Petro Lotichio Secundo, Artium et Medicinae Doctori, Poetae clarissimo, celeberrimae Heidelbergensis Academiae Professori, Viro eruditione, integritate, constantia, prudentia ac omni virtutum genere primo praestantissimoque. Qui annum XXXII. vix attigerat, id tamen ingenii bonitate adeptus erat, ut in utroque scribendi genere nemini hoc saeculo [Orig: seculo] facile cederet, et quod laudandum maxime, in re litteraria [Orig: literaria] prodesse, et vellet et posset, in rebus omnibus candidus. Is quoque multis animi praeclaris dotibus multarum linguarum cognitionem addiderat, nec non aliarum rerum difficilium, variarumque usum cum singulari quadam in negotiis [Orig: negociis] omnibus gerendis industria coniunctum: atque virtute duce ita in lucem emersat, seque ipsum inter summos viros collocarat, ut patriae ac sibi magno iam ornamento existeret. Sed plerumque [Orig: plerunque] naturae excellentiae
fato a perfectione prohibentur: Sic ille ardentissima paucorum dierum febri afflictus, cum maximo omnium litterarum [Orig: literarum] dolore VII. Id. Novemb. interiit, summum fui desiderium amicis post se relinquens, Ex quibus E. N. D. S. [Abbr.: ?] amicitiae ac memoriae ergo H. M. F. [Abbr.: ?] et P. C. [Abbr.: ?] Anno M. D. LX.
Hoc situs est tumulo Lotichius ille Secundus,
Carmine qui primus, primus et eloquio.
Virtus, ingenium, multa experientia, si quid
Carmina docta valent, vivere dignus erat.
Sed quia cuncta rapit fatum, pia membra quiescant
Molliter, ipse animus astra petita tenet.
Hagi Secundi prime sodalium:
An Fama pennae verbere Noricos
Petivit agros, lugubremque
Maesta [Orig: Moesta] obitum tibi nuntiavit
Clari Poetae, plus oculis tuis
Subinde amati? Me prope nuntius
Funebris a Nicro huc profectus
Terrifico exanimavit ictu.
Moenus stupescens attonito parem,
Nymphaeque tristes me, velut antea
Vix nosse prae squalore dicunt:
Usque adeo mihi luctuosus
Est pectus angor. Sturmerias genas
Coram videres, oraque Rugeri,
Qui cum hospitatus sum, recenti
Utraque pallidiora cera.
Iurare posses: Occidit, occidit
Haud parva nostrae gloria Franciae.
Flos ille vatum cultiorum
Lotichius, Charitum voluptas,
Leposque Musarum, et nova Apollinis
Imago, nostris vix modicos dies
Ostensa terris, sic ne linquis
Triste solum et petis astra? sic ne
Secunde amicos deseris et secas
Spem curtam amicorum? heu breve et irritum
Stamen vacillantum Dearum!
Heu subito cita fata casu!
Venisse me messem ante modo unicam
Ad Myrtileti moenia, nec tuos
Vidisse vultus, o Secunde:
Nec sociam tetigisse dextram?
Habere nullam abs te Schedium notam,
Nullum et characterem ingenuae manus?
Ecquis Poetarum recentum
Nunc Elegos canet, Eclogasve
Aeque elegantes? quis pedis impares
Modos Phalaeci? Cui dabitur bono
Aequare dignam posse versu
Phyllida, Callirrhoenque pulchram [Orig: pulcram] ,
Longoque amatam tempore Claudiam?
Ut hoc praeoptet quis, tamen anxium
Frustra laborem sumet, Hagi,
Sidera ni faveant aventi
Movere plectrum, quin sciet hoc idem,
Si quis benignum fors (sed enim boni
Nascuntur, haud fiunt Poetae)
Possideat genium Secundi.
Wirceburgi.
Huc huc sororum Pegasidum decus,
Huc Phoebe vatum praeses et arbiter,
Meumque magnum eheu sub imis
Pectoribus resera dolorem.
Tu quaeso plectrum flebilibus modis
Deprome, carmen dic mihi lugubre,
Et cuncta lacrimationum
Nunc reserare memento claustra.
Dic tale carmen, quale per herbidi
Litus [Orig: Littus] Caystri cygnus, harundine [Orig: arundine]
Pecussus arata, sonoras
Gutture iam moriente cantat.
Vel quale rapta coniuge concinit
Orpheus, magister Threiciae lyrae,
Ditem tremendum quo movere
Et Stygias potuit sorores.
Ah unde questus incipiam meos?
Aut prima quae vox pectore se efferat,
Laxare quae possit meatus
Fletibus atque meis querelis?
Vix iam Mycilli fata miser mei
Parentis udis finieram genis
Deflere, Musarumque cladem
Perniciemque nimis dolendam:
En rursus eheu luctus adest novus:
Lotichium mors atra vocat meum.
Heu mortis exoranda nulli
Asperitas, avidique Fati!
Illum medendi munere nobilem
Illum canendi munere nobilem
[Gap: missing text]
Teutonicae Latiaeque lumen.
Huic iam rapaces numinibus Deae
Iunctis severas iniciunt manus,
Et flexuoso brachio illi
Stamina rumpere texta temptant,
Ah, ah, feroces, quid facitis Deae?
Huic quaeso Parcae parcite, parcite,
Ah cur virum laetae iuventae
Tollere pergitis ante tempus?
Quem nuper ipsae per iuga Pessuli
Duxere Musae, summaque tempora
Cinxere lauro tam nitenti,
Floribus innocuaeque murti [Orig: myrthi] .
Hunc tam virentem flosculum Apollinis
Quem tot dierum vix spatium tulit,
Nunc una, cunctis tam sinistris
Sideribus, mala perdat hora?
Hunc et vocantem numen Apollinis,
Apollo temnis? quis tuus amplius,
O saeve, quis sectator ultra
Nunc cupiat tuus esse Phoebe?
An hoc quis umquam [Orig: unquam] te coluit magis,
Aut pluribus te laudibus obruit?
Seu pelleret morbos sagaci
Sedulitate periculosos.
Is seu tenella blandus amoribus
Cantaret aptos voce Elegos, levi
Seu Daphnidis mortem cicuta
In liquidas resonaret auras.
Nos huius ah quae non facimus tamen
Causa [Orig: Caussa] ? sacras num cingere parcimus
Aras honore turis [Orig: thuris] ? an non
Quod satis est, precibus litamus?
Tam mane Musas non repeto meas,
Nec lectulum tam vespere visito,
Ad te prius quin lacrimarum
Flumina magna precumque fundam.
Quid? si feris Parcis placitum foret
Cuiusque vitae quae resecant colum,
Huius quam ego mortem libenter
Morte mea cuperem pacisci?
Sed scis, quod ipsis longe aliter Deis
Visum est. Sui stat cuique dies rogi,
Triumque Ius saevum sororum
Nemo valet variare quisquam.
Quid? morte clarus Pirithous sua
Num Theseum carum, aut Pylades suum
Audax Oresten liberare
Evaluit violento ab Orco?
Haud credo sane. Non potuit, neque
Potest id ullus. Fata recludere
Unius est tantum Dei, qui
Distribuit sua cuique fata.
Ergo dolentes iam satis ac super
Sat copioso maesta rigavimus
Fletu ora, sat iam lacrimando
Lumina commaduere nostra.
Quod restat, omne id caelitibus [Orig: coelitibus] placet
Mandare, nutu hi provideant suo,
Cunctis quod vergat olim atque
Corporis atque animae in salutem.
Maesta [Orig: Moesta] quod a Nicro passis Elegia capillis
Venit in aspectum, fortis Erasme, tuum.
Nec gerit insignem lauri de fronte coronam,
Nec movet auratae fila sonora lyrae:
Sed nigra tempus redimita utrumque [Orig: utrunque] cupresso
Ingeminat tristes corde dolente sonos:
Nil mirum, quia tacta gravi modo fulminis ictu
Languet, et ah miseros vix trahit aegra pedes.
Causa [Orig: Caussa] mali, vatem illa suum, famamque perennem
Tristis in ardentes vidit abire rogos.
Quippe Camenarum [Orig: Camoenarum] decus et nova gloria Phoebi
Lotichius summum clausit in orbe diem
Acta pruinosi fuerat lux prima Novembris,
Furvaque nocturnum Luna terebat iter:
Cum tacitam sensit labi per viscera pestem,
Aegraque non solito membra dolore premi.
Nec mora, dira lues omnes augescit in horas,
Ulla nec ardentem diluit unda sitim.
Artifices adsunt vitae, sucosque [Orig: succosque] salubres,
Et quaecumque [Orig: quaecunque] solet herba iuvare, ferunt.
Nec minus interea pectus quatit aspera tussis,
Torret et accensum febris anhela iecur.
Hic fuit heu nulla morbus sanabilis arte,
Nil lacrimae, sanctae nil valuere preces.
Hei mihi, quam fragile est, quam fallax, quam breve nostra
Vita bonum, misera est si modo vita bonum.
Quam cito bulla perit pluvias sublata per undas,
Tam cito vitalis deserit ossa vigor.
At mortale genus sibi spe blanditur inani,
Illecebrisque malis, divitiisque inhians:
Sic, tamquam Parcae manibus post terga revinctis,
Lanificae nequeant rumpere pensa coli.
Sic, tamquam liceat stabiles hic ponere sedes,
In quibus aeternum fata manere sinant.
Haec stultas hominum quia ducit opinio mentes,
Immemores propriae conditionis agunt.
Ille leves fastu tumidus sectatur honores,
Vanus in his summum constituitque bonum.
Illum castra iuvant, saevique licentiae ferri,
Partaque sanguinea praeda opulenta manu.
Agros ille colit, cultique novalia campi
Plurima cum teneat, plura tenere cupit.
Lucri alius studio sitientes currit ad Indos,
Mille ferens pelagi taedia, mille viae.
Exstruit [Orig: Extruit] insanis altas hic sumptibus [Orig: sumtibus] arces,
Ad dominos credas scandere velle Deos.
Interea indignans vastum Libitina per orbem
Invehitur tenebris dirum adoperta caput.
Et male securas inopino funere gentes
Sternit, et infernos cogit adire lacus.
Florida non aetas, robur non pectoris illam
Nobile, non animi dona beata movent.
Hectora sed Paridi, Bavium sed iungit Homero,
Et natos maesto [Orig: moesto] patre vidente rapit.
Hic, modo qui cecidit, quot erat virtutibus auctus?
Quam fuit ingenio, quam fuit arte potens?
Vix alius miseris poterat felicius aegris
Arte salutifera triste levare malum.
Hinc quoties mediam sese tulit ille per urbem,
Omnibus augusti nominis instar erat.
Adde, quod et citharam dederant, artemque canendi
Thesbiadum rector, Thesbiadumque chorus.
Sive modis etenim gravioribus iret in altum,
Aemulus Andini carmine vatis erat.
Seu levibus castos Elegis cantaret amores,
Certabat numeris, culte Tibulle, tuis.
Sive lyrae digitis resonantia fila moveret,
Ornabat faciles gratia blanda modos,
Quid referam eloquii vires, et fertile pectus,
Quid tincta Hyblaeis [(transcriber); sic: hyblaeis] verba diserta favis?
Sic igitur nobis, sic o divine Poeta,
Ante suum rapuit te fera Parca diem?
Nec chorus Aonidum, nec carminis auctor [Orig: autor] Apollo,
Nec tibi Paeoniae [Orig: Poeoniae] profuit artis honos?
Quin procul a patria Nicri spumantis ad undas
Obrueret sanctum vilis arena caput?
Vixisses saltem donec suprema fuisset
Per te ipsum scriptis addita lima tuis.
Ut quae nunc variis sunt edita carmina libris,
Illa simul possent continuata legi.
Praeferrent nullum tibi saecula nostra Poetam
Pace loquor Bembi, pace, Sabine, tua.
Multa etiam passim heu perituris illita chartis
Nullius ingenio perficienda iacent.
Effigies Veneris sic imperfecta remansit,
Quam mira Cous pinxerat arte senex.
Proh superi, tenebris tot carmina lecta prementur,
Nec poterunt vatem nobilitare suum?
Sic heu, sic teneri velluntur ab arbore fetus,
Sic modo nata cadit falce resecta Ceres.
At vos, quando iubent ita fata, Deusque, Camenae [Orig: Camoenae] ,
Nec licet in superas bella movere domos:
Mittite, qui superant, ad saecula [Orig: secula] cana libellos,
Nec sinite his longam posse nocere diem.
Tu neque, Musarum columen, patieris Erasme,
Ut pereant vatis carmina docta tui.
Scilicet hac animum spe solabatur et ipse
In tepido versus languida membra toro:
Saeva licet duram properent mihi fata quietem,
Et florens campos mittar ad Elysios:
Tu tamen, o vatum decus et spes dulcis, Erasme,
Plurima quo vivus munera dante tuli,
Tu facies, ut quae laudes tibi grata rependit
Musa, volet late docta per ora virum.
Musa quidem levis est mea, sed tua gloria magna
Cum Musa vivet tempus in omne mea.
Talibus ille modis aeger tunc ora resolvit,
Ora propinquanti pallida facta nece.
Quae tamen ira Deum, quae te mala fata tulerunt?
Quid te, dulce caput, commeruisse putem?
Scilicet indomitus, spreta pietate poloque,
Iecisti in magnos verba superba Deos.
Aut tibi nulla fuit sanctorum cura parentum:
Aut tibi labe fuit commaculata manus:
Aut placidae miles turbasti commoda pacis,
In natale ferens arma inimica solum.
At tibi non aliquis vel dicto laesus amaro est,
De factisque fuit nulla querela tuis.
Quin potius mitis coluisti, fraude remota,
Et studiis homines, et pietate Deum.
Tu vero o nimium, nimiumque infeste November,
Cur Phoebo et Musiis impia bella moves?
Ille tuis cecidit telis, tu funeris auctor [Orig: autor] ,
Ah pudeat tanti criminis [(transcriber); sic: crimnis] esse reum.
Audierit quicumque [Orig: quicunque] , tibi convicia dicet,
Detestans mensem terque, quaterque tuum.
Phoebeae nobis tu tempus amabile lucis
Furaris, longas substituens tenebras.
Tu pluvias tristes, tu frigora saeva reducis,
Tu spolias maestum [Orig: moestum] frondis honore nemus.
Tu quoque deformas nudatos gramine campos,
Dum madido gelidas spargis ab axe nives.
Mense tuo nec laeta greges per pascua ludunt,
Nec resonat volucrum picta per arva chorus.
Credibile est igitur genitum te nocte profunda,
Cum veniens orbi nil nisi triste feras.
Sed quid ego vanus queror? aut quid inania fingo
Somnia [(transcriber); sic: Sominia] ? parce pater, non ea culpa tua est.
Tempora nil peccant, rapidum quae versus in orbem
Metitur, Phoebo sic moderante, polus.
Caelum crimen habet nostri causamque [Orig: caussamque] doloris,
Vosque per aetheream sidera fixa domum.
Vos duras fato leges praescribere certum est,
Vos penes est vitae, vos necis arbitrium.
Mirabar, citius solito quid subdola Cypris
Cum Sole occiduas ingrederetur aquas.
Scilicet heu nocuo se armavit uteruqe veneno,
Cor ubi letiferum [Orig: lethiferum] Scorpius acer habet.
Quadrataque ferox acie, facibusque cruentis
Impetiit Lunae Mars trepidantis equos.
Nec minus ense truci, clavaque timendus Orion
Instabant capiti Cynthia maesta [Orig: moesta] tuo.
Inde mali fluxit morbi letalis [Orig: lethalis] origo,
Vincere quem medicae non potuere manus.
O superi, quid signa iuvat radiantia caelo
Fixisse, igniferos quid variasse globos?
Sponte sua morbi veniunt, saevique dolores,
Sponte sua e misero corpore vita fugit.
Lumina si caeli terris nocitura fuerunt,
Una novi facies debuit esse poli.
Sed neque credibile est, pietas neque credere suadet,
Sideribus solis omnia nata regi.
Astra vices peragunt iussas: Deus astra gubernat,
Hunc vitae penes est et necis arbitrium,
Cum libet, ipse pios mediis e fluctibus aevi
Eripit, et regno dat meliore frui.
Nulla ubi praecipiti volvuntur saecula [Orig: secula] cursu,
Nec rapit occiduum nox tenebrosa diem.
Nullum ubi morborum genus est, ubi nulla fatigat
Cura animos, sancti nil ubi triste timent.
Sed pax alma tenet regnum, dulcisque voluptas,
Laetitia et dempto [Orig: demto] fine perennis adest.
Huic comes it facilis ridenti Gratia vultu,
Exhilaratque homines, exhilaratque Deos.
Quique ligat dulci felicia pectora nodo,
Perpetuum immenso flumine abundat Amor.
Et liquido resonant cantu Iovis aurea templae,
Angelicique movent tinnula plectra chori.
Hos inter cithara praestans et voce Secundus
Concinit aeterno carmina laeta Deo.
Ille canit, cantus iterant et verba frequentes
Caelicolae, vatem suspiciuntque novum.
Suspicit ipse parens vatum laudatque Micyllus,
Discipulo gaudes, magne Philippe, tuo.
Ille velut sanctos coluit vos usque parentes,
Et tumulis solvit debita iusta piis.
Nec tantum sparsit violisque rosisque sepulcra,
Et tristes sedit flebilis ante rogos,
Vestra sed et doctis celebravit busta libellis,
Quos poterunt nulli post abolere dies.
Salve magne Dei vates, decus addite caelo,
Salve, et perpetuum care Secunde vale.
Me sine dulce tibi sedes habitare beatas,
Sed manet heu nobis te sine dulce nihil.
Tecum deliciae perierunt, omnia tecum
Gaudia iam tenebris nostra sepulta iacent.
Laeta tuis olim studiis modo Gallia luget,
Tergit et umentes [Orig: humentes] Ausonis ora genas:
Et magno ante alios tua mors inopina dolori est
Sturmero, ante alios qui tibi carus erat.
Eloquioque potens et carminis arte Sabinus
Ad Viadri maestas [Orig: moestas] te gemit amnis aquas.
Stigelius numerans exacti temporis annos
Conqueritur vitae de brevitate tuae.
Et Latio et Graio tua funera pectine deflet
Cracovius Phoebi gloria, iuris honos.
Blandaque cui facili decurrunt carmina vena
Loscherus lacrimis irrigat ossa piis.
Et carum veluti fratrem te luget ademptum [Orig: ademtum]
Cisnerus patriae lumen honorque suae.
Quid loquar, ut noctes gemitu, lucesque fatiget
Cultor amicitiae Gelphius ille tuae.
Gelphius ille, tibi niveo candore probatus,
Cui dedit ipsa suam Calliopea lyram.
Qua nunc tale tibi meditatur condere carmen,
Quale canit tristi tempore mortis olor.
Dii facerent, possem simili, cultissime vates,
Ipse quoque ornarem funus honore tuum.
Sed mihi cum iuveni desint in carmina vires,
Manibus et nequeam scribere digna tuis:
Haec precor ah saltem mea sit tibi grata voluntas,
Sic tua suspensus contegat ossa lapis.
Et lapidem iuxta laurus pulcherrima [Orig: pulcerrima] surgat,
Quae sit honoratis semper odora comis.
Qua residens dulces iteret philomela querelas,
Semper et hanc circum plurima cantet avis.
Ut tua praeteriens olim monumenta viator
Sentiat Aonias hic habitare Deas.
Atque locum venerans cineri nova serta ministret,
Hisque legat brevibus carmina caesa notis:
Lotichio eximio medico, eximioque Poetae
Exstincto Charites hanc posuere domum.
Quamque vides laurum tumulo super impendentem
Transtulit Aonidum huc ex Helicone pater.
Cetera Sturmerus dedit ornamenta: Camenae [Orig: Camoenae]
Vatis custodes ad pia busta sedent.
Heidelbergae, An. [Abbr.: Anno] Domini 1560.
Suppressurus eram carmen iuvenile, quod olim
Effudi in maesto [Orig: moesto] funere Lotichii.
Hoc tu care vetas Hagi, vetat umbra Poetae,
Nec pia Sturmeri cura favorque sinunt.
Cedo igitur, vobis quia sic placet, ut mea quamvis
Sit rudis, in lucem Musa novam redeat.
Ne videar nostro plus consuluisse pudori,
Quam laudi ac famae, culte Secunde, tuae.
Wirtzeburgi, Anno Domini 1584.
Bis decies magnum Sol circumvolvitur annum:
Adde annos gyro de breviore duos:
Cum sacer ille Heliconiadum Phoebique sacerdos
Prima suae gentis gloria Lotichius,
Parcarum imperio hoc, nisi me sententia fallit,
Ad plures ipso iussus abire die est.
Et cessatis adhuc segnes in vota Poetae,
Tam sanctam vobis rite piare animam?
Tuque adeo ante alios, Posthi cultissime, cuius
Sunt maesta [Orig: moesta] illius lumina clausa manu.
Ultro cui citharam illa suam, docilesque cicutas
Tradidit, Aonio non renuente Deo:
Et dixit moriens: tu nunc haec alter habebis
Posthi, macte meis invidiose bonis:
Dicensque in te sic sese insinuavit, ab illo
Lotichii ut solo coeperis ore loqui:
Annua nonne refers soliti libamina honoris,
Testatus memorem votibus esse fidem?
Si bene te novi, iam dudum totus in uno hoc,
Manibus et vino, et lacte operatus ades.
Nec pietas tua te tam festa luce profanis,
Sat scio, permittit deditum in officiis.
Iungam igitur lacrimas, solitum testamen amoris:
Et de non longis segmina curta comis.
Ac tibi pro me etiam meminente, Secunde, querela
Nunc maestus [Orig: moestus] faciam, nunc faciam lacrimis.
Istis, ante diem propero quod funere rapto
Mellea vox medio sic stetit icta sono:
Ad vada cygnei ut, fati secura, Caystri,
Cum cadit, inque ipso funere cantat avis.
Illa, quod misero optatos mihi cernere vultus
Tam cari haud saltem nominis ante fuit,
Quam res humanas linquens cervicibus iret
Auctum Atlantaeis assoliti axis onus.
Nequicquam lacrimis: quis cui sapit, abnuat hoc, cor?
Nequicquam querulis, culte Secunde, sonis.
Sentio: nam neque te producere longius aevum
Tum sunt passa nigrae iura severa Deae:
Nec nunc te saltem tantillo saeva reverti,
Quod volo tum videam, tempore fata sinunt.
Ergo igitur quod post ista ut non improbus optem,
Hoc precor, hoc votis opto, Secunde, meis:
Nostris te talem dare uti dignere libellis:
Posthiadae nostri quales in ore sonas.
Iuratusque tibi hoc promitto, Secunde, vicissim,
Fas erit aetheria dum mihi luce frui:
Quo tibi denato, felicibus insito et olim
Ordinibus magni ianua aperta poli est.
Semper honoratum mediis licet exuli in Indis
Hunc fore, sit dicti testis Apollo, diem.
Wirceburgi, Anno Domini 1580.
Huc ades, intentant vati mala sidera mortem,
Huc ades o medicae Phoebe repertor opis,
Si potis es lenire malum, vel si quibus umquam [Orig: unquam]
Causa [Orig: Caussa] sub extrema morte salutis eras.
Nunc propera, nunc adfer opem, te nulla pigebit
Cura, nec optatas applicuisse manus,
Per decus immortale, tuae per candida frontis
Lumina, quae mundus vix capit, adfer opem.
Profuerit sacros vati coluisse recessus,
Corporaque e mediis eripuisse rogis.
Sancte veni, solitam reditum nec differ in horam,
Currus in occiduas vix tuus ivit aquas.
Flecte viam, tecumque feras, quicumque liquores
Possunt fatales vi prohibere minas,
Pelle graves morbos, et quicquid triste timemus,
Iactent aerii per freta summa Noti.
Eia age Phoebe redi, iam corpore deficit aeger,
Iam vires abeunt, Eia age Phoebe redi.
Sed moritur, iam vita fugit, tu qui regis astra,
Qui pia caelesti [Orig: coelesti] lumine corda rigas,
Discedenti animae tibi quae constanter adhaesit,
Pande serenati tecta beata poli.
Respice grassanti quae mens exhausta dolore
Edidit in maesto [Orig: moesto] verba suprema toro.
Fata vocant, lux alma vale, mihi meta dolorum
Ultima, quod toto pectore laetor, adest.
Regia siderei me me vocat aurea caeli:
Dulcis amicorum iam mihi turba vale.
Et si gratus eram, meritis hoc addite vestris,
Gaudeat ut digno funus honore meum.
At tu summe parens, qui mortis iura gubernas,
Unica qui vitae lux et origo meae es:
Da precor, ut liceat quae per superum aethera fulget,
Tecum perpetuo tempore luce frui.
Efficiar caeli novus incola, si mea caelum
Respexit pietas, si tua iussa fides.
Sic intenta Deo mens iam moritura vocabat
Voce redemptorem [Orig: redemtorem] deficiente suum.
Donec mors animam placide subduxit, et artus
Irruit extremo plena sopore quies.
Ergo velut culto flos intemeratus in horto,
Deficiunt aevi fila Secunde tui.
Ter decies sacras et bis prostratus ad aras
Solvisti genio debita sacra tuo:
Urere cum gravibus coepit tua viscera flammis
Ipso natali febris anhela die.
Febris quae misero spatium [Orig: spacium] tibi finiit aevi,
Nox ubi ab Hesperiis septima venit aquis.
Iamque iaces, tecumque iacet laudabile quicquid
Incluta [Orig: Inclita] Pagasei numina fontis habent.
Nec tibi cura gravis potuit, neque magnus Apollo
Irrita venturae reddere tela necis.
Axe sub Arctoo dum te fera bella morantur,
Saucius adverso factus ab hoste, redis.
Cum Rhodani [Orig: Rodani] trepidam submerserat unda carinam,
Nil nocuit saevi fluminis unda tibi.
Triste etiam dubio sumpsisti errore venenum,
Sed medica Phoebus te revocavit ope.
Saepe minabantur tristem tibi fata ruinam,
Saepe sed adverso turbine liber eras.
Nec iam prima novi potuerunt semina morbi
Paeonia [Orig: Poeonia] tolli, sicut et ante, manu.
Nec te servavit iustae sapientia mentis,
Clara nec ingenii tot monumenta tui:
Quae superant, quicquid gelidam vel ad usque Pyrenen
Aoniae culti protulit aula scholae.
Eridanum testor, qui laetus in aere crescens
Florida per Veneti labitur arva soli.
Quique tot insignes populos, tot clara virorum
Oppida caeruleis [Orig: coeruleis] flexibus ambit Arar.
Quo decor? heu quo rarus honos? quo tanta venustas?
Quo nitor ille abiit, culte Poeta, tuus?
Tecum deliciae, tecum Charitesque, Venusque,
Et iocus et cultus, munditiesque [Orig: mundiciesque] iacent.
Omnia quae studium tibi, quae natura, Deusque
Contulit, e medio tam brevis hora tulit.
O vos Pierides, tanto quae carmina vati
Dictastis dulci dulcia melle magis:
Mecum dum propria tellus absconditur umbra
Dicite lugubri carmina maesta [Orig: moesta] sono.
Flete piae, mites certatim flete puellae,
Et socium luctus me quoque habete pii.
Si lacrimae desint, vobis si densus et imber,
Ipse quidem lacrimae, densus et imber ero.
Me lugente Nicer crescet spumantibus undis,
Dum mihi materiem suggeret ipse dolor.
Vestra sed et miseris iam fletibus ora redundant,
Et merito, Clariae nam iacet artis honor.
Saepe per oppositos hic cauta mente labores,
Ad sacra Parnassi culmina fecit iter.
Saepe Medusaeo dulces ex fonte liquores,
Fluminis et doctas hausit avarus opes:
Illi ubi victurum donastis carmen et omnes
Delicias sanctae contribuistis aquae:
Ut variis superum Germania dotibus aucta
Tollat honorando vate superba caput.
Vate, coronifera cui cinxit tempora fronde
Nobilis intonso laurus amata Deo.
Quaeque triumphales ornabat regia currus
Purpura, magnificas auxit honoris opes,
Hospitium doctis ubi praebet dulce Camenis [Orig: Camoenis]
Felsina, Thespiadum semper amica patri.
Et tam dulce decus, quod certe funeris expers
Tutius a tantis debuit esse malis,
In medio cursu nigri Iovis invida coniunx
Obruit et rapidos inicit atra manus.
Hei mihi quid teneris vitem crescentibus uvis,
Quid vix nata manu carpere poma iuvat?
An quia pallentes detrudis cuncta sub umbras,
Te credis Stygio munera ferre Duci?
Sed spes vana tua est: hic vitam puriter egit,
Et nihil in toto pectore fraudis erat.
Parce age: non Stygis est manes retinere beatos,
Sunt quibus Elysiae tecta parata domus.
Et sedes aeterna Iovis, quam candidus omni
Tempore purpureo lumine vestit Amor.
Hinc quoque post obitum tam nobilis umbra poetae,
Inter honoratos excipietur avos:
Hic ubi Callirrhoe caput exornata coronis
Antiquas recolit laeta per arva faces.
Ipsaque, odoriferae perfusa liquoribus undae,
Blanditur domino Claudia docta suo.
Dum loquor, aeternis qui caelum legibus ambit
Phoebus, ab Eoo provocat axe diem.
Phoebe pater subitum terris ostende dolorem,
Oceani lacrimis crescat et unda tuis.
Gratus ut herbosi populus prope litora Nicri
Urat odorato dona Sabaea rogo.
Sentiat et patriae nomen cecidisse beatum,
Qua vagus in medios Cynthius exit agros.
Quaque Meduseae secessibus aemula ripae
Educat umentes Acidis unda rosas.
Nam soror et frater, et avito sanguine iuncti,
Exstincto [Orig: Extincto] cineri dona suprema dabunt:
Marmora quo viridi decorentur caerula [Orig: coerula] murto [Orig: myrto]
Flebilis et Tyrio floreat urna croco.
Sed bene habet, tristi redimita Thalia cupresso
Attulit Aonii lumina prima chori.
Omnis adest aetas, et tristi plena dolore,
Venit in exsequias longa caterva pias.
Tempus adest, Iam tu Musis operata iuventus
Ad tumulum mecum flebile defer onus.
Fallor? an insolitos Nicer hoc in funere luctus
Vidit, et erecto flumine tristis ait:
Hei mihi, cur dulces tenui sub fronde Napaeae
Arguto querulos promitis ore sonos?
Naiades, tanto quem vos defletis amore,
Ut redeat celsis icta querela iugis?
An ne, Deo sacras quae iam ducuntur ad aedes,
Ultima sunt magni funera Lotichii?
Quid caput hoc toties sors impia deprimis? heu heu
Conficis assiduo quid mea fata malo?
Tertia venit hiems, meminit cum sancta Micylli
Spe citius lacrimas ossa bibere meas.
Et iam Pieria longe praestantior arte,
Litora [Orig: Littora] destiuens nostra Secundus obit?
Ah desiderium, ah gemitus, quos ipse reliquit,
Deliciae et tituli iam periere mei.
Cum fortuna meis tantum decus attulit oris,
Sponte sua dulces protulit Hybla favos.
Terraque purpureos vicina per arva colores
Edidit et foliis lilia cana suis.
Tunc ego regnabam laudata per arva, nec ullum
Flumen in obliquo notius orbe fuit.
At iam me miserum divini casus oloris
Turbat, et ornatus concidit ille meus.
Bruma riget, Boreasque fremit, stat densior aer,
Et gelidas medio fundit ab orbe nives.
Tristantur silvae, tristantur mollia prata,
Arbor et umbrosas exuit alta comas.
Grata coronatis et desunt murmura rivis,
Nascentemque diem nulla salutat avis.
Sola graves iterat dulcis Philomela querelas
Pendula qua liquidas murtus [Orig: mirtus] obumbrat aquas.
Sola necem queritur, reliquis dolor improbus obstat,
Nec sinit, ut sueto gutture more sonent.
Signa tamen luctus edunt, cum dulcia vatis
Conspiciunt alta carmina nocte premi,
Carmina, praeclaras quae possent ire per aures,
Tutaque Pierii docta per ora gregis.
Ergo meas donec per saxa sonora volutans
Excipiet lato gurgite Rhenus aquas:
Nulla dies umquam [Orig: unquam] luctus mihi finiet aegros,
Semper erit lacrinis turbida lympha meis.
Haec et plura Nicer: Sed iam bona verba sacerdos,
Dum sacra sub tumulo condimus ossa, refert:
Quod vates requiem ducat, quod dulciter umbra
Dormiat, et cineri sit levis iste sopor.
Quodque Deus, gelidi quae iam capit urna sepulcri,
Exuviis iterum vestiet ossa suis.
Adscribetque choro superum, qua corda piorum
Sanctus inexhausto flatus amore replet.
Nam quicumque [Orig: quicunque] Deum colit, et se munera vitae
Iustifica gratis credit habere fide:
Ille iugum mortis superans, caelestibus astat [Orig: adstat]
Conciliis, summo perfruiturque bono.
Hinc spes firma piis oritur, quod splendida nostri
Vatis in aethereo gaudeat umbra throno.
Extollatque caput sanctum, cui gloria Phoebi
Cedit, et extremo quae micat orbe soror.
Salve anima illustris, pulchri [Orig: pulcri] quam regia caeli
Iam capit, et dulci nectare Christus alit.
Quas precor inferias, cineri quae dona rependam?
Quae solvam meritis praemia digna tuis?
Grande voco meritum mihi quod stetit usque benigni
Pectoris atque animi ianua aperta tui.
Grande voco meritum, quod me per inhospita saxa
Duxisti in Clarii culta virecta [Orig: vireta] Dei.
Has molles violas, utinam tibi plura liceret,
Accipe pro tantis praemia muneribus.
Accipe, nam pretium [Orig: precium] nequeo dare maius adempto [Orig: ademto] ,
Accipe, sed lacrimis serta rigata meis.
Nec lacrimas, nec sperne rosas, cultissime vates,
Inque Dei capias otia [Orig: ocia] laeta sinu.
Tu quoque nate Dei, nostri qui victus amore,
Mortis fregisti vincula morte tua.
Da precor, ut misero superant quae tempora mundo,
Omnia mandatis sint operata tuis.
Sterne viam nobis, quae recto tramite planum
Ad sacra caelituum [Orig: coelituum] gaudia monstret iter.
Perque procellosae metuenda pericula Syrtis
Navita fluctisonas te duce tranet aquas,
Donec conspicuo venturus ab aethere iudex
Perpetua tutos in statione loces.
Et radiant iam signa polo manifesta sereno,
Auguror adventum non procul esse tuum.
Me quoque Lotichii mors importuna coegit
Scribere, sed maesta [Orig: moesta] carmina pauca manu.
Mens afflicta gemit, crebrisque offensa querelis
In luctus toto petore tristis abit.
Pierides sed idem, sed idem pulcherrimus [Orig: pulcerrimus] ordo
Musarum, Phoebo praecipiente, facit.
En inculta iacet, tenebrisque abscondita Clio,
Plorat inornatas dilaniata comas.
Flet pia Calliope, fidibusque infesta sonoris.
Abiecit tristem tristior ipsa lyram.
Quaeque suo flores solita est effundere vati,
Deficit, et lacrimis fessa Thalia riget.
Flebilis ante alias Elegeia sparsa capillis,
Iam sibi non fictum nomen inesse purat.
Ingeminat longos inter suspiria planctus,
Atque alit: heu tantus debuit ille mori:
Heu modo tantus ubi es? Quae te vis mortis ademit?
Haec sunt ingenio dona parata tuo?
Exitus hic vati datus est? Quem vita perennis,
Quem suus aeterna laude decebat honos.
Haec, aut plura refert, lacrimis verba ultima claudens.
Aggemit Aonii cetera [Orig: caetera] turba chori.
Nos Musas sequimur (quid ni sequeremur?) amici,
Exsequiasque [Orig: Exequiasque] tibi quisque, Secunde, parat.
Quilibet, ut debet, meritos instaurat honores,
Manibus et pergit solvere iusta tuis.
Hoc quidquid tamen est, nihil est, quod laudibus aequet
Lotichii, toto quod viget orbe decus.
Ipsa nitet per se virtus, propriisque superbit
Praesidiis, alias splendida nescit opes.
Cumque suos late fulgens ostendet honores,
Externae pretium [Orig: precium] laudis habere negat.
Vera tamen serae dicent praeconia gentes
Lotichio, et memori carmine dona ferent.
Huic locuples natura viro (sit gratia dictis,
Posteritas iudex et mihi testis erit.)
Effundens gremio cunctas dedit ubere dotes,
Sensibus humanis quae potuere dari.
Quicquid ab antiquis docuerunt tempora sectis,
Seu Chrysippe tuis, Pyrrhia sive tuis:
Tradita Cecropiae quondam secreta senectae,
Et placita Ausoniis quae valuere scholis:
Democriti doctos risus, Samiumque tacentem,
Et quod quisque novum, nobilis arte, dedit.
Hic animo tenuit, tenuit primordia rerum,
Atque harum quae sint semina, quaeque vices.
Quae sit norma boni, quo limite constet honestum
Quo degi possit vita beata modo.
Natura abstrusas his insuper addidit artes,
Quas simul hic longum commemorare foret.
Oceanus refluis toties cur aestuet undis,
Cur sale stagnantes inficiantur aquae.
Qua causa [Orig: caussa] imbriferae nubes, ventique creentur:
Quis supero teneras mittat ab axe nives.
Quae vis fulmineos ex aere concitet ignes,
Cur sol obscuret lumina, curve soror.
Cur Iris, quoties spectatur in aethere, vultus
Signatos arcu versicolore ferat.
Denique quae tristes incendat flamma Cometas,
Ex ista veniant cur fera bella lue.
Signa etiam volucris gemmantia novit Olympi,
Rimatus leges, fixaque iura poli.
Quo teretes opifex rerum trahat ordine stellas,
Quo surgant illae cardine, quove cadant.
Quae sint errantes, cur obluctentur in ortum,
Nec comites mundi totius esse velint.
Quo positu natis quid sidera singula donent,
Sidera quo positu singula quidve negent.
Donat honoratos hoc Iuppiter [Orig: Jupiter] ordine fasces,
Hoc infinitas tramite spondet opes.
Hic tribuit summos, cunis blanditus, honores,
Hoc nexu incolumes iungit amicitias.
Hoc saepe indomitos munimine reppulit hostes,
Faustaque victrici rettulit arma manu.
Servat inoffensam pacem, studiumque quietis
Insinuat, pietas hoc duce tuta sedet.
At tu qui Latia quondam tellure latebas,
Caelitibus regnis ut Iove pulsus eras:
Cur tot inhumanas vecors incommoda gentes
Congeris? Innocuos haec decet ira Deos?
Cur nos praecipiti properas absumere fato?
Nostraque letali [Orig: lethali] corpora falce metis?
Ingenii nervos hebetas, atrique venenum
Sanguinis ad certam spargis in ima necem.
Tu seris occultas intra praecordia lites,
Cumque timor non est, vana timere iubes.
Insidias nectis, nocuumque latronibus ensem
Exacuis, crudo, dic, quot ab ense cadant?
Te socium caedis poscit, sequiturque ferocem,
Et parat alternas Martia stella neces,
At melior Sol est, melior quoque Luna, Venusque,
Et Maia natus qui genetrice fuit.
Hi generi humano melius, vitaeque faventes
Felici praebent gaudia plura situ.
Muneribus cumulant homines, et divite vena
Stipant, et cum sint plurima plura ferunt.
Prorogat hic vitae spatium [Orig: spacium] , mensesque secundos
Ducit, et effetos vivere curat avos.
Illa verecundi socialia foedera lecti
Arctat, et aeterno iungit amore duos.
Munera certatim fundunt, successibus augent
Mortales, ne quid possit obesse, cavent.
Haec quorsum dices? noster quia talia norat
Petrus, et hac clarus cognitione fuit.
Nec tantum novit, sed et exornare disertus,
Cum voluit, dulces fudit ab ore sonos.
Pondus in eloquio, vivebat gratia verbis,
Undabat rerum flumine lingua potens.
Haec non ficta cano, norunt et nosse fatentur,
Congressus tanti qui coluere viri.
Testes sunt etiam, quos edidit ipse, libelli,
Quantus in his vigor est, copia quanta fluit?
Imparibus quoties versus innectere nodis
Institit, huic Elegi non habuere parem.
At simul Heroum vel gesta vel arma sonabat,
Vix gravitas et vox grandior ulla fuit.
Parcite Pierides, Germani parcite vates,
Lotichius Charitum gloria prima fuit.
His ergo auxiliis medicas accessit ad artes,
Sed medica, quaeso, quantus in arte fuit?
Quam facile enati pepulit contagia morbi?
Tabe laborarint corpora, sive febri.
Quam bene Paeonias [Orig: Poeonias] herbas, sucosque [Orig: succosque] salubres
Miscuit, hinc lassis ferret ut auxilium?
Ipse fateretur Podalirius, ipse Machaon
Diceret hoc: medica tantus in arte fuit.
Inde peregrinas saepe est excitus in oras,
Sanaret docta languida membra manu.
Cuius ad adventum melius confidere coepit
Aeger, et ut veniat, fortior, inquit, ero.
Et tamen (heu quae vis, heu quanta potentia fati!
Heu quem non avida mors rapit atra manu.)
Occidit hic noster septem vix lustra moratus
In terris. En hoc omnia fine cadunt.
Scilicet in fatum ruimus, cursuque citato
Ad declinatos labitur hora dies.
Quicquid praeteriit spatii [Orig: spacii] , simulacra gerebat
Funeris, et species aemula mortis erat.
Sicque cadaveribus simile est, umbraeque fugaci,
Quod fuimus vitae tempore, quodque sumus.
Sed tamen haec ne sint, vereor praesagia cladum,
Poenarumque aliquid talia fata ferant:
Ne dum praestantes obeunt, fatisque domantur,
Ingruat innumeris vasta ruina malis.
Dum loquor, ecce ferox ruit in certamina Moschus [Orig: Moscus] ,
Et fera Riphaeis devocat arma iugis.
Volga pharetratas fundit sinuosa cohortes,
Perfidus alipedes Sarmata frenat [Orig: fraenat] equos.
Et iam vicinas vastant incendia gentes,
Et cognatorum terra cruore madet.
Ad Tanaim Turcae, tumidasque Borysthenis undas
Barbara vipereo spicula felle linunt.
Lunatas vibrat pubes Hyrcania peltas,
A tergo iaciunt ferrea tela Getae.
Non solum populantur agros, laribusque crematis
Interimunt cruda corpora viva manu:
Sed captos abigunt cives, Mahometica cogunt
Quos abiurato sacra probare Deo.
Tormenti hoc genus est, genus est miserabile poenae,
Heu dolor, heu gravibus saecula [Orig: secula] feta [Orig: foeta] malis.
Talia ne sanctae videant, animaeque fideles,
Adspectu tristi subtrahit ipse Deus.
Tum poenae incumbunt, damnisque frequentibus horrent,
Et fortunatum quod fuit ante, trahunt.
At tu nunc caelo frueris, cursuque peracto
Incolis aethereas, Petre Secunde, domos.
Nunc illum tandem medicum sectaris alumnus,
Omnia qui sanat vulnera, nulla facit.
Quaeque sub obscuris quasi nubibus ante videbas,
Iam tibi caelesti lumine clara patent.
Nunc penitus vivis, pondus mortale trahebas
Hactenus, ex illa parte gravatus eras.
Vive igitur felix, aeternam carpe quietem,
Vive Panomphaei sede recepte Dei.
Hos tamen extremos, feralia munera, versus
Inscribit busti marmore Musa tui.
Hic est Lotichii tumulus, subsiste viator,
Lotichii tumulo dic age, fausta precor.
Si pietas, si cana fides, si vivida virtus
Posset ab extremis vim prohibere rogis:
Viveret hic: Nunc se mortalibus exuit umbris,
Ossa teguntur humo, spiritus astra colit.
Heu fama infelix Rheni iam sparsa per agros,
Pectora cur toties nostra dolore reples?
Nuper doctiloqui narrabas fata Philippi,
Qui vir perpetuo vivere dignus erat.
Et nunc Lotichii praestantis prodere vatis
Audes fata? nimis nuntia [Orig: nuncia] dura mihi.
Conquerar an sileam? tristem mihi Spira dolorem
Bis peperit: posthac Dii meliora ferant.
Optima quaeque prius rapit inclementia mortis,
Ingeniis semper dira minata bonis.
Sic quoque Lotichius mediae sub flore iuventae,
Occidit iste suum (proh dolor) ante diem.
Multos progenuit Germania culta Poetas,
Quos omnes longum commemorare foret.
Multos Ausoniae, multos quoque Gallica tellus
Ingeniis gaudens utraque terra suis.
Lotichio at palmam Musae tribuere Secundo,
Hic vatum princeps et Coryphaeus erat.
Stigelius mihi testis erit, testisque Sabinus,
Lumina Pierii quos reor esse chori.
Sic tu censebas studiis exculte Micylle,
Audivi ex ore hoc sancte Philippe tuo.
Omnia certatim Charites tibi dona Secunde,
Et vires numeris contribuere tuis.
Petre Secunde quidem gaudebas nomine tali,
At nulli vatum, Petre, secundus eras.
Te quoties vidi properatum fundere carmen.
In quo visa tamen nulla litura fuit.
Non aliter, quam cum largus delabitur imber
E caelo, aut madido rore rigatur humus.
Non referam varias exculti pectoris artes,
Virtutum laudes, eloquiique decus.
Praetereo medica quam felix doctor in arte,
Doctrinae gnarus quam fuerisque Dei.
Ergo tuum merito lugent sacra numina fatum,
Te Phoebus deflet, Pegasidumque chorus.
Te Nicer ipse dolet, Rhenus te luget et Ister,
Te lacrimis Albis prosequiturque suis.
Te quoque funereo gemitu deplorat Elister,
Nec Viadrus fletum continet ille suum.
Ast quia sic voluit mundi sator, arbiter aevi,
Rumperet ut vitae stamina Parca tuae.
Ille ego (quod superest) qui te ceu fidus Achates
Dilexi, tibi nunc mollia fata precor.
Ossa sub hoc [(transcriber); sic: doc] tumulo sacri sunt condita vatis
Lotichii, tener at spiritus astra colit.
Occubuitque novem decus immortale sororum,
Maxima Pegasidum fama sepulta iacet.
Proh quantum ingenium, dulcedo quantaque morum
Sedit in illius pectore, nata Deo.
Doctrinae studiis teneris excultus ab annis,
Ingenii fructus mox dedit ipse sui.
Ad ter quinque suos nondum pervenerat annos,
Cum tibi discipulus, docte Micylle, fuit.
Tunc tamen argutos norat conscribere versus,
Quales Naso tener, tuque Tibulle canis.
Post vigor ingenii crevit crescentibus annis,
Nec contenta suo pondere Musa fuit.
Italiae primas illi tribuere Poetae,
Illi visa utinam non ea terra foret.
Cessit Flaminius, concessit Cottaque palmam,
Castalion multo visus es inferior:
Hanc praeter laudem fausto quoque sidere Doctor
Ille Machaonia claruit arte potens.
Amplius haud talem natura effeta [Orig: effoeta] poetam
Proferet. Ad finem, nam ruit illa, suum.
Ergo qui transis, tam docto mollia vati
Optes fata, brevi machina celsa cadet.
[Gap desc: poem of 16 lines] [Gap desc: poem: 8 lines]
[Gap desc: poem: 14 lines]
Si tua non ingens prudenti pectore virtus
In luctu melis sciret habere modum.
Nec pietas animi magis obfirmata maneret
Rebus in adversis, dum nova fata gemis.
Pectora sic forsan verbis solarer amicis,
Atque forent istis ora soluta modis:
Desine lugubres Chaspare movere querelas,
Desine tristitiae signa tenere novae.
Nil dolor ille iuvat cari post funus amici,
Sat fuit aegroti te doluisse vicem.
Parcarum lacrimis non est revocabilis ira,
Lanificas vultus nec movet ille Deas.
Ipsum si poterant revocare Machaonis artes,
Arte Machaonia restituendus erat.
Quaque salutaris mortalibus exstitit [Orig: extitit] aegris,
Arte quoque hac poterat dexter adesse sibi.
Sed cecidit fatis, est haec violentia fati,
Contra fata aliquid sumere nemo potest.
Est aliquid fateor, naturae cedere victae,
Et pietas causas [Orig: caussas] haec quoque forsan habet.
Sed tamen et iusti debet modus esse doloris,
Ne maeror nimius forsan obesse queat.
Lotichium caro tibi noram pectore iunctum,
Quem gemis: est animae pars simul ille tuae.
Non ego fata tamen nostris onerabo querelis,
Res gravis est victum cedere nolle Deo.
Ille nihil passus discriminis esse videtur,
Expers innumeris dum solet esse malis.
Accidit haec nobis potius tristissima clades,
Qua frangi magnum dedecus esse solet.
His vir docte, tuos solarer forte dolores,
Si te non scirem, posse tenere modum.
Sed quia fatales iam multo tempore causas [Orig: caussas]
Tristibus hisce malis esse solere tenes:
Nunc tibi quae fati fuerit violentia, dicam,
Lotichio brevior cur sua vita fuit.
Tu modo quae dedero tibi tristia carmina luctus,
Et tristes Elegos consule quaeso boni.
Hei mihi; quae fati violentia? quis furor astris
Saevior incubuit? sic etiam ira polo est?
Nec tantum in terris mortales ira fatigat,
Sed quoque praecipiti sidere fata ruunt.
Fata, quibus certis Parcarum legibus actus
Mortalis vitae statque caditque labor.
Lotichio felix oreris Cyllenia proles,
Ex utero matris dum venit ille recens.
Nec trepidas, caeli dum portis Scorpius exit,
Quantumvis cauda pergat is esse minax.
Quin potius comitem Phoebum tibi iungere gaudes,
Et blandae Veneris sidera laeta trahis.
Haec caeli facies medicas accendit ad artes,
Carminis et vires, ingeniumque dedit.
Abdita praecipuos inter natumque Poetas,
Semina divinae mentis habere iubet,
Nequicquam contra potest, dum pronus ad imos
Descendit manes falcifer ille senex.
Nam licet adverso vultu prope cornua Tauri
Corporis invalidi tristia signa ferat.
Nil tamen hic audet, Veneris dum iura tuetur
In propriaque senem despicit illa domo:
Nil quoque Mars nitidi prope summum culmen Olympi
Saevus in undecima sede nocere potest.
Iuppiter in nona quia mitior adspicit ipsum,
Atque feri placidus terga leonis habet.
Et prohibet sextam facibus succendere sedem,
Dum tua in opposito vellera Phrixe [Orig: Phryxe] premis.
Est soror et Phoebi propria in statione locata
Pone Iovem nono dum subit ipsa loco.
Haec nato varios hominum cognoscere mores,
Et procul a patriis sedibus ire dedit.
Sic positis veluti dux o Cyllenia proles
Vix modo nascenti tempora laeta dabas.
Hei mihi tam subito quae te sententia vertit?
Quaeve subirato mens aliena venit?
Ad magnos natum consurgere passus honores,
Hactenus in cunctis dexter adesse solos.
Nunc velut in medio cursu florentibus annis
Ereptum tristi morte perire sinis.
Quid fuerat summos illum superare Poetas,
Quidve Machaoniis artibus esse gravem
Si miser ante diem mortalis claudere vitae
Munera, tamque cito debuit ille mori?
Dotibus ingenii cumularat et artibus illum
Phoebus, et addiderat Cypria blanda decus.
Sed quid erat tantis excellere dotibus ipsum,
Si decus omne modo, ceu rosa verna cadit?
Nec prosunt ipsi, quibus is modo profuit, artes,
Quae tantae est irae causa [Orig: caussa] ferenda tuae?
An tibi dum manes tacitus descendit ad imos,
Praecipitur Parcis praeda petita tribus?
Dum tu sub terras saevum, caudaque minantem
Scorpion, adducat ne mala damna, trahis.
An male fers, gemini quod iam, tua gaudia, fratres
Saturni tremulo sint violata pede?
Tydaridas fratres octava in sede locatos
Undecimo pressit quod malus ille loco?
Nec minus Haemonios [Orig: Aemonios] , ubi Cypria iam subit, arcus
Aggravet oppositis [(transcriber); sic: oppsitis] horridus ille minis,
An dolet, in medio reptans quod, culmine caeli
Iuppiter adversi sidera Martis habet?
Utque reformidat presso pede rusticus anguem,
Sic refugit pecudis cornua Phrixe [Orig: Phryxe] tuae.
Iamque nimis tarde Nemeaei terga Leonis
Se liquisse, geri dum videt ista, gemit.
Vix etenim rediens, Eoo cardine pressus
Ille potest nullam ferre salutis opem.
Forsan et obtineat quod Cynthia carceris antrum,
Vicinum potuit non bene ferre senem.
Adversumque sibi sub terris Aegocerota
Adductum nuper, rursus adesse solet.
Hei mihi tot causas simul hic concurrere in unum,
Nec licet irarum ponere fata modum.
Cynthius id vidit, motusque dolore malorum
Te sequitur, presso lumine sponte ducem.
Nec tamen haec animos tibi quicquam flectere possunt,
Ut celer occurras, desque salutis opem.
Nam poteras dominus producere tempora vitae,
Obtigerat maeste [Orig: moeste] dum tibi iura necis.
Quae bona contuleras nato, brevis abstulit hora,
Quid iuvat ad paucos tradita vita dies?
Scilicet hinc lacrimas [Orig: lacrymas] fundentes pectore maesto [Orig: moesto]
Orbarum vultu, care Secunde, tuo.
Utque gemit compar viduatos turtur amores,
Sic quoque nostra gravis pectora luctus habet.
Sed quia vis fati precibus non flectitur ullis,
Hic lacrimis pietas nunc iubet esse modum.
Tu colis aethereas in caelo sedibus arces,
Care Secunde, gravi mole levatus humo.
Nos contra tacitis dum forte senescimus annis,
Mors semper rapido captat avara pede.
Ergo age tu curis mortalibus hisce solutus
Inter honoratos vive beatus avos.
Nos quoque mox laeti te forte videbimus una
Inter caelestes, dum vocat hora, vale.
Quae sint haec monumenta plena sertis,
Et sparsis violis, rosisque mixtis.
Certus forte cupis viator esse:
Non verbis ego te diu morabor,
Sed dicam brevibus: parumper adsta.
Te flores [(transcriber); sic: Teflores] poterant monere forte.
Quos circumpositos vides iacere,
Si mens non aliis tibi fuisset
Venturo magis occupata curis,
Petrum Lotichium tenes Secundum,
Quem Germania Solitariensem
Ereptum sibi luget esse nuper
Parcarum manibus parum benignis:
Praeclaris decus unicum Poetis,
Praestantem medica virumque laude,
Doctis perpetuo domi forisque
Prae cunctis memorabilem futurum:
Is corpus gelidum sub hoc sepulcro
Clausit, spiritus inter astra vivit,
Inter iamque locum tenet beatos.
Musae Pierides suum Poetam
Lugentes superaddidere carmen,
Atque istos tumulo dedere flores,
Et sparsas violas, rosasque mixtas.
Tu, quaeso, pie dic viator una:
Aevum Lotichius per omne vivat
Et nomen teneat perenne semper.
Omnis ab exiguo vitae nostrae alea filo
Pendet, et incertos dat brevis hora dies.
Invida fata premunt nos sub melioribus annis,
Et bene cum coeptum est vivere, fata necant.
Morte abeunt subita, modo quas accepimus, aurae,
Inserit ipsa brevis semina vita necis.
Fallimur et caeci mortem procul esse putamus,
Illa tamen medio corpore clausa latet.
Quandoquidem ex illa, qua primum nascimur, hora
It vitae iuncto mors comes atra pede.
Et morimur sensim et momento exstiguimur [Orig: extinguimur] uno,
Non secus ac lampas deficiente oleo.
Nulla fuga est, necat hos morsu, mors occupat illos
Pestifero afflatu, nec loca tuta vacant:
Omnibus haec iucunda via est, stat terminis aevi,
Hora vocat spatio [Orig: spacio] cuique tributa suo.
Sic igitur saevae, sic o doctissime vates,
Ante tuum Parcae te rapuere diem?
Gloria magna tibi fuerat, dum vita manebat,
Virtus post cineres vivida maior erit.
Nam te crudeli fato deflemus ademptum [Orig: ademtum] ,
Ut natum genetrix unica flere solet.
Te schola, te populus luget, teque aura requirit,
Ipse etiam princeps aspera fata gemit.
Relligio [Reg: Religio] et Musae lugent, Charitesque sorores,
Et plangit laceris maesta [Orig: moesta] Minerva comis.
Ora rigant omnes lacrimis iuvenesque senesque,
Te repetit votis tota caterva suis.
Hoc pietas, hoc fama virens, hoc candida virtus,
Hoc animi dotes promeruere tui.
Dic age, dic tantam tibi quid succenderit iram,
Hunc avida ut raperes Parca severa manu.
Cur tua, cur doctis adeo est inimica potestas?
Quae fuit iniustae causa maligna necis?
Cur perimis, sua quem virtus ad sidera tollit
Lotichium patriae spemque decusque suae?
Qui vitae cursum tanta cum laude peregit,
Ut fuerit Pylii dignus honore senis.
Heu, cur tot vivunt, quorum nec vita pudica est,
Nec mores aliqua cum pietate boni?
Interea pereunt nullo non tempore nobis
Insignes vera relligione [Reg: religione] viri.
Tardior hic certe mors debuit esse, suasque
Virtuti leges postposuisse suae.
At frustra haec mea vota fluunt, manet aethere in alto,
Qui regit imperiis inferiora suis.
Et fuit hoc urgens et inevitabile fatum,
Nec licuit fixum transiliisse diem.
Et qui sic moritur non mortuus ille puntandus,
In tali ad vitam ianua morte patet.
Me lector gelida ne plores morte iacentem,
Aemula sic quosvis mors rapit atque necat.
Quare age, quisquis ades, vana haec ludibria mundi,
Gaudiaque exemplo spernere disce meo.
[Gap desc: poem of 12 lines]
Da gemitus Nicer, immensi da signa doloris,
Eiulet attonita turbidus amnis aqua.
Flebilibus resonet tua litora [Orig: littora] tacta querelis,
Et tristes iteret vox geminata sonos.
Te iuvet assiduo satis indulgere dolori,
Umeat [Orig: Humeat] et lacrimis mollis arena tuis.
Durior invicto posses adamante videri,
Et fera degeneris vincere corda lupi:
Funera divini si posses tristia vatis,
Et miseram sicco lumine ferre necem.
Ille tuus vates, cui Musa et Castalis unda
Dulcius Hyblaeo melle dedere loqui.
Ille tuus vates, quo non tibi saecla [Orig: secla] tulere
Pulchrius [Orig: Pulcrius] , aut Claria maius in arte decus:
Cui Phoebus medicas artes, cui docta Thalia
Misit odoratas ex Helicone rosas:
Cui non eloquium, cultae non gratia linguae
Defuit, aut docto pectore dignus honor:
Qui magnos reges, regumque tot incluta [Orig: inclita] facta
Carmine provexit vel super astra suo:
Quique tuas alto referens modulamine laudes,
Ut canit inferias iam moriturus olor:
Ad sua vicinas traxit modulamina silvas [Orig: sylvas] ,
Movit et Aoniis marmora dura modis.
Occidit ille tui novus occidit incola regni,
Quo duce Pieriis factus es uber aquis.
Aeternum decus et numquam [Orig: nunquam] reparabile carmen
Non procul a fluvio velat arena tuo.
Plange pater: Non maior enim neque acerbior umquam [Orig: unquam] ,
Iudice me, casus contigit ante tibi.
Ex quo cultus erat miseris mortalibus orbis,
Non adeo magnis sors fuit aequa viris:
Quin si cui faciem tribuit natura venustam
Dedecorent animi turpia facta mali.
Sive (quod egregium est) animus quem pulchrior [Orig: pulcrior] ornat,
Gratia destituit corporis ampla sui.
Semina virtutum sic disperguntur in omnes,
Nobilitantque viros singula dona bonos.
Hic tamen et virtutis opes, et corporis altas
Possedit niveo pectore divitias.
Munera mortales et quae divisa beatos
Efficiunt, uno iunxit in ore Deus.
Et tanti vatis, tibi qui, dum fata sinebant,
E caelo missus nobile lumen erat.
Invida spe citius tenebrosae filia noctis
Intulit in cineres ossa beata leves.
Perdidit o quantos Academia tristis honores!
Perdidit o quantum Teutona terra virum!
Solve comas Nicer, ede novos sub pectore luctus,
Haec quoque sunt lacrimis funera digna tuis.
Iam cecidit tua fama, tui cecidere lepores,
Inque tua ripa si quid honoris erat.
Ah vates tuus, ah vates tuus optimus ille,
Et decus et tituli deliciaeque tuae.
Occidit ah vates tuus immortalis, et illa
Clara Medusaeo flumine vena tacet.
Non tacet: in medio quin carmen amabile caelo
Concinit, hac superos mulcet et arte Deos.
Mortales gemino versu satis imbuit aures.
Nunc immortales conciliare iuvat.
Illum namque Deus patria, nobisque relictis,
Angelici civem maluit esse chori.
Tempora cui dulci passim redimita cupresso,
Et coma laurigera fronde revincta viret.
Iam pius aeterno divinae lucis amictu
Illustris superat lumen Apollo tuum.
Iam vultu micat aethereo, roseoque decure
Dulce serenato splendet ab axe iubar:
Qualia purpureis nova lilia mixta corollis,
Seu rubro tinctum murice candet ebur.
Mirifico caros iam cernit honore parentes
Gliscere et Aonii pectora nota gregis.
Cum quibus in laetis Divorum amplexibus haerens
Gaudia siderei percipit illa poli.
Et modo celsa sacro veneratus numina cultu,
Carmina tergemino concinit alma Deo:
Et modo sublimes modulatus harundine [Orig: arundine] versus
Ostia commendat fontis amoena tui,
Fortunate Nicer, toto qui notus in orbe,
Nunc quoque per caelum nobile nomen habes.
Fortunate pater vatum, cui fama perennis
Crescit et extentae posteritatis honor.
Et tu Phoebe procul, procul et vos ite Camenae [Orig: Camoenae] ,
Heu vestra occubuit gloria Lotichius.
An te Phoebe putem medicum, vos numina Musae?
Scilicet haec priscis fabula ficta fuit.
Dulcis erat nondum gustato cortice loti,
Dulcior ambeso germine Lotichius.
Arbore cum baccis morsa dulcissimus ipse:
Hinc quoque dulcis adhuc spirat odos animae.
Musae noster amor, novem sorores,
Heic quaenam in medio salubris horti
Ad Nicri liquidum strepentis undas
Novis frondibus arbores virescunt?
Lotus, murtus [Orig: myrtus] et alma laurus. At quae
Succrescunt simul herbulae sub umbra?
Nardus, mollis amaracus, marisque
Ros. florum quis odor bonus fragantum
Adspirat? violae rosaeque suaves,
Alba et lilia. Qui fluunt liquores
Exsultantibus hinc et inde rivis?
Liquor nectaris atque mellis atque
Lactis. Quae volucres sonora circum
Linguis ora loquaculis resolvunt?
Psittacus, Philomela, Cygnus una
Iunctis vocibus accinunt Poetae,
Poetae tenero, pio, modesto.
Quisnam est ille tener, pius, modestus?
Petrus Lotichius Secundus. Huic nos
Tres circa tumulum sacramus aras.
Quis custos tumuli? Venus, paterque
Vatum Phoebus et una Gratiarum.
Ararum quis? amiciore vincti
Nodo pectora Posthius, Trelaeus,
Et tu praecipue Melisse noster.
Salve ergo mihi ter quaterque salve,
Et vale Petre Lotichi Secunde,
Cui tam nobile contigit sepulcrum,
Tuque o noster amor, novena turba
Fac manes placide cubent Secundi.
Quem sibi quem cunctis Germania plorat ademptum [Orig: ademtum]
Gentibus, hoc tegitur marmore Lotichius.
Lotichius? fallor, non tanta licentia morti,
Saxea Lotichii busta cadaver habent:
Sed luteam molem, sed morbida membra perosa,
Ad patrios rediit mens generosa polos.
Astronomus, Vates, Medicus septena peregit
Lustra, satis vixit: sed sibi, non patriae.
Si numeres annos, iuvenis discessit, at aetas
Non numerosa facit, sed benefacta senem.
LotIChiVs peragens VIX terna qVaternaqVe LVstra
Ad NICrI CLaras est tVMVLatVs aqVas.
Quod tibi post cineres, celebrataque, Carole, serus
Funera, cum decimum iam menstrua torqueat orbens
Cynthia, lugubri carmen miserabile plectro
Ordiar? an patulos nondum tibi clausit hiatus
Vulneris infossi fibris obducta cicatris?
Heu, quod et unde igitur tanti solamen amici
Auspicer? Hinc prolixa gravis suspiria casus
Exigit, et lentis iubet indulgere querelis,
Hinc ratio lacrimis et inani parcere luctu,
Inde fides pietasque tui tibi nota Secundi,
Hinc amor indomiti laxare doloris habenas
Imperat, evicit dolor, ut crudelia tecum
Sidera, et egregiis nimium festina Poetis
Fata querar. iuvat exsequias [Orig: exequias] iterare, sacrisque
Incluta [Orig: Inclita] sollemnes [Orig: solennes] quos umbra meretur honores,
Instaurare focis. Iuvat, heu, iuvat ecce rogales
Carole (quando aliud nihil hic fortuna reliquit)
Vel vacuas adolere pyras. Sua funera maestus [Orig: moestus]
Comminus eluxit Franco: lacrimisque fatiscens,
Et fugientem animam gemebunda voce supremum
Heidelberga ciens, rigidos morientis ocellos
Pressit et exstincto [Orig: extincto] dedit ossa decora sepulcro:
Quasque suo potuit (quid non voluisse putetur
Officiosa piis?) Germania tristis alumno
Praestitit inferias. Te Rhenus et Albis et Ister
Te Nicer et Moenus, te docte Secunde tuorum
Ille tuus lacrimis tepefactus turbidus undas
Cynthius ereptum flevit, nec quin tibi iusta
Solverit Eridanus, dubium est: fortassis et Arnus
Et Tibris [Orig: Tybris] properasse Deas tua stamina plorant.
Nam neque sunt Latio, nec sunt incognita Tuscis [Orig: Thuscis]
Nomina Lotichii, nec carmina, solane cesset
Gallia? nec faciles mereantur talia Celtas
Pectora nec Belgas? age sit Liger aequus amicis,
Sit Rhodanus, sit Arar, et qui Nitiobroges [Orig: Nittobriges] arva
Vestra rigat nullo sinuosus vertice Laedus,
Si quod habet tanti (sed habet) memorabile pignus
Hospitis, id gemitu testetur, seque Secundi
Interitu gratum probet, officiumque reponat.
Nos modo, quas magnam celer hic discriminat urbem
Sequana nos Clusi simul hic lamenta seramus,
Et pariter plangamus, an haec suspiria quicquam
Castiget? geme, nemo vetat, geme Carole et isto
Macte pio planctu: pius est, quem plangimus, hic tu
Funeream compone struem, mihi subdere flammas
Cura erit, Assyrios tu suffice largus odores,
Tu Cilicum spicas, Phariae tu gramina messis,
Tu lauros, hederas, tu cinnama, baccar, amomum,
Tu Loton, Paphiasque (tuum olim munus) inani
Sparge rogo murtos [Orig: myrthos] : ego non arsura Secundo
Dona feram: et (vano nisi ducimur omine) seros
Carmine victurus nostro tuus ibit in annos
Et dolor et pietas: nec enim mihi dicere vatum
Ignotum manes, gemuit sua damna Poesis,
Nuper et Andinum nostra testudine bustum
Condidit: illa tuis ignoscere Carole votis
Fors iubet, et nimias non exprobrare querelas.
Fallor? Hiant aeos an et haec agitare penates
Certa fides? Deus en Deus (arguit aurea Phoebum
Caesaries) pullo tardos velamine gressus
Huc movet, heu quantum incessu, quantum ore dolorem
Nuntiat? en lauro spoliavit tempora: nusquam
Frontis honos: nusquam Parnassia vellera, nusquam
Pecten, eburque sacrum, Stygiam fert laeva cupressum
Pectora dextra ferit. Lacerae procul ecce Camenae [Orig: Camoenae]
Cyrneas quatiunt lacrimosa lampade taxos,
Incomptosque (nefas) ferali germine crines
Questibus et saevis faciunt convivia Parcis,
Quas inter decimam cupiens simulare sororem
Vix trahit alterno vestigia languida passu,
Luctificisque Elegia Deas ululatibus urget.
Cernis ut et nostros non aspernata paratus
Ipsa sagittiferis circumstipata ministris
Advolat huc Cytherea, nigris investa columbis,
Ambrosias neglecta comas, lacrimisque nitentes
Interfusa genas et tristi squallida cultu?
Eia agite et vacuum vestri decorate poeta
Dii deaeque rogum, et manes celebrate Secundi,
Et socias adhibete manus et munera ferte
Quisque sua. Aonium vos ignibus indite mundum
Pierides, cytharasque, fidesque ingrataque maestis [Orig: moestis]
Mergite plectra focis. Teneras vos vellite pennas
Aligeri pueri, corytosque urite et arcus,
Altaque congestis nutrite incendia telis,
Tu (Mystae suprema tuo iam dona) capillos
Discissos Elegia rapacibus inice flammis.
Delius aut medicis pia nubila suscitet herbis,
Aut consanguineo lectas de stipite guttas
Ingerat. Idalios fundat regina liquores
Cypria, nectareo emeritas vel rore favillas
Sopiat. At quid ego haec, properantibus omnia Divis
Necquicquam increpito? restant mea vel tua, Clusi,
Munia, relliquias [Reg: reliquias] (pereunt iam busta) legamus,
Marmoreamque sacros cineres condamus in urnam,
Tu strue marmor, ego memori rem carmine signo.
Quem sibi, quam cunctis Germania plorat ademptum [Orig: ademtum]
Gentibus, haec sacra sunt marmora Lotichio.
Patrius ossa Nicer, vacuum sed Sequana cippum
Condidit, Auctores [Orig: Authores] Clusius et Thorius.
Dum te carmina melle dulciora
Pater Moenus amoenitatis audit
Mirantes cithara sonare ad undas,
Rudingere novem decus sororum:
Tristi nos Lachesis ferox fatigat
Casu, gaudia datque nostra pessum.
Namque gloria sempiterna Phoebi,
Et Machaoniae decus palaestrae [Orig: palestrae] ,
Cui Musae citharam, et suos lepores
Dii boni dederant, amabilique
Versu posse hominum elegantiorum
Mentes pascere, pallidosque morbos
Sucis [Orig: Succis] , atque potentibus levare
Herbis, vimque citi impedire fati:
Ille nunc rapido, maloque raptus
Fato Lotichius Nicri dolentis
Ripa conditur, omnibusque longum
Heu desiderium sui reliquit:
Et mihi ante alios, cui solebat
Ad sacros Aganippidum recessus
Et dux et comes ire, qui susurro
Fons intactus amabile per hortos
Caelestes fugit, educatque Musis
Lauros, murtum [Orig: myrthum] et amaracum tenellam,
Rosasque et violas suaveolentes.
Ergo quandoquidem meo Galeno
Hic iam destituor, meoque Phoebo,
Nicer care vale, valete colles,
Dilectaeque mihi valete Nymphae,
Hinc longe ad Viadri profectus amnem
Vatis hospitium petam Sabini,
Quo vix cultior alter est Poeta,
Vix legum magis alter est peritus.
Hoc ductore Heliconios revisam
Saltus Pieridum choroque mistus
Aeternam capiti meo coronam
Ex lauro atque hedera virente texam. [(transcriber); sic: ]
Eheu quid paro? dum loquor, citato
Tristis fama Nicrum petens volatu
Sabinum quoque nuntiat fuisse.
Iam Musas et Apollinem sacrosque
Cogor deserere heu miser liquores:
Iam nec lanificas mihi sorores
Spes est vincere, ferreumque pensum:
Plebeio sed avara cum sepulcro
Exstinctum Libitina me reponet,
Nullum exstabit opus mei laboris,
Quod seri manibus terant nepotes,
Speratumque mihi ferunt honorem,
At tu deliciae novem sororum
Cui pater sua sacra Phoebus ultro
Donat, et numeros venustiores.
Rudingere diserte, perge celsa
Clarum in arce tuum sacrare nomen,
Ut te suspiciant loco minores
Illustri positum, tuamque summis
Aequent sideribus poloque famam.
Magnanimi Rhenus lacrimas ut vidit Erici,
Quas dabat in maesto [Orig: moesto] funere Lotichii:
Parce ait, o Heros, lacrimarum fundere flumen,
Alveus en lacrimas vix capit ante meas.
Mortis et invidiae telis prostratus in urna
Ipse quidem tenui, culte Secunde, iaces:
Sed florens tua fama viget, tua scrpita leguntur,
Quae tela effugient Mortis et invidiae.
Ne pater aspiceret faciem morientis alumni,
Phoebus in Hesperio gurgite mersit equos:
At vero exanimem rediens ut vidit ab ortu,
Abscondens maeste [Orig: moeste] lumina frontis, ait:
O superi mundo succurrite, nam mea nullum,
Lotichio exstincto, lumina lumen habent.
Cur solito gravius contristent frigora mundum
Quaeritis, et longae cur mora noctis eat?
Lotichius periit, terras hinc frigore caelum
Urget, et ut noctis sit mora longa facit.
Quin ego post hiemem [Orig: hyemem] timeo, noctemque perennem,
Lotichius secum lumina solis habet.
Si modo vera licet de natis dicere matri,
De natis lacrimans dicam ego vera meis:
Praestantes medicos, praestantes carmine vates
Progenui, quorum gloria magna fuit.
Lotichio sed enim meliorem tempore nullo
Vel genui vatem, vel genui medicum.
Hunc fera mors iuvenem properato funere nobis,
Cunctaque nostra una gaudia surripuit.
Deliciae nostri cum fluminis aureus ille
Lotichius cithara valle sub hac caneret,
Ridebant silvae [Orig: sylvae] , ridebant mollia prata,
Cingebatque meas laurus odora comas.
Et mihi cantabant Charitesque, novemque sorores,
Gaudebat meo gurgite blandus olor.
Iam simul ac vates periit, solacia [Orig: solatia] nostri
Fluminis in tepidos una abiere Notos.
Tabescunt silvae [Orig: sylvae] , tabescunt mollia prata,
Praecingunt nostras serta nec ulla comas.
Et me destituunt Charitesque novemque sorores,
Blandus et a nostro gurgite fugit olor.
O igitur mihi detur iter per saxa per umbras
Lotichium ad campos subsequar Elysios.
Dum properata gemit Gelcerus fata Secundi,
Tristis et in lacrimas totus abire cupit:
Coccius exclamat: lacrimas o siste fluentes,
Nam mea de lacrimis salsa fit unda tuis.
Cum patriae decus et magni pars maxima Phoebi
Lotichius subiit gemmea tecta poli,
Illustris vatum chorus assurexit, et illi
Ilicet in prima sede locum tribuit.
Atque aliquis citharamque novam miratus et artem,
Tu mihi, tu Phoebus postmodo, dixit, eris.
Posthius haec tumulum venerans, manesque sepultos,
Flebilibus cecini carmina pauca modis.
Carmina quae cineres longum testentur amatos,
Vita meis dabitur si modo carminibus.
At tu, qui felix superum felicibus astas
Conciliis summo perfruerisque bono:
Aeternum salve semper mihi maxime vates
Salve, et perpetuum, care Secunde, vale.
Heidelbergae, mense Novembri, Anno 1560.
Cum magnus haec Secundus ora linqueret
Sublatus atro funere
Flevere condolentium tristes chori,
Flexit genus mortalium.
Mortisque vim scelus vocarunt pessimum,
Quod abstulit tot gaudia.
Sed cum serena caeli tecta scanderet
Caelestium iussu patris:
Risere gratulantium dulces chori,
Risere cuncti caelites,
Mortisque vim munus vocarunt optimum,
Quod attulit tot gaudia.
Postquam Secundum maximi prolem Iovis
Severa parca sustulit.
Nec Musa quicquam profuit, nec incluto [Orig: inclyto]
Spectata virtus carmine.
Tunc lacrimis et voce lamentabili
Vatem reflagitans Nicer,
Adeste Phoebi sacra, dixit numina
Adeste, mecum luctibus
Certate: Nam vatum iubar, vatum decus,
Vatum pater nunc occidit.
Vix ortus atram vatis aspiciens necem
Caeleste lumen Cynthius,
Signum doloris turbulento ab aethere
Densas profudit lacrimas,
Quas cum soli bibit per arva Francici
Terrestre flumen Cynthius
Agnovit, occidisse morte pallida
Lumen beatum patriae,
Et maestus [Orig: moestus] inquit: O quis aufert gloriam
Vatis mei clarissimi?
Dulces amici dum gemunt dulcissimi
Vatis gemenda funera:
Vix Rhenus amplo continet sub alveo
Guttas dolentium meras.
Vix lacrimas capit Nicer, dum nulla fit
Doloris intermissio.
Vix Cynthius fert Cynthii luctus graves,
Qui flere numquam [Orig: nunquam] desinit.
Sic morte vatis auctus est Rhenus, Nicer,
Flumenque Cynthii vagum.
Sed unda fontis destituta Pegasi
Amabili solacio [Orig: solatio] ,
Exhausta iam plus ceteris intercidit,
Et omnis aruit liquor.
Mystica Lotichii quae sunt haec symbola? munus
Anulus [Orig: Annulus] est fidei, laurus Apollo tuus.
Anulus [Orig: Annulus] ut teres est, et nullo fine rotundus,
Laurus ut aeterna conspicienda coma:
Sic amor et probitas animi monumenta fidelis
Integra Lotichii sic sacra scripta manent.
FINIS.