December 2004 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check
09/2011 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted
image: s001
AENIGMATUM LIBRI III. RECENS CONSCRIPTI, REcogniti, et aucti, Auctore Ioan. Lorichio Hadamario. [gap: illustration] Cum Gratia et Privilegio. FRANCOFORTI, APUD Christianum Egenolphum.
image: s002
[gap: blank space]
image: s003
GENERIS SIMUL AC INGENII NOBILItate conspicuo adolescenti Casparo a Ruxleben, Ioannes Lorichius eu)pra/ttein.
PTOLOMEUS ille Lagi filius, cum duas aliquando res novas in Aegyptum adduxisset, nempe camelum Bactrianam, totam nigram, et hominem bicolorem, cuius altera pars plane nigra, altera autem excellenter candida erat, per totum corpus discrimine pari distincta, convocatis in theatrum Aegyptiis, inter alia complura hasce merces advectas exhibuit, sperans se magnam a spectatoribus, admiratione summa captis, initurum gratiam. Sed ad cameli productae conspectum nimio metu exanimabantur: ad hominis autem intuitum, alii risu (quod aiunt) Syncrusio concutiebantur, alii tamquam turpe monstrum aversabantur, ut de utroque concepta spes domino perierit. Intelligens igitur, non adeo magnam se adeptum laudem, quod nova ista ostenderit, multo magis Aegyptiis suis arridere sensit, quicquid elegans ac bene concinnatum esset, summovit e medio sua munera, et eadem ipse contemptui habuit, adeo ut camelus ab omnibus neglecta, moreretur.
image: s004Iam non parum metuo, ne simili modo contingat mihi, qui scripti genus insuetum produxi, sic ut non desinam vereri, ne mea Carmina, qualecumque novitatis non admodum gloriosae spectaculum edere visa, tamquam Camelus, aut homo bicolor in Aegypto sint futura. Praesertim cum tales sint huius saeculi mores, ut vel optima quaeque Momis hodiernis non satisfaciant. Quod si Homerus ipse, a quo (ut cum poeta loquar)
ceu fonte perenni
Vatum Pieriis ora rigantur aquis,linguam Zoili, et detrectatorum virulentiam effugere non potuit: nec Vergilio, qui divina eius monimenta roderent, defuere, Quid homuncioni mihi sperandum sit, qew=n e)n gou/nasi kei=tai. Sed omnia aequiore animo feram, cum id ipsum (in quo meus hic versatur labor) virtutis studium, et recte facta sequi soleat invidia, et proles eius, sugillatio, non aliter atque fumus ignem. Quis unquam e doctissimorum grege virorum quicquam cedro dignum olim protulit, aut iam recens in lucem edit, quod male feriata vitiligatorum turba dente Theonino non corrodat? ut iuxta Horatii sententiam, non male vixerit, qui natus moriensque fefellerit: secutus sum illud, la/qe biw/sas2. Sed impendentia mihi pericula considerans ego, sum velut ad ignem Aphya, plane mortuus, ut qui me fuerit insectatus, mortuum iugulare, aut cum larvis pugnare videatur. Nec gloriosum alicui fuerit, cum
page 3, image: s005Tyrone omnibus viribus destituto, manus conserere velle, aut inermem, et imbellem a lymphatis Thyadibus me discerpturum iri. Vicem meam (ut mihi persuadeo) dolebunt qui causam audient, quapropter hunc qualemcumque laborem susceperim. Deinde qua ratione compulsus aediderim. Principio cum Aenigmatum argumenta eiusmodi esse viderem, quae vires ingeniorum exacuerent, et a literarum ac pietatis studio non essent aliena, tamen a nemine peculiariter culta, iacerent neglecta, malui in his specie tenus contemptis ingenium exercere, quam in sublimioribus torquere, idque eo libentius, cum sacras literas ab huiusmodi Tropis, Allegoriis, et Aenigma tum generibus non abhorrere contemplarer, ut interim taceam auctores Classicos, qui voluptatis honestissimae loco largiter illis utuntur, non solum quod, ut dixi, acumen ingeniorum exacuant, sed etiam animi vires studiis debilitatas oblectent, atque reficiant: nec habent vulgarem gratiam, sed peculiarem festivitatem suis locis, non in lente (quod aiunt) unguentum adhibita, unde gravissimos viros, tum veteres, tum neotericos genus hoc doctrinae minus aspernatos videmus, sed non semel eiusmodi tortuosum aliquid, ac perplexum, quod Sphinga requisiverit, effingere solitos, aut ab aliis excogitatum in lucem proferre. Ceterum quod ego facere sum aggressus, id a nemine factum comperi. Etenim
image: s006omnia quae dispersa passim atque late diffusa fuerunt, in unum velut acervum, qua potui diligentia collegi, et versibus qualibuscumque reddidi. Prostat Aenigmatum libellus germanicus, quem cum a pueris qui iucundis istis doctrinarum illecebris, longe magis, quam severis et imperiosis philosophorum praeceptis capiuntur, ubique teri, atque rapi viderem, et inibi esse quae non solum inutilia, sed etiam noxia puerilibus ingeniis essent, ego magis idonea seligere, et quali vides carmine reddere statui, solam in iuventutis gratiam. Accedit quod maluerim in re levioris momenti periculum virium facere quam in magnis ardua viribus impare sudare, longe tutius arbitratus humi repere, quam altiora temere nimis affectare. Bene dixit Naso:
Ex alto casus durior esse solet, [note of the transcriber: Eobanus Hessus: De casu Moguntiacensi, 1539, v. 154.]
Item, [note of the transcriber: Tristia 3,4,17]
Qui cadit in plano, quamvis vix evenit ipsum,
Sic cadit ut tacta surgere possit humo.Qui in minimis probe suo funguntur munere, et to\ pre/pon observant, laudem merentur, non minus quam qui tractant sublimia. Quare in hanc spem venio, quicquid id est laboris, candido et aequo rerum aestimatori nequaquam displicere posse. Quamquam, per Musas, non erat hoc meum consilium, ut illa fortasse deliramenta ex privato chartophylacio ad ullius conspectum prodirent, aut si omnino evolandum esset (quemadmodum Lucilius ille dicebat, Consentinis et Tarentinis suis
page 4, image: s007se scribere) ita contentus fuissem et ego, me lepidissimis congerronibus haec scripsisse, quorum iudicium non aeque fuisset mihi reformidandum. Non enim tam sum meae infantiae nescius, ut me aliquid doctorum virorum exspectatione dignum praestiturum ausim polliceri. Existimaveram ergo quicquid hoc esset fetus nostri, non ultra aliquot dies victurum, sed abolitum iri, quemadmodum animalcula ista, quae apud Hipanim Schythiae [reg: Scythiae] fluvium nasci traduntur, quae ad postridianum diem (ut inde h(mero/bia, quasi Diaria vocentur) non perveniunt. Sic parum abfuit, quin has abortivas adolescentiae meae nugas, ut cum Politiano loquar, Veneris marito devoverim. Sed haec tumultuarie congesta cum in quorundam manus pervenissent, urgere pertinacius incipiebant ut ederem, libellum hunc suo (quo dignus videbatur) ergastulo redemptum manumitterem, et liberam exeundi facultatem concederem. Quid facerem? praesertim cum tales essent, quibus nihil cum summa ignominia negare aut possim, aut debeam. horum itaque impulsu huc protractus, censuram boni cuiusque, aequo animo, subire non exhorrui. Morosorum autem Zoilorum rumorem ne pili quidem facturus. Sed ne plus aequo prolixior sim, nec caput ipso corpore maius excrescat, finem faciam, ubi versiculis meis aliquem, iuxta receptam omnium consuetudinem, patronum paravero, in cuius tutelam,
image: s008quasi portum, variis adversitatum procellis iactati, se tuto referre possint. Oculos igitur circumferenti, tu iucundissime Caspare, cum primis occurristi, quem idoneum et dignum existimem cui studiorum primitias dedicarem, non ut hinc tibi ornamenti aliquid accederet, sed ut tu nostrae lucubrationi lumen aliquod et dignitatem adferres, Praeterea hunc libellum in numerum tuorum clientium receptum defendere, et tueri, denique ab omni iniuria vindicare non gravareris, id mihi et humanitas tua, in aetate tua praecellens, et amicitia quae multis annis, imo a teneris unguiculis nobiscum adolevit, polliceri videtur. Cur autem hoc tibi potissime nuncupetur, causas et validas et pene innumeras habeo. Quarum vel praecipua est, ut foedissimam ingratitudinis notam effugere possem, cum tot et matris tuae, matronae nobilissimae, et tua in me beneficia constent. Taceo alias rationes, adamante quovis firmiores, quibus motus sum te huic libello veluti tutorem praeficere. Tu ergo in hos versiculos patroni animum suscipe, ac nostrum officium, gratique animi specimen aequi bonique consule, non solum hoc plus quam levidense munusculum, sed potius integerrimum donantis animum ob oculos positurus. Atqui si nihil hinc tibi decoris aut laudis provenerit, certe voluntatem in te meam semper officiosissimam [correction of the transcriber; in the print officisissimam], non defuisse considerabis. *eu)tu/xei. Datae Martisburgi, ex Musaeo nostro, Anno M. D. XL. Kal. Septemb.
page 5, image: s009
AD BENEVOLUM Lectorem Epigramma.
HAec tibi lectori modo non subiecta sit aequo,
Sed cadat arbitrio pagina stetque tuo.
At quibus Illyrica mens est pice nigrior, omnes
Quique Theonino rodere dente solent,
Ultra Sauromatas gelidum rapiantur ad axem,
Cum rigidis peragant tempora cuncta Getis.
Alterius quisquis lacerat sine fine laborem,
Inque alios mordax scommata salsa iacit.
Dignus erit poena, Criticus quam pertulit ille,
Cuius es atratas passus HOMERE notas.
Non est ingenui, nec vere munus honesti,
Conscriptos aliis dilacerare libros.
Siquid habent vitii quae coram carmina cernis,
Erroremque sub his versibus esse notas,
Da veniam nostro, per Musas oro, labori,
In simili cuperes quam ratione dari.
Commodiora leges olim venientibus annis,
Accipe iam studii germina prima mei.
Nil subito est magnum, nullique innata Magistro
Ars venit, eximium nil facit una dies.
Aspice diffusa quae te nunc protegit umbra
Propter aquas platanus, surculus illa fuit.
Torva petax profert qui taurus cornua, parvum
Hunc mulsit vitulum blandula saepe manus.
image: s010
Munera non primo Cereris nascuntur in anno,
Cuncta vides lentis perficienda moris.
Non bene quid faciet, male qui non fecerit unquam,
Tentando quisquis discere cuncta potest.
Hoc opus exiguum, potius puerile, sequentur
Quae forsan doctis sunt placitura magis.
Si modo fautrices dederint mihi tempora Parcae,
Et vitae annuerint stamina longa meae.
Si modo venturum dextre mihi venerit aevum,
Creverit ingenii parvula vena mei.
Interea haec vultu non aspernare superbo,
Pauperis ingenii vilia dona mei.
Pector a lectores qui candidiora nitore
Cycneo gestant, semper habere velim.
Osoris sed ubi rabiem vitare nequibo
Et metuenda mihi Zoile lingua tua est,
In promptu noris *nhpe/nqes2 semper adesse,
Quod minus ut curem noxia verba, dabit.
page 6, image: s011
DE AENIGMATIS, ET PRIMO Quid sit.
AEnigma est, ut Diomedes ait, obscura sententia per occultam similitudinem rerum, vel, Dictio obscuritate Allegoriae non intelligibilis, aliud enim palam ostendit, aliud tegit per obscuram diversitatem, ut:
Mater me genuit, eadem mox gignitur ex me.
Item illud Hesiodi georgikw=n primo. *ple/on h(/misu pa/ntos2, Dimidium plus toto. Quod Plato de legibus exponit multis verbis, quae omnia eo tendunt, satius esse a)dikei=sqai h)= a)dikei=n, hoc est iniuriam pati quam inferre. Est plane velata et obscura sententia, Cuius generis multae sunt etiam in sacris literis, apud Prophetas, tum in Apocalypsi. Talia fuerunt fere omnia Deorum gentilium oracula, et Sibyllarum responsa.
Aenigmata veteres latini, ut auctor est Gellius, Scirpos vocarunt, Sic dictos (Petro Mosellano teste) per Antiphrasin, quemadmodum bellum dicitur, quod minime sit bellum, ita nodosi, involuti, et tortuosi sermones, Scirpi appellantur, quod nequaquam sint faciles. Proprie Scirpus est herba iuncea, prorsus enodis, ut inde natum sit proverbium: Nodum in Scirpo quaerere, hoc est, scrupulos in re manifesta investigare.
De his doctissime (ut omnia) Camerarius in
image: s012suis Progymnasmatis Rhetoricis quaedam scripsit, quae huc referam, non dissimulato tanti viri nomine. Aenigma inquit fit crebritate a)llhgoriw=n, in quibus et translationes frequenter veluti implicantur. Fit et ambiguitate in forma similitudinis: cum quod primum cogitatio arripuit, hoc tenet, neque quid verum sit quaerit, ut ille qui appetiit cereos pisces et aviculas pro veris. Tale est apud Herodotum,
*kroi=sos2 a(/lun diaba\s2 mega/lhn a)rxh\n katalu/sei.
Croesus Halyn superans magnam pervertet opum vim.Item, au)lhtai=s2 pe/ptwke [note of the transcriber: in the print: au)lhtois2 p.], Utrumne tibicina an aula ter corruit? Abiecisse quendam dico ai)ganeh\n, utrumne iaculum an capellam teneram. Tale et hoc est, o)/nos2 w)\n a)nasth/setai, apud Suidam. [note of the transcriber: *w 378,2, s.v. *)/onon o)/rnin] Sed haec accentibus distinguuntur, Quid hoc? quo Cicero putat monitum posse videri Crassum ne proficisceretur ad bellum Parthicum, quod, cum ille exercitum Brundusii imponeret, quidam in portu Caricas Cauno advectas vendens: Cauneas clamitarit, Nam hoc veteri pronuntiatione sonat, Cave ne eas. Sed ad Allegorias veniamus. Allegorica autem plurima ai)nigmatw/dh apud veteres reperiuntur, Quale et hoc Vergilianum:
Claudite nunc rivos pueri, sat prata bibere [orig: bibêre].
Et apud Pindarum plurima. olum. h/. mh\ bale/tw me li/qw| traxei= fqo/nos2. Et nemew=n. g. Ou)ke/ti pro/sw a)ba/tan a(/lakio/nwn u(pe\r h(rakle/os2
page 7, image: s013pera=n eu)mare\s2. Exponuntur oracula multa ab Herodoto obscura, fuitque haec veterum sapientia, verbis res tegere, et veluti ab oculis et conspectu imperitorum ac vulgi removere. Itaque et similitudinibus et parabolai=s2, et iis quos ai)/nous2 dixere, multum usi fuere, quibus omnibus in quodam exquisito usu redditur oratio doctior. Et non solum viri hac laude praestiterunt, sed feminae quoque, ut Cleobuline proprio nomine Eumetis, filia Cleobuli.
Non alienae sunt ab Aenigmatibus somniorum e)chgh/seis2, et cum exquiruntur portentorum significationes, in quo scitae et congruentes coniecturae laudantur, ma/ntis2 enim a)/ristos2 o(/stis2 ei)ka/zei kalw=s2. Exempla esse poterunt superiorum temporum asini et vituli monstra, et multa in nubibus visa [note: Homeri lib. 2. Iliados.] . Et Chalcantis passerum in annos digestio. Et interpretatio apum ac flammae, Aeneidos lib. 7. Et apud Plautum in Mercatore somnium habetur, quod partim Senex Comicus, partim ipse eventus interpretatur.
Allegoria autem (ut idem dicit) ad multiplices ambiguitates se extendit, sive verbo, sive oratione, seu tono, seu distinctione, aliud quam intelligi debeat, dicitur. Sed de his Athenaeus multa in 10. et cum alii tum Aristoteles in e)le/gxois2. Est autem genus quoddam apud Graecos elegans ai)nigma/twn, cum significationis ambiguae verba vel
image: s014simplicia, vel composita, vel etiam de compositis et simpliciter in alias idem notantes partes resoluta usurpantur, cumque de historia aut natura rei remotior intellectus quaerendus est. Ut cum dixit Agesilaus, se nescio quot milibus sagittariorum ex Asia expelli. Corrupti enim pecunia principes Graeciae domi bello excitato, effecerant ut Agesilaus a sua civitate revocaretur, et numismatis signum fuerat toco/ths2. Est etiam insigne exemplum fistula Theocriti. Praeterea obscuratur oratio, et implicatur sensus, divisis syllabis, quae componi deberent, ut apud Gellium, Terminus. Aliquando longa descriptionis ambage obscurantur. Arithmeticae etiam pragmati/ai ad Aenigmatum structuram sunt egregiae. Cuius rei exempla elegantia in Graecis reperias Epigrammatis.
DE GRYPHIS CONVIVALIBUS, Caelius. Lib. 15. Cap. 4.
SYmpotica vero, hoc est convivalia fuerunt et illa, Aenigma, et Gryphus. Illud lusum habebat, Gryphus vero etiam studium, ac curam. Solventi praemium erat carnis portio. Imperito ac segni mulcta irrogabatur, ut salsam hauriret potionem. Nomen inditum id genus sermonibus obvolutis a piscatorum Gryphis, sive retibus. Quaestiones vero dicebantur
page 8, image: s015Cyliciae, hoc est, zhth/mata kulikei=a, arbitror, quia ku/lic poculum signat. Unde Cyliceum dicitur poculorum repositorium. Theodectes vero Sophistes multa in iis sollertia praeditus, Mnemonias vocavit, qui mnemonicus foret ipse, hoc est memoria potens. Gryphi Lucianus meminit. Quid inquit, sunt homines? Dei mortales. Quid vero Dei? Homines immortales. Aenigmata profers, et Gryphos conglutinas, Equidem, ut Loxias, apertum nihil promis. Sed operae pretium est, huic potissimum loco subiecisse, quae Demetrius Phalaereus prodidit, e)n tw=| peri\ e(rmh/neias2. Ubi de orationis disserit gratia, hoc est peri\ xa/ritos2 lo/gou. Est inquit, gratia quaedam, quae dicitur para\ prosdokia\n, id est, praeter exspectationem, ut apud Homerum de Cyclope, o(/ti u(/staton e(/domai ou)=tin, Postremum ego vini vorabo. Neque enim xenium id genus meditabatur Ulysses, neque exspectabat lector. Aristophanes quoque nebulis de Socrate, ka/myas2 o)be/liskon ei)ta diabi/thn labw/n. *)ek th=s2 palai/stras2 i)ma/tion u(fei/lito. Cum obeliscum incurvasset, mox circinum cepit, vestemque sustulit ex palaestra. Ex iocis duobus gratiam hic [orig: hîc] venatur poeta. Non enim modo praeter opinionem illatum est, sed nec praecedentibus cohaeret. Anacoluthia inquit huiusmodi, sive inconsequentia, vocatur Gryphus, ut apud Sophronem
image: s016r(htore/bwn bouli/as2. Et apud Menandrum Messeniae prologus. Griphum alio vocabulo Aenon dicunt, quod ex Eustathio est, Uti apud Clearchum, Vir, non vir, Auis, nec tamen avis: Lignum, non lignum, Lapis, non lapis, Significantur vero haec: Eunuchus, Nycteris seu Vespertilio, Ferula, Pumex. Qui de his plura nosse cupit, Athenaeum adeat Dipnosophistarum decimo.
DE USU AENIGMATUM.
AEnigmata semper in maximo usu summorum virorum floruere, adeo ut et regibus olim curae fuerint, qui cum in tranquillo otio essent, tales Scirpos solebant invicem proponere, eorum coniectatoribus honorifica praemia conferebantur, ut ex antiquis historiis patet. Postea doctissimi homines non raro usurparunt, Non enim ita frequenter scripserunt, ut omnes omnia protinus intelligerent, Sed ut quaedam etiam investigare lectores ac discere cogerentur. Porro ut in Epistolis pro re non solum probanda, sed et summopere necessaria est perspicuitas, facilitasque sermonis, ita incidit nonnumquam, ut non aliud genus excusatius admittat obscuritatem, veluti cum eruditus cum erudito literatis iocis velitatur, quos a quovis intelligi nolit, ut ait Erasmus. Quippe eadem fere de Aenigmatibus
page 9, image: s017dici possent, quae inter amicos literatos ultro citroque missitari poterunt, ut alter alterius diligentiam ac ingenium in argutiis inquirendis excitet. Cum humanitatis studiosus nemo dole at sibi obiectum aliquid esse, quod non intelligat, sed gaudeat oblatum quod discat. Itaque praeter voluptatem et delectationem, quam non exiguam secum adferunt, animum etiam multarum rerum scientia excolunt. Sunt enim pleraque vel a naturalium rerum conditione, et intimis toi=s2 fu/seos2 penetralibus petita, vel a iucunda verborum allusione et Amphibologia desumpta. Quare huiusmodi tamquam problh/mata, e Davo (ut ita loquar) Oedipum sagacem, et ingeniosum reddere possunt. Sed de his plura apud bonos Auctores, nempe apud Erasmum in Adagiis, dh/lios2 kolumbhth\s2. Item, Numeris Platonicis obscurius. Et, biw/tika Ai)nu/gmata.
EX SACRIS LITERIS DEPROMPTA AENIGMATA, partim genuina, partim ipsorum vices obtinentia, Carmine reddita per Iohannem Lorich. Hadamarium.
EX IOB CAP. XI.
image: s018
DIC mihi quaeres sit caelo sublimior ipso,
Celsior aethereis sitque putata locis,
Contingatque lacus Stygios, manesque profundos,
Occultum sit quo permeet illa nihil.
Longior immenso terrarum promicet orbe,
Latior aequoreis conspiciatur aquis.Responsio.
Est aeterna Dei maiestas omnipotentis,
Quae nullum finem, nec capit una modum.ALIUD. ECCLE. XXV.
Quot furiae in stygio fama referuntur Averno,
Tartareisque olim delituisse locis.
Tot vicia esse refert sapiens, quae quilibet odit,
Detestata homini, nec tolerata DEO.
Tu qui scripturae calles oracula sacrae,
Haec mihi quae dicto sint breviore refer.Responsio.
Si quis ut emergit caula, vel paupere tecto,
Elatum subito tollat in astra caput.
Omnibus invisa est pannosa superbia talis,
Divitis ac fastus, qui modo pauper erat.
Atque cavi cuius spirant mendacia folles,
Plenaque fucatis divitis ora dolis.
Hinc capularis homo, Cypriae qui castra secutus,
Non licitus iuveni est, turpe senilis amor.ALIUD, ECCLE. XXVI.
page 10, image: s019
A tribus ipsa timent sapientis pectora, vultus
In quarto metuunt, quae precor esse putes?Responsio.
Effera concordes vexans delatio cives
Seditio plebi perniciosa bonae.
Et super effuso fallaces sanguine testes,
Haec numquam potuit cor tolerare probum.
Intolerabilior tamen his est omnibus, ingens
Coniugis inproprium Zelotypia virum.ALIUD, ECCLE. eodem capite.
Da mihi quid cunctis importat taedia multa,
Indignumque viris dicitur esse bonis.Responsio.
Emeritus iusto miles privatus honore,
Si pauper vivat, qui tulit arma diu.
Optima Prudentum foede contemnere dicta,
Postremo veram deseruisse fidem.ALIUD, ECCLE. XII.
Qui sapit, alterius dolet infortunia, fluxae
Nam memor humanae conditionis erit.
Sunt merito quos tu possis suspendere naso,
Responso qui sint tu mihi redde brevi.Responsio.
Qui saevos Magico serpentes carmine tractant,
Si doleant laesi, tu miserere nihil.
Quique manus adhibet saevis animalibus audax,
Crudeles quod si senserit ille feras.
image: s020
Qui mala pravorum numquam commercia vitat,
Seque cupit reprobis agglomerare viris.
Iuerit is pessum sociis adiunctus iniquis.
Tu casu nullus commovearis eo.
ALIUD. ECCLE. XXV.
Quae tria, dic, semper laudet divina potestas.
Quae soleant homines concelebrare simul.Responsio.
Cum viget unanimes inter concordia fratres,
Vicinoque favet proximus ipse suo.
Si bene cum cara concors uxore maritus
Vivat, sintque pii iurgia nulla tori.ALIUD. PROVER. XXX.
Quot sunt quae nulla poterunt ratione repleri,
Dicere nec, satis est, dira vorago potest.Solutio.
Coetibus implentur nullis Acherontia regna,
Femineusque putat nil satis esse furor.
Impetus horrisonae non est satiabilis undae,
Mulciberis quartum flamma voracis erit.ALIUD, Ex eodem.
Dic mihi quae totas implent terroribus urbes.
Et quartum tellus ferre quod ipsa nequit?Responsio.
Primus erit servus qui iam superando catastam,
Servili coepit regia sceptra manu.
page 11, image: s021
Hinc stultus ventrem cuius fortuna replevit
Pinguior, et coniunx quae furiosa nimis.
At grave, si dominae successerit ipsa ministra,
In ius legitimi serva recepta tori.
ALIUD, Ex eodem.
Dic mihi quae, quoniam cognovi quatuor esse,
Incessu figunt prosperiore pedes?Responsio.
Est leo magnanimus, qui summo robore cunctas
Bestiolas superat, nil timet ergo sibi.
Inque sua cristam qui vertice sustine tales,
Inceditque olidus qui caper ante gregem.
Praeterea ingrediens rex maiestate decorae
Cui sceptrum fulget, purpura clara micat.ALIUD, Ex eodem.
Virtutes binae sunt bis ex ordine toto,
E claro sibi quae cardine nomen habene.
Tu profer totidem retulit Davide creatus
Crimina, quae cunctis deteriora malis.Responsio.
Cum senio proles fessos ingrata parentes
Dedecorat, miseros nec male fida fovet.
Qui falso simulant pietatem pectore vanam,
Et gens quae nimium corda superba gerit.
Hinc inopis sequitur suppressio dura popelli,
Haec sunt prae cunctis exitiosa malis.ALIUD, Ex eodem
image: s022
Quatuor integro partes numerantur in anno,
Aestas, Autumnus, Ver, glacialis hiems.
Tot numero profer nimium quae vilia censes,
Abiecta, et pretii nullius esse putas.
Non tamen his hominum sapientia maxima praestat,
Quamvis se magno pro Salomone gerant.Responsio.
Stellio formicae, sunt Gryllus, Araneus atque,
Quae cunctos superant calliditate viros.ALIUS, Ex eodem.
Caeruleus Zonas in quinque secatur Olympus,
Quinque tenet digitos, pes, totidemque manus.
Tot sunt humanum quae possunt fallere visum,
Quaeque acies oculi nostra videre nequit.
Haec mihi veridicis tu prode latentia verbis,
Crederis [orig: Credêris] dubio Lynceus esse procul.Responsio.
Qua volet haud quisquam vidit Iovis Armiger unquam,
Et qua per rupes lubricus anguis eat.
Nulla patet curvis tibi semita facta carinis
Et nullas linquit navis adunca notas.
Quiverit ac iuvenis, temeraria quem rapit aetas,
Nunc huc nunc illuc, cernere nemo vias,
Femina Maeandris variis deludit amantes,
Occulit omnigenis flexibus illa dolos.
Ambages citius labyrinthi solvere posses,
Perspicere astutae quam meretricis iter.
page 12, image: s023
ALIUD, Prover. VI.
Zodiaci quot sunt errantia sidera flexi,
Hebdomas et certos quot tenet una dies.
Tot sunt quae Deus ipse odit cane peius et angue [correction of the transcriber; in the print angni]
Et detestatur corde nefanda suo.
Haec brevibus quaeso numeris constricta recense,
Officiis reddam praemia digna tuis.Responsio.
Elatos oculos, falsae periuria linguae,
Quaeque est insontis caede cruenta manus.
Cor quod molitus fraudes, atque impia tentat,
Et qui festinant in mala cuncta pedes.
Qui contestatur scelerato pectore falsum,
Qui fratres inter iurgia dira serit.RES EXCELLENTES. ECCLE. XL.
SI potes e sacris refer excellentis scriptis,
Quae recitat sapiens ordine certa suo.PRIMUM.
Exhilarant animos modice quae vina bibuntur,
Nubila de tristi pectore cuncta fugant.
Delectat mentem concentus Musicus omnem,
Corda facit curis exonerata suis.
Haec super est Sophiae dos praestantissima, verbum
Si quis amat Domini, caelica dona petens.SECUNDUM.
image: s024
Dulce sonant citharae, quibus olim ingentia Vates
Thracius inflexit saxa trucesque feras.
Tibia demulcet suavi Berecyntia cantu,
Et querulis reficit pectora maesta modis.
Plus mellita tamen cunctisque acceptior istis
Dulciloqui et comis lingua diserta viri.TERTIUM.
Expetitur nimium formosi gratia vultus,
Cunctorumque oculos forma venusta iuvat.
Sed magis arrident donis cerealibus arva
Consita, cum viridi semine terra viret.QUARTUM.
Incidit in carum si forsan amicus amicum
Et bene conveniens congreget hora duos.
Gratum est ambobus, Lux haec festiva videtur,
Sed tamen his aliquid gratius esse scio.
Dilectae iuvenis si congrediatur amicae,
Inque unum veniant femina virque locum.QUINTUM.
Cum tibi dura truci vultu fortuna minatur,
Cumque diu multis excruciere malis,
Succurrunt faciles hoc ipso tempore fratres,
Germana idcirco mox ope liber eris.
Pauperibus laeto sentis stips praebita vultu,
Utilior, melius praesidiumque dabit.SEXTUM.
page 13, image: s025
Res licet exiguas congestum muniat aurum,
Fulciat argenti splendida massa domos.
Consilium magis his prudens conservat et auget.
Hoc bene securos teque tuosque dabit.SEPTIMUM.
Gaudet et eresto multum sibi pectore fidit,
Qui sibi permultas accumulavit opes.
Cui sunt egregiae robusto in corpore vires,
Sese exaltato ceu leo corde gerit.
Tutius est multo Dominum timuisse potentem.
Namque Dei praestat pectora firma timor.NOVEM INSUSPICABILIA, Linguas aemulorum non curantia. Eccle. XXV.
TUrba quot effinxit vatum divina sorores
Parnassi montis quae iuga celsa colunt.
Tot scriptura etiam numero sacrata recenset,
Invidiae metuunt quae mala cuncta nihil.
Quae neque suspicio neque detrectatio turpis
Nec laedit stimulis aemula lingua suis.
At decimum nulla sese formidine iactat,
Ora hominum curans perniciosa nihil.
Haec memora, studiis si delectare sacratis,
Et mentem iuvat his excoluisse bonis.Responsio ad primum.
image: s026
Grata Deo pietas, animus studiosus honesti,
Et factis semper mens generosa bonis.SECUNDUM.
Horribiles zelus vincit qui fortiter hostes,
Cui raro cum mundo supprimiturque Sathan. [note of the transcriber: metre defective]
Dura triumphatos cum sub iuga presserit illos,
Gaudia victorem non peritura manent.TERTIUM.
Hinc subit effrenis correctio sedula carnis,
Concilians odium corporis atque animae.
Qui laxas nimium carni permittit habenas,
Infelix certis interit ille malis.QUARTUM.
Hinc bene perdoctae veneranda modestia linguae,
Ut possis certa cum ratione loqui.QUINTUM.
Ex illis quinta est animi excellentia magni,
Imperium indignum quae tolerare nequit.
Quae cogi non vult, nisi quod concedit honestas,
Iniusti numquam iussa maligna facit.SEXTUM.
Dulcis amicitiae cultus virtute paratus,
Non is quem lucri spes inhonesta parit.
Qui factis alios sibi devinxere benignis,
Securos vivunt et sine lite dies.SEPTIMUM.
page 14, image: s027
Ingenii superum concessae munere dotes,
Ut recte multos erudiisse queas.
Ut tibi pro meritis vernans sit grata iuventus
Hoc quis non magni muneris instar habet.
Multa viris illis habita est reverentia semper
Qui studiis mentes excoluere rudes.
Perdidit ingrata iustum Nero mente magistrum,
Nec mirum, matrem sustulit ille suam.OCTAVUM.
Tum quaeres amplas sapientia voluit, et acres,
Aethereis figens lumina clara locisNONUM.
Hinc faciendarum laudata scientia rerum,
Quae factis ipsis cognita multa probat.DECIMUM.
Effertur decimum, magno se pectore tollens,
Hostiles, inquit, non ego curo manus.
Est timor ille Dei, qui numquam more tyranni,
Sed metui ut dominus vult pius atque pater.
Cuius terrigenis est omnibus ira tremenda,
Qui timet hunc, liber regia sceptra gerit.SAMSONIS AENIGMA, Iudicum 14.
QUod vorat, atque dapes ingenti ingurgitat ore,
Ex quo prodierit copia multa cibi.
image: s028
Omnia quod longe praestanti robore vincit.
Fluxerit e cuius dulcior ore favus?
Haec mihi qui recta problemata solverit arte,
Huic ex regali Sindone vestis erit.
EXPLICATIO, ex eadem Historia.
Vicerat immanem multa virtute leonem,
Contuderat vastae fortiter ora ferae.
Non tantum Nemea monstrum, puto, valle latebat
Exuvias cuius claviger ille tulit.
Quantum magnanimo confecit robore Samson:
Hinc memorant vires scripta sacrata viri.
Illic dum valida divellit guttura dextra,
Praedulces post hoc repperit ore favos.
Eque ferae accepit flaventia mella palato,
Commeruit magnus praemia tanta labor.Finiunt sacra.
EX VARIIS LOCIS DEsumpta Aenigmata sequuntur.
NE tibi nunc credas obtrudi turpia dicta
Haec quisquis tenero perlegis ore puer.
Non tu percipies equidem scurrilia, verum
Festivos salva cum pietate sales.
page 15, image: s029
DE DEO QUAEstiones lepidae.
QUAS Amythaonius fertur novisse Melampus
Artes, veridicos auguriique modos.
Quicquid Tiresias, quicquid divina Sibylla.
Quae dedit in frondes carmina scripta leves.
Laocoon Phrygia, Eurypilus de gente Pelasga,
Thestorides Calchas, Priamidesque Helenus.
Quod potuere omnes, nostros modo dissue nexus,
Hoc tu dicer [orig: dicêr] is solus habere mihi.
Omnibus aethereae sedis dominator abundat,
Att amen est aliquid quo Deus ipse caret.
Omnia Pontifices retinent aut plurima summi,
Ast illis aliquid rarius esse puto.
Haec eadem quamvis desint Papaeque Deoque
Quilibet e populo semper habere potest.Responsio.
Non habet aequalem sibi rex terraeque polique,
Nec se maiorem vivere Papa putat.
Pluribus indigeat rebus cum saepe popellus,
At numquam Dominis, imperioque caret.ALIUD.
image: s030
Sub pedibus domine est moles terrena scabellum,
Et thronus huic rutilans dicitur esse polus.
Dic age quot panni quisquam consumeret ulnas,
Qui domino vestem forte parare velit.Responsio.
Unica, si reputes, aut altera sufficit ulna,
Fiat ut hinc inopi parva lacerna viro.
Ex illis minimo si quid benefeceris unquam,
Respiciet clemens ut sibi facta Deus.
Mercedemque suo condignam tempore reddet,
His igitur laeto qui potes ore dato.ALIUD.
Quisquis es hoc mihi dic rerum studiose sacrarum,
Quemque fero scrupum tu mihi solve precor.
Omnia conveniunt in Christo, apteque cohaerent,
Concordant vitae dogmata sancta piae.
Re tamen excepta quadam, quae dissona sic est
Ut distant fuscus, candidulusque color.Responsio.
Hoc est, quod passim vocat hunc scriptura leonem,
Indomita multum qui feritate valet.
Ipse locis aliis mitem se praedicat agnum,
Ut vix res secum discrepet ulla magis.ALIUD.
Dic mihi quid reputas inter miracula tanta
Maius, quod domini fecerit alma manus?
page 16, image: s031
Responsio.
Humanum corpus primo ex tellure creavit
Est opus, ut possit clarius esse nihil.
Verum quod totidem quoque finxerit ille figuras,
Ut videas faciem nullius esse parem.
Idcirco meropa/s2 a)nqrw/pous2 nominat ille,
Maeonia fertur qui regione satus.
Omnibus hoc aliis praestantius arbitror esse,
Pectore nunc reputa latius ista tuo.ALIUD.
Omnibus ex gestis Domini quae mira vocantur,
Quid quaeso est hominum gens imitata magis.Responsio.
Tentarunt liquidas in vinum vertere lymphas,
Cauponum sic est aemula turba Dei.
Cernimus hinc passim vinum Rhenense vocari,
Quod large est mixtum gurgite [correction of the transcriber; in the print iurgite] Rhene tuo.
Hos deceptores satis apta voce, kaph/lous2
Dicamus, Bacchum qui vitiare solent.ALIUD.
Postulat a servo Dominus caelestia iura,
Cum res in famuli non foret illa manu.
Praestitit officium Domino poscente minister,
Idque supra vires (dic mihi quid sit) erat.Expositio.
Divus Ioannes a salvatore rogatus,
Ut sibi Iordanis sacra lavacra daret.
image: s032
DE SANCTIS AENIgmata.
DIC quibus exitio Sancti sunt atque ruinae,
Quos homines pessum dent gravitate suae.Responsio.
Contemptoribus suis sancti sunt ruina. Proverbiorum 20. Ruina est homini devotare sanctos, et post vota retractare. Duplex hic sensus est. Primus, Vovere aliquid ad pium Dei cultum, et non praestare. Alius, Per votum aliquid mali sanctis iis, qui sunt superstites, intentare. Exemplum videmus Acto. 12. Quadraginta nimirum virorum devoventium se neque manducaturos neque bibituros, nisi prius D. Paulum occidissent. Item superstitiose abuti sanctis, est contra primum praeceptum, et haec est ruina.
ALIUD.
Quod rogo caelitibus praeceptum convenit aeque
Ac ipsi Domino qui super astra sedet,
Hoc nisi scriptura reddam tibi teste probatum,
Carminibus nostris sit tibi nulla fides.Expositio.
Nominatio divini nominis et sanctorum otiosa et vana Eccle. XXIII. apertissimis hoc verbis legitur. Nominatio Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non
page 17, image: s033eris immunis ab eis. Intelligendum est hoc de temerariis iuramentis. Ceterum Sanctorum nomina, sub inde illustrare (quatenus ex illustratione illa pura et simplici duplex Dei gloria oritur) pium est: et sic exitiosum est temere per sanctorum nomina iurare.
DE PRECATIOnibus.
DIc agedum quae sit metuenda precatio multam,
Denique quae secum multa pericla trahat,
Nulla parens pacis, sed tamquam bella minetur,
Hac dicta ferrum stringere quisque solet,Responsio.
Quae narratur ad instructas oratio mensas,
Fine sub extremo cum recitatur Amen.
Tum cultros omnis vagina diripit hospes
Inicitur patinis deinde parata manus.ALIUD.
Si quis Iessei perlegit carmina vatis,
Davidicae evoluens dulcia plectra lyrae.
Ille mihi medium quod habet yalth/rion ingens,
Dicat, et hunc doctum crediderim esse lubens.Responsio.
Versiculus quidam est ubi haec verba habentur, Ex hoc in hoc, ubi totum Psalterium in duas partes dividitur.
image: s034
ALIUD.
Dic ubi psalmographum credas docuisse prophetam
Quas epulas liceat quolibet esse die.Responsio.
In Psalmo octavo, Domine Deus noster, tu illis omnia subiecisti, oves et boves universos, et pecora campi.
ALIUD.
Qua prore pavidi facientes vota coloni
Assiduis divos precibus, caelumque fatigant.Responsio.
Ut vivant alacres ad munia cuncta caballi.
Scilicet interitum metuunt prudenter equorum,
Hi si non fuerint, duro feret ore lupatum
Rusticus, acciperet labris iniecta capistra,
Et sua nobilibus praeberet terga premenda.DE AQUIS.
DIc mihi quae cunctis est latior omnibus undae
Qua tamen esse potest nulla profunda minus.
Latius aequorea protenditur Amphitrite,
Vix puto te nodos tingere posse pedes.Responsio.
Sunt qui mane novo sitientia gramina tingunt,
Caelestes latices, aut mage roris aquae.ALIUD.
Temporibus citius nocturnis currere constat,
page 18, image: s035
Quam cum clara dies nitido se protulit ortu,
Tu mihi da quid sit, qui dogmata talia voluis.
Responsio.
Sunt fluvii ut perhibent veterum monimenta Sophorum
Hoc et Aristotelis divina volumina narrant.*a*l*l*o.
Hei mihi quid monstri est, quanta haec mutatio facta
Stat fixum paulo quod currere vidimus ante,
Diriguit subito, quo non est mollius ullum,
Debile quodque prius cessit, nunc ecce resistit,
Fortia ceu validi circumdant oppida muri,
Insuper in parvum numerum sunt multa redacta.Solutio.
Frigore concretus fluvius, glacieque rigenti
Constrictus constat, tua sic aenigmata soluo.ALIUD.
Sunt aliquot lymphis quae praestant omnibus unde
Sunt quinque at quae sint dissoluisse [orig: dissoluîsse] tuum est.Solutio.
Inter eas primus sacri est Baptismatis humor,
Quae pro peccatis lacrima fusa cadit,
Fletus quem caesi profundunt saepe puelli,
Lymphaque presbyteri sacrificata manu.
Quinta rotas valide solet exagitare molares,
Diminui ut Cereris munera grata queant.ALIUD.
image: s036
Dic quibus est undis, vis atque potentia maior,
Si modo Cumaeae pectora vatis habes.
De Sinuessanis quid fama notius undis,
Quis tantum in fluviis crederet esse boni.
Femina si sterilis latices gustaverit illos,
Quae cupit illa, brevi pignora mater habet.
Quem furor exagitat si vir potaverit inde,
Protinus incolumi pectore sanus erit.
Insula in Aenaria sentit medicamen aquarum
Corpora cui laedit calculus aegra nimis.
Albula vulneribusque et plagis hausta medetur
Auctoris Plini si bene certa fides.
Cuius et articulos distorquet dira Podagrae [correction of the transcriber; in the print Podograe]
Auxilium Cydni flumina ferre putant.
Ambraciae est tellus ubi latum extenditur aequor
Actaeum populi Leucadiumque vocant.
Captus amore gravi, scopulis qui desilit istis,
Audet et in medias mittere corpus aquas.
Ille iugum Veneris ponet. dirumque furorem
Abiciet, demens excutietur amor.
Utilis o iuvenes, vix his mercabilis auro
Quorum perpetuus pectora tentat amor.
Omnibus his aliquam novi magis esse potentem
Lympham, quodque iuvet maius habere bonum.Responsio.
Quas fundit lacrimas resipiscens pectore sano
Exanimo secum crimina cuncta dolens.
page 19, image: s037
His metuenda Dei solum convincitur ira,
His etiam caeli ianua clausa patet.
Vim superis infert ipsis, caelumque subintrat,
His se vult guttis cogier ipse Deus.
ALIUD.
Quae precor e terris rutilum conscendit Olympum
Unda vel illabens caelica regna subit?Responsio.
Desertae fletus viduae, cui iura negantur,
Ille Dei summum pervenit ante Thronum.
Paveris et lacrimae quem iussa Tyrannica laedunt,
Et quem trux dominus sub iuga saeva dedit.ALIUD.
Est aqua quam libeat domino potare supremo,
Si nosti quae sit tu mihi redde cito.Responsio.
Lacrimae paenitentium, venit enim Christus vocare peccatores ad paenitentiam.
ALIUD.
Dic mihi quod flumen soleat transcendere montes,
Hoc mihi si solves, Oedipus alter eris.Responsio.
Flumina quae lacrimis adflictus fundit obortis,
Euadunt montes et iuga cuncta super.
Caucaseas ultra rupes, voluuntur et Alpes,
Quamvis impositum Pelion Ossa ferat.
image: s038
AD AMICUM ABSENTEM.
Distrahimur nimium spatiis dulcissime longis
Perque graves una non licet esse vias.
Exiguo ut tandem possimus tempore iungi,
Nil modo consilii sum reperire potis.
Hoc tibi praestabo cum crastina fulserit Eos,
Extulerit clarum Lucifer atque diem.
Amborum dextra quo humore laventur eodem,
Res siccet nostras una eademque manus.
Utque scias paruo tibi nunc Epigrammate scribam,
Tu fac quod fieri gaudet uterque nimis.
Egelido palmas nos rore lavabimus ambo,
Siccabit madidas ventus et aura manus.ALIUD.
Tethyos aequoreae loca permeet omnia quamvis,
Humectatur ab his numquam fluviisque madescit.Expositio.
Sit licet Hesperios Hyperione natus in amnes
Descendat, numquam tamen his sua corpora tingit.ALIUD.
Transit aquas nec eas medio degustat in aestu.
Responsio: Est nola quae appendet vaccae.
ALIUD.
Dic quibus in fluviis latitant durissima saxa.
In lotio. haec hominum pessumdant corpora saepe.ALIUD.
page 20, image: s039
Nil sensus natura dedit prudentior undis,
Una sed est miris fallere docta dolis.
Illa facit stultos quibus est sapientia summa,
Hac esset Salomon decipiendus aqua.
Haec eadem fallet te cum ratione furentem,
Crede mihi, sed iam da rogo nomen aquae.Responsio.
Invitis oculis mulier quam callida guttam
Exprimit, est multis insidiosa Sophis.
Talibus imbelles solum pugnare puellas
Expertus telis rite poeta canit.
Fortius his animos iuvenum convincere possunt
Quam validos muros machina durae quatit.ALIUS.
Est aqua nonnullis quae plurima commoda praebet,
Huius ut a quaestu cogantur ducere vitam.
Non haec sulcatur ratibus, nec pisce natatur.
Praeterea non est humanis usibus apta.
Haec aqua quaenam sit paucis edissere nobis.Responsio.
Est urina male affecti, qui languidus omnem
Poscit opem toto cum saevit corpore morbus.
Vespasiane tibi census haec reddidit olim,
Nunc alitur tali medicorum turba lucello.ALIUD.
Quaero quibus multum quidam terrentur ab undis
Deucalionis aquas ne fingito, mitior illa est.
image: s040
Responsio.
In laceris quis non crepidis humore recepto
Terretur laxas pelles cum percipit esse?ALIUD.
Exhaurire velis si cunctas aequoris undas
Hac in re vasis quot fore credis opus?Responsio.
Quod si sufficeret vas tantis fluctibus unum,
Crede mihi, numquam pluribus esset opus.ALIUD.
Divenduntur aquae pretio maiore liquentes,
Tu mihi cede locos tanti ubi emantur aquae.Responsio.
Apud Caupones aqua carissime venit, qui vinum fluviis diluunt. Item apud Pharmacopolas.
ALIUD.
Inter Saxorum genera omnia dic mihi Sodes
Qui lapides Rheni iactantur vortice plures.Responsio.
Plurima sunt vitreis humentia saxa sub undis.
AENIGMA alterius.
Mater me genuit, eadem mox gignitur ex me.
Solutio.
Significat ex aqua glaciem concrescere, et rursus in aquam resolvi.
page 21, image: s041
SEQUUNTUR nunc Miscellanea, et varie congesta.
QUandoquidem in Aenigmatibus vix potuit concinnus aliquis ordo observari, nec facile videbatur omnibus certos praefigere titulos, visum est haec quasi Chaos aliquod congerere. Principio autem hic [orig: hîc] prae ceteris nobilitatum Aenigma Sphingis placuit proponere.
DE SPHINGE ET EIUS AENIgmate, ex Statio.
OEdipodioniae domus ales: Sphinx fera quondam
Pallentes erecta comas, suffusaque tabo
Lumina, concretis infando sanguine plumis,
Relliquias amplexa virum, semesaque nudis
Pectoribus stetit, ossa premens, visuque trementi
Collustrat campos, siquis concurrere dictis.
Hospes inexpletis, aut cominus ire viator
Audeat, et dirae commercia iungere linguae.
Illa etiam thalamos per certa aenigmata quaerens:
Qui bipes, et quadrupes foret, et tripes? omnia solus.
Terruit Aoniam, volucris, leo, virgo triformis,
Sphinx, volucris pennis, pedibus fera, fronte puella
Sphinx dedit aenigma hoc: quadrupes quae bestia quondam
Deinde bipes fieret, tandem eademque tripes.
image: s042
SPhinx monstruosum Aethiopiae animal, e simiarum genere, fusco pilo, mammis in pectore geminis, ad hominis speciem accedens. Finguntque poetae faciem habere virginis, pennas avium, pedes leonis. Occiso autem Laio rege Thebano a filio suo Oedipo, refert Diodorus Siculus Sphingem belluam triformem Thebas eo tempore venisse, proposuisse quoque aenigma, quod qui non solveret periret, inde plerique ob rem ambiguam et perobscuram interempti. Solventi vero Iocastae reginae connubium et Thebarum regnum propositum praeminuerat: Sed praeter Oedipum solvere potuit nemo. Id erat huiusmodi: Quod nam animal bipes, idem tripes, ac quadrupes fieret: ceteris ambigentibus Oedipus hominem esse asseruit, quod infans quatuor pedibus obrepat, et annis confirmatus duobus incedat, senior tribus, quoniam scipione quasi tertio pede utatur. Sphinx suo iudicio victa, exeditiore loco sese praecipitem dedit. Oedipus Iocastam nescius matrem esse, duxit uxorem, et Thebarum regnum adeptus est. Unde ortum proverbium Davus sum non Oedipus. Et Plautus: Nam isti quidem orationi Oedipi opus est coniectura, qui Sphingis aenigma dissolvit.
Hoc Aenigma sic reddidit Ascensius in Terentium.
Quod pedibus binis animal meat absque ruinis,
Et sumptis ternis, post claudicat atque quaternis.
page 22, image: s043
Ego sic.
Incedit pedibus bis binis tempore primo,
Tunc apte poteris dicere mane novum.
Inde bipes factum firmis se gressibus infert,
Tunc illi medium credimus esse diem.
Mox animal sero sub vespere claudicat illud,
Iamque gradum terno vix pede ferre potest.Alciatus in suis Emblematis Sic vertit.
Quod monstrum id? Sphinx est, cur candida virginis orae
Et volucrum pennas, crura Leonis habet?
Hanc faciem assumpsit rerum ignorantia, tanti
Scilicet est triplex causa et origo mali.
Sunt quos ingenium leve, sunt quos blanda voluptas,
Sunt et quos faciunt corda superba rudes.
At quibus est notum quid Delphica litera possit
Praecipitis monstri guttura dura secant.
Iamque vir ipse bipesque tripesque et quadrupes idem est,
Primaque prudentis laurea nosse virum.AENIGMA HOMEro propositum.
HErodotus scribit Homerum aliquando cum aliis vectum esse, qui cum appulissent non ad urbem sed ubi commodum videbatur, ad portum quendam navem subduxerunt, illic pueri piscatorum hoc aenigma proposuerunt. Quicquid coepimus, ab
image: s044iecimus, quod non coepimus nobiscum asportamus, Alii dicunt Homerum sic interrogasse eos: a)/ndres2 a)p' A)rkadi/hs2 a(lihqres2 h) r(' e)xomu/ti Arcadii num quid coepistis, dicite amici. Responderunt illi: o(/ss' e)/lomen, lipo/mesq' o(ss' ou)/x' e)/lomen fero/mesqa. Quod captum est periit, sed quae non cepimus adsunt. Hoc cum alii conicere non possent, pueri ipsi interpretati sunt: Piscatum egressi operam lusimus, verum cum pediculos venari instituissemus, quicquid illorum cepimus in mare abiecimus, qui vero reliqui fuere, eos domum nobiscum portamus, quo audito Homerus hoc disticho puerorum sollertiam laudavit.
toi/wn ga\r pate/rwn e)c ai)matos2 e)kgega/ate.
ou)/te baquklh/rwn, ou)/t' a)/speta mh=lanemontw=.
Qui vos o pueri tales genuere parentes,
Certe non humiles penitus, nec sorte suprema.Sic Herodotus recenset. Alii aliter, ut Valerius Maximus libro nono, capite duodecimo.
Ego sic verti.
Sunt abiecta procul, quae coepimus omnia, verum
Nobiscum sunt quae non potuere capi.
In genio proprio si tu dissolveris istud,
Maeonio longe tu sene maior eris.
page 23, image: s045
DE HERMAPHROdito Aenigma.
Dum mea me genitrix gravida gestaret in alvo,
Quid pareret fertur consuluisse Deos.
Mas est Phoebus ait, Mars femina, Iunoque neutrum.
Cumque forem natus, Hermaphroditus eram.
Quaerente letum, Dea sic ait: Occidet armis,
Mars cruce, Phoebus aquis: sors rata quaeque fuit.
Arbor obumbrat aquis, ascendo, decidit ensis,
Quem casu tuleram, labor et ipse super.
Pes ramis haesit, caput incidit amne, tulique
Femina, vir, neutrum, flumina, tela, crucem.Hermaphroditum dicunt ex Venere et Mercurio natum, quod Graeci nominis Etymologia indicat. Fabulam pete ex Ovidio lib. 4. Metamorphoseos. Fuit autem a)ndro/gaios2 utriusque sexus. Vide Di odorum Siculum lib. 5. Boccatium lib. 3. cap. 21.
Plinius lib. 7. cap. 4. Sic habet: Gignuntur homines utriusque sexus, quo Hermaphroditos nominamus, diu Androgynos vocatos, et in prodigiis habitos, nunc vero in deliciis. Gellius quoque mentio nem facit lib. 9. cap. 4.
AENIGMA EX AUlo Gellio, libro duodecimo capite sexto.
image: s046
Semel minus an bis minus sit, non scit scio, An utrumque eorum ut quondam audivi ipse Dicier, Iovi regi noluit concedere.
Expositio ex annotationibus Petri Mosellani in eum locum.
Terminum Deum significare videtur qui Iovi tum concedere noluit, cum capitolium exaugurabatur et auspiciis designabatur. Quam rem Ovidius Fastorum lib. 2. sic narrat.
Quid? nova cum fierent Capitolia, nempe Deorum
Cuncta Iovi cessit turba locumque dedit.
Terminus, ut veteres memorant, inventus in aede
Restitit, et magno cum Iove templa tenet.Dubitat ergo hic scirpi auctor semel minus, an bis minus an ter minus fuerit qui Iovi ipsi noluit concedere. Haec debes Angelo Politiano Miscella. li. 2. ca. 38. Porro historiam de templi exauguratione et aliis ad hanc rem pertinentibus tradit Tit. Livius lib. 1. ab urbe condita.
EX DIOMEDE. libro secundo.
Mare concretum in Creta, in ligneo campo ubi caro humana ossibus mortuorum ludebat.
Expositio.
Significat salem in salino fictili quod super mensam sit, in quam manus talos iactabat.
page 24, image: s047
ALIA A ME VERsa.
AD nos descendit qui de regione superna,
Plurima tunc illi quae pateretur erant.
Hic vim Mulciberis sensit, modo frigora dura,
Saepe gravi mixtas pertulit imbre nives.
Natalique diu haud potuit requiescere terra,
Abstractum e gremio denique matris abit.
Divulsumque procul peregrinas fertur ad oras,
Saepe vehunt homines, brutaque saepe trahunt.
Aerumnas tolerat tantas perfertque labores,
Horrida ligna super, sive recumbit humi.
Exiguo hinc pretio ter deno venditur asse.
Et captum corpus vincula dura ligant.
Verberibus crebris valido pulsatur et ictu,
Ex his inque alios ducitur usque locos.
Confossum latus est, et vasto vulnere apertum
Et multis plagis cetera membra patent.
Dissecuit misere totum vis ferrea corpus,
Et cute membra vides iam spoliata sua.
Inde salutaris bona copia profluit undae
Et fons prae cunctis nobilitatus aquis.
Abstrusum est, non hoc oriens Sol lampade clara
Non videt occiduus dum iuga condit aquis.
Plurimus usus inest, si quis moderatius uti
Noverit, hunc mira commoditate beat.
image: s048
Si non augurium vani docuere parentes
Et laurus Clarii sunt Tripodesque DEI.
Quae tibi propono paucis expone lituris,
Et credam Phoebum semper adesse tibi.
Responsio.
Est dolium vel cadus vini, ligna ex altis montibus petuntur, tum vietoris manu variis modis secatur, continet optimum liquorem, vinum scilicet, quo si bene utamur, nihil salubrius est.
ALIUD.
Res est parva quidem, magna tamen arte paratae
Artificis docti est haec data forma manu.
Conspicitur semper posito velamine nuda,
Res operit magnas, continet atque tegit.
Nec pes nec manus est, tamen omnem permeat orbene
Et multum cunctis est veneranda locis.
Iura fidemque colit, verum conservat et auget,
Insidias prohibet, supprimit atque dolos.
Expugnat falsum, didicit componere lites,
Pacificis sedat bella cruenta modis.
Haec inimicitias, iraeque incendia tollit,
Mortali generi commoda magna ferens.
Voce caret, tantum nutu res perficit omnes,
Et tanta intuitus robora solus habet.
Si quid habes artis Sophiae sectator Hetruscae,
Quos mitto Gryphos tu mihi solve cito.
page 25, image: s049
Responsio.
Sigillum literis impressum, quo syngraphum nostrum probatur.
ALIUD.
Cum levibus pugnant nunc pondus habentia magnum
Haec duo si iungas, poterit facile unus et alter
Auxilio parvo compescere milia multa,
Ut quaecumque voles modulentur carmina, victi.Responsio.
Instrumentum musicum seu organum.
ALIUD.
Dic quibus in terris, quo mundi climate vixi,
Cum mihi quae nunc est forma colorque fuit.
Non illic valles poteris nec cernere colles,
Non est arbor ibi, gramina nulla virent.
Non illic habitant qui possint ducere vitam,
Nec degunt illis corpora vera locis.
Effigies hominum simulatas reddit et ora,
Quodque aliis praebet, non dabit ipsa sibi.Responsio.
Speculum, quod cum in se nihil habeat, omnium tamen rerum similitudines exprimit ac reddit.
ALIUD.
Dum mihi vita fuit fragilis, tenuisque manebam,
Et multae corpus debilitatis erat.
At cumme rapuit matris de corpore fatum,
Invalui, et coepi firmius esse simul.
image: s050
Congrego dispersum varie, lateque popellum,
Conventus celebres non semel ergo dedi.
Consul, eques, tum plebs, mercator, navita, caupo,
Me cupiunt uti, qui nequit, ille dolet.
Purpureos inter commercia plurima reges,
Sunt nubi quos socio dissocioque simul:
Nunc pro iustitia multo conamine pugno,
Infero virtuti deinde bonisque manus.
Protegitur nostra rectum virtute bonumque,
Supprimiturque meis viribus omne pium.
Illi laetitiam genero, et bona gaudia porto,
Provenit huic gravior me faciente dolor.
Nexibus expedias nostris te, et vincula laxes,
Si tibi nunc sphinx est ingeniosa domi,
Solutio.
Penna anserina, vel olorina, quae cum adhuc est in vivo corpore, mollicula est, indurescit extracta, quibus calami loco utimur ad bona et mala.
ALIUD.
Tres ego Cyclopum vidi de gente vetusta,
Maiestas inerat paene tremenda viris.
Non ego ceu quondam veteres lusere poetae,
Scripta meis chartis prodigiosa dabo.
Crede mihi multo terrena mole fuerunt
Maiores, subito nam loca cuncta replent,
Exantlare graves vidi et sine fine labores,
Dissimile his votum, par labor atque fuit.
page 26, image: s051
Quam cuperem fuscis noctem complectier alis,
Quod sub utroque polo est cernere, primus ait.
Proximus, ô utinam nox cederet humida caelo,
Et veheret nitidum Bosphorus ipse diem.
Tertius, Ah inquit nulla intermissio nobis,
Non cessare licet, nec datur ulla quies.
Sit licet irradient Titania lumina mundum,
Aut fuscos Phoebe candida ducat equos.
Solutio.
Sol diurno tempore laborat, Luna nocturno, ventus utroque tempore spirat.
ALIUD.
Inflexos unus per calles quatuor ibat
Condita pervadens, multiplicesque sinus.
Illic bis seni fuerant, circumque sodales,
Bis bini obsessas qui tenuere vias.
Pelluntur cuncti, superest vix unus et alter,
Haec etiam est socios turba coacta sequi.
Intereunt omnes, sed nec victoria parvo
Constitit, atque haec nunc annua pugna manet.Declaratio.
Pollex est qui per quatuor digitos Cisioianum numerat, qui 12. menses continet, quilibet mensis 4. septimanas, et praeterea dies aliquot, qui omnes occidunt, Huc refertur aenigma Cleobuli apud Diogenem Laertium [correction of the transcriber; in the print Lacertium] lib. 1.
image: s052
ei)s2 o( path\r pai=des2 de duw/deka tw= d' e(ka/stw|
pai=des2 trih/konta, dia/ndixa ei)=dos2 e)xou/sai
ai( me/n leukai\ e)/asin, a(/de au)to melai/nai
aqanatoi/ de te ou)=sai a)pofqinu/qousin a(/pasai.Hoc est.
Est genitor, proles cui sit bissena, sed horum
Cuivis triginta natae, sed dispare forma.
Hae niveis totae, fuscis sed vultibus illae,
Atque immortales cum sint, moriuntur ad unum.Responsio.
Annus est, in quo menses atque dies aestatis et hiemis certis vicibus sunt distincti.
ALIUD.
Vulnera multa gerit, discisum est corpore toto,
Constrictum laqueis vincula dura tenent,
Ut resipiscamus nos tempore commonet omni.
Munia et ad vitae dexteriora vocat.
Cum careat palmis apprehendit proxima quaeque,
Quodque opus est tactu callidiore capit.
Cumque pedes habeat nullos, quacumque movetur,
Hinc illinc, ultro promeat, atque citro.
Erudit atque docet mortalia pectora multum,
Crescat ut aeterni gloria magna Dei.Expositio.
Horologium est, quod restibus ligatum, horas nobis denuntiat, per quas pietatis et frugi vitae admonemur.
page 27, image: s053
ALIUD.
Omnibus impune hoc toto conceditur orbe,
Quin faciat nullum civica iura vetant.
Imminet ex facto magnum discrimen eodem,
Tale aliquid faciant si duo, tresue viri.
Cedere quam primum quavis coguntur ab urbe.
Deserere uxores pignoraque ipsa domi.
Sic alius pendit poenas, ignoscitur illi,
Et lex est dispar conditione pari.Expositio.
Omnibus licitum est (qui velint) inflare cornu, sed quam primum id faciunt pastores armentarii scilicet subulci, vel Aepoli, id est caprarii, coguntur relinquere urbem, et pecora in pascua ducere.
ALIUD.
Sudore immenso superas pervenit ad duras,
Visceribus terrae delituitque diu.
Pertulit in rapidis permagna pericula flammis,
In mala post etiam haec deteriora ruit,
Suspensum aetherea et nudum regione videtur,
Cogitur et pulsus hic tolerare graves.
Obruitur saxis crebro pertunditur ictu,
Quoslibet hoc misera voce movere cupit.
Cum duplicet gemitus et planctu verberet astra,
Pectora nullius flectere dura potest.Expositio.
Aeramentum.
image: s054
ALIUD.
Quo magis attrahitur, vel vi maiore movetur,
Longius hoc refugit, sed tamen usque redit.
Nil refert cesses interdum, sive labores,
Efficit hic etiam, quod labor, ipsa quies.Expositio.
Etiam est aeramentum, quod quo magis attrahit aedituus, hoc longius refugit, sonat etiam, quamvis ille aliquando non trahat.
ALIUD.
Cum mea firma forent, et belle membra valerent,
Pascebam vivos corpore saepe meo,
Verum ut corripuit nostrum mors pallida corpus,
Curro super vivos quoslibet atque gero.Idem aliter.
Quondam dum valui, dum vivere fata dederunt,
Plurimus in vegeto corpore sucus erat.
Usus erat nostri, vivis alimenta ferebam
Multis de nostro corpore pastus erat.
Post quam gens hominum validis me perdidit armis,
Totum me ferro dilaceravit acri.
Pluribus officiis devinctos reddere pergo,
A quibus accepta est gratia nulla mihi.
Namque sine auxilio non possent vivere nostro,
Quorum protegitur nunc ope tutus homo.
Praetereaque super vivos mihi semita trita est,
Ipsa hominem, qua non est potis ire, gero.
page 28, image: s055
Expositio.
Chaonia nostri vixerunt glande parentes,
Istaque nunc porcis convenit esca magis.
Inde domus factae borealia frigora pellunt,
Perque maris portant nos vada caeca rates.
Viventesque super ratis ambulat hospita turbas
Quae stagnis regnant Doris amara tuis.ALIUD.
Saepius ex nobis adeundi tempora quaeris,
Eloquar, haec paucis accipe, deinde veni.
Robora cum coeunt, et coniunguntur acerna,
Dumque loco constant irrequieta suo.
Humida cum cunctis exhausta liquoribus arent,
Et sunt sicca nimis, quae maduere prius.
Sedula gens hominum quovis a munere cessat,
Dum neque iam gestus monstrat ut ante suos,
Cum res sustentat levior graviora tenetque
Cum vivum sepelit luce vigente carens.
Tunc tuus adventus fuerit gratissimus, ergo
Hoc ad nos quaeso tempore ferto pedes.
Ista brevi nobis Epigrammate redde soluta,
Aspectu primum tum potiere meo.Responsio.
Sic licet obscurus, quamvis aenigmata iactes.
Discutiam breviter singula verba tamen.
Roboribus mensae factae iunguntur acernis,
Robora sic equidem firma coire puto.
image: s056
Ianua quae manibus crebris hinc inde movetur,
Cum clausa est stat iam, non requieta prius,
Quae fuerant primum dulci repleta [correction of the transcriber; in the print repleto] falerno,
Pocula tortus abax, mox ea sicca tenet.
Blanda quies fessos hominum cum serpit in artus,
Officia omittunt, munia cuncta simul.
Materiaque levi tum res onerosa tenetur,
Humanum plumae cum grave corpus habent.
Quando quod vivit condunt expertia vitae,
Sub cinere exstincto vivida flamma latet.
Pacta placent, animo cauto satis ista notavi,
Adveniam subito cum minus ipse putas.
ALIUD.
Dic mihi quid minimum est, quo vix est firmius ullum
Quod tamen occultum cernere nemo potest?Responsio.
Daedaleum tabulas gluten cum clauditur intra,
Compingit nexu colligat atque gravi.ALIUD.
Non pugno est maius, credo, mirabere cernens,
Quatuor in montem vix traheretur equis.Responsio.
Glomus filorum.
ALIUD.
Sunt gemini fratres, eadem est ambobus origo,
Sunt simul atque una de genitrici sati.
Perpetua hos inter gliscit discordia, quare
Concordant nullo conveniuntque modo,
page 29, image: s057
Alternis igitur placitum est regnare diebus,
Alternis vivunt, imperiumque tenent.
Non sic Ledaei iuvenes sibi tempora certa
Aut vitae, aut nigrae constituere necis.
Responsio.
Fortunatus et infortunatus dies, hodie enim bene est alicui, cras male, aut hodie fortuna blanditur, cras more suo minatur, immo, ut habet proverbium,
Ipsa dies quandoque parens quandoque noverca est.
ALIUD.
Est aliquid, quo nil pretio sius arbitror esse,
Possidet hoc quidam, fruiturque ad tempus eodem.
Ast habuere alii, privati munere tanto,
Maerent, et tenebris latitant caligine densis,
Tertia pars numquam vidit, nec contigit illud,
Nec bona, nec mala quae veniunt cognovit in illo,
Qui numquam accepit, felicior [correction of the transcriber; in the print felicitor] omnibus ille est.Responsio.
Vita humana est, qui nondum natus est non experitur tanta pericula, qui defunctus est evicit, qui vivit adhuc, cum pluribus malis conflictatur.
DE AVIBUS.
OPtima quae sit aves inter mihi quaeso recense
Ex qua sed fiant fercula nulla tibi.
Non torrere veru poteris, ut cetera fiunt,
Non erit elixa hinc, nec caro frixa tibi.
image: s058
Responsio.
Quae proprias dulci distendunt nectare cellas,
Et nunc insectis connumerantur, apes.ALIUD.
Dic etiam volucrum quae sit iustissima nobis,
Quaeque gerat mentis symbola certa piae.
Cum canit, Archytae crepitacula stridere dicas,
Nulla etenim blanda carmina voce sonat.
Sed mens provida inest volucrique memoria longa,
Temporis, haec sese, pro ratione gerit.Responsio.
Ciconia est. Vide proverbium, a)ntipelargei=n.
ALIUD.
Has ego naturas avium bis quinque notavi,
Tu quae sim breviter significato mihi.
Prima, graves vitam per luctus transigit omnem,
Nec mentem curis exonerare solet:
Est alia, huic prudens stomachum natura negavit,
Et quadam collum sentit abesse sibi.
Linguaque deest illi, tumido caret altera felle,
Sexta potest pullos lacte fovere suos.
Septima praecellit vario modulamine cunctas
Praedicit quaedam, et cuncta futura canit.
Nona volatilibus praestat pernicibus alis,
Et post se cunctas una relinquit aves.
Ultima tam fertur sapiens, ut non nisi ternis
Servatos annis, conterat ore cibos,
page 30, image: s059
Expositio brevis.
Perpetuo luget sibi compare turtur adempto,
Accipiter stomachum, collaque nescit apis.
Noctua felle caret, linguaque pelargus [sic] amoena,
Quae lactat sero a vespere nomen habet.
Postmodo quae fient cristatus nuntiat ales,
Et cantu reliquas vincit Aedon aves.
Omnes antevolat praenuntia veris hirundo
Grana vagus turdus iuniperina vorat.ALIUD.
Excelso volucris versatur in aere quaedam,
Huic similis quae sit nulla sub orbe viget,
In mediis huius natae sunt ignibus alae,
Orta este flammis, aethera deinde subit,
Septenos vasto degluberet ore iuvencos,
Hanc si corriperet non satianda fames.Responsio.
Gallus qui ponitur in pinnaculis templorum.
ALIUD.
In matutino consistere rore videtur,
Apparet facies virgine digna quidem.
Sithoniam candore nivem, viridique colore
Splendorem exsuper at clare smaragde tuum:
Sunt quoque nonnullae picea nigredine partes,
Tu si scire potes, dic mihi quae sit avis.Responsio.
Picus versicolor qui solet in rore lavari.
image: s060
ALIUD.
Dum tu sospes eras, simul et mihi vita manebat,
Retibus ut caperes me studiosus eras.
Nunc te mors rapuit, captivum iamque tenes me,
Hinc tibi proveniunt gaudia nulla tamen.Expositio.
Aucupis e craneo [sic] sitiens ut avicula quaerit
Quod bibat, in capite est illaqueata cavo.ALIUD.
Culminibus ponit summis sua tecta casarum,
Porrectum est collum, cruraque longa rubent.
Est croceum rostrum, niveaeque in corpore plumae,
Ova etiam ponit, Dic mihi quae sit avis.Responsio.
Ciconia est, sed in latino non dignoscitur ratio sexus, sivero Germanice tibi aliquis respondeat, est quod nominet femellam, et non marem.
ALIUD.
Cum glacialis hiems terras exasperat omnes,
Sum nuda, atque cubo positis a corpore plumis,
Torrida quam primum meliorque revertitur aestas,
Velatur corpus pennis, ac membra teguntur,
Et sobolis nostrae curam vir suscipit alter,
Aproprio cantu possunt me noscere cuncti,
Et si iam canerem scires, sed dic mihi quae sim.Responsio.
Avis Cocyx vel Cuculus ova subdit in alienis nidis,
page 31, image: s061postea pullus ingratissimus ubi adolevit, cum sit nothus, legitimos devorat, et matrem ipsam.
IDEM aliter, in vita Aesopi.
Frigore digredior, redeunte calore revertor,
Defero quod peperi, hoc tamen educat altera mater.
Quid tibi vis aliud dicam, me vox mea prodit.Responsio
Cuculus exemplum pravorum dicitur a te.
ALIUD.
Dic mihi quae merito iustissima dicitur ales?
Responsio.
Aquila, pullos enim suos, radios solis non aspicientes, e nido proicit, tamquam suppositicios fetus.
ALIUD, Auctore Ioanne Stigelio.
Est quaedam cuius mores formamque decoram
Dicam, tu quae sit conice, scire potes.
Illius ora rubent, oculi splendore coruscant,
Suspiciens alte colla superba gerit.
Crura placent habitu gracili, nive candida certant
Bracchia, sunt gressus quos decuisse putes.
Et teretes decorant plantas sandalia rubra,
Certatim iuvenes hanc sibi quisque petunt.
Parte sui potiore est molli praedita pelle,
Quam super incumbens quisque cubare cupit.
Exuit huic aliquis iuvenum sandalia rubra,
Et positam longa cuspide figit humi,
image: s062
Conveniunt madidi fratres, laetique sodales,
seque hac posse frui gaudia summa putant.
Primus adest, artemque suam demonstrat in illa,
Alter eam tangit qua sibi parte libet.
Me spectate viri quid possim tertius inquit,
Et cupidus totam vendicat ipse sibi.
Forte putas quae sit te divinasse, sed erras,
Nomine, si nescis, AUCA vocata suo est.
Expositio mea.
Est quae servavit vigili Capitolia voce,
Cum paene a Gallis moenia capta forent.DE PISCIBUS.
ADvena cauponis quidam pervenit ad aedes,
Nec prius ipse viro cognitus hospes erat.
Per patulas domus hic elabitur ipsa fenestras,
Inque suo infelix hospite caupo manet.Expositio.
Hamum vel retia piscatoria vocamus hospitem qui in fluvium domicilium piscium pervenit, effluit aqua per foramina, dominus aquae piscis hamo concluditur et capitur.
ALIUD.
Quae pars in quovis lautissima pisce putetur,
Dic mihi, prae reliquis nam tibi nota gula est.
Hinc praecepta petas epulonum turba gulosa,
Quod placet ac aptum est hinc tibi sume cito.
page 32, image: s063
Flumineis Salmonis erit lautissima longe
Pars circa pinnas quam bene coctus habet.
Delicias alias habet inter carpio [sic] linguam,
Inque lupo fertur dulcius esse iecur.
Vesicam in salpa commendat Apicius ipse,
Dulciaque in mullo praecipit ora magis.
Retrogradi curva cancri quoque vescere caudae,
Sic avidi quondam constituere viri.
Ingluvies mollis laudavit et ista Vitelli,
Luxuriam cuius scripta vetusta ferunt.
Pamphagus assentit bibulusque philoxenus ille,
Strymoniae optabat qui sibi colla gruis.
Filius Aesopi, cum decoctore Lucullo,
Multi Galba cibi prodigus atque Nero.
Insignes [correction of the transcriber; in the print Iusignes] olim quicumque fuere nepotes,
Quae fuit assiduae dedita turba gulae.
DE CANIBUS Quaestiones lepidae.
Num canis appendet caudae vel cauda catello,
Da mihi, si fuerit res tibi nota prius.Responsio.
Si canem cauda in altum subleves, canis a cauda pendet, sin canem capite tollas, cauda pendet a cane.
ALIUD.
Innumeros Memphis coluit Nilotica divos,
Inter quos feles atque fuere canes.
image: s064
In quibus ergo refert maior pietatis imago,
Et quorum stirps est relligiosa magis.
Responsio.
Arbitror esse canes, diuum [orig: diuûm] qui templa subintrant,
Nam delubra Deum semper Anubis adit.ALIUD.
Ichnobates igitur cur intrat templa libenter,
Bestia cum nequeat dicere muta preces?Responsio.
Vident Altare candidis velis opertum ornatumque, putant instructas esse mensas, sperantque mox epulas parari.
ALIUD.
Dic mihi quando sacra nullus videatur in aede,
Et trepidi fugiunt omnia templa canes?Responsio.
In die palmarum metuunt ne virgis istis feriantur et caedantur. Nam ut vulgo dicitur, qui canem caedere vult, facillime invenit baculum.
ALIUD.
Dic quoque quando canes pavidi formidine magna
Terrentur, nequeat maior ut esse timor.Responsio.
In die veneris post festum Paschatis, verentur enim reditur a Carnisprivia, ut abstinendum sit a carne, et ipsis esuriendum.
page 33, image: s065
ALIUD.
Cur ex delubris abigit plerumque catellos
Aedituus, flagris verberibusque fugans?Responsio.
Timet ne aliquid sibi offerant, ut postea scopis cogatur eicere et purgare.
ALIUD.
In quibus utilitas est maxima denique nobis,
Commoda qui praestant uberiora canes?Responsio.
oi)kou/roi, qui custodiunt domos, sunt omnium utilissimi, venatici enim maioribus impensis et sumptibus aluntur quam ipsi unquam prosint. Melitei autem catelli ad nihil aliud conducunt, quam ut saepe pedendo suffitum dominis faciant.
ALIUD.
An non esse canes satius foret optime quaero,
An Cleros nullis iam superesse locis?Responsio.
E scholasticis et pueris possent fieri sacerdotes, Quis autem canes faceret si semel interiissent?
ALIUD.
Quid lupi quaeso speciem rapacis
Exprimit, formamque trucem, pilosque,
Ut procul si tu videas, lupum ipsum
Dixeris esse?
image: s066
Responsio.
Est lupa quae similem formam sortita marito.
ALIUD.
Quaero, Lycaoniam per summa cacumina montis
Quid portet graviter sustineatque feram.
Responsio: Lupa fert catulos suos quocumque vult.ALIUD.
Cum dat terga fugae lupus insidiatus ovili,
Festinans numquam, cur videt ille retro?Responsio.
Quia non habet oculos in posterioribus.
ALIUD.
Figuntur sanctae quoniam crucis undique signa,
Exsistatque notae reverentia Dia potentis,
Dic mihi quae nullo prorsus celebrentur honore.Responsio.
Tres cruces omnium abiectissimae: Ea quae ponitur in sepulchris, hanc commingunt canes, Item quae est in tergo asini quam premit Agazonis podex Et quae figitur in pinnaculis templorum, hanc aves conspurcant.
ALIUD.
Dic mihi quis tota sublimior eminet urbe,
Despicit excelso moenia tota loco?Responsio.
Gallus qui ponitur in templis, est in editissimo loco, sed adicienda est haec exceptio, si nulla avis insideat, ut fieri potest.
page 34, image: s067
ALIUD.
Quadrupes est aliquid subito quod sustulit unus
Cui pes erat, venitque bipes non tempore longo,
Corripit hic tripodem, iaculatur quadrupes illo.Expositio.
Canis sustulerat pedem suillum, coquus sellam tribus pedibus corripuit, eamque in canem torsit ut e faucibus excideret pes porcinus.
ALIUD.
Saepius exhilaror, cernens loca plena timoris,
Conspiciens positas lege iubente rotas.
E contra, mihi cum divina videtur imago,
Terreor, estque mei non mala causa metus.
Saepe verecundum mihi maxima dona pudorem
Parturiunt, nobis quae dedit alma Ceres.Expositio.
Si quis in urbem aliquam longo itinere fessus venire desiderat, laetatur si viderit eius civitatis patibulum, certa spe concipiens se statim a viae molestia liberaturum iri, Deinde cum in Canthari fundo videtur imago ista quae solet imprimi, exhaustum est vinum, et exinanitus cantharus. Postea si panis cultello escario adhaeserit, incivile putatur, et ruborem incutit apud honoratiores sedenti.
ALIUD.
Omnia proveniunt unde ad quid denique tendunt,
Incipit hic, sed res finitur quaelibet illic.
image: s068
Expositio.
In senium pergunt cuncta ex florentibus annis.
*to\ a)/llo.
Non habuit pennas volucris, tamen ipsa volavit
Desuper in quercus, exutas frondibus altas.
Ore carens aliquis, de coetu ut credo Gigantum,
Venit, et hanc consumpsit avem, licet ore careret.Illud Aenigma Graece versum, nam talibus ambiguitatibus aptior haec lingua quam latina.
a)pteron e)s2 de/ndron pitu/non pot' a)/fullon e)septh
kau\qoq' e)fiza/non kat' a)/ra)stomon au)to pe/pwse
a)stomos, i)cupro/swpos, eu)ruqroge/neie a)naudos.Expositio.
Nix hiberno tempore in arborem foliis spoliatam decidit, hanc sol radiis suis dissipat.
ALIUD.
Dona meae Veneri, sed non vulgaria misi,
Primula callidior quae sibi finxit amor.
Namque ferenda dedi dulcissima vina puellae,
Sed mihi vas nullum quo caperetur erat.Expositio.
Sume Methymneis lectas e vitibus uvas,
Mittere sic nectar vel sine vase potes.ALIUD.
Cellula parva iacet splendens candore nivali.
Huc aditum praebet ianua nulla tibi.
page 35, image: s069
Nulla fenestra patet, teres atque rotunda videtur,
Marmoreo cincta est aggere tota domus.
Attamen et vivum quiddam generatur in illa
Cui verum corpus redditur atque caro.
Provenit et quaestus multis uberrimus inde,
Hinc quoque non pauci quo satientur habent.
Responsio.
Est niveum variis spectabile dotibus ovum,
Acceptus cunctis provenit unde cibus.ALIUD.
Quid Pelusiacum extremo fert corpore linum,
Sed sunt de membris inferiora suum.
Ex ligno cor est, sunt intima viscera lignum,
Hac est effigie visa Chimaera puto.
Non viget aut vivit, nec vivere fata dederunt,
Sed solet hoc vivos pellere sede sua.
Carpathii credam te nosse oracula vatis,
Cui facies mansit forma nec una diu,
Si mihi Gordiacos poteris dissolvere nodos,
Quod latet in lucem si bene ferre potes.Expositio.
Est setaceum [perhaps: saetaceum], quo eiciuntur pediculi et caput purgatur.
ALIUD.
Est rubeum sed et hoc album circumfluit aequor,
In nive ceu media sphaerula flava iacet.
image: s070
Lucet ut obryzo quae gemma includitur auro,
Unio, vel si quem sectile claudit ebur.
Undique conspicitur pulchro munimine cinctum
Humanas melius vix puto posse manus.
Expositio.
Vitellum cum albugine ovi.
ALIUD.
Robora cum sese findunt, et ab arbore iuncta
Arbor abit, quando condita ligna patent.
Tum stomachus fremitu noster latrante quiescit,
Et sperata diu gaudia venter habet.Expositio.
Hoc est, cum insternitur mensa, cumque antea coaptati et coniuncti asseres diducuntur.
ALIUD.
Sanguinem et carnem gerit usque vivam,
Tollitur rebus geriturque iisdem,
Non habet carnem minimamue guttam
Sanguinis ipsum.Ephippium est, vel sella quae equis insternitur.
ALIUD.
Dic mihi quod quaero, merces te magna manebit
Nunc aliquid nihil est, et nihil est aliquid.Expositio.
Umbra solis vel candelae per se nihil est, et tamen est aliquid.
ALIUD.
Bis binis vivunt elementis quatuor omni
Tempore quas possum dinumerare feras.
Tu si magna sapis iam nomina cuncta recense,
Et pretium haud parvum me tibi dante feres.
page 36, image: s071
Responsio.
Inter aquas medias et flumina vivit Arenga,
Capta oculis sub humo talpa vigere potest.
Noxia Vulcano spirat Salamandra sub ipso,
Aere Chameleon degit et ipse levi.ALIUD.
Principioque et fine carens, sine lumine vitae
Pervadit celeri mobilitate viam.Responsio.
Globus vel Sphaera lignea.
ALIUD.
Incursant homines animalia mortua vivos,
Mactati lacerant corpora firma boves,
Et laedunt humeros exsanguia membra valentes,
Quis putet exstinctas posse nocere feras?Solutio.
Hoc fit apud Plagiarios et tortores in carnificinis, ubi Scuticis exbubulo corio factis homines sontes affligi solent.
ALIUD.
Dic ubi sit cunctis iucundum ducere remos,
Per tumidos dubia fluctus errare phaselo,
Da quod rursus iter pedibus sit carpere gratum.Responsio.
Navigatio iuxta terram quasi in portu est iucundissima, et rursus ambulatio iuxta mare est gratissima.
image: s072
ALIUD.
Quod multas animal fraudes rogo novit, et artes,
Ut vitet variis dura pericla modis,
Et quod pro multis facit una industria tutum,
Et solam scit qua se tueatur opem.
Una quidem sed quae sit praestantissima longe
Est maior cunctis artibus illa tamen.Responsio.
Vulpes multiiugis dolis se tuetur adversus Venatores, et tamen haud raro capitur. Sed Erinaceus unica dumtaxat arte tutus est contra canum morsus, Siquidem spinis suis semet involuit in pilae speciem, ut nulla ex parte morsu praehendi queat.
ALIUD.
Hoc mihi da quid sit quod prisca paroemia iactat,
Est nullus magis piscis, et ille malus.Responsio.
Est homo terrarum pondus non unius assis,
Addita corporeis mens vitiosa malis.
Praeterea elinguem decorat facundia nullae
In vasto non est corpore mica salis.ALIUD.
Saepius illustres gentes redduntur et urbes,
Moenia sic videas crescere parva brevi.
Sic urbs nonnumquam vix raro cive repleta,
Mox hominum coetu culta frequensque fuit:
page 37, image: s073
Dic mihi qui tantum communia commoda curant
Hoc fieri quorum sedulitate potest?
Responsio.
Malorum principum et Tyrannorum opera fiunt ampliores regiones, cum acerbe gerunt magistratus, ut eorum saevitia coacti incolae deserant regiones, Quemadmodum Teii Persarum iniurias ferre non potentes, urbe relicta, demigrarunt Abdera Thracum urbem, hinc illud: a)/bdhra kallh\ thi/wn a)poiki/a.
ALIUD.
Quid plus quam media terrarum parte geratur,
Quid terra quavis fiat et urbe novi.
Quisquis scire cupit, quo non ambagibus ullis,
Ut vagus innumeras permeet Erro vias,
Unde petat dicam tractu breviore locorum,
Sed prius hoc nobis, si potes, ipse refer.Responsio.
In Balneis et tonstrinis facilis est rerum novarum perceptio. Ibi enim confluere solet ac desidere garrulum et novitatis studiosum vulgus, unde: Notum lippis et tonsoribus.
ALIUD.
Dic quibus ebrietas tibi concilietur in oris,
Sit licet accipias pocula nulla meri.
His si forte locis sedeas temulentus abibis,
Vexabuntque tuum tormina multa caput.
image: s074
Et quaevis tamquam vino cogente loqueris,
Verbaque per iugulum mox reditura tuum.
Ut Lyncestiacas si quis potaverit undas,
Ceu donis, titubat, victus Iacche tuis.
Responsio.
Theophrastus (ut testatur Plutarchus in Symposiacis) ta/ kourei=a a)/sinon me/qhn e)ka/lei, Tonstrinas vocabant ebrietatem citra vinum. Vide Chiliades Erasmi. A oi)/nos2 me/qh.
ALIUD.
Quando par claris plebs redditur ipsa Tyrannis.
Cum domino servus divite certat inops.
Dulichius Lydis aequus fit regibus Irus,
Et Crasso, Codrus vix eget ipse magis.
Cum miser et felix nullo discrimine distant,
Nil inter pravos discrepat atque bonos.
Hoc mihi reddiderit breviter quicumque solutum,
Hic puto Phoebeo numine plenus erit.Responsio.
Cum placidum carpunt mortalia membra soporem
Exhaustas vires cum levat alma quies,
Haec lenit mentes, et corda oblita laborum
Exhilarat, gestis reddit et apta suis.Haec quaestio ex Aristotele est desumpta. Qui libro 1. Nicomachiorum inquit, o( de a)gaqo/s2 kai\ kako\s2 h(/kista dia/dhlos2 kaq' u(/pnon: Quare dimidio vitae, somni [correction of the transcriber; in the print sommi] scilicet tempore, felix et miser similes sunt.
FINIS LIB. I.
page 38, image: s075
LIBER II.
GENERIS CLARItate [correction of the transcriber; in the print CLARIritate] simul ac animi dotibus nobilitato adolescenti Martino a Beldersheym. Iohan. Lorichius S. D. P.
NON dubito quin vulgarem de Icaro Daedali filio fabulam utiliter omnino confictam attestetur, qui vel mediocriter in poetarum lectionibus sit versatus. Clarius enim luce hac videt insigne, cui florentior aetas fere obnoxia est, temeritatis exemplum in illo nobis proponi, qui cera conglutinatis pennis, una cum parente suo
insuetum per iter [note of the transcriber: in the print: Vergil: Aeneis 6,16]
(ut Poeta canit) volare tentabat, verum cum altius quam a patre iussus esset eveheretur, factum est, ut nimio solis calore liquefacta cera, alisque resolutis, in Mare sit praecipitatus. Nec vanum de Solis filio Phaethonte figmentum, qui patris equos arroganter affectavit gubernare, sed compos voti factus, fulmine conflagravit, ac summa cum omnium rerum pernicie succubuit. Iam utroque magis ego temerarius dicar, qui pennis omnibus destitutus (ut ita loquar) e nido evolare praesumam, et asellum docere in campos parentem currere freno Sed aequioris iudicii lector ubi rem ipsam diligentius perpenderit,
image: s076et consiliorum auctores et impulsores, quibus mihi refragari religio erat, cognoverit, veniam dabit maxime tw=| prwtopei/rw|. Propitius ignoscet adolescenti rudiori, novum quiddam aggresso, nullius gloriolae vana spe, sed ingenii solius exercendi ac stili gratia producto. Et licet rebus susceptis animus, emergentis periculi praesagus, in pedes (ut aiunt) ferme ceciderit, tamen contra audentior ivi, mecum illud revolvens: Audaces fortuna iuvat. Et dimidium qui coepit, habet. Sed quaecumque tandem erit fortuna rerum, ego candidioris lectoris censuram aequissimo sum animo laturus, iniquas autem malevoli sannas non unius assis facturus. Hoc autem plerumque videmus usu venire, ut multi eorum a quibus ipsi prorsus alieni sunt, atque rudes, iudicium sibi arrogent, unde fit ut multi tolerabilem aliorum in scribendo carmine laborem reprehendant, cum interim ipsi unum aut alterum versiculum scripturi, Deus bone, quam saepe caput scalpere solent, et demorsos, (ut ille ait) sapere ungues. Recte Anacharsidi Schytae [reg: Scytae] valde videbatur ineptum esse, ut de certantibus apud Graecos artificibus iudicarent artis expertes, sentienti neminem de artifice recte iudicare, nisi artificem. In Theatro certabant histriones, mimi, cantores, et Sophistae, recitabant sua figmenta Poetae, Quorum artes cum populus nesciret, tamen aliis applaudebat, alios
page 39, image: s077explodebat. Hos ego admonitos velim, ne (quod Apelles dixit) sutor ultra crepidam. Quid? mwmh/setai/ tis2 ma=llo/n, h)\ mimh/setai/: Sed ista missa faciens, ad te Martine iucundissime veniam. Cum igitur alea mihi iacta sit, prioremque huius libelli partem nobilissimo adolescenti Casparo a Ruxleben dedicaverim, non potui immemor esse tui, partim quod arctissimam tibi cum illo familiaritatem intercedere, ac scripti praesentis argumentum pariter ad festivum ingenii tui decus appositum viderem, partim, quod compluria tua in me collata beneficia contemplarer, et reputarem. Altius itaque animo meo fixus haeres, quam ut ulla ratione evelli queas. Quid enim per deos quottidiana tua consuetudine et conversatione, vel amabilius unquam, vel dulcius esse potuit? Praeclare inquit Cicero, confirmatur amor beneficio accepto, et studio perspecto, et consuetudine adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae magnitudo. Nil horum a te intermissum est unquam, dum enim in eodem Musaeo (quod vel solum aliquando amicitiam quae numquam potest intermori conciliat) viximus, multa interim et amicitiae et humanitatis tuae in me collata beneficia quam plena manu sum expertus, Ne igitur mihi turpissima ingratitudinis nota inuri posset, non potui non hoc libello
image: s078me saltem aliqua ratione non ingratum ostendere, et partem eius aliquam adscribere, non quod duplicem eadem re velim inire gratiam, sed potius, ut dedicatio communis subindicaret tw=n fi/lwn pa/nta koina\, Et amicum alterum ipsum esse. Deinde ut grati animi qualecumque specimen exhiberem, prorsus enim divina res est gratitudo. Qua re numquam satis laudari poterit Philippus ille Macedonum rex, qui duci cuidam, qui possessionem eius a quo naufragus eiectus humanissime fuerat exceptus, a Rege efflagitatam acceperat, frontem candenti ferro hoc elogio insignivit: Hospes ingratus. Proinde nil potuit humanius et communi hominum societati convenientius praecipi, quam quod ab Ascraeo poeta iubemur, ut ea quae utenda sumpserimus, maiore etiam et cumulatiore mensura reddamus, si id nostra ferat facultas. Hac in re et Cicero Romanae eloquentiae parens agros fertiles imitandos esse dicit, qui multo plus adferunt quam acceperunt, id quantopere deceat hominem, satis quidem intelligo, et nihil magis mihi in votis est, quam ut abs te, et ceteris omnibus gratissimus esse cognoscar, sed eiusmodi est mea condicio, ut et tuis in me meritis, et meo in te animo satisfacere velem magis, quam possim. Cum enim tua beneficia mecum tacitus revolvo, vires meas longe superari video, et quo minus ea persolvere possim,
page 40, image: s079illam solam Deam, quam captam oculis et globo volubili insistentem fingunt, impedimento esse scias. Sed tamen mei officii fore existimavi, ut aliquae ex parte tuae benevolentiae responderem. Porro, si maiora aliquando, cum vel melior fortuna affulserit, vel aetas maturior adoleverit praestare potero, me vobis perpetuo deditum habebitis. Nec erit ut animum despondeam, neque praesumpta quasi desperatione, quo concepi progrediendi, protinus circa ima subsistam, cum tantus ubique doctissimorum praeceptorum sit proventus, cum adsit denique tempus, quod omnium rerum magister esse dicitur, unde Aristoteles in Nicomachiis, kai\ o( xro/nos2 toiou/twn eu(reth\s2 h)\ sunergo/s2 a)gaqo/s2 ei)/nai do/ceie, o(/qen kai\ tw=n texnw=n gego/nasin e)pido/seis. [note of the transcriber: Eth. Nic. ed. Bekker 1098 a 24] Cui subscribit et Mimus ille, cum inquit, prior quisque dies posterioris est discipulus. Quare si quid unquam hoc ingeniolo efficere potero, ad te nostrumque Casparum non minima portio redibit, interea haec aequo animo accipe. Vale, et quod confido, me tibi commenda tum habe. Datae Martisburgi, ex communi Musaeo nostro. ANNO M. D. XL.
image: s080
EPIGRAMMA AD eundem Martinum a Beldersheim.
INclite magnanimis Martine parentibus orte,
Fama iuventutis Palladiaeque decus.
Litera quae paruo legitur praemissa libello,
Dedicat arbitrio carmina nostra tuo.
En iterum nostris nunc appellare Camenis,
Lege prior nulla sermo ligatus erat.
Iam numeris celebrare iuvat tua nomina paucis,
Ut stricto incedat syllaba quaeque pede
Non velut orator Mantoum Naso poetam
Convenit quoties conveniendus erat.
Non scribet lepido Ciceronis more Catullo
Musa nitens salsis Bilbilitana iocis.
Maxima si fas est quondam componere parvis,
Et tibi scribendum iam secus esse reor.
Namque Heliconiades certo tibi adesse sorores
Quis nescit, Clario teque valere Deo.
Nam tibi sunt faciles Musae pia numina Vatum,
Contigit ingenii vena benigna tibi.
Si tibi sit cordi quos vincula certa coercent,
Scribendis poteras aptior esse modis.
page 41, image: s081
Nos canimus quaedam triviali impressa monetae,
Et mea vulgares aedit harundo sonos.
Scribere quae cuperem, tu scribis carmina docte,
Inferior studiis sum minor atque tuis.
Tu puto Castalias hausisti largius undas,
Explevitque tuam fons satis ille sitim.
Ast alia haec tardos in carmine reddit, et huius
Ach vereor potum ne mihi plus sit aquae.
Hinc tibi scribendum versu magis esse putavi,
Officium contrane facerem ipse meum.
Cum facias versus, te versibus alloquor ipse,
Qui Musas, minimus sim licet, usque colam.
Ergo per superos atque omnia numina quaeso,
Qualiacumque vides, consule scripta boni.
Forsitan iste fuit nonum retinendus in annum,
Cunctorum qui nunc exit in ora liber.
Aut magis aethereas numquam mittendus in auras;
Quam [orig: Quâm] sic edendo praecipitandus erat.
Nostra tamen vero stabit sub iudice causa,
Si bene consilium noverit ille meum.
Tradita propterea est nostri tutela libelli,
Et velut in servum sunt data iura tibi.
Fortiter ut passum tuearis dira clientem,
Hunc si gens rabido livida dente petat.
Praesidio ergo tuo nostras dignare Camenas,
Nec dubita laxos his aperire sinus.
Non potes huic nostro libro non aequior esse,
image: s082
Auspiciis cum se proferat ille tuis.
Si rudibus numeris sit delectatio nulla,
Nec sapient animo carmina blanda tuo.
Hanc operam saltem verus commendet amicus,
Mens placeat numquam non studiosa tui.
Nil desperandum CHRISTO duce, et auspice CHRISTO.
DE COELO.
SI BENE fama Tagen nobis commendat Etruscum,
Qui nimium veri providus augur erat.
Si merita clarent Cassandrae laude furores,
Illustre et nomen Troica Phoebus habet.
Tu quoque perpetuo nostris laudabere Musis,
Expediens Griphos quos mea charta tenet.
Quantus caelestes sit, dic, ascensus ad axes,
Tempore quam possis astra subire brevi.Responsio.
Rem nimium queris magnam, tamen eloquar ipse:
Est via vel medio conficienda die.
Nam cum sol medius spatio distaret utroque,
Christus ad aethereos ipse paravit iter.ALIUD.
A supero in terras quam sit descensus olimpo
page 42, image: s083
Arduus, exiguis mihi nunc edissere verbis.
Responsio.
Hoc soli notum est Domino, qui cuncta gubernat,
Praeterea tenebrosa regit qui tartara Diti,
Ille suo emensus spatia est sublimia casu.EX VERGILIO.
Dic quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,
Tres [orig: Treis] pateat caeli spatium non amplius ulnas.Expositionem variam qui volet petat ex Servii annotationibus, vulgo autem interpretantur esse in quovis puteo.
ALIUD, Ex eodem.
Dic quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores, et Phyllida solus habebisSolutio.
Captiose dicitur, quibus in terris. Nam ubique locorum Hyacinthus flos nascitur, qui primum factus est e sanguine Hyacinthi, postea ex Aiace.
ALIUD, De anno.
Sunt alta bis sex atque unus in arbore ramus,
Quatuor in ramo nidi sunt, quolibet horum
In nido pulli sunt tres, et quatuor, omni
Sunt propriae voces, distinctaque nomina cunctis.DE TERRIS, Et Regionibus.
DIc ubi sit caelo tellus excelsior ipso,
Et te pro magno venerabor Apolline semper.
image: s084
Responsio.
E terra verum corpus salvator Iesus
Assumpsit, caelos qui nunc super eminet altos.ALIUD.
Delphica Phemonoe, fatorum praescia Manto,
Carmentis quam vix fama recenset anus.
Iure tuis multo concedent artibus omnes,
Quod rogo si poteris iam reserare mihi.
Dic mihi quid paucis quaevis loca permeet horis,
Quicquid sol oriens conspicit atque cadens.Solutio.
Cogitatio vel mens hominis totum orbem brevi temporis momento pervadit, qua nihil potest dici, aut fingi celerius.
ALIUD.
Iasides et Phoebo multum dilectis Iapis,
Cedet Rhamnetes et tibi Tuscus Aruns.
Inclitus ille hominum, Divumque interpres Asylas
Qui norat magni lucida signa poli.
Dic quantis spatiis Eoo a littore distant,
Occidui tangunt quae loca solis equi.Responsio.
Oriens ab occidente distat unius diei spatio. Sol enim in dies tantum itineris conficit.
ALIUD.
Dic mihi sub quo sit grossissima climate terra,
Quae valeat grata fertilitate nihil.
page 43, image: s085
Responsio.
Ubi longissima sunt miliaria. Crassa enim et inutilia solemus largus emetiri, quam culta et frugifera iugera, quod apparet in Transsylvania nostra.
ALIUD.
Ede, quis rex est galea tremendus,
Tectus est scuto simul et thorace,
Res tamen nullas temere administrat,
Impete vasto.
Sed facit quid vis sapienter, ut sit
Regibus cunctis sapientiae instar,
Rex prius numquam memini quod ille
Sit tibi visus,
Hunc simul cernas videasque prima
Fronte, tum nomen, proavos, genusque,
Regiam, mores, studium, labores,
Noveris eius.*t*o *a*u*t*o*n *a*l*l*w*s.
Sublimi quidam diademata vertice gestat,
Haec illum regem res satis esse notat.
Est panoplia passim munitus Achillis,
Circuit et validus mollia membra thorax.
Arce sua regnat, solus dominatur in aula,
Ferre nequit socium participemque domus.
Negligit hoc numquam Graecorum, speu/de brade/ws2,
Sic nihil hic prorsus praecipitanter agit.
Hinc cum Romano iam Cunctatore notatur,
image: s086
Et lenti nimium dicitur esse gradus.
Mira sed est illi sapientia rebus agendis,
Omnia prudenti perficit ille mora.
Illius numquam tibi si conspecta fuisset
Maiestas, facies, forma colorque decens,
Attamen hunc prima liceat si fronte videre,
Aspectu tanti cum potiare ducis.
Regis erunt dicto citius tibi nomina nota,
Cum proavis ipsis stemmata clara scies.
Qua natus patria, poteris hinc certior esse,
Quaeque sit angustae regia celsa domus.
Hinc genus et mores, studium, vitaeque labores,
Ut bene cognoscas una vel hora dabit.
Expositio.
Rex ille noster est Limax vel testudo, cuius tarditas in proverbium abiit. Testudineo gradu incedere.
DE OFFICIIS, Et iis qui ea exercent.
DIcite quos hominum meliores esse putatis,
Aurigas inter, carnificesque feros.Responsio.
Carnificis magis est, ut opinor munus honestum,
Educit reprobos scilicet ille viros.
Advehit haud raro socios auriga scelestos,
Sentinaque urbes deteriore gravat.
Tiphys et Automedon concedant illius arti,
page 44, image: s087
Et qui Myrtois nomina fecit aquis:
Huius ut officium merito dignarer honore,
Iam locus artifices huic prior inter erit.
ALIUD.
Artifices inter cunctos operumque magistros,
Qui sua consuerunt quaerere lucra manu.
Quos magis integros atque arbitraris apertos,
Omnia qui summa simplicitate gerant.
Quique suum exercent munus sine fraude doloque,
Ut possis homines dicere iure bonos.Responsio.
Carnifices sunt, hi populi spectante corona,
Quod stricto insontes iure probatur agunt.ALIUD.
Cum multa infectis pice sint sutoribus arma,
Ex his utilius quid siet ede precor.Responsio.
Sunt dentes, quibus hi rigidas extendere pelles,
Et coria his crebro reddere laxa solent.ALIUD.
Artibus e cunctis mihi dic tristissima quae sit,
Quam simulat sese noscere quivis iners.Responsio.
Hanc ego praeclari reor esse Machaonis artem,
Hac de re cuncti fundere verba solent.
Doctrinamque sibi nemo non arrogat illam,
Quid sanum aut contra praecipit atque vetat.
image: s088
to\ au)to\n a)llw=s2.
Quae precor ars omni est nunc vulgatissima plebi,
Immo etiam quam non bestia nulla sciat?Responsio.
Inventum Phoebi, quod membris subvenit aegris,
Corporaque herbarum viribus ipsa levat.
Feniculi succo dicunt reparare iuventam
Angues, torporem proicere atque suum.
Lascivis hederae quoque se curare Corymbis,
Fulminei a doctis commemorantur apri.
Litoreosque solent venari in flumine cancros,
Subveniuntque malis hac ratione suis.
Cum sentit laesis Aconita nocentia membris,
Panthera omnigenis ludificata dolis.
Humanas comedit sordes medicamina certa,
Antidoto virus sic fera cauta fugat.
Flos quoque Dictamni [correction of the transcriber; in the print Dictami] Cretea natus in Ida,
Fertur cornigeris cognitus esse capris,
Spicula cum tergo, aut volucres haesere sagittae,
Inquirunt cervi graminis huius opem.
Quo se defendant norunt animalia cunctae,
Ignorat solus quid sibi prosit homo.ALIUD.
Dic mihi qui temere numquam frustraque laborent,
Sed quicquid faciant, aliquem referatur ad usum.Responsio.
Pictores, quoniam fient Cacodaemonis ora,
page 45, image: s089
Effigies si quae non possunt esse Deorum.
Pellaei faciem regis cum doctus Apelles
Exprimere haud apte posset scitoque colore.
Tergisten sapiens effinxit imagine certa,
ALIUD.
Qui soboles proprias minime curare videntur,
Et faciunt ex se pignora nata nihil?Pictores, nam hi puer os suos pictos saepe uno aut altero asse divendunt, cum id nemo faciat alius.
ALIUD.
Est genus artificum multos plerumque labores
Quod facit incassum, nunc rursus dic mihi qui sint.Responsio.
Sartores, sutores, marsupiarii et pelliones, hi multas faciunt scissuras et foramina eaque rursus consuunt.
ALIUD.
Qui manibus compingit opus non indiget illo,
Qui emit hoc uti non vult, quique utitur ipso,
Ignorat quamvis habeat, tu solve quid hoc sit?IDEM Aliter, auctore (ni fallor) Sapido.
Res sum nota, mei quam paucis copia non sit,
Sed qua, si posset quisque carere velit.
Qui me fecit, habere sibi me non cupit idem,
Quique emit utendum, non eget ille mei.
Denique me nescit cui me iam contigit uti,
Nunc faciat scirpi qui volet indicium.
image: s090
*t*o *a*u*t*o*n *a*l*l*w*s.
Si bene dispicias res sum notissima cunctis,
Non ita sed multis copia facta mei.
Me non optaret quis, si caruisse liceret,
At tandem misere quisquis habere cupit.
Qui pretio redimit, nostro non indiget usu,
Quique paravit, opus non habet ille mei.
Denique me sumpto quidam ceu [reading uncertain: print blurred] munere honesto,
Utitur, et doni nescius ipse sui est.Expositio.
Est arca lignea qua mortui sepeliuntur, hanc vivus nemo optat, post mortem quis quis cupit honeste tumulari.
ALIUD.
Dic mihi in urbe quibus summa est commissa potestas,
Quae tenet a prisco nomina Marte sibi.
Et breviter cunctis maior regionibus illis,
Quam cuiquam in summo est copia facta gradu.Expositio.
Tonsoribus omnia committuntur, illis barbam cuiusvis contrectare licet, quod aliis non permittitur impune. Recte igitur Dionysius vitam suam tonsori noluit credere, sed barbam carbone candenti adussit, metuens cultros tonsorios.
ALIUD.
Fare sacerdotes glabram tonsamque phalangem,
Quis magis artificum, quam plebem diligat omnem.
page 46, image: s091
Responsio.
Tonsores, quaestus namque his uberrimus inde est,
Usque adeo ad lucrum cunctorum lumina spectant,
Hinc illis minime barbatum vulgus amatur.ALIUD.
Sub quibus, ede mihi sit maior copia furum,
Inter quos nequam sacrilegique viri.Responsio.
Non sartores, non molitores, sed tonsores plures sub se habent fures.
ALIUD.
Quaero quos hominum furari impune sinamus,
Nec metuunt horum libera furta crucem.Responsio.
Horrescunt omnes suspendia tristia fures,
Immunis molitor solus at esse potest.
Illos e medio si tentes tollere, fruges
Qui posset Saxo frangere nemo foret.
Inque mola miror cur nulla Ciconia nidos
Exstruat, an metuit molitor ne subtrahat ova,
Surripiatque suos, ut fur est, undique fetus.ALIUD.
Sed iam quae sit commoditas dic maxima nobis,
Furacis tectum quam molitoris habet.Responsio.
Quod ianuam habet mola, alioqui asinae agasoni [correction of the transcriber; in the print agazoni] et molitori per fenestram essent intrudendae.
image: s092
ALIUD.
Est aliud prudens bene quod natur aparavit,
Nil molitori aeque suspicor esse bonum,
Ipsius totum namque hoc defendit honorem,
Et servat famam, quae peritura foret.Responsio.
Quod saccis hominum non est concessa loquela,
Hinc nequeunt Dominum prodere voce sua.
Indicio illorum fieret manifesta rapina,
Quam furtim nunc et dissimulanter agit.ALIUD.
Herculea maior praesto est audacia cuidam,
Vim tamen huic tantam nullus adesse putat.
Quae tibi si nunc est Aenigma solvere cordi,
Fac breviter, magni hoc muneris instar erit.Responsio.
Interiora tegens molitoris corpora vestis,
Prae cunctis audax creditur esse nimis.
Corripit haec cunctis furacia colla diebus,
Et prendit [correction of the transcriber; in the print prhendit] nullo, guttura stricta, metu:ALIUD.
In qua parte sui molitor iustissimus exstat,
Quae non furentur vix ego membra puto.Responsio.
Corpore fur toto est, sed solo podice iustus,
Hoc efflat, reliquis omnibus ipse rapit.ALIUD.
Dic casam quando molitor sit intra.
page 47, image: s093
Sede conclusus lateat molari,
Fur tamen tectum videatur extra,
Dic mihi si scis.
Expositio.
Cum molitor in aedibus stans manus per fenestram extendit, Solis autem manibus furtum commuttit.
ALIUD.
Cum sese in terras caelo demisit ab alto
Vera dei proles, unica nostra salus.
Quae nam tunc illi visa est magis impia vita,
Qui nam praecipue displicuere viri?Responsio.
Piscatorum vita maxime Christo videtur displicuisse, cum hos a suo instituto ad aliud vitae genus revocaverit et esse Apostolos iusserit. Si eorum quas antea exercebant actiones placuissent, non prohibuisset.
LECTORI.
Arripiatne quam carpendi Zoilus ansam,
Hanc a te veniam lector amice precor.
Candidiore legas animo, quos carmina nostrae
Illaesa referunt relligione iocos.ALIUD.
Dic qua re Dominus noster salvator Iesus
Terruit artifices, multum decedere lucro
Ut videre suo, atque suam contemnier artem.Responsio.
Fabri cultrarii mirum in medum territi sunt ob id
image: s094quod dominus semper panem frangebat, non utens cultris, timebant ne et hoc discipuli imitarentur, et hoc in artis suae detrimentum cederet.
ALIUD.
Tempore disce brevi, ut facias minimoque labore,
Quinquaginta una calciamenta die.Solutio.
Accipe tot ocreas et abscisso superiore corio, habebis calceos.
*a*l*l*o.
Ut condire queas carnes quaecumque placebunt,
Ex hoc illaesas ut eas servare per annum
Possis (disce tibi hac, quoniam est opus arte) sequentem
Corrumpi vitio nulla aut putredine possint,Modus.
Carnes vel pisces, quos cupis ex uno anno usque in alium servari, asperge in profesto circumcisionis, si per noctem eam duraverit, mane init recens annus.
ALIUD.
Est condimentum quod vincit aromata cuncta,
Vilius est aliis, meliusque fateberis esse,
Si rem perpendas animo quo condecet omnem.Responsio.
Sal Ammoniacus, licet omnia aromata desint,
Hoc ipso poterit nemo carere tamen.ALIUD.
Quacumque ingreditur cunctorum lumina fallit,
Semita quae fuerit cernere nemo potest.Navis.
page 48, image: s095
ALIUD.
Accipe quo possis recte spectare caballum,
Hae sunt virtutes nobilioris equi.
Addecet hunc leporis geminas ostendere dotes,
Convenit et vafrae vulpis habere duas.
Tum res sint illi binae de more luporum,
Ex afini totidem conditione petat.
Denique femineis geminos de moribus addat,
Sic sonipes multum suspiciendus erit.Expositio Brevis.
Det lepus ut pedibus superet velocibus auras,
Inque gyrum facile hunc dextra regentis agat.
Perspicuos oculos habeat, sint lumina clara,
Et bene cauda decens, munera vulpis erunt:
Tumne succussor delasset membra sedentis,
Ut bene semper edat, debet habere lupi.
Ex asino sumat sibine pilus effluat unquam,
Tum solida et firma huic ungula calcis erit.
Ut neque rectori proprio parere recuset,
Luxurietque gradu, femina pulchra dabit.ALIUD.
Aeria quaedam res in regione moratur
Eminet exstructas et super illa domos.
Cernitur effigia parva ceu musculus audax
Verum est sithoniae candida more nivis.
Flava simul gratumque virens ceu gramina laeta
Iam nobis quid sit dicere credo potes.
image: s096
Expositio.
Est nux iuglans.
*a*l*l*o.
In silvas properat densas, et lumina retro
Torquet, nec quae sunt praevidet ante pedes,Expositio.
Est humero gestat quam rusticus ipse securis.
ALIUD.
Per medias recto decurrit tramite silvas,
Saxaque propositum nulla morantur iter.
Non hoc praecipites anfractus sistere possunt,
Qua pergit nec res impedit ulla viam.Responsio.
Perlustrant radii solares omnia, certas
Impedit illius res quoque nulla vias.ALIUD.
Dic quid multa sinu circumfert saxa tumenti,
Et socios inter cernitur usque suos.
Purpureo ante alios laetum se iactat amictu,
Urbibus excessit, ruraque grata colit.
Non est quod metuas, nisi tu prior ipse lacessas,
Hoc facturo, instant multa pericla tibi.Expositio.
Est fructus Arbuti, continet in se multos lapillos in rure crescens inter alia dumeta.
ALIUD.
Omnia flammiferi quae circuit orbita solis,
Complector, nil non capio, me cuncta subintrant,
page 49, image: s097
In terris quae sunt mortali semina nata
Te quoque iam capto fugies mea retia numquam,
Insidiasque tui tu non intelligis hostis.
Senectus, quae omnia, exceptis divinis, comprehendit et capit.
ALIUD.
Omnibus appendet rebus, cunctisque cohaeret,
Hoc sine quid sit res noscere nemo potest.Nomenclatura uniuscuiusque rei.
ALIUD.
Quem lapides inter pretiosos esse putatis,
Praeferri ut cunctis non sine iure queat.
Qui vel Erythraeo possit certare Smaragdo,
Qui flammas superat clare Pyrope tuas.Responsio.
Molaris est pretiosissimus lapis.
ALIUD.
Fit minus, adicias si quid, si dempseris illi,
Augetur, crescit diminuendo magis.Responsio.
Foramen in qualibet re.
ALIUD.
Dic mihi quid penetrat mordendo viscera ligni,
Egrediensque cacat cuncta vorata prius.Responsio.
Terebra est.
ALIUD.
Est aliquid, quod si videas, sinis usque iacere,
Et si non videas, sat scio, tollis humo.
image: s098
Responsio.
Nux vitiosa.
ALIUD. Samsonis Aenigma.
De forti, mirum est, dulcedo provenit ingens,
Suavis et egreditur de comedente cibus.ALIUD.
Si casu quidam venit inter aromata multa,
Cumque aliquid fragrans opobalsama dulcia spires,
Quid prius olfaciet, mihi iam, si sciveris, ede.Responsio.
Sentiet illius primum puto Nasus odorem.
ALIUD.
Frondibus et foliis silvam mihi trade carentem,
Quae iaceat nullo pulvere strata viam.
Et populum, ex quo sit stultorum turba remota,
Dic quoque quae fumo sit sine culta domus.
Conventus reprobis ubi sit sine furibus ingens,
Magna ubi sit comitum sed sine amore cohors.Expositio.
Illa caret foliis quae constat abiete silva,
Quam faciunt naves per vada, sorde, via.
Non erat insipiens Enoch atque inter Heliam,
Pagina quos populum sacra subinde vocat.
Praeterea fimo caret et fuligine nigra,
Quam colere es iussus primus Adame domum,
Inter tot turbas caelesti sede receptas,
Non datus est furi sacrilegoque locus.
Cum sint innumeri metuenda in tartara missi,
page 50, image: s099
Non ibi sunt pacis foedera, nullus amor.
ALIUD.
Dic mihi sidereo quae nunc animalia caelo,
Aethereas arces, celsaque regna tenent.
Non ea quae fallax effinxit monstra vetustas,
Et posuit rutilo conspicienda polo.
Sed nostra possunt quae relligione probari,
Et facit haud dubiam litera sacra fidem.Responsio.
Duo leones, Christus et Marcus, Taurus Lucas, Aquila Ioannes, Agnus Christus, Equi Apocalypseos.
ALIUD.
Dic mihi scire potes quoties tua barba resecta est,
Nam crebro privas tenera languine malas,
Semper ut imberbis credo videare puellis,
Hoc est Phoebeam vere simulare iuventam.Responsio.
Barba semel tantum detondetur, in posterum vero semper relliquiae, Germanice, die stumpff.
ALIUD.
Cur non femineam mos est tondere cohortem
Responsio.
Tempore vix possent tam reticere brevi,
Ossa nimis crepitant, constant ex ossibus illae,
Hinc genus illarum garrula turba manet.*a*l*l*o.
Forsitan in lecto si quis meliore iaceret,
Et tectus pluma nobiliore foret.
image: s100
Quid cuperet stratis recubans in mollibus ille,
Moribus e propriis conicere ipse potes.
Responsio.
Si in lecto iaceret, optaret ut aperto lecto possit exire. Estque Amphibologia.
ALIUD.
Ventre domi posito se nota ad flumina confert,
Et velut abiecto corpore pollis abit.Quod superinducitur cervicalibus.
ALIUD.
Tempore nocturno plenum est vacuumque diurno.
Muscipula.
ALIUD.
Dum lux est plenum, sed fusca nocte cavatum est.
Ahenum in quibus coquimus interdiu, et calcei.
ALIUD.
Est quod non habeo, cuperem sed nil minus unquam,
Quod nec habere velim, si dentur plura talenta,
Si tamen hoc habeam nil possit gratius esse,
Nec mihi divitiis Crassi venale putarem,
Praeferrem Gazis totus quas continet orbis.Responsio.
Ut fieret similis tibi prudentissime Iane,
Forma mihi, a tergo quem nulla ciconia pinsit.*a*l*l*o.
Est res qua ut caream fecerunt numina divum,
Hac ipsa cuperem nil minus ipse tamen.
Haec eadem mihi si quavis [correction of the transcriber; in the print qua] ratione daretur,
Nil rursus posset gratius esse [correction of the transcriber; in the print asse] mihi.
page 51, image: s101
Expositio.
Ancipitis gemina ora DEI faciemque bifrontem
Optabit nemo, qui bene sanus erit.
Aut quis Geryonis prudens tria corpora vasti,
A Divis orans vellet habere sibi?
Ter geminique animas Herili non credo quod ullus
Expetat, ostenti ni velit esse loco.
Sed pro se quondam pugnarunt fortiter illi,
Proque salute viri multa tulere sua.
Sic certe nihil his pretiosius esse putaret,
Concessa a fatis si quis haberet homo.ALIUD.
Cum primum auditur terret, quo longius itur,
Atque sonat semper iuvat, auditurque libenter.Eques, cum clavos in personaria equi labefactatos audit vacillare et sonare, terretur primum, Sed quo diutius audit eo magis gaudet, sperans se brevi in diversorium venturum.
ALIUD.
Est magnum et firmum, mercatus visere multos
Assolet, includens in se corpusque animamque,
Ambulat et super vivos, et portat eosdem,
Consilii idcirco multum sibi poscit et artis,
Ut vitet rapidi infinita pericula fati.Est navis quae nauclerum doctum peritumque requirit. Quatuor enim digitis a morte absunt qui se navigiis committunt, ut dixit ille.
image: s102
ALIUD.
Dic mihi cur cultrum cultrum vocitare solemus,
Lamina cultelli ferrea nomen habet?Idcirco dicitur culter, quia habet capulum, unde formam cultelli habet, alio qui vocaretur ferrum.
ALIUD.
Est sita in Hessiacis oris incaedua silva,
Hinc nulli omnino tollere ligna licet.
Omnia sub lignis poteris prohibere duobus,
Ut si bina vetes, cetera nemo ferat.
Haec tu verborum nobis compendia dicas,
Qui reliquis brevius dicere cuncta soles.Responsio.
Arida ab hoc luco quis nec viridantia portet,
Rectaque cum curvis robora nulla secet.ALIUD.
Imprimis homini quae sunt animalia fida,
Quorum est prae reliquis suspicienda fides?Responsio.
Sextipedes vermes, namque hae suspendia dira,
Cumque suo domino tela, crucemque ferunt.ALIUD.
Quas pretio summo, dicis lepidissime, factas,
Et minima scopas utilitate tamen.Responsio.
Quas per humum voluit cultissima femina vestes,
His veluti scopis verrere cuncta solet.
page 52, image: s103
Saepe per immundam purissima purpura terram
Pertrahitur, tantum sumptus inanis obest.
ALIUD.
Dic qua materia sunt splendida templa Mogunti
Tecta, scio cunctos te peragrasse locos.Responsio.
Non sunt tecta, minus possent nam tecta videri.
ALIUD.
Quamvis addideris centum vel plura talenta,
Crescit, et augetur res tamen ipsa nihil.
Si totidem demas neque tum decrescere cernes,
Sic dilatari diminuique nequit.Responsio.
Flumina sunt apte curvis sulcanda carinis.
ALIUD.
Est plenum et vacuum, par tempore pondus utroque
Et similis gravitas permanet usque rei.Responsio.
Follis refertus spiritu, et inanis.
ALIUD.
In campis aegre iaceo atque patentibus aruis,
Me bene conclusum scrinia parva tenent.Responsio.
In campo levitate nequit consistere penna.
ALIUD.
Si facias fiet, si non facias quoque fiet,
Eveniet, quamvis ipse operere minus.
image: s104
Responsio.
Reddentur parvo lotae tibi tempore siccae,
Cum siccent madidas lintea nulla manus.DE HOMINIBUS.
HUmani potius quid censes corporis esse,
Et melius, dictis sit mora nulla tuis.Responsio,
Est curis haec, hominis sustentat membra maligna,
Conservat reprobum, continet atque virum.ALIUD.
Pars asine est quaedam, tu quae sit conice tecum,
Usque adeo humanae similis quadransque figurae,
Ut citius posses ovum discernere ab ovo.
Haec duo quandoquidem si lance gerantur eadem,
Quid distet nequeas ullo cognoscere pacto,
Ut vix perspicias in aquis discrimen aquarum.Solutio.
Sanguis est, sed quancumque is cui proponis hanc quaestionem partem asini nominaverit, dicas tu: prope attigisti, cum sanguis omnibus membris proxime adsit.
ALIUD.
Est madidum et siccum, pollet iuvenilibus annis,
Et premitur senio, formaque pulchra nitet.
Deforme est etiam, bis denaque cornua gestat,
Tu monstri quid sit, si potes ede mihi.
page 53, image: s105
Responsio.
Siccus homo exterius, sed pellem est humidus intra,
Primo hunc formosum grata iuventa facit.
Exarat hinc frontem rugis, turbatque senectus,
Sunt ungues digitum cornua dicta mihi.EX PETRO CRINITO.
Homo non homo, videns non videns alitem
Non alitem, lapide non lapide perculit,
Arbore non arbore, cum super degeret.Eunuchus quidam caecutiens vespertilionem leviter attigit pumice, cum in sambuco sederet avis.
ALIUD.
Dic mihi quae mulier laetetur tempore cuncto,
Numquam non alacris, iubila laeta canit.Responsio.
Eae mulieres quae infantes lactant, saepe cum alii dormiunt coguntur canere, ut conticescant vagientes pueri.
ALIUD.
Quae cunctos homines inter laetissima turba est,
Gaudia qui semper non moderata gerunt?Responsio.
Monachi et sacerdotes isti chorales, qui noctes fere et dies consumunt canendo in templis.
ALIUD.
Dic mihi quando magis paret plebecula mystae,
Et prompte quicquid iusserit ille facit.
image: s106
Responsio.
Cum fere ad finem populum secedere iussit,
Tunc omnis turba est officiosa satis.
Effundunt sese bipatentibus undique valvis,
Et capiunt nullas talia iussa moras.ALIUD.
Dic quis peccavit contra praecepta tonantis
Alma Dei, et tandem superis concessit ab oris,
Nec tamen exesum est aliqua putredine corpus.Responsio.
Uxor Loth, quae mutata est in statuam salis.
ALIUD.
Nondum natus eram, cum me mors abstulit atrox,
Et me natalem mors rapit ante diem.Responsio.
Mors similis sed non similis fuit ortus Adamo,
Atque huic e costa quae fuit orta viri.ALIUD.
In superas mater pueros nos edidit auras,
Et sumus humana conditione sati.
Nil tamen immites in nos potuere sorores,
Nil in nos habuit mors quoque iuris atrox.
Vivimus, et similis veniat tibi vita precamur,
Nomina si nescis nostra, require cito.Responsio.
Enoch et Helias vivunt in Paradiso.
ALIUD.
page 54, image: s107
Dic mihi quis potuit nullos habuisse parentes,
Cui genitor nullus, nullaque mater erat.Responsio.
Melchisedeck, primum cuius non indicat ortum,
Quod memini, inque ullo litera sacra loco.ALIUD.
Infantes quam nos utero prodivimus ipso,
Vita prius nobis sanctificata fuit.Responsio.
Christus salvator noster, Iohannes et Hieronymus sanctificati fuerunt priusquam nascerentur.
*a*l*l*o.
Inclusi fueramus adhuc in corpore matris,
Iamdudum inter nos gliscebant horrida bella,
Difficiles inimicitiae pugnaeque cruentae.Responsio.
Iacob et Esau.
ALIUD.
Caede quis unius prostravit milia centum,
Inque uno fecit tot periisse viros.Responsio.
Pastor Iessaeus cum stravit verbere fundae
Immanem Goliath, tradidit atque neci.
Hanc illi laudem spectatrix turba ferebat.
Quod gens victa uni tam numerosa foret.ALIUD. [correction of the transcriber; in the print Expositio.]
image: s108
Dic mihi quis quartam totius perdidit orbis
Partem, cuius erat tam scelerata manus.Responsio.
Fraterno Chain cum sanguine polluit aras.
Et fuit Abelis caede cruenta manus.
Germani fuerant gemini totidemque parentes
Illi tum totus quatuor orbis erant.ALIUD.
Voce sua mundum totum replevit asellus.
Dic ubi tam grandes edidit ore sonos.
Rudere namque ingens asinum perceperat orbis,
Atque homines cunctos qui tenuere locos.Responsio.
In Archa Noe.
ALIUD.
Da mihi quae fuerit quondam ditissima navis,
Orbis totius solaque vexit opes.Eadem Archa Noe opulentissima fuit.
ALIUD.
Dic quis certa Dei prompte mandata peregit,
Dumque haec exsequitur, damnatio contigit illi.Responsio.
Iudas, cum CHRISTUS in cena diceret, ut quidquid in animo haberet properaret efficere, parendo his iussis sibi condemnationem peperit.
ALIUD.
An quam barba prius potuit vir vivere quaero,
An potuit quam vir barba fuisse prius?
page 55, image: s109
Responsio.
Barba fuit antequam vir foret, capellae enim et animalia omnia nata fuerunt ante hominem. Et si barba facit sapientem, Nil obstat, possit quin caper esse Plato.
ALIUD,
Commoda quae praestant uxores plura maritis,
Maiorique viros commoditate beant?Responsio.
Quae bene dotatae primo moriuntur in anno,
Aut quam sint phoebes cornua plena prius.ALIUD.
Est Cocles quidam, binos habet alter ocellos,
Hos inter quisnam plura videre potest?Ille qui habet unum oculum, duos in altero videt, cum ille melius oculatus, licet Argus sit, unum tantum videat.
ALIUD.
Iustus erat quidam rara pietate colonus,
Integra mens aderat, candidiorque fides.
Quatuor haec Christo sibi praestita dona benigne
Vicinis solitus dicere saepe suis.
Namque suo dixit plus mentis inesse caballo,
Communi parocho quam rationis erat.
Hinc sibi thesaurum factum, Gazasque repostas,
A quo nec furum sit metuenda manus.
Inque sua dextra caelestia regna teneri,
Optata ut posset seligere ipse sibi.
image: s110
Deinde suo Dominum dixit facere omnia nutu,
Arbitrioque regi cuncta superna suo.
Expositio.
Rectissime haec omnia agricola ille dixit:
1 Equum habebat qui nullo agente ad aquam se conferret, ibi cum ad satietatem bibisset, etiam nullo impellente rediret, quod parochus aliquando propter crapulam non potuit.
2 Opes sibi magnas paraverat, nulli iacturae obnoxius, quaeneque a furibus surripi, nec ab hostibus eripi possent, has enim in pauperes erogaverat.
3 Vitam beatam et aeternam damnationem in suis manibus se habere dixit, et ita probavit, quod domi senem parentem suum oculis captum foveret.
4 Quod Deus omnia ex sua sententia administraret, vel pluviam mittens, vel serenitatem inducens, sic intellexit: Sibi omnia, quae divina voluntate fiebant, summopere placere.
ALIUD.
Nunc est atque perit, nulloque revertitur aevo,
Non redit ut pessum lux hodierna dedit.Solutio.
Virginitas temerata, et laesa pudicitia.
ALIUD.
Dic quibus excellens decor est et forma venusta,
E grege femineo quidnam communiter optant,
In quo conveniunt illarum singula vota.
page 56, image: s111
Responsio:
Quamvis omnes forma non parum superbiant, tamen una hac re nulla carere potest, latrina scilicet.
ALIUD.
Paganus civisque simul dic optime nobis,
Esse modo quo quis vel ratione potest?Responsio.
Moenia summa crucem diram super exstruat urbis,
Hinc se suspendens guttura rauca liget.
Dum flatu vario ventorum hinc inde movetur,
Rusticus adversus rura reiectus erit.
Flatibus impulsus patriam si spectet ad urbem,
Hoc ipso oppiduli tempore civis erit.ALIUD.
Tres capiunt lepores, duo patres et duo filii,
Accipit et leporem quilibet inde sibi.IDEM Graece.
a)greu/tai du/o men pate/res, du/o d' u(/ees2 h)=san trei=s2 d' e)lafous, oi)ko/nd' e(/n e(/kastos2 e)lo/ntes2 a)ph=lqon.
Expositio.
Unus erat pater, is habebat filium, isque alium filium, sic tres erant personae, attamen duo patres et duo filii.
ALIUD.
Nota mihi est mulier, septenas edidit illa
Proles, feminei pignora pulchra gregis.
image: s112
Germanum sed habet fratrem quoque quaelibet harum,
Conice tu Soboles quam numerosa sit haec.
Numquid tot Niobe fetus enixa putatur,
Quae fecunda velut candida Scrofa fuit?
Expositio.
Filius unus erat septemque fuere puellae,
Attamen et fratrem sic soror omnis habet.ALIUD.
Parvum est effigie, ceu candida mala rotunda,
Quo tamen haud dubie pascitur omnis homo.
Non coquitur, nullo prorsus maceratur in igne,
Hoc sine vix ulli vita salusque foret.Solutio.
Est mamma muliebris, Graecis a rotunditate dicuntur aliquando, mh=la ut apud Lucianum in imaginibus.
ALIUD.
Abstrusum est aliquid, caecis latet atque cavernis,
Vivit ut in vasto bestia saeva specu.
Ex pario validum circumdat marmore septum,
Munitus vallis aggeribusque locus.
Egreditur numquam, nec limen prosilit extra,
Ut minus hoc possit vincula firma vetant.
Hic fremit, ut resonant ceu cum sublimibus antris,
Continet Hippotades [correction of the transcriber; in the print Hipotades] flamina clausa Deus.
Hoc inimicitias, bella, iras, iurgia, caedes
Excitat, ingeminans quicquid ubique mali est.
page 57, image: s113
Hoc caelo terram, commiscet et ignibus undas,
Reddit et in priscum cuncta redacta Chaos.
Coni ungit rursus, sociat, nova foedera pangit,
Ut pax in cunctis floreat alma locis.
Efficit, obtineant ut certum iura vigorem,
Componit lites, iurgia quaeque secat.
Nil usquam melius, nil est praestantius illo,
Nil etiam peius, deteriusque nihil.
Has tu prudenti nebulas mihi disice cura,
Et Scirpos aperi quos modo mitto tibi.
Credam equidem faveat tibi quod Cyllenia proles,
Latonae Soboles adsit et ipsa tibi.
Expositio.
Lingua est, quae circumvallatur septo. Unde Homerus saepissime e(/rkos2 o)do/ntwn. Hanc Mythographus Phrygius omnium pessimam et optimam esse probavit.
ALIUD.
Virgo fuit cui vix dedit una diecula vitam,
Cum nupsit pulchro non temerata viro.
Ut decies pleno Phoebe reparaverat orbes,
Coniugii casti pignora grata dedit.
Et prius excessit vita quam nata fuisset,
Haec res offertur conicienda tibi.
Clarus honore Lychas, et natus in Attide terra,
Divino verum protulit ore sagax.
image: s114
Et Dodoniades dixere futura columbae,
Nota quibus sedes glandifera arbor erat.
Si tua coniciant nostros praesagia scirpos,
Crede tibi hinc illis gloria maior erit.
Expositio.
EVA eo quo nata est die iungitur ADAMO.
ALIUD.
Terga super matris, subiecto in corpore quidam,
Findere perpetuo ligna suetus erat.
Ni fallor, nimium dies fuit impius ille,
Sed bene si noris, dixeris esse secus.Expositio.
Primus homo hoc fecisse satis perhibetur Adamus,
Telluris latae filius ille fuit.IOCUS Ex ambiguo.
Forte sepulchretum quidam scindebat aratro,
Vomere versabat patrum monumenta suorum.
Ridebat, large cernens hoc Caesar, et inquit:
An non defunctos vere colit ille parentes?ALIUD.
Filia cuius eram, genitrix sum denique facta,
Ipse pater natae, coepit modo filius esse.
Restitui matri, quo erat haec privata marito,
Vita per ingentes illi est percepta columnas,
Sic ego detinui mortem, cunctosque fefelli.
Tu si nostra placent Aenigmata, dic mihi quae sim.
page 58, image: s115
Expositio.
Allusum est ad historiam quae exstat apud Valerium deinsigni pietate filiae in patrem, quem captum filia lacte suo admotis uberibus longo tempore sustentavit et fovit. Valerius lib. 5. cap. 4.
ALIUD.
Solibus aestivis ut portes vina viator,
Ne fiant aestu fervidiora gravi,
Sed mage frigescant, qua sit ratione parandum,
Expertus dicas plurima quaeso mihi.Responsio.
Fac prius igne coquas Bacchum capiasque lagena,
Sic mera paulatim frigidiora bibes.ALIUD.
Quodquod iter facias, vadas quocumque locorum,
Quoquo te vertas ut ventus sit tibi pone,
Dic mihi quid facies, et sic eris Oedipus later.Responsio.
Vestes exueris, propius te sic erit aura.
Amphibologiam facit pone, quod prope significat, et pone significat post.
ALIA Quaestio.
Ambigo num citius possint subvertere tecta
Anne prius faciles aedificare manus.
Tu reputes Ephesae fulgentia templa Dianae,
E septem miris quae monumenta ferunt.
Sumptibus immensis et vix exstructa tot annis
Una vel media nocte suere cinis.
image: s116
Responsio.
Posse prius poni quam subverti arbitror aedes,
Nam nisi structa prius, non ruet illa domus.ALIA.
Saeva pati debent fures suspendia quaero,
An potius iustis crux toleranda viris?Solutio.
Operae pretium est, ut boni suspendantur, ut scilicet eorum laus et memoria exaltetur et perpetuetur. Cum enim sepeliuntur, non ita in aperto est eorum gloria, Sed magis una cum cadavere obruitur, fures interim omnibus sunt conspicui, patibulis affixi.
ALIUD.
Egregiis plures applaudunt tempore nostro
Delictis, laus ex crimine magna venit.
Facta probare solent Gyaris et carcere digna,
Haec quae sint, similis dic mihi laudis amans.Responsio.
Ebrietas et crapula quam potores magnificis praeconiis solent evehere. Augustinus de Ebrietate cavenda: Frequenter usque ad vomitum sese ingurgita re non erubescunt, et ad mensuras sine mensura bibere. Qui poterit vincere laudem meretur e crimine.
ALIUD.
Cedo frequens monstrum quod Virgilio magis exstat?
page 59, image: s117
Responsio,
Femina quae varium simul et mutabile semper,
In varias mutata semel sunt cetera formas.*a*l*l*o.
Dic ubi terrarum toto viret arbor in anno,
Arbos in Tylo viret omnem laeta per annum.ALIUD.
Ingenuae iuvenis connubia virginis ambit,
Illa suo sponso talia verba refert.
Haec quae proponam mihi tu promitte daturum.
Compos eris voti, quod petis atque feres.
Si quod non habeo poteris praebere roganti,
Quod nec habes in te, tu nec habere potes.
Haec si praestiteris, haec sit tibi dextera testis,
Annuo iamdudum, polliceorque torum.Expositio.
Ut fieret praegnans, et lac quo nata foveret
Pignora, conciperet, cauta puella petit.*a*l*l*o.
Pone suam sequitur cur patrem mascula proles,
Praecedit matrem femina quaeque suam?Solutio.
Patres de natis dubitant plerumque creatis.
Certior est mater, novit et esse suos.ALIUD.
Dic quis terrigenas fuit audacissimus inter,
Qui faceret cuius perpauci exempla sequuntur.
image: s118
Responsio.
Ut licet ex sacris scriptis cognoscere, Lamech
Tempore qui geminas uxores duxit eodem,
Haec ausus primum, quae nunc discrimina nemo
Aggreditur, legerent potius suspendia quidam
Quam nunc tentarent, quod coepit primitus ille:ALIUD.
Femineo ex utero non est ille editus unquam,
Pro tumulo gremium qui genitricis habet.Responsio.
Protoplastes Adamus.
ALIUD.
Prae reliquis herbae dic quae virtutis abundant,
Hoc bene si nobis explicuisse queas.
Idmona Apollineum, dioque Melampode cretum,
Augurio vinces Thyodamanta tuo.Responsio.
Herba repertorem superas quae tollit in auras,
Ut sera vigeat posteritate decus.
Scilicet esse sub his virtus cognoscitur herbis,
Quae nunc est cunctis gratia rara locis.
Sic est austeri nimium Centaurea succi,
Phylliridae retinens nomina prisca senis.
Illaque Paeoniam quae fecit vivere laudem,
Euphorbum a Stygiis quaeque reduxit aquis.
Flosculus a Clario monstratus Apolline primum,
Inventoris habet nomen et ille sui.
page 60, image: s119
Hinc etiam illorum divina memoria floret,
Dum vario tellus gramine laeta viret.
Protulit et primus quandam Cyllenius herbam,
Inde manet numquam laus moritura Deo.
AENIGMA EX quodam loco Petri Bembi desumptum et versum.
INnumeras tellus producit fertilis herbas,
Et cuncta omnigenis floribus arva nitent.
Una est virgineae rumium dilecta cohorti,
Una puellari est semper amata gregi.
Hanc cupiunt omnes, hanc amplectuntur, adorant,
Hanc pro praesenti numine quaeque colit.
Non ut serta parent capiti viridesque corollas,
Haec ipsa in summis ducitur herba bonis.
Non hac ut mos est, ornant laquearia summa,
Non hac cernuntur limina cincta domus.
Non huius molles parva fornace manipli,
Desudant, et si maximus humor inest.
Haec neque pistillis poterit contusa iuvare,
Supposito exprimitur guttula nulla foco.
Non in Acidaliis qui surgit Amaracus hortis,
Quique manu artificum pictus Acante nites.
Non etiam Sandix tingendis vectibus apta,
Non ea quae regum nomina clara gerit.
Lilia, Serpillum, Colocasia, Chalta, ligustrum.
image: s120
Non Thymus aut hederae Brassica Beta filix.
Non ea quae Phoebum sequitur, cum solis amoeno
Nunc hos, nunc illos respicit orbe locos.
Non quae Maeonii celebratur carmine Vatis,
Dulichio exhibuit quam DEUS ipse viro.
Non ea quae cunctos sanat Panacea dolores,
Atque aegris membris quod dolet omne fugat.
Nobilius nomen, virtus est maior in illa,
Sed longe est aliis usibus apta quidem.
Hic bifido primum surgens pede tendit in altum,
Ramus in occultis provenit atque locis.
Enodis tamen est, et candidus undique caulis,
Quem tenera gestit virgo tenere manu.
In summo tantum croceo est signata colore,
Et tumidum minio picta rubente caput.
Permanet haec eadem, nullo non tempore floret,
Constringat quamvis omnia tristis hiems.
Sic licet ignitus quoque Syrius, arva perurat,
Atque aestu nimio sicca dehiscat humus.
Quo plantata solo facile est cognoscere cuivis,
Inque quibus sparsa haec floreat herba locis.
Prodest humidulis committere semina fossis,
Et iuvat hanc sulcis insinuare suis.
Si recte cures, certos solet edere fructus,
Apto quam primum est illa recepta solo.
Virgula maturis haec cum pubescit in annis,
Pullulat inque imo silva creata recens,
page 61, image: s121
Luxuriat, summo lacrimae de vertice stillant,
Et quasi de rictu lactea gutta cadit.
Huic cedit succo Cinereidis arboris humor,
Stipite qui sudat profluit atque suo.
Non puto nec credat quisquam mel dulcius esse,
Quosque favos nobis sedula fingit apis.
Nulla est, quae in summum breviori tempore surgat,
Ut tactu videas crescere saepe tuo.
Turget, et extensum citius quam credere possis,
Stat tibi, vel tota vix retinenda manu.
Tum facilis quaedam, nec prorsus rustica virgo.
Hanc tepido recipit per colit atque sinu.
Utque salutiferam foveat studiosius herbam,
Hunc pingui florem rudere grata rigat.
Gaudia multa suis sed et haec cultricibus adfert,
Officiis reddit praemia digna suis.
Spes deploratis est et sacra anchora rebus,
Dicitur et multis certa medela malis.
In viduo quoniam recubat quae frigida lecto,
Et maerens annis capitur ipsa suis.
Percipiat sucum quam primum graminis huius,
Exsultat miris laetificata modis.
Pectora si duri laesere cupidinis arcus,
Et iecore excepit spicula certa suo.
Quod misere appetiit tandem se credit adeptam,
Tum requiem, voti compos habere potest.
Quae nimium pallet, florem decerpit, ut illum
image: s122
Purpureus faciem vestit et ora rubor.
Assiduo si quae corrumpit lumina fletu,
Ut lacrimas illis parvula causa ciet.
Exigit insomnes si quae perterrita noctes,
Et mentem turbant, horrida visa metu.
Irrepent dulces hoc sumpto germine risus,
Atque oculis veniet sat scio blanda quies.
Si matura viro iam certis nubilis annis.
Iam sponsum quaerit, nomina matris amans.
Ne sterilis maneat, miseros et transigat annos,
Huic certam radix commoda monstrat opem,
Conciliat pacem flos hic, coniungit amorem,
Hic cunctos inter gaudia multa parit.
Hoc sine coniugibus numquam placuere mariti,
Dilexit sponsum nulla puella suum.
Oedipodionias tu nunc tibi suscipe partes,
Haec mihi quaerenti quae siet herba refer.
Expositio.
Si nomen quaeras herbae, dabo, Menta pusilla est.
Sic illam caste lingua latina vocat.
Menta quidem maior varios celebratur ob usus.
Sed multis praestat Menta minuta bonis.ALIUD Aenigma.
Dic quorum porri foliis est vincta crumena,
Ut possis facili dissolvisse manu.Solutio.
page 62, image: s123
Insano quisquis fuerit correptus amore,
Marsupium porro colligat ille suum.
Vix unquam claudit loculos, sed largius aequo,
Quamvis exiguas promit amator opes.
Nam praebere solet fomenta libidinis aurum,
Et friget praeter Bacchica dona venus.*a*l*l*o.
Quid rogo non hominum pervicit sedula cura,
Mens etenim quiduis prompta domare potest.
Difficile est aliquid, quod vix puto praestitit ullus
Hac re debilior, vis fuit ipsa Iovis.Responsio.
Cum sibi sublatus quisnam aut ereptus amabit,
Non poterit rebus consuluisse suis.
Cum subit ille furor, sapientia cuncta recedit,
Occupat illius tota Moria locum.
Nemo simul mentemque [correction of the transcriber; in the print mentem] dedit virtutibus omnem,
Et capit illecebras o Cytherea [correction of the transcriber; in the print Cytharea] tuas.
Non bene, qui sequitur mollis tua signa cupido,
Militat in castris torva Minerva tuis.ALIUD.
Me cupit omnis homo, nemo non odit adeptus,
Iam magni fio, iam flocci pendor iisdem.
Me reputant aliqui magnum, et venerabile quiddam,
His ubi contigero, vitiosa vix nuce dignum
Ducunt, et dictis iam detestantur acerbis.
image: s124
Expositio.
Senectutem intellige, quam (ut Ciceronis verbis utar) ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adepti, plerisque enim senibus onus Aetna gravius videtur ista aetas.
ALIUD.
Dentibus innixi qui possunt figere gressus,
Qui firment illis sustineantque gradum.
Da mihi, Apollineo te credam numine plenum,
Notaque iactabo Delphica sacra tibi.Responsio.
Senes dentibus ingrediuntur, quibus maxillae sunt Scipionis vice, coguntur enim defectas aetate vires lautiore pariter et copiosiore victu reficere, et se dentibus sustentare.
ALIUD.
Angusta est uni, bene convenit atque duobus,
Lata nimis res cum sit manifesta tribus.
Nil erit Ampicidae memorata scientia Mopsi,
Augurium cuius nulla fefellit avis.
Qui pecudum fibras errantisque omnia pennae,
Terrifica et tenuit fulmina mente sua.
Hoc tua si nobis reddet sollertia clarum,
Quisquis es hoc longe tu mihi maior eris,Expositio.
Est arcanum aliquod, hoc cum solus aliquis commode ferre nequeat, utile erit si habeat amicum aliquem
page 63, image: s125intimum, qui cum ut secum loqui possit, si autem pluribus detegat, caelari non potest. Nam (ut dicitur) Celari quod vis primus tace. Thales Milesius inquit: mh\ diaballe/tw se/ lo/gos2 pro\s2 tou\s2 piste/ws2: Quod sic vertit ERASMUS: Nihil committendum amicis, etiam quibus confidimus, quod si proferant parat nobis infamiam. Unde ille recte dixit: Si interior vestis secreti sui conscia esset, protecturum se eam.
ALIUD.
Vir bonus et iustus verae pietatis amator,
Orabat reprobum supplice voce virum,
Quodque petebatur toto praestantius orbe,
Munus erat, dedit hoc improbus ille bono.Expositio.
Ioseph orabat Pilatum, ut Christum crucifixum sibi concederet, et permitteret sepeliendum.
ALIUD.
Aerii in summo qui [orig: quî] posses vertice montis
Balnea corporibus grata parare tuis?
Utque feras illuc pertuso flumina cribro,
Viminea et gelidas nassa retentet aquas.
Hanc calidam ligno reddas, pretiosius ullum
Quo non est, melior virgaque nulla viret.
Omnibus e fluviis selectos mittere pisces,
Hosque ipsos ligno nobiliore coquas.
Undique quod crescit procerius arbore quavis,
image: s126
Et tenerum est quam sint robora cuncta magis:
Hasque epulas tali possis gestare patella,
Floribus omnigenis quae bene facta siet.
Praeterea panem dulcem, micisque carentem
Mellitum praeter pocula cuncta merum
Qui tamen ad mensam Ganymedes serviat amplam
Vocibus a cunctis sit bene doctus homo.
Expositio.
Ut in cribro aquam feras, accipe vel glaciem vel nivem, hanc calefac vitibus quibus nullum apud nos melius lignum est. Pisces ex omnibus fluviis marini sunt, hos coquas ligno quod longius et tenuius omnibus aliis est, hoc est hedera, Patina ex omnifariis floribus, cerea est. Panis qui nullas habet micas, Hostia est. Postremo is qui seruit ad mensam, sit homo ab omni voce, id est, mutus et elinguis.
DE LITERIS ET Scripturis.
SEMINIBUS variis est exornatus agellus.
Praeteriens populus, quae sint ea semina nescit,
Felix qui videt et fructos intelligit istos,Responsio.
Picta est Cadmeis Nilotica charta lituris,
page 64, image: s127
ALIUD.
Bis venere novem iuvenes ad moenia nostra,
Ex aliis, huc ad nos adiere locis.
Conspicui forma, pariles florentibus annis,
Attamen his minime par decor oris adest.
Nil est egregiae quod dicas deesse cohorti,
Quam quod non potis est edere lingua sonos.
Non illis vox est, sed secum quinque sodales
Ducunt, ex his, ut verba loquantur habent.
Summoto nullum dicunt interprete verbum,
Orbe sed est toto gloria magna virum [orig: virûm].Solutio.
Octodecim consonantes, et quinque vocales sunt.
ALIUD.
P. superat iam D. Summum P. cuncta gubernat,
I. simul, V. multa sub ditione premit.
I. cum P. dudum toto dominantur in orbe,
Hinc V. cum quoque D. despicit omnis homo.Expositio.
Pecunia iam multis pro Deo est, et Deo ipsi praefertur, Iniuria autem et vis Virtutem superat. Hinc negligitur pictas, contemptae iacent virtutes, ob aurum nihil non agimus, vi cuncta geruntur,
ALIUD.
Dictio scripta per L. ad se germanica cunctos,
Attrahit, L. dempto, est dictio nobilior.
image: s128
Dixerit actutum quicumque haec dictio quae sit,
Is mihi divinus semper habendus erit.
IDEM, Aliter.
Dictio Teutonice bis binis scripta lituris,
L. inter reliquas estque locata notas.
Vi pollet mira, nam fortiter allicit omnes,
Non Iecus ac magnes dura metalla trahit.
Lambda tamen medium verbo si dempseris isti,
Sintque characteres tres tibi deinde super.
Omnia tum longe praecellens totius orbis,
Nominibus multis dictio maior erit.
Iam precor hoc quisquis mihi solverit, adsit ut ille
Quod primum nomen posteriusque notat.Expositio.
Golt/ Germanica dictio, si l. demas sit Got.
ALIUD.
Quaero notas inter validissima litera cunctas
Quae sit, congerro mihi nunc lepidissime dicas.Responsio.
Apud Germanos O. et E. Hoc enim significatur matrimonium, quod indissolubili vinculo coniungit homines, ut postea rescindi nequeat. O. vero quo aurigae utuntur, sistit equos et ingentia plaustra.
ALIUD.
Quique characterum numerus sit maximus oro,
Responsum breviter, si potes ede mihi.
page 65, image: s129
Responsio.
Eorum plures sunt qui flexuose scribuntur.
ALIUD.
Litera quae media est in tota classe notarum?
Responsio.
Si germanice proferatur, Iocus est, Dicimus enim A.B.C. ibi videmus mediam esse B.
ALIUD.
In qua re sita sunt salvantis dogmata Christi,
Est contenta quibus relligio atque fides.Responsio.
Pellibus vitulinis et panniculis laceris et abiectis, Id est, in membrana, et papyro.
ALIUD.
Plura characteres qui nobis commoda praestent,
Dic mihi, qui rursus plurima damna ferant.Responsio.
M. D. L. X. V. et I. His in numerando dum calculum ponimus, et rationes subducimus, utimur. M. mille, D. quingenta, X. decem, V. quinque, I. unitatem denotat.
ALIUD.
Intrant bisseni sub tecta adaperta recepti,
Turba ruit foribus, per quas intraverat omnis,
Excepto quodam, septum qui clauditur intra,
Emittique nequit, si non sit ianua clausa.
image: s130
Namque per ille fores non egredietur apertas,
Evolat, obicias si dura repagula tecto.
Expositio.
Sex et quinque notae quas dicimus ordine primo,
Os simul intrarunt patefacta fauce reverti
Consuerunt, quare obstructo nil ore sonabis.
M. tantum clauso profertur litera rictu.IDEM, De litera M. Auctore Camerario.
Sex bis Agenoridis quondam venere sub aedes,
Egressique omnes, uno minus, inde patente
Sunt fore, at hic multum patefacta per ostia frustra
Nitens, postremo conclusis prodiit illis.ALIUD.
Dic quae contemptissima litera, quae tamen omnes
Excellat, praestet reliquis simul omnibus una
Seu malis forma, seu malis significatu.Responsio.
Litera Pythagorae quae postremo ordine fertur,
Quae quid significet tradunt sibi scripta Maronis.*t*o *a*u*t*o*n *a*l*l*o*s.
Quin neglecta iacet contemptu litera multo,
Prae reliquis longe suspicienda notis.
Indignum sortita locum, sub fine tenetur,
In se comprendit mystica multa tamen.Responsio.
page 66, image: s131
Illa Maroneo quae carmine nobilis exstat,
Inventum Samii secta litura Sophi.AENIGMATA quaedam ex aliis doctissimorum virorum monumentis desumpta.
AUSONIUS AD THEOnem Grammaticum.
AUT adsit interpres tuus
Aenigmatum, qui cognitor
Fuit meorum cum tibi
Cadmi nigelli filias,
Melonis albam paginam,
Notasque furvae Sepiae,
Cnidiosque nodos prodidit,
Nunc adsit, et certe modo
Praesul creatus literis,
Enucleabit promptius,
Quod militantes scribimus.Expositio Brevis.
Literas Cadmi Phoenicis munus, Papyrum Niloticam et atramentum scriptorium, et calamum librarium literatoris germanum instrumentum videtur sub haec involucra complicasse ausonius. Cadmus primus literas in Graeciam e Phoenicia attulit.
image: s132Melonis paginam ideo dicit, quod Nilus Papyrum producit, hic autem fluvius Aegypti olim Melo dictus est. Saepia pro atramentis accipitur etiam apud Persium. Nigra, quod infusa vanescat Saepia lympha. piscis enim ille atrum liquorem profundere dicitur. Furvae id est nigrae, unde et furem dici putat Varro. Cnidios nodos pennas intellige, probatiores enim calami Cnidii fuerunt, ut ait Plinius libro 16. Historiae natur alis. Imitatus autem est Persium, cum dicit nodos, ille enim dicit: inque manus chartae nodosaque venit harundo. Copiosiorem expositionem vide apud Politianum Miscellaneorum capite 39.
EX AUSONIO VERSIculi Morales, Aenigmatum instar habentes.
QUaenam summa boni? mens quae sibi conscia recti.
Id est: quid optimum? animus bene sibi conscius.
Pernicies homini quae maxima? solus homo alter.
Id est, Homo homini lupus, et Daemon.
Quis dives? qui nil cupiat, quis pauper? avarus.
Dives est, non qui multa habet, sed sorte sua contentus, Auarus omnis pauper, qui omnia quae habet non habet.
Quae dos matronis pulcherrima? vita pudica.
Mulier indotata etiam satis dotata est si casta est.
page 67, image: s133
Quae casta est? de qua mentiri fama veretur.
Casta non est, de qua fama turpiter loquitur.
Quod prudentis opus? cum possit nolle nocere.
Proprium prudentis est, cum possit nolle tamen ulcisci.
Quod stulti proprium? non posse et velle nocere.
Malus etiam cum non possit, optat tamen laedere.
THALETIS MILESII SENtentiae Aenigmaticae. Erasmus Apopht. libro 7.
ROgatus quid esset omnium vetustissimum. Respondit, DEUS, Cur [orig: Quur] ita? o(/ti a)ge/nhtos, hoc est, numquam esse coepit. Quid esset pulcherrimum, ait, mundus, est enim opus DEI, quo nihil pulchrius. Quid maximum? Locus, capit enim omnia, Quid velocissimum? Mens, discurrit enim per universa hominis cogitatio. Quid robustissimum? Necessitas sive fatum, superat enim omnia, cui ne Di quidem resistunt, Quid sapientissimum? Tempus, Nam invenit omnia et in lucem profert.
AENIGMA PROPOSITUM a Philippo Melanthone cuidam amico.
DEgener a reliquis aquilis Gypaeetus esse
Dicitur, et timido pectore turpis avis.
image: s134
Hanc formosa tamen Siren amat, inque marinos
Accersit scopulos carmine blanda suo.
Scilicet ut foris coruorum inde agmina pellat,
Et Nysos nota de statione fuget.
Sed virtutis habet non tantum ignava volucris,
Ipsis quae coruis obvia praeda venit.
Cur igitur venit huc, ut si qua cadavera restant,
Dulichia quae sunt de rate sparsa voret.
Aut si Musarum volucres, Pegneside ripa
Arceat e scopulis deiciatque suis.
Aristoteles gupai/etos2 e)/xei tw=n a)/llwn ai)etw=n ka/ka panta, a)gaqo\n d' ou)/den etc.
QUAEDAM HELII EOBAni Hessi tw=n kaq' h(ma=s2 poihtw=n korufai/ou, Aenigmata.
ESt quaedam de fructiferis nota omnibus arbor,
Si nomen quaeras, octo elementa dabunt.
Ultima sic posito tria si de nomine demas,
Inter mille alias vix erit una tibi.to\ au)to\ a)llw=s.
Est quaedam scribenda notis bis quatuor arbor,
Symposiis aptas ferre sueta nuces.
Si tres inde notas postremas dempseris, inter
Mille alias unam vix repperisse [orig: reperisse] queas.Expositio.
Castanea est arbor, si tres posteriores literas removeris, casta erit.
page 68, image: s135
EX EIUSDEM SYLVIS Aenigmata quaedam, Ioachimo Camerario proposita. Primum.
MAtris DEORUM sanguine,
Mater Minervae debria [sic]
Ex matre crebro fit pater.Secundum.
Ardente spuma si linas,
Terrae peremptum fomitem,
Incendit orbem protinus.Tertium.
Pyrrhae tenacis filii.
Reddunt coacti semina,
Quae praeter ipsos omnia
Vi praevalente poterunt.Quartum.
Quis esse quaeso te potest
Qui cum pepedit maxime,
Et minxerit longissime,
Matrem levat rectissime?Quintum.
Caelum tulit Tirynthius
Agenoris caeli patrem,
Quis hunc, et hanc, haec omnia?
image: s136
Sextum.
Quaedam libidinosa anus, et ebria,
Vultuque deformissima,
Sapientibus pulcherrima consilia expedit,
Si consulatur dextere.IOANNIS Sapidi quaedam.
Ante diem vitae quem virgo peregerat unum,
Nubilis est iuveni ducta puella viro.
Et nec adhuc aevi spatio superaverat annum,
Est ubi senatus de genitrice puer.
Atque sepulchrali prius est data mortua tumbae,
Quam de maternis aedita visceribus.
Nunc dulces quicumque iocos et vendis et audis,
Oedipodionias hic tibi sume vias.ALIUD, Eiusdem.
Hi pueri nobis nuper genitricibus orti,
Sunt quibus et fratres qui genuere viri.
Utraque legitimi tamen est fetura cubilis,
Dic igitur natos qua ratione putas?*a*l*l*o *t*o*u *a*u*t*o*u
Lector me mihi dic, et habeberis Oedipus alter,
Insinuor terrae, surripiorque cuti.
Magna mei tangunt innuptas vota puellas,
Femina me magno nulla carere velit.ALIUD Camerarii.
Quis [orig: Queis] nec iamque loquor, nec sum prius ipse locutus,
Nec vidi aut video, noscove, dico vale.
page 69, image: s137
PETRUS CRINITUS LIbro vicesimo, capite octavo.
Hoc illud est, quod Arietini responsum magnis ludis dicitur, Peribo si non fecero, si faxo vapulabo.
*a*i*n*i*g*m*a *a*d*h*l*o*n.
kakodai/mona tou/twn e)pw=n poihth\n fasi/.
Dimidium Sphaerae, Sphaeram cum principe Romae,
Postulat a vobis totius conditor orbis.Expositio:
Cor significatur.
ALIUD.
Praesulis Albani, tum martyris ossa Rufini.
Romae quisquis habet, vertere cuncta potest.Responsio.
Romae omnia argento et auro comparantur.
ALIUD.
Dum caput est currit, ventrem coniunge volabit,
Cum cauda comedes, et sine ventre bibes.Expositio.
Mus currit, Musca volat, Muscatum est, quod comedere potes, mustum vero bibere.
QUINTILIANUS vetustum quoddam recenset ex Caecilio li. 8. cap. 6.
Quadrantariam Clytemnestram, et in Triclinio Choam, et in cubiculo Nolam. Huius expositionem vide apud Caelium libro decimo, capi. 16.
Faustus Andrelinus in Epistola quadam ad Erasmum.
image: s138
Frugalem omnino [correction of the transcriber; in the print ommino] cenam postulo, nihil volo praeter muscas et formicas.
Sic verti, au)tosxediazo/menos2.
Frugalem cupio cenam, conviva vocatus,
Dicitur ut Samii mensa fuisse viri.
Si volucres habeant, sat erit, convivia muscas,
Tum de formicis si licet esse dapes.Expositio.
Aviculas parvas interpretatur Erasmus, et cuniculos.
ALIUD.
Quinque cibant, his bina volant, tria stant, duo pulsant.
Est dictio, Dapes.
ALIUD.
In silvis crescens, in campis gramine vescens,
In domibus resonat dic quid id esse putes?Expositio.
Chelis est, vel cithara.
ALIUD.
Anser ovem maculat, potum sibi vacca ministrat.
Expositio.
Calamus, membrana, atramentarium corneum.
ALIUD.
Agnus in ligno cantat titillante se equo.
Id significat Chordas, Chelym, et arcum, qui factus ex cauda [correction of the transcriber; in the print canda] equina est.
page 70, image: s139
Aenigma vulgare de crepitu ventris.
Natus sine pelle, auditur et non audit, maledictus et non maledixit.
ALIUD, *a*d*h*l*o*n
Dic mihi quis sonitu primum crepitante [orig: crepidante] pepedit.
Responsio.
Emisit crepitum podex, ut primus opinor.
ALIUD, Ex Pandulphi Bombarda.
Vulcanus genuit, peperit natura, Minerva
Edocuit, genitrix ars fuit atque dies.
Vis mea de nihilo est, tria dant mihi corpora pastum,
Sunt nati, strages, ira, ruina, fragor.
Dic hospes quid sim, num terrae an bellua ponti,
An neutrum, aut quo sim [correction of the transcriber; in the print prosim] facta vel orta modo?ALIUD, DE GALLO.
REgium quidam Diadema gestat
Miles auratum gerit atque calcar,
Temporum vates, bonus et Propheta,
Dic mihi quis sit.
Ipse materno teres et rotundus
Ventre processit nec habens caput, nec
Ceteros artus, animamque nullam,
Di crogo quis sit.
Inde natura melius favente
Accipit sensus animam, figuram,
image: s140
Admonet caecos homines docetque,
Dic rogo quis sit.
Antequam tandem moritur, piatur
Fonte sacrato bene candidatus
Itque pro nobis miseris adignem,
Dic mihi quis sit.
EPIGRAMMA EXtemporaneum:
DAEdalus ut quondam fugiens Minoia regna
Remigio sollers usus et arte nova.
Admonuit multis natum, ratione volandi
Praescripta, variis erudiitque modis.
Quam sibi plus puero metuit sublatus in auras,
Saepe seni lacrimis immaduere genae.
Sic tu solliciti nunc es mihi causa timoris,
Sic geminas curam parue libelle meam:
Scrinia nostra fugis, properas exire repente,
Nescius immineat quid tibi deinde mali.
Ignoras eheu nostri fastidia saecli,
Nunc omnes nasum Rhinocerotis habent.
Saepius implumis sit praeda volucribus ales,
Cum matrem tempus deserit ante suum.
Quam vereor tantis ne subvertare procellis,
Neve omnes fluctus sustinuisse queas.
Si sapis idcirco, censuram laetus eorum,
Quos animo nosti candidiore, subi.
page 71, image: s141
Hos fuge qui rident scurrilibus omnia verbis,
Nil non contemnunt, nil sua praeter amant.
Exi simpliciter, rebus non amplior ipsis
Sit titulus, fugiat falsus ab ore nitor.
Cernimus haud paucos depicta fronte superbos,
Pro tunicis Scombros contegere atque piper.
Si quis amat salsas posita gravitate lepores,
Perlegere et nugas ridiculosque iocos.
Hunc capiat sed non infesta nare libellum,
Quod iuvet et minimo sit licet illud erit.
PROGNOSTICON VERISSIMUM IN ANNUM XLVI. Per M. Oedipum ex Utopia.
UNdique Mileti doctus memoratur alumnus,
Victurum semper nomen habetque Thales,
Qui nitido spectans labentia sidera caelo,
Incidit in foveam quae fuit ante pedes.
Prona sophum quaedam conspexit in ora ruentem
Atque senem salse garrula risit anus.
Quod casus hominum tentant cognoscere ab astris
Num bona pars nugae sint, dubitare solent,
image: s142
Nescio, sed vanis sunt saepe simillima nugis,
Iamque adbibet nullam plurima turba fidem.
Sed tamen haec res est multa dignissima laude,
Heroas vere Semideosque facit.
Numinis instar erunt, felices iure putandi,
Qui rerum causas perdidicere graves.
Plus quam mortales superis hi sedibus orti.
Aethereis oculos inseruere locis:
Qui patefecerunt nobis caelestia quaeque,
Festiva ingenii dexteritate sui,
Idcirco placuit numeris describere paucis,
Quae fore non falso lucida signa notant.
Ut breviore feram venturas carmine sortes,
Adsis incoepto Diva Camena novo.
Milibus adicias quingentos insuper annos,
Ex hac quae natum lux tulit alma deum.
Unica et accedat lustris bis quatuor aestas,
Haec cernet si quem vivere fata sinent.
Portenta evenient mortalibus horrida maestis,
Et fiet toto terror in orbe gravis.
Egregius magnis vates nascetur in oris,
Quis [orig: Queîs] priscum nomen vecta puella dedit.
A Narbone tenet veteri provincia nomen,
Praecipiti Rhodanus quos rigat amne locos.
Ex illis quidam felici sidere terris,
Vir sacer exurget, regibus ortus avis.
Illustris clara Gallorum stirpe propheta,
page 72, image: s143
Progenieque ducum nobilitatus erit.
Sic utero e matris Vates procedet et ille,
Quo passim fertur Tyndaris orta modo.
Ob cuius raptus ad Troiae moenia clarae,
Sunt annis olim proelia gesta decem.
Regia gestabit primis Diademata ab annis,
Et sua regali corpora more geret.
Et sic exiguo crescet feliciter aevo,
Aetas ut possit dicier apta viro,
Signa prius radians quam sol duodena pererret,
Se virtus iustos exseret ante dies.
Iam tum Cumaeis certantia carmina scriptis,
Proferet et fallent omina nulla virum.
Omnia certa canet venturi providus augur,
Ut melius referant Delphica dicta nihil [correction of the transcriber; in the print inhil].
Falleret ambiguos citius Cortina rogantes,
Quam tibi venturus falsa propheta feret.
Marmaricos forti terrebit voce leones,
Bestia et hunc metuet tam truculenta virum.
Sic non humana praedicet singula voce,
Nec mortale sonans cuncta futura canet,
Obstrepet hic cunctis densa caligine caecis.
Irradians miris corda sepulta modis.
Decantans magno caelestia lumina mundo,
Emergat tenebris ut mala verba suis.
Tum stolidi sancto multorum dogmate sensus
Imbuet aethereis lux reserata locis.
image: s144
Denique reddentur divinis cultibus apti,
Possit ut illorum vita placere Deo.
Effera tunc urbes complebunt murmura cunctas,
Ut feriant fremitus sidera clara graves.
Confusus clamorque virum variusque boatus,
Terrebunt omnes, incutientque metum.
Denique principia haec multo maiora sequentur,
Seditio, raptus, tristia bella simul.
Barbarie ex media qui provenere Sybotae,
Invadent rigida moenia cuncta manu.
Haec passim fines gens depopulabitur omnes,
Vi multa cultos ingredietur agros.
Abducent, ut crudeles, armenta, latrones,
Abripietque omnes impia turba greges.
Per nemora et saltus silvarumque abdita ducent,
Et praeda multa victor adauctus erit.
Contingent illis miracula plura diebus,
Ex his praecipuum commemorasse sat est.
Christicolae quidam divini nominis ergo,
Collecti et causa relligionis erunt.
Agmina cum subitus nimium perterrita [correction of the transcriber; in the print perrita] fluctus,
Obruet, effusis ora tegentur aquis.
Cervicesque superveniens in vertice summo,
Unda repetino turbine fusa fluet.
Sed cum vergit equis ad finem Phoebus anhelis,
Accipe carminibus monstra futura meis.
Impatiens veri gens hunc perferre nequibit,
page 73, image: s145
Insidias [correction of the transcriber; in the print Iusidias] multas invida turba struet.
Prodeturque dolis et dira fraude suorum,
Hoc auri poterit cogere sacra fames.
Vendetur pretio (res o turpissima) parvo,
Heu quantum nummi foeda libido valet.
Terrarum domini rapient immaniter ergo
Hunc vatem, miseris afficientque modis.
Perdetur saevis sub iniquo iudice flammis,
Solventurque viri corpora tosta rogo.
Sed prius indomito quam consumatur in igne,
Concipiet rabiem gens furiosa novam.
Conficient tostum mordaci dente prophetam,
Vesani tantum corda furoris habent.
Luctificis mortem lugebit nemo querelis,
Nec miserum flebit barbara turba virum.
Hinc miseros illos haec tristia signa manebunt,
Et trepidos venient damna tremenda super.
Quatuor exsurgent hac tempestate tyranni,
Maeroris multum perniciemque ferent.
Omnibus exosi reges qui iussa sequuntur
Caelica, qui Christi numina magna colunt.
Adversus Papam conabitur impia turba,
Illum tentabit perdere saeva cohors.
Nil non praesumet tali Cacodaemon in actu,
Personam in scena hac quamlibet ille geret.
Pendebunt vario res in discrimine tantae,
Nunc hunc, nunc illum sors malefida reget.
image: s146
Mox egressa suis defossa cadavera tumbis
Provenient, tumulis libera facta suis.
Ossaque defunctum [orig: defunctûm] discurrent aequore plano.
Pluribus et nimium res dabit ista mali.
Amentes quosdam reddent horrentia spectra,
Ocius implebunt cora furore gravi.
Hinc irae gliscent acres, et iurgia dira,
Hinc caedes, trucis et vulnera causa necis.
Haud paucos Stygium res haec demittet ad Orcum,
Sentiet impositum cymba Charontis onus
Innumeras perdent animas discrimina [correction of the transcriber; in the print discriminas] tanta,
Atque hominum leto milia multa dabunt.
Haec in longaevum facies detorta Gradivi,
Saturnum aspectu deteriore notat.
Astrologi ne te sua per mendacia fallant,
Perlege quae praesens carmina charta tenet.
Hinc cito percipies nostri certissima saecli
Prodigia, et rerum quis status esse queat.
Expositio.
page 74, image: s147
ESt ales, sanctum quem diximus esse prophetam
Cristato exortum qui canit ore diem.
Nuntius Aurorae, plumis iubet ille relictis,
Gnaviter officiis invigilare bonis.
Mane novo perflant dum cornua rauca subulci,
Agrestes aedunt horribilesque sonos.
Illos demonstrat lusoria charta Tyrannos,
Qui Papae vires imminuisse parant.
Quae de corporibus defunctis ossa feruntur,
Tessera conveniens lusibus esse potest.
Nam miseros nimium pernox facit alea multos,
Damnosi multum queis [note of the transcriber: in the print with Greek letters: quei=s] nocuere Canes.AENIGMATUM LIBER III.
Guilielmo Lorichio, fratri suo carissimo eu)tuxei=n.
FRancoforti cum essem proximis nundinis. frater suavissime, perbreves [correction of the transcriber; in the print perbrevas] tuas literas accepi legique. Miraris, conquereris, doles, quod aut nullas. aut raras ad te literas dederim. ut igitur unica hac responsione, quicquid a te in suspicionem adduci potest, diluam, animoque tuo eximam, En habes una cum Epistolio Libellum, Aenigmata olim a me fere puero edita revidi, consanguinei nostri carissimi Christiani Egenolphi instigationibus commotus, rursus praelo commisi, unico libello locupletat. Hos igitur iocos, seu
image: s148rectius [reading uncertain: print blurred] zhth/mata sumpwtika\, quos ai)/nous2, veteres Graeci dixerunt, tibi nuncupo et dedico, eam ob causam, ut fraterni amoris quasi symbolum habeas, neve posthac de tui neglectu sollicitus sis, tum ut pueritiam tuam aliquo exemplo inflammem et excitem, quo et pietate et eruditione illa tua indoles feliciter crescat et augeatur. His vale, et me quod facis ama. Datae Ingolstadii ex Musaeo meo. An. 1544.
EX SACRIS LITERIS quaedam.
AGmina morborum miseris mortalibus ad sunt,
[note: Sapi. 16] Pars nostri nulla est libera clade sua.
Hippocratis passim libri medicamina spondent,
Arte tamen multi deficiente cadunt.
Tot mala non herbis multis curata, sed uno
Verbo sanantur, Dic mihi, quale sit hoc?Responsio.
Omnia divinus sanat crudelia sermo,
Ille aegros animos, laesaque membra fovet.ALIUD.
Quid prius et rebus cunctis antiquius exstat,
Ante mare et terras, et fuit ante polum.[note: Eccle. 1.] Responsio.
Omnia praecessit Domini sapientia summi,
Singula qua fecit magna Sophia patris.ALIUD ad Wilibaldum Stomium discipulum suum carissimum.
page 75, image: s149
[note: Iosue 6.] SI potes, aut si forte placent Aenigmata nostra,
Solve mihi scirpos o Wilibalde sacros.
Dic mihi sublimes ubi Musica diruit urbes,
Destruxitque gravis moenia magna sonus?
Carmine magnificas struxisse Amphiona Thebas,
Mentitur veterum fabula nota satis.
Diversum longe quaedam Symphonia fecit,
Res patet e sacris certior ista libris.
Concentu vario, magno clangore tubarum,
Sunt aequata solo, moenia firma prius.
Utque solet validos diffindere machina muros,
Sic saxa e sonitu dissiliere tubae.Responsio.
Gens Domini muros Hierichi circuit altos,
Tinnulaque horrendos aera dedere sonos.
Tecta cito et turres magno cecidere fragore,
Ut crepuit summo buccina grata Deo.Dictum est supra veterum Deorum oracula tantum Amphibola et Aenigmatica fuisse: Quale et illud est:
Aio te Aeacidem Romanos vincere posse.
Item Philippo Macedonum regi tale responsum Delphis redditum legitur.
a)rgure/ais2 lo/gxaisi ma/xou, kai\ pa/nta nikh/seis.
Argento radient hastae, sic omnia vinces. Vel.
Argento atque hastis pugnes, sic cuncta domabis.Responsio.
Non iussit vaticinium ut hastas argento
image: s150praefigeret, cum ferrum sit validius, sed ut auro et largitionibus corrumperet hostes, et proditores conciliaret, quibus ille Graeciam complevit.
ALIUD.
[note: Caelius li. 4. ca. 4] Apud Thucydidem oraculum his verbis refertur: dio\s2 ui(ou= h(miqe/ou to\ spe/rma e)k th=s2 a)llotri/as2 Eis2 Gh\n e(autw=n a)nafe/rein ei) de\ mh\, a)rgure/a eu)la/ka eu)la/cein: Expositio.
Plistonax tum erat in exilio, hunc corrupisse Pythiam ferebatur, ut Lacedaemoniis hoc responderet, quo significaretur revocandam de exilio posteritatem Herculis, quod ni factum esset, argento terram exercituros, id est, laboraturos penuria annonae, vel tantis impendiis culturos terram, ut argentamentis non ferramentis usi viderentur, vel coactum iri frumenta mercari argento, cum non crescerent in agro ipsorum. Sic etiam lignei muri significabant naves.
pro/blhma.
Dic mihi cur omnes crescunt felicius herbae,
Sponte sua natae, luxuriantque magis.
Sed quos ars hominum vel dextra inseverit, illae
Tardius erumpunt, proveniuntque male.
Saepe et spem praeter succo emoriuntur adempto
Si quas translatas provida cura serit.
At quos fert tellus nullo cogente, videmus
Produci gremio fertiliore soli.
page 76, image: s151
Ratio.
Non hac privignos curant ratione novercae,
Quo genitrix natos nutrit amore suos.
Terra parens florum est, quos sponte virescere cernis,
Hos alit, et vegetat, veraque mater alit.
Negligit insertas, alimentaque detrahit illis,
Praestat in hoc munus dura noverca tuum.ALIUD Aenigma.
Exigua contenta domo, semperque patente,
Non metuo fures, aliis sed furta timori
Sunt mea, tota mihi nam furto degitur aetas,
Nomen scire cupis, numeri tres dant mihi nomen,
Quadraginta horum est centum est bis summa quaterque.Expositio.
Aesopus cum sibi hoc Aenigma proponeretur, murem significari dixit. Graece dicitur mu=s2. Si numerum illorum characterum perpendas, m dabit 40. u 400 s2 200. Ita ratiocinantur per literas illi, Si latine libeat iocari. m mille, u Quinque significabit.
ALIUD, De Mure. Auctore Simphosio.
Parva mihi domus est, sed ianua semper aperta,
Exiguo sumptu, furtiva vivo sagina,
Quod mihi nomen inest, Romae, quoque consul habebat.ALIUD.
Res volat in silvis nigro vestita colore,
Si caput hinc tollas, res erit alba nimis.
image: s152
Responsio.
Est Cornix.
GRAECUM I. Camerarii.
la/mbane mhtrokle/ous2 ta/d' e)fh/|mera dwra mena/ndrou,
ek xi/onos2 pafi/w| xrw/mati lampo/mena.
anti/ de\ su glau=kas2 dw/seis2 kratera/s2 te xelw/nas,
isos2 o(/t' e)ssi qeoi=s2 a)qana/toisin a)nh\r.Expositio Auctoris [correction of the transcriber; in the print Auhoris].
Significatur donum virginis, quae matri suae laudem conciliet, alba fasciola aureis filis distincta, pro qua adolescens reddere debeat pecuniam. Est enim virgo in exspectatione viri, ut me/nandros2 dici possit, et Paphius color, aureus est: Homerica enim afrodi/th, xrush=. Sed noctuae et testudines, numismatum fuere [orig: fuêre] signa, Adolescentes vero h)i/qeoi Graecis, quod i)soqe/ous2 notat, dicuntur.
ALIUD, Eiusdem.
Anguis et annulus et superaddita norma, quod usquam,
Est rerum, his vitam tribuunt augentque tributam.ALIUD, De corde.
O formosa meos animos praedata puella,
Quae premis imperio pectora nostra tuo.
Nunc tua quae iam sunt, quae te servante tenemus.
Quae mihi pridem oculi surripuere tui,
page 77, image: s153
[note: COR] Mitto tibi Lunam, Solem, simul et canis iram,
Quae reddas, â te tu mihi virgo precor.
ALIUD.
Dic mihi cum nitidos cupias nutrire caballos,
Quaenam res melius pascere possit equos?
Cumque aliquem fructum speres ex ubere gleba,
Dic mihi qui gnara rusticitate vales,
Quae mage res possit prodesse feracibus agris,
Quo fiat subito stercore pinguis humus.Responsio.
Quadrupedem domini praesentis cura saginat,
Illius et faciunt fertilia arva pedes.Vide proverbium. Oculus domini, apud Eras.
ALIUD, in vita Phrygii fabulatoris, a Planude descripta.
esti nao\s2 me/gas, kai\ e)n autw=| stulos, dw/deka po/leis2 e)/xwn, w(=n e(ka/sti tria/konta dokoi=s2 este/gasai tou/tous2 de perii/asi du/o gunai=kes.
IDEM, versum Latinis carminibus, a docto et modesto adolescente Adolpho Occone.
Omnia cum noris Aenigmata docte Lorichi,
Praeceptor cordi semper amate meo.
Cum teneas Griphos omnes, quicumque favorem
Sive vetustatis, seu novitatis habent,
image: s154
Haec offerre tuis libuit mihi ludicra musis,
Si male propono, tu bene solve precor.
Magnificum quoddam et templum spectabile novi.
Iurabis mecum pulchrius esse nihil.
Effulget media praelustris in aede columna.
Bis senas urbes et statua illa tenet.
Ter denis trabibus si dicitur quaelibet harum.
Non una his species nec color unus adest.
Haec circum geminae currunt, ut credo, sorores,
Et properant passu non faciente sonum.
Expositio.
Carmine quae docte nobis opponis Adolphe,
Aspicis illa malis forte soluta modis.
Quod dicis templum, pulcher mihi creditur orbis
Artificis summi machina structa manu.
Pyramidis tegitur sub voce volubilis annus,
Bis senis radians mensibus ille nitet.
Utque cito expediam, ter denas adice luces.
Circuit hasque trabes nox et amoena dies:
Nunc precor ut plures possis numerare columnas
Multa et in hoc templo saecula sospes agas.
page 78, image: s155
REVERENDO SUO PRAECEPTORI, D. M. Ioanni Lorichio Hadamario, H. Batrachius, S. D. P.
VErus amor iussit tibi me venerande Lorichi,
Iussit et alma fides scribere pauca modo.
Sed tamen inculto (dicat quis) carmine vatem
Ecquid conturbas? altius ille parat.
Non tamen hinc moveor, satis est utrique repertum,
Cur ego sim tuus, et tu meus esse velis,
Cur tibi nunc mittam miraris carmina forsan,
Propono Gryphum: causa relata tibi est.
Numen ab aethereo tibi cum ter magnus Olympo.
Infundat Phoebus, noscere et illa queas.
Solve igitur decus ô nostrae et pars maxima vitae,
Saecula det CHRISTUS vivere plura tibi.
Fratres quinque scio, natura potentior ipsos,
Effinxit, solet ut fingere cuncta parens.
Haec etiam natos ut tempore protulit uno,
Sub viridi aequales veste latere iubet.
Iussa tenent pariter crescunt melioribus horis,
Donec tota ipsis forma virilis adest.
Diverso primum vultu florescere fratres,
Quos ante aequales finxerat, ipsa videt.
Tempora cum veris nitidi sunt, plurimus illis
Est vigor, et fructus edere cuncta solent.
image: s156
Barba trium vestit malas tenuissima fratrum,
Imberbesque duos crescere adusque vides.
Ex tribus his unus non est languine tectus
Undique, sed media id parte decoris habent.
Diversique solent generis producere fetus,
Namque illis color est sanguinis, bisque nivis.
Purpurei quidam mixto candore coruscant,
Virgineo praebent munera cara gregi.
Dic mihi quos fratres dicam, quos edere fructus,
Lauriger et phoebus det sua serta tibi.
Expositio.
Est petiolus rosarum candidarum, qui sustinet Anteram, id est, florem luteum in medio rosae, quae crescit in rubo canino.
ALIUD.
Dum viret, estque recens aetas, pede figitur uno,
Est grave, et in quavis firmiter astat humo.
Sustulit ut tandem vires sucumque senectus,
Tum supra terram prae levitate volat.Expositio.
Sunt flocci in evanidis et marcidis floribus.
ALIUD.
Dic mihi quae latis degunt animalia terris.
Haec eadem pontum nec minus astra tenent.Responsio.
In terra latrat canis, inter sidera fulget,
Quisque canes vasto nescit inesse mari?
page 79, image: s157
Utque Mathematici dicunt, elucet in astris,
Et natat in pelago, serpit et anguis humi.
ALIUD, Vetus et allegoricum de testudine.
Terrigena, herbigrada, domiporta, et sanguine cassa,
Sub pedibus Veneri Cous quam pinxit Apelles.ALIUD.
Quot mihi sint soboles lector studiose requiris,
Nomina nostra legas, pignora nostra scies.
Quot me depictam Graii dixere liturae,
Tam proles matrem me numerosa vocat.
Negligor a multis, curant mea semina pauci,
Quae tolle, et nullum vivet in orbe decus.Expositio.
mnhmosu/nh, Graecis dicitur memoria, mater Musarum fingitur, novem habet literas, et tot sunt eius filiae.
ALIUD.
Omnia cum turgene amplexu vascula pleno,
Tum multo maius pondus habere solent.
Mobilia haec fient, eademque levissima cernes,
Si nihil in vacuis quod teneatur erit.
Verum nos aliquod vas mirum novimus esse,
Nil onerosius est, donec inane vacat.
Sed leve distentum est, et quavis parte refertum,
Nil gravius, si non quo repleatur habet.
image: s158
Expositio. [note: Vide Chiliades Erasm. Ventrem mihi obicis.]
Ieiuno dicunt nil ventre molestius esse,
Cum satur est hominem sarcina nulla gravat.ALIUD.
Dic iuvenis quoniam est tua nota scientia nobis,
Quid summo reputas altius esse Deo?Responsio.
Dissolvam facili quae fers Aenigmata mente,
Est minimus nobis excutere ista labor.
Quae Deus in summo Diademata vertice gestat,
Sunt ipsum supra conspicienda Deum.ALIUD.
Virgo decens plexam vario de flore coronam
Cum gestes, sertis pulchrior ipsa tuis.
Dic mihi quis serto medius videatur in isto
Tam multas inter flosculus esse rosas.Expositio.
Vinceris ô virgo nostris dulcissima scriptis,
Ast ego succumbo victus amore tui.
Non ego suspensam te longa ambage morabor,
Tu me compedibus nunc quoque solve tuis.
Tu violas mediusque rosas flos inter es omnes,
Nam superat candor lilia pulchra tuus.
page 80, image: s159
AENIGMA IN THERMIS ORCINIIS A NYMPHA speciosissima Ioanni Reuchlin, Phorcensi oblatum. Anno 1497.
INter Hamadryadas et aprici pascua saltus,
Dum spatior turba me comitante mea.
Cespes erat, viridisque suo de gramine campus,
Illic visa fuit nobilis effigies.
Obstupuique videns blandae simulacra figurae.
Nam nec erant lemures, nec vel imago nocens,
Sed simul ad fontem quo saepe lavare solebam,
Se mihi nescio quid obtulit inter aquas.
Dumque redire domum propero comitata puellis,
Hoc quod nescio quid, se dedit et comitem,
Iamque videbatur, mox se post saxa recondit,
Nunc visum est longe nunc prope adesse mihi.
Denique conatur oculis illudere nostris,
Et lateri nostro iungere forte latus.
Quin etiam studuit mecum concumbere lecto,
Nudatumque salax inhabitare torum.
Nil magis Phoebo gaudet, maestumque tenebris
Occulitur subito. Dic mihi quid fuerit?Expositio mea.
Illa repercussa est sine corpore imaginis umbra.
Quam dixit scirpo pulchra puella suo.
image: s160
Effigie obstupuit iuvenis Cephisius illa,
Interiitque negans se'tibi, seque potens.
ALIUD Vulgatum.
Arbor in hoc saeclo generatur, quae duodenis
Frondibus ornata est, et redimita nimis.
Quilibet at ramus decies ternos quasi nidos
Sustinet, in nido sex quater ova cubant.
Nascitur ex ovo quovis avis una, duabus
Et sexaginta vocibus usque canens.
Candidus attondet niger et mus omnia, donec
Murem ova et nidos Catta proterva voret.Expositio.
Plurimis modis effertur hoc de anno, mensibus, diebus, horis, minutis. Catta autem fatum significat, omnia corrumpens et abolens.
ALIUD.
esti ti\s2 e)ndo/muxou koilw=n o)loo\s2 trixoeidw=n
qh\r a)titallo/menon, katabrw/skwn au)tos2 e(auto\n
zw=n to/son, e(/sson e)p' e)sqloi=sin trefet' a)llotri/oisi.
ablixro\s, meli/xrous, e)gkrasixolos2 e)tugwrwths.Id est:
Est fera quae triplices latet intra occulta cavernas,
Seque adedit, propriis consumens dentibus, atque
Non diuturna magis vita est quam forte aliena,
Commoda suppeditant huic nutrimenta ciborum
Pallenti, infirmae, tetricae tum bile virenti.
page 81, image: s161
Si quis expositionem desideret, Est invidia pessimum tormentum, nam haec pestis alterius rebus marcescit opimis.
EX VITA AESOPI, quemadmodum a Ioachimo Camerario est concinnata.
AESOPUS interrogatus in consessu multorum sapientium, utrum plus esset vivorum, vel mortuorum, vivorum inquit, Nam mortui nil sunt. Item, in mari ne an in terra maiora animantia degerent? In terra inquit ille, Namque huius mare est portio. Ibi alius, Dic mihi inquit, Animantium omnium quodnam tibi callidissimum esse videtur? Quod adhuc ignotum, inquit ille, hominum industriam evasit. Tum alius, prior ne dies fuit an nox? Dies, inquit Aesopus, prior uno die. Tum alius etiam, Viginti, inquit, plaustra ligni quantum fumi possunt emittere? Facile inquit ille dictu est. Nam si cineres de combustis lignis subtraxeris, quicquid reliquum fuerit pro fumo ponendum, atque his dictis addidit quaestionum intricatarum similes responsiones esse debere. Mox alius, Saepe, inquit, audivi nil ferro esse validius, quo quidem omnia labefieri possent, sed mihi in mentem venit, Fabrum
image: s162validiorem esse, qui ferrum subigeret, et ex cuderet. Quid vero tu censes? Egone inquit ille, fabri etiam matrem validiorem putandam, quae quidem domitorem ferri gestaverit.
ALIUD Aenigma Theodectis ex Athenaeo de Umbra.
th=s2 fu/sews2 o(/sa gai=a fe/rei trofo\s2 ou)d' o(/sa po/ntos,
oute brotoi=sin e)/xei gui/wn au)/chsin o(moi/an
all' e)n me\n gene/sei protospo/rw e)sti megi/sth,
en de me/sais2 a)kmai=s2 mikra\ gh/ra de\ pro\s2 au)tw=
morfh= kai\ meti/qei mei/zon palin e)sti\n a(pantwn.SIC Ioach. Camerarius.
Res una in pelago et telluris in omnibus [correction of the transcriber; in the print omuibus] oris
Nascitur, ac oriens est maxima, deficiensque,
In medio vitae nimium quam parva vigore.Expositio.
Mane cadit crescens et vespere grandior umbra.
ALIUD, Eodem interprete.
Est genitor, natos qui bis sex procreat unus.
Quorum sunt etiam natae unicuique triginta.
Albae aliae, nigraeque aliae, quae morte carentes,
Perpetua vice delentur, pereuntque ruina.Responsio.
Mensem annus edit, ille noctes et dies.
page 82, image: s163
ALIUD, De die et nocte.
eisi kasi/gnhtai dittai w(/n h( mi/a ti/ktei
th\n e(tera\n, au)th\ de\ tekou=sa pali/n g' u(po\ tau/ths,
teknou=tai.Id est.
Sunt geminae inter se iunctissima turba sorores,
Altera nec tamen alterius vultum aspicit unquam
Haecque illam genuit postquam, hanc parit illa vicissim.Responsio.
Patris hae profecto neptes sunt, qui dictus est prius.
ALIUD.
Non habeo, nec habere velim, quodsi tamen adsit,
Non caream, Croesi si mihi dentur opes.Responsio.
Unum oculum nolles, multo caecus minus esse.
ALIUD.
Quid est, quod evenire sibi cuncti expetunt,
Si nunc tamen detur parandi copia,
Nemo asse mercetur sibi in praesentia.Quod ita explicatur.
Effici senes avemus, facti ubi sumus piget.
ALIUD, De Phoenice ave.
Nec sum, nec non sum, morior simul atque renascor,
Praebet et interitus tenerae primordia vitae.
Sumque mihi leti et redeuntis originis auctor.to\ a)/llo a)llw=s2.
Vita mihi mors est, morior si coepero nasci,
Sed prius est fatum leti quam lucis origo.
image: s164
Sic solos Manes ipsos mihi dico parentes.
INCIDI OBITER IN AENIgmata Guilielmi Bigotii, quae etiam addidi.
TRes nautae pereunt latrantis ad inguina Scyllae,
Et iam hoc discrimen quartus adire parat.Expositio.
Tres habet una procos, nec habetur, nomine Scylla,
Virgo decens quartum sic habitura brevi.
Illa tuae soror est Volmare uxoris, amantum
Germani duo sunt, et duo Galligenae.
Si temnat nostros gallina Suevica gallos,
O habeat quartum qui senio capus [sic] est.IDEM AD IOACHIMUM Camerarium, utriusque linguae peritia nulli secundum.
Qui mihi kokdori/noiote, tou\d' o)/yin krokodei/lou
Sume Aenigmaque das, hoc quoque solve mihi,
Quibus [orig: Queîs] nec iamque loquor, nec sum prius ipse locutus,
Nec vidi, aut video, noscove, dico vale.
Dico vale Musis, queîs [orig: quibus] cum mihi copia fandi
Nulla fuit, nec eis quum modo dico vale, est.
Non loquor his ludens thalamos, plangensque Catoptron.
Ni qui balbutit talia, rere loqui.
page 83, image: s165
Sed sic pica loqui, sic cornix rauca putetur,
Quae conata loqui, non loquitur, crocitat:
Quibus [orig: Quîs] non ergo loquor, nec sum prius ipse locutus,
(Rite loqui capio) dico perenne vale.
ALIUD.
Dic quae res caelum radicem extendit in altum,
Desuper in terram versa cacumen habet.Responsio.
Frigore concreta est dependens stiria tectis,
Namque acies imam respicit huius humum.ALIA Quaedam Symphosii.
Virtutes magnas de viribus adfero paruis.
Pando domos clausas, iterum concludo patentes.
Servo domum domino, sed rursum servor ab illo.Expositio.
Gestamen prisci claves intellige Iani.
ALIUD, De Fumo.
Sunt mihi sunt lacrimae, sed non est causa doloris,
Est iter ad caelum, sed me gravis impedit aer,
Et qui me genuit, sine me non nascitur ipse.ALIUD, De Tinea.
Littera me pavit, nec quid sit litera novi,
In libris vixi, nec sum studiosior inde,
Exedi Musas, nec adhuc tamen ipsa profeci.ALIUD, De Tauro.
Moechus eram regis, sed lignea membra sequebar,
Et Cilicum mons sum, sed mons sum nomine solo,
image: s166
Et vehor in caelo, sed in ipsis ambulo terris.
ALIUD, De Capra.
Alma Iovis nutrix longo vestita capillo,
Culmina difficili peragrans super ardua gressu
Custodi pecoris tremula respondeo lingua.ALIUD, De Mulo.
Dissimilis patri, matris diversa figura,
Confusi generis, generi non apta propago,
Ex aliis nascor, nec quisquam nascitur ex me.ALIUD, De Amphibolo nomine Tigris.
A fluvio dicor, fluvius vel dicitur ex me,
Iunctaque sum vento, vento velocior ipso,
Et mihi dat ventos natos, nec quaero maritos.ALIUD, De Clepsydra.
Lex bona dicendi, lex sum quoque dura tacendi,
Ius avidae linguae, finis sine fine loquendi,
Ipsa fluens, dum verba fluunt, ut lingua quiescat.ALIUD, de Tibia.
Non ego continuo morior, dum spiritus exit,
Nam redit assidue, quamvis et saepe recedat,
Nuncque mihi magna est animae, nunc nulla facultas.ALIUD, De somno.
Sponte mea veniens varias ostendo figuras,
Fingo metus vanos, nullo discrimine veri,
Sed me nemo videt, nisi qui sua lumina claudit.
page 84, image: s167
ALIUD, De Papavere.
Grande mihi caput est, intus sunt membra minuta,
Pes unus solus, sed pes longissimus unus,
Et me somnus amat, proprio nec dormio somno.ALIUD, Arithmetico coniciendum,
Nunc mihi iam credis fieri quod posse negatur,
Octo tenens manibus, sed me monstrante Magistro,
Sublatis septem reliqui tibi sex remanebunt.ALIUD.
Nobile duco genus magni de gente Catonis,
Una mihi soror est, plures licet esse putentur,
De fumo facies, sapientia per mare parta est.ALIUD, De quatuor rotis.
Quatuor aequales currunt ex arte sorores,
Sic quasi certantes, cum sit labor omnibus unus,
Et prope sunt pariter, nec se coniungere possunt.ALIUD, De Malo, pro pomo.
Nomen ovis Graece, contentio magna Dearum,
Fraus Iuvenis functi, multarum cura sororum,
Hoc volo ne breviter mihi syllaba prima legatur.Finis.
FRANCOFORTI, APUD Chr. Egenolphum. M. D. XLV.