque [Orig: quascunque] ad opem rosas medendi
Tellus educat utiles sub Arcto?
Sic Hagi breve ver agas, sed aestas
Postquam transierit, Vesontionem
Antiquam venias, ut ante brumam
Ad flavos Ligeris volemus undas.
Aut, si fert ita Caelitum [Orig: Celitum] voluntas,
Ad montis iuga laeta Pessulani.
Nunc solus gelida sedens in umbra
Ad rupes Dubii, recordor actae
Vobiscum rigido sub axe vitae,
O desiderium meum sodales,
Omni tempore quotquot estis omnes,
Quos [(transcriber); sic: Qnos] iunxit mihi dulcis eruditae
Consuetudinis usus, et recessus
Cultrices Heliconii, Cnidique [Orig: Gnidique]
Lucos diva colens harundinosae [Orig: arundinosae] .
Absent is quoque vos mei sodales
Conservate memoriam Secundi,


page 165

Qui vos diligit, atque amare porro
Omnes, ut prius, est paratus annos.

AD MATTHIAM STOIUM BORUSSUM.

Quaeris sollicitos cupidis in amantibus ignes,
Stoi, cur toties fine carere putem.
Et memoras quorum veteres meminere Poetae,
Quos ferus extrema tabe peredit amor.
Confiteor flammas alit assuetudo latentes,
Ponere nec facile est, quae placuere semel.
Improba plus animos penetrant tamen oscula, Stoi,
Oscula constantes immoderata movent.
Scilicet alterni captatus spiritus oris,
Nescio quid iunctis motibus intus agit.
Ex animaque vagum lenem velut excipit auram,
Dum cupit ardores cor relevare suos.
Non aliter riguas tellus bibit arida lymphas,
Languidulas aliter non fovet aura rosas.
Utque peregrina coalescit in arbore ramus,
Inque vicem sucos [Orig: succos] miscet uterque suos:
Alter in alterius sic corpore vivit, et ardens
Pectoris est vere pectus amantis amans.
Dulcis amarities amor est, tu candide Stoi,
Mollibus illecebris oscula mista cave.

AD SUSPIRIA ET LACRIMAS.


page 166, image: s092

O praesaga mei semper suspiria luctus,
O gemitus maesti [Orig: moesti] flebile cordis opus:
Quid toties aeger de pectore spiritus imo
Surgit, et inviti saepe madent oculi?
Cura nec optatos sinit anceps ducere somnos,
Omnia dum media lassa quiete iacent?
Non mihi iam veteres (semel insaniavimus) ignes
Versat in accensis ossibus [(transcriber); sic: ossib.] acer amor.
Quid tamen est, praesaga mali quod pectora maerent [Orig: moerent] ?
Quod gemo, quod causa [Orig: caussa] saepe latente fleo?
Tristia venturos cognosco per omina luctus:
O anime infelix non potes esse diu!
Nil praeter lacrimas haec et suspiria vita est,
Quae si fine bono clauditur acta, sat est.

INFERIAE [(transcriber); sic: IN FERIAE] .

Haec tibi, fide Mari, posui monumenta Secundus,
Extremum sanctae pignus amicitiae.
Quandoquidem procul a patria florentibus annis
Funere te saevo mersit acerba dies.
Ossa iacent tumulo: victuri gloria restat
Nominis: ad superos mens pia fecit iter.
Salve pars animae nuper dulcissima nostrae,
Gaude, et perpetuum rursus ave, atque vale.


page 167

D. M. [Abbr.: DIS MANIBUS] D. IACOBO MARIO GERMANO, PIETATIS ET INGENII LAUDIBUS INSIGNI, AMICO INCOMPARABILI, P. LOTICHIUS POS. [Abbr.: ?] P. [(reading uncertain: soiled)] M. [Abbr.: POST MORTEM] Exspiravit in amicorum manibus XV. Cal. Novemb. Anno salutis D ac II. et L. supra mille. Ruta.

Ante alias omnes, quas tellus educat, herbas
Iucunda est oculis, Carole, Ruta meis.
Nec mihi maluerim Thyma, nec Meliloton et illas,
Sanguine quas tinxit Cypria diva, Rosas.
Crescit in excultis genialis amaracus hortis,
Vere novo violae, lilia vere nitent.
Gramineas decorant madefacta Sisymbria ripas,
Estque suum Menthae Marruvioque [Orig: Marrubioque] decus.
Floribus et foliis, variisque coloribus omnes,
Paeoniisque aptas usibus esse patet:
Sed tamen utilitas, et tanta potentia Rutae est,
Ut superet meritis gramina cuncta suis.


page 168, image: s093


Ruta virens abigit metuendos ictibus angues,
Ruta inhibet dira mixta venena manu.
Haec recreat tectos caligine luminis orbes,
Et caput et cerebrum roborat acris odor.
Nec minus hanc saevos certum est lenire dolores,
Nec levis est Paphiae [Orig: Paphyae] vis inimica Deae.
Hinc oleum medicos lentum servatur ad usus,
Hinc tepidus liquidas elicit ignis aquas.
Nec foliis gelidae spoliatur tempore brumae,
Nec Rutam nimio frigore laedit hiems [Orig: hyems] .
Stirpibus atque herbis Boreas cum demit honorem,
Ruta viret nullo languida facta gelu.
Utilis hanc capiti vel circum Salvia crescit,
Vel prope mollita crescit Hysopus [Reg: Hyssopus] humo.
Et quoties dirae serpunt contagia labis,
Implorant homines graminis huius opem.
Illa ducum clipeos ornat, nunc languida, sed mox
Albis ad arctoas laeta resurget aquas.
Hanc meus ad gelidam portabat signifer Arcton,
Cum dubio belli tempore miles eram.
Dicite Pierides quo primum tempore coepit
Acris in hortensi Ruta virere solo?
Pastor erat tenerae succensus amore puellae,
Dulcia cui curae carmina semper erant.
Is desiderio tabescens maestus [Orig: moestus] inani
Concidit, et virgo, dixit, amata vale.
Faunus amatoris sortem miseratus acerbam,
In germen corpus iussit abire novum.
Totque potestas tribuit: tot munera plantae,
Excepto, Rutam quod levis odit amor.


page 169

Flexibiles murti [Orig: myrthi] , laurique, hederaeque valete,
Ruta comas tantum cingat odora meas.

IN PAGUM PROPE NICRUM.

Dum gravis aestivis ardet fervoribus aer,
Et micat Icarii fervida stella canis:
Rura sacros vates, gelidaeque in vallibus umbrae,
Blandaque graminei caespitis [Orig: cespitis] herba, iuvant.
Grataque delectant ignobilis otia [Orig: ocia] vitae,
Contendunt cineri dum superesse suo.
At mihi nec vitreis tantum Nicer herbifer undis,
Prata nec irriguis fontibus uda placent:
Quantum securo dulcis mihi villa recessu,
Villa racemiferis undique cincta iugis.
Fortunata nimis sacris domus hospita Musis,
Qua requiem Phoebus gaudet habere suam.
Quid primum mediumve canam? quo carmine laudes
Exsequar [Orig: Exequar] , ut par est, villa beata tuas?
Non tibi iucundi facilis clementia caeli [Orig: celi] ,
Ingera non desunt fertilis ampla soli.
Pampineo passim campus vestitur amictu,
Laetaque perspicuis fontibus arva madent.
Pascua nec pecori desunt, et arata quotannis
Agricola pretium [Orig: precium] grata rependit humus.
Tum vitreus, gelidis qui vina refrigerat undis,
Labitur argutae rivulus uber aquae.
Rivulus inducens tranquillos murmure somnos:
Saepe viatoris mitigat ille sitim.


page 170, image: s094


Adde bonos hominum mores feritate carentes,
Et quae iura vigent legibus aequa suis.
Quid referam teneras sine rusticitate puellas,
Moribus insignes, mente, pudore, fide?
Una sed e reliquis argutis praestat ocellis,
Digna vel eximii principis esse nurus.
Rustica (confiteor) Xanthi sed qualis ad undas
Pastori iunxit Cypria diva latus.
Non ego te vero pulcherrima [Orig: pulcerrima] nomine dicam,
Phyllidis interea tu mihi nomen habe.
Phylli decus ruris, spes, et mea Phylli voluptas,
Tota fit aspectu villa beata tuo.
Unica tu praestas nostris solacia [Orig: solatia] curis,
Omnia tu nostrae gaudia tristitiae.
Qualiter, Eois cum surgit Lucifer undis,
Oceanum radiis vestit et arva suis:
Blanda verecundo sic ardent lumina vultu,
Sic oculis fiunt cuncta serena tuis.
Musa sile: mea Phylli vale, lux unica salve,
Et stabili gaude vatis amore tui.
Sed neque me tantum pulchrae [Orig: pulcrae] sine crimine Nymphae,
Consita nec laetis frugibus arva iuvant.
Nec caeli [Orig: celi] facies, nec amicti palmite colles,
Prataque, nec fessis dulce levamen aquae:
Quantum, grata sacris quae vatibus otia [Orig: ocia] praestas,
Hospitium Musis villula dulce meis.
Hic stomachum mihi cepa [Orig: coepa] , et oluscula placant,
Et lanio debet nostra culina nihil.
Interea viridi residens Philomela sub umbra,
Fata iuventutis luget acerba suae.


page 171

Accedunt sine felle sales, sine lite sodales,
Nataque vicinis dulcia vina iugis
Divitias alius, quem sic agit ardor habendi,
Congerat, et magnas quaerat avarus opes.
Sat mihi, si tantum vitae quae postulat usus,
Possideam in gremio villula cara tuo.
Non rixosa fugat dulces vicinia somnos,
Corpora tranquillus dum rigat uda sopor.
Tota dies iucunda fluit, seu lege solutis,
Seu libeat iunctis ludere lege modis.
Ruris amatores vates sumus, urbe relicta
Concitat afflatu nos Deus ipse suo,
Scilicet occultas dant ipsa silentia vires,
Carminaque ornatu versicolore nitent.
Ceu Thyma saepe simul, vel aquosa Sisymbria florent,
Albaque purpureis lilia mixta rosis.
Desino: Cara vale mihi villula, Phylli valeto,
Vatis et extremum munus amantis habe.

HELICANA MARIO SUO.

Quam mihi misisti procul huc, mea vita, salutem,
Attulit ad Nicri flebile carmen aquas.
Protinus ut vidi: mea dulcis epistula [Orig: epistola] , dixi,
Numquid es a Mario nuntia [Orig: nuncia] missa meo?
Haec ego: nec lacrimas oculi tenuere profusas,
Nunc scio, cur lacrimis gaudeat omnis amor.
Me formosa tenent culti tibi flumina Nicri,
Te sine luminibus nunc in amoena meis.


page 172, image: s095


Nec tu credideris socius nescire puellas
Te sine me saevo paene [Orig: pene] dolore mori.
Sive Palatini cultos in principis hortos
Imus, in his oculi quod lacrimentur habent.
Aspicio, sine te, quondam loca dulcia nobis,
Et quoties texto florida serta, fleo.
Sive peto silvas [Orig: sylvas] , nemus aut venatibus aptum,
Accumulat curas silva [Orig: sylva] nemusque meas.
Mirabor, nomen mihi cur Helicana fuisset,
Sum misera, et sine te, lux mea, tristis ago.
At si tu redeas extremis sospes ab oris,
Adventu referes gaudia cuncta tuo.
Tunc mihi ventorum fremitus narrabilis, et urbes,
Et miri tellus quicquid et aequor habet.
O felix nostros qui lectulus audiet ignes,
Alterius quando flebit uterque vices!
Sed nunc Tyrrhenis forsan tu laetus arenis,
Non memor et patriae, cum patriaque mei.
Aut viridi residens murti [Orig: myrthi] redolentis in umbra,
Dulcia secura carmina mente canis.
Forsan et e lauro texis florente coronam,
Quam gerat ornatis non Helicana comis.
Hei mihi, quod faciles tellus alit illa puellas,
Perque domos dantur basia, perque vias.
Quid mihi iam fiet, si tu deceptus ab illis
Protrahis extremo lentus in orbe moram.
Nec vereor frustra, quiddam vaga fama susurrat,
Nympha quod in laribus sit tunicata tuis.
Parce per antiquos (si forte meremur) amores,
Dulcibus illecebris ne capiare vide.


page 173

Sed potius tempus iucundos inter amicos
Falle, vel Aonia, quae mihi grata, lyra.
Aut cole finitimos (nihil illis dulcius) hortos,
Sed tamen hos intret ne qua puella cave.
Non equidem timeo: sed cuncta timemus amantes,
Tu modo non dubita de probitate mea.
Oro per arcanas, quondam tua gaudia, flammas,
Immemor in nulla sis regione mei.
Deprecor hoc unum, non omnia ferre recuso
Tristia, te salvum dum mihi servet amor.
Hei mihi, quod longis ambo discernimur oris,
Pectore sum tecum, corpus abesse queror.
Tu quoque me fido cum pectore suspirabis,
Cum lacrimis oro, dic, Helicana vale.

Eadem ad eundem.

Candidus en iterum festam mihi semper habendam
Portat ab Eoo Lucifer axe diem:
Hac meus aethereas Marius (quod prosit) in auras
Venit, et est flammis edita causa meis.
Optima lux salve, non te mihi dulcior ulla,
Dum mea sic nuper fata tulere, fuit.
Nunc procul hinc meus ignis abest, nec, ut ante solebat,
Natali mecum gaudet in urbe suo.
Ast ego (me miseram) veluti sine turture coniunx
Grata mihi quondam tempora tristis ago.
Scilicet ipsa geram comptis [Orig: comtis] nova serta capillis,
Icarii flammas sideris ille feret?


page 174, image: s096


Ipsa choros ducam geniales culta per hortos,
Irati fremitus audiet ille maris?
Non mihi sic cunctas mutabile pectus in horas,
Ultimus hic ardor, qui mihi primus, erit.
Flave Nicer, cuius formosas accolo ripas,
Qui vitreas leni murmure volvis aquas.
Testis es occultis solam tabescere curis,
Testis es assuetas usque madere genas.
Mite dedit pectus teneris natura puellis,
Quamque viri maius pondus habere solent.
Vos ego Dii faciles, quos appellamus amantes
Vos oro, tempus dum genitale colo:
Sit felix Marius, veteresque revisat amores,
Sitque memor patriae, cum patriaque mei.
O utinam cupidas ferat haec tibi ventus ad aures
In quacumque [Orig: quacunque] manes iam regione Mari.
Fervida sentires utinam suspiria, fleres,
Causa [Orig: Caussa] meus cuperem fletibus esset amor.
Non volo te, mea lux, curis mordacibus angi,
Sat mihi si firmo reddis amore vicem.
At tu festa dies, felicis conscia partus,
Saepe mihi ac Mario post veneranda redi.
Simque secuturos Helicana fidelis in annos,
Ipsa animi requies illius, ille mei.

AD GEORGIUM FABRICIUM CHEMNICENSEM, POETAM.

Mitis, et Aonidum studiis exculte Georgi,
Carmine cui dulci Musa placere dedit:


page 175

Forsitan unde tuas veniant miraris ad aedes,
Quae legis ignota verba notata manu:
Illa tibi mittit, quamvis properata, Secundus:
Da veniam, tempus non habuere suum.
Venimus in geniale solum Misneidos orae,
Tectaque Leucoreae liquimus alta scholae.
Hinc loca terrigeno passim fecunda [Orig: foecunda] metallo,
Et Salae liquidas inde petemus aquas:
Cuius ad herbosas hoc tempore tristia ripas
Carmina, Stigelius flebile ludit opus.
Te quoque, qui Phoebi doctis caput artibus effers,
Magna, sacer vates, cura videre fuit.
Ad celebrem quoniam fama praenovimus Albim,
Quanta sit ingenii gratia, lausque tui.
Legimus et populos, et quas lustraveris urbes,
Dum numero cantas regna Latina gravi.
Cras genetrix [Orig: genitrix] lucem cum Memnonis orta reducet,
Tempus erit, coeptas rursus inire vias.

DE SPECIE CONSPECTA IN AERE, SUPRA OPPIDUM YSENBERG, ANNO 1553. MENSE IUNIO, IN MERIDIE.

Hoc caelum [Orig: celum] , et magnus, quo circumfundimur, aer,
Indicio produnt saepe futura suo.
Portentisque monent, offenso numine Divum,
Post caput ultrices numinis esse manus.
Cur exempla petam veterum? cum tempore nostro
Prodigiis careat nullus in orbe locus.


page 176, image: s097


Vicino species et nuper in aere visa est,
Non spernenda metus nuntia [Orig: nuncia] dira novi.
Urbs antiqua iacet (Ferri vocat incola montem)
Tyrigetum a Mysis separat illa solum.
Ad Zephyri flatus Turingia panditur, inde
Solis et Eoos Mysia spectat equos.
Illic, cum nullae cinxissent aethera nubes,
Et mediae Titan lucis habere iter:
Ecce volubilibus rapidi duo nexibus angues,
Aeris obliquas corripuere vias.
Igne micant ambo, rutilant per caerula [Orig: coerula] flammae:
Fallor? an ille color sanguinolentus erat?
Protinus adversas magno stridore per auras
Orta repentino bella furore movent.
Implicitisque trahunt sinuosa volumina caudis,
Tortilis ut nudos implicat alga pedes.
Mutuaque alterno laniant ita vulnere terga:
Sollicitus populi concutit ossa pavor:
Adde, quod in medio funestos inter hiatus,
Flammea terrificae fulsit imago crucis.
Credite mortales, horrentia [(transcriber); sic: horentia] proelia [Orig: praelia] , restant,
Horrida pro patria proelia [Orig: praelia] , proque fide.
At tu summe pater, caelum [Orig: celum] cui servit et aer,
Quo peragunt motus auspice cuncta suos:
Omnipotens, nulla fati qui lege teneris,
Irrita fac nutu signa tremenda tuo.
Illa quidem fuerint saevi praenuntia [Orig: praenuncia] luctus,
Sed tua per castas flectitur ira preces.
Si tamen ista petunt meritas discrimina gentes,
Serva relliquias [Reg: reliquias] agminis ipse tui.


page 177

Nos semper nomenque tuum, laudesque canemus,
Nam quodcumque [Orig: quodcunque] sumus, numinis omne tui est.

EPITAPHIUM HENRICI STIBARI, EQUIT. [Abbr.: EQUITIS] FRANC. [Abbr.: ?]

Hoc tibi Pierides statuunt me vate sepulcrum
Causa [Orig: Caussa] recens luctus, care Stibare, mei.
Vixisti mecum iuvenis, concorsque voluntas,
Laedere quam potuit nulla querela, fuit.
Tu mihi debueras naturae lege superstes
Solvere, quae cineri munera solvo tuo.
Nos Arar, et Ligeris, nos Sequana vidit, et ingens,
Hospitio Rhodanus fovit utrumque [Orig: utrunque] suo.
Vidit et ad Laedi ripas praerupta Pyrene,
Qua tumidum praeceps in mare fertur Atax.
Integer, innocuus, pius, utilis omnibus aeque,
Ingenii variis dotibus auctus eras.
Nunc memor obsequii dulcis veterumque laborum,
Ante suos raptum te queror esse dies.
Hoc saltem extremum nostri tibi pignus amoris
Accipe, et aeternum dulcis alumne vale.

ELEGIA.

Quaeritis unde leves Elegi, vel cuius ad aures
Hoc breve, lugubris Musa, feramus opus.
Finibus egressi, quem Sequana perfluit, orbis,
Ad maris immunem carpimus Arcton iter.


page 178, image: s098


Ter canis Erigones caluit fervoribus aer,
Falciferae messem ter secuere manus:
Ex quo finitimi Boreae sub cardine mundi
Compositi lituos inter et arma sumus.
Limina nec clausi privata reliquimus umquam [Orig: unquam] ,
Nec populi notos contigit ore legi.
Publica nos inter monumenta venire iuvabat,
Sed tenuit coeptas resque, locusque, vias.
Saepe pater metuens, cur (inquit) abire paratis?
Hospitio fessos qui iuvet, ecquis erit?
Pars quoque de nobis flammis immitibus arsit,
Ne foret auctori [Orig: autori] perniciosa suo.
Ille tamen precibus nostris et tempore victus,
I, bene quod vertat, flebile, dixit, opus.
Sed neque bis tinctas concha Sidonide vestes,
Nec gere compositis murtea [Orig: myrthea] serta comis.
Vade sine invidia, velisque minoribus uti
Sis memor, antemnas [Orig: antennas] fer levis aura tuas.
Imus et ex vero miserabile nomen habemus,
Disparibus vecti, nam via longa, rotis.
Si potes imbelles Elegos proscindere livor
Parce, nec invisas instrue felle manus.
Sin minus, at vanos exerces invide morsus,
Nec, licet insultes, ut timeare, facis.
Non sumus ignari (nec paenitet [Orig: poenitet] ) ante malorum,
Saepe nives tulimus, saepe sub axe gelu.
Inter et aerumnas et saevos viximus enses.
Fingere cum doctum carmen [(transcriber); sic: camen] inertis erat.
Ah quoties numeros lacrimis quaerentibus aptos
Horribiles nobis obstrepuere tubae?


page 179

Verba tremens quoties manus imperfecta reliquit,
Classica cum subito pulsa dedere sonum?
Vos quoque cum summo spectetis ab aethere terras,
Scitis hyperboreo proxima signa polo:
Sidere sub vestro per mille pericula rerum
Non semel infestas nos tolerasse vias.
Tempora notitiam [Orig: noticiam] nunc eripuere locorum:
Dic age, qua sit iter, si quis amicus ades.
Haec ubi nos furtim, discedite, rettulit [(transcriber); sic: retulit] unus:
Quam petitis, Mavors nunc quoque vastat humum.
Protinus ora color maculis suffusa reliquit,
Ah miseri, quorum proelia [Orig: praelia] fine carent.
Paenitet [Orig: Poenitet] , heu, sero flagrasse cupidine lucis.
Cuius opem miseri, quodve petemus iter?
Si vacat, o nostri decus et tutela poetae,
Porrige mansuetas docte Stibare manus.
Nosque tui stirpem, si non grave, suscipe vatis,
Musa leves Elegi non onerosa sumus.
Nec, pedibus lassi quod non incedimus aequis,
Despice, scis longas quid sit inire vias.
Tu quoque vidisti Ligerim, magnumque Garumnam,
Et Rhodani vitreas, quas Arar auget, aquas.
Qui tulit externas incommoda multa per oras,
Ille fatigatis aequior esse potest.
Nec te paeniteat [Orig: poeniteat] querulos evolvere versus,
Et patriae lectis ingemuisse malis.
Omnia si numeres, vel temporis unicus huius
Mille dies causas [Orig: caussas] , unde queramur, habet.
Candida, Dii faciant, pax arva revisat et urbes,
Caedibus et veniat dissidiique modus:


page 180, image: s099


Ut meliore tuas celebremus carmine laudes,
Temporibusque sonus convenienter eat.
Tu procul hinc nostro praestas secura parenti
Otia, quae meminit muneris esse tui.
His sibi nec mallet, gemmarum quicquid Eous,
Quicquid in auriferis colligit Indus aquis.
Pectora non relevant mordacibus anxia curis,
Quas Tagus, aut felix egerit Hermus opes.
Sed Musae comites, et quae sua quemque [Orig: quenque] voluptas,
Immemorem durae sortis ubique facit.
Ergo tuum nomen sublime feremus ad astra,
Indecores nec nos esse querere tibi.
Tunc virides cingent cum baccare tempora lauri,
Formaque conveniens aptaque vestis erit.
Nunc placido requiem quaerentibus annue vultu,
Et sine tutelae nos opus esse tuae.
Hoc ubi contingit, satis est: vos ardua regum
Limina solliciti plena valete metas.
Tu quoque pacis inops, ne adhuc adeunda sub Arcto,
Dum licuit nobis, hospita terra vale.

P. LOTICHII SECUNDI ECLOGAE.

SARNIS, VENATOR. ECLOGA I.

Iam gelidos vocor in saltus, viridesque sub umbras
Altorum nemorum, iuvat ire per avia silvae [Orig: sylvae]


page 181

Ad liquidos fontes, celebrataque flumina Nymphis:
Et vigili patulos indagine cingere montes.
Tuque adeo decus Aonidum, domitorque ferarum
Et merces iucunda mei Sturmere laboris,
Ingredere aspirans, mecum venabere damas,
Mecum capreolos, ramisque sub arboris altae
Duces securos in molli caespite [Orig: cespite] somnos.
Ipse etiam citharam Phoebus quandoque reponit:
Et pharetras plectris, et mutat plectra pharetris.
Aestus erat, mediusque dies, et fessa per omnes
Captabant valles animalia frigus opacum,
Alitumque genus, ripaeque, amnesque silebant:
Cum Lycidas solis recubans venator in antris,
Corniger aerias ubi Cynthius educat alnos,
Absentem flebat Sarnim, gemitusque ciebat,
Ad circumstantes evolvens talia silvas [Orig: sylvas] :
Silvae [Orig: Sylvae] , quae tenues ramis diffunditis umbras,
Umbrae dulce mihi riguis solamen in herbis,
Et sacri fontes, et amicae fontibus aurae,
Sarnis ubi est? quibus infelix in montibus errat?
Quas habitat terras Sarnis? quibus exulat oris?
Rupibus hic Corydon et Iolae [Orig: Iollae] frater Amyntas
Phyllidis et veteres iactant Amaryllidis ignes,
Pastores ambo: nemorum nec paenitet [Orig: poenitet] illos.
Nos te, care puer Solis [(transcriber); sic: Soiis] redeuntis ab ortu
Solis ad occasum, medioque vocamus in aestu.
Nec te paeniteat [Orig: poeniteat] nemoram: sunt umida [Orig: humida] nobis
Antra fatigatis puras dat Cynthius undas,
Cynthius umbrosas valles, et frigida Tempe.
Omnia tecum una fugerunt gaudia nostra,


page 182, image: s100

Sarni, nec e tereti sine te venabula quercu,
Ne pharetras gestare libet: cui nostra laborent
Retia? quis pariles aetate lavabit ad amnem
Capreolas, texetque novos per cornua flores?
Felices olim silvae [Orig: sylvae] , quas Sarnis obibat
Sidere Luciferi primo, dum naribus acres
Intemerata canes nostris vestigia captant.
Gaudebant silvae [Orig: sylvae] , gaudebant frondea rura,
Aurarumque leves animae, atque in montibus umbrae.
Non illum Zephyris latuit variantibus aer,
Non oriens Phoebus: sudi praenuntia [Orig: praenuncia] signa,
Quidque vehant Hyades, quid agat venator Orion
Noverat, et tacitae per amica silentia noctis
Tela gerens umeris [Orig: humeris] ibat, dum frigida caelo [Orig: celo]
Sidera connivent blandos imitantia somnos,
Ah, miser, ignotis nunc errabundus in oris,
Antiquos imo suspirat pectore saltus.
Saltusque, fluviosque, et amica cubilia valles.
Non mihi te saltem licuit, dulcissime rerum,
Affari extremum, suprema nec oscula iunxi,
Nec mandata dedi, nec, Sarni revertere dixi
Infelix: cum tu Lycidam Nymphasque iuberes
Esse tui memores, iterumque iterumque vocares,
Umida [Orig: Humida] declinans ad amatos lumina colles.
Sarni vale, celsae responsant undique rupes,
Responsant cava saxa vale, vale optime Sarni.
Huc puer o formose, novas hic explicat umbras
Populus, et viridi praetexit gramine ripas
Cynthius, et molles irritat murmure somnos:
Huc puer o formose redi: non tempora vitae


page 183

Longa meae superant, tu nunc eris alter in istis
Montibus, et manuum invenies monumenta mearum.
Ipse tibi saevo tutas a frigore murtos [Orig: myrthos] ,
Ipse sero lauros, et dum sero, crescite dico.
Felix illa dies, qua tu mihi redditus olim,
Post triste exilium, post duros mille labores,
Narrabis casusque tuos, et flumina et urbes,
Quaeque peregrinis habitent animalia silvis [Orig: sylvis] .
In numerum quercus ipsae, fagique loquentes,
Ipsae convalles, ipsa haec arbusta sonabunt:
Ducitae, ut ante, canes pueri, gestate pharetras.
Sperabant hic laeta sibi conubia [Orig: connubia] Nymphae
Sarni, tua captae forma, et florentibus annis.
Nunc spes absumptae [Orig: absumtae] Nymphis, nunc vallibus imis
Abruptos luget Dryadum chorus omnis amores.
Gramina silvestres [Orig: sylvestres] sanant Gortynia capras,
Quas bonus occulta Venator harundine [Orig: arundine] fixit:
Non desiderium relevant, non gramina curas.
At tu non iterum nostros miraberis arcus
Care puer, non his fuimus, dum fata tulerunt,
Indecores ambo silvis [Orig: sylvis] : tu prima voluptas,
Tu postrema mihi, meminique o Sarni tuorum
Lustra per haec quondam, memini, venerande laborum.
Ut iaculum hoc ima semel a radice recisum,
Quod solidum nodis olim fortissimus Hagnon,
Quod Lycidae nunc dextra gerit, non amplius ullas
Induet aut frondes, dabit aut venantibus umbras:
Sic nostro numquam [Orig: nunquam] cedet de pectore Sarnis.
Sarnis nos dilexit, et ipse est dignus amari.
Sis memor o, longumque vale, iam dura canentem


page 184, image: s101

Fata vocant Lycidam, riguis tua dignior aetas
Fontibus, et silvis [Orig: sylvis] , et amictis gramine ripis:
At meus in tenues vanescat spiritus auras.
Haec Lycidas, et surgit, eum comitantur euntem
Asterionque Laconque canes, et grandibus ora
Umectant [Orig: Humectant] ambo lacrimis [Orig: lacrymis] : ille undique ramis
Ilice decisis alta prope flumen amoenum
Tela sagittiferis suspendit clausa pharetris,
Et picturatos, quos Sarnis gesserat, arcus
Subligat, et iacula, et pedicas et tortile cornu:
Addidit et titulum Lycidas: Haec Sarnidis arma,
Illum etiam silvae [Orig: sylvae] , illum etiam flevistis arenae,
Herbifer illum etiam te nomine Sarni vocantem
Cynthius, et gelidis flevit sub collibus Acis,
Maesta [Orig: Moesta] repercussis gemuit quoque rupibus Echo.

VIBURNUS, VENATOR. Ecloga II.

Forte quiescebat gelida Viburnus in umbra
Venator, liquidas ubi tardis flexibus undas
In mare deducit per opaca silentia Varus.
Illic, mane novo, salicum nemus inter amoenum,
Ah procul a dulci patria, clamore propinquos
Implebat Ligurum montes, et brachia caelo [Orig: celo]
Tendebat lacrimans, surdasque ita flebat ad auras.
Sol qui luciferos tollis de gurgite vultus,
Purpureoque rigas diffusum lumine mundum,
Abde caput Sol magne, nigrescant omnia circum,


page 185

Dum queror infandos casus, et acerba meorum
Exilia, et divos suprema comprecor hora.
O patria, o regnum genetrix [Orig: genitrix] , clarissima bello,
Plena animis, felix populis, et prole virorum,
Dum fortuna fuit, nunc diis aversa voluntas
Iam dudum: vera ergo tuos mihi fama labores
Ad maris Hesperii litus, Solemque cadentem
Detulit unde furor? quae tanta insania ferri?
Dicite vos altis lapsi de montibus amnes,
Rhene pater, tuque uber aquis stagnantibus Albi,
(Scitis enim, et longo memores repetetis in aevo)
Quot nati cecidere ducum? quot in aequor apertum
Quadrupedesque virosque, et fortia volvitis [Orig: voluitis] arma.
Vos etiam avectas externo milite praedas
Oppidaque, eversasque urbes vidistis, et arces
Collibus impositas, ferro quas impius hostis
Eruit, aut hausit ferro crudelior ignis.
Sistite currentes vaga flumina, sistite lymphas.
Impius haec nobis hostis monumenta reliquit,
Sanguine fumantes campos, squalentiaque arva.
At vos adversis undas diffundite ripis,
Tantorumque ignominias abolete malorum.
Infelix patria, en longi quae praemia belli,
Quam spolia ampla refers? nostros affectat honores
Barbarus, in nostris regnans agit otia [Orig: ocia] silvis [Orig: sylvis] .
Nos procul expulsi, rapido loca torrida ab aestu,
Litoraque [Orig: Littoraque] usta siti, et vacuas lustramus arenas,
Quique olim in tacitis nemorum secessibus, omnem
Florem aevi, et primos venatibus egimus annos,
(Heu sortem miserandam) istis nunc Ostrea saxis,


page 186, image: s102

Ostrea, et haerentes scopulis avellere conchas,
Discimus, aequoreisque famem solamur Echinis,
Et saepe in nuda defessi sternimur alga.
Vix humiles Varus salices, alnosque virentes
Sufficit, et dulces nautis sitientibus undas.
O ubi culta secans liquido pede Cynthius arva
Per virides saltus, perque avia lustra ferarum
Labitur, et Dryadum secretos audit amores:
Dum puer assueto residens canit Acis in antro,
Huc ades o Telethusa, ades o mi dulcis Oreas.
Ille canit, valles iterant, collesque resultant.
Sed neque iam pulchrum [Orig: pulcrum] superest, nec amabile quicquam.
Nec prior illa colit silvas [Orig: sylvas] et rura voluptas:
Ipsa fugat longe pavidas discordia Nymphas,
Effera dum montes nigris circumvolat alis,
Et consanguineos trahit in fera proelia [Orig: praelia] Faunos.
At tu si precibus, lacrimis [Orig: lacrymis] si flecteris ullis:
Omnipotens miserere pater, miserere laborum
Tantorum, satis ultrices exhausimus iras.
Si tamen id fixum sedet, ut commissa luamus
Nostra, iuvat scelerum meritas exsolvere poenas,
Ut placida saltem crescat in pace nepotes:
Si qua dies possit gentis sarcire ruinas.
Hoc precor, hanc manes liceat spem ferre sub imos.
Exsere [Orig: Exere] luciferos Sol nubibus, exsere [Orig: ?] vultus.
Hactenus haec Viburnus: eum audivere gementem
Vicino Lycidas qui forte sedebat in antro,
Et celsis Ligurum descendens montibus Acron.
Exilii comites, ambo florentibus annis,
Insignes ambo calamis, venatibus ambo,


page 187

Illi, ut crescentes mulcerent carmine curas,
Et veteris luctus consolarentur amici:
Inter se alternos coeperunt edere cantus.
Tunc prior haec Lycidas, haec ordine proximus Acron.
LY. Nymphae caeruleo quas nutrit Varus in amne,
Sit mihi fas Nymphae, salicum de fronde coronam
Texere, iam primum viridi pubescimus aevo,
Mox dabitis natas haec ipsa ad flumina murtos [Orig: myrthos] .
ACR. Aurae quae gelidos colitis per devia lucos,
Dum sedeo, et tectus canto fluvialibus umbris,
Vos lenite aestus, numerosque et verba canentis
Sicubi fessa iacet, Nisae referatis ad aures.
LYC. Fluminibus valles riguae, vaga flumina ripis,
Arboribus ripae, fletu gaudemus amantes.
Flevimus, et plenos lacrimarum fudimus amnes,
Et tamen (heu) quantis torrentur pectora flammis!
ACR. Arcturo cervos, Delphini sidere tauros,
Vere novo rigidos Venus ignea concitat ursos:
At furor ille mihi toto non deficit anno,
Nec finire licet tantos mihi morte dolores.
LY. Ille Aper (ah) miseris qui vastat rura colonis,
Ille ferox si pendet Aper mihi sanguine poenas,
Hic Triviae celsa reddam capita horrida pinu.
Mitis ades, nemorum custos Latonia virgo.
ACR. En de ramosa venabula quattuor [Orig: quatuor] orno,
Ecce duo tibi Nisa, duoque hastilia Nymphis,
His feries pavidos, nemora inter frondea, Cervos,
Cervos, et Capreas, et fulvo tergore Damas.
LYC. Ad fluvium duc Daphni canes (vocat aestus in umbram)


page 188, image: s103

Nec catulos virides sine lascivire per herbas.
Eia agedum, requiesce Lacon, requiesce Lycarba,
Fervidus Hesperias dum Sol declinet in undas.
AC. Ad salices mea Nisa veni, dum retia tendo.
Hic nemus, hic gelidis lenes afflatibus aurae.
Huc ades o mea Nisa, novos tibi ruris honores,
Purpureas uvas, et cana Cydonia servo.
LYC. Vesper adest pueri, nodosa refigite lina,
Umidaque [Orig: Humidaque] ad Boream suspendite, non bene Lunae
Creditur, hoc primum: sed cum praenuntia [Orig: praenuncia] lucis
Fulserit exoriens Aurora, revisite silvas [Orig: sylvas] .
AC. At mihi nocte magis latos obsidere campos,
Insidiisque placet dumosas claudere valles,
Cum terraeque fretumque silent, micat Arcadis ursae
Sidus, et argutis circum tremit ignibus aether.
LY. Exul ago, teneros meditor (quis credat?) amores,
Solarique iuvat [(transcriber); sic: luvat] rapidos, quibus urimur, aestus,
Flumine Vare tuo. Quid tum, si fata negabunt
In patriam reditus? Tellus commune sepulcrum est.
AC. Vos ego dilectos cineres, atque ossa parentum,
Et nemora, et dulces iubeo salvere penates.
Cynthi vale. Quid tum, patriae si nulla videndae
Spes superest? Uno sub Sole iacebimus omnes.
Haec illi: at mediis Varus caput extulit undis,
Rugosoque notans in Fagi cortice versus
Cetera [(transcriber); sic: Caeterea] ad Eridani, dixit, cantabitis amnem.
Dixit, et obliquo rursus caput abdidit alveo.

NICER.


page 189

Ecloga III.

Astrorum nitidos aurora fugaverat ignes,
Purpureoque fores caeli [Orig: celi] reseraverat ortu,
Cum Nicer egregias urbes, terrasque iacentes
Collustrans, frugesque novas, caelestia [Orig: celestia] dona,
Laetitiae [Orig: Laeticiae] sensit dulces sub pectore motus:
Caeruleos [Orig: Coeruleos] Nicer, irriguis qui praesidet undis,
Nec mora, vicina ripae deiectus in umbra,
Aurea suspiciens formosi lumina Solis,
Talia iucundas laetus cantavit ad auras:
Iam tandem Sol dux fati, dux lucis, et aevi.
Sol, qui perpetuo torques vaga saecula [Orig: secula] motu,
Exspectata [Orig: Expectas] diu iam tandem gaudia portas.
Sic equidem voluebam animo, tristesque meorum
Solabar casus: nec me sperata fefellit
Sors rerum. Prisca subolem [Orig: sobolem] de stirpe parentum
Agnosco, regum genus, atque Heroibus ortum:
Cuius ab auspiciis faustae pulchro [Orig: pulcro] ordine luces
Succedunt, terrasque novo candore [(transcriber); sic: candove] serenant
Purpurei Soles, et amicae splendida Lunae
Sidera: tum mites aurae, Zephyrique salubres
Purgarunt late corruptas aeris oras.
Urbibus hic pulsos cives, et civibus urbes
Reddidit, ac laesi placavit numinis iram.
Iamque adeo populos caelo [Orig: celo] delapsa revisit
Iustitia, humani generis decus, unica custos
Imperii, cui sancta fides et foedera curae.
Hanc circum pax laeta volans plaudentibus alis
Exsultat [Orig: Exultat] : pacis sequitur comes, optima rerum


page 190, image: s104

Libertas, longo terris post tempore visa,
Libertas faustum terris et amabile nomen.
Vos quoque quae veterum Heroum super aethera laudes
Tollitis, ac memori transscribitis omnia famae,
Pierides salvete, Iovis genus: Otia [Reg: Ocia] iam vos
Certa manent, veterum finem sperate malorum.
Fortunate Nicer, tu nunc per pinguia terrae
Ubera, perque urbes elatis cornibus ibis,
Agnoscesque tuum late increbescere nomen:
Et nemora, et tua rura, tuosque virescere colles.
Interea molli residens in gramine pastor,
Vel pastor, vel secreto venator in antro,
Mulcebunt dulci labentia flumina cantu:
Gaudebunt undae, gaudebunt Naiades udae:
Et vos o gelidae nemorum gaudebitis umbrae,
Ludentes ubi mane canent, ubi vespere Musae,
Et mansura sui longum monumenta per aevum
Dulcia purpureis incident carmina truncis.
Innumeris alii se tollunt laudibus amnes,
Credo equidem: varios alto sub gurgite pisces
Rhenus alit: fontesque suos, suaque ostia iactat
Danubius: genus acre virum pater educat Albis:
Magnanimos Nicer Heroas, rerumque potentes,
Insignes pietate Duces, et fortibus ausis.
Suave sub auroram colles reptare salubres,
Dum tenues spirant Zephyri, blandaeque volucres
Nascentem cantu lucemque diemque salutant:
Suave etiam, postquam rapidus deferbuit ardor
Iam labente die gelidos invisere fontes,
Mollibus in pratis, sub frondibus arboris altae:


page 191

Suavius, armorum populos terrore solutos
Aspicere, et placido decoratas principe terras.
Pastores cohibete greges, et parcite ripae:
Ripa gerit regum natos e sanguine flores,
E quibus Heroum texent sibi serta nepotes.
O decus, o requies afflictis unica rebus!
Ecce tibi ad patrii vada fluminis aurea surgunt
Citria, odoratis pendent mala aurea ramis.
Ecce tibi roseis se punica floribus arbor
Induit, et virides densant umbracula lauri.
Nec tenerae sitiunt oleae, liquor almus aquarum
Temperat, et vitreis umectat [Orig: humectat] gramina guttis
Desuper illacrimans, Venerisque et Solis amorem
Irrigat, ac suaves thymbras, et flore comantem
Luteolo melilotum, et acanthi nobile gramen.
Huc ades o, rapidumque umbra solare laborem:
Nec te paeniteat [Orig: poeniteat] mollem captare quietem
Propter aquas Ego sum, valles quem cernis amoenas
Cursibus obliquis, et mollia prata secantem,
Utilis infirmo pecori Nicer, utilis agris.
Accipe et haec, quae laeta parens tibi munera tellus
Hactenus ignotas aegris mortalibus herbas
Submittit, novus unde vigor, novus usque resurgat
Frontis honos, redeantque exhaustae in pristina vires.
Salve Heros, salve o nostris Sol addite terris,
Imperioque bonus, rebusque labantibus adsis.
Finierat Nicer, illi urbes, vallesque recurvae
Plauserunt, plausere aurae, plausere volucres,
Et mentes priscae subiit virtutis imago.
Has tibi primitias, ausis Otho fortibus ingens,


page 192, image: s105

Sacrabam, nomenque tuum sublime ferebam
Colle sub herboso residens, ubi flumine pulchro [Orig: pulcro]
Caeruleus [Orig: Coeruleus] gratam Musis Nicer alluit urbem.
Quod si fata mihi, quae tu facis, otia [Orig: ocia] servant,
O quales tibi cantabunt mea carmina laudes,
Quae legere interdum iuvet, ac celebrare minores.

LYCIDAS. Ecloga IV.

Si vacat, et dulces iuvat instaurare querelas,
Et cantu oblectare animum, curamque levare,
Flumineas inter salices, Amasaee, vel alnos:
Huc ades, et viridi mecum requiesce sub umbra,
Qua pater Eridanus campos et roscida lymphis
Prata secat, tumidisque sonans devolvitur undis.
Hic incisa leges procerae in cortice lauri
Carmina, quae vestris nuper digressus ab oris
Cantavit Lycidas, duri solamen amoris.
Illum amnes mirata, illum Ticinus, et ingens
Larius: insonuere Alpes, gemitumque dedere.
Namque canebat uti nascentis origine mundi
Et felix aetas, et fortunata fuissent
Saecula [Orig: Secula] , cum pulchro [Orig: pulcro] gentes se more tenerent
Sponte sua, et magnos colerent ante omnia divos.
Omne aevum in silvis [Orig: sylvis] , omnes venatibus annos
Ducebant, laeti praeda, rigidisque serarum
Exuviis: fontesque suos, sua flumina norant.
Donec paulatim succedere dirus habendi


page 193

Coepit amor, moresque alios nova protulit aetas.
Hinc Lunam, et pulchrum [Orig: pulcrum] Solem, stellasque minores,
Astrorum imprimis aptos venantibus ignes,
Oriona, Canemque refert, geminosque Triones.
His miseram Clytien, niveumque adiungit Adonin
Ploratum Veneri: nec agentem in retia cervos
Praeterit Oebaliden: Vos o pulcherrima [Orig: pulcerrima] quondam
Corpora, nunc flores, quos educat umida [Orig: humida] tellus.
Hinc fastus Narcisse tuos, dum despicis omnes,
Increpat: ah, tenerae quae tanta superbia formae?
Infelix, iam ver illud, flos ille iuventae
Languescet, Dryadasque olim Deus ultor amantes
Audiet, ac nullo tua poena tacebitur aevo.
Nec silet, ut Nymphas, Dominamque in fonte lavantem
Viderit Actaeon, canibusque immitibus usus
Rorantes multo foedarit sanguine silvas [Orig: sylvas] .
His addit niveae secreta cubilia Lunae,
Ut gremio Endymiona [Orig: Endimiona] suum Dea foverit, utque
Mortali in gelida furtim se iunxerit herba,
Et pueri roseo caput acclinaverit ori,
Dum iacet, ac fessos recreat sopor umidus [Orig: humidus] artus.
Tranat amans nubes, et ab aethere labitur alto
Noctis honos, caelique [Orig: celique] decus: miseratur euntem
Sidera, gratantesque susurrant leniter aurae.
Te quoque, cui lauro crines cinxere virenti
Pierides, citharaque sua dignatus Apollo est
Sturmere, insigni perducit ad aethera cantu:
Sturmere, Aonidum decus, et spes unica vatum.
Tu quoque enim pharetram interdum suspendis, et arcum
Ex umeris [Orig: humeris] , serpuntque hederae per tempora nigrae,


page 194, image: s106

Aut intertexta crines tegit infula quercu.
Hinc silvas [Orig: sylvas] iaculis, et messes retibus aptas,
Venatumque refert habitus: nec praeterit Umbros,
Nec Morinum de stirpe canes, celeresque Sigambros [Orig: Sicambros] .
Morborum causas [Orig: caussas] etiam demonstrat, et usum
Herbarum, morsusque docet sanare ferarum,
Intibaque scillamque gravem, tristesque lupinos
Illinire, et veteri miscere bitumen [Orig: pitumen] amurcae [(transcriber); sic: amuracae] .
Postremo caelum [Orig: celum] aspectans, Solemque cadentem,
Ocyroen Lycidas suprema voce salutat:
Crudelem Ocyroen, Zephyrosque affatur, et auras:
Vos testes estote aurae, feror avius altos
In montes, arcumque volens, pharetramque repono.
Vos quoque me numquam [Orig: nunquam] dilecta videbitis ultra
Flumina: quandoquidem nostras tu sola querelas,
Ocyroe, tu sola meos contemnis amores:
Nec quid sint lacrimae, nec quid suspiria curas.
Irriguis crescunt non unae in vallibus herbae,
Puberibus Seseli foliis, Hederaeque recentes,
Et baccis croceum et foliis bicoloribus Arum,
Arum ursis, apris Hederae, Seseli utile cervis.
At mihi nulla mei crescit medicina doloris,
Nec desiderium radix levat ulla, nec umquam [Orig: unquam]
Labitur Ocyroes e nostro pectore vultus.
Iamque vale, pura Ocyroe: tuque omnia lustrans
Sol pater, astrorumque ignes: vos litora [Orig: littora] , et amnes
Aeternum salvete: Haec verba novissima sunto.
Haec Lycidas: et se virides proiecit [Orig: projicit] in herbas
Cum gemitu, et lacrimis Alpes respexit obortis.
Surrexit tamen, et nemorum deserta petivit


page 195

Hospitia, et Rheni fontes superavit et ortus
Danubii, et notis tandem se reddidit oris,
Nec laetum patria, aut oculi videre suorum.
Tantum ille in silvis [Orig: sylvis] et in altis montibus errans,
Ingratos soles, ingratas carmine luces
Condebat, gemitusque imo sub corde premebat:
Si qua dies posset tantum lenire dolorem.

DAPHNIS. Ecloga V. MYRTILUS, CELADON.

Irrigui iuxta fontem Acidis, ilice tecti,
Myrtilus et Celadon, occasum insontis amici
Lugebant [(transcriber); sic: Lngebant] pariter, verisque obscura vicissim
Miscebant: aetate pares, et versibus ambo
Insignes, ambo villosae pellibus ursae
Induti: Celadon venator, Myrtilus auceps.
Tum prior antiquos Celadon sic orsus amores.
CEL. Daphnis erat forma egregia, viridique iuventa:
Venatore satus Daphnis, quem Sirmia mater
Ediderat partu, Mosae flaventis ad undas.
Sed tunc Euganeis in collibus, umida [Orig: humida] circum
Flumina Medoaci, blandis dabat otia [Orig: ocia] Musis.
Hic illum captantem auras, ripaque iacentem,
Altorum cultrix nemorum pucherrima [Orig: pulcerrima] Leuce
(Ut se forte domum venatu lassa ferebat)


page 196, image: s107

Viderat, et totis perceperat ossibus ignem.
Illam etiam spoliis praedae silvestris [Orig: sylvestris] onustam
Respexit cupido formosus lumine Daphnis.
Nec mora, secreta Nymphae se iunxit in umbra,
Spemque fidemque ultro dedit, et solatus amantem est.
Felices ambo, propria haec si gaudia vobis
Numine fatorum stabili concessa fuissent.
Diis aliter visum est: externas quaerere terras
Daphnis, et ignotas invisere cogitur urbes.
Ille quidem reditus spem corde fovebat inanem:
Sed vix dum gelidas a tergo liquerat Alpes,
Cum fessum, ripaeque aestus fluvioque levantem
A dulci longe patria, amplexuque suorum,
Immanis torrens spumantibus obruit undis.
At trepida, et leto [Orig: letho] consumptum [Orig: consumtum] nescia Leuce,
Dum puer in silvis [Orig: sylvis] , nudaque inhumatus arena,
Fluctibus eiectum iacet ac miserabile corpus,
Errabat sola infelix, elapsaque dudum
Tempora dinumerans, sero te vespere Daphni,
Te redeunte die, tota te nocte vocabat.
Postremo furiis saevoque evicta dolore
Impia crudeli dum funere nescit ademptum [Orig: ademtum] ,
Absentis magico defigere carmine mentem
Aggreditur, solvitque comas, tunicamque recingit,
Et flammis adolens altaria, nocte serena,
Unanimem tali compellat voce sororem:
Tolle urnam, et vivos circum flagrantibus aris
Sparge soror latices, nec flectas lumina retro:
Haemonias [Orig: Aemonias] (quid enim lacrimis profecimus?) artes
Temptare [Orig: Tentare] est animus, niveis dum roscida bigis


page 197

Luna super terras currit, Sol aureus infra.
Spargite caeruleos [Orig: coeruleos] mihi, spargite fumos.
Sulphuris in terrae gremio diffusilis umor [Orig: humor]
Gignitur, et rerum causas [Orig: caussas] custodit, et ortus:
Idem etiam Magicis tactas suffitibus herbas
Adiuvat, et caecos, quibus uritur, implicat ignes.
Spargite caeruleos [Orig: coeruleos] mihi sulphura, spargite fumos.
Ultrices dirae, quarum ad scelera impia numen
Excubat et pavidis terrorem mentibus addit,
Diique animaeque omnes, quas hic circumfluus aer
Continet, has audite preces: mea gaudia Daphnis
Discedens, famamque tulit, niveumque pudorem.
Vindice vos illum poena multate vicissim,
Et desiderium, et lacrimas, et mortis amorem,
Erroresque vagos, longosque immittite luctus.
Spargite caeruleos [Orig: coeruleos] mihi sulphura, spargite fumos.
Ut canis aestivi rapido cum sideris aestu
Vertitur in rabiem, totis sitis acta medullis
Exstimulat [Orig: Extimulat] pavidum, nulloque exstinguitur [Orig: extinguitur] haustu:
Sic agat in furias Daphnim Deus ultor amantum.
Sic Daphnim Deus ultor agat, totumque perurat,
Nec possit rapidos exstinguere [Orig: extinguere] pectoris ignes,
Oceanum quamvis, et cunctos ebibat amnes.
Spargite Caeruleos [Orig: Coeruleos] mihi sulphura, spargite fumos.
Hanc laurum, veteri quae surgit proxima murto [Orig: myrtho]
Propter aquam, et virides frondente cacumine ripas
Integit, hanc olim laurum formosus amavit
Daphnis, et arboribus coluit maius omnibus unam.
Hanc age cum ramis, foliisque, et cortice, et ipso
Stipite, falce recide, et aena [Orig: ahena] face recisam


page 198, image: s108

Sterne solo insultans, et dic: Mens Daphnidis istos,
Daphnidis occultos mens impia sentiat ictus.
Spargite Caeruleos [Orig: Coeruleos] mihi sulphura, spargite fumos.
Parce soror nimium procedere, perfida nescis
Spirituum arbitria: hac agedum conside sub ara
Dumque sedes, faciem turis [Orig: thuris] fuligine nigra
Obline, cras Aponi calidis purgaberis undis.
Spargite Caeruleos [Orig: Coeruleos] mihi sulphura, spargite fumos.
Ille per aethereas viden' ut caper advolat auras?
Nigra Capro pellis, nigra cornua, lumina nigra,
Ingratum Caper ille vehet per inania Daphnin.
Spargite caeruleos [Orig: coeruleos] mihi sulphura, spargite fumos.
Iam terras caelumque [Orig: celumque] inter nigrantia tranat
Nubila Daphnis io: sed quid strepit aura? propinquam
Daphnis adest: nosco stridorem, sibila nosco,
Latratusque canum diros, gemitusque luporum.
Spargite caeruleos [Orig: coeruleos] mihi sulphura, spargite fumos.
Heu, quid agam? en foedatam ulva sine vestibus umbram,
Daphnidis exstincti [Orig: extincti] simulacrum flebile cerno.
Iam, iam Daphni dolet, iam tota mente, quod egi
Paenitet [Orig: Poenitet] : Elysium testor, sedesque beatas,
Quas habitas: linquam terras, manesque sub imos
Te sequar: I felix, cinerique haec perfer imago.
Parcite caeruleis [Orig: coeruleis] iam sulphura, parcite fumis.
Finierat Celadon, lacrimis tum maestus [Orig: moestus] obortis
Myrsilus haec contra facundo reddidit ore.
MYR. Nos quoque Daphni tuos obitus, tua tristia fata
Deflemus tumulumque tibi sacramus inanem
Montibus in patriis, mecum tua funera lugent
Naiades, et maerens [Orig: moerens] turbatis Cynthius undis,


page 199

Notus et aucupibus, notus venantibus Acis,
Et matutinae referunt lamenta volucres.
Occule luciferos Sol nubibus, occule vultus.
Dicebam: Fuge Daphni amnes, vaga flumina vita,
Saepe rates fractas undis et mortua vidi
Corpora cum tabulis, flentesque in litore [Orig: littore] nautas.
Occule luciferos Sol nubibus, occule vultus.
Has silvas [Orig: sylvas] Daphni, hos fontes, haec rura colebas
Nobiscum, teneri dum flos adolesceret aevi.
Sic laqueis volucres mecum, fictisque solebas
Fallere carminibus: Felix, si celsa potentum
Atria sprevisses, sed non amor omnibus idem.
Occule luciferos Sol nubibus, occule vultus.
Aerumnas etiam multas, rerumque procellas,
Et varias hominum fraudes, et frigora et aestus
Pertulimus: testis pater Appenninus et ingens
Larius, et Zephyros mare quod prospectat et Austros,
Culminaque haud umquam [Orig: unquam] nivibus viduata sub ipsum
Solstitium: extremo nunc me sub fine laborum
Deseris, et mecum veteres, tua cura, sodales
Amisso vitam socio experiuntur amaram.
Occule luciferos Sol nubibus, occule vultus.
O utinam fieri mutato corpore possem
Flos Hyacinthe tuus, solitasque referre querelas
Pallentes inter violas, et molle ligustrum:
Sic rosei veris praenuntius [Orig: praenuncius] , orta quotannis
Sidera sub Tauri, Maiaeque Atlantidos astrum
Daphnidis in viridi lugerem caespite [Orig: cespite] mortem.
Occule luciferos Sol nubibus, occule vultus.
Quod possum, gemitu et lacrimis nemora omnia circum


page 200, image: s109

Impleo, care puer, seu fuscas Hesperus umbras
Inducit terris, caelo [Orig: celo] seu praevius alto
Lucifer auroram natalibus evocat undis.
Occule luciferos Sol nubibus, occule vultus.
Daphni tuae semper laudes, doctique manebunt
Ingenii monumenta, nec ulla redarguet aetas.
Sis memor o, caelique [Orig: celique] aliqua de parte sereni
Aspice nos, olim tecum tot casibus actos.
Iam tibi parta quies, superumque beata frequentas
Concilia, et dulci permulces sidera cantu.
Illic excipies venientem laetus amicum,
Corporis exutum vinclis, et carcere caeco:
Astrorumque simul vastos mirabitur orbes.
O qui complexus, o quae tum gaudia mentis,
Gaudia perpetuis non deficientis saeclis [Orig: seclis] .
Exsere [Orig: Exere] luciferos Sol nubibus, exsere [Orig: exere] vultus.
Haec illi vacua nuper Bolgange sub umbra
Cantabant, largoque oculos umore rigabant,
Dulcis amicitiae memores, veterumque laborum.
Tu vero Heroum suboles [Orig: soboles] , cui sanguine Daphnis
Iunctus erat, sortemque ultro comes ibat in omnem,
Daphnis in adversis idem, rebusque secundis:
Exstincti [Orig: Extincti] vivam candenti e marmore duces
Effigiem, et templi sacrata sede locabis
Spectandam, ut celebri praetexat honore sepulcrum,
Aeternum vestri monumentum, et pignus amoris.


page 201

CARMEN, IN NUPTIAS ILLUSTRISS. PRINCIPIS, D. D. IOANNIS GUILIELMI, Ducis Saxoniae, etc. et SVSANNAE DOROTHEAE, illustriss. P. FRIDERICI Elect. Palatini ad Rhenum, Boiariae Ducis, etc. filiae: PETRO LOTICHIO Secundo authore [transcriber: Title misprinted in original; the correct title has been inserted here from the 1561 edition of Lotichius's collected works]

Vos mihi quae regum canitis conubia [Orig: connubia] Musae,
Longa quibus series aevi, quibus alta vetustas,
Fidaque perpetuae custodia credita famae,
Dum ducis egregii, post bella gravesque labores,
Felices celebro thalamos, vos numine vestro
Aspirate mihi: tuque o Iovis incluta [Orig: inclita] proles
Alma Venus, si te vatum mortalia tangunt
Carmina, si socii leges et foedera lecti,
Et teneros lusus, et mutua gaudia curas:
Huc ades, et cultos mecum spatiare per hortos,
Et vernas lege diva rosas, sponsaeque coronam
Texe novae, qualis fulgenti lucida caelo [Orig: celo]
Astriferi nitidos inter micat aetheris ignes.
Tu vero iuvenum princeps, qui fortibus armis
Et celebres factis proavos ingentibus aequas,
Ioannes Guilielme, tuas ne despice laudes.
Arma virosque leges, et avorum clara tuorum
Nomina: iam rerum per summa cacumina tantum
Ire iuvat, ventura dies maiora reservat.
Vix matutino radios pulcherrimus [Orig: pulcerrimus] ortu
Lucifer extulerat, fausto conubia [Orig: connubia] portans


page 202, image: s110

Sidere, laetitia [Orig: laeticia] montes et celsa fremebant
Atria, qua vastas ad caelum [Orig: celum] surgere moles
Aspicit, et rapidis torrens Nicer aestuat undis.
Forte sub exorti tum primum lumina Solis,
Herbosae viridi residens in margine ripae
Agresti stipula veteres meditabar amores
Acidis, et studio curas solabar inani:
Blandaque vicina mecum Philomela sub umbra
Argutis liquidas mulcebat cantibus auras.
Cum subito (ecce) novem comitata sororibus ultro
Obvia Calliope sese mihi laeta ferebat.
Omnibus ex umeris [Orig: humeris] citharae, decor omnibus idem,
Perfusis auro velatae vestibus omnes.
Ruta virens crines cingebat, et innuba laurus.
Ibant et manibus Divae per mutua iunctis,
Hymen o Hymenaee, Hymen, Hymenaee canebant.
Mox ubi se viridi iuxta chorus omnis in herba
Composuit, siluitque amnis, siluere volucres,
Ad me Calliope placidis ita vocibus usa est:
Pone leves calamos, sat avenae sibila montes
Et fontes novere sacri, sat rustica lusit
Fistula pastorum curas: nunc incluta [Orig: inclita] dices
Conubia [Orig: Connubia] , Heroumque genus, regumque nepotes.
Ipsa ego te, sponsi repetens ab origine stirpem,
Per genus, et proavos, et facta ingentia ducam
Antiquae subolis [Orig: soboles] , quam nulla aequaverit aetas
Laudibus, immensum qua Sol videt aureus orbem.
Hic labor, hoc studium generosis vatibus esto,
Aut superum laudes canere, aut praeconia regum,
Et memorem factis illustribus addere famam.


page 203

Dixit, et ornatum gemmis, auroque volumen,
Cyaneoque nitens Hyacintho, et Iaspide glauca,
Explicuit gremio, matris venerabile donum
Mnemosynes, cui longa dies et nomina curae.
Illic alma parens signarat, quicquid ab aevi
Principiis gestum memorabile, pace vel armis,
Quod natos olim iubeant meminisse parentes.
Hoc promens, repetensque altae monumenta senectae
Calliope, fagi super impendentis in umbra,
Talia labentes Nicri cantabat ad undas:
Vasta iacet, Boreae flabris obnoxia tellus,
Dives agri, dives pecoris, quam spectat ab alto,
Tingere quae numquam cani se fluctibus audet
Oceani, stellis semper sitientibus arctos,
Rhenus ad occasum, pronique cubilia Solis
Terminat, Auroram Nabathaeaque regna Visurgis
Aspicit, hibernos Chauci, genus acre, Triones,
At latus unde madens imbres denuntiat Auster,
Obnobii claudunt montes, quibus arduus exit
Oceani refluas Amesis qui turbat arenas.
Illa parens regum tellus, quibus aspera cordi
Proelia [Orig: Praelia] semper erant, statuas lucosque colebant
Relligione [Reg: Religione] sacros prisca: saepe horridus anguis,
Conscia saepe vetus terrebat pectora quercus.
Praecipue Heroas, pugnataque bella canbant
Sollemnes [Orig: Solennes] epulas inter, magnaque sepultos
Voce salutabant reges, animasque vocabant.
Primus avis, proavisque potens, et divite regno
Sigardi pronepos, cum iam gens aurea passim
Christiadum, scelus elueret lustralibus undis,


page 204, image: s111

Flore virens animi primum Vitikindus et aevi,
Defendit veteres ritus moremque sacrorum,
Per caput et sanctam solitus iurare coronam,
Sideraque, et patria cultos formidine lucos,
Mansuras, Divis quas ipse sacraverat, aras.
In clipeo [Orig: clypeo] sonipes excussis liber habenis
Emicat, et volucres hinnitu disicit auras
Arduus alta petens: iuxtaque insigne paternum,
Lucida dimidiae sinuantur cornua Lunae.
Postremo castris toties exutus et armis
Iam senior, vita donatus abivit, et ultro
Abluit antiquae tandem contagia culpae,
Nudatum patrio tingens in gurgite corpus.
Ipse salutiferi perfusum fluminis unda,
Caesar ovans, dudum vindictae oblitus et irae,
Carolus excepit, gremioque dediscere cultus.
Laetitia fremuere urbes, septemque Triones.
Usque adeo pulchrum [Orig: pulcrum] est, et nobile, parcere victis,
Pulchrius [Orig: Pulcrius] , indomitas quam bello subdere gentes.
Inde potes late, qua Lupia, qua pater errat
Albis aquis, Albis ducibus, bello inclutus [Orig: inclitus] Albis,
Quaque rapax tumido campos secat amne Visurgis,
Iura dedit, donec defectis viribus aeger,
Immemor annorum seniique oblitus, in hostem
Dum ruit, humanos finivit morte labores.
Filius hinc patrii generosus nominis haeres
Accepit veteres Mysos, terrasque regendas,
Quas fluvio Plissina suo, quas utilis agris
Irrigat, et ripis formosus Elister amoenis,


page 205

Saxosumque sonans spumanti gurgite Sala.
Inde vetus sponso genus, et natalis origo,
Heroumque domus se sanguine scindit ab uno,
Heroum, qui praestantes virtute, sub Arcto
Iustitia rigidis gentes, et legibus aequis
Formarunt primi, vitae melioris ad usum.
Hinc quoque (si fratrum spectes a sanguine stirpem)
Magnus Otho, date tura [Orig: thura] duces, date manibus aram.
Hic vir, hic est, cui vester honos, cui gloria vestra,
Imperiique decus fuit, et Germania curae.
Proximus innocua populos in pace regebat,
Maxima cui Divum cultus abolere profanos
Cura fuit, censusque ideo Tiagrinus et aedes
Constituit, magnique adiecit ponderis aurum
Illis, qui genus indocile ad meliora vocantes
Sacra propagarent, lumenque errantibus essent.
Filius huic, primis nemorum studiosus ab annis,
Venatu tolerare famem, brumamque solebat,
Cornigeros Tetmarus agens in retia cervos,
Impiger ex umeris [Orig: humeris] pharetram suspendit et arcum,
Sollertique [Orig: Solertique] altos cingens indagine montes
Militat in silvis [Orig: sylvis] , rigidisque irascitur ursis,
Et foribus rictus praefigit, et horrida terga.
Scilicet ut melius (si quando bella vocarent)
Imbribus Hercynioque gelu duratus et aestu,
Militiae posset duros perferre labores.
Suscipit hinc natus rerum Theodricus habenas,
Marte potens, glaeba [Orig: gleba] qui pingues ubere campos
Finibus adiecit patriae, qua flumine pulchro [Orig: pulcro]
Advena fecundos [Orig: foecundus] Unster perlabitur agros:


page 206, image: s112

Unde etiam seri titulum gessere minores.
Nec Dedo minus ense bonus: minus utilis hasta
Nec belli tenuit quisquam Dux aptius artes:
Sive opus extensos metiri castra per agros,
Seu faciem pugnae componere, sive profundas
Subsidio fossas positis deducere castris,
Defensura cavas et propugnacula fossas.
Hunc consanguineo pro Caesare bella gerentem
Mirati stupuere Hunni, stupuere nivosum
Potantes Tanain, gelidique Borysthenis undas:
Omnia cum ferro tumidi prope flumina Salae
Sterneret, ac caperent vix maesta [Orig: moesta] cadavera ripae.
Nec minus in clarum famae processit honorem,
Nomen avi referens Natus, qui patre sub ipso
Prima rudimenta, et primos exegerat annos:
Virtutem primo patris miratus ab aevo.
Appenninigenam fractis hic cornibus Arnum
Contudit, exultans campo bellator aperto:
Sicut ubi torrens, nimbis [Orig: nymbis] hiemalibus [Orig: hyemalibus] auctus,
Spumeus, et fervens, insano vertice [Orig: vortice] silvas [Orig: sylvas]
Proruit, et messes late populatur, et agros.
Nec te magne Thimo tacitum, natumque relinquam
Conradum, insignem fama et praestantibus armis,
Marchio qui primus tecum Misneidos orae
Victor in Eridani campo, atque Insubribus arvis
Ausonium multo complevit sanguine Tibrim [Orig: Tybrim] .
Hinc [(transcriber); sic: Hin] Otho civili praecinctus tempora quercu,
Ditibus argenti venis aerisque scatentem
Fribergam, et Phylires excelsam condidit urbem,
Inter Hamadryadas Phylire formosa sorores


page 207

Venatrix, timidis illis in montibus olim
Insidiis cursuque feras agitare solebat,
Et gravidam iaculis pharetram, tremulumque gerebat
Missile, quod liquidas ad Elistri creverat undas.
Sed cum virginei spolium et decus omne pudoris,
Dum iacet, et dulcem carpit secura quietem,
Impius in sola pastor convalle tulisset:
Non ultra potuit tantum perferre dolorem,
Tabentesque artus anima indignata reliquit.
Alma sed insontis casum miserata puellae
Excepit gremio tellus, tiliamque virentem
Ossibus ex Phylires, liquidas emisit in auras.
Nunc quoque per ripas, illic per mollia crescunt
Prata, per excultos tiliae sub moenibus hortos:
Saepius et gratas praebent venantibus umbras,
Unde urbi indigenae nomen fecere priores.
Inclutus [Orig: Inclitus] hinc atavi Theodricus nomen adeptus
Infelix medici bibit atrum fraude venenum,
Natus adhuc primo cum vix pubesceret aevo.
Henricus qui post factis clarissimus, omnes
Egregia proavos post se virtute reliquit,
Illi, cum superas liquisset avunculus auras,
Conditus extrema Ludovicus Iapygis ora,
Pro meritis Caesar Fridericus tradidit acres
Tyrigetum populos, titulisque illustribus auxit.
Belliger hic clarum certamen equestribus armis
Edidit, effigiem belli: clangore tubarum
Antra resultabant late, montesque fremebant,
Vincentum plausu pariter, sonituque cadentum.
Campus erat, virides claudebant undique silvae [Orig: sylvae] ,


page 208, image: s113

Aureaque in medio diffusis frondibus arbor
Stabat, erant aurum rami, folia aurea ramis,
Aureus et cortex, at sola argentea radix.
Hanc circum nitidi, pretium [Orig: precium] victoribus, enses,
Et galeae insignes cristis viridesque coronae.
Nec minus Heroum, per gramina mollia, natae
Candida virgineo quatientes corpora motu
Ducebat choreas, quas inter filia magni
Caesaris, in thalamos Alberti ducitur uxor
Margaris, inde sati Fridericus, et acer in armis
Sollemnes [Orig: Solennes] ferro caesus Tizmannus ad aras.
Sed profugae luctus genetricis [Orig: genitricis] , et horrida bella,
Dum genitor natos iustas irritat ad iras,
(Ah nimium teneri stimulis agitatus amoris)
Mens reticere mihi: Sprea sanguine fluxit, et ingens
Albis, et Hercyniis [Orig: Herciniis] quaecumque [Orig: quaecunque] e montibus orta,
Tyrigetum pingues umectant [Orig: humectant] flumina campos.
Numinis eiusdem, ne dira licentia ferri
Impunita foret latronum, Filius arces
Diruit, hinc Natus, sublato patre, rebellem
Ultus avum, multis implevit caedibus urbem,
Corniger undoso qua flumine stagnat Hieras,
Captaque ferratis affixit postibus arma.
Quartus in adversos ultricia signa Bohemos,
Pro decore imperii, generosi Caesaris ultor
Movit et insigni Fridericus laude potitus,
Saxonici clarum tulit Electoris honorem.
Ille etiam curans tranquillae commoda pacis,
Hospitium nobis ad Elistri condidit amnem,
Egregiasque animos pretiis [Orig: preciis] accendit ad artes.


page 209

Proximus Arctoi spoliis Aquilonis onustus,
Imposuit leges domito Fridericus Havelo.
Tu quoque coniugio felix, et prole nepotum
Cassubios, Erneste, sagittiferosque Polonos,
Odera piscoso qua labitur amne, coerces.
Filius armorum patriam formidine solvit,
Felicesque petens Solymos, et nobile bustum,
Vicit iter durum pelagi, et Curetida terram,
Gordynam, Gnosonque, et in aequore Cycladas alto,
Phoebeamque Rhodon vidit, gentesque beatas
Phoenicum, Syriaeque hortos, qua Tigris, et ingens
Labitur Euphrates, caelo [Orig: celo] gratissimus amnis.
Ille etiam dubiis magno pro Caesare rebus,
Threicium Austriacis avertit moenibus hostem,
Regnatorem Asiae, Thracasque Getasque trahentem,
Et magnas Orientis opes, cum Norica saxa
Et tremerent late Nymphae Istrides, Istrides undae.
Illum Aponus vidit, celsaeque Antenoris arces,
In ferrum ruere, et Patavi prosternere muros.
Ensifer hinc, nec fratre minor pietate, nec armis
Ioannes motus compescuit acer agrestes [(transcriber); sic: agrestres] :
Qualiter Arctois Boreas emissus ab antris,
Atra serenato depellit nubila caelo [Orig: celo] :
Strenuus hinc per saxa ruens, per tela, per ignes,
Insiliit primus Regalis moenibus Albae,
Inque expugnato clarus stetit aggere victor,
Sublimes tollens aquilas: ausisque potitus
Muralem quernam meruit de fronde coronam.
His ducibus caelo [Orig: celo] caput extulit aurea, quae nunc
Relligio [Reg: Religio] totum sincera perambulat orbem,


page 210, image: s114

Quam probitas, et sancta fides comitantur euntem,
Et concors pietas ius omnibus una ministrat.
At nomen qua voce tuum, quove incluta [Orig: inclita] facta
Carmine, Ioannes Friderice binominis, aequem?
Quae tibi non laudes, qui non debentur honores?
Pectore magnanimo similem tibi nulla tulerunt
Saecula [Orig: Secula] , nulla ferent, dulcem profundere vitam,
Et fortem, cara pro relligione [Reg: religione] , cruorem
Promptus [Orig: Promtus] eras, mortemque Dei pro laude pacisci:
Commotus numquam [Orig: nunquam] praesentis imagine leti [Orig: lethi] .
Scilicet accensum divino pectus amore,
Non vis ulla domat ferri, non fulminis ignes.
Qualiter ipse pater vitae, Sol lucis origo,
Sol oculus mundi, caeca sub nube laborat
Interdum, victis mox nubibus aureus exit.
Macte animo Germano, et macte ingentibus ausis,
Sic etiam dilecte Deo, quod mille probatum
Temptatumque [Orig: Tentatumque] modis, reducem fidissima coniunx
Vidit, et in cara Domini cervice pependit
Ante obitus: dulcem nati videre parentem,
Et nunc in patria cineres tellure quiescunt.
At veteres inter proavos, coetusque piorum,
Spiritus exsultat [Orig: exultat] liber, fruiturque perenni
Laetitia, aeternisque bonis discrimina pensat.
Salve magne pater patriae, tua gloria vivet,
Donec in occasum roseo volventur ab ortu
Sidera, donec erunt latices Aganippidos undae.
Inde satus, fausto coniungit foedere taedas
Sponsus, et illustres thalamos iam nubilis intrat
Dorotheae, primosque parat coniungere somnos:


page 211

Amborumque Dei votis concordibus assunt.
Iamque tubae cantusque sonant, domus ampla resultat,
Laetitiaque fremunt rupes. Surgamus, et altam,
Aonides, Soceri Scandamus principis arcem.
Ut cum rorifero noctem produxerit ortu
Hesperus, ad sponsae thalamos Hymenaea canamus,
Felicis bona signa tori [Orig: thori] , et nubentibus omen.
Dixerat, et variis lento de vimine textos
Floribus implebant calathos, aetatibus omnes,
Et facie, cultuque pares: urbemque petebant.
Tu mihi nunc, qui culta rigas spumantibus undis
Arva Nicer (nam te veterum nec facta parentum
Nobile nec patriae decus ignorare putandum est)
Quandoquidem hos prima colles ab origine mundi
Alluis, ipse genus sponsae, patrumque recense
Facta, ducesque atavos, prohibeque silentia famae.
Nam potes et gratum est canere, et meminisse voluptas.
Sic Remisus, Iaxusque, tuum sic Coccius amnem
Augeat, et salices crescant tibi semper et alni,
Qua virides inter Rheno confunderis umbras.
Sic ego: cum lato madidum caput extulit antro
Caeruleus [Orig: Coeruleus] Nicer, et molli viridantia musco
Tempora concutiens: His orti montibus (inquit)
(Dicam equidem, nec te longo sermone morabor)
Magnanimi Heroes quondam, melioribus annis,
Fundarunt urbes populis, gentemque comatam
Iustitiam docuere sequi, nec temnere Divos.
Splendida sed tenebris involvit gesta vetustas,
Quandoquidem, quamvis populis opibusque potentes,
Sacrorum dulci caruerunt munere Vatum,


page 212, image: s115

Munere, quod fragilis perfunctos munere vitae
Diis aequat superis, laeto nectare pascit.
At sponsae (si prima domus quaeratur origo)
Incluta [Orig: Inclita] Francorum series a sanguine manat,
Et genus et generis prisci numerosa propago.
Sed neque tum colles istos, non ista colebant
Rura atavi: sed qua fluvio premit arva sonanti
Danubius, quaque Hercyniis [Orig: Herciniis] e montibus orti
Danubium supra Nabus, et Regus influit infra,
Quaque vides solem labens Pegnesse cadentem.
Maximus hinc ortus, saevos Lutholdus in Ugros
Et peditum cuneos, et turmas duxit equestres,
Claraque transcendens maiorum facta suorum,
Infestum domitis compescuit hostibus Istrum,
Pannonioque Anasi complevit sanguine flumen,
Aureus in Clipeo [Orig: Clypeo] veterum gestamen avorum
Ardebat, vastosque leo pandebat hiatus.
Nec minor Arnolphus bello, nec Natus eodem
Nomine, Diis animae similes: vidi horrida vidi
Proelia [Orig: ?] , cum pulchram [Orig: pulcram] peterent per vulnera mortem.
Tranquillos in pace obitus, ignobile fatum
Credebat, patriisque Hunnos ducebat ab oris,
Spe regni profugus flagrans Wernerus aviti.
Primus in adversos ibat, pugnamque ciebat,
Quoque loco melius ducendus et ordine miles
Noverat, et magnis aderat vis insita verbis.
Quas Lycus in ripa pugnas, quae funera densis
Stragibus arctatus vidit? qua dividit acres
Vindelicos, Rhetosque, quot intumulata virorum
Corpora Danubii spumantibus intulit undis?


page 213

Qualiter in trunco flammas si forte relinquit
Ille domum sero rediens iam vespere pastor,
Tempestas si nocte, Euris surgentibus, orta est:
Omnia pervolitant ignes, it turbine fasto
Flammarum torrens silvas [Orig: sylvas] effusus in altas.
Ordine tres illis vos successistis Othones,
Praestantes animis, factisque illustribus omnes.
Quos inter saevis excellens tertius armis,
Per varios Pelagi tractus, per inhospita longe
Litora [Orig: Littora] , litoribus [Orig: littoribus] multum distantia nostris
Sideribus, remisque aurisque ferentibus usus,
Europa e magna multis comitantibus Heros,
Antiquos petiit Solymos, Cedroque virentes
Palmiferi colles Libani [Orig: Lybani] : tunc incluta [Orig: inclita] rursus
Acta sub Imperium Solyme: tunc Ascalo, et ipsa,
Quae toties vatum celebratur carmine, Bethle,
Gazaque, et aequoreis Iope quae tunditur undis,
Hadriacis Iope statio gratissima nautis.
Felices animae, quibus illo tempore nasci
Contigit, et magnum pariter dare vela per aequor,
Et fortunatum spoliis decorare sepulcrum.
Crediderim colles ipsos, montemque Sionis
Ardua gratantes iactasse ad sidera voces,
Cum iam victor ovans, positis exercitus armis,
Procumbens sanctae pronus daret oscula terrae:
Fulgeretque crucis passim venerabile signum.
Post Otho pacis amans, et maximus alter ab illo
Filius, insignis bellator, Iapyge fertur
Per Latium, sublimis equo, qua turbidus auro
Abdua, qua lento fecundos [Orig: foecundos] agmine campos


page 214, image: s116

Ollius, Hesperidumque secat regnator aquarum
Eridanus, tenera qua cinctus harundine [Orig: arundine] crinem
Mincius, et rapidis Athesis devolvitur undis,
Amnis, et a Gallis Italum qui separat orbem.
Primus in hos, sexti genitor Ludovicus Othonis,
Migravit colles Septemvir, et ampla reliquit
Et Nato, et seris regnanda Nepotibus arva.
Insignes ambo virtutibus artibus ambo
Pacis et armorum studiis. Pater indole gaudet
Egregiae subolis [Orig: sobolis] , nec displicet aemula virtus.
Tunc ducibus primum claris habitabile saxum
Hoc fuit, extremae quod desuper imminet urbi.
Hic ortus Ludovice tuos, cui maxima rerum
Verborumque fides, hic incunabula vidi
Rudolphi, primos hic egit Filius annos,
Saepe fatigatis sudorem flumine puro
Abstersi fovique undis, et lenibus auris:
Seu spolia ampla domum bellando parta referrent,
Seu nemorum exuviis laeti praedaque ferarum,
Venatu sera fessi iam nocte redirent,
Munera per ripas semper suspensa videbam,
Setigerum caput aut apri, vel cornua cervi.
Hinc pius Aoniis dux condidit atria Musis,
Perculsus dulci Rupertus laudis amore.
O decus, o nullos umquam [Orig: unquam] reticende per annos,
Fortunate senex! Tibi se debere fatetur
Posteritas, patriam tu doctis artibus ornas,
Ingenuosque iubes regnare per oppida mores.
Ante vagis tantum notus pastoribus ibam
Per nemora, et valles, piger atque ignobilis amnis.


page 215

Nunc Rhenus mihi, nunc Viadrus, nunc Ister et Albis
Assurgunt, cinctaeque hederae mea flumina circum
Aonides choreas agitant, et carmina dicunt:
Inflat et argutas non Tityrus unus avenas.
Fortunate senex caelo [Orig: celo] tua numina tollit
Gloria, quae latis mundum circumvolat alis.
At nisi munificus Musis ea dona dedisses,
Heu quibus in tenebris, quanta sub nocte iaceres
Flebilis et penitus caligine consitus atra?
Illi etiam Nemetum in campis, bis munere Divum
Uno parta die magno victoria plausu,
Bis victi cecidere hostes, ac terga dedere.
Imperii post haec nato concessa potestas,
Qui templis urbem, donisque ingentibus auxit,
Musarumque fovens hortos, et amoena vireta [Orig: virecta] ,
Dulcia Rupertus patriis dedit otia [Orig: ocia] terris,
Et Latio tandem Tuscoque reversus ab Arno,
Longaevus curis mortalibus exuit annos.
At proavos superans, sceptris adiunxit avitis
Dotales Stephanus populos, gentesque feroces,
Qui Lutram, Saramque bibunt, quorumque per agros
Spumeus undoso declives gurgite cursus
Extendit Rhenus, Vogesique e rupibus ortus
Iam dominum prono Rhenum petit amne Mosella.
Hinc patri Friderice subis, natumque relinquis
Ioannem, cuius de sanguine dictus eodem
Nomine tranquillas ad pacis idoneus artes
Filius, implevit magnum virtutibus orbem,
Iustitiae [Orig: Iusticiae] cultor, iurisque minister et aequi.
Ipsa suas illi natura recluserat omnes


page 216, image: s117

Dives opes, caelumque [Orig: celumque] animo sublimis adibat,
Stellarumque obitus, stellarum noverat ortus,
Atque salutiferas propriis cum viribus herbas,
Quid sterile Asplenum, quid laeta Sisymbria [Orig: Sysimbria] possint,
Et menthae virides, et odoriferae Calaminthae,
Buglossusque, Thymusque, Lupique volubile gramen.
Iamque decem numerans actae sexennia vitae,
Bis tribus adiectis, robustus, et integer annis,
Caelestes [Orig: Celestes] petiit sedes, quas luce perenni
Aeternis opifex rerum fulgoribus implet.
Is densis obscura ducum monumenta tenebris
Eruit, et totam stirpem, laudesque parentum
Ire per aetates iussit, perque ora nepotum.
Nunc virides Rheni tractus sortitus honores
Et titulos atavi (sic arbiter omnia iustus
Tempora dispensat Deus, atque in pristina reddit
Saepe ducum subolem [Orig: sobolem] ) magna cum laude gubernat
Inclutus [Orig: Inclitus] , et populo Fridericus amabilis omni.
Cuius, adhuc annis vix pubescentibus, Ister
Signa sagittiferae contra Mahometica Lunae
Egregiae speciem virtutis, et indolis altae
Primitias vidit, bellatricemque ferentem
Per turmas aquilam, validae stupuere cohortes.
Macte rudimentis princeps, Dii nostra tuentes
Praesidia, ad veterum te servavere parentum
Imperia, et placida terras in pace regendas,
Annorumque moras fortuna beatior implet.
Qui vigor ingenii? quantus sub pectore fervet
Doctrinae caelestis [Orig: celestis] amor? quam vita suorum
Cura ducis? doctis quae confert praemia Musis?


page 217

At torvos si quando ruit venator in apros,
Et belli simulacra ciet, silvasque [Orig: sylvasque] fatigat,
Arduus alipedem curru Phaethontis inustum,
Herbifer eduxit, quem Mincius Andide silva [Orig: sylva]
Concitat, ille volans argutas erigit aures
Sublata cervice, simul pernicior Euro
Crura per apricos glomerat sinuantia campos.
At natos, clari spectantes facta parentis
Splendida manificae stimulat virtutis imago,
Speque nova tanti laetatur sanguinis orbis.
Hoc genus et sponsae vetus est nubentis origo.
Sed iam Sol rapidos superingerit altior aestus,
Dum loquor, et tactus radiis incanduit aer,
Iamque tubae, lituique sonant: procedit ad aras
Sponsus, ut auspicibus firmet conubia [Orig: connubia] divis.
Finierat Nicer, inversa tum protinus urna
Insonuit, fluctusque novos emisit aquarum,
Cornuaque occuluit vitreis turina sub undis,
Cornua flumineo semper viridantia musco.
Fortunati ambo, natique faventibus astris,
Et virgo felix, et felix virgine princeps,
En virides Titan meliori lumine montes
Irrigat, et caelum [Orig: celum] discussa nube serenat.
Et placidae geminis gratantur amantibus aurae.
Ipsa novos tellus summittit daedala [(transcriber); sic: Daedala] flores,
Flexibiles hederas, et Eryngion utile nuptis,
Cuius flore Phaon, et noto germinis usu,
Dulcia promeruit Permessidos oscula Sapphus,
Secretum spinis quod Eryngion horret acutis.
Hos nova seu gremio fert sponsa, vel occulit ore,


page 218, image: s118

Illicitos numquam [Orig: nunquam] coniunx meditatur amores.
Qualis in exculto genialis amaracus horto,
Candida fontanis quam nutrit Hamadryas undis,
Surgit, et ambrosium late diffundit odorem:
Sic tenerae vernans iucundo flore iuventae
Sponsa nitet, mollesque rosas, et lilia vincit.
Lucidus e collo gemmae Garamantidos ignis
Irradiat, vestisque pedes descendit ad imos
Aurea, flaventes tegit aurea vitta capillos,
Aureaque e niveo redimicula pectore pendent.
Sed pudor, et probitas, et honestas regia cultum
Vincit, et exsuperat [Orig: exuperat] castae reverentia famae,
Sordet enim nisi coniunctum virtutibus aurum.
Illius aspectu flagrantia lumina pascit
Sponsus, in aestivo rapidus quem pulvere Mosa
Somniaque Heroum multa inter milia [Orig: millia] vidit.
Dum fretus superis et equo sublimis et hasta
Fulminat, et magno ductor clamore triumphat,
Laetaque tranquillo circumspicit agmina vultu:
Qualiter aurorae formoso praevius astro
Lucifer ardentes nitidissimus explicat ignes.
Iamque dies iucunda fuit, simul ordine longo
Accumbunt epulis proceres, lucemque morantem
Mollibus aut choreis, vario certamine condunt.
Et iam permensus caelum [Orig: celum] Sol occidit, et iam
Montibus e celsis maiores suscitat umbras,
Obscuratque ignes stellarum Luna minores.
Ecce leves atro crepitantes sulphure flammae
Subvolitant, rutilique petunt spatia ardua caeli [Orig: celi] ,
Et rapidis vacuas implent stridoribus auras.


page 219

Sit felix faustumque precor: Iovis ales ab alto
Praepetibus plaudit pennis, omenque secundat
Alituum regina, Pater dum magnus euntem
In thalamos ducit natam, fortique paventem
(Ante Deos sacrumque tori [Orig: thori] praefatus honorem)
Commendat genero, lectoque relinquit in uno
Coniunctos, dictisque ambos solatur amicis.
Interea lauro cinctae Parnasside Musae,
Ante fores, dulces in gyrum fundere cantus
Incipiunt, princepsque chori, comitumque suarum
Calliope doctas praecedit voce sorores:
Lucidus Oceani natales Hesperus undas
Deseruit, taedas portans, noctemque iugalem.
Iam caris Domini formosa quiescit in ulnis
Dorothee, primos iungens cum coniuge somnos.
At vos innuptae, quibus intemeratus amantum
Lectus, et interior thalami concredita cura est,
Ominibus, votisque bonis, cantuque secutae,
Dulcis ut aeterno concordia foedere regnet,
Hymen, o Hymenaee, Hymen iterate puellae.
Dicimus o Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee.
Qualiter igne Iovis si tacta exaruit ulmus
Nuda, carens foliis, culti iam dedecus horti,
Non teneras ultra vites, non amplius uvas
Educat: at rapidi nisi fulminis ira fuisset
Curvaret gravidos autumni munere ramos:
Innuba sic, vita dum caelibe [Orig: coelibe] virgo senescit,
Aetatis roseum videt emarcescere florem:
At caro desponsa viro, sua pignora mater
Spectat, et optato genetricis [Orig: genitricis] nomine gaudet,


page 220, image: s119

Et thalami cunctos solatur honore labores.
Hymen, o Hymenaee Hymen, iterate puellae.
Dicimus o Hymenaee Hymen ades o Hymenaee,
Fallimur? an nostras vox turturis attigit aures?
Turtur amans sola gemit et suspirat in umbra.
Huc ades o mea vita, tibi sub montibus istis
Oscula et amplexus, secretaque gaudia servo,
Partheniique udo iam flos tibi crescit in antro.
Hymen, o Hymenaee, Hymen iterate puellae.
Dicimus, o Hymenaee, Hymen, ades o Hymenaee
Vos aurae, quarum domus est circumfluus aer,
Solis et umbrarum comites, dum Syrius ardet
Fervidus, et certas populis denuntiat [Orig: denunciat] iras:
Vos lenite graves gelidis afflatibus aestus,
Et vitium caeli [Orig: celi] , saevosque avertite morbos,
Et facite ut nostris propria haec sint gaudia terris.
Hymen o Hymenaee, Hymen, iterate puellae.
Dicimus o Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee.
Tu quoque sancte senex, cuius iam lumen in ortu
Cernimus, insignemque astris fulgentibus arcum,
Quandoquodem sucos [Orig: succos] fama est te nosse salubres,
Herbarumque parens monstravit Phylliris usum:
Quaere novos flores, nuptae quibus incluta [Orig: inclita] mater
Amissum reparet pulso languore vigorem.
Dicimus o Hymenaee Hymen ades o Hymenaee.
Este una, dulcemque una producite vitam
Dum licet, ac parvos aviae transmittite natos,
Omnia nam magno labentia sidera caelo [Orig: celo]
Venturos meliora iubent sperare nepotes.
Hymen o Hymenaee Hymen iterate puellae.


page 221

Dicimus o Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee.
Fortunate socer, novus alti sanguinis ordo
Nascitur, unde genus maternum sera propago
Francorum primo regnum numerabit ab ortu.
Vos quoque felices Socero, sublimia fratres
Pectora, quos stabili iungit concordia nexu:
Sic (reor) alterna quem morte redemit ab Orco,
Tyndarides, fratrem dilexit Castora, Pollux.
Vos colimus, unstramque [(perhaps: utrumque)]
duces dum cuncta relinquunt,
Imploramus opem: nec vos iuvisse pigebit,
Quas vestri fovere atavi, fovere parentes
Praecipue dignas magnis Heroibus artes.
Acre sed imprimis studium pietatis et almae
Iustitiae [Orig: Iusticiae] , pacisque bonae sub pectore regnet.
Quandoquidem curam princeps ubi neglegit aequi:
Sunt mutae veluti defuncta cadavera leges.
Hymen, o Hymenaee Hymen, iterate puellae.
Dicimus o Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee.
Nox ruit et placidos iam suadent sidera somnos,
Iam secura quies lethaea papavera quassans,
Aeris immensi tractus, et proxima Lunae
Regna tenet, pelagique sinus, terrasque iacentes,
Et volucrum genus omne silet, genus omne ferarum,
Somniaque humanas solantur inania curas.
Ipsa sibi cultis nova Nupta videtur in hortis,
Mollibus aut pratis, aut in convalle virenti,
Narcissum, thymbramque, rosasque, et molle ligustrum,
Et mites uvas [(transcriber); sic: vuas] , et suave rubentia mala
Carpere, dilecto iucundum munus amanti,
Candidaque aureolae contexere lilia calthae.


page 222, image: s120

Hymen, o Hymenaee, Hymen iterate puellae.
Dicimus o Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee.
O quoties tibi nocte virum, seu bella gerentem
Horrida, seu deserta feras per lustra sequentem
Afferet in somnis, volitansque reducet imago!
Ille sed in castris, nudove sub aethere pernox
Aspera robusto gestat venabula collo.
Hymen o Hymenaee, Hymen iterate puellae.
Dicimus o Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee.
Dulcis Hymen, tibi non meritos largimur honores,
Et nomen laudesque tuas celebramus ovantes.
Salve, magne Nicer, populi laetentur, et urbes,
Et gelidae valles, gelidique in vallibus amnes,
Quos tantis superum rector dignatur alumnis.
Iam liquidum sacro commixtum Nectare rorem
Sudabit caelum [Orig: celum] , sudabunt balsama silvae [Orig: sylvae] ,
Pinguia flavescent iniussis messibus arva,
Nataque sponte sua mirabitur hordea tellus.
Hymen o Hymenaee Hymen iterate puellae.
Dicimus o Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee.
Finierant, sonuere novis applausibus arces:
Dorotheen rupes ipsae, vaga flumina clamant
Dorotheen, iuga Dorotheen vicina remittunt,
Tum pater omnipotens ter ab aethere Iuppiter alto
Intonuit, caeloque [Orig: celoque] dedit bona signa sereno.
Altaque per celsos sunt facta silentia montes.


page 223

Elegia DE FRUCTU DANIELIS.

Qui tibi dulcisonos Iessaea poemata Psalmos
Ante sacra cecinit lector amice lyra.
Idem veridici Danielis scripta Prophetae
Reddidit ecce novis splendidiora modis.
Exposuit, studiis ornavit et omnia summis,
Carmine temporibus conveniente suis.
Innumeri toto venduntur in orbe libelli,
Optima de multis qui legit, ille sapit.
Hunc tu quisquis amas felicem ducere vitam,
Nosse tui vatem muneris esse puta.
Aspice fatorum seriem, lege facta priorum,
Facta imitanda bonis, facta cavenda malis.
Sive sub Assyriis quae dicit gesta monarchis,
Atque sub imperio Persia prisca tuo.
Sive per egregias cum Graecia floruit artes,
Romaque totius cum caput orbis erat.
Hic sapit, in sanctis qui dum videt illa Prophetis,
Discit inexperto damna cavere malo.
Nec modo praeteritum, si vis quoque scire futurum,
Reperies certa cuncta relata fide.
Quae fuerint, alios quae sint ventura per annos,
Quid tulerit praesens, quid ferat hora sequens.
Digna die dices, et nostri moribus aevi,
Carmina successus mox habitura suos.


page 224, image: s121


Ultima quae memorant perituri tempora mundi,
Heu nimium votis tempora tarda piis.
Felix hic nimium qui crimine liber ab omni
Non feci Domino dicere prava potest.
Stabit ad horrendum sibi conscius ille tribunal,
Ibit et aethereum iustificatus iter.
Legifer ex aequo cunctis ubi praemia Christus,
Digna dabit firma quae meruere fide.
Cum dicet: procul ite mali, discedite iniqui
Ad Phlegetontaeas quas sitiistis [Reg: sitivistis] aquas.
Vos autem mea vita boni, vos sidera mecum
Scandite, caelestes [Orig: coelestes] gaudia vera domos.
Haec dominus dicet, cum tempora debita tandem
Quae tibi constituunt carmina vatis, erunt.
Quisquis es his monitus resipisce, relinque quod obstat,
Hoc satis est, pravum desere, quaere bonum.
Carpe viam sancti quam monstravere Prophetae,
Hinc veniet velis mitior aura tuis.
Hinc pete defessae solacia [Orig: solatia] dulcia menti,
Ut curis misero tempore liber eas.
Qualiter addictos degas feliciter annos,
Vivitur humano donec in exilio.
Multa quidem nostri sunt magna pericula saecli [Orig: secli] ,
Tristis ubique furor regnat, ubique timor.
Ut taceam reliquos nimium quos dicere casus,
Ultimus accedit Turcia dura pudor.
Turcia Germanae pavor, atque infamia terrae,
Non leve Pannoniis Christi colisque malum.
Haec furit in nostris paucis prohibentibus oris,
Excitat et varios turba prophana metus.


page 225


Multa licet faciat, licet omnia saeva minetur,
Si poteris Domino credere, tutus eris.
Turco tempus erit fractis ubi barbarus armis
Ante triumphantes Caesaris ibit equos.
Adveniet damno qui nos servabit ab omni,
Digna dabit iustis praemia, digna malis.
Non sinet hic mundum propria qui morte redemit,
Fiat ut hoc rigidis tempore praeda Getis.
Scit Deus haec, Scythico sed quod temptamur [Orig: tentamur] ab hoste,
Per mala constantem sic probat ille fidem,
Turce quid exsultas? Audacia te tua perdet,
Te rex qui poterit vincere maior adest.
Quod magis ut credam Danielis scripta Prophetae
Multa movent, paucis hic memoranda modis.
Regna vide quattuor sub imagine picta ferarum,
Scilicet Assyrios vult fera prima duces.
Altera Persiacis est assimulata monarchis,
Tertiaque imperio Graecia magna tuo.
Quarta refert vestros Latialis turba tyrannos
Belua [Orig: Bellua] , Romanum qui tenuere solum.
Illius exiguum cornu sub fronte renatum,
Fallor, an hoc duros indicat esse Getas?
Quae facies vultusque ferae, quae lingua minaeque?
Quales blasphemos, quos iacit ore sonos?
Numquid [Orig: Nunquid] et haec nostris nimium iam cognita saeclis [Orig: seclis]
A vero cupiunt nos removere Deo?
Hos prohibete dolos reges, hoc frangite cornu,
Imperio quorum terra regenda viri.
A Scythico vobis promittitur hoste triumphus,
Illa Dei vox est, credite, vera canit.


page 226, image: s122


Talia multa docent Danielis carmina vatis,
Plurima nunc illo non referenda loco.
Talia cum doceant Danielis carmina vatis,
Perlege deposita lector amice mora.
Multa sub exemplis poteris quoque discere sanctis,
Quae possunt vitae consuluisse tuae.
Si tibi sollicita iactatur puppis ab unda,
Hic etiam portum quem mediteris habes.
Pressus es aerumnis, et sorte gravaris iniqua,
Hinc spera certam qua releveris opem.
Distrahit innumeris si te mens conscia curis,
Ille tibi curas eximet, ille metum.
Ah nimium fatui pravae qui crimina mentis
Humana tolli posse putatis ope.
Perlege quicumque es veterum solacia [Orig: solatia] vatum,
Hinc animo veniet certa medela tuo.
Sed redeo unde fui primum digressus, et oro
Ut capias placida lector amate manu.
Ut capias laeto tibi reddita carmina vultu,
Quondam praesago vaticinata viro.
Cedant arma sacro, concedant tempora verbo,
Inque via Domini vesper et ortus eant.
Unde venit Boreas, Zephyrus qua spirat et Eurus,
Turbidus aethereis nubibus unde Notus.
Hac ratione queunt caelestia [Orig: coelestia] numina flecti,
Fiet et irati mitior ira Dei.


page 227

EPICEDION IN OBITUM D. [Abbr.: DOCTORIS] CASPARIS CRUCIGERI.

Summe pater, subolesque [Orig: sobolesque] patris, quique halitus afflas
Omnia, qui firmans nos, ab utroque venis:
Te precor, o rerum Deus in tribus arbiter unus,
An modus assiduis fletibus ullus erit.
Parce nec omnino dele tua iussa colentes,
Lenis ades populo, saevus in hoste tuo.
Iamque fatigatis luctu, serieque malorum,
Si precibus castis flecteris, adfer opem.
Naufragii serva tabulas, et fragmina nostri,
Et laceris alia da statione frui.
Nam quibus, hei, vario discrimine fluctibus acti,
Marte fero patriam depopulante, sumus?
Squalet [Orig: Squallet] adhuc tellus bello vastata cruento,
Et late gelido rura sub axe vacant.
Nec satis infandos (dolor hei meminisse) labores,
Nec fuit exilii damna tulisse satis.
Tunc quoque letiferis [Orig: lethiferis] piger aestibus aer abundans
Intulit hac populis in regione luem.
Fortibus et magnas exhausit civibus urbes,
Parcaque relliquias [Reg: reliquias] hostis avara tulit.
Ingenuis etiam Musarum dotibus aucti,
Ante suum multi sic cecidere diem.
Iamque tot amissis prius o dulcissime Caspar,
Te quoque mors avida sustulit atra manu.
Parce Deus, quid adhuc non oblivisceris irae?
Parce nimis longi causa doloris adest.


page 228, image: s123


Occidit hei nostri qui gloria temporis ingens,
Multorumque suis dotibus instar erat.
Occidit infelix, nec funus acerbius isto,
Dignior aut clades fletibus ulla fuit.
Nam quid ego summas tot in uno pectore dotes,
Facta quid aeterna laude vehenda, canam?
Quae mea si vellet digno comprendere versu,
Debilitaturum Musa subiret onus.
Nil illi facilis natura negaverat uni,
Et dederat largas more parentis opes.
Fervidus hinc animi, vigor, et quae liquit inausum
Divitis ingenii [(transcriber); sic: ignenii] vis operosa. nihil
Iamque brevi spatio linguam cognorat utramque,
Cum libuit, culte doctus utraque loqui:
Addiderat Solymae iam dulcia munera linguae,
Nec minus his iudex de tribus acer erat.
Altera tum rerum varias ediscere causas [Orig: caussas] ,
Et quaecumque latent abdita, cura fuit.
Quattuor [Orig: Quatuor] ut primum genitalia corpora gignant,
Terrarum quicquid maximus orbis habet.
Unde simul mortale genus volucresque feraeque,
Quicquid et Oceanus, fetaque [Orig: foetaque] terra creat.
Quid faciat tanto spirantes murmure ventos,
Frigida quid Boreae flabra: quid uda Noti:
Ut liquidus magni telo Iovis insonet aether,
Cum venit eliso nubibus igne fragor.
Grando quid, unde nives, matutinaeque pruinae,
Et gelidam pulsans frigidus imber humum.
Sidere quo refugae vaga Tethyos [Orig: Thetyos] aestuet unda,
Unde patens salsis aequor abundet aquis.


page 229


Omine cur diro mortalibus igne Cometae,
Sive ferant morbos, seu fera bella, micent.
Utque bibat pluvias clarus splendore colorum,
Sole repercussis nubibus arcus aquas.
Quin etiam docti monumenta diserta Galeni
Noverat, et Coi scripta vetusta senis.
Praesentesque malis herbas ad opemque potentes,
Laetaque purpurei germina veris opes.
Corporis et vires reparet qui sucus [Orig: succus] , et aegros
Germania quae medicis usibus apta iuvent.
Cumque potestates radicum nosset, et herbas,
Optima quas matrum gignere terra solet:
Sustulit a terris ad caeli sidera vultus,
Unde suos motus inferiora trahunt.
Pulchraque [Orig: Pulcraque] cognovit melioris lumina mundi,
Ut peragant varias, non sine lege, vices.
Quodque micet spatio terrae propiore, quod astrum
Exstet [Orig: Extet] et a solida longius absit humo.
Qui modus annorum, cur partes quattuor anni,
Solis in obliquum cur via secta latus.
Ut brevior, Phoebo septem propiore Trioni,
Roriferae noctis porrigat umbra diem.
Abditus ut lateat densa caligine Titan,
Invida fraternis cum soror obstat equis.
Utque petens solem decrescat, ut augeat orbem,
Luna citis fratrem quando reliquit equis.
Illius ut densa nitor obscuretur ab umbra,
Cum faciat opposito limite Phoebus iter.
Et quae felices spargant mortalibus ignes
Sidera, nascenti commoda, quoque loco.


page 230, image: s124


Quid Canis aut Hyades moveant, quid aquosus Orion,
Haedus et occiduae gurgite lotus aquae.
Nec requies animi tantum dulcisque voluptas
Conscia fatorum sidera nosse fuit:
Sed magis auctorem [Orig: autorem] cognoscere iuvit, et ingens
Esse Deum mundi qui regat huius opus:
Temperet et stellas, metisque coerceat aptis,
Et curam, ne quid longius erret, agat.
Ergo creatorem propius rerumque parentem
Cernere, non dubii [(transcriber); sic: durbii] pectoris ardor erat.
Doctrinaeque pio caelestis amore calebat,
(Ah quantum est, vero posse placere Deo?)
Nec mora fatidici quicquid cecinere Prophetae,
Deque fide scripti noverat omne genus.
Impia cum subito deliramenta perosus,
Sincerae iuvit relligionis [Reg: religionis] opus,
Et cupidas verbo pavit, Christique redemptas
Morte, pie sancto munere functus, oves
Nec minus, et duro spatiosi tempore belli,
Mansit in officio pervigil usque suo.
Cumque recessissent hac dulces urbe Camenae [Orig: Camoenae] ,
Doctaque Pierias turba secuta Deas:
Leniit ille graves, adhibens solacia [Orig: solatia] , curas,
Et precibus, dixit, flectitur ira Dei.
Talis quin etiam blandis facundia dictis,
Qualis Nestorei gratia mellis, erat.
Quid loquar, ut veterum vertenti oracula vatu,
Auxilium tulerit magne Luthere tibi?
Ut Solymi censor sermonis acumine praestans,
Iudicii fuerat dexteritate sui?


page 231


Tunc etiam cum te mors importuna tulisset,
Edidit absterso scripta relicta situ,
Utque secuturi legerent vulgata nepotes,
Sustinuit longi grande laboris onus.
Adde pios mores, et turpi labe carentes,
Et stabilem pulchra [Orig: pulcra] cum gravitate fidem.
Quid tamen ista iuvant, quid nunc opulentia linguae
Cognitus aut medicae profuit usus opis?
Iuraque naturae, caelique volubilis orbes,
Astraque siderei cuncta notasse poli?
Num minus in gelido consumptus morte sepulcro,
Nunc animae dulcis corpus inane, iacet?
Num minus (o Parcae) melioribus occidit annis,
Vix numerans vitae lustra peracta novem?
At decus aeternum (manes gaudete sepulti)
Ingenii dotes quod peperere, manet:
Scriptaque posteritas non Casparis immemor umquam [Orig: unquam] ,
Edita de sancta relligione [Reg: religione] leget:
Corpus et in cineres cum longa redegerit aetas,
Vicet et aetatis fama sequentis erit.
Laeta piae capiens nunc debita munera vitae,
Quas habitat sedes turba beata colit.
Raptus et e tanto miserarum turbine rerum,
Parte sui fruitur nunc meliore Deo.
Hunc anima solum quia deficiente rogabat,
Hoc sibi dicebat dulce iubente mori,
Et sua tranquillo iam gaudia corde fovebat,
Et vacuo curis pectore laetus erat.
Sed relinquendas natas audire iuvabat,
Numen adorantes Christe benigne tuum.


page 232, image: s125


Saepe genae lacrimis etiam maduere paternae,
Et pius in subolem [Orig: subolem] flere coegit amor.
Nec minus et quamvis defectus viribus aeger,
In solitum placida mente vacabat opus
Rimarique situm caeli [Orig: coeli] radiosque solebat,
Sidera et exactis irrequieta notis.
Cumque tuum manibus Ptolemaeae volumen haberet,
Scrutatus sedes quas aditurus erat:
Astitit et Lachesis, calles foris omnia, dixit,
Interior caeli [Orig: coeli] nunc patet aula tibi.
Dixit, et eripuit terris, superaque locavit,
Exsolvens animam corpore iussa, domo.
Sidera nunc illic fulgentis semper Olympi,
Cunctaque cognoscit quae latuere prius,
Progeniemque Dei, Maiestatemque verendam
Aspicit, et sanctos inter adorat avos.
Corporis o felix ista compage soluta,
O anima aetherei sede recepta poli!
Iam requies tibi parta, vale dulcissime Caspar,
Et tua pacaris sedibus ossa cubent.
Nos lacrimae gemitusque manent, miserere tuorum
O Deus et miseris dulce levamen ades.
En tua poscit opem dubiis Ecclesia rebus,
Et sine te nullum qui tueatur habet.
En oppressa malis, orbataque praeside tali
Plorat, et hei miserae quid mihi fiet? ait.
Da patrii tandem genitor mitissime caeli [Orig: coeli] ,
Omnibus exhaustam casibus, arce frui.


page 233

IN EIUSDEM DOCT. [Abbr.: DOCTORIS] CASPARIS CRUCIGERI VIVAM IMAGINEM EPIGRAMMA.

Ore tribusque potens linguis et pectore Caspar
Talis, adhuc vita cum frueretur, erat.
Caspar, ovile Dei qui rexit, vimque luporum
Reppulit, et iuvit relligionis [Reg: religionis] opus.
Lustra sui nondum bis quinque peregerat aevi,
Funere sublatus cum fuit ante diem,
Lucida nunc coram, caelesti sede receptus,
Quae prius ingenium calluit, astra videt.

EPICEDION IN MORTEM SANCTISSIMI VIRI D. [Abbr.: DOCTORIS] AEGIDII MECHLERI.

Sic igitur non est ius evitabile mortis?
Sic vacat a leti [Orig: lethi] conditione nihil?
Occidit Aegidius, date tristia carmina Musae,
Iusta nimis subiti causa [Orig: caussa] doloris adest.
Vestibus ite deae, luctus profitentibus, atris,
Et flete officio publica damna pio.
Occidit Aegidius, quid nunc facundia linguae?
Vitaque labe carens, nec dubitata fides?
Quid iuvat huic longe servisse fideliter urbi?
En iacet in gelida morte solutus humo.
Crudeles nimium, si fas est dicere, divae
Quae rigida netis pensa severa colo.


page 234, image: s126


Vos quoque crudeles, qui nullis parcitis annis.
Naturaeque mora solvitis huius opus.
Quam venit hei tacitis cito passibus aegra senectus,
Robur et aetatis subruit omne dies!
Fatales igitur, completo munere vitae,
Aegidium terris eripuere Deae.
Longa tamen quamvis spoliasset viribus aetas,
Usque vigil caro [Orig: charo] pro grege fidus erat.
An gravis incepti, non tempore mitior ullo
Sors peragit, dempto [Orig: demto] fine, rigoris iter?
Vidimus exilio mutantes Albidos urbem,
Hei mala Pierias quanta tulisse Deas!
Resque ducis cari [Orig: chari] fractas, quo tempore Phoebi
Pallidus immenso vultus in orbe fuit.
En rapitis quoque fata bonos, Christique docentes
De vera mundum relligione [Reg: religione] , vires.
Occidit Aegidius, consumptus [Orig: consumtus] funere maesto [Orig: moesto] ,
Maximus ille animis, maximus ille fide.
Nona bis Octobris, cursum nox tristis agebat,
Non tenebris pulsis, exhibitura diem.
Parca ferox illum rapuit, dum funderet usque,
Ardentes, anima deficiente, preces.
Ipsa etiam letum [Orig: lethum] ne tam [(reading uncertain: faded)] crudele videret,
Nubibus obscuris condita Luna fuit.
Parte tamen tumulo quae restat in obruta tantum
Post obitum, vivit, sed meliore sui.
Gaudiaque illa capit vitae caelestis, ademptus [Orig: ademtus]
Morte secuturis praeveniente malis.
Gloria vera manet lacrimosi funeris expers.
Aegidium certe non sinit illa mori.


page 235


Interea tumulo feliciter ossa iacete,
Ultima dum veniat iudicis hora DEI.

Epithalamion. IN NUPTIAS D. [Abbr.: ?] SIGFRIDI HETTENI GRÖNNINGI, ET ELISABETHAE IOANNIS LOTICHII FILIAE. Anno 1544. 6. Iduum Decemb.

Sacrae progenies Iovis Camenae [Orig: Camoenae] ,
Quae silvas [Orig: sylvas] colitis beatiores,
Aut Pindi nemora, aut opaca Tempe.
Doctae numina vatibus puellae,
Quae fontes bibitis salubriores,
Largi Phocidis et virentis Haemi.
Nostrum Castalides decus sorores,
Quae sponsas decoratis integellas,
Quae sponsos canitis nec invenustos.
Huc o auspicio bono venite,
Dum sponsam decoramus, et decentem,
Dum sponsum canimus, sed expolitum
Vita, relligione [Reg: religione] , moribusque.
Omnes huc Charites, quot estis omnes,
Tuque o, sive tuam colis Cytheron,
Seu blandum Idalium, sacramque Cyprum,
Et lucos Erycis, Paphum calentem,
Seu Martem Ceticas Venus per oras,


page 236, image: s127

Ad ditem sequerisve mater Hebrum,
Dum flammis Liparem [Orig: Lyparem] fugis perustam.
Et tu diva Sami potens marinae,
Sic numquam [Orig: nunquam] tuus ille trucis pharetram,
Terrarum domitor, pater deorum,
Nolit servitium pati superbum,
Adfer dextra faces precor maritas.
Taedas affer io Hymen iugales.
En quis ille chorus puellularum?
En primam, en et amabilem Thaliam [Orig: Thaleiam] ,
Iunonem, Charites, Gnidi potentem.
Salvete Idalii deae Samique
Reginae, Charites, piae sorores.
Quam Cypris niveo renidet ore?
Nigris luminibus, capillulisque?
Quid me fulgidulis tuens ocellis
Cypris inspicit et canit? canenti
Nymphae assurgite, et assonate ripae.

VENUS.

Advocor, et merito, castrorum mater amorum,
Hoc duce me sacrum perficietur opus.
Coniugio totum quae tempero nobilis orbem,
Numinis in multis haec quoque cura mei est.
Unica cunctarum primum confusio rerum,
Donec id in partes omne recessit, erat.
Hic caelo terras, terris Deus addidit undas,
Proximus aligeras suscipit aether aves.


page 237


Aera de summo secreverat aequus Olympo,
Cinxerat inclusam qua patet aequor humum.
Sidera fulgebant, campi rude gramen alebant,
Iamque ferae silvas [Orig: sylvas] , piscis habebat aquas.
Sub Iove gens hominum desertis ibat in agris,
Ducebat comites nava [Orig: gnava] iuventa canes.
Cum pharetra solito pendebant retia collo,
Ille mei pueri notior arcus erat.
Aurea Chaonio peragebant tempora fructu,
Praebebat medium caespes [Orig: cespes] et herba torum [Orig: thorum] .
Moenia tum fossis et cinctas moenibus urbes,
Me duce mollita composuere manu.
Regia legitimae venit reverentia taedae,
Turba sub officiis hinc agit illa meis.
Advocor et venio Cesto succincta potenti,
Ille meas artes insidiator habet.
Degite mansuetam placida Cythereide vitam,
Ducat et hic fatis, nubat et illa bonis.

IUNO.

Quid te diva potens
Solam praecipuis tollis honoribus?
Et me nupta colit nova,
Gratis turiferi [Orig: thuriferi] muneribus soli.
Et comptas religat comas,
Et vernis meritam spargit odoribus,
Felix auspiciis meis,
Adsum legitimis pronuba gaudiis,


page 238, image: s128


Aptata numeris manu.
Laudor nobilibus carmine vatibus.
Quam Titan roseus nitet?
En fulget melius, purior et dies
Illis me duce nuptiis,
Aequae lanificae sunt et erunt Deae,
Felices ter et o quater,
Quos iungit placido copula foedere,
Non illis querimoniis
Suprema veniet dissidium die.

Gratiae.

Audiat gratas Veneri ministras,
Gratias, puris genitor sub undis
Cynthius, ripae faveant canorae,
Antra resultent.

Prosperi felix thalami sit omen,
Candida tutis mediocritate,
Sint sacrae leges, maneatque longos
Foedus in annos.

Hic dies vere bonus, i benigno
Sidere illustris, redeasque fausto,
Lux favens natisque nepotibusque
Laeta futuris.

HYMEN.

Iungo meo castos et solvo potenter amantes
Numine dexter Hymen.


page 239


Vos ego coniungo seris mors solvet in annis,
Numinis arbitrio.
Illa semel Stygium [(transcriber); sic: stygium] quae frigida ducit [(reading uncertain: soiled)] ad Orcum,
Nempe terenda via est.
Interea placidam sine crimine ducite vitam,
Quam dederint superi.
Tempora praetereunt, et se fugiuntque petuntque,
Et cito Bruma venit.
Vive datis hodie, venient cras altera, fatis,
Talis in orbe rota est.

MUSAE.

Diis eat auspicibus coeptum, et Iunone secunda,
Conubii [Orig: Connubii] placido quae foedera numine sancit.
Illa favens oculis videat Saturnius aequis.
Diique Deaeque aliae, quaeque aetheris ulla, vel orbis
Relligio [Reg: Religio] est, pacem aeternam pactosque Hymenaeos.
Exercete, bonis componite gaudia fatis.
Ab miserande puer, nigro quem mersit averno
Ante diem nuper gravis inclementia Parcae.
Nunc tuus alter honor geminis cum fratribus esset,
Et praedulce decus, non sic tua fata tulerunt,
Iniecere manus superi, succisus aratro
Flos tuus in primo marcens puer excidit aevo.
Spargite Pierides tumulum, accumulate sorores
Muneribus gelidum (si qua est ea cura) sepulcrum [Orig: sepulchrum] .
Te nemus iliceum, patriis te Cynthius undis,
Cynthiades Nymphae, doctae flevere Camenae.
Nunc anima Elysio in campo, per amoena virecta [Orig: vireta] ,


page 240, image: s129

Aethereum Paeana canit, luditque sub umbra
Fortunatorum nemorum, carosque [Orig: charosque] nepotes
Dinumerat recolens commistam sanguine prolem
Externi generis, cognatum in nomen ituram.
Nos etiam dulcem gratae celebremus honorem,
Cantemus festas utcumque [Orig: utcunque] ornantia taedas.
Haec ita perpetuo iungatur gaudia nexu
Conubii [Orig: Connubii] , amborum non adversantibus astris.
Venturae memores hiemis [Orig: hyemis] , stirpisque futurae,
Legibus exigite optatum concordibus aevum.
Iam sat Pieriae sat est puellae,
Cultores dominae Sami Paphique,
Reginae Charites, Hymen pudice,
Nunc [(transcriber); sic: Nuac] rursus unde pedem attulistis, ite,
Sacrae progenies Iovis Camenae [Orig: Camoenae] .

AMPLISSIMO VIRO D. [Abbr.: DOCTORI] IOANNI LANGIO LEMPERGIO, MEDICO CLARISSIMO, S. P. D. [Abbr.: SALUTEM PLURIMAM DICIT]

Hominis natura, Ioannes Langi, vir amplissime, moderatam amat quietem, qua alitur, ac quodam quasi cibo reficitur: cuius quidem otii [Orig: ocii] maximus aut uberrimus est fructus, animorum ab honesta delectatione petita relaxatio. Cum itaque in his caloribus, iis ego voluptatibus carerem, quibus abundant alii, in hortos interdum suburbanos ex urbe me conferebam: ubi ab omni alia cura et cogitatione solutus ac liber, cum veteribus amicis, humaniori


page 241

nempe studiis, quibus aliis occupationibus impetitus, plurimam iam dudum [Orig: jadudum] salutem dixeram, in gratiam redibam, idque exemplo potissimum commotus atque incensus tuo. Etsi enim post tot tantorumque laborum defunctiones in hac etiam ingravescente iam aetate, propter exquisitam doctrinam, multarum rerum usum, ac singularem industriam tuam, nondum abdicata Medicinae opera, semper occupatissimus esse soleas: tamen, si quando breve requiescendi spatium [Orig: spacium] nactus es, id omne tu cum Musis, quae puerum te aluerunt, suavissime consumis: nec Poetarum solum lectione, quemadmodum virum elegantissimis litteris [Orig: literis] expolitum decet, plurimum delectaris, verum etiam ipse interdum ex te promis aliquid, quod ad veterum in eo genere scriptorum laudem ac suavitatem proxime accedat. Mitto igitur ad te Nicrum meum, carmen per se quidem tenue: nec id a me confectum, quod Illustrissimi principis divinas laudes, quas mente ac cogitatione melius complectimur, exprimere me posse confideram: sed ut darem aliquod saltem interea perpetuae meae erga Illustrissimum Principem voluntatis testimonium, donec aliquid per otium [Orig: ocium] excuderem, quod si minus dignitati tanti Principis ac gloriae responderet, animi tamen mei cupiditatem ac propensionem adaequaret. Quod igitur superest, Langi clarissime, vehementer etiam atque etiam


page 242, image: s130

iam te rogo, ut hoc observantiae erga te meae pignus boni consulas, meque apud Illustrissum Principem in gratia ponas, commentatione tua subleves, atque auctoritate quantum potes tuearis. Vale. Heidelbergae, pridie Calend. Sextilis, M. D. LVII.

CLARISSIMO VIRO, GEORGIO CRACOVIO, IUR. UTRIUSQUE DOCTORI, AC ILLUSTRISS. PRINC. AUGUSTI, DUCIS SAXON. ET ELECT. CONSILIARIO, PETRUS LOTICHIUS SECUNDUS S. P. D. [Abbr.: SALUTEM PLURIMAM DICIT]

Litteras [Orig: Literas] tuas, V. Calend. Maii datas, accepi postridie eius diei, luctus et lacrimarum plenas, ornatissime atque amplissime Cracovi, cum mane exercendi mei causa extra urbem in hortis deambularem. Ex quibus tantum coepi dolorem, quantum verbis exprimere non possum: prorsus incredibilem. Etsi enim nobis hic quoque, obscuriore tamen fama, auditum erat, Philippum Melanchthonem, pituita tenui, ad pulmonem destillante, affligi, et febricula insuper temptari coepisse, meque et laterum eius infirmitas, et imbecillitas virium nonnihil, ut timerem, commoveret: sperabam tamen, planeque mihi persuadebam, diligentia atque temperantia, qua in depellendis morbis exactissima uti consueverat, adiuvante etiam


page 243

hoc tempore puri ac temperati aeris clementia, valetudinem iam illum recuperasse pristinam, praesertim cum inanis illa rumoris aura celeriter consedisset, penitusque evanuisset. Hac ego spe cum aliquantulum me sustentarem, ecce repente alterae multo miserabilius et tristius in eandem rationem conscriptae, quibus certo significabatur eam febrim, quam lenius iam accedere, aut plane decessisse arbitrabatur, XIII. Calend. Maii finem illi vitae attulisse. Quid tibi ego hic tristem et acerbum omnium bonorum luctum commemorem? quid dicam mi Cracovi? amisisse nos praestantissimum virum, summa virtute ac fide, pacis ac concordiae amantissimum, quem omnes externi atque advenae, tamquam [Orig: tanquam] communem litterarum [Orig: literarum] parentem amabant, colebant, admirabantur, amabitque multo vehementius, ac praedicabit, exstincta [Orig: extincta] invidia, omnium saeculorum [Orig: seculorum] posteritas. Nescio enim quo pacto comparatum sit, ut quae in manibus nostris posita sunt bona, et oculis cottidie [Orig: quotidie] obversantur, sensim quasi obrepente facietate fastidiamus, eorumque nos pertaedeat: ubi vero amissa sunt, animus multo ea requirat ardentius, sicut non minus vere, quam eleganter Venusinus noster:

Virtutem incolumem odimus:
Sublatam ex oculis quaerimus invidi.


page 244, image: s131

Sed de his ii viderint, quibus in tantis religionis [Orig: relligionis] dissidiis, ac rerum omnium confusione, doctrinae caelestis et litterarum [Orig: literarum] (sine quibus illa consistere, ac dignitatem suam tueri nequit) cura ac propagatio a Deo Opt. [Abbr.: Optimo] Max. [Abbr.: Maximo] commendata est. Elegiam, quam a me petiisti ut conscriberem, etsi propter valetudinis meae imbecillitatem, neque meditationis bono satis uti, neque in recenti acerbissimo luctu, in Latini sermonis puritatem ac numerorum elegantiam, animum ut par erat, intendere licuit: confeci tamen, cum aliter neque voluntati tuae, neque dolori meo satisfacere possem, eamque ad te, mi ornatissime Cracovi, mitto, sic tamen, ut aliquid per otium [Orig: ocium] a me elaboratum propediem exspectes [Orig: expectes] , quod limito, politoque iudicio tuo aliqua ex parte respondeat. Hoc enim unum relictum esse video remedium, quo ipsius defuncti desiderium mitigem atque consoler. Bene vale. Et clarissimis viris, Ioachimo Camerario, ac Caspari Peucero plurimam meo nomine salutem dicito. Datae Heydelbergae Nonas Maii. M. D. LX.

P. LOTICHIUS SECUNDUS D. [Abbr.: DOCTORI] PAULO LUTHERO, M. F. [Abbr.: ?] ILLUSTRISS. [Abbr.: ILLUSTRISSIMORUM] PRINCIPUM [(transcriber); sic: PRINCIPIUM] , DUCUM SAXONIAE, ETC. MEDICO, VIRO CALRISSIMO,S. P. D. [Abbr.: SALUTEM PLURIMAM DICIT]

Amicitia nostra, et studiorum societas facit,


page 245

Paule Luthere, vir clarissime ut te compellem, et impetrare ab humanitate tua cupiam, ut carmen hoc in nuptias Illustrisissimi Principis Ioannis Guilhelmi, Saxoniae Ducis, etc. heroicis a me versibus scriptum, sub nomine tuo in manus hominum emitti patiaris. Quod te haud gravatim facturum, cum ceterae [Orig: caeterae] mihi virtutes tuae facile persuadent: tum etiam, quod non ignorem, te non minus his nostris studiis, quae sibi ab humanitate nomen asciverunt [Orig: assciverunt] , quam abditarum ac reconditarum rerum doctrina, quae a Philosophis et Medicis tractantur, excellere. Conatus sum maxime veterum familiarum, quae longe lateque disseminatae sunt, genealogiam breviter intexere: ex quibus non tam praecepta quam exempla fortitudinis, constantiae, et quod caput est, pietatis, (sine qua infirma est reliquarum omnium rerum gloria) in universam Europam redundarunt. Scribendi porro fiduciam mihi attulit singularis Illustrissimorum Principum humanitas, et egregium in promovendis ornandisque bonis artibus studium, quas illos amplissimis propositis praemiis, vel iniquis etiam temporibus fovisse, omnes mortales norunt, eiusque liberalitatis memoriam nulla umquam [Orig: unquam] temporis oblivio delebit, nulla vetustas ex animis hominum evellet. Quid de Ioanne Friderico, Heroe plane divino, dicam, qui heres [Orig: haeres] avitae paternaeque gloriae, nulli umquam [Orig: unquam] fortunae succumbens,


page 246, image: s132

altiorem semper habuit animum, quam ut iis, qui in hac vita sunt fluctibus, obrui posset. Et decet profecto viros Illustres, quos a Iove, id est, Deo Opt. [Abbr.: Optimo] Max. [Abbr.: Maximo] esse, apud Platonem inquit Socrates, litterarum [Orig: literarum] monumentis posteritate commendari: quod etsi ego mihi non fumam, aut ingenio tantum arrogem (abest hoc a natura mea, abest a moribus plurimum) egregiam tamen certe voluntatem affero, et hanc ore oblectationem ut iucundissimam ac honestissimam semper esse duxi. Etsi vero me initio et conscientia mediocritatis meae plurimum deterreret, et re ipsae varie ac concise a scriptoribus non doctissimis illis quidem, sed amantibus patriae viris tractatae, non solum per se difficultatem afferrent, verum etiam vix ullam sui illustrandi spem relinquerent: malui tamen voluntati eorum, quibus negare nihil possum, obsequi, quam aut nominis mei maiorem ducere rationem, aut ullam colendi officii praetermittere facultatem. Usus autem sum in digerenda historiarum serie, consilio atque opera D. [Abbr.: Doctoris] Michaelis Beutheri Iureconsulti, qui totius antiquitatis ac rerum potissimum Germanicarum memoriam exacte tenet, multaque in veterum libris vel correctione sanat atque restituit, vel explicatione illustrat. Hoc tu carmen, mi optime atque ornatissime Paule, quod cum tui nominis inscriptione divulgavi, si quando iam Spirae


page 247

a legitimo negotiorum [Orig: negociorum] tempore, otii [Orig: ocij] aliquid nactus fueris, etsi a maturitate absit quidem longissime, ita tamen leges, sicut in hortis primo vere deambulantes, donec maturitatem suam fructus assequantur, rosamve aut violam decerpere possimus, floribus interea arborum, et herbescente plantarum viriditate, atque incremento, oblectare nos solemus. Quod ut facias, meque apud Illustrissimos Principes tuos, (sub quorum Patre divino heroe Ioanne Friderico adolescens, laborem etiam militarem perpessus fui) in gratia ponas: et si quid in me veri ac recti esse putas, commendes, etiam atque etiam a te peto. Vale. Heydelbergae, XV. Cal. Iulii, D. LX. supra millesimum.

CLARISSIMO VIRO, IOACHIMO CAMERARIO, AMICO SUO OBSERVANDO, S. D. [Abbr.: SALUTEM DICIT]

Gothae cum essemus ego et Stibari tres, una cum Dimaro et Georgio nostro, in puerum tuum bona fortuna incidimus, magnamque ex eius praesentia et sermonibus coepimus voluntatem. Nam et ubi tu esses et quid ageres, nobis significabat et de itinere etiam docebat. Nos iussu D. Stibari, apud quem dies quinque in thermis posuimus, Lipsiam recta contendimus.


page 248, image: s133

Nunc te mi optime atque humanissime vir, et praeceptor observande, oro atque obsecro, ut si fieri poterit, Neopyrgi nobis conveniendi tui facias potestatem, ne Lipsiae te absente, rebus impeditis, haereamus. Nos ante mensem Galliam relinquimus. Cetera [Orig: Caetera] coram. Haec puero summo mane admodum festinanti dedi. Ignosce quaeso lituris. Salutant te Stibari amanter, D. Praeceptorem officiose salutamus. Gotthae XXXI. Maii Anno M. D. LIIII. T. S. [Abbr.: ?] P. Lotichius Secundus.

CLARISSIMO VIRO IOACHIMO CAMERARIO PRAECEPTORI OBSERVANDO, S. D. [Abbr.: SALUTEM DICIT]

Ut in Italiam absolvendorum studiorum causa irem, clariss. [Abbr.: clarissime] vir et praeceptor observande, honestissime a D. Stibaro dimissus sum. Qua de re gratias ago tibi, quas debeo, maximas qui testimonium mihi probitatis in litteris [Orig: literis] tuis tribueris. Solem mihi videre visus sum novum et totam mundi faciem hilariorem, postquam iis carere molestiis coepi, quae antea non obruebant me tantum: verum etiam conficiebant planissime. Nunc otio [Orig: ocio] tantum abundo, quantum semper optavi. Audio medicos magna cum voluptate, viros doctissimos, et Robortellum


page 249

historias, et Aristotelem interpretantem. Patavii igitur aliquantisper subsistere decrevi. Sed quicquid egero, faciam te certiorem. Paulus Manutius Livium nunc et in eum castigationes magna cura excudit. Oden Poetriae Sapphus ab eodem Aldo proxime excusam, si nondum alicunde nactus es, scribas. Curabo, ut ad vos quam primum perferatur. De Senensibus et rebus Venetis ex hoc Doctore Valentino intelleges [Orig: intelliges] , viro honesto et erudito. Alex. [Abbr.: Alexander] quidam Farnesius Card. [Abbr.: Cardinalis] mirabili celeritate usus maximam vim omnis generis commeatus in urbem importari fecit. Unde in spem veniunt Senenses, obsidionem tolerari posse diutius. Veneti Genuenses commeatu iuverunt. Qua re effectum est, ut Turcici praefecti omnem importandi frumenti aditum Venetis praecluserint. Carius igitur vendi coeperunt omnia hic etiam. Sed haec ex Valentino melius. Coniugem tuam lectissimam feminam [Orig: foeminam] et liberos honestissimos saluta plurimum, meque, ut soles, ama. Bene vale. Patavii, IIII. Non. Ian. M. D. LV. P. Lotichius Secundus.

CLARISSIMO VIRO, ERUDITIONE ET VIRTUTE PRAESTANTI IOACHIMO CAMERARIO PAB. [Abbr.: PABENBERGENSI?] PATRONO SUO OBSERVANDO, S. D. [Abbr.: SALUTEM DICIT]


page 250, image: s134

Si per valetudinem mihi licuisset, qua longo iam tempore incommoda atque etiam plane infirma usus sum, Clariss. [Abbr.: Clarissime] vir, non commisissem, ut officium in scribendo meum atque observantiam erga te desiderares: Qua ego ita te colo atque veneror, ut non ad proximos tantum accedam, sed etiam, qui me in eo superet, habeam omnino neminem. Etsi autem nondum eram plane mihi restitutus, cum haec scriberem, tamen cum subvererer, ne aliquam tibi voluntatis commutationem adferret diuturnum silentium meum, reddendam tibi putavi rationem intermissionis litterarum [Orig: literarum] , et ut dixi, officii mei. Cum enim tu primus apud Stibarum in gratia me posueris, ad bonas artes quasi manu traduxeris, florentem semper videre volueris, nisi ego ad te amandum atque observandum, quasi alterum Stibarum sensus meos omnes contulero, impius sim atque indignus tot studiis et benefactis tuis, necesse est. Sed de his alias. Stibari nostri quid agant, quos in bonis litteris [Orig: literis] Magistros habeant, plane ignoro. Ego limacum ritu meo mihi in posterum suco [Orig: succo] victitandum esse video. Itaque Heydelbergam cogito, si litterae [Orig: literae] D. Philippi, quibus me Principi Electori commendavit, id quod iam diu parturiunt, feliciter aliquando pepererint. Sed occupatus hactenus Princeps fuit, ac domo etiam abfuit. Agit causam meam Generosius D. Comes ab Hana, qui neptem


page 251

Elect. [Abbr.: ?] ante biennium matrimonio sibi coniunxit. Sed non ignoro, quantum tuis litteris [Orig: literis] ad Erasmum Minguicium scriptis commodare mihi possis, idque ut facias, quod sine molestia tua fiat, etiam atque etiam abs te peto. Ex innumerabilibus tuis in me beneficiis hoc mihi erit longe gratissimum. Vale. Solitariis ipso die natali Domini et servatoris nostri Iesu Christi. P. Lotichius Secundus.

CLARISSIMO VIRO IOACHIMO CAMERARIO PABENB. [Abbr.: PABENBERGENSI] PRAECEPTORI SUO SUMMA FIDE COLENDO, ETC. S. P. D. [Abbr.: SALUTEM PLURIMAM DICIT]

Cum Wirzeburgum venissem, clarissime vir, praeceptor observande, et tabellarium, qui ad vos iret, essem nactus, facere non potui, quin brevibus saltem te compellarem, ut intellegeres, nominis me tui memoriam summa cum fide conservare. De rebus vestris certior factus sum a D. Tilemanno, qui a Domino praeceptore ad constituendas apud nos Ecclesias missus est. Sed Deus bone, non modo nulla Ecclesiae forma constituitur, sed et ea, quam de scholae reformatione spem iam dudum [Orig: jamdudum] conceperamus, plane nos fallit. Quod nisi multi alia sibi praesidia compararent, litterae [Orig: literae] prorsus eas viderent esurientes. Magna illa vis pecuniarum,


page 252, image: s135

quae undecumque [Orig: undecunque] corraditur, iis potissimum praeda est, qui propter opinionem litterarum [Orig: literarum] principibus cari sunt, et commendati, omnia bonarum artium studia, quique iis se dediderunt, nunc non solum negligunt, verum etiam prorsus impediunt atque contemnunt. Princeps noster in thermis adhuc valetudinem curat, quo inscio perturbantur omnia. D. Micyllo, qui Graecarum litterarum [Orig: literarum] professor fuit, nemo adhuc successit. Nominati fuerunt, qui vocarentur D. Horstanus I. U. [Abbr.: Iuris Utriusque] Doctor, item S. Castalio, qui Basileae nunc degit, et alius quidam Gallus, qui Argentorati medicinam exercet. Hi tamen omnes propterea quod docti sint, et eruditionis nomine celebrati, hactenus impetrare nihil potuerunt. Cetera [Orig: Caetera] quae apud nos gerantur, non dubito fama ipsa iam diu apud vos esse pervulgata ac trita. Haec scripsi apud amplissimum, tuique ac familiae tuae studiosissimum virum, D. Erasmum Neusteter patronum ac hospitem meum: Tu ut pro singulari humanitate tua litteris [Orig: literis] festinanter exaratis ignoscas, etiam atque etiam a te peto. Deus Opt. [Abbr.: Optimus] Max. [Abbr.: Maximus] te cum honestissima coniuge, et universa familia quam diutissime conservet incolumem. Bene vale. Wirceburgi. XXI. Iunii. M. D. LVIII. Studiosiss. [Abbr.: ?] tui Petrus Lotichius Secundus. [(transcriber); sic: Secund]


page 253

EGREGIA VIRTUTE ET DOCTRINA VIRO, M. [Abbr.: ?] IACOBO STRASBURGO, AMICO ET AFFINI SUO COLENDO, GEORGIUS FABRICIUS, S. D. [Abbr.: SALUTEM DICIT]

Paucos ante menses, quam e vita discessit Lotichius, ad ipsum scripsi, adhortatus, ut Iacobi Micylli viri elegantissimi opera poetica colligeret: Id nunc in Lotichii libellis te facere, vehementer laetor [Orig: laethor] , et ut idem studiose facias, etiam atque etiam rogo. Quicquid in mea bibliotheca est, id nunc litteris [Orig: literis] hisce inclusum accipis. Fuit in Lotichio ingenium excellens, et morum suavitas singularis: Quae tum mihi per specta sunt, cum ipsum et Iohannem Hagium in tuam patriam hinc persecutus sum animi causa, cum inspicere metalla cuperet: in puteos ipse descendit, ac cuniculos perreptavit, et machinas sub terris admiratus est. Dicebat se navigasse in mari Ligustico, ac nunc inspexisse metalla Misnensia: Quas res habiturus esset tota vita, quibus se iactare vellet. Eius versibus simplicitate, nitore, puritate, nullius e nostris hominibus legi similes, bellae et suaves sunt Elegiae, sed in Eclogis ipse se superavit. Nisi Bononiense toxicum, quod alteri appositum fuerat, insciens gustavisset, diutius potuissemus eius divino ingenio et studiis frui, ac sine dubio aut philosophicum aliquid aut medicum tractasset


page 254, image: s136

argumentum, post has florentis adulescentiae exercitationes. Sed nunc in Academia caelesti [Orig: coelesti] canit filio Dei redemptori suo, et nos eum secuturos cum laetitia exspectat. Morbum tuum fer aequo animo, invidorum vero morsus prorsus invicto. Quem Deus ornat et iuvat, huic incommodare potest nemo. Noli putare autem Diabolum segnem esse aut desidem, qui ansam habet vexandi te et in munere scholastico, et in recenti coniugio. Sed quid ille potest contritus, victus, exspoliatus, catenis [Orig: cathenis] traditus? Cum habeamus ad dextram Dei patronum omnipotentem Dominum et fratrem nostrum Iesum Christum. Conclude igitur, ut scripsi ad te antea. Non turbet ardentes preces ignava diffidentia. Vale feliciter Misena e ludo illustri. Cal. August. M. D. LXI.

IOACHIMUS CAMERARIUS CHRISTIANO LOTICHIO S. [Abbr.: SUO?] S. D. [Abbr.: SALUTEM DICIT]

En perfecta tui promissa fratris ab arte carmina: Sic enim mutare versus Maronis compellanti te mihi Christiane visum, qui pollicitus essem me operam daturum, ut divinum opus carminum Clariss. V. [Abbr.: Clarissimi Viri] fratris tui summa exquisitae artis cura hic ederetur. Confido autem eum, a quo illud iam elaboratum est denuo, secundum designationem ac praescriptionem


page 255

tuam, declarasse diligentia sua, non modo spe commendandi officinam suam, ista praeclare exprimendo, sed incitatum etiam fuisse studio elegantissimorum atque erudissimorum scriptorum fratris tui, ut plus attentionis adhiberet, ac magis advigilaret ad luculentam huius libri editionem. Sed hoc res ipsa ostendet. Quod autem attinet ad vacua loca in Elegiis, quae, ut significasti, vivus reliquisset imperfecta frater tuus consideratione quadam, ut non vulgares sententiae collocatione verborum singulari ibi reponerentur: Ea quemadmodum censuisti, ita exstant, tuumque candorem magnopere probo, qui illas veluti lacunas explere nolueris, neque existimo ferendam temeritatem esse ullius, qui id facere audeat. Nisi forte tamquam [Orig: tanquam] in veterum Poetarum scripto aliquo complendo experiri vires suas, et exercere ingenium hoc studio velit, suas quidem esse eas appendices testans, ut iudicio eruditiorum vel probentur vel improbentur. Quod ego adulescens in Theocriteis quibusdam, cum facere essem aliquando conatus, immerito reprehendi comperi. Sed haec alieniora sunt. Quanti me fecerit clarissimus vir frater tuus, non est tibi ac ne aliis quidem ignotum, quae de ipso etiam mortuo esset existimatio mea, et antea studui intellegi [Orig: intelligi] , et ut quacumque [Orig: quacunque] occasione demonstrem, deinceps annitar. Narrationem tuam de fortuna [(transcriber); sic: defortuna] , quam variam, incertamque subiit frater tuus


page 256, image: s137

in sua vita, quam policere, exspectamus. Ceterorum [Orig: Caeterorum] quoque ipsius scriptorum, quaeso te, videas, ut, quicquid potest, conquiratur. In quo nostra sedulitas cum tua coniungetur. Neque dubito, quin facile libellus alter tantus collectis his exprimi possit. Quod ut separatim fiat, curabitur, ne quis iterata renovandis prioribus editione gravetur. De iis vero, quae ante annum hic expressa prodierunt, cum non tam, quod facere iure poteras, conquestus nobiscum expostulasti, quam scriptis amantissime litteris [Orig: literis] sententiam iudiciumque ac voluntatem Clariss. [Abbr.: Clarissimi] V. [Abbr.: Viri] fratris tui, tuamque exposuisti, tantum abest, ut nos offenderis, ut gratiam etiam tibi deberi fateamur, praesertim hac navata opera et laboris tui adiumento ad hanc editionem allato. Cetera Typographus, magis adhuc diligens, et assiduus atque strenuus quam fortunatus, si, ut existimo, te convenerit, coram tecum aget. Vale, et me non minus nominis tui, quam fraterni studiosum esse tibi persuade. Iterum vale. Lipsiae V. Calend. Sextilis, Anno Christi Iesu. M. D. LXIII.


page 257

Post matura illa elaborataque magis Lotichiana carmina visum est subnectere ad calcem ceu novum quendam libellum eorum, quae ille admodum iuvenis tum ad me, tum ad amicos alios scripsisset familiariter, vel ex tempore effudisset potius: ut appareret, qua item extemporanea facultate condendi versus polluerit Lotichius noster.

MARTINO ROSEMANNO PETRUS LOTICHIUS S. [Abbr.: SECUNDUS]

Nulla serenatum contristant nubila caelum,
Mitior et saevum temperat aura gelu:
Ergo sodalicii [Orig: sodalitii] pars o dulcissima nostri,
Cum quo praecipue vivere dulce mihi est.
Si te forte iuvat studiorum pondere fessum
Nunc loca formosi ruris adire, veni.
Gramina quaeremus saevis praesentia morbis,
Optima quae matrum gignere terra solet.
Sive libet molli violas decerpere dextra,
Quas primo veris tempore fundit humus.
Sive peregrinos ramos, ut stipes adoptet,
Cernere tum felix insitionis opus.
Inde tui cultos spatiemur [Orig: spaciemur] ad hospitis hortos,
Tu modo [(transcriber); sic: Tumodo] sis nostrae duxque comesque viae.


page 258, image: s138


Tu poteris verbis duras mollire puellas.
Ut pateat nulla ianua clausa sera.
Tu poteris rigidas blandae, dulcedine linguae
Flectere, tum castis exhilarare iocis.
Si tamen in studiis gravior te cura moratur,
Forsitan et mecum non potes ire, vale.

DE ROSEMANNO.

Care [Orig: Chare] verecundis semper Rosemanne puellis,
Magnaque pars animi, deliciumque mei.
Si fortasse rogas ignoti nomina vatis,
Hoc tibi Lotichius mitto Secundus opus.
Fallor? an impressi cognoscis imagine cordis,
Indicat auctoris [Orig: authoris] nomen et ipsa manus?
Perlege, sic faveat tibi cum genetrice [Orig: genitrice] Cupido,
Quid velim lecto carmine certus eris.
Lassus eram, pluviis turbantibus aera ventis,
Dum gravis assidua decidit imber aqua.
Cumque dolens Musas inter librosque sederem,
Tristitiaeque [Orig: Tristiciaeque] foret nulla medela meae:
Vade puer dixi, nostrae medicamina curae,
Adfer odorati pocula plena meri.
Nec mora, sicut erat iussus, cito munera Bacchi
Attulit, et largis haustibus illa bibi.
Hinc cubito nixus mulcente sopore quievi,
Obtulit haec dulcis cum mihi visa quies.
Umida [Orig: Humida] vallis erat, cingentibus undique silvis,
Et liquor irriguae gramen alebat aquae,


page 259


Lilia surgebant passim, floresque rosaeque,
Et locus immunis nullus odoris erat.
Iamque die media veniebat ad arboris umbram,
Texeret ut facili serta puella manu.
Ipse sub arborea spectator fronde latebam,
Fronde sub arborea multa canebat avis.
Alma Venus, tenerae quae vultus gratia Nymphae,
Lumina quam pulchri [Orig: pulcri] sideris instar erant?
Quanta papillarum, quas fascia nulla tegebat,
Quanta coronatae gratia frontis erat?
Vestis item duplici fulgens demissa colore,
E quibus hic cineris, sed facis illa fuit.
Illa (recordor enim) tuus optatissimus ardor,
Eva tui cordis dulce levamen erat.
Cumque diu virides comitante sorore per herbas,
Carperet admota lilia pulchra [Orig: pulcra] manu:
Ecce venit iuvenis, moderataque basia figens
Sic ait, O nostri pectoris Eva quies.
Sic ait, et tacuit, rubor ora notavit utrique,
Gratus et in viridi sedit uterque solo.
Cetera [Orig: CAetera] vos quercus scitis, volucresque canorae,
Virgine cum sola quid Rosemannus agat.
Omnia spectabam, sed non tamen omnia dicam,
O teneri lusus, multiplicesque ioci!
Murmura quis referat, repetitaque basia saepe?
Talia spectanti quid mihi mentis erat?
Non tamen audebam lusus turbare beatos:
Nullus amatori verus amator obest.
Illa rosas iuveni donabat pignus amoris,
Cum mihi discussit dulcia visa puer.


page 260, image: s139


Hanc tibi nunc speciem refero Martine quietis,
Ut tibi sit mentis cognita cura meae.
Da veniam rudibus numeris, Musaeque iocosae,
Haec scribens mecum non satis ipse fui.
Vera precor fiant nostri praesagia somni,
Ut veri possint pondus habere, vale.

DESCRIPTIO ITINERIS TAPRUNENSIS AD M. ROSEMANNUM.

Rure nihil peius, nil rure est tristius uno,
Urbe nihil melius, dulcius urbe nihil:
Expertus dico, fidis comitatus amicis
Et domina festo dum peto rura die.
Prima fuit silvas [Orig: sylvas] nobis via grata per altas,
Illa licet pluviis lubrica facta foret.
Dulcisonos avium cantus haurire iuvabat
Auribus, et notas carpere saepe rosas.
Inter quas etiam, quae carior omnibus horis
Teutonico pulchre [Orig: pulcre] dicitur herba sono:
Munus erat, nostris manibus decerpta puellae,
Pectoris ut curas proderet illa mei.
Nec nos insani laedebant murmura venti,
Dum facimus tutum per nemus illud iter.
At simul attigimus fumosae culmina villae,
Eque luto factas straminibusque domos:
Protinus immistis niveum lac ponitur ovis,
Virgineae mecum se tenuere manus.
Lac simul exhaustum est, pisces subiere minuti,
Parvus et agricolae quod tulit hortus, olus.


page 261


Inde lupi dantur, sed non quos horret ovile,
Ipse sed in media quos habet Albis aqua.
Dum tamen exspecto [Orig: expecto] , dictu miserabile, pernam,
Abstinui his, captus spe meliore, cibis.
Inde sed elusus ieiuno ventre recessi,
O rus, o ruris sordida turba vale.
Quid referam vilis nobis data pocula Zythi,
Pocula sedandae non satis apta siti.
Cernimus interea saltantes Alphesibaeos,
Phyllidas et nulla ducere lege choros.
Tollimus et longos petulanti splene cachinnos,
Hic mihi ieiuno risus amarus erat.
Lusibus hinc aliquot sed tristi mente peractis
Moenia non longa sunt repetita mora.
Interea facies tibi gaudia praebuit urbis,
O animi maior pars Rosemanne mei.
Interea teneram vidisti saepe puellam,
Et licuit nutu luminibusque frui.
Interea caros [Orig: charos] inter bona vina sodales,
Non procul a dominae sunt tibi sumpta [Orig: sumta] domo.
Interea, sed quid nunc prosequar omnia verbis?
Interea factum, quod iuvet, esse potest.
Expertus dico, iuranti crede Secundo
Si sapis, expertis semper habenda fides.
Rure nihil peius, nil rure est tristius uno,
Urbe nihil melius, dulcius urbe nihil.

ROSEMANNO AD MUSAM.


page 262, image: s140

Vade tui vatis sermonum nuntia [Orig: nuncia] Clio,
Parva tibi sine me nunc peragenda via est.
Cum venies, vicus, nomen qui matris amorum,
Hic tibi quo non est notior alter, habet.
Protinus excelsas sed cultis gressibus aedes,
Noster ubi vivit nunc Rosemannus, adi.
Virginibusque pio dicens cum patre salutem,
Et prius occulta pauca soluta sono.
Talia Martino dic nomine verba Secundi,
Purpureas nomen cui peperere rosae.
Dulcis amicitiae si foedera mutua curas,
O decus et patriae spes Rosemanne tuae:
Te rogat ipse tuus cum patre Lotichius Alto,
Huc aditum Nympha non remorante feras.
Pocula Zerbstiaci tibi ponet aquatica Zythi:
Nam Medici prohibet cura perita merum.
Dixeris haec postquam, paucis pro tempore verbis
Ante salutat a virgine diva redi. [(transcriber); sic: ,]

ROSEMANNO.

Si potes ingenuos inter Martine sodales
Pocula spumoso ducere plena mero:
Huc venias, cum iam Titan vergentibus horis
Occiduo roseum laverit amne caput.
Sed prius e toto mordaces pectore curas
Eice [Orig: Ejice] , sollicitus sit procul inde dolor.
Munera iam lassas reparant Baccheia [Orig: Bacheia] vires,
Frontis abit dulci ruga severa mero.
Ipse iocos tecum faciles, risusque solutos
Adfer, erit mensae candida turba meae


page 263


Sic tibi sint castae faciles ubicumque puellae,
Sic tibi sit semper dexter Apollo, veni.

ROSEMANNO.

Si te deliciae tuae puellae,
Martine optime, non tenent nec hortus:
Petrus Lotichius Secundus orat,
Huc ad se venias meridiatum
Cum testudine, cum ioco atque risu.
Nam domi pede claudicans iniquo,
Cum solo sedet otiosus Alto.
Zerbstensis nec adhuc liquore Zythi
Restincta est sitis, et vetat Lyaei
Usum Paeoniae [Orig: Poeoniae] repertor artis.
Huc ergo venias amice noster
Cum testudine, cum ioco atque risu:
Sic cultae faciles tibi puellae,
Sic Musae tibi sint faventiores.

BITTERFELDT URBIS ETYMON.

Nomen amarities [Orig: amaricies] parvae cur fecerit urbi,
Quaeris, ubi pulchro gurgite Molda fluit.
Hanc ego iucundis peto dum comitatus amicis,
A domina biduum cogor abesse mea:
Heu biduum, longo tempus mihi longius anno,
O mihi dura simul [(transcriber); sic: dur asimul] nox et amara dies.
Tu tamen ambrosiae nomen caelestis [Orig: coelestis] haberes,
Sola comes nostrae si foret illa viae.


page 264, image: s141

QUERELA AMATORIS.

Sol lucis auctor [Orig: autor] occidit, fugit dies,
Sol tollit alter aureum mihi iubar,
Puella dum liquoribus rosarium
Irrorat, Hespero micante pulchrior [Orig: pulcrior] ,
Puella saucians mihi cor intimum,
Quae lilium, rosasque vincit et faces
Collo, genis, ocellulisque fulgidis.
Haec cum sororibus sub hoc crepusculum.
Flores calore languidos aquis rigat,
Dulcique rore tingit, O ter et quater
Beate amarace, O beata lilia:
Vos illa tangit, aridam levans sitim,
Vos fontis algidas scatenis undulas,
Meum sed ebibit puella sanguinem.
O si liceret, ipse lacrimis meis
Vos irrigarem, vos decus resumitis,
Vobis honor redit, sed ipse langueo,
Et sicut herbulae liquoris insciae
Aresco semimortuus: sed heu dolor:
Eheu dolor, quid heu querar miserrimus?
Sol, dum loquor, repente nobis occidit,
Iam lux recedit, ingruitque nox gravis.
Vale puella cordis unicum mei
Levamen, o Rosa, o valete lilia.

ROSEMANNO.

Martine optime, quid fides canoras


page 265

Docto pollice tangis, et venustos
Chordis associas modos iocosis.
Si paulum vacat et potes venire,
Hac cena [Orig: coena] , precor, huc ades peracta
Cum testudine, qua tibi benignas,
Qua reddis faciles tibi puellas.
Hesterna quia luce (da roganti
Hanc quaeso veniam) tuae penates
Intravi, Deus ut ferebat, Evae.
Tum sumens cyathos capaciores
Promisi comitante te, lyraque
Me venturum hodie, sed ad fenestras
Tacturum citharae canora fila.
Hoc nunc exsequar [Orig: exequar] , hoc agam necesse est.
Quare si vacat, huc amice noster
Cum testudine blandula venito.

EVA.

Nunc scio, quid sit amor, nunc doctus ab indice dico
En iterum dico, nunc scio quid sit amor.
Nam mea dum sine me conubia [Orig: connubia] laeta frequentat,
Iamque choros dulces Eva licenter agit.
Heu mihi quam varii subeunt praecordia motus,
Quam timor absentem nunc quoque maior habet.
Hanc etiam sine me nunc forsitan aspicit alter,
Res est plena malae suspicionis amor.
Nunc alius niveasque manus, et eburnea tangit
Brachia, nunc lateri iungit et ille latus.


page 266, image: s142


Nunc capit amplexus, nunc forsitan oscula sumit,
Omnia nam saltans ebrius audet amans.
Quisquis es, o felix, sed non diuturna voluptas
Haec erit haec finit gaudia vestra dies.
Cras ego carus [Orig: charus] ero solus, cras solus habebo,
Cras mihi per nutus gaudia mille dabit.

ROSEMANNO ET ALTO.

Martine optime, tuque dulcis Alte,
Oro vos per Apollinem, novemque
Fontis Pierii decus, sorores:
Ne me corde putetis ex maligno
Oblitum veteris sodalitatis.
Sed me, quae dolor ipse vult taceri,
A vobis retinent domi, sed eheu
Non totum, Quia pars subinde cordis
Vobiscum potior mei est, manetque
Sed tempus veniet (Deo volente)
Quo tu subdola lingua, tuque livor
Poenas pro meritis graves luetis.
Curis sumite vos merum solutis,
Martine optime, tuque dulcis Alte.

SUO ROSEMANNO.

Maxime mi Martine meis memorabile Musis,
Nomen et Aoniae gloria dulcis aquae:
Si cupis esse tibi faciles in amore puellas,
Turba sodalicii [Orig: sodalitii] si tibi grata, veni


page 267


Si renuis fingens causas [Orig: caussas] et adesse recusas,
Sit tibi difficilis, sit gravis Eva, vale.

SUO SIDERI.

Forte rogas sidus mihi sidere durius omni,
Quid tibi verba tui sideris ista ferant.
Perlege, sic faveant tibi sideris instar ocelli,
Te quibus exurit nobile sidus Eva.
Prandia cum gemino sunt nobis sidere sumpta [Orig: sumta] ,
Sed Rosemanne tuum sidus abesse reor.
Sidus abest, quid tum? restant duo sidera, restant
Sidera Pierio semper amica choro.
Si tamen absentis torquent te sideris ignes,
Huc, cum sideribus si iuvat esse, veni.
Dulce vale sidus cum dulci sidere nostro,
Dulce veni sidus, dulcis amice veni.

GUILHELMO RUGERO, COMPATRI SUAVISSIMO.

Si sitire volens et esurire,
Iucundissime compater, parumper
Huc ad me venias: olus habebis
Atque herbas pariter salubriores,
Addam pisciculos minutiores,
Nec te fervidus ac potens Lyaeus
Ad saevam male provocabit iram.
Nam ponam calices amariores,
Fabellas recitabit has et illas


page 268, image: s143

Facetissimus omnium viator.
Ergo candide compater venito
Si sitire voles et esurire.

HARTMANNO SCHOPPERO.

Si sint ista tuae iuvenialia carmina Musae,
Gaudeo primitiis, culte Poeta, tuis:
Suavibus illa etenim demulcent pectora verbis,
Et spirant Elegis ingeniosa modis.
Felix, si studio numquam [Orig: nunquam] discedis ab isto:
Tempora si venient iusta, disertus eris.
Inter et egregios olim numerabere vates,
Iudicium si quod posteritatis erit.
Tu saltem ingenio tali utere, dote suprema
Utere, quae caeli numine sola venit.
Atque piis coniunge sacras cum moribus artes,
Si cupis esse mei, si memor esse tui.

Heidelbergae, M. D. LIX. in Febr.

AD PAULUM PELLONIUM SMALCALDENSEM.

Paule puer teneris et adhuc crescentibus annis
Ad Musas doctam carpere perge viam.
Si quae dispensant mortalia fata sorores,
Quod fiet, dederint sortia fila tibi:


page 269


Tempus erit quondam nostri cum temporis annis
Maxima Pierii pars eris ipse chori.
Bruschius ipse tui praeconia digno peregit
Ingenii, quem tu more parentis ama.

AD CLARISS. [Abbr.: CLARISSIMUM] VIRUM VICTORINUM STRIGELIUM ERFORDIA DISCENDENTEM.

Mirabar, quidnam, missos post aere nimbos,
Mox fieret pulso clarior imbre dies.
Strigelius superis dilectus, inire paravit,
Aonidum coetus quem comitatur, iter.
Felix, cui placidum, se praebet maximus aether,
Cui rigidum ponit frigida bruma gelu.
Vade bonis avibus, non ut prius hoste feroci
In cursu pavidos incutiente metus.
Auspice parva Deo laetus pete moenia Ienae,
Parva sed adventu magna futura tuo.
Pierides tecum veniunt et Apollinis artes,
Illa tuas semper turba secuta vias.
Visa recognoscent quondam sibi iugera Musae,
Exulibus patuit non semel ille locus.
Gaude Iena novem decus aditura sororum:
Aoniae Phoebo fila movente lyrae.
Turbidus et spreto flumine tristis Hiera.
A Salae rapidis excipietur aquis.
Laeta nec accipient per ripas carmina Nymphae,
Ipsa Pieridum cedit ab urbe chorus.


page 270, image: s144


Ah nimium lacrimis olim deflenda nepotum,
Urbs semper propriis invidiosa bonis.
Quod non ulla dies aboleret, nomen haberet,
Si suus hic doctis artibus esset honos.
Nunc studiosa choros et tu facunde recedis,
Amissum poteras qui reparare decus.
I tamen, et semper mansuetis utere fatis,
Aonides cuius nomen et omen amant.
Vince, quod ingenuas obstat profitentibus artes,
Barbariem linguae fulmine vince tuae.
Quid moror? I felix, crescatque serena perenni
Gloria successu nominis usque tui.

Erfordiae 8. Maii, Anno 48.

AD DEICHMANNUM DE CORNELIA.

Dum riget hiberno [Orig: hyberno] turbatum frigore caelum,
Et madidus pluvias concitat Auster aquas:
Interea Deichmanne diem fac ducere blandis
Cantibus, et leni concelebrare mero.
Hic etiam faciles aderunt, notique sodales,
Musarum sacro dedita turba choro.
Ante torum pueri miscebunt vina bibenti,
Nec deerunt dulces et sine felle sales.
Cor recreant citharae, vinumque, levesque puellae,
Omnis ab his animi cura dolorque fugit.
Ripa Nicri facie praestantes incluta [Orig: inclyta] nymphas
Nutrit ad hospitii tecta propinqua tui:


page 271


Ex illis vultu sic enitet una sereno,
Lilia ceu teneris candida mixta rosis.
Illa tuis, opto, precibus, votisque pudicis
Annuat, hoc verum si cupis esse, veni.

M. DAVIDI CHYTRAEO, S. D. [Abbr.: SALUTEM DICIT]

Pars animae Chytraee meae, cui blanda diserto
Gratia Nestorei mellis ab ore fluit:
Cinctus ubi radiis Titan prope luce peracta
Occiduo fessos aequore condet equos:
Te rogo, si fidum non dedignaris amicum,
Huc aditum Thoma te comitante feras.
Ante tamen ponas vacui ieiunia ventris,
Frigidus exstincto [Orig: extincto] stat meus igne focus.
Signa voluntatis rectae sincera dabuntur,
Haustaque de pleno dulcia vina cado.
Aonides veniant tecum, Charitesque decentes,
Et iocus et risus, Cecropiusque lepos [Orig: lepor] .
Non tibi iunctarum deerunt modulamina vocum,
Non chelys [Orig: chelis] artifici sollicitata manu.
Nec pudor est vino mordaces pellere curas,
O curae requies, o medicina merum.
Te quoque quem magnus sapientem dixit Apollo,
Continuos perhibent sic vigilasse dies.
Dulcia carpamus fugitivae munera vitae:
Hoc sapere est, curae cetera [Orig: caetera] cuncta Deo.

P. Lotichius Secundus, Anno Ch. 1549.


page 272, image: s145

D. MARTINO FABRO AMICO SUO. S. D. [Abbr.: SALUTEM DICIT]

Care [Orig: Chare] Faber, quem non fabricando Mulciber aequat,
Aetherei quamvis sit faber ille Iovis,
Cui tenerae donant cum carmine serta puellae,
Culmina sacrati quas Heliconis habent.
Reddimus en caros tibi, dulcis amice sodales,
Non mihi vise quidem, dulcis amice tamen.
En redit Ulricus, redit Herdesianus, et alter,
Qui merito Iani nomen et omen habet.
At vos, dum liquidi celeberrima flumina Salae
Accolitis, memores nominis este mei.
Laetaque dum posito trahitis convivia Baccho,
Praebibo, dic etiam, care Secunde tibi.
Sic tibi sint faciles Musae, sic dexter Apollo.
Felix, Musarum cui licet ore loqui.
Haec tibi contingant, me tertia littera torquet.
Littera, sed votis non satis aequa meis.
O utinam mecum testudine ludere dulci
Ad dominae possis nocte silente fores.
O utinam, sed quid mihi prosunt irrita vota?
Pocula iam restant evacuanda mihi,

Vale.

Haec tibi cum duro properarem carmina versu,
Anulus [Orig: Annulus] in digito virginis ater erat.
Forte rogas signum? Cancrum mea dicit amica,
Hellespontiacum sed reor esse Deum.

Rempergi 20. Martii, Anno 49. au)toxedi/ws T. [Abbr.: ?] Petr. Lotich. S. [Abbr.: Petrus Lotichus Secundus]


page 273

IOANNI HAGIO AMICO VETERI SUO, S. D. [Abbr.: SALUTEM DICIT]

Hagi delicium tui Secundi,
Quem candor niveus mihi pudorque
Iunxit, simplicitasque, quem Camenae [Orig: Camoenae] ,
Et dulces Charites fovent, amantque:
Quid rerum sine me geris? valesne
Absentis memor, an mei recessit
Omnis cura tibi? prius Boreo
Auster flabit ab axe, Parrhasisque
Arctos Oceani subibit undas,
Quam vivas veteris tui sodalis
Oblitus, licet ille vel iugosas
Gressus in Latium ferat per Alpes,
Seu pulchrum [Orig: pulcrum] Ligerim, Branbantiamque
Invisat sine te: comes sequeris
Fido pectore. Sic agamus, Hagi,
Vitae quicquid erit laboriosae,
Nil est dulcius optimis amicis:
Nam mortalibus hoc reliquit aegris
Unum dulce Deus, bonos sodales:
Nox sunt cetera [Orig: caetera] pessimaeque curae
Vitae pernicies. Sed o quid Hagi,
Haec aetatula dum viret tenella,
Dignum te facis, ut feraris olim
Doctorum sacer ora per virorum.
An spumantis ad Albidos fluentum
Quaeris Paeoniis amice flores
Aptos usibus, et subinde quaeris,


page 274, image: s146

Quae vis, quanta sit herbulis potestas?
Posthac Hippocratis, senisque Coi
Doctos perlegis et colis libellos,
Sacris deditus artibus medendi.
Sic o cor facias meum, nec ulla
Te divellat ab hoc labore cura,
Nec Bacchus, nec pessimae puellae
Bellae sint licet et mollicellae:
Vita, si sapis, has, amice, vita.
At cum forsan ab Albidos recedas
Pulchro [Orig: Pulcro] flumine, me tuum sodalem
Quantumvis sequere ultimas in oras.
O lucem mihi ter, quaterque faustam,
Qua te rursus amiculum videbo.
Vivas molliter, O memorque nostri
Hagi prime sodalium meorum.

Cursim Solitariis 8. Cal. Martii, An. 1550. T. [Abbr.: ?] Petrus Lotichius S. [Abbr.: Secundus]

AMICO SUO HAGIO SUAVISSIMO.

O iucunda meae pars consuetudinis Hagi,
Candidius pura qui nive pectus habes.
Ecquid adhuc vitreas spumantis ad Albidos undas
Es memor absentis dulcis amice mei?
An quia pertemptant [Orig: pertentant] Veneris tibi pectora flammae,
Forsitan est cordi nunc tibi solus amor?


page 275

An quia tot restant veteresque novique sodales,
Pars ego sum mentis nulla repente tuae?
Non dubito quin sim, pia nam te sanctius uno
Suavis amicitiae foedera nemo colit.
Unicus ad lustrum (memini) nunc additur annus,
Quo primum coepit tempore noster amor.
Lanus ubi prisci Mavortis nomen adeptae
Moenia dividua separat urbis aqua.
Interea patriae bello turbante quietem
Disiuncti fuimus corpore, mente simul.
Donec sub gelida sita terra Lycaonis Arcto
Leucorea rursus iunxit in urbe duos.
Dulce tuum testor caput, et quas iunximus una
Pignus amicitiae tempus in omne manus:
Te mihi prae cunctis dilectum semper amicis,
Te magis in terris dulce fuisse nihil.
Nescio quis genius trahit ambos, cordaque iungit,
Quisquis is, humanum continet ille genus.
Non sine amicitia pondus mihi divitis auri,
Nec Tagus aurifero quod vehit amne velim.
Alter opes quaerat, quem dira fatigat habendi
Temporibus cunctis non satianda sitis.
Possideant alii fecundi iugera campi,
Arvaque coniunctis plurima bobus arent.
Sat mihi si fidae contingat mentis amicus:
Vincit enim cunctas unus amicus opes.
Rebus in adversis misero solacia [Orig: solatia] praebet,
Laetitiae consors sorte favente tuae.
Hoc ego nunc vobis, o dulcis amice, relictis
Sentio, seu foveam gaudia, sive gemam.


page 276, image: s147


Nullus adest (eheu) seu forsan seria curem,
Sive iocos agitem pectore, nullus adest.
At mihi dum licuit tecum consumere tempus,
Quam brevis hora mihi, quam brevis annus erat!
Quam mihi tunc curas multus relevabat amicus!
O bona convictus membra, sacerque chorus.
Praecipue tu fraude carens et amabilis Hagi,
Hagi delicium, dulce decusque meum:
Te mihi virginei praeclara modestia vultus,
Et carum in Musas reddidit acer amor:
Quodque potes rapidi componere pectoris iram,
Quodque tacere suo tempore, quodque loqui.
Hei mihi, quod tecum iam non conceditur ultra
Vivere, nunc animi parte carebo mei.
Ah lacrimosa dies, qua te iucunde reliqui,
Qua tibi supremo diximus ore vale.
Ergo peregrinas gentes et regna videbo
Gallica, te longas non comitante vias?
Raraque tam longe mihi littera [Orig: litera] missa salutem,
Unde queam de te certior esse, feret.
Forsan et externas (absit tamen omen) in oras
Te sine, me miserum, non rediturus eo.
Quicquid erit patiar, non sum rudis ante malorum,
Omne feram, quicquid fert miserandus homo:
Et seu terra meum tumulo premet hospita corpus,
Seu dabitur reditus posse videre diem:
Te sub humo pulvis, te semper amabo superstes,
Parsque mei semper maxima cordis eris.
Tu quoque, si mereor, nostri memor omnibus annis
Esse velis, menti par in amore meae.


page 277

Nomen et absentis referes ubicumque [Orig: ubicunque] Secundi,
Hoc precor, hoc dicas, Christe tuere caput.
Dum tamen irriguum sine me nunc vivis ad Albim,
Quid facis, an pectus nunc quoque torquet amor?
Castaque te pulchris [Orig: pulcris] delectat moribus Anna,
Moribus et formae dotibus Anna potens?
Virginis aut aedes comitantibus hospes amicis
Quando tuis votis nox redit apta, petis?
Hic aliquid dulci forsan cum matre susurras,
Et favet et verbis annuit illa tuis.
Felix cui roseus coram fas cernere vultus,
Dicere blanditias cui licet atque iocos.
Basiolumque genis libare rubentibus udum,
Et tenui blandos addere voce sonos.
Haec ego cum fruerer, quondam nihil esse putabam
Nunc te felicem, nunc ea magna voco.
Ne tamen, o Phoebi decus, o mea summa voluptas,
Ne precor o turbae more furentis ames.
Crede mihi, fidum nec sperne monentis amici
Consilium: Expertis semper habenda fides.
Ipse mihi videor nunc demum vivere, postquam
Haec penitus cessit pectore cura meo.
Vivo mihi, totaque sopor iam nocte quietem
Irrigat, et gemitus rarus ab ore sonat.
Claudia sollicitos nobis finivit amores,
Sed tamen hoc etiam tempore cara mihi.
Hanc precor interdum verbis soleris amicis:
Iuro per Aonidas, Claudia fida fuit.
Fida, nec Albiacis par in levitate puellis,
Claudia perpetuo digna favore tuo.


page 278, image: s148


Vive, memorque mei non duris utere fatis,
Utque tuo felix sis in amore, vale.

Ex Solitariis Calend. Februarii, Anno 1550. T. [Abbr.: ?] Petrus Lotichius S. [Abbr.: Secundus]

P. LOTICHIUS SECUNDUS CAROLO CLUSIO AMICO SUAVISSIMO.

Si mea mens in te Clusi mutabilis esset,
Nec rapida scirem quid face possit amor:
Certe posthabitis irascerer omnibus, ausus
Quod sis delicias contemerare meas:
Non ego te lepidis queror indulsisse choreis,
Nec queror in gremio quod fuit illa tuo.
Sed tibi cur soli munuscula dulcia Clusi,
Aut etiam manibus cur dedit ipsa suis?
Forsan et acceptis fixisti basia donis,
Et pupugit teneras aspera barba genas.
Hoc unum doleo, nec enim vulgaris in illam
Est meus, ut verum confiteamur, amor.
Te capiant veteri Moysis de gente puellae,
Inque tuo ructent allia foeda sinu.
Leniat, ut digna est, nostros tunicata dolores:
Delicias posthac laedere parce meas.
Sic tibi sint venti faciles, conchaeque frequentes:
Ad mare sis felix, et rediturus eas.


page 279

Hoc extemporaneum Epigramma summo mane ad me Clusium misit per Danielem et Erhardum Stibaros, me ad maris mediterranei litus [Orig: littus] , superato [(transcriber); sic: surperato] Volcarum stagno, comitaturos: cum illi pridie me noctu convenissent, sciscitaturi, qua hora postridie proficiscendum esset, et forte puella tunicata, quam se amare simulabat, cum aliis virginibus larvata D. Rondoleti, apud quem vivebam, aedes accessisset, depositaque larva, ipsa me inter reliquos, qui tum aderant adulescentes, delegisset, cum quo choreas duceret, tandemque ligulam sericeam e coloribus, quibus delectabantur, contextam meae manicae adfixisset. Sed Lotichio ludere libuit de aspera barba, cum primam lanuginem dumtaxat haberem.

CAROLO CLUSIO AMICO SUAVISSIMO, IN PATRIAM ABEUNTI, PETRUS LOTICHIUS S. [Abbr.: Secundus]

Clusi pars vitae atque animae dulcissima nostrae,
Paene [Orig: Pene] etiam vita dulcior atque anima,
Tu quoque dilectae post funus triste puellae
Tam cito te nostris eripis ex oculis?
Sic me destituis, mihi qui me carior [Orig: charior] ipso es,
Et tecum hinc aufers omnia nostra bona?
Vade age, nam patriam fas est praeponere nobis,
Patria nam multo dulcior et melior.
Ast ego nec verbis potero nec fletibus ullis
Pauxillum nostrae demere tristitiae.


page 280, image: s149

Non mihi erunt dulces Musae, velut ante fuerunt,
Dulcia nec Bacchi munera, nec Veneris.
Delicias omnes tristi de mente fugavi,
Et dominam in campos iam sequor Elysios.
Cuius quod licuit, confestum in funere carmen,
Tecum per longas iussimus ire vias.
Teque valere opto et cunctos evincere casus,
O numquam [Orig: nunquam] post hac aspiciende mihi.

Hoc carmen cum Elegia sequente ipsius manu exaratum (quod in tanti amici memoriam diligentissime asservo) ipse Lotichius Avenioni dedit, cum e monte Pessulo in patriam profecturos eum istic convenissem. Aliquot etenim ante mensibus eo secesserat cum Daniele et Erhardo Stibaris atque Conrado, relicto in Montepessulo Fissero cum meum abitum, puellam Tunicatam in gravissimum morbum incidisse, ardentem nimirum et continuam febrim, iamque ubi discessi vigesimus agebatur dies, quo ipsa eo morbo conflictabatur, omni sensu adempto [Orig: ademto] ac desperantibus de eius salute D. Rondoleto, et reliquis primariis Medicis. Ultimus versus vere propheticus fuit. Nam posthac nos conspeximus numquam [Orig: nunquam] .

P. LOTICHII SECUNDI AD GUILIELMUM RONDOLETUM MEDICUM ILLUSTREM, DE OBITU PUELLAE A SE ADAMATAE TUNICATAE IN MONTEPESSULANO, ELEGIA.


page 281

Sic mihi tristitiam video luctumque perennem:
Iam Dominae properant ultima fata meae.
Parce laboranti mors immatura puellae,
Parce precor, leto [Orig: letho] me trahit illa suo.
Illius occasu terras, hominesque relinquam,
Et sequar ad manes, Elysiumque nemus.
Rondolete vale: si qua revalescere posset,
Iam foret auxiliis salva puella tuis.
Nam quis te melius sucos [Orig: succos] adhibere salubres:
Aut placidam citius tradere possit opem?
Sed nihil invito medicamina numine prosunt:
Hei mihi plus herbis mors valet atra tuis.
Fallere quis possit (quamvis procul absit) amantem?
Absumus et dominae scimus adesse necem.
Non mihi fama venit saevi praenuntia [Orig: praenuncia] luctus,
Devia ne maestum [Orig: moestum] concinit omen avis.
Somnia me terrent simulacraque noctis opacae,
Gaudia quae ventos nostra tulisse monent.
Me miserum, poterone pati poterone mederi?
Non potero, leti [Orig: lethi] causa [Orig: caussa] sit illa mei.
Vos mihi, dum vixit, populi placuistis et urbes,
Urbibus et populis lux mea sidus erat.
Quid referam, quoties cultos migraret in agros,
Ut foret in solis candida vita locis?
Vos lauri testes et vos iuga consita lauris,
Qua trahit obliquas in mare Laedus aquas.
Saepe novum vestro cecini sub tegmine carmen
Fusus in herbosa ruris amator humo.
In pratis legi violas, in litore [Orig: littore] conchas,
Haeret lateri dum comes illa meo.


page 282, image: s150


Nunc quoque, vita, tibi nigras comes ipse sub umbras,
Si liceat, iunctis passibus, ire velim.
Exitus in Diis est: sed quod mens provida veri,
Augurat, invenient cura dolorque viam.
Degere fert animus solis in montibus aevum,
Quo ferat humanos semita nulla pedes.
Illic in vacuis desolatissimus antris
Maestus [Orig: Moestus] , ut amissa compare turtur, agam.
Nec virides herbae, nec me teget umbra iacentem
Frigida, nec puro fonte levabo sitim.
Sive bibam liquidas turbabo fletibus undas,
Sive cubem, nullo caespite [Orig: cespite] fultus ero.
Vos etiam dulces Musae, laurique valete,
Huttenus patriae quas tulit ante meae.
Carmina quid prosunt non exorantia mortem?
Quidve pio casti vatis in ore preces?
Non ego, Cynthi pater, quae te sperare iubebam,
Suspendam ripis munera vota tuis.
Nam bene si memini, cum non rediturus abirem,
Per tua cornipedi flumina vectus equo:
Cynthi vale, dixi, si me tibi fata remittent,
Eque tuo, patriae redditus, amne bibam:
Ex hedera voveo Nymphis viridante coronam,
Quam vetus ad liquidas quercus habebit aquas.
Nunc inhonoratus nullis celebrabere donis:
Cynthi, revisendi spes mihi nulla tui.
At vos, qui nobis illic superestis amici,
Exiguus dominae qua tegit ossa lapis.
Tu Clusi et tu dulce meum Fissere levamen,
Quos credo nostris ingemuisse malis.


page 283

Muneribus bustum infelix decorate supremis,
Allobrogum gelidis dum vagor ipse iugis.
Atque hoc, aut simile huic aliquod superaddite carmen,
Quae iacet hic teneri vatis amica fuit.
Hoc satis est: bene sic mea lux placideque quiescas,
Ultima et haec cineri sint monumenta tuo.

Haec Elegia postea in Italia expressa est, dum Elegiarum liber III. ni fallor, ederetur: sed immutato nomine puellae Tunicatae in Calirrhoeu [(perhaps: Callirhoen)] et praetermisso Epigrammate, quod mihi inscriptum est, quod tamen additum oportuit, Quandoquidem ex eo satis apparet, Lotichium voluisse, ut Elegiae adiungeretur.

P. LOTICHIUS SECUNDUS, IN PISCIUM HISTORIAM GULIELMI RONDOLETII MEDICI.

Qui primus latum sulcavit puppibus aequor,
Utilis humanis usibus ille fuit
Is populis orbem patefecit et horrida vidit
Monstra, procellosi divitiasque maris.
Idem caeruleas [Orig: coeruleas] scrutatus ratibus undas
Piscibus in mediis nomina fecit aquis.
Ille sed aequoreae numerum subducat arenae,
Quodque tegat caelum nosse laboret aves:
In scopulis frutices, in litore [Orig: littore] computet algas,
Qui volet undivagos dinumerare greges.
Quin etiam solemque suum, sua sidera passim,
Et quascumque [Orig: quascunque] feras terra alit, aequor habet.


page 284, image: s151


Dulcibus haec cecinit numeris prius omnia, vates
Editus ad ripas, lucide Cydne, tuas:
Nunc etiam nostri lux Rondoletius aevi
Nobilis ornatum condidit Auctor [Orig: Autor] opus.
Macte animo, macte ingenio, et praestantibus ausis,
Magna tuae merces sedulitatis erit.
Nulla tuum poterit nomen delere vetustas,
Dum tumidus salsas Pontus habebit aquas.

Hoc Epigramma meo rogatu scripsit Lotichius, cum Rondoletius suam piscium historiam, insigne certe opus, typis exprimendum tradidisset. Id ego Typographicarum operarum Praefecto Lugduni tradidi: Cur autem piscium Historiae non sit praefixum, plane ignoro. Hactenus quae Lotichii manu exarata Carolus Clusius adservo.

ADAMO GELPHIO, P. LOTICHIUS SECUND. [Abbr.: SECUNDUS]

Dum te blanda fovet iucundi mater Amoris,
Laetaque sollemnis [Orig: solennis] gaudia praebet Hymen:
Me dolor, anxietasque gravis, gemitusque fatigant:
Neve roges, quae sit causa [Orig: caussa] doloris, amo:
Uror, et ingeminat flammas Cytherea recentes,
Uror, io saevas tolle Cupido faces.
Nil possum reticere tibi fidissime Gelphi,
Dignus es, ardori qui medeare meo.
Per mediam paucis ibam comitantibus urbem,
Qua vetus antiquo curia iuncta foro est:


page 285

Ecce inopinanti placido venit obvia passu
Virgo decens serto cincta virente comam,
Virgo suburbanas inter pulcherrima Nymphas,
Gratus in ore rubor, candida vestis erat.
O decus, o aevi nostri Dea, saecula [Orig: secula] qualem
Nulla ferent facie, nulla tulere parem!
Protinus obstupui, totis simul ossibus arsi,
Uror, io flammis Nympha medere meis.
Quod superest (nec enim formam, nec amabile nescis
Nomen) ades vati dulcis amice tuo.
Cumque hilares solito duces de more choreas,
Sit comes, et collo pendeat illa tuo.
Nil precor ulterius: quamquam o, sed resque locusque
Plura vetant, volucri cetera mando Deo.
Nec tamen haec ulli patulas referantur ad aures,
Sic urbana tibi servet amica fidem.

DE DAPHNIDE SUO AD ADAMUM GELPHIUM CARISS. [Abbr.: CARISSIMUM] SUUM.

Falsa tuo sparsit de Daphnide, candide Gelphi,
Enceladi mendax et tua Caee soror:
Vivit adhuc Daphnis, nec leto [Orig: letho] insontis amici
Pulcher [Orig: Pulcer] honoratas polluit Acis aquas,
Quo puer infelix meruisset [(transcriber); sic: mreuisset] crimine mortem?
Hostis an irriguis fontibus ille fuit?
Non fuit: Aonio quin docta liquore rigavit
Ora, sacro lauri cinctus honore comam.
Fortunate puer, quoniam sic fata tulerunt,
Cui tam facundo contigit ore cani.


page 286, image: s152


Non tibi se nostra cantatus harundine [(transcriber); sic: aerundine] Sarnis
Conferat aut Lycidas, caeruleusque [Orig: coeruleusque] Nicer:
Quin ventura tuum celebrabunt saecula [Orig: secula] nomen
Donec amans liquidas Acis habebit aquas.

ADAMO GELPHIO CARISS. [Abbr.: CARISSIMO] SUO.

Cantus, amici, litterae [Orig: literis] , convivium,
Tranquillitasque pectoris
Amabili mortalibus solacio [Orig: solatio]
Dant multiforme gaudium.
Sic, cum sodales candidi sub arborum
Umbraculis diem terunt,
Vel pampino cincti virente pocula
Non ebriosa temperant,
Pudor ministrat assidentque Gratiae,
Iocosque Musae suggerunt.
Alios cupido torqueat pecuniae,
Turpisve lusus aleae:
Me sic novas, Gelphi, iuvat molestias
Cantu meroque fallere.

GELPHIO SUO.

Ni tua nota fides penitus mihi, candide Gelphi,
Esset, et ingenui pectoris integritas:
Non oculis ostensa tuis, non lecta fuisset
Conscia furtivi littera [Orig: litera] consilii.


page 287

Hanc ego caelari causam [Orig: caussam] volo, ne mihi forsan
Laesa Venus tristem gignat amaritiem.
Scilicet in magnis occulti rebus amoris
Esse Paretonium convenit Harpocratem.

OPTIMO AC ORNATISSIMO VIRO D. SEBASTIANO HAGELIO, I. U. D. [Abbr.: IURIS UTRIUSQUE DOCTORI]

Ne luge, venerande senex, tuus astra petivit
Filius aeterni mens fuit ista patris:
Interea terris onus hoc mortale reliquit,
Et casti puras corporis exuvias.
Tempus erit quando vivus tellure resurget,
Occurretque oculis suavis, ut ante, tuis.
Et cupidis blandae matris complexibus haerens
Iunget maternis oscula mille genis:
Oscula, quae toto pellent suspiria corde,
Oscula, quae sacri nectaris instar erunt.
Felix illa dies, quae nos caelestibus infert
Sedibus, ac misero subtrahet exilio.
Exilium haec vita est (quod si fas dicere) multum est.
Seu numquam [Orig: nunquam] nasci, sive repente mori.

Petrus Lotichius S.

INFERIAE AD TUMULUM MODESTI MARSCHALC AB OSTHEIM, EQ. [Abbr.: EQUITIS] FRANCI.


page 288, image: s153

Hos tibi commendo cineres, hos Felsina manes,
Tu tege secura nobile corpus humo.
Occidit infelix, crudeli caede peremptus,
Occidit (heu) vitae prodigus ipse suae.
Testor amicitiae venerabile nomen, et omnes
Impia qui spectant, et pia facta, Deos:
Nescius abfueram, sed si sors ulla tulisset,
Haec quoque deserto dextra tulisset opem.
Nunc sine te patriam repeto, tumulumque relinquo,
Salve, et perpetuum dulcis amice, vale.

AD HILARIUM CANTIUNCULAM.

Albo candidior Poeta Cygno
Cantiuncula, qui tui sodalis
Haeres interioribus medullis.
Dum nos Euganei fovent recessus,
Hic, lentis ubi flexuosus undis
Pulchram [Orig: Pulcram] Medoacus fluit per urbem:
Tu qui flosculus es novem sororum
Quid rerum geris? adicisne totum
Ad leges animum severiores?
Et si quando onus hoc reponis, ecquid
Florenti canis otiosus aevo
Dulci carmina melle dulciora,
Et blandis salibus, facetiisque
Fallis tempora, tempora ista nostra
Amarissimo amariora felle?
Sic est: nam lepidum tuum libellum


page 289

Perlegi, ingeniumque copiamque
Sum miratus, amabilemque Musae
Pudorem, veteremque disciplinam.
Sic Calvum puto, Memmiumque, et ipsum,
Quem tu plus oculis amas Catullum,
Cultis versiculis et expolitis
Urgentes animi levasse curas.
Ergo nunc Aganippides puellae
Pro dulci tibi carmine et venusto,
Immortalibus educant in hortis
Lauros, atque hederas recentiores.

P. LOTICHIUS SECUNDUS, PHILOSOPHIAE ET MEDICINAE DOCTOR, HERMANNO SCHOPPERO. S. D. [Abbr.: SALUTEM DICIT]

Tempus erat rutilo cum surgunt sidera caelo,
Ortaque roriferae tempora noctis eunt:
Cum mihi culta tuae sunt reddita carmina Musae,
O puer aetatis spesque decusque tuae.
Quae tibi nascenti tam candida praebuit aether
Sidera, quo caeli fulsit in axe Venus?
Qualiter irriguis surgens amarantus [Orig: amaranthus] in hortis
Inter purpureas spirat odore rosas:
Tale tuum carmen: Sic flore recentior omni
Ille nitor Musae dulce canentis erat.
Odi ego difficiles salebras, inamabile carmen:
Aonio tinctum nectare carmen amo.


page 290, image: s154


Turbidus ingrato decurrit murmure torrens,
Gratior est parvae rivus amoenus aquae.
Ille trahit puro latices e fonte perennes,
Blanda quibus pulchrae [Orig: pulcrae] Naiades ora rigant.
Talis in Aonidum patria, silvisque [Orig: sylvisque] beatis
Perfluit aeternus sancta virecta [Orig: vireta] liquor.
Illic largifluas vatum chorus omnis ad undas
Inter odoratum ludit amatque nemus.
At murti [Orig: myrthi] vacua solus gemit unus in umbra,
Quem circum lacrimis omnia plena madent.
Hunc quondam facilem pharetrato semper Amori
Ipsa Venus campos duxit in Elysios.
Hoc duce carpe viam. Sed enim tu mente pudica
Caste puer, castis carmina finge modis.
Ipse quidem, nec vera nego. Sulmonis aquosi
Ad Musas propius monstrat alumnus iter.
Sed tantum superat facundi Musa Tibulli,
Quantum voce alias Daulias ales aves.
Macte animo et tenerae florem ne perde iuventae,
Tempora si venient [(owner); sic: ?] iusta, disertus eris.
Inter et egregios olim celebrabere vates,
Ornabitque tuas laurus odora comas.
Quod superest, meritis pro meritis pro misso carmine grates,
Forte relaturus quando licebit, ago.
Interea mihi plura tui monumenta laboris
Mitte, vices gratas experiere. Vale.

Heidelbergae XXIII. Maii, Anno M. D. LVIII.


page 291

SEQUUNTUR FUNERALES IN MORTE PETRI LOTICHII SECUNDI, MAERENTIUM [Orig: MOERENTIUM] AMICORUM, DISCIPULORUMQUE GRATORUM AC PIORUM LACRIMAE ET LAMENTATIONES. D. O. M. S. [Abbr.: ?]

Petro Lotichio Secundo, Artium et Medicinae Doctori, Poetae clarissimo, celeberrimae Heidelbergensis Academiae Professori, Viro eruditione, integritate, constantia, prudentia ac omni virtutum genere primo praestantissimoque. Qui annum XXXII. vix attigerat, id tamen ingenii bonitate adeptus erat, ut in utroque scribendi genere nemini hoc saeculo [Orig: seculo] facile cederet, et quod laudandum maxime, in re litteraria [Orig: literaria] prodesse, et vellet et posset, in rebus omnibus candidus. Is quoque multis animi praeclaris dotibus multarum linguarum cognitionem addiderat, nec non aliarum rerum difficilium, variarumque usum cum singulari quadam in negotiis [Orig: negociis] omnibus gerendis industria coniunctum: atque virtute duce ita in lucem emersat, seque ipsum inter summos viros collocarat, ut patriae ac sibi magno iam ornamento existeret. Sed plerumque [Orig: plerunque] naturae excellentiae


page 292, image: s155

fato a perfectione prohibentur: Sic ille ardentissima paucorum dierum febri afflictus, cum maximo omnium litterarum [Orig: literarum] dolore VII. Id. Novemb. interiit, summum fui desiderium amicis post se relinquens, Ex quibus E. N. D. S. [Abbr.: ?] amicitiae ac memoriae ergo H. M. F. [Abbr.: ?] et P. C. [Abbr.: ?] Anno M. D. LX.

Hoc situs est tumulo Lotichius ille Secundus,
Carmine qui primus, primus et eloquio.
Virtus, ingenium, multa experientia, si quid
Carmina docta valent, vivere dignus erat.
Sed quia cuncta rapit fatum, pia membra quiescant
Molliter, ipse animus astra petita tenet.


page 293

PAULI MELISSI FRANCI, COMITIS PAL. [Abbr.: PALATINI] ET EQUITIS, CIVIS ROMANI. MELOS, AD IOANNEM HAGIUM, MEDICUM ET PHILOSOPHUM. DE PRAEMATURA PETRI LOTICHII SECUNDI MORTE.

Hagi Secundi prime sodalium:
An Fama pennae verbere Noricos
Petivit agros, lugubremque
Maesta [Orig: Moesta] obitum tibi nuntiavit

Clari Poetae, plus oculis tuis
Subinde amati? Me prope nuntius
Funebris a Nicro huc profectus
Terrifico exanimavit ictu.

Moenus stupescens attonito parem,
Nymphaeque tristes me, velut antea
Vix nosse prae squalore dicunt:
Usque adeo mihi luctuosus

Est pectus angor. Sturmerias genas
Coram videres, oraque Rugeri,
Qui cum hospitatus sum, recenti
Utraque pallidiora cera.


page 194, image: s156

Iurare posses: Occidit, occidit
Haud parva nostrae gloria Franciae.
Flos ille vatum cultiorum
Lotichius, Charitum voluptas,

Leposque Musarum, et nova Apollinis
Imago, nostris vix modicos dies
Ostensa terris, sic ne linquis
Triste solum et petis astra? sic ne

Secunde amicos deseris et secas
Spem curtam amicorum? heu breve et irritum
Stamen vacillantum Dearum!
Heu subito cita fata casu!

Venisse me messem ante modo unicam
Ad Myrtileti moenia, nec tuos
Vidisse vultus, o Secunde:
Nec sociam tetigisse dextram?

Habere nullam abs te Schedium notam,
Nullum et characterem ingenuae manus?
Ecquis Poetarum recentum
Nunc Elegos canet, Eclogasve

Aeque elegantes? quis pedis impares
Modos Phalaeci? Cui dabitur bono
Aequare dignam posse versu
Phyllida, Callirrhoenque pulchram [Orig: pulcram] ,

Longoque amatam tempore Claudiam?
Ut hoc praeoptet quis, tamen anxium
Frustra laborem sumet, Hagi,
Sidera ni faveant aventi

Movere plectrum, quin sciet hoc idem,
Si quis benignum fors (sed enim boni


page 295

Nascuntur, haud fiunt Poetae)
Possideat genium Secundi.

Wirceburgi.

IN ADVERSA VALETUDINE PETRI LOTICHII SECUNDI, MEDICI AC POETAE EXCELLENTISSIMI LACRIMAE ADAMI GELPHII, CUM IPSI AEGROTANTI ASSIDERET.

Huc huc sororum Pegasidum decus,
Huc Phoebe vatum praeses et arbiter,
Meumque magnum eheu sub imis
Pectoribus resera dolorem.

Tu quaeso plectrum flebilibus modis
Deprome, carmen dic mihi lugubre,
Et cuncta lacrimationum
Nunc reserare memento claustra.

Dic tale carmen, quale per herbidi
Litus [Orig: Littus] Caystri cygnus, harundine [Orig: arundine]
Pecussus arata, sonoras
Gutture iam moriente cantat.

Vel quale rapta coniuge concinit
Orpheus, magister Threiciae lyrae,
Ditem tremendum quo movere
Et Stygias potuit sorores.

Ah unde questus incipiam meos?
Aut prima quae vox pectore se efferat,
Laxare quae possit meatus
Fletibus atque meis querelis?


page 296, image: s157

Vix iam Mycilli fata miser mei
Parentis udis finieram genis
Deflere, Musarumque cladem
Perniciemque nimis dolendam:

En rursus eheu luctus adest novus:
Lotichium mors atra vocat meum.
Heu mortis exoranda nulli
Asperitas, avidique Fati!

Illum medendi munere nobilem
Illum canendi munere nobilem
[Gap: missing text]
Teutonicae Latiaeque lumen.

Huic iam rapaces numinibus Deae
Iunctis severas iniciunt manus,
Et flexuoso brachio illi
Stamina rumpere texta temptant,

Ah, ah, feroces, quid facitis Deae?
Huic quaeso Parcae parcite, parcite,
Ah cur virum laetae iuventae
Tollere pergitis ante tempus?

Quem nuper ipsae per iuga Pessuli
Duxere Musae, summaque tempora
Cinxere lauro tam nitenti,
Floribus innocuaeque murti [Orig: myrthi] .

Hunc tam virentem flosculum Apollinis
Quem tot dierum vix spatium tulit,
Nunc una, cunctis tam sinistris
Sideribus, mala perdat hora?

Hunc et vocantem numen Apollinis,
Apollo temnis? quis tuus amplius,


page 297

O saeve, quis sectator ultra
Nunc cupiat tuus esse Phoebe?

An hoc quis umquam [Orig: unquam] te coluit magis,
Aut pluribus te laudibus obruit?
Seu pelleret morbos sagaci
Sedulitate periculosos.

Is seu tenella blandus amoribus
Cantaret aptos voce Elegos, levi
Seu Daphnidis mortem cicuta
In liquidas resonaret auras.

Nos huius ah quae non facimus tamen
Causa [Orig: Caussa] ? sacras num cingere parcimus
Aras honore turis [Orig: thuris] ? an non
Quod satis est, precibus litamus?

Tam mane Musas non repeto meas,
Nec lectulum tam vespere visito,
Ad te prius quin lacrimarum
Flumina magna precumque fundam.

Quid? si feris Parcis placitum foret
Cuiusque vitae quae resecant colum,
Huius quam ego mortem libenter
Morte mea cuperem pacisci?

Sed scis, quod ipsis longe aliter Deis
Visum est. Sui stat cuique dies rogi,
Triumque Ius saevum sororum
Nemo valet variare quisquam.

Quid? morte clarus Pirithous sua
Num Theseum carum, aut Pylades suum
Audax Oresten liberare
Evaluit violento ab Orco?


page 298, image: s158

Haud credo sane. Non potuit, neque
Potest id ullus. Fata recludere
Unius est tantum Dei, qui
Distribuit sua cuique fata.

Ergo dolentes iam satis ac super
Sat copioso maesta rigavimus
Fletu ora, sat iam lacrimando
Lumina commaduere nostra.

Quod restat, omne id caelitibus [Orig: coelitibus] placet
Mandare, nutu hi provideant suo,
Cunctis quod vergat olim atque
Corporis atque animae in salutem.

AD AMPLISSIMUM VIRUM, NOBILITATE, DOCTRINA ET VIRTUTE PRAESTANTEM, D. ERASMUM NEUSTETERUM, COGNOMENTO STURMERUM, ETC. EQUITEM FRANCUM, IOANNIS POSTHII GERMERSHEMII ELEGIA.

Maesta [Orig: Moesta] quod a Nicro passis Elegia capillis
Venit in aspectum, fortis Erasme, tuum.
Nec gerit insignem lauri de fronte coronam,
Nec movet auratae fila sonora lyrae:
Sed nigra tempus redimita utrumque [Orig: utrunque] cupresso
Ingeminat tristes corde dolente sonos:
Nil mirum, quia tacta gravi modo fulminis ictu
Languet, et ah miseros vix trahit aegra pedes.
Causa [Orig: Caussa] mali, vatem illa suum, famamque perennem
Tristis in ardentes vidit abire rogos.


page 299

Quippe Camenarum [Orig: Camoenarum] decus et nova gloria Phoebi
Lotichius summum clausit in orbe diem
Acta pruinosi fuerat lux prima Novembris,
Furvaque nocturnum Luna terebat iter:
Cum tacitam sensit labi per viscera pestem,
Aegraque non solito membra dolore premi.
Nec mora, dira lues omnes augescit in horas,
Ulla nec ardentem diluit unda sitim.
Artifices adsunt vitae, sucosque [Orig: succosque] salubres,
Et quaecumque [Orig: quaecunque] solet herba iuvare, ferunt.
Nec minus interea pectus quatit aspera tussis,
Torret et accensum febris anhela iecur.
Hic fuit heu nulla morbus sanabilis arte,
Nil lacrimae, sanctae nil valuere preces.
Hei mihi, quam fragile est, quam fallax, quam breve nostra
Vita bonum, misera est si modo vita bonum.
Quam cito bulla perit pluvias sublata per undas,
Tam cito vitalis deserit ossa vigor.
At mortale genus sibi spe blanditur inani,
Illecebrisque malis, divitiisque inhians:
Sic, tamquam Parcae manibus post terga revinctis,
Lanificae nequeant rumpere pensa coli.
Sic, tamquam liceat stabiles hic ponere sedes,
In quibus aeternum fata manere sinant.
Haec stultas hominum quia ducit opinio mentes,
Immemores propriae conditionis agunt.
Ille leves fastu tumidus sectatur honores,
Vanus in his summum constituitque bonum.
Illum castra iuvant, saevique licentiae ferri,
Partaque sanguinea praeda opulenta manu.


page 300, image: s159


Agros ille colit, cultique novalia campi
Plurima cum teneat, plura tenere cupit.
Lucri alius studio sitientes currit ad Indos,
Mille ferens pelagi taedia, mille viae.
Exstruit [Orig: Extruit] insanis altas hic sumptibus [Orig: sumtibus] arces,
Ad dominos credas scandere velle Deos.
Interea indignans vastum Libitina per orbem
Invehitur tenebris dirum adoperta caput.
Et male securas inopino funere gentes
Sternit, et infernos cogit adire lacus.
Florida non aetas, robur non pectoris illam
Nobile, non animi dona beata movent.
Hectora sed Paridi, Bavium sed iungit Homero,
Et natos maesto [Orig: moesto] patre vidente rapit.
Hic, modo qui cecidit, quot erat virtutibus auctus?
Quam fuit ingenio, quam fuit arte potens?
Vix alius miseris poterat felicius aegris
Arte salutifera triste levare malum.
Hinc quoties mediam sese tulit ille per urbem,
Omnibus augusti nominis instar erat.
Adde, quod et citharam dederant, artemque canendi
Thesbiadum rector, Thesbiadumque chorus.
Sive modis etenim gravioribus iret in altum,
Aemulus Andini carmine vatis erat.
Seu levibus castos Elegis cantaret amores,
Certabat numeris, culte Tibulle, tuis.
Sive lyrae digitis resonantia fila moveret,
Ornabat faciles gratia blanda modos,
Quid referam eloquii vires, et fertile pectus,
Quid tincta Hyblaeis [(transcriber); sic: hyblaeis] verba diserta favis?


page 301

Sic igitur nobis, sic o divine Poeta,
Ante suum rapuit te fera Parca diem?
Nec chorus Aonidum, nec carminis auctor [Orig: autor] Apollo,
Nec tibi Paeoniae [Orig: Poeoniae] profuit artis honos?
Quin procul a patria Nicri spumantis ad undas
Obrueret sanctum vilis arena caput?
Vixisses saltem donec suprema fuisset
Per te ipsum scriptis addita lima tuis.
Ut quae nunc variis sunt edita carmina libris,
Illa simul possent continuata legi.
Praeferrent nullum tibi saecula nostra Poetam
Pace loquor Bembi, pace, Sabine, tua.
Multa etiam passim heu perituris illita chartis
Nullius ingenio perficienda iacent.
Effigies Veneris sic imperfecta remansit,
Quam mira Cous pinxerat arte senex.
Proh superi, tenebris tot carmina lecta prementur,
Nec poterunt vatem nobilitare suum?
Sic heu, sic teneri velluntur ab arbore fetus,
Sic modo nata cadit falce resecta Ceres.
At vos, quando iubent ita fata, Deusque, Camenae [Orig: Camoenae] ,
Nec licet in superas bella movere domos:
Mittite, qui superant, ad saecula [Orig: secula] cana libellos,
Nec sinite his longam posse nocere diem.
Tu neque, Musarum columen, patieris Erasme,
Ut pereant vatis carmina docta tui.
Scilicet hac animum spe solabatur et ipse
In tepido versus languida membra toro:
Saeva licet duram properent mihi fata quietem,
Et florens campos mittar ad Elysios:


page 302, image: s160


Tu tamen, o vatum decus et spes dulcis, Erasme,
Plurima quo vivus munera dante tuli,
Tu facies, ut quae laudes tibi grata rependit
Musa, volet late docta per ora virum.
Musa quidem levis est mea, sed tua gloria magna
Cum Musa vivet tempus in omne mea.
Talibus ille modis aeger tunc ora resolvit,
Ora propinquanti pallida facta nece.
Quae tamen ira Deum, quae te mala fata tulerunt?
Quid te, dulce caput, commeruisse putem?
Scilicet indomitus, spreta pietate poloque,
Iecisti in magnos verba superba Deos.
Aut tibi nulla fuit sanctorum cura parentum:
Aut tibi labe fuit commaculata manus:
Aut placidae miles turbasti commoda pacis,
In natale ferens arma inimica solum.
At tibi non aliquis vel dicto laesus amaro est,
De factisque fuit nulla querela tuis.
Quin potius mitis coluisti, fraude remota,
Et studiis homines, et pietate Deum.
Tu vero o nimium, nimiumque infeste November,
Cur Phoebo et Musiis impia bella moves?
Ille tuis cecidit telis, tu funeris auctor [Orig: autor] ,
Ah pudeat tanti criminis [(transcriber); sic: crimnis] esse reum.
Audierit quicumque [Orig: quicunque] , tibi convicia dicet,
Detestans mensem terque, quaterque tuum.
Phoebeae nobis tu tempus amabile lucis
Furaris, longas substituens tenebras.
Tu pluvias tristes, tu frigora saeva reducis,
Tu spolias maestum [Orig: moestum] frondis honore nemus.


page 303

Tu quoque deformas nudatos gramine campos,
Dum madido gelidas spargis ab axe nives.
Mense tuo nec laeta greges per pascua ludunt,
Nec resonat volucrum picta per arva chorus.
Credibile est igitur genitum te nocte profunda,
Cum veniens orbi nil nisi triste feras.
Sed quid ego vanus queror? aut quid inania fingo
Somnia [(transcriber); sic: Sominia] ? parce pater, non ea culpa tua est.
Tempora nil peccant, rapidum quae versus in orbem
Metitur, Phoebo sic moderante, polus.
Caelum crimen habet nostri causamque [Orig: caussamque] doloris,
Vosque per aetheream sidera fixa domum.
Vos duras fato leges praescribere certum est,
Vos penes est vitae, vos necis arbitrium.
Mirabar, citius solito quid subdola Cypris
Cum Sole occiduas ingrederetur aquas.
Scilicet heu nocuo se armavit uteruqe veneno,
Cor ubi letiferum [Orig: lethiferum] Scorpius acer habet.
Quadrataque ferox acie, facibusque cruentis
Impetiit Lunae Mars trepidantis equos.
Nec minus ense truci, clavaque timendus Orion
Instabant capiti Cynthia maesta [Orig: moesta] tuo.
Inde mali fluxit morbi letalis [Orig: lethalis] origo,
Vincere quem medicae non potuere manus.
O superi, quid signa iuvat radiantia caelo
Fixisse, igniferos quid variasse globos?
Sponte sua morbi veniunt, saevique dolores,
Sponte sua e misero corpore vita fugit.
Lumina si caeli terris nocitura fuerunt,
Una novi facies debuit esse poli.


page 304, image: s161


Sed neque credibile est, pietas neque credere suadet,
Sideribus solis omnia nata regi.
Astra vices peragunt iussas: Deus astra gubernat,
Hunc vitae penes est et necis arbitrium,
Cum libet, ipse pios mediis e fluctibus aevi
Eripit, et regno dat meliore frui.
Nulla ubi praecipiti volvuntur saecula [Orig: secula] cursu,
Nec rapit occiduum nox tenebrosa diem.
Nullum ubi morborum genus est, ubi nulla fatigat
Cura animos, sancti nil ubi triste timent.
Sed pax alma tenet regnum, dulcisque voluptas,
Laetitia et dempto [Orig: demto] fine perennis adest.
Huic comes it facilis ridenti Gratia vultu,
Exhilaratque homines, exhilaratque Deos.
Quique ligat dulci felicia pectora nodo,
Perpetuum immenso flumine abundat Amor.
Et liquido resonant cantu Iovis aurea templae,
Angelicique movent tinnula plectra chori.
Hos inter cithara praestans et voce Secundus
Concinit aeterno carmina laeta Deo.
Ille canit, cantus iterant et verba frequentes
Caelicolae, vatem suspiciuntque novum.
Suspicit ipse parens vatum laudatque Micyllus,
Discipulo gaudes, magne Philippe, tuo.
Ille velut sanctos coluit vos usque parentes,
Et tumulis solvit debita iusta piis.
Nec tantum sparsit violisque rosisque sepulcra,
Et tristes sedit flebilis ante rogos,
Vestra sed et doctis celebravit busta libellis,
Quos poterunt nulli post abolere dies.


page 305


Salve magne Dei vates, decus addite caelo,
Salve, et perpetuum care Secunde vale.
Me sine dulce tibi sedes habitare beatas,
Sed manet heu nobis te sine dulce nihil.
Tecum deliciae perierunt, omnia tecum
Gaudia iam tenebris nostra sepulta iacent.
Laeta tuis olim studiis modo Gallia luget,
Tergit et umentes [Orig: humentes] Ausonis ora genas:
Et magno ante alios tua mors inopina dolori est
Sturmero, ante alios qui tibi carus erat.
Eloquioque potens et carminis arte Sabinus
Ad Viadri maestas [Orig: moestas] te gemit amnis aquas.
Stigelius numerans exacti temporis annos
Conqueritur vitae de brevitate tuae.
Et Latio et Graio tua funera pectine deflet
Cracovius Phoebi gloria, iuris honos.
Blandaque cui facili decurrunt carmina vena
Loscherus lacrimis irrigat ossa piis.
Et carum veluti fratrem te luget ademptum [Orig: ademtum]
Cisnerus patriae lumen honorque suae.
Quid loquar, ut noctes gemitu, lucesque fatiget
Cultor amicitiae Gelphius ille tuae.
Gelphius ille, tibi niveo candore probatus,
Cui dedit ipsa suam Calliopea lyram.
Qua nunc tale tibi meditatur condere carmen,
Quale canit tristi tempore mortis olor.
Dii facerent, possem simili, cultissime vates,
Ipse quoque ornarem funus honore tuum.
Sed mihi cum iuveni desint in carmina vires,
Manibus et nequeam scribere digna tuis:


page 306, image: s162


Haec precor ah saltem mea sit tibi grata voluntas,
Sic tua suspensus contegat ossa lapis.
Et lapidem iuxta laurus pulcherrima [Orig: pulcerrima] surgat,
Quae sit honoratis semper odora comis.
Qua residens dulces iteret philomela querelas,
Semper et hanc circum plurima cantet avis.
Ut tua praeteriens olim monumenta viator
Sentiat Aonias hic habitare Deas.
Atque locum venerans cineri nova serta ministret,
Hisque legat brevibus carmina caesa notis:
Lotichio eximio medico, eximioque Poetae
Exstincto Charites hanc posuere domum.
Quamque vides laurum tumulo super impendentem
Transtulit Aonidum huc ex Helicone pater.
Cetera Sturmerus dedit ornamenta: Camenae [Orig: Camoenae]
Vatis custodes ad pia busta sedent.

Heidelbergae, An. [Abbr.: Anno] Domini 1560.

IOAN. [Abbr.: IOANNES] POSTHIUS IOANNI HAGIO MED. [Abbr.: MEDICO] DOCTISS. [Abbr.: DOCTISSIMO] S. [Abbr.: ?]

Suppressurus eram carmen iuvenile, quod olim
Effudi in maesto [Orig: moesto] funere Lotichii.
Hoc tu care vetas Hagi, vetat umbra Poetae,
Nec pia Sturmeri cura favorque sinunt.
Cedo igitur, vobis quia sic placet, ut mea quamvis
Sit rudis, in lucem Musa novam redeat.
Ne videar nostro plus consuluisse pudori,
Quam laudi ac famae, culte Secunde, tuae.

Wirtzeburgi, Anno Domini 1584.


page 307

IN EUNDEM EIUSDEM P. LOTICHII SECUNDI OBITUM, FRANCISCI MODII BRUGENSIS ELEGIA.

Bis decies magnum Sol circumvolvitur annum:
Adde annos gyro de breviore duos:
Cum sacer ille Heliconiadum Phoebique sacerdos
Prima suae gentis gloria Lotichius,
Parcarum imperio hoc, nisi me sententia fallit,
Ad plures ipso iussus abire die est.
Et cessatis adhuc segnes in vota Poetae,
Tam sanctam vobis rite piare animam?
Tuque adeo ante alios, Posthi cultissime, cuius
Sunt maesta [Orig: moesta] illius lumina clausa manu.
Ultro cui citharam illa suam, docilesque cicutas
Tradidit, Aonio non renuente Deo:
Et dixit moriens: tu nunc haec alter habebis
Posthi, macte meis invidiose bonis:
Dicensque in te sic sese insinuavit, ab illo
Lotichii ut solo coeperis ore loqui:
Annua nonne refers soliti libamina honoris,
Testatus memorem votibus esse fidem?
Si bene te novi, iam dudum totus in uno hoc,
Manibus et vino, et lacte operatus ades.
Nec pietas tua te tam festa luce profanis,
Sat scio, permittit deditum in officiis.
Iungam igitur lacrimas, solitum testamen amoris:
Et de non longis segmina curta comis.
Ac tibi pro me etiam meminente, Secunde, querela
Nunc maestus [Orig: moestus] faciam, nunc faciam lacrimis.


page 308, image: s163


Istis, ante diem propero quod funere rapto
Mellea vox medio sic stetit icta sono:
Ad vada cygnei ut, fati secura, Caystri,
Cum cadit, inque ipso funere cantat avis.
Illa, quod misero optatos mihi cernere vultus
Tam cari haud saltem nominis ante fuit,
Quam res humanas linquens cervicibus iret
Auctum Atlantaeis assoliti axis onus.
Nequicquam lacrimis: quis cui sapit, abnuat hoc, cor?
Nequicquam querulis, culte Secunde, sonis.
Sentio: nam neque te producere longius aevum
Tum sunt passa nigrae iura severa Deae:
Nec nunc te saltem tantillo saeva reverti,
Quod volo tum videam, tempore fata sinunt.
Ergo igitur quod post ista ut non improbus optem,
Hoc precor, hoc votis opto, Secunde, meis:
Nostris te talem dare uti dignere libellis:
Posthiadae nostri quales in ore sonas.
Iuratusque tibi hoc promitto, Secunde, vicissim,
Fas erit aetheria dum mihi luce frui:
Quo tibi denato, felicibus insito et olim
Ordinibus magni ianua aperta poli est.
Semper honoratum mediis licet exuli in Indis
Hunc fore, sit dicti testis Apollo, diem.

Wirceburgi, Anno Domini 1580.


page 309

AD REVERENDISS. [Abbr.: REVERENDISSIMUM] VIRUM PETRUM LOTICHIUM, ABBATEM ECCLESIAE MONASTERII SOLITARIENSIS. CAROLI HUGELII ELEGIA.

Huc ades, intentant vati mala sidera mortem,
Huc ades o medicae Phoebe repertor opis,
Si potis es lenire malum, vel si quibus umquam [Orig: unquam]
Causa [Orig: Caussa] sub extrema morte salutis eras.
Nunc propera, nunc adfer opem, te nulla pigebit
Cura, nec optatas applicuisse manus,
Per decus immortale, tuae per candida frontis
Lumina, quae mundus vix capit, adfer opem.
Profuerit sacros vati coluisse recessus,
Corporaque e mediis eripuisse rogis.
Sancte veni, solitam reditum nec differ in horam,
Currus in occiduas vix tuus ivit aquas.
Flecte viam, tecumque feras, quicumque liquores
Possunt fatales vi prohibere minas,
Pelle graves morbos, et quicquid triste timemus,
Iactent aerii per freta summa Noti.
Eia age Phoebe redi, iam corpore deficit aeger,
Iam vires abeunt, Eia age Phoebe redi.
Sed moritur, iam vita fugit, tu qui regis astra,
Qui pia caelesti [Orig: coelesti] lumine corda rigas,
Discedenti animae tibi quae constanter adhaesit,
Pande serenati tecta beata poli.


page 310, image: s164


Respice grassanti quae mens exhausta dolore
Edidit in maesto [Orig: moesto] verba suprema toro.
Fata vocant, lux alma vale, mihi meta dolorum
Ultima, quod toto pectore laetor, adest.
Regia siderei me me vocat aurea caeli:
Dulcis amicorum iam mihi turba vale.
Et si gratus eram, meritis hoc addite vestris,
Gaudeat ut digno funus honore meum.
At tu summe parens, qui mortis iura gubernas,
Unica qui vitae lux et origo meae es:
Da precor, ut liceat quae per superum aethera fulget,
Tecum perpetuo tempore luce frui.
Efficiar caeli novus incola, si mea caelum
Respexit pietas, si tua iussa fides.
Sic intenta Deo mens iam moritura vocabat
Voce redemptorem [Orig: redemtorem] deficiente suum.
Donec mors animam placide subduxit, et artus
Irruit extremo plena sopore quies.
Ergo velut culto flos intemeratus in horto,
Deficiunt aevi fila Secunde tui.
Ter decies sacras et bis prostratus ad aras
Solvisti genio debita sacra tuo:
Urere cum gravibus coepit tua viscera flammis
Ipso natali febris anhela die.
Febris quae misero spatium [Orig: spacium] tibi finiit aevi,
Nox ubi ab Hesperiis septima venit aquis.
Iamque iaces, tecumque iacet laudabile quicquid
Incluta [Orig: Inclita] Pagasei numina fontis habent.
Nec tibi cura gravis potuit, neque magnus Apollo
Irrita venturae reddere tela necis.


page 311


Axe sub Arctoo dum te fera bella morantur,
Saucius adverso factus ab hoste, redis.
Cum Rhodani [Orig: Rodani] trepidam submerserat unda carinam,
Nil nocuit saevi fluminis unda tibi.
Triste etiam dubio sumpsisti errore venenum,
Sed medica Phoebus te revocavit ope.
Saepe minabantur tristem tibi fata ruinam,
Saepe sed adverso turbine liber eras.
Nec iam prima novi potuerunt semina morbi
Paeonia [Orig: Poeonia] tolli, sicut et ante, manu.
Nec te servavit iustae sapientia mentis,
Clara nec ingenii tot monumenta tui:
Quae superant, quicquid gelidam vel ad usque Pyrenen
Aoniae culti protulit aula scholae.
Eridanum testor, qui laetus in aere crescens
Florida per Veneti labitur arva soli.
Quique tot insignes populos, tot clara virorum
Oppida caeruleis [Orig: coeruleis] flexibus ambit Arar.
Quo decor? heu quo rarus honos? quo tanta venustas?
Quo nitor ille abiit, culte Poeta, tuus?
Tecum deliciae, tecum Charitesque, Venusque,
Et iocus et cultus, munditiesque [Orig: mundiciesque] iacent.
Omnia quae studium tibi, quae natura, Deusque
Contulit, e medio tam brevis hora tulit.
O vos Pierides, tanto quae carmina vati
Dictastis dulci dulcia melle magis:
Mecum dum propria tellus absconditur umbra
Dicite lugubri carmina maesta [Orig: moesta] sono.
Flete piae, mites certatim flete puellae,
Et socium luctus me quoque habete pii.


page 312, image: s165


Si lacrimae desint, vobis si densus et imber,
Ipse quidem lacrimae, densus et imber ero.
Me lugente Nicer crescet spumantibus undis,
Dum mihi materiem suggeret ipse dolor.
Vestra sed et miseris iam fletibus ora redundant,
Et merito, Clariae nam iacet artis honor.
Saepe per oppositos hic cauta mente labores,
Ad sacra Parnassi culmina fecit iter.
Saepe Medusaeo dulces ex fonte liquores,
Fluminis et doctas hausit avarus opes:
Illi ubi victurum donastis carmen et omnes
Delicias sanctae contribuistis aquae:
Ut variis superum Germania dotibus aucta
Tollat honorando vate superba caput.
Vate, coronifera cui cinxit tempora fronde
Nobilis intonso laurus amata Deo.
Quaeque triumphales ornabat regia currus
Purpura, magnificas auxit honoris opes,
Hospitium doctis ubi praebet dulce Camenis [Orig: Camoenis]
Felsina, Thespiadum semper amica patri.
Et tam dulce decus, quod certe funeris expers
Tutius a tantis debuit esse malis,
In medio cursu nigri Iovis invida coniunx
Obruit et rapidos inicit atra manus.
Hei mihi quid teneris vitem crescentibus uvis,
Quid vix nata manu carpere poma iuvat?
An quia pallentes detrudis cuncta sub umbras,
Te credis Stygio munera ferre Duci?
Sed spes vana tua est: hic vitam puriter egit,
Et nihil in toto pectore fraudis erat.


page 313


Parce age: non Stygis est manes retinere beatos,
Sunt quibus Elysiae tecta parata domus.
Et sedes aeterna Iovis, quam candidus omni
Tempore purpureo lumine vestit Amor.
Hinc quoque post obitum tam nobilis umbra poetae,
Inter honoratos excipietur avos:
Hic ubi Callirrhoe caput exornata coronis
Antiquas recolit laeta per arva faces.
Ipsaque, odoriferae perfusa liquoribus undae,
Blanditur domino Claudia docta suo.
Dum loquor, aeternis qui caelum legibus ambit
Phoebus, ab Eoo provocat axe diem.
Phoebe pater subitum terris ostende dolorem,
Oceani lacrimis crescat et unda tuis.
Gratus ut herbosi populus prope litora Nicri
Urat odorato dona Sabaea rogo.
Sentiat et patriae nomen cecidisse beatum,
Qua vagus in medios Cynthius exit agros.
Quaque Meduseae secessibus aemula ripae
Educat umentes Acidis unda rosas.
Nam soror et frater, et avito sanguine iuncti,
Exstincto [Orig: Extincto] cineri dona suprema dabunt:
Marmora quo viridi decorentur caerula [Orig: coerula] murto [Orig: myrto]
Flebilis et Tyrio floreat urna croco.
Sed bene habet, tristi redimita Thalia cupresso
Attulit Aonii lumina prima chori.
Omnis adest aetas, et tristi plena dolore,
Venit in exsequias longa caterva pias.
Tempus adest, Iam tu Musis operata iuventus
Ad tumulum mecum flebile defer onus.


page 314, image: s166


Fallor? an insolitos Nicer hoc in funere luctus
Vidit, et erecto flumine tristis ait:
Hei mihi, cur dulces tenui sub fronde Napaeae
Arguto querulos promitis ore sonos?
Naiades, tanto quem vos defletis amore,
Ut redeat celsis icta querela iugis?
An ne, Deo sacras quae iam ducuntur ad aedes,
Ultima sunt magni funera Lotichii?
Quid caput hoc toties sors impia deprimis? heu heu
Conficis assiduo quid mea fata malo?
Tertia venit hiems, meminit cum sancta Micylli
Spe citius lacrimas ossa bibere meas.
Et iam Pieria longe praestantior arte,
Litora [Orig: Littora] destiuens nostra Secundus obit?
Ah desiderium, ah gemitus, quos ipse reliquit,
Deliciae et tituli iam periere mei.
Cum fortuna meis tantum decus attulit oris,
Sponte sua dulces protulit Hybla favos.
Terraque purpureos vicina per arva colores
Edidit et foliis lilia cana suis.
Tunc ego regnabam laudata per arva, nec ullum
Flumen in obliquo notius orbe fuit.
At iam me miserum divini casus oloris
Turbat, et ornatus concidit ille meus.
Bruma riget, Boreasque fremit, stat densior aer,
Et gelidas medio fundit ab orbe nives.
Tristantur silvae, tristantur mollia prata,
Arbor et umbrosas exuit alta comas.
Grata coronatis et desunt murmura rivis,
Nascentemque diem nulla salutat avis.


page 315


Sola graves iterat dulcis Philomela querelas
Pendula qua liquidas murtus [Orig: mirtus] obumbrat aquas.
Sola necem queritur, reliquis dolor improbus obstat,
Nec sinit, ut sueto gutture more sonent.
Signa tamen luctus edunt, cum dulcia vatis
Conspiciunt alta carmina nocte premi,
Carmina, praeclaras quae possent ire per aures,
Tutaque Pierii docta per ora gregis.
Ergo meas donec per saxa sonora volutans
Excipiet lato gurgite Rhenus aquas:
Nulla dies umquam [Orig: unquam] luctus mihi finiet aegros,
Semper erit lacrinis turbida lympha meis.
Haec et plura Nicer: Sed iam bona verba sacerdos,
Dum sacra sub tumulo condimus ossa, refert:
Quod vates requiem ducat, quod dulciter umbra
Dormiat, et cineri sit levis iste sopor.
Quodque Deus, gelidi quae iam capit urna sepulcri,
Exuviis iterum vestiet ossa suis.
Adscribetque choro superum, qua corda piorum
Sanctus inexhausto flatus amore replet.
Nam quicumque [Orig: quicunque] Deum colit, et se munera vitae
Iustifica gratis credit habere fide:
Ille iugum mortis superans, caelestibus astat [Orig: adstat]
Conciliis, summo perfruiturque bono.
Hinc spes firma piis oritur, quod splendida nostri
Vatis in aethereo gaudeat umbra throno.
Extollatque caput sanctum, cui gloria Phoebi
Cedit, et extremo quae micat orbe soror.
Salve anima illustris, pulchri [Orig: pulcri] quam regia caeli
Iam capit, et dulci nectare Christus alit.


page 316, image: s167


Quas precor inferias, cineri quae dona rependam?
Quae solvam meritis praemia digna tuis?
Grande voco meritum mihi quod stetit usque benigni
Pectoris atque animi ianua aperta tui.
Grande voco meritum, quod me per inhospita saxa
Duxisti in Clarii culta virecta [Orig: vireta] Dei.
Has molles violas, utinam tibi plura liceret,
Accipe pro tantis praemia muneribus.
Accipe, nam pretium [Orig: precium] nequeo dare maius adempto [Orig: ademto] ,
Accipe, sed lacrimis serta rigata meis.
Nec lacrimas, nec sperne rosas, cultissime vates,
Inque Dei capias otia [Orig: ocia] laeta sinu.
Tu quoque nate Dei, nostri qui victus amore,
Mortis fregisti vincula morte tua.
Da precor, ut misero superant quae tempora mundo,
Omnia mandatis sint operata tuis.
Sterne viam nobis, quae recto tramite planum
Ad sacra caelituum [Orig: coelituum] gaudia monstret iter.
Perque procellosae metuenda pericula Syrtis
Navita fluctisonas te duce tranet aquas,
Donec conspicuo venturus ab aethere iudex
Perpetua tutos in statione loces.
Et radiant iam signa polo manifesta sereno,
Auguror adventum non procul esse tuum.


page 317

AD CLARISSIMUM VIRUM, NOBILITATE, ERUDITIONE AC VIRTUTE PRAESTANTEM ERICUM VOLCKMARUM A BERLEPSCH. ABRAHAMI LOESCHERI. ELEGIA.

Me quoque Lotichii mors importuna coegit
Scribere, sed maesta [Orig: moesta] carmina pauca manu.
Mens afflicta gemit, crebrisque offensa querelis
In luctus toto petore tristis abit.
Pierides sed idem, sed idem pulcherrimus [Orig: pulcerrimus] ordo
Musarum, Phoebo praecipiente, facit.
En inculta iacet, tenebrisque abscondita Clio,
Plorat inornatas dilaniata comas.
Flet pia Calliope, fidibusque infesta sonoris.
Abiecit tristem tristior ipsa lyram.
Quaeque suo flores solita est effundere vati,
Deficit, et lacrimis fessa Thalia riget.
Flebilis ante alias Elegeia sparsa capillis,
Iam sibi non fictum nomen inesse purat.
Ingeminat longos inter suspiria planctus,
Atque alit: heu tantus debuit ille mori:
Heu modo tantus ubi es? Quae te vis mortis ademit?
Haec sunt ingenio dona parata tuo?
Exitus hic vati datus est? Quem vita perennis,
Quem suus aeterna laude decebat honos.


page 318, image: s168


Haec, aut plura refert, lacrimis verba ultima claudens.
Aggemit Aonii cetera [Orig: caetera] turba chori.
Nos Musas sequimur (quid ni sequeremur?) amici,
Exsequiasque [Orig: Exequiasque] tibi quisque, Secunde, parat.
Quilibet, ut debet, meritos instaurat honores,
Manibus et pergit solvere iusta tuis.
Hoc quidquid tamen est, nihil est, quod laudibus aequet
Lotichii, toto quod viget orbe decus.
Ipsa nitet per se virtus, propriisque superbit
Praesidiis, alias splendida nescit opes.
Cumque suos late fulgens ostendet honores,
Externae pretium [Orig: precium] laudis habere negat.
Vera tamen serae dicent praeconia gentes
Lotichio, et memori carmine dona ferent.
Huic locuples natura viro (sit gratia dictis,
Posteritas iudex et mihi testis erit.)
Effundens gremio cunctas dedit ubere dotes,
Sensibus humanis quae potuere dari.
Quicquid ab antiquis docuerunt tempora sectis,
Seu Chrysippe tuis, Pyrrhia sive tuis:
Tradita Cecropiae quondam secreta senectae,
Et placita Ausoniis quae valuere scholis:
Democriti doctos risus, Samiumque tacentem,
Et quod quisque novum, nobilis arte, dedit.
Hic animo tenuit, tenuit primordia rerum,
Atque harum quae sint semina, quaeque vices.
Quae sit norma boni, quo limite constet honestum
Quo degi possit vita beata modo.
Natura abstrusas his insuper addidit artes,
Quas simul hic longum commemorare foret.


page 319


Oceanus refluis toties cur aestuet undis,
Cur sale stagnantes inficiantur aquae.
Qua causa [Orig: caussa] imbriferae nubes, ventique creentur:
Quis supero teneras mittat ab axe nives.
Quae vis fulmineos ex aere concitet ignes,
Cur sol obscuret lumina, curve soror.
Cur Iris, quoties spectatur in aethere, vultus
Signatos arcu versicolore ferat.
Denique quae tristes incendat flamma Cometas,
Ex ista veniant cur fera bella lue.
Signa etiam volucris gemmantia novit Olympi,
Rimatus leges, fixaque iura poli.
Quo teretes opifex rerum trahat ordine stellas,
Quo surgant illae cardine, quove cadant.
Quae sint errantes, cur obluctentur in ortum,
Nec comites mundi totius esse velint.
Quo positu natis quid sidera singula donent,
Sidera quo positu singula quidve negent.
Donat honoratos hoc Iuppiter [Orig: Jupiter] ordine fasces,
Hoc infinitas tramite spondet opes.
Hic tribuit summos, cunis blanditus, honores,
Hoc nexu incolumes iungit amicitias.
Hoc saepe indomitos munimine reppulit hostes,
Faustaque victrici rettulit arma manu.
Servat inoffensam pacem, studiumque quietis
Insinuat, pietas hoc duce tuta sedet.
At tu qui Latia quondam tellure latebas,
Caelitibus regnis ut Iove pulsus eras:
Cur tot inhumanas vecors incommoda gentes
Congeris? Innocuos haec decet ira Deos?


page 320, image: s169


Cur nos praecipiti properas absumere fato?
Nostraque letali [Orig: lethali] corpora falce metis?
Ingenii nervos hebetas, atrique venenum
Sanguinis ad certam spargis in ima necem.
Tu seris occultas intra praecordia lites,
Cumque timor non est, vana timere iubes.
Insidias nectis, nocuumque latronibus ensem
Exacuis, crudo, dic, quot ab ense cadant?
Te socium caedis poscit, sequiturque ferocem,
Et parat alternas Martia stella neces,
At melior Sol est, melior quoque Luna, Venusque,
Et Maia natus qui genetrice fuit.
Hi generi humano melius, vitaeque faventes
Felici praebent gaudia plura situ.
Muneribus cumulant homines, et divite vena
Stipant, et cum sint plurima plura ferunt.
Prorogat hic vitae spatium [Orig: spacium] , mensesque secundos
Ducit, et effetos vivere curat avos.
Illa verecundi socialia foedera lecti
Arctat, et aeterno iungit amore duos.
Munera certatim fundunt, successibus augent
Mortales, ne quid possit obesse, cavent.
Haec quorsum dices? noster quia talia norat
Petrus, et hac clarus cognitione fuit.
Nec tantum novit, sed et exornare disertus,
Cum voluit, dulces fudit ab ore sonos.
Pondus in eloquio, vivebat gratia verbis,
Undabat rerum flumine lingua potens.
Haec non ficta cano, norunt et nosse fatentur,
Congressus tanti qui coluere viri.


page 321


Testes sunt etiam, quos edidit ipse, libelli,
Quantus in his vigor est, copia quanta fluit?
Imparibus quoties versus innectere nodis
Institit, huic Elegi non habuere parem.
At simul Heroum vel gesta vel arma sonabat,
Vix gravitas et vox grandior ulla fuit.
Parcite Pierides, Germani parcite vates,
Lotichius Charitum gloria prima fuit.
His ergo auxiliis medicas accessit ad artes,
Sed medica, quaeso, quantus in arte fuit?
Quam facile enati pepulit contagia morbi?
Tabe laborarint corpora, sive febri.
Quam bene Paeonias [Orig: Poeonias] herbas, sucosque [Orig: succosque] salubres
Miscuit, hinc lassis ferret ut auxilium?
Ipse fateretur Podalirius, ipse Machaon
Diceret hoc: medica tantus in arte fuit.
Inde peregrinas saepe est excitus in oras,
Sanaret docta languida membra manu.
Cuius ad adventum melius confidere coepit
Aeger, et ut veniat, fortior, inquit, ero.
Et tamen (heu quae vis, heu quanta potentia fati!
Heu quem non avida mors rapit atra manu.)
Occidit hic noster septem vix lustra moratus
In terris. En hoc omnia fine cadunt.
Scilicet in fatum ruimus, cursuque citato
Ad declinatos labitur hora dies.
Quicquid praeteriit spatii [Orig: spacii] , simulacra gerebat
Funeris, et species aemula mortis erat.
Sicque cadaveribus simile est, umbraeque fugaci,
Quod fuimus vitae tempore, quodque sumus.


page 322, image: s170


Sed tamen haec ne sint, vereor praesagia cladum,
Poenarumque aliquid talia fata ferant:
Ne dum praestantes obeunt, fatisque domantur,
Ingruat innumeris vasta ruina malis.
Dum loquor, ecce ferox ruit in certamina Moschus [Orig: Moscus] ,
Et fera Riphaeis devocat arma iugis.
Volga pharetratas fundit sinuosa cohortes,
Perfidus alipedes Sarmata frenat [Orig: fraenat] equos.
Et iam vicinas vastant incendia gentes,
Et cognatorum terra cruore madet.
Ad Tanaim Turcae, tumidasque Borysthenis undas
Barbara vipereo spicula felle linunt.
Lunatas vibrat pubes Hyrcania peltas,
A tergo iaciunt ferrea tela Getae.
Non solum populantur agros, laribusque crematis
Interimunt cruda corpora viva manu:
Sed captos abigunt cives, Mahometica cogunt
Quos abiurato sacra probare Deo.
Tormenti hoc genus est, genus est miserabile poenae,
Heu dolor, heu gravibus saecula [Orig: secula] feta [Orig: foeta] malis.
Talia ne sanctae videant, animaeque fideles,
Adspectu tristi subtrahit ipse Deus.
Tum poenae incumbunt, damnisque frequentibus horrent,
Et fortunatum quod fuit ante, trahunt.
At tu nunc caelo frueris, cursuque peracto
Incolis aethereas, Petre Secunde, domos.
Nunc illum tandem medicum sectaris alumnus,
Omnia qui sanat vulnera, nulla facit.
Quaeque sub obscuris quasi nubibus ante videbas,
Iam tibi caelesti lumine clara patent.


page 323


Nunc penitus vivis, pondus mortale trahebas
Hactenus, ex illa parte gravatus eras.
Vive igitur felix, aeternam carpe quietem,
Vive Panomphaei sede recepte Dei.
Hos tamen extremos, feralia munera, versus
Inscribit busti marmore Musa tui.
Hic est Lotichii tumulus, subsiste viator,
Lotichii tumulo dic age, fausta precor.
Si pietas, si cana fides, si vivida virtus
Posset ab extremis vim prohibere rogis:
Viveret hic: Nunc se mortalibus exuit umbris,
Ossa teguntur humo, spiritus astra colit.

ELEGIA IN OBITUM PETRI LOTICHII SECUNDI, MEDICI ET POETAE CLARISSIMI, AUCTORE [Orig: AUTORE] GEORGIO CRACOVIO IURECONS. [Abbr.: IURECONSULTO]

Heu fama infelix Rheni iam sparsa per agros,
Pectora cur toties nostra dolore reples?
Nuper doctiloqui narrabas fata Philippi,
Qui vir perpetuo vivere dignus erat.
Et nunc Lotichii praestantis prodere vatis
Audes fata? nimis nuntia [Orig: nuncia] dura mihi.
Conquerar an sileam? tristem mihi Spira dolorem
Bis peperit: posthac Dii meliora ferant.
Optima quaeque prius rapit inclementia mortis,
Ingeniis semper dira minata bonis.


page 324, image: s171


Sic quoque Lotichius mediae sub flore iuventae,
Occidit iste suum (proh dolor) ante diem.
Multos progenuit Germania culta Poetas,
Quos omnes longum commemorare foret.
Multos Ausoniae, multos quoque Gallica tellus
Ingeniis gaudens utraque terra suis.
Lotichio at palmam Musae tribuere Secundo,
Hic vatum princeps et Coryphaeus erat.
Stigelius mihi testis erit, testisque Sabinus,
Lumina Pierii quos reor esse chori.
Sic tu censebas studiis exculte Micylle,
Audivi ex ore hoc sancte Philippe tuo.
Omnia certatim Charites tibi dona Secunde,
Et vires numeris contribuere tuis.
Petre Secunde quidem gaudebas nomine tali,
At nulli vatum, Petre, secundus eras.
Te quoties vidi properatum fundere carmen.
In quo visa tamen nulla litura fuit.
Non aliter, quam cum largus delabitur imber
E caelo, aut madido rore rigatur humus.
Non referam varias exculti pectoris artes,
Virtutum laudes, eloquiique decus.
Praetereo medica quam felix doctor in arte,
Doctrinae gnarus quam fuerisque Dei.
Ergo tuum merito lugent sacra numina fatum,
Te Phoebus deflet, Pegasidumque chorus.
Te Nicer ipse dolet, Rhenus te luget et Ister,
Te lacrimis Albis prosequiturque suis.
Te quoque funereo gemitu deplorat Elister,
Nec Viadrus fletum continet ille suum.


page 325


Ast quia sic voluit mundi sator, arbiter aevi,
Rumperet ut vitae stamina Parca tuae.
Ille ego (quod superest) qui te ceu fidus Achates
Dilexi, tibi nunc mollia fata precor.

EPITAFION.

Ossa sub hoc [(transcriber); sic: doc] tumulo sacri sunt condita vatis
Lotichii, tener at spiritus astra colit.
Occubuitque novem decus immortale sororum,
Maxima Pegasidum fama sepulta iacet.
Proh quantum ingenium, dulcedo quantaque morum
Sedit in illius pectore, nata Deo.
Doctrinae studiis teneris excultus ab annis,
Ingenii fructus mox dedit ipse sui.
Ad ter quinque suos nondum pervenerat annos,
Cum tibi discipulus, docte Micylle, fuit.
Tunc tamen argutos norat conscribere versus,
Quales Naso tener, tuque Tibulle canis.
Post vigor ingenii crevit crescentibus annis,
Nec contenta suo pondere Musa fuit.
Italiae primas illi tribuere Poetae,
Illi visa utinam non ea terra foret.
Cessit Flaminius, concessit Cottaque palmam,
Castalion multo visus es inferior:
Hanc praeter laudem fausto quoque sidere Doctor
Ille Machaonia claruit arte potens.
Amplius haud talem natura effeta [Orig: effoeta] poetam
Proferet. Ad finem, nam ruit illa, suum.
Ergo qui transis, tam docto mollia vati
Optes fata, brevi machina celsa cadet.


page 326, image: s172

[Gap desc: poem of 16 lines] [Gap desc: poem: 8 lines]


page 327

[Gap desc: poem: 14 lines]

CLARISSIMO IURECONSULTO D. CHASPARO AGRICOLAE OPPENHEMIO, INSTITUT. [Abbr.: ?] IURIS. [Abbr.: ?] IMP. [Abbr.: ?] LECTORI ORDINARIO IN ACADEMIA HEIDELBERGENSI AMICO SUMMO SUO. IO. MERCURIUS MORSHEMIUS, S. D. P. [Abbr.: SALUTEM DICIT PLURIMAM]

Si tua non ingens prudenti pectore virtus
In luctu melis sciret habere modum.
Nec pietas animi magis obfirmata maneret
Rebus in adversis, dum nova fata gemis.
Pectora sic forsan verbis solarer amicis,
Atque forent istis ora soluta modis:


page 328, image: s173


Desine lugubres Chaspare movere querelas,
Desine tristitiae signa tenere novae.
Nil dolor ille iuvat cari post funus amici,
Sat fuit aegroti te doluisse vicem.
Parcarum lacrimis non est revocabilis ira,
Lanificas vultus nec movet ille Deas.
Ipsum si poterant revocare Machaonis artes,
Arte Machaonia restituendus erat.
Quaque salutaris mortalibus exstitit [Orig: extitit] aegris,
Arte quoque hac poterat dexter adesse sibi.
Sed cecidit fatis, est haec violentia fati,
Contra fata aliquid sumere nemo potest.
Est aliquid fateor, naturae cedere victae,
Et pietas causas [Orig: caussas] haec quoque forsan habet.
Sed tamen et iusti debet modus esse doloris,
Ne maeror nimius forsan obesse queat.
Lotichium caro tibi noram pectore iunctum,
Quem gemis: est animae pars simul ille tuae.
Non ego fata tamen nostris onerabo querelis,
Res gravis est victum cedere nolle Deo.
Ille nihil passus discriminis esse videtur,
Expers innumeris dum solet esse malis.
Accidit haec nobis potius tristissima clades,
Qua frangi magnum dedecus esse solet.
His vir docte, tuos solarer forte dolores,
Si te non scirem, posse tenere modum.
Sed quia fatales iam multo tempore causas [Orig: caussas]
Tristibus hisce malis esse solere tenes:
Nunc tibi quae fati fuerit violentia, dicam,
Lotichio brevior cur sua vita fuit.


page 329


Tu modo quae dedero tibi tristia carmina luctus,
Et tristes Elegos consule quaeso boni.

DE CAELI [Orig: COELI] SIGNIS, QUAE PETRO LOTICHIO SECUNDO ET NATALI DIE ET MORTIS TEMPORE ILLUXERUNT. IO. MERCURII MORSHEMII ELEGIA.

Hei mihi; quae fati violentia? quis furor astris
Saevior incubuit? sic etiam ira polo est?
Nec tantum in terris mortales ira fatigat,
Sed quoque praecipiti sidere fata ruunt.
Fata, quibus certis Parcarum legibus actus
Mortalis vitae statque caditque labor.
Lotichio felix oreris Cyllenia proles,
Ex utero matris dum venit ille recens.
Nec trepidas, caeli dum portis Scorpius exit,
Quantumvis cauda pergat is esse minax.
Quin potius comitem Phoebum tibi iungere gaudes,
Et blandae Veneris sidera laeta trahis.
Haec caeli facies medicas accendit ad artes,
Carminis et vires, ingeniumque dedit.
Abdita praecipuos inter natumque Poetas,
Semina divinae mentis habere iubet,
Nequicquam contra potest, dum pronus ad imos
Descendit manes falcifer ille senex.
Nam licet adverso vultu prope cornua Tauri
Corporis invalidi tristia signa ferat.


page 330, image: s174


Nil tamen hic audet, Veneris dum iura tuetur
In propriaque senem despicit illa domo:
Nil quoque Mars nitidi prope summum culmen Olympi
Saevus in undecima sede nocere potest.
Iuppiter in nona quia mitior adspicit ipsum,
Atque feri placidus terga leonis habet.
Et prohibet sextam facibus succendere sedem,
Dum tua in opposito vellera Phrixe [Orig: Phryxe] premis.
Est soror et Phoebi propria in statione locata
Pone Iovem nono dum subit ipsa loco.
Haec nato varios hominum cognoscere mores,
Et procul a patriis sedibus ire dedit.
Sic positis veluti dux o Cyllenia proles
Vix modo nascenti tempora laeta dabas.
Hei mihi tam subito quae te sententia vertit?
Quaeve subirato mens aliena venit?
Ad magnos natum consurgere passus honores,
Hactenus in cunctis dexter adesse solos.
Nunc velut in medio cursu florentibus annis
Ereptum tristi morte perire sinis.
Quid fuerat summos illum superare Poetas,
Quidve Machaoniis artibus esse gravem
Si miser ante diem mortalis claudere vitae
Munera, tamque cito debuit ille mori?
Dotibus ingenii cumularat et artibus illum
Phoebus, et addiderat Cypria blanda decus.
Sed quid erat tantis excellere dotibus ipsum,
Si decus omne modo, ceu rosa verna cadit?
Nec prosunt ipsi, quibus is modo profuit, artes,
Quae tantae est irae causa [Orig: caussa] ferenda tuae?


page 331


An tibi dum manes tacitus descendit ad imos,
Praecipitur Parcis praeda petita tribus?
Dum tu sub terras saevum, caudaque minantem
Scorpion, adducat ne mala damna, trahis.
An male fers, gemini quod iam, tua gaudia, fratres
Saturni tremulo sint violata pede?
Tydaridas fratres octava in sede locatos
Undecimo pressit quod malus ille loco?
Nec minus Haemonios [Orig: Aemonios] , ubi Cypria iam subit, arcus
Aggravet oppositis [(transcriber); sic: oppsitis] horridus ille minis,
An dolet, in medio reptans quod, culmine caeli
Iuppiter adversi sidera Martis habet?
Utque reformidat presso pede rusticus anguem,
Sic refugit pecudis cornua Phrixe [Orig: Phryxe] tuae.
Iamque nimis tarde Nemeaei terga Leonis
Se liquisse, geri dum videt ista, gemit.
Vix etenim rediens, Eoo cardine pressus
Ille potest nullam ferre salutis opem.
Forsan et obtineat quod Cynthia carceris antrum,
Vicinum potuit non bene ferre senem.
Adversumque sibi sub terris Aegocerota
Adductum nuper, rursus adesse solet.
Hei mihi tot causas simul hic concurrere in unum,
Nec licet irarum ponere fata modum.
Cynthius id vidit, motusque dolore malorum
Te sequitur, presso lumine sponte ducem.
Nec tamen haec animos tibi quicquam flectere possunt,
Ut celer occurras, desque salutis opem.
Nam poteras dominus producere tempora vitae,
Obtigerat maeste [Orig: moeste] dum tibi iura necis.


page 332, image: s175


Quae bona contuleras nato, brevis abstulit hora,
Quid iuvat ad paucos tradita vita dies?
Scilicet hinc lacrimas [Orig: lacrymas] fundentes pectore maesto [Orig: moesto]
Orbarum vultu, care Secunde, tuo.
Utque gemit compar viduatos turtur amores,
Sic quoque nostra gravis pectora luctus habet.
Sed quia vis fati precibus non flectitur ullis,
Hic lacrimis pietas nunc iubet esse modum.
Tu colis aethereas in caelo sedibus arces,
Care Secunde, gravi mole levatus humo.
Nos contra tacitis dum forte senescimus annis,
Mors semper rapido captat avara pede.
Ergo age tu curis mortalibus hisce solutus
Inter honoratos vive beatus avos.
Nos quoque mox laeti te forte videbimus una
Inter caelestes, dum vocat hora, vale.

EPITAPHIUM IN TRISTEM OBITUM PETRI LOTICHII SECUNDI, IO. MERCURIO MORSHEMIO AUCTORE [Orig: AUTHORE] .

Quae sint haec monumenta plena sertis,
Et sparsis violis, rosisque mixtis.
Certus forte cupis viator esse:
Non verbis ego te diu morabor,
Sed dicam brevibus: parumper adsta.
Te flores [(transcriber); sic: Teflores] poterant monere forte.
Quos circumpositos vides iacere,
Si mens non aliis tibi fuisset


page 333

Venturo magis occupata curis,
Petrum Lotichium tenes Secundum,
Quem Germania Solitariensem
Ereptum sibi luget esse nuper
Parcarum manibus parum benignis:
Praeclaris decus unicum Poetis,
Praestantem medica virumque laude,
Doctis perpetuo domi forisque
Prae cunctis memorabilem futurum:
Is corpus gelidum sub hoc sepulcro
Clausit, spiritus inter astra vivit,
Inter iamque locum tenet beatos.
Musae Pierides suum Poetam
Lugentes superaddidere carmen,
Atque istos tumulo dedere flores,
Et sparsas violas, rosasque mixtas.
Tu, quaeso, pie dic viator una:
Aevum Lotichius per omne vivat
Et nomen teneat perenne semper.

AD NOBILEM VIRUM ERICUM VOLCMARUM A BERLEPS: COMPATREM SUUM HARTMANNI HARTMANNI AB EPPINGEN ELEGIA.

Omnis ab exiguo vitae nostrae alea filo
Pendet, et incertos dat brevis hora dies.
Invida fata premunt nos sub melioribus annis,
Et bene cum coeptum est vivere, fata necant.


page 334, image: s176


Morte abeunt subita, modo quas accepimus, aurae,
Inserit ipsa brevis semina vita necis.
Fallimur et caeci mortem procul esse putamus,
Illa tamen medio corpore clausa latet.
Quandoquidem ex illa, qua primum nascimur, hora
It vitae iuncto mors comes atra pede.
Et morimur sensim et momento exstiguimur [Orig: extinguimur] uno,
Non secus ac lampas deficiente oleo.
Nulla fuga est, necat hos morsu, mors occupat illos
Pestifero afflatu, nec loca tuta vacant:
Omnibus haec iucunda via est, stat terminis aevi,
Hora vocat spatio [Orig: spacio] cuique tributa suo.
Sic igitur saevae, sic o doctissime vates,
Ante tuum Parcae te rapuere diem?
Gloria magna tibi fuerat, dum vita manebat,
Virtus post cineres vivida maior erit.
Nam te crudeli fato deflemus ademptum [Orig: ademtum] ,
Ut natum genetrix unica flere solet.
Te schola, te populus luget, teque aura requirit,
Ipse etiam princeps aspera fata gemit.
Relligio [Reg: Religio] et Musae lugent, Charitesque sorores,
Et plangit laceris maesta [Orig: moesta] Minerva comis.
Ora rigant omnes lacrimis iuvenesque senesque,
Te repetit votis tota caterva suis.
Hoc pietas, hoc fama virens, hoc candida virtus,
Hoc animi dotes promeruere tui.
Dic age, dic tantam tibi quid succenderit iram,
Hunc avida ut raperes Parca severa manu.
Cur tua, cur doctis adeo est inimica potestas?
Quae fuit iniustae causa maligna necis?


page 335


Cur perimis, sua quem virtus ad sidera tollit
Lotichium patriae spemque decusque suae?
Qui vitae cursum tanta cum laude peregit,
Ut fuerit Pylii dignus honore senis.
Heu, cur tot vivunt, quorum nec vita pudica est,
Nec mores aliqua cum pietate boni?
Interea pereunt nullo non tempore nobis
Insignes vera relligione [Reg: religione] viri.
Tardior hic certe mors debuit esse, suasque
Virtuti leges postposuisse suae.
At frustra haec mea vota fluunt, manet aethere in alto,
Qui regit imperiis inferiora suis.
Et fuit hoc urgens et inevitabile fatum,
Nec licuit fixum transiliisse diem.
Et qui sic moritur non mortuus ille puntandus,
In tali ad vitam ianua morte patet.

EPITAPHIUM EIUSDEM.

Me lector gelida ne plores morte iacentem,
Aemula sic quosvis mors rapit atque necat.
Quare age, quisquis ades, vana haec ludibria mundi,
Gaudiaque exemplo spernere disce meo.

[Gap desc: poem of 6 lines]


page 336, image: s177

[Gap desc: poem of 12 lines]

AD NICRUM FLUVIUM AMOENITATE SPECTABILEM GEORGII OSTERMARII CORONENSIS ELEGIA.

Da gemitus Nicer, immensi da signa doloris,
Eiulet attonita turbidus amnis aqua.
Flebilibus resonet tua litora [Orig: littora] tacta querelis,
Et tristes iteret vox geminata sonos.
Te iuvet assiduo satis indulgere dolori,
Umeat [Orig: Humeat] et lacrimis mollis arena tuis.
Durior invicto posses adamante videri,
Et fera degeneris vincere corda lupi:
Funera divini si posses tristia vatis,
Et miseram sicco lumine ferre necem.


page 337


Ille tuus vates, cui Musa et Castalis unda
Dulcius Hyblaeo melle dedere loqui.
Ille tuus vates, quo non tibi saecla [Orig: secla] tulere
Pulchrius [Orig: Pulcrius] , aut Claria maius in arte decus:
Cui Phoebus medicas artes, cui docta Thalia
Misit odoratas ex Helicone rosas:
Cui non eloquium, cultae non gratia linguae
Defuit, aut docto pectore dignus honor:
Qui magnos reges, regumque tot incluta [Orig: inclita] facta
Carmine provexit vel super astra suo:
Quique tuas alto referens modulamine laudes,
Ut canit inferias iam moriturus olor:
Ad sua vicinas traxit modulamina silvas [Orig: sylvas] ,
Movit et Aoniis marmora dura modis.
Occidit ille tui novus occidit incola regni,
Quo duce Pieriis factus es uber aquis.
Aeternum decus et numquam [Orig: nunquam] reparabile carmen
Non procul a fluvio velat arena tuo.
Plange pater: Non maior enim neque acerbior umquam [Orig: unquam] ,
Iudice me, casus contigit ante tibi.
Ex quo cultus erat miseris mortalibus orbis,
Non adeo magnis sors fuit aequa viris:
Quin si cui faciem tribuit natura venustam
Dedecorent animi turpia facta mali.
Sive (quod egregium est) animus quem pulchrior [Orig: pulcrior] ornat,
Gratia destituit corporis ampla sui.
Semina virtutum sic disperguntur in omnes,
Nobilitantque viros singula dona bonos.
Hic tamen et virtutis opes, et corporis altas
Possedit niveo pectore divitias.


page 338, image: s178


Munera mortales et quae divisa beatos
Efficiunt, uno iunxit in ore Deus.
Et tanti vatis, tibi qui, dum fata sinebant,
E caelo missus nobile lumen erat.
Invida spe citius tenebrosae filia noctis
Intulit in cineres ossa beata leves.
Perdidit o quantos Academia tristis honores!
Perdidit o quantum Teutona terra virum!
Solve comas Nicer, ede novos sub pectore luctus,
Haec quoque sunt lacrimis funera digna tuis.
Iam cecidit tua fama, tui cecidere lepores,
Inque tua ripa si quid honoris erat.
Ah vates tuus, ah vates tuus optimus ille,
Et decus et tituli deliciaeque tuae.
Occidit ah vates tuus immortalis, et illa
Clara Medusaeo flumine vena tacet.
Non tacet: in medio quin carmen amabile caelo
Concinit, hac superos mulcet et arte Deos.
Mortales gemino versu satis imbuit aures.
Nunc immortales conciliare iuvat.
Illum namque Deus patria, nobisque relictis,
Angelici civem maluit esse chori.
Tempora cui dulci passim redimita cupresso,
Et coma laurigera fronde revincta viret.
Iam pius aeterno divinae lucis amictu
Illustris superat lumen Apollo tuum.
Iam vultu micat aethereo, roseoque decure
Dulce serenato splendet ab axe iubar:
Qualia purpureis nova lilia mixta corollis,
Seu rubro tinctum murice candet ebur.


page 339


Mirifico caros iam cernit honore parentes
Gliscere et Aonii pectora nota gregis.
Cum quibus in laetis Divorum amplexibus haerens
Gaudia siderei percipit illa poli.
Et modo celsa sacro veneratus numina cultu,
Carmina tergemino concinit alma Deo:
Et modo sublimes modulatus harundine [Orig: arundine] versus
Ostia commendat fontis amoena tui,
Fortunate Nicer, toto qui notus in orbe,
Nunc quoque per caelum nobile nomen habes.
Fortunate pater vatum, cui fama perennis
Crescit et extentae posteritatis honor.

IN MORTEM PETRI LOTICHII S. NICOLAUS CISNERUS IURISC. [Abbr.: IURISCONSULTUS]

Et tu Phoebe procul, procul et vos ite Camenae [Orig: Camoenae] ,
Heu vestra occubuit gloria Lotichius.
An te Phoebe putem medicum, vos numina Musae?
Scilicet haec priscis fabula ficta fuit.


page 340, image: s179

PAULUS MELISSUS IN TERPSICHORE. MEMORIAE SEMPITERNAE PETRI LOTICHII SECUNDI MEDICI SOLERTISSIMI, POETAE ELEGANTISSIMI NATI ANNO CHRISTI 1529 DIE 2. NOVEMB. DENATI ANNO 1560 DIE 7. NOVEMB.

Dulcis erat nondum gustato cortice loti,
Dulcior ambeso germine Lotichius.
Arbore cum baccis morsa dulcissimus ipse:
Hinc quoque dulcis adhuc spirat odos animae.

EX MELISSI EARINIS: DIALOGUS, DE PETRO LOTICHIO SECUNDO.

Musae noster amor, novem sorores,
Heic quaenam in medio salubris horti
Ad Nicri liquidum strepentis undas
Novis frondibus arbores virescunt?
Lotus, murtus [Orig: myrtus] et alma laurus. At quae
Succrescunt simul herbulae sub umbra?
Nardus, mollis amaracus, marisque


page 341

Ros. florum quis odor bonus fragantum
Adspirat? violae rosaeque suaves,
Alba et lilia. Qui fluunt liquores
Exsultantibus hinc et inde rivis?
Liquor nectaris atque mellis atque
Lactis. Quae volucres sonora circum
Linguis ora loquaculis resolvunt?
Psittacus, Philomela, Cygnus una
Iunctis vocibus accinunt Poetae,
Poetae tenero, pio, modesto.
Quisnam est ille tener, pius, modestus?
Petrus Lotichius Secundus. Huic nos
Tres circa tumulum sacramus aras.
Quis custos tumuli? Venus, paterque
Vatum Phoebus et una Gratiarum.
Ararum quis? amiciore vincti
Nodo pectora Posthius, Trelaeus,
Et tu praecipue Melisse noster.
Salve ergo mihi ter quaterque salve,
Et vale Petre Lotichi Secunde,
Cui tam nobile contigit sepulcrum,
Tuque o noster amor, novena turba
Fac manes placide cubent Secundi.

PETRI LOTICHII S. EPITAPHIUM, AUCTORE [Orig: AUTORE] FRANCISCO THORIO BELLIONE.

Quem sibi quem cunctis Germania plorat ademptum [Orig: ademtum]
Gentibus, hoc tegitur marmore Lotichius.


page 342, image: s180


Lotichius? fallor, non tanta licentia morti,
Saxea Lotichii busta cadaver habent:
Sed luteam molem, sed morbida membra perosa,
Ad patrios rediit mens generosa polos.
Astronomus, Vates, Medicus septena peregit
Lustra, satis vixit: sed sibi, non patriae.
Si numeres annos, iuvenis discessit, at aetas
Non numerosa facit, sed benefacta senem.

CAROLI CLUSI A. [Abbr.: ?] DISTICHON.

LotIChiVs peragens VIX terna qVaternaqVe LVstra
Ad NICrI CLaras est tVMVLatVs aqVas.

FRANCISCI THORII BELLIONIS CARMEN, AD CAROLUM CLUSIUM ATREBATEM.

Quod tibi post cineres, celebrataque, Carole, serus
Funera, cum decimum iam menstrua torqueat orbens
Cynthia, lugubri carmen miserabile plectro
Ordiar? an patulos nondum tibi clausit hiatus
Vulneris infossi fibris obducta cicatris?
Heu, quod et unde igitur tanti solamen amici
Auspicer? Hinc prolixa gravis suspiria casus
Exigit, et lentis iubet indulgere querelis,
Hinc ratio lacrimis et inani parcere luctu,
Inde fides pietasque tui tibi nota Secundi,
Hinc amor indomiti laxare doloris habenas
Imperat, evicit dolor, ut crudelia tecum


page 343

Sidera, et egregiis nimium festina Poetis
Fata querar. iuvat exsequias [Orig: exequias] iterare, sacrisque
Incluta [Orig: Inclita] sollemnes [Orig: solennes] quos umbra meretur honores,
Instaurare focis. Iuvat, heu, iuvat ecce rogales
Carole (quando aliud nihil hic fortuna reliquit)
Vel vacuas adolere pyras. Sua funera maestus [Orig: moestus]
Comminus eluxit Franco: lacrimisque fatiscens,
Et fugientem animam gemebunda voce supremum
Heidelberga ciens, rigidos morientis ocellos
Pressit et exstincto [Orig: extincto] dedit ossa decora sepulcro:
Quasque suo potuit (quid non voluisse putetur
Officiosa piis?) Germania tristis alumno
Praestitit inferias. Te Rhenus et Albis et Ister
Te Nicer et Moenus, te docte Secunde tuorum
Ille tuus lacrimis tepefactus turbidus undas
Cynthius ereptum flevit, nec quin tibi iusta
Solverit Eridanus, dubium est: fortassis et Arnus
Et Tibris [Orig: Tybris] properasse Deas tua stamina plorant.
Nam neque sunt Latio, nec sunt incognita Tuscis [Orig: Thuscis]
Nomina Lotichii, nec carmina, solane cesset
Gallia? nec faciles mereantur talia Celtas
Pectora nec Belgas? age sit Liger aequus amicis,
Sit Rhodanus, sit Arar, et qui Nitiobroges [Orig: Nittobriges] arva
Vestra rigat nullo sinuosus vertice Laedus,
Si quod habet tanti (sed habet) memorabile pignus
Hospitis, id gemitu testetur, seque Secundi
Interitu gratum probet, officiumque reponat.
Nos modo, quas magnam celer hic discriminat urbem
Sequana nos Clusi simul hic lamenta seramus,
Et pariter plangamus, an haec suspiria quicquam


page 344, image: s181

Castiget? geme, nemo vetat, geme Carole et isto
Macte pio planctu: pius est, quem plangimus, hic tu
Funeream compone struem, mihi subdere flammas
Cura erit, Assyrios tu suffice largus odores,
Tu Cilicum spicas, Phariae tu gramina messis,
Tu lauros, hederas, tu cinnama, baccar, amomum,
Tu Loton, Paphiasque (tuum olim munus) inani
Sparge rogo murtos [Orig: myrthos] : ego non arsura Secundo
Dona feram: et (vano nisi ducimur omine) seros
Carmine victurus nostro tuus ibit in annos
Et dolor et pietas: nec enim mihi dicere vatum
Ignotum manes, gemuit sua damna Poesis,
Nuper et Andinum nostra testudine bustum
Condidit: illa tuis ignoscere Carole votis
Fors iubet, et nimias non exprobrare querelas.
Fallor? Hiant aeos an et haec agitare penates
Certa fides? Deus en Deus (arguit aurea Phoebum
Caesaries) pullo tardos velamine gressus
Huc movet, heu quantum incessu, quantum ore dolorem
Nuntiat? en lauro spoliavit tempora: nusquam
Frontis honos: nusquam Parnassia vellera, nusquam
Pecten, eburque sacrum, Stygiam fert laeva cupressum
Pectora dextra ferit. Lacerae procul ecce Camenae [Orig: Camoenae]
Cyrneas quatiunt lacrimosa lampade taxos,
Incomptosque (nefas) ferali germine crines
Questibus et saevis faciunt convivia Parcis,
Quas inter decimam cupiens simulare sororem
Vix trahit alterno vestigia languida passu,
Luctificisque Elegia Deas ululatibus urget.


page 345

Cernis ut et nostros non aspernata paratus
Ipsa sagittiferis circumstipata ministris
Advolat huc Cytherea, nigris investa columbis,
Ambrosias neglecta comas, lacrimisque nitentes
Interfusa genas et tristi squallida cultu?
Eia agite et vacuum vestri decorate poeta
Dii deaeque rogum, et manes celebrate Secundi,
Et socias adhibete manus et munera ferte
Quisque sua. Aonium vos ignibus indite mundum
Pierides, cytharasque, fidesque ingrataque maestis [Orig: moestis]
Mergite plectra focis. Teneras vos vellite pennas
Aligeri pueri, corytosque urite et arcus,
Altaque congestis nutrite incendia telis,
Tu (Mystae suprema tuo iam dona) capillos
Discissos Elegia rapacibus inice flammis.
Delius aut medicis pia nubila suscitet herbis,
Aut consanguineo lectas de stipite guttas
Ingerat. Idalios fundat regina liquores
Cypria, nectareo emeritas vel rore favillas
Sopiat. At quid ego haec, properantibus omnia Divis
Necquicquam increpito? restant mea vel tua, Clusi,
Munia, relliquias [Reg: reliquias] (pereunt iam busta) legamus,
Marmoreamque sacros cineres condamus in urnam,
Tu strue marmor, ego memori rem carmine signo.

CENOTAPHII INSCRIPTIO.

Quem sibi, quam cunctis Germania plorat ademptum [Orig: ademtum]
Gentibus, haec sacra sunt marmora Lotichio.


page 346, image: s182


Patrius ossa Nicer, vacuum sed Sequana cippum
Condidit, Auctores [Orig: Authores] Clusius et Thorius.

IOANNES POSTHIUS NICOLAO RUDINGERO S. [Abbr.: ?]

Dum te carmina melle dulciora
Pater Moenus amoenitatis audit
Mirantes cithara sonare ad undas,
Rudingere novem decus sororum:
Tristi nos Lachesis ferox fatigat
Casu, gaudia datque nostra pessum.
Namque gloria sempiterna Phoebi,
Et Machaoniae decus palaestrae [Orig: palestrae] ,
Cui Musae citharam, et suos lepores
Dii boni dederant, amabilique
Versu posse hominum elegantiorum
Mentes pascere, pallidosque morbos
Sucis [Orig: Succis] , atque potentibus levare
Herbis, vimque citi impedire fati:
Ille nunc rapido, maloque raptus
Fato Lotichius Nicri dolentis
Ripa conditur, omnibusque longum
Heu desiderium sui reliquit:
Et mihi ante alios, cui solebat
Ad sacros Aganippidum recessus
Et dux et comes ire, qui susurro
Fons intactus amabile per hortos
Caelestes fugit, educatque Musis
Lauros, murtum [Orig: myrthum] et amaracum tenellam,


page 347

Rosasque et violas suaveolentes.
Ergo quandoquidem meo Galeno
Hic iam destituor, meoque Phoebo,
Nicer care vale, valete colles,
Dilectaeque mihi valete Nymphae,
Hinc longe ad Viadri profectus amnem
Vatis hospitium petam Sabini,
Quo vix cultior alter est Poeta,
Vix legum magis alter est peritus.
Hoc ductore Heliconios revisam
Saltus Pieridum choroque mistus
Aeternam capiti meo coronam
Ex lauro atque hedera virente texam. [(transcriber); sic: ]
Eheu quid paro? dum loquor, citato
Tristis fama Nicrum petens volatu
Sabinum quoque nuntiat fuisse.
Iam Musas et Apollinem sacrosque
Cogor deserere heu miser liquores:
Iam nec lanificas mihi sorores
Spes est vincere, ferreumque pensum:
Plebeio sed avara cum sepulcro
Exstinctum Libitina me reponet,
Nullum exstabit opus mei laboris,
Quod seri manibus terant nepotes,
Speratumque mihi ferunt honorem,
At tu deliciae novem sororum
Cui pater sua sacra Phoebus ultro
Donat, et numeros venustiores.
Rudingere diserte, perge celsa
Clarum in arce tuum sacrare nomen,


page 348, image: s183

Ut te suspiciant loco minores
Illustri positum, tuamque summis
Aequent sideribus poloque famam.

EIUSDEM POSTHII EPIGRAMMATA DE OBITU LOTICHII.

I.DE NOBILI VIRO ERICO VOLCKMARO A BERLEBSCH, ETC. AC RHENO FL. [Abbr.: FLUMINE]

Magnanimi Rhenus lacrimas ut vidit Erici,
Quas dabat in maesto [Orig: moesto] funere Lotichii:
Parce ait, o Heros, lacrimarum fundere flumen,
Alveus en lacrimas vix capit ante meas.

II.

Mortis et invidiae telis prostratus in urna
Ipse quidem tenui, culte Secunde, iaces:
Sed florens tua fama viget, tua scrpita leguntur,
Quae tela effugient Mortis et invidiae.

III.

Ne pater aspiceret faciem morientis alumni,
Phoebus in Hesperio gurgite mersit equos:
At vero exanimem rediens ut vidit ab ortu,
Abscondens maeste [Orig: moeste] lumina frontis, ait:
O superi mundo succurrite, nam mea nullum,
Lotichio exstincto, lumina lumen habent.

IV.

Cur solito gravius contristent frigora mundum
Quaeritis, et longae cur mora noctis eat?


page 349


Lotichius periit, terras hinc frigore caelum
Urget, et ut noctis sit mora longa facit.
Quin ego post hiemem [Orig: hyemem] timeo, noctemque perennem,
Lotichius secum lumina solis habet.

V. Germania.

Si modo vera licet de natis dicere matri,
De natis lacrimans dicam ego vera meis:
Praestantes medicos, praestantes carmine vates
Progenui, quorum gloria magna fuit.
Lotichio sed enim meliorem tempore nullo
Vel genui vatem, vel genui medicum.
Hunc fera mors iuvenem properato funere nobis,
Cunctaque nostra una gaudia surripuit.

VI. Nicer.

Deliciae nostri cum fluminis aureus ille
Lotichius cithara valle sub hac caneret,
Ridebant silvae [Orig: sylvae] , ridebant mollia prata,
Cingebatque meas laurus odora comas.
Et mihi cantabant Charitesque, novemque sorores,
Gaudebat meo gurgite blandus olor.
Iam simul ac vates periit, solacia [Orig: solatia] nostri
Fluminis in tepidos una abiere Notos.
Tabescunt silvae [Orig: sylvae] , tabescunt mollia prata,
Praecingunt nostras serta nec ulla comas.
Et me destituunt Charitesque novemque sorores,
Blandus et a nostro gurgite fugit olor.


page 350, image: s184


O igitur mihi detur iter per saxa per umbras
Lotichium ad campos subsequar Elysios.

VII. DE IOAN. PHILIPPO GELCERO ET COCCIO fl. [Abbr.: flumine]

Dum properata gemit Gelcerus fata Secundi,
Tristis et in lacrimas totus abire cupit:
Coccius exclamat: lacrimas o siste fluentes,
Nam mea de lacrimis salsa fit unda tuis.

VIII.

Cum patriae decus et magni pars maxima Phoebi
Lotichius subiit gemmea tecta poli,
Illustris vatum chorus assurexit, et illi
Ilicet in prima sede locum tribuit.
Atque aliquis citharamque novam miratus et artem,
Tu mihi, tu Phoebus postmodo, dixit, eris.

IX.

Posthius haec tumulum venerans, manesque sepultos,
Flebilibus cecini carmina pauca modis.
Carmina quae cineres longum testentur amatos,
Vita meis dabitur si modo carminibus.
At tu, qui felix superum felicibus astas
Conciliis summo perfruerisque bono:
Aeternum salve semper mihi maxime vates
Salve, et perpetuum, care Secunde, vale.

Heidelbergae, mense Novembri, Anno 1560.


page 351

CAROLI HUGELII, EPIGRAMMATA.

Cum magnus haec Secundus ora linqueret
Sublatus atro funere
Flevere condolentium tristes chori,
Flexit genus mortalium.
Mortisque vim scelus vocarunt pessimum,
Quod abstulit tot gaudia.
Sed cum serena caeli tecta scanderet
Caelestium iussu patris:
Risere gratulantium dulces chori,
Risere cuncti caelites,
Mortisque vim munus vocarunt optimum,
Quod attulit tot gaudia.
Postquam Secundum maximi prolem Iovis
Severa parca sustulit.
Nec Musa quicquam profuit, nec incluto [Orig: inclyto]
Spectata virtus carmine.
Tunc lacrimis et voce lamentabili
Vatem reflagitans Nicer,
Adeste Phoebi sacra, dixit numina
Adeste, mecum luctibus
Certate: Nam vatum iubar, vatum decus,
Vatum pater nunc occidit.
Vix ortus atram vatis aspiciens necem
Caeleste lumen Cynthius,
Signum doloris turbulento ab aethere
Densas profudit lacrimas,
Quas cum soli bibit per arva Francici
Terrestre flumen Cynthius


page 352, image: s185


Agnovit, occidisse morte pallida
Lumen beatum patriae,
Et maestus [Orig: moestus] inquit: O quis aufert gloriam
Vatis mei clarissimi?
Dulces amici dum gemunt dulcissimi
Vatis gemenda funera:
Vix Rhenus amplo continet sub alveo
Guttas dolentium meras.
Vix lacrimas capit Nicer, dum nulla fit
Doloris intermissio.
Vix Cynthius fert Cynthii luctus graves,
Qui flere numquam [Orig: nunquam] desinit.
Sic morte vatis auctus est Rhenus, Nicer,
Flumenque Cynthii vagum.
Sed unda fontis destituta Pegasi
Amabili solacio [Orig: solatio] ,
Exhausta iam plus ceteris intercidit,
Et omnis aruit liquor.

R. THORII EPIGRAMMA IN LOTICHII INSIGNIA, ANULUM [Orig: ANNULUM] SCILICET ET LAUREAM.

Mystica Lotichii quae sunt haec symbola? munus
Anulus [Orig: Annulus] est fidei, laurus Apollo tuus.
Anulus [Orig: Annulus] ut teres est, et nullo fine rotundus,
Laurus ut aeterna conspicienda coma:
Sic amor et probitas animi monumenta fidelis
Integra Lotichii sic sacra scripta manent.

FINIS.


page 353

VITA PETRI LOTICHII SECUNDI, POETARUM GERMANIAE FACILE PRINCIPIS, EX LUCULENTA IOANNIS HAGII NARRATIONE BREVITER CONCINNATA.

Petrus Lotichius sedundus natus est Solitariis, oppido sito ad Drusi montem, in illustri comitatu Hanovio intra Gelhusam et territorium agri Fuldensis, anno Christi 1528 postridie Calend. Novemb. Parentes habuit haud magna sane cum re, sed antiqua virtute et fide, honestissime se alentes ex agrorum cultura, cuius quaestus laudabilis kai\ kth=ma ut quidam ex Graecis ait, dikaio/taton. Inter fratres Christianum et Georgium natu fuit maximus, quorum hic ante pubertatis annos immatura morte flosculi instar occidit, puer egregiae indolis et summae spei: ille aliquamdiu [Orig: aliquandiu] , patruo ita volente, ludum Solitariensis Monasterium gubernavit, fratri Secundo quidem impar, reliquis poetis non multum cedens tum ingenio,


page 354

tum elaborationis industria. In patria hic obiit paulo post Petri mortem, cum ante Carmina ipsius Lipsiae imprimenda curasset. Patruus horum fratrum, coenobii, cuius modo mentio facta est, antistes, Petrus Lotichius (unde, discriminandi causa, noster secundus appellatus) senex, et doctrina et canitie venerabilis, veritatisque caelestis [Orig: coelestis] propagandae studio insignis, delectatus generosa Secundi indole, ex schola Solitariensi, eum iam septimum agentem annum, ad vicinam Franckfortensem ablegavit, cuius magister tum temporis erat Iacobus Micyllus, vir Graece et Latine doctissimus. Sub hoc praeceptore in utriusque linguae cognitione profecit, praesertim cum et alius accederet studiorum quasi e)rgodiw/kths Ioannes Pedioneus Rhetus, poeta Coronatus, post Ingolstadii Poetices et Oratoriae [(transcriber); sic: Orat] professor. Huius admonitu imprimis, ut ex epistola ad Secundum scripta liquet, ad imitationem vetustatis incensus est, quam ut res ipsa docet, elegantissime expressit. Franckfurti per septennium et amplius commoratus, cum in ipso et acris animi et mentis sagacis praeclarissima signa perspicue animadverterentur, patrui cura Marburgum missus est, anno 44. ad pleniorem ingenii cultum, quod Academia illius oppidi tum, ut et hoc tempore, doctissimorum virorum in omni genere disciplinarum, copia floreret. Vixit ibi Lotichius apud


page 355

Ioannem Draconitem, Virum clarissimum, cumque alacriter in curriculo studiorum perrexisset, imprimis Oratoriam et Poeticam amplexus, de consilio patrui ad Saxonicas Academias se contulit, ad audiendum Viros doctrinae et sapientiae laude excellentes, Philippum Melanchthonem, et Ioachimum Camerarium, quorum alter decus erat Witebergensis Scholae, alter ornamentum Lipsensis. Utrique horum carus fuit Lotichius, tum propter morum suavitatem, tum propter ingenii elegantiam, et singularem priscos imitandi industriam, quae quia in paucis modo deprehenditur, idcirco vix unum atque alterum invenias, quorum carmina probentur. Witebergae socios studiorum habuit, poetas doctissimos, Sabinum et Stigelium, quos propemodum nominasse tantum satis est: illius, teste Ioachimo Camerario, et facilem, et prudentem, et politam Musam Italia quoque admirata est: huius poemata, ut idem Camerarius ait, sollertia [Orig: solertia] admirabili et incredibili industria et arte, exercitatione, usu summo perfecta absolutaque. Secutum paulo post bellum Saxonicum, et Musae, ut fieri solet, Marte adventante dissipatae. Melanchthoni Magdeburgum profecto comitem se adiunxerat Lotichius: ibi cum omnia armis perstreperent, iuvenili ferocia exsultans; militiae nomen


page 356, image: s187

dedit, cuius laboribus perfunctus Erfordiam concessit. Inde ad Philippum reversus, optimarum artium Magister factus est, et paulo post a patruo abbate revocatus, diligentissimeque commendatus nobilissimo et amplissimo viro, Danieli Stibaro, Equiti Franco, et Canonico Wurceburgensi primario, qui Lotichium propinquorum suorum praeceptorem esse voluit, cumque iisdem in Galliam abire. Subsistere primum Lutetiae Parisiorum, ex qua urbe aliquando exspatiatus Rothomagum, cum suis praesens periculum adiit, altius in Oceanum provectus, et vi tempestatis, etiam invitis nautis, ad litus [Orig: littus] reiectus. Lutetia relicta montem Pessulanum petiit, ubi parum abfuit, quin in manus Inquisitorum ipse et discipuli inciderent, propter esum carnium certis diebus a Romana Ecclesia vetitum. Sed maius fuit illud discrimen, in quod Narbone adducti fuere, hac occasione: Cum monte Pessulano Narbonem proficiscerentur, obviam illi in itinere factus est homo quidam ignotus, ater, procerus, ipso aspectu horridus. Hic conspicatus adulescentes illos in scrutandis herbis esse occupatos, post salutationem humanissime suam operam illis obtulit, et officiosum servitium in palliis et aliis oneribus portandis, baiulus valens et obustus. Recruduerat tum bellum inter Carolum


page 357

et Gallum: Idcirco factum, ut aegre in urbem admitterentur: ingressi accurate examinantur: responderunt ferme omnes, se Saxones esse, neque enim se Francos dicere audebant, quod Marchio Albertus Franconiae dux Metim in Caesaris obsidentis castris contra Gallos militaret. Post haec mandatu praefecti, adiuncto satellite, in cauponam abducuntur, in qua iussi continere se, neque pedem efferre sine venia et consensu eiusdem praefecti. Germani libentes parere, et sese post labores itineris recreare et exhilarare cibo potuque, et colloquiis laetioribus. Interim baiulus ille, de quo dictum, in culina observari, et cum caupone rixari, ac imperiose nescio quid flagitare. Ad focum vero sedenti, e sinu illi litterae in terram excidere, maiori sigillo regio obsignatae. Has confestim sublatas, cauponi inspecturo ilico e manibus baiulus eripit, et in ignem conicit, celeriterque se subducit, et nocte eadem extra urbis moenia notis sibi cuniculis elapsus effugit: neque enim paulo post celerrimis equis per omnes vias inquisitus usquam gentium comparuit. Postridie prima luce, Germani eorum quae nostu acciderant ignari, ad praefectum revocantur, et denuo examinantur, imprimis de Comite itineris, ubi et unde illum nacti essent. Re omni liquido exposita, etiam iureiurando (sic enim mandabatur)


page 358, image: s188

confirmata, praefectus commotione [(reading uncertain: ?)] urbe Germanos excedere iubet, et Montem Pessulanum ad studia redire, additis his minis, futurum, ut si Tolosam versus perrexerint, comprehensi omnes suspendantur. Ad baiulum illum quod attinet, suspicio fuit, proditorem eum fuisse Genuensem, ab Andrea Doria in Hispanias ablegatum. Porro perlustratis celebrioribus Galliae urbibus, Lotichius cum suis in Germaniam rediit, quinto anno postquam in Gallias venerat. Factum hoc anno 1554. Reversi offendunt res in Franconia turbatas a Marchione Alberto. Stibarus cum propinquos suos etaim in Italiam cum Lotichio mittere cogitaret, non ante eos iter ingredi voluit, quam praeceptores communes Melanchthonem et Camerarium salutasset; quo tempore credo Lotichius Misenam excurrit, comite Ioanne Hagio, quos inspecturos metalla animi causa Georgius Fabricius secutus est Fribergam: quo in oppido Lotichius in puteos ipse descendit, et cuniculos perreptavit, machinasque sub terris admiratus est, dixitque se navigasse in mari Ligustico, et nunc inspexisse metalla Misnensia, quas res habiturus esset tota vita quibus se iactare vellet. Ceterum [Orig: Caeterum] reversus ad Stibarum Lotichius statim Italiam adiit. Patavio expulsus pestilentiae metu, Bononiam concessit: qua urbe imprimis


page 359

delectatum fuisse Poetam nostrum, argumento Versus elegantissimi, quibus Bononiam exornavit, ubi (non Patavii, ut nonnulli scripsere) toxicum vel philtron potius, alii appositum, cum gustasset, vimque veneni percepisset, confestim large hausto oleo per vomitum, toxici partem reiecit. Sed reliquiae huius et ingenii et corporis vires ita debilitavere, ut amici et familiares facile deprehenderent, Lotichium non eundem esse qui ante fuerat. Quod malum paulo post excepit aliud, Lotichio acerbissimum, Danielis Stibari mors, cuius luctus ut augeretur, duobus annis duo fratris Stibari filii iuvenili aetate, ex hac vita excesserunt. Interim tamen Lotichius Medicinae studium continuare, et amicis instantibus Doctoris titulum petere, eodemque ornatus in Germaniam redire. Wurceburgum venit paulo post indignissimam caedem Melchioris Zobelli episcopi et Francorum ducis, quem scelerata aggressione nefarii latrocinii factio nescio quae crudeliter interemerat. Etsi autem a Friderico praesule, Zobelli successore, et a nobilissimo Sturmero hoc unice agebatur, ut Lotichius Wurceburgi retineretur, intervenit tamen perquam honorifica vocatio Academiae Heidelbergensis auspiciis Ottonis Henrici Comitis Palatini et Electoris, anno 1557. Heidelbergae vix triennio maxima cum omnium laude exacto, anno 1560. Cal. Novem. in febriculam acutam et malignam incidit, cum aliquo mentis


page 360, image: s189

delirio coniunctam, ut ex malo illo Bononiensi quotannis recurrente fieri consueverat. Morbo autem ingravescente, septimo die post, huius lucis usuram amisit Poeta, Medicus, Philosophus praestans: in quo, ut Camerarius ait, non modo iste quasi nitor pulcherrimae facultatis et eximiae eruditionis effulsit, sed multo illustrior fuit cum integritas tum suavitas morum, et gravitati coniuncta comitas, et constantia atque virtus humanitate et lepore condita, et certa omnibus in rebus fides, et studium amorque veritatis. Quae tantae laudes et fulciebantur et cumulabantur maxima ac sollicita [Orig: solicita] pietatis cura, quam Graeci tum krhsi=da tum kefa/laion a)reth=s a(pashs perhibere solent. Quod ad corporis habitum attinet, statura fuit honesta, virili, in mediocritate consistente. Membrorum compositio decura, capillus subniger et aliquantulum crispus, frons explicata, oculi pulchri, pectus satis amplum, color faciei venuste fuscus, barba mediocriter densa, nigricans, manus validae, brachia lacertosa. A Coniugio alieniorem reddidit non Natura, sed casus ille tristis de quo diximus. Quia enim sentiebat ex virium imbecilitate sibi brevi moriendum, maluit caelebs [Orig: coelebs] e vita migrare, quam iuvenculam viduam relinquere. Exstinctus [Orig: Extinctus] autem est eodem anno, quo summus vir Philippus Melanchthon,


page 361

cui etiam eruditissima et maestissima [Orig: moestissima] elegia parentavit: quod officium nos ipsi Lotichio et Melisso nuper adeo mortuo praestabimus rudi hoc epigrammate.

Lotichius princeps Elegorum Teutonas inter
Inter uti priscos Albius Aeneadas:
Martia quodque fuit Flaccus tibi Roma, Melissus
Hoc melico nobis carmine nuper erat.
Felicem geminis te, Francica terra, poetis,
Teque simul, Panoris culta, quis esse neget?
Altera utrique dedit gratae primordia lucis,
Altera defunctos contumulavit humo.
Dilectae Musis animae salvete Deoque
O dyas Angelicis annumerata choris.
Donec erunt elegi, donec lyra casta, manebit
Vester honos: Vatum stat sine morte decus.S. S. L. [Abbr.: ?]


page 362, image: s190

Cic. [Abbr.: Cicero] in Orat. [Abbr.: Oratione] pro Archia.

Atqui sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum [Orig: caeterarum] rerum studia et doctrina et praeceptis et arte constare: poetam natura ipsa valere, et mentis viribus excitari, et quasi divino quodam spiritu afflari. Quare suo iure noster ille Ennius sanctos appellat poetas, quos quasi Deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur.
Idem paulo post.
Sanctum poetae nomen nulla umquam barbaria violavit. Saxa et solitudines voci respondent: bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt: nos instituti rebus optimis, non poetarum voce moveamur.

IOACHIMUS CAMERARIUS PROGYMNAS. DE CARMINIBUS COMPONENDIS.

De exercitio carminum sic existimandum, neminam posse ullam eruditionis laudem attingere, neque in studiis humanitatis locum tueri illum, qui non hoc in genere diligenter et ipse versatus fuerit. Haec illa est Musica, cuius harmonia artium et doctrinae litterarum pulcherrimam [Orig: pulcerrimam] consensionem et suavissimum concentum perficit. Atque tum divinitas animorum


page 363

se demum ostendit, cum hac vi suscitata et his veluti machinis erecta fuerit. Neque ego nunc hoc dico, eximios poetas multos fieri posse, neque in eo nitendum praecipio, nam non humani ista res neque propositi neque studii est. Hoc dico nostra diligentia efficiendum, ut divina illa sapientiae et pulchritudinis [Orig: pulcritudinis] opera poetarum, non ut asinus lyram solet, ita nos audiamus, sed aliqua saltem ex parte intelligamus: utque rationem quandam illorum cognoscere et proprietatem atque naturam animadvertere possimus.


page 364, image: s191

[Illustration:

CUM PRIVILEGIO CAESAREO.

\imago ]

Typis Voegelinianis. 1603