19 December 2001 Susanne Mussmann
TEI header added; tags; page breaks completed


page 201

CARMEN, IN NUPTIAS ILLUSTRISS. PRINCIPIS, D. D. IOANNIS GUILIELMI, Ducis Saxoniae, etc. et SVSANNAE DOROTHEAE, illustriss. P. FRIDERICI Elect. Palatini ad Rhenum, Boiariae Ducis, etc. filiae: PETRO LOTICHIO Secundo authore [transcriber: Title misprinted in original; the correct title has been inserted here from the 1561 edition of Lotichius's collected works]

Vos mihi quae regum canitis conubia [Orig: connubia] Musae,
Longa quibus series aevi, quibus alta vetustas,
Fidaque perpetuae custodia credita famae,
Dum ducis egregii, post bella gravesque labores,
Felices celebro thalamos, vos numine vestro
Aspirate mihi: tuque o Iovis incluta [Orig: inclita] proles
Alma Venus, si te vatum mortalia tangunt
Carmina, si socii leges et foedera lecti,
Et teneros lusus, et mutua gaudia curas:
Huc ades, et cultos mecum spatiare per hortos,
Et vernas lege diva rosas, sponsaeque coronam
Texe novae, qualis fulgenti lucida caelo [Orig: celo]
Astriferi nitidos inter micat aetheris ignes.
Tu vero iuvenum princeps, qui fortibus armis
Et celebres factis proavos ingentibus aequas,
Ioannes Guilielme, tuas ne despice laudes.
Arma virosque leges, et avorum clara tuorum
Nomina: iam rerum per summa cacumina tantum
Ire iuvat, ventura dies maiora reservat.
Vix matutino radios pulcherrimus [Orig: pulcerrimus] ortu
Lucifer extulerat, fausto conubia [Orig: connubia] portans


page 202, image: s110

Sidere, laetitia [Orig: laeticia] montes et celsa fremebant
Atria, qua vastas ad caelum [Orig: celum] surgere moles
Aspicit, et rapidis torrens Nicer aestuat undis.
Forte sub exorti tum primum lumina Solis,
Herbosae viridi residens in margine ripae
Agresti stipula veteres meditabar amores
Acidis, et studio curas solabar inani:
Blandaque vicina mecum Philomela sub umbra
Argutis liquidas mulcebat cantibus auras.
Cum subito (ecce) novem comitata sororibus ultro
Obvia Calliope sese mihi laeta ferebat.
Omnibus ex umeris [Orig: humeris] citharae, decor omnibus idem,
Perfusis auro velatae vestibus omnes.
Ruta virens crines cingebat, et innuba laurus.
Ibant et manibus Divae per mutua iunctis,
Hymen o Hymenaee, Hymen, Hymenaee canebant.
Mox ubi se viridi iuxta chorus omnis in herba
Composuit, siluitque amnis, siluere volucres,
Ad me Calliope placidis ita vocibus usa est:
Pone leves calamos, sat avenae sibila montes
Et fontes novere sacri, sat rustica lusit
Fistula pastorum curas: nunc incluta [Orig: inclita] dices
Conubia [Orig: Connubia] , Heroumque genus, regumque nepotes.
Ipsa ego te, sponsi repetens ab origine stirpem,
Per genus, et proavos, et facta ingentia ducam
Antiquae subolis [Orig: soboles] , quam nulla aequaverit aetas
Laudibus, immensum qua Sol videt aureus orbem.
Hic labor, hoc studium generosis vatibus esto,
Aut superum laudes canere, aut praeconia regum,
Et memorem factis illustribus addere famam.


page 203

Dixit, et ornatum gemmis, auroque volumen,
Cyaneoque nitens Hyacintho, et Iaspide glauca,
Explicuit gremio, matris venerabile donum
Mnemosynes, cui longa dies et nomina curae.
Illic alma parens signarat, quicquid ab aevi
Principiis gestum memorabile, pace vel armis,
Quod natos olim iubeant meminisse parentes.
Hoc promens, repetensque altae monumenta senectae
Calliope, fagi super impendentis in umbra,
Talia labentes Nicri cantabat ad undas:
Vasta iacet, Boreae flabris obnoxia tellus,
Dives agri, dives pecoris, quam spectat ab alto,
Tingere quae numquam cani se fluctibus audet
Oceani, stellis semper sitientibus arctos,
Rhenus ad occasum, pronique cubilia Solis
Terminat, Auroram Nabathaeaque regna Visurgis
Aspicit, hibernos Chauci, genus acre, Triones,
At latus unde madens imbres denuntiat Auster,
Obnobii claudunt montes, quibus arduus exit
Oceani refluas Amesis qui turbat arenas.
Illa parens regum tellus, quibus aspera cordi
Proelia [Orig: Praelia] semper erant, statuas lucosque colebant
Relligione [Reg: Religione] sacros prisca: saepe horridus anguis,
Conscia saepe vetus terrebat pectora quercus.
Praecipue Heroas, pugnataque bella canbant
Sollemnes [Orig: Solennes] epulas inter, magnaque sepultos
Voce salutabant reges, animasque vocabant.
Primus avis, proavisque potens, et divite regno
Sigardi pronepos, cum iam gens aurea passim
Christiadum, scelus elueret lustralibus undis,


page 204, image: s111

Flore virens animi primum Vitikindus et aevi,
Defendit veteres ritus moremque sacrorum,
Per caput et sanctam solitus iurare coronam,
Sideraque, et patria cultos formidine lucos,
Mansuras, Divis quas ipse sacraverat, aras.
In clipeo [Orig: clypeo] sonipes excussis liber habenis
Emicat, et volucres hinnitu disicit auras
Arduus alta petens: iuxtaque insigne paternum,
Lucida dimidiae sinuantur cornua Lunae.
Postremo castris toties exutus et armis
Iam senior, vita donatus abivit, et ultro
Abluit antiquae tandem contagia culpae,
Nudatum patrio tingens in gurgite corpus.
Ipse salutiferi perfusum fluminis unda,
Caesar ovans, dudum vindictae oblitus et irae,
Carolus excepit, gremioque dediscere cultus.
Laetitia fremuere urbes, septemque Triones.
Usque adeo pulchrum [Orig: pulcrum] est, et nobile, parcere victis,
Pulchrius [Orig: Pulcrius] , indomitas quam bello subdere gentes.
Inde potes late, qua Lupia, qua pater errat
Albis aquis, Albis ducibus, bello inclutus [Orig: inclitus] Albis,
Quaque rapax tumido campos secat amne Visurgis,
Iura dedit, donec defectis viribus aeger,
Immemor annorum seniique oblitus, in hostem
Dum ruit, humanos finivit morte labores.
Filius hinc patrii generosus nominis haeres
Accepit veteres Mysos, terrasque regendas,
Quas fluvio Plissina suo, quas utilis agris
Irrigat, et ripis formosus Elister amoenis,


page 205

Saxosumque sonans spumanti gurgite Sala.
Inde vetus sponso genus, et natalis origo,
Heroumque domus se sanguine scindit ab uno,
Heroum, qui praestantes virtute, sub Arcto
Iustitia rigidis gentes, et legibus aequis
Formarunt primi, vitae melioris ad usum.
Hinc quoque (si fratrum spectes a sanguine stirpem)
Magnus Otho, date tura [Orig: thura] duces, date manibus aram.
Hic vir, hic est, cui vester honos, cui gloria vestra,
Imperiique decus fuit, et Germania curae.
Proximus innocua populos in pace regebat,
Maxima cui Divum cultus abolere profanos
Cura fuit, censusque ideo Tiagrinus et aedes
Constituit, magnique adiecit ponderis aurum
Illis, qui genus indocile ad meliora vocantes
Sacra propagarent, lumenque errantibus essent.
Filius huic, primis nemorum studiosus ab annis,
Venatu tolerare famem, brumamque solebat,
Cornigeros Tetmarus agens in retia cervos,
Impiger ex umeris [Orig: humeris] pharetram suspendit et arcum,
Sollertique [Orig: Solertique] altos cingens indagine montes
Militat in silvis [Orig: sylvis] , rigidisque irascitur ursis,
Et foribus rictus praefigit, et horrida terga.
Scilicet ut melius (si quando bella vocarent)
Imbribus Hercynioque gelu duratus et aestu,
Militiae posset duros perferre labores.
Suscipit hinc natus rerum Theodricus habenas,
Marte potens, glaeba [Orig: gleba] qui pingues ubere campos
Finibus adiecit patriae, qua flumine pulchro [Orig: pulcro]
Advena fecundos [Orig: foecundus] Unster perlabitur agros:


page 206, image: s112

Unde etiam seri titulum gessere minores.
Nec Dedo minus ense bonus: minus utilis hasta
Nec belli tenuit quisquam Dux aptius artes:
Sive opus extensos metiri castra per agros,
Seu faciem pugnae componere, sive profundas
Subsidio fossas positis deducere castris,
Defensura cavas et propugnacula fossas.
Hunc consanguineo pro Caesare bella gerentem
Mirati stupuere Hunni, stupuere nivosum
Potantes Tanain, gelidique Borysthenis undas:
Omnia cum ferro tumidi prope flumina Salae
Sterneret, ac caperent vix maesta [Orig: moesta] cadavera ripae.
Nec minus in clarum famae processit honorem,
Nomen avi referens Natus, qui patre sub ipso
Prima rudimenta, et primos exegerat annos:
Virtutem primo patris miratus ab aevo.
Appenninigenam fractis hic cornibus Arnum
Contudit, exultans campo bellator aperto:
Sicut ubi torrens, nimbis [Orig: nymbis] hiemalibus [Orig: hyemalibus] auctus,
Spumeus, et fervens, insano vertice [Orig: vortice] silvas [Orig: sylvas]
Proruit, et messes late populatur, et agros.
Nec te magne Thimo tacitum, natumque relinquam
Conradum, insignem fama et praestantibus armis,
Marchio qui primus tecum Misneidos orae
Victor in Eridani campo, atque Insubribus arvis
Ausonium multo complevit sanguine Tibrim [Orig: Tybrim] .
Hinc [(transcriber); sic: Hin] Otho civili praecinctus tempora quercu,
Ditibus argenti venis aerisque scatentem
Fribergam, et Phylires excelsam condidit urbem,
Inter Hamadryadas Phylire formosa sorores


page 207

Venatrix, timidis illis in montibus olim
Insidiis cursuque feras agitare solebat,
Et gravidam iaculis pharetram, tremulumque gerebat
Missile, quod liquidas ad Elistri creverat undas.
Sed cum virginei spolium et decus omne pudoris,
Dum iacet, et dulcem carpit secura quietem,
Impius in sola pastor convalle tulisset:
Non ultra potuit tantum perferre dolorem,
Tabentesque artus anima indignata reliquit.
Alma sed insontis casum miserata puellae
Excepit gremio tellus, tiliamque virentem
Ossibus ex Phylires, liquidas emisit in auras.
Nunc quoque per ripas, illic per mollia crescunt
Prata, per excultos tiliae sub moenibus hortos:
Saepius et gratas praebent venantibus umbras,
Unde urbi indigenae nomen fecere priores.
Inclutus [Orig: Inclitus] hinc atavi Theodricus nomen adeptus
Infelix medici bibit atrum fraude venenum,
Natus adhuc primo cum vix pubesceret aevo.
Henricus qui post factis clarissimus, omnes
Egregia proavos post se virtute reliquit,
Illi, cum superas liquisset avunculus auras,
Conditus extrema Ludovicus Iapygis ora,
Pro meritis Caesar Fridericus tradidit acres
Tyrigetum populos, titulisque illustribus auxit.
Belliger hic clarum certamen equestribus armis
Edidit, effigiem belli: clangore tubarum
Antra resultabant late, montesque fremebant,
Vincentum plausu pariter, sonituque cadentum.
Campus erat, virides claudebant undique silvae [Orig: sylvae] ,


page 208, image: s113

Aureaque in medio diffusis frondibus arbor
Stabat, erant aurum rami, folia aurea ramis,
Aureus et cortex, at sola argentea radix.
Hanc circum nitidi, pretium [Orig: precium] victoribus, enses,
Et galeae insignes cristis viridesque coronae.
Nec minus Heroum, per gramina mollia, natae
Candida virgineo quatientes corpora motu
Ducebat choreas, quas inter filia magni
Caesaris, in thalamos Alberti ducitur uxor
Margaris, inde sati Fridericus, et acer in armis
Sollemnes [Orig: Solennes] ferro caesus Tizmannus ad aras.
Sed profugae luctus genetricis [Orig: genitricis] , et horrida bella,
Dum genitor natos iustas irritat ad iras,
(Ah nimium teneri stimulis agitatus amoris)
Mens reticere mihi: Sprea sanguine fluxit, et ingens
Albis, et Hercyniis [Orig: Herciniis] quaecumque [Orig: quaecunque] e montibus orta,
Tyrigetum pingues umectant [Orig: humectant] flumina campos.
Numinis eiusdem, ne dira licentia ferri
Impunita foret latronum, Filius arces
Diruit, hinc Natus, sublato patre, rebellem
Ultus avum, multis implevit caedibus urbem,
Corniger undoso qua flumine stagnat Hieras,
Captaque ferratis affixit postibus arma.
Quartus in adversos ultricia signa Bohemos,
Pro decore imperii, generosi Caesaris ultor
Movit et insigni Fridericus laude potitus,
Saxonici clarum tulit Electoris honorem.
Ille etiam curans tranquillae commoda pacis,
Hospitium nobis ad Elistri condidit amnem,
Egregiasque animos pretiis [Orig: preciis] accendit ad artes.


page 209

Proximus Arctoi spoliis Aquilonis onustus,
Imposuit leges domito Fridericus Havelo.
Tu quoque coniugio felix, et prole nepotum
Cassubios, Erneste, sagittiferosque Polonos,
Odera piscoso qua labitur amne, coerces.
Filius armorum patriam formidine solvit,
Felicesque petens Solymos, et nobile bustum,
Vicit iter durum pelagi, et Curetida terram,
Gordynam, Gnosonque, et in aequore Cycladas alto,
Phoebeamque Rhodon vidit, gentesque beatas
Phoenicum, Syriaeque hortos, qua Tigris, et ingens
Labitur Euphrates, caelo [Orig: celo] gratissimus amnis.
Ille etiam dubiis magno pro Caesare rebus,
Threicium Austriacis avertit moenibus hostem,
Regnatorem Asiae, Thracasque Getasque trahentem,
Et magnas Orientis opes, cum Norica saxa
Et tremerent late Nymphae Istrides, Istrides undae.
Illum Aponus vidit, celsaeque Antenoris arces,
In ferrum ruere, et Patavi prosternere muros.
Ensifer hinc, nec fratre minor pietate, nec armis
Ioannes motus compescuit acer agrestes [(transcriber); sic: agrestres] :
Qualiter Arctois Boreas emissus ab antris,
Atra serenato depellit nubila caelo [Orig: celo] :
Strenuus hinc per saxa ruens, per tela, per ignes,
Insiliit primus Regalis moenibus Albae,
Inque expugnato clarus stetit aggere victor,
Sublimes tollens aquilas: ausisque potitus
Muralem quernam meruit de fronde coronam.
His ducibus caelo [Orig: celo] caput extulit aurea, quae nunc
Relligio [Reg: Religio] totum sincera perambulat orbem,


page 210, image: s114

Quam probitas, et sancta fides comitantur euntem,
Et concors pietas ius omnibus una ministrat.
At nomen qua voce tuum, quove incluta [Orig: inclita] facta
Carmine, Ioannes Friderice binominis, aequem?
Quae tibi non laudes, qui non debentur honores?
Pectore magnanimo similem tibi nulla tulerunt
Saecula [Orig: Secula] , nulla ferent, dulcem profundere vitam,
Et fortem, cara pro relligione [Reg: religione] , cruorem
Promptus [Orig: Promtus] eras, mortemque Dei pro laude pacisci:
Commotus numquam [Orig: nunquam] praesentis imagine leti [Orig: lethi] .
Scilicet accensum divino pectus amore,
Non vis ulla domat ferri, non fulminis ignes.
Qualiter ipse pater vitae, Sol lucis origo,
Sol oculus mundi, caeca sub nube laborat
Interdum, victis mox nubibus aureus exit.
Macte animo Germano, et macte ingentibus ausis,
Sic etiam dilecte Deo, quod mille probatum
Temptatumque [Orig: Tentatumque] modis, reducem fidissima coniunx
Vidit, et in cara Domini cervice pependit
Ante obitus: dulcem nati videre parentem,
Et nunc in patria cineres tellure quiescunt.
At veteres inter proavos, coetusque piorum,
Spiritus exsultat [Orig: exultat] liber, fruiturque perenni
Laetitia, aeternisque bonis discrimina pensat.
Salve magne pater patriae, tua gloria vivet,
Donec in occasum roseo volventur ab ortu
Sidera, donec erunt latices Aganippidos undae.
Inde satus, fausto coniungit foedere taedas
Sponsus, et illustres thalamos iam nubilis intrat
Dorotheae, primosque parat coniungere somnos:


page 211

Amborumque Dei votis concordibus assunt.
Iamque tubae cantusque sonant, domus ampla resultat,
Laetitiaque fremunt rupes. Surgamus, et altam,
Aonides, Soceri Scandamus principis arcem.
Ut cum rorifero noctem produxerit ortu
Hesperus, ad sponsae thalamos Hymenaea canamus,
Felicis bona signa tori [Orig: thori] , et nubentibus omen.
Dixerat, et variis lento de vimine textos
Floribus implebant calathos, aetatibus omnes,
Et facie, cultuque pares: urbemque petebant.
Tu mihi nunc, qui culta rigas spumantibus undis
Arva Nicer (nam te veterum nec facta parentum
Nobile nec patriae decus ignorare putandum est)
Quandoquidem hos prima colles ab origine mundi
Alluis, ipse genus sponsae, patrumque recense
Facta, ducesque atavos, prohibeque silentia famae.
Nam potes et gratum est canere, et meminisse voluptas.
Sic Remisus, Iaxusque, tuum sic Coccius amnem
Augeat, et salices crescant tibi semper et alni,
Qua virides inter Rheno confunderis umbras.
Sic ego: cum lato madidum caput extulit antro
Caeruleus [Orig: Coeruleus] Nicer, et molli viridantia musco
Tempora concutiens: His orti montibus (inquit)
(Dicam equidem, nec te longo sermone morabor)
Magnanimi Heroes quondam, melioribus annis,
Fundarunt urbes populis, gentemque comatam
Iustitiam docuere sequi, nec temnere Divos.
Splendida sed tenebris involvit gesta vetustas,
Quandoquidem, quamvis populis opibusque potentes,
Sacrorum dulci caruerunt munere Vatum,


page 212, image: s115

Munere, quod fragilis perfunctos munere vitae
Diis aequat superis, laeto nectare pascit.
At sponsae (si prima domus quaeratur origo)
Incluta [Orig: Inclita] Francorum series a sanguine manat,
Et genus et generis prisci numerosa propago.
Sed neque tum colles istos, non ista colebant
Rura atavi: sed qua fluvio premit arva sonanti
Danubius, quaque Hercyniis [Orig: Herciniis] e montibus orti
Danubium supra Nabus, et Regus influit infra,
Quaque vides solem labens Pegnesse cadentem.
Maximus hinc ortus, saevos Lutholdus in Ugros
Et peditum cuneos, et turmas duxit equestres,
Claraque transcendens maiorum facta suorum,
Infestum domitis compescuit hostibus Istrum,
Pannonioque Anasi complevit sanguine flumen,
Aureus in Clipeo [Orig: Clypeo] veterum gestamen avorum
Ardebat, vastosque leo pandebat hiatus.
Nec minor Arnolphus bello, nec Natus eodem
Nomine, Diis animae similes: vidi horrida vidi
Proelia [Orig: ?] , cum pulchram [Orig: pulcram] peterent per vulnera mortem.
Tranquillos in pace obitus, ignobile fatum
Credebat, patriisque Hunnos ducebat ab oris,
Spe regni profugus flagrans Wernerus aviti.
Primus in adversos ibat, pugnamque ciebat,
Quoque loco melius ducendus et ordine miles
Noverat, et magnis aderat vis insita verbis.
Quas Lycus in ripa pugnas, quae funera densis
Stragibus arctatus vidit? qua dividit acres
Vindelicos, Rhetosque, quot intumulata virorum
Corpora Danubii spumantibus intulit undis?


page 213

Qualiter in trunco flammas si forte relinquit
Ille domum sero rediens iam vespere pastor,
Tempestas si nocte, Euris surgentibus, orta est:
Omnia pervolitant ignes, it turbine fasto
Flammarum torrens silvas [Orig: sylvas] effusus in altas.
Ordine tres illis vos successistis Othones,
Praestantes animis, factisque illustribus omnes.
Quos inter saevis excellens tertius armis,
Per varios Pelagi tractus, per inhospita longe
Litora [Orig: Littora] , litoribus [Orig: littoribus] multum distantia nostris
Sideribus, remisque aurisque ferentibus usus,
Europa e magna multis comitantibus Heros,
Antiquos petiit Solymos, Cedroque virentes
Palmiferi colles Libani [Orig: Lybani] : tunc incluta [Orig: inclita] rursus
Acta sub Imperium Solyme: tunc Ascalo, et ipsa,
Quae toties vatum celebratur carmine, Bethle,
Gazaque, et aequoreis Iope quae tunditur undis,
Hadriacis Iope statio gratissima nautis.
Felices animae, quibus illo tempore nasci
Contigit, et magnum pariter dare vela per aequor,
Et fortunatum spoliis decorare sepulcrum.
Crediderim colles ipsos, montemque Sionis
Ardua gratantes iactasse ad sidera voces,
Cum iam victor ovans, positis exercitus armis,
Procumbens sanctae pronus daret oscula terrae:
Fulgeretque crucis passim venerabile signum.
Post Otho pacis amans, et maximus alter ab illo
Filius, insignis bellator, Iapyge fertur
Per Latium, sublimis equo, qua turbidus auro
Abdua, qua lento fecundos [Orig: foecundos] agmine campos


page 214, image: s116

Ollius, Hesperidumque secat regnator aquarum
Eridanus, tenera qua cinctus harundine [Orig: arundine] crinem
Mincius, et rapidis Athesis devolvitur undis,
Amnis, et a Gallis Italum qui separat orbem.
Primus in hos, sexti genitor Ludovicus Othonis,
Migravit colles Septemvir, et ampla reliquit
Et Nato, et seris regnanda Nepotibus arva.
Insignes ambo virtutibus artibus ambo
Pacis et armorum studiis. Pater indole gaudet
Egregiae subolis [Orig: sobolis] , nec displicet aemula virtus.
Tunc ducibus primum claris habitabile saxum
Hoc fuit, extremae quod desuper imminet urbi.
Hic ortus Ludovice tuos, cui maxima rerum
Verborumque fides, hic incunabula vidi
Rudolphi, primos hic egit Filius annos,
Saepe fatigatis sudorem flumine puro
Abstersi fovique undis, et lenibus auris:
Seu spolia ampla domum bellando parta referrent,
Seu nemorum exuviis laeti praedaque ferarum,
Venatu sera fessi iam nocte redirent,
Munera per ripas semper suspensa videbam,
Setigerum caput aut apri, vel cornua cervi.
Hinc pius Aoniis dux condidit atria Musis,
Perculsus dulci Rupertus laudis amore.
O decus, o nullos umquam [Orig: unquam] reticende per annos,
Fortunate senex! Tibi se debere fatetur
Posteritas, patriam tu doctis artibus ornas,
Ingenuosque iubes regnare per oppida mores.
Ante vagis tantum notus pastoribus ibam
Per nemora, et valles, piger atque ignobilis amnis.


page 215

Nunc Rhenus mihi, nunc Viadrus, nunc Ister et Albis
Assurgunt, cinctaeque hederae mea flumina circum
Aonides choreas agitant, et carmina dicunt:
Inflat et argutas non Tityrus unus avenas.
Fortunate senex caelo [Orig: celo] tua numina tollit
Gloria, quae latis mundum circumvolat alis.
At nisi munificus Musis ea dona dedisses,
Heu quibus in tenebris, quanta sub nocte iaceres
Flebilis et penitus caligine consitus atra?
Illi etiam Nemetum in campis, bis munere Divum
Uno parta die magno victoria plausu,
Bis victi cecidere hostes, ac terga dedere.
Imperii post haec nato concessa potestas,
Qui templis urbem, donisque ingentibus auxit,
Musarumque fovens hortos, et amoena vireta [Orig: virecta] ,
Dulcia Rupertus patriis dedit otia [Orig: ocia] terris,
Et Latio tandem Tuscoque reversus ab Arno,
Longaevus curis mortalibus exuit annos.
At proavos superans, sceptris adiunxit avitis
Dotales Stephanus populos, gentesque feroces,
Qui Lutram, Saramque bibunt, quorumque per agros
Spumeus undoso declives gurgite cursus
Extendit Rhenus, Vogesique e rupibus ortus
Iam dominum prono Rhenum petit amne Mosella.
Hinc patri Friderice subis, natumque relinquis
Ioannem, cuius de sanguine dictus eodem
Nomine tranquillas ad pacis idoneus artes
Filius, implevit magnum virtutibus orbem,
Iustitiae [Orig: Iusticiae] cultor, iurisque minister et aequi.
Ipsa suas illi natura recluserat omnes


page 216, image: s117

Dives opes, caelumque [Orig: celumque] animo sublimis adibat,
Stellarumque obitus, stellarum noverat ortus,
Atque salutiferas propriis cum viribus herbas,
Quid sterile Asplenum, quid laeta Sisymbria [Orig: Sysimbria] possint,
Et menthae virides, et odoriferae Calaminthae,
Buglossusque, Thymusque, Lupique volubile gramen.
Iamque decem numerans actae sexennia vitae,
Bis tribus adiectis, robustus, et integer annis,
Caelestes [Orig: Celestes] petiit sedes, quas luce perenni
Aeternis opifex rerum fulgoribus implet.
Is densis obscura ducum monumenta tenebris
Eruit, et totam stirpem, laudesque parentum
Ire per aetates iussit, perque ora nepotum.
Nunc virides Rheni tractus sortitus honores
Et titulos atavi (sic arbiter omnia iustus
Tempora dispensat Deus, atque in pristina reddit
Saepe ducum subolem [Orig: sobolem] ) magna cum laude gubernat
Inclutus [Orig: Inclitus] , et populo Fridericus amabilis omni.
Cuius, adhuc annis vix pubescentibus, Ister
Signa sagittiferae contra Mahometica Lunae
Egregiae speciem virtutis, et indolis altae
Primitias vidit, bellatricemque ferentem
Per turmas aquilam, validae stupuere cohortes.
Macte rudimentis princeps, Dii nostra tuentes
Praesidia, ad veterum te servavere parentum
Imperia, et placida terras in pace regendas,
Annorumque moras fortuna beatior implet.
Qui vigor ingenii? quantus sub pectore fervet
Doctrinae caelestis [Orig: celestis] amor? quam vita suorum
Cura ducis? doctis quae confert praemia Musis?


page 217

At torvos si quando ruit venator in apros,
Et belli simulacra ciet, silvasque [Orig: sylvasque] fatigat,
Arduus alipedem curru Phaethontis inustum,
Herbifer eduxit, quem Mincius Andide silva [Orig: sylva]
Concitat, ille volans argutas erigit aures
Sublata cervice, simul pernicior Euro
Crura per apricos glomerat sinuantia campos.
At natos, clari spectantes facta parentis
Splendida manificae stimulat virtutis imago,
Speque nova tanti laetatur sanguinis orbis.
Hoc genus et sponsae vetus est nubentis origo.
Sed iam Sol rapidos superingerit altior aestus,
Dum loquor, et tactus radiis incanduit aer,
Iamque tubae, lituique sonant: procedit ad aras
Sponsus, ut auspicibus firmet conubia [Orig: connubia] divis.
Finierat Nicer, inversa tum protinus urna
Insonuit, fluctusque novos emisit aquarum,
Cornuaque occuluit vitreis turina sub undis,
Cornua flumineo semper viridantia musco.
Fortunati ambo, natique faventibus astris,
Et virgo felix, et felix virgine princeps,
En virides Titan meliori lumine montes
Irrigat, et caelum [Orig: celum] discussa nube serenat.
Et placidae geminis gratantur amantibus aurae.
Ipsa novos tellus summittit daedala [(transcriber); sic: Daedala] flores,
Flexibiles hederas, et Eryngion utile nuptis,
Cuius flore Phaon, et noto germinis usu,
Dulcia promeruit Permessidos oscula Sapphus,
Secretum spinis quod Eryngion horret acutis.
Hos nova seu gremio fert sponsa, vel occulit ore,


page 218, image: s118

Illicitos numquam [Orig: nunquam] coniunx meditatur amores.
Qualis in exculto genialis amaracus horto,
Candida fontanis quam nutrit Hamadryas undis,
Surgit, et ambrosium late diffundit odorem:
Sic tenerae vernans iucundo flore iuventae
Sponsa nitet, mollesque rosas, et lilia vincit.
Lucidus e collo gemmae Garamantidos ignis
Irradiat, vestisque pedes descendit ad imos
Aurea, flaventes tegit aurea vitta capillos,
Aureaque e niveo redimicula pectore pendent.
Sed pudor, et probitas, et honestas regia cultum
Vincit, et exsuperat [Orig: exuperat] castae reverentia famae,
Sordet enim nisi coniunctum virtutibus aurum.
Illius aspectu flagrantia lumina pascit
Sponsus, in aestivo rapidus quem pulvere Mosa
Somniaque Heroum multa inter milia [Orig: millia] vidit.
Dum fretus superis et equo sublimis et hasta
Fulminat, et magno ductor clamore triumphat,
Laetaque tranquillo circumspicit agmina vultu:
Qualiter aurorae formoso praevius astro
Lucifer ardentes nitidissimus explicat ignes.
Iamque dies iucunda fuit, simul ordine longo
Accumbunt epulis proceres, lucemque morantem
Mollibus aut choreis, vario certamine condunt.
Et iam permensus caelum [Orig: celum] Sol occidit, et iam
Montibus e celsis maiores suscitat umbras,
Obscuratque ignes stellarum Luna minores.
Ecce leves atro crepitantes sulphure flammae
Subvolitant, rutilique petunt spatia ardua caeli [Orig: celi] ,
Et rapidis vacuas implent stridoribus auras.


page 219

Sit felix faustumque precor: Iovis ales ab alto
Praepetibus plaudit pennis, omenque secundat
Alituum regina, Pater dum magnus euntem
In thalamos ducit natam, fortique paventem
(Ante Deos sacrumque tori [Orig: thori] praefatus honorem)
Commendat genero, lectoque relinquit in uno
Coniunctos, dictisque ambos solatur amicis.
Interea lauro cinctae Parnasside Musae,
Ante fores, dulces in gyrum fundere cantus
Incipiunt, princepsque chori, comitumque suarum
Calliope doctas praecedit voce sorores:
Lucidus Oceani natales Hesperus undas
Deseruit, taedas portans, noctemque iugalem.
Iam caris Domini formosa quiescit in ulnis
Dorothee, primos iungens cum coniuge somnos.
At vos innuptae, quibus intemeratus amantum
Lectus, et interior thalami concredita cura est,
Ominibus, votisque bonis, cantuque secutae,
Dulcis ut aeterno concordia foedere regnet,
Hymen, o Hymenaee, Hymen iterate puellae.
Dicimus o Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee.
Qualiter igne Iovis si tacta exaruit ulmus
Nuda, carens foliis, culti iam dedecus horti,
Non teneras ultra vites, non amplius uvas
Educat: at rapidi nisi fulminis ira fuisset
Curvaret gravidos autumni munere ramos:
Innuba sic, vita dum caelibe [Orig: coelibe] virgo senescit,
Aetatis roseum videt emarcescere florem:
At caro desponsa viro, sua pignora mater
Spectat, et optato genetricis [Orig: genitricis] nomine gaudet,


page 220, image: s119

Et thalami cunctos solatur honore labores.
Hymen, o Hymenaee Hymen, iterate puellae.
Dicimus o Hymenaee Hymen ades o Hymenaee,
Fallimur? an nostras vox turturis attigit aures?
Turtur amans sola gemit et suspirat in umbra.
Huc ades o mea vita, tibi sub montibus istis
Oscula et amplexus, secretaque gaudia servo,
Partheniique udo iam flos tibi crescit in antro.
Hymen, o Hymenaee, Hymen iterate puellae.
Dicimus, o Hymenaee, Hymen, ades o Hymenaee
Vos aurae, quarum domus est circumfluus aer,
Solis et umbrarum comites, dum Syrius ardet
Fervidus, et certas populis denuntiat [Orig: denunciat] iras:
Vos lenite graves gelidis afflatibus aestus,
Et vitium caeli [Orig: celi] , saevosque avertite morbos,
Et facite ut nostris propria haec sint gaudia terris.
Hymen o Hymenaee, Hymen, iterate puellae.
Dicimus o Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee.
Tu quoque sancte senex, cuius iam lumen in ortu
Cernimus, insignemque astris fulgentibus arcum,
Quandoquodem sucos [Orig: succos] fama est te nosse salubres,
Herbarumque parens monstravit Phylliris usum:
Quaere novos flores, nuptae quibus incluta [Orig: inclita] mater
Amissum reparet pulso languore vigorem.
Dicimus o Hymenaee Hymen ades o Hymenaee.
Este una, dulcemque una producite vitam
Dum licet, ac parvos aviae transmittite natos,
Omnia nam magno labentia sidera caelo [Orig: celo]
Venturos meliora iubent sperare nepotes.
Hymen o Hymenaee Hymen iterate puellae.


page 221

Dicimus o Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee.
Fortunate socer, novus alti sanguinis ordo
Nascitur, unde genus maternum sera propago
Francorum primo regnum numerabit ab ortu.
Vos quoque felices Socero, sublimia fratres
Pectora, quos stabili iungit concordia nexu:
Sic (reor) alterna quem morte redemit ab Orco,
Tyndarides, fratrem dilexit Castora, Pollux.
Vos colimus, unstramque [(perhaps: utrumque)]
duces dum cuncta relinquunt,
Imploramus opem: nec vos iuvisse pigebit,
Quas vestri fovere atavi, fovere parentes
Praecipue dignas magnis Heroibus artes.
Acre sed imprimis studium pietatis et almae
Iustitiae [Orig: Iusticiae] , pacisque bonae sub pectore regnet.
Quandoquidem curam princeps ubi neglegit aequi:
Sunt mutae veluti defuncta cadavera leges.
Hymen, o Hymenaee Hymen, iterate puellae.
Dicimus o Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee.
Nox ruit et placidos iam suadent sidera somnos,
Iam secura quies lethaea papavera quassans,
Aeris immensi tractus, et proxima Lunae
Regna tenet, pelagique sinus, terrasque iacentes,
Et volucrum genus omne silet, genus omne ferarum,
Somniaque humanas solantur inania curas.
Ipsa sibi cultis nova Nupta videtur in hortis,
Mollibus aut pratis, aut in convalle virenti,
Narcissum, thymbramque, rosasque, et molle ligustrum,
Et mites uvas [(transcriber); sic: vuas] , et suave rubentia mala
Carpere, dilecto iucundum munus amanti,
Candidaque aureolae contexere lilia calthae.


page 222, image: s120

Hymen, o Hymenaee, Hymen iterate puellae.
Dicimus o Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee.
O quoties tibi nocte virum, seu bella gerentem
Horrida, seu deserta feras per lustra sequentem
Afferet in somnis, volitansque reducet imago!
Ille sed in castris, nudove sub aethere pernox
Aspera robusto gestat venabula collo.
Hymen o Hymenaee, Hymen iterate puellae.
Dicimus o Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee.
Dulcis Hymen, tibi non meritos largimur honores,
Et nomen laudesque tuas celebramus ovantes.
Salve, magne Nicer, populi laetentur, et urbes,
Et gelidae valles, gelidique in vallibus amnes,
Quos tantis superum rector dignatur alumnis.
Iam liquidum sacro commixtum Nectare rorem
Sudabit caelum [Orig: celum] , sudabunt balsama silvae [Orig: sylvae] ,
Pinguia flavescent iniussis messibus arva,
Nataque sponte sua mirabitur hordea tellus.
Hymen o Hymenaee Hymen iterate puellae.
Dicimus o Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee.
Finierant, sonuere novis applausibus arces:
Dorotheen rupes ipsae, vaga flumina clamant
Dorotheen, iuga Dorotheen vicina remittunt,
Tum pater omnipotens ter ab aethere Iuppiter alto
Intonuit, caeloque [Orig: celoque] dedit bona signa sereno.
Altaque per celsos sunt facta silentia montes.


page 223

Elegia DE FRUCTU DANIELIS.

Qui tibi dulcisonos Iessaea poemata Psalmos
Ante sacra cecinit lector amice lyra.
Idem veridici Danielis scripta Prophetae
Reddidit ecce novis splendidiora modis.
Exposuit, studiis ornavit et omnia summis,
Carmine temporibus conveniente suis.
Innumeri toto venduntur in orbe libelli,
Optima de multis qui legit, ille sapit.
Hunc tu quisquis amas felicem ducere vitam,
Nosse tui vatem muneris esse puta.
Aspice fatorum seriem, lege facta priorum,
Facta imitanda bonis, facta cavenda malis.
Sive sub Assyriis quae dicit gesta monarchis,
Atque sub imperio Persia prisca tuo.
Sive per egregias cum Graecia floruit artes,
Romaque totius cum caput orbis erat.
Hic sapit, in sanctis qui dum videt illa Prophetis,
Discit inexperto damna cavere malo.
Nec modo praeteritum, si vis quoque scire futurum,
Reperies certa cuncta relata fide.
Quae fuerint, alios quae sint ventura per annos,
Quid tulerit praesens, quid ferat hora sequens.
Digna die dices, et nostri moribus aevi,
Carmina successus mox habitura suos.


page 224, image: s121


Ultima quae memorant perituri tempora mundi,
Heu nimium votis tempora tarda piis.
Felix hic nimium qui crimine liber ab omni
Non feci Domino dicere prava potest.
Stabit ad horrendum sibi conscius ille tribunal,
Ibit et aethereum iustificatus iter.
Legifer ex aequo cunctis ubi praemia Christus,
Digna dabit firma quae meruere fide.
Cum dicet: procul ite mali, discedite iniqui
Ad Phlegetontaeas quas sitiistis [Reg: sitivistis] aquas.
Vos autem mea vita boni, vos sidera mecum
Scandite, caelestes [Orig: coelestes] gaudia vera domos.
Haec dominus dicet, cum tempora debita tandem
Quae tibi constituunt carmina vatis, erunt.
Quisquis es his monitus resipisce, relinque quod obstat,
Hoc satis est, pravum desere, quaere bonum.
Carpe viam sancti quam monstravere Prophetae,
Hinc veniet velis mitior aura tuis.
Hinc pete defessae solacia [Orig: solatia] dulcia menti,
Ut curis misero tempore liber eas.
Qualiter addictos degas feliciter annos,
Vivitur humano donec in exilio.
Multa quidem nostri sunt magna pericula saecli [Orig: secli] ,
Tristis ubique furor regnat, ubique timor.
Ut taceam reliquos nimium quos dicere casus,
Ultimus accedit Turcia dura pudor.
Turcia Germanae pavor, atque infamia terrae,
Non leve Pannoniis Christi colisque malum.
Haec furit in nostris paucis prohibentibus oris,
Excitat et varios turba prophana metus.


page 225


Multa licet faciat, licet omnia saeva minetur,
Si poteris Domino credere, tutus eris.
Turco tempus erit fractis ubi barbarus armis
Ante triumphantes Caesaris ibit equos.
Adveniet damno qui nos servabit ab omni,
Digna dabit iustis praemia, digna malis.
Non sinet hic mundum propria qui morte redemit,
Fiat ut hoc rigidis tempore praeda Getis.
Scit Deus haec, Scythico sed quod temptamur [Orig: tentamur] ab hoste,
Per mala constantem sic probat ille fidem,
Turce quid exsultas? Audacia te tua perdet,
Te rex qui poterit vincere maior adest.
Quod magis ut credam Danielis scripta Prophetae
Multa movent, paucis hic memoranda modis.
Regna vide quattuor sub imagine picta ferarum,
Scilicet Assyrios vult fera prima duces.
Altera Persiacis est assimulata monarchis,
Tertiaque imperio Graecia magna tuo.
Quarta refert vestros Latialis turba tyrannos
Belua [Orig: Bellua] , Romanum qui tenuere solum.
Illius exiguum cornu sub fronte renatum,
Fallor, an hoc duros indicat esse Getas?
Quae facies vultusque ferae, quae lingua minaeque?
Quales blasphemos, quos iacit ore sonos?
Numquid [Orig: Nunquid] et haec nostris nimium iam cognita saeclis [Orig: seclis]
A vero cupiunt nos removere Deo?
Hos prohibete dolos reges, hoc frangite cornu,
Imperio quorum terra regenda viri.
A Scythico vobis promittitur hoste triumphus,
Illa Dei vox est, credite, vera canit.


page 226, image: s122


Talia multa docent Danielis carmina vatis,
Plurima nunc illo non referenda loco.
Talia cum doceant Danielis carmina vatis,
Perlege deposita lector amice mora.
Multa sub exemplis poteris quoque discere sanctis,
Quae possunt vitae consuluisse tuae.
Si tibi sollicita iactatur puppis ab unda,
Hic etiam portum quem mediteris habes.
Pressus es aerumnis, et sorte gravaris iniqua,
Hinc spera certam qua releveris opem.
Distrahit innumeris si te mens conscia curis,
Ille tibi curas eximet, ille metum.
Ah nimium fatui pravae qui crimina mentis
Humana tolli posse putatis ope.
Perlege quicumque es veterum solacia [Orig: solatia] vatum,
Hinc animo veniet certa medela tuo.
Sed redeo unde fui primum digressus, et oro
Ut capias placida lector amate manu.
Ut capias laeto tibi reddita carmina vultu,
Quondam praesago vaticinata viro.
Cedant arma sacro, concedant tempora verbo,
Inque via Domini vesper et ortus eant.
Unde venit Boreas, Zephyrus qua spirat et Eurus,
Turbidus aethereis nubibus unde Notus.
Hac ratione queunt caelestia [Orig: coelestia] numina flecti,
Fiet et irati mitior ira Dei.


page 227

EPICEDION IN OBITUM D. [Abbr.: DOCTORIS] CASPARIS CRUCIGERI.

Summe pater, subolesque [Orig: sobolesque] patris, quique halitus afflas
Omnia, qui firmans nos, ab utroque venis:
Te precor, o rerum Deus in tribus arbiter unus,
An modus assiduis fletibus ullus erit.
Parce nec omnino dele tua iussa colentes,
Lenis ades populo, saevus in hoste tuo.
Iamque fatigatis luctu, serieque malorum,
Si precibus castis flecteris, adfer opem.
Naufragii serva tabulas, et fragmina nostri,
Et laceris alia da statione frui.
Nam quibus, hei, vario discrimine fluctibus acti,
Marte fero patriam depopulante, sumus?
Squalet [Orig: Squallet] adhuc tellus bello vastata cruento,
Et late gelido rura sub axe vacant.
Nec satis infandos (dolor hei meminisse) labores,
Nec fuit exilii damna tulisse satis.
Tunc quoque letiferis [Orig: lethiferis] piger aestibus aer abundans
Intulit hac populis in regione luem.
Fortibus et magnas exhausit civibus urbes,
Parcaque relliquias [Reg: reliquias] hostis avara tulit.
Ingenuis etiam Musarum dotibus aucti,
Ante suum multi sic cecidere diem.
Iamque tot amissis prius o dulcissime Caspar,
Te quoque mors avida sustulit atra manu.
Parce Deus, quid adhuc non oblivisceris irae?
Parce nimis longi causa doloris adest.


page 228, image: s123


Occidit hei nostri qui gloria temporis ingens,
Multorumque suis dotibus instar erat.
Occidit infelix, nec funus acerbius isto,
Dignior aut clades fletibus ulla fuit.
Nam quid ego summas tot in uno pectore dotes,
Facta quid aeterna laude vehenda, canam?
Quae mea si vellet digno comprendere versu,
Debilitaturum Musa subiret onus.
Nil illi facilis natura negaverat uni,
Et dederat largas more parentis opes.
Fervidus hinc animi, vigor, et quae liquit inausum
Divitis ingenii [(transcriber); sic: ignenii] vis operosa. nihil
Iamque brevi spatio linguam cognorat utramque,
Cum libuit, culte doctus utraque loqui:
Addiderat Solymae iam dulcia munera linguae,
Nec minus his iudex de tribus acer erat.
Altera tum rerum varias ediscere causas [Orig: caussas] ,
Et quaecumque latent abdita, cura fuit.
Quattuor [Orig: Quatuor] ut primum genitalia corpora gignant,
Terrarum quicquid maximus orbis habet.
Unde simul mortale genus volucresque feraeque,
Quicquid et Oceanus, fetaque [Orig: foetaque] terra creat.
Quid faciat tanto spirantes murmure ventos,
Frigida quid Boreae flabra: quid uda Noti:
Ut liquidus magni telo Iovis insonet aether,
Cum venit eliso nubibus igne fragor.
Grando quid, unde nives, matutinaeque pruinae,
Et gelidam pulsans frigidus imber humum.
Sidere quo refugae vaga Tethyos [Orig: Thetyos] aestuet unda,
Unde patens salsis aequor abundet aquis.


page 229


Omine cur diro mortalibus igne Cometae,
Sive ferant morbos, seu fera bella, micent.
Utque bibat pluvias clarus splendore colorum,
Sole repercussis nubibus arcus aquas.
Quin etiam docti monumenta diserta Galeni
Noverat, et Coi scripta vetusta senis.
Praesentesque malis herbas ad opemque potentes,
Laetaque purpurei germina veris opes.
Corporis et vires reparet qui sucus [Orig: succus] , et aegros
Germania quae medicis usibus apta iuvent.
Cumque potestates radicum nosset, et herbas,
Optima quas matrum gignere terra solet:
Sustulit a terris ad caeli sidera vultus,
Unde suos motus inferiora trahunt.
Pulchraque [Orig: Pulcraque] cognovit melioris lumina mundi,
Ut peragant varias, non sine lege, vices.
Quodque micet spatio terrae propiore, quod astrum
Exstet [Orig: Extet] et a solida longius absit humo.
Qui modus annorum, cur partes quattuor anni,
Solis in obliquum cur via secta latus.
Ut brevior, Phoebo septem propiore Trioni,
Roriferae noctis porrigat umbra diem.
Abditus ut lateat densa caligine Titan,
Invida fraternis cum soror obstat equis.
Utque petens solem decrescat, ut augeat orbem,
Luna citis fratrem quando reliquit equis.
Illius ut densa nitor obscuretur ab umbra,
Cum faciat opposito limite Phoebus iter.
Et quae felices spargant mortalibus ignes
Sidera, nascenti commoda, quoque loco.


page 230, image: s124


Quid Canis aut Hyades moveant, quid aquosus Orion,
Haedus et occiduae gurgite lotus aquae.
Nec requies animi tantum dulcisque voluptas
Conscia fatorum sidera nosse fuit:
Sed magis auctorem [Orig: autorem] cognoscere iuvit, et ingens
Esse Deum mundi qui regat huius opus:
Temperet et stellas, metisque coerceat aptis,
Et curam, ne quid longius erret, agat.
Ergo creatorem propius rerumque parentem
Cernere, non dubii [(transcriber); sic: durbii] pectoris ardor erat.
Doctrinaeque pio caelestis amore calebat,
(Ah quantum est, vero posse placere Deo?)
Nec mora fatidici quicquid cecinere Prophetae,
Deque fide scripti noverat omne genus.
Impia cum subito deliramenta perosus,
Sincerae iuvit relligionis [Reg: religionis] opus,
Et cupidas verbo pavit, Christique redemptas
Morte, pie sancto munere functus, oves
Nec minus, et duro spatiosi tempore belli,
Mansit in officio pervigil usque suo.
Cumque recessissent hac dulces urbe Camenae [Orig: Camoenae] ,
Doctaque Pierias turba secuta Deas:
Leniit ille graves, adhibens solacia [Orig: solatia] , curas,
Et precibus, dixit, flectitur ira Dei.
Talis quin etiam blandis facundia dictis,
Qualis Nestorei gratia mellis, erat.
Quid loquar, ut veterum vertenti oracula vatu,
Auxilium tulerit magne Luthere tibi?
Ut Solymi censor sermonis acumine praestans,
Iudicii fuerat dexteritate sui?


page 231


Tunc etiam cum te mors importuna tulisset,
Edidit absterso scripta relicta situ,
Utque secuturi legerent vulgata nepotes,
Sustinuit longi grande laboris onus.
Adde pios mores, et turpi labe carentes,
Et stabilem pulchra [Orig: pulcra] cum gravitate fidem.
Quid tamen ista iuvant, quid nunc opulentia linguae
Cognitus aut medicae profuit usus opis?
Iuraque naturae, caelique volubilis orbes,
Astraque siderei cuncta notasse poli?
Num minus in gelido consumptus morte sepulcro,
Nunc animae dulcis corpus inane, iacet?
Num minus (o Parcae) melioribus occidit annis,
Vix numerans vitae lustra peracta novem?
At decus aeternum (manes gaudete sepulti)
Ingenii dotes quod peperere, manet:
Scriptaque posteritas non Casparis immemor umquam [Orig: unquam] ,
Edita de sancta relligione [Reg: religione] leget:
Corpus et in cineres cum longa redegerit aetas,
Vicet et aetatis fama sequentis erit.
Laeta piae capiens nunc debita munera vitae,
Quas habitat sedes turba beata colit.
Raptus et e tanto miserarum turbine rerum,
Parte sui fruitur nunc meliore Deo.
Hunc anima solum quia deficiente rogabat,
Hoc sibi dicebat dulce iubente mori,
Et sua tranquillo iam gaudia corde fovebat,
Et vacuo curis pectore laetus erat.
Sed relinquendas natas audire iuvabat,
Numen adorantes Christe benigne tuum.


page 232, image: s125


Saepe genae lacrimis etiam maduere paternae,
Et pius in subolem [Orig: subolem] flere coegit amor.
Nec minus et quamvis defectus viribus aeger,
In solitum placida mente vacabat opus
Rimarique situm caeli [Orig: coeli] radiosque solebat,
Sidera et exactis irrequieta notis.
Cumque tuum manibus Ptolemaeae volumen haberet,
Scrutatus sedes quas aditurus erat:
Astitit et Lachesis, calles foris omnia, dixit,
Interior caeli [Orig: coeli] nunc patet aula tibi.
Dixit, et eripuit terris, superaque locavit,
Exsolvens animam corpore iussa, domo.
Sidera nunc illic fulgentis semper Olympi,
Cunctaque cognoscit quae latuere prius,
Progeniemque Dei, Maiestatemque verendam
Aspicit, et sanctos inter adorat avos.
Corporis o felix ista compage soluta,
O anima aetherei sede recepta poli!
Iam requies tibi parta, vale dulcissime Caspar,
Et tua pacaris sedibus ossa cubent.
Nos lacrimae gemitusque manent, miserere tuorum
O Deus et miseris dulce levamen ades.
En tua poscit opem dubiis Ecclesia rebus,
Et sine te nullum qui tueatur habet.
En oppressa malis, orbataque praeside tali
Plorat, et hei miserae quid mihi fiet? ait.
Da patrii tandem genitor mitissime caeli [Orig: coeli] ,
Omnibus exhaustam casibus, arce frui.


page 233

IN EIUSDEM DOCT. [Abbr.: DOCTORIS] CASPARIS CRUCIGERI VIVAM IMAGINEM EPIGRAMMA.

Ore tribusque potens linguis et pectore Caspar
Talis, adhuc vita cum frueretur, erat.
Caspar, ovile Dei qui rexit, vimque luporum
Reppulit, et iuvit relligionis [Reg: religionis] opus.
Lustra sui nondum bis quinque peregerat aevi,
Funere sublatus cum fuit ante diem,
Lucida nunc coram, caelesti sede receptus,
Quae prius ingenium calluit, astra videt.

EPICEDION IN MORTEM SANCTISSIMI VIRI D. [Abbr.: DOCTORIS] AEGIDII MECHLERI.

Sic igitur non est ius evitabile mortis?
Sic vacat a leti [Orig: lethi] conditione nihil?
Occidit Aegidius, date tristia carmina Musae,
Iusta nimis subiti causa [Orig: caussa] doloris adest.
Vestibus ite deae, luctus profitentibus, atris,
Et flete officio publica damna pio.
Occidit Aegidius, quid nunc facundia linguae?
Vitaque labe carens, nec dubitata fides?
Quid iuvat huic longe servisse fideliter urbi?
En iacet in gelida morte solutus humo.
Crudeles nimium, si fas est dicere, divae
Quae rigida netis pensa severa colo.


page 234, image: s126


Vos quoque crudeles, qui nullis parcitis annis.
Naturaeque mora solvitis huius opus.
Quam venit hei tacitis cito passibus aegra senectus,
Robur et aetatis subruit omne dies!
Fatales igitur, completo munere vitae,
Aegidium terris eripuere Deae.
Longa tamen quamvis spoliasset viribus aetas,
Usque vigil caro [Orig: charo] pro grege fidus erat.
An gravis incepti, non tempore mitior ullo
Sors peragit, dempto [Orig: demto] fine, rigoris iter?
Vidimus exilio mutantes Albidos urbem,
Hei mala Pierias quanta tulisse Deas!
Resque ducis cari [Orig: chari] fractas, quo tempore Phoebi
Pallidus immenso vultus in orbe fuit.
En rapitis quoque fata bonos, Christique docentes
De vera mundum relligione [Reg: religione] , vires.
Occidit Aegidius, consumptus [Orig: consumtus] funere maesto [Orig: moesto] ,
Maximus ille animis, maximus ille fide.
Nona bis Octobris, cursum nox tristis agebat,
Non tenebris pulsis, exhibitura diem.
Parca ferox illum rapuit, dum funderet usque,
Ardentes, anima deficiente, preces.
Ipsa etiam letum [Orig: lethum] ne tam [(reading uncertain: faded)] crudele videret,
Nubibus obscuris condita Luna fuit.
Parte tamen tumulo quae restat in obruta tantum
Post obitum, vivit, sed meliore sui.
Gaudiaque illa capit vitae caelestis, ademptus [Orig: ademtus]
Morte secuturis praeveniente malis.
Gloria vera manet lacrimosi funeris expers.
Aegidium certe non sinit illa mori.


page 235


Interea tumulo feliciter ossa iacete,
Ultima dum veniat iudicis hora DEI.

Epithalamion. IN NUPTIAS D. [Abbr.: ?] SIGFRIDI HETTENI GRÖNNINGI, ET ELISABETHAE IOANNIS LOTICHII FILIAE. Anno 1544. 6. Iduum Decemb.

Sacrae progenies Iovis Camenae [Orig: Camoenae] ,
Quae silvas [Orig: sylvas] colitis beatiores,
Aut Pindi nemora, aut opaca Tempe.
Doctae numina vatibus puellae,
Quae fontes bibitis salubriores,
Largi Phocidis et virentis Haemi.
Nostrum Castalides decus sorores,
Quae sponsas decoratis integellas,
Quae sponsos canitis nec invenustos.
Huc o auspicio bono venite,
Dum sponsam decoramus, et decentem,
Dum sponsum canimus, sed expolitum
Vita, relligione [Reg: religione] , moribusque.
Omnes huc Charites, quot estis omnes,
Tuque o, sive tuam colis Cytheron,
Seu blandum Idalium, sacramque Cyprum,
Et lucos Erycis, Paphum calentem,
Seu Martem Ceticas Venus per oras,


page 236, image: s127

Ad ditem sequerisve mater Hebrum,
Dum flammis Liparem [Orig: Lyparem] fugis perustam.
Et tu diva Sami potens marinae,
Sic numquam [Orig: nunquam] tuus ille trucis pharetram,
Terrarum domitor, pater deorum,
Nolit servitium pati superbum,
Adfer dextra faces precor maritas.
Taedas affer io Hymen iugales.
En quis ille chorus puellularum?
En primam, en et amabilem Thaliam [Orig: Thaleiam] ,
Iunonem, Charites, Gnidi potentem.
Salvete Idalii deae Samique
Reginae, Charites, piae sorores.
Quam Cypris niveo renidet ore?
Nigris luminibus, capillulisque?
Quid me fulgidulis tuens ocellis
Cypris inspicit et canit? canenti
Nymphae assurgite, et assonate ripae.

VENUS.

Advocor, et merito, castrorum mater amorum,
Hoc duce me sacrum perficietur opus.
Coniugio totum quae tempero nobilis orbem,
Numinis in multis haec quoque cura mei est.
Unica cunctarum primum confusio rerum,
Donec id in partes omne recessit, erat.
Hic caelo terras, terris Deus addidit undas,
Proximus aligeras suscipit aether aves.


page 237


Aera de summo secreverat aequus Olympo,
Cinxerat inclusam qua patet aequor humum.
Sidera fulgebant, campi rude gramen alebant,
Iamque ferae silvas [Orig: sylvas] , piscis habebat aquas.
Sub Iove gens hominum desertis ibat in agris,
Ducebat comites nava [Orig: gnava] iuventa canes.
Cum pharetra solito pendebant retia collo,
Ille mei pueri notior arcus erat.
Aurea Chaonio peragebant tempora fructu,
Praebebat medium caespes [Orig: cespes] et herba torum [Orig: thorum] .
Moenia tum fossis et cinctas moenibus urbes,
Me duce mollita composuere manu.
Regia legitimae venit reverentia taedae,
Turba sub officiis hinc agit illa meis.
Advocor et venio Cesto succincta potenti,
Ille meas artes insidiator habet.
Degite mansuetam placida Cythereide vitam,
Ducat et hic fatis, nubat et illa bonis.

IUNO.

Quid te diva potens
Solam praecipuis tollis honoribus?
Et me nupta colit nova,
Gratis turiferi [Orig: thuriferi] muneribus soli.
Et comptas religat comas,
Et vernis meritam spargit odoribus,
Felix auspiciis meis,
Adsum legitimis pronuba gaudiis,


page 238, image: s128


Aptata numeris manu.
Laudor nobilibus carmine vatibus.
Quam Titan roseus nitet?
En fulget melius, purior et dies
Illis me duce nuptiis,
Aequae lanificae sunt et erunt Deae,
Felices ter et o quater,
Quos iungit placido copula foedere,
Non illis querimoniis
Suprema veniet dissidium die.

Gratiae.

Audiat gratas Veneri ministras,
Gratias, puris genitor sub undis
Cynthius, ripae faveant canorae,
Antra resultent.

Prosperi felix thalami sit omen,
Candida tutis mediocritate,
Sint sacrae leges, maneatque longos
Foedus in annos.

Hic dies vere bonus, i benigno
Sidere illustris, redeasque fausto,
Lux favens natisque nepotibusque
Laeta futuris.

HYMEN.

Iungo meo castos et solvo potenter amantes
Numine dexter Hymen.


page 239


Vos ego coniungo seris mors solvet in annis,
Numinis arbitrio.
Illa semel Stygium [(transcriber); sic: stygium] quae frigida ducit [(reading uncertain: soiled)] ad Orcum,
Nempe terenda via est.
Interea placidam sine crimine ducite vitam,
Quam dederint superi.
Tempora praetereunt, et se fugiuntque petuntque,
Et cito Bruma venit.
Vive datis hodie, venient cras altera, fatis,
Talis in orbe rota est.

MUSAE.

Diis eat auspicibus coeptum, et Iunone secunda,
Conubii [Orig: Connubii] placido quae foedera numine sancit.
Illa favens oculis videat Saturnius aequis.
Diique Deaeque aliae, quaeque aetheris ulla, vel orbis
Relligio [Reg: Religio] est, pacem aeternam pactosque Hymenaeos.
Exercete, bonis componite gaudia fatis.
Ab miserande puer, nigro quem mersit averno
Ante diem nuper gravis inclementia Parcae.
Nunc tuus alter honor geminis cum fratribus esset,
Et praedulce decus, non sic tua fata tulerunt,
Iniecere manus superi, succisus aratro
Flos tuus in primo marcens puer excidit aevo.
Spargite Pierides tumulum, accumulate sorores
Muneribus gelidum (si qua est ea cura) sepulcrum [Orig: sepulchrum] .
Te nemus iliceum, patriis te Cynthius undis,
Cynthiades Nymphae, doctae flevere Camenae.
Nunc anima Elysio in campo, per amoena virecta [Orig: vireta] ,


page 240, image: s129

Aethereum Paeana canit, luditque sub umbra
Fortunatorum nemorum, carosque [Orig: charosque] nepotes
Dinumerat recolens commistam sanguine prolem
Externi generis, cognatum in nomen ituram.
Nos etiam dulcem gratae celebremus honorem,
Cantemus festas utcumque [Orig: utcunque] ornantia taedas.
Haec ita perpetuo iungatur gaudia nexu
Conubii [Orig: Connubii] , amborum non adversantibus astris.
Venturae memores hiemis [Orig: hyemis] , stirpisque futurae,
Legibus exigite optatum concordibus aevum.
Iam sat Pieriae sat est puellae,
Cultores dominae Sami Paphique,
Reginae Charites, Hymen pudice,
Nunc [(transcriber); sic: Nuac] rursus unde pedem attulistis, ite,
Sacrae progenies Iovis Camenae [Orig: Camoenae] .