March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


image: s001

THRENI, SEU LAMENTATIOnes Ieremiae Prophetae, elegiaco carmine redditae, per Abrahamum Loescherum: Ad Illustrissimos Saxoniae Principes, Illustrissimi Principis Ioannis Friderici, etc. filios. BASILEAE, PER Ioannem Oporinum.


image: s003

AD ILLUSTRISSIMOS SAXONIAE PRINCIPES, Ioannem Fridericum, Ioannem wilhelmum, et reliquos Illustrissimi Principis Ioannis Friderici, etc. filios, Dominos suos clementissimos, Elegia.

EXimii Iuvenes ortu, generosa propago,
Magnorum clari nobilitate ducum:
Si causam petitis (nec enim solet ista negari)
Cur ausim vobis scribere: vester eram.
Quae vestris quondam iussis obnoxia tellus
Paruit, hac infans editus ipse fui.
Quamque gubernastis, dum res fortuna fovebat,
Hanc ego natalem sector alumnus humum.
Vixerunt vestra cari ditione parentes:
Mater adhuc superest, caesus ab hoste pater.
Praeterea si quid didici, quod Musa decoris
Obtulit, in vestris finibus alma dedit.
Hic coepi primo studiis assuescere ductu.
Et nova inassueto castra subire gradu,


page 4, image: s004

Hic ego profeci, quantum natura sinebat:
Hic ego, quae poteram munera ferre, tuli.
Non igitur solum vitae primordia vobis
Debentur, multum quod tamen esse puto:
Et cultus animi refero, gratesque supremas,
Ob decus ingenii, quale sit illud, ago.
Parva quidem, sed amoena situ, sed amoena viretis,
Urbs colitur, frugum fertilis, ampla solo.
Parte una, longo Mysia est contermina tractu,
Et dites iunctis finibus arctat agros.
Parte alia, flavos pugnax Voytlandia campos
Tangit, et uberibus iugera miscet agris.
Inter utramque iacet, sed plus Voytlandica dici
Curat, et antiquae gentis honore valet.
[Note: Auerbacchum] A' fluvio nomen, nomenque accepit ab auro:
Hoc sed praeponi debet, at ille sequi.
Dic, ita cur dicta est? ut nomine scilicet ipso
Fluminis auriferi testificetur opes.
Flumen ibi fuluas labens ostentat harenas,
Ditiaque auricomis arva colorat aquis.
Vectat aquis aurum, purgat, trituque perenni
Expolit, et largas flumine promit opes.
Saepe quis inspiciens, latè splendescere fundum
Miratur, solem sed tamen esse putat.
Falleris, est aurum. sic lucidus amnis ab auro
Emicat, et fulgens lamina pingit aquas.


page 5, image: s005

[Note: Aurum ibi lavando inquirunt.] Hinc quoque vimineas obnixo stipite crates
Aptat, et in ripis accola ponit opus.
Nec mora, fundit aquas, aurum rimatur in undis,
Non opus, ut multum quaerat, harena tenet.
Ut deriuavit partes, flammisque subegit,
Prodit ab undanti lucida massa foco.
Nutrit et ingentes felix vicinia silvas,
Flavaque perpetuis saltibus arva virent.
Hic surgunt agili frondosa cacumina pinu,
Hic abies celsum tollit ad astra caput.
Humor adhaerescit trunco, pinguedine cortex
Liquitur, et lacrimis arbor odora madet.
[Note: Pix ad Auerbacchum paratur.] Has simul abrasit, calidis simul incola furnis
Imposuit, lentam concoquit inde picem.
Pix coit, et validis ardens coalescit in urnis:
Taeda crepat, nigram praebet obusta picem.
Subvolat in caelum fumus: quem saepe viator
Cum videt, incensas hic putat esse domos.
Ut propius venit, piceos nigrescere fluxus,
Et longas uri conspicit igne trabes.
Plura recenseri possent, sed plura vetamur
Dicere, ne longis sint odiosa moris.
His igitur, stirps clara ducum, prognatus in oris,
Exegi cursu tempora prima suo.
Ast ubi bis senos aetas expleverat annos,
Aptior et studiis visa iuventa fuit:


page 6, image: s006

Cycneam petii fatis ducentibus urbem,
Illustrisque fui pars quotacumque scholae.
Quae potui, didici. primas Plateanus ad artes,
Vir celebris summa laude, magister erat.
Post haec Arctoas à patre profectus in oras,
Leucoreae colui docta Lycaea scholae.
Has vester quondam genitor, Dux inclitus, urbes
Rexit: in his vita est suaviter acta mihi.
Vos crescebatis pueri, crescebat et aetas,
Spes tamen in quovis maxima semper erat.
Flectebat castos veneranda modestia mores,
In vultu probitas stabat, in ore pudor.
Huc accedebat pietas, exempla parentis
Conspicuis aderant indubitata notis.
Huc accedebat studii indefessa cupido,
Et variae rerum cognitionis amor.
Haec aliquis cernens, patriae gratatur, et amplas
Fert laudes, laudum signa subesse videt.
Quaeque placent aliis, aliisque probanda videntur,
Et mihi non uno tum placuere modo.
Iudicio carui: sed tum quoque vestra sequebar
Imperia: et vester, fas erat esse, fui.
Parendi causas animo devinctus habebam,
Sed natale solum maxima causa fuit.
O' quoties dixi, sub quo sum principe natus,
Hoc etiam dii dent principe fata feram.


page 7, image: s007

Haec animo petii. votis assensa voluntas
Crevit, et hoc etiam tempore firma sedet.
Quosque puer colui, iam succedentibus annis
Integrior, ne quid dissimuletur, amo.
Exhibeo specimen, certum do pignus amoris,
Obsequiique notas iste libellus habet.
Quàm vestro faveam (quid enim prohiberet?) honori,
Hic liber, ut taceam cetera, testis erit.
In lucem prodit, vobis ex more dicatus,
Intumuit titulis, nomina vestra gerit.
Ecquid ubi primos libuit cognoscere versus,
Ingratum lecto carmine munus erit?
Ecquid ubi titulum, facilesque in fronte tabellas
Inspicitis, nugax esse putatis opus?
Parcite, nil timeo: pietas nil tale vereri
Permittit: melius fidere multa iubent.
Non animis insunt cautes, nec rustica cuiquam
Mens riget: hic feritas non habet ulla locum.
Depulsa est studiis feritas mentesque Camenae
Placarunt, animos molliit artis honor.
Cur igitur dubitem, nostrae quin carmina Musae
Sint vobis dempto grata futura metu?
Cur autem tristi carmen lacrimabile cantu
Ediderim, causam quaerere fortè iuvat.
Hei nimis in promptu causa est: plus illa dolorum
Suppeditat, fari quàm mea lingua queat.


page 8, image: s008

Ut doleat, rudibus tamen est recitanda Camenis,
Ad vos, ô iuvenes, quae nocuere, loquar.
Attingit Mysios urbs non incognita fines,
Parte caret muris, moenia parte tenet:
Hic ubi populeas intexit harundine frondes,
Spumantesque vehit caerulus Albis aquas.
Nomen abest urbis? dicam, Molberga vocatur,
Nomen ab astructis forsan adepta molis.
Huc meus ex patriis genitor concesserat oris,
Cum premeret seros aegra senecta dies.
Hic mortem voluit placidis occumbere fatis,
His sua mandar at finibus ossa tegi.
At cum Saxoniae terras, vestrumque parentem
Concuteret subito Caesaris ira metu:
Cum fremerent Aquilae, bellumque potentibus armis
Inferrent, clades vis peregrina daret:
Sensit et externas Molberga innoxia vires,
Hic habuit vester castra suprema parens.
Iamque volutatis acies praecesserat armis,
Caesareis fuerat pervius Albis equis.
Intendunt cursum: quà Mars rapit efferus, instant:
Arctatur miles milite, signa volant.
Saxoniae petitur princeps: hunc densa sequuntur
Agmina: fit strepitus, fit fuga, pugna furit.
Interea lixae, temeraria turba sequuntur,
Et vastant alacri pinguia culta manu.


page 9, image: s009

Quaeque vident, raptant: qui vult prohibere, necatur:
Qui custodiri vult sua, caesus obit.
Haec Molbergensem venit quoque pestis in agrum,
Haec consternata pestis in urbe fuit.
Protinus effractas errant impune per aedes,
Incustoditas depopulantur opes.
Obtruncant cives, fastigia summa domorum
Incendunt, horrent funera, flamma furit.
Hinc scelus adiungunt sceleri, violare puellas
Non dubitant: bellum non dubitare facit.
Hei quoties famam, quae casta manere volebat,
Perdidit, à duro milite passa nefas?
Praesentem quoties lugens matrona maritum
Invocat, ut tantum vindicet ille scelus?
Sic igitur dum foeda patrant, dum tecta cremantur,
Ad patrios veniunt tres've duo've lares,
Auellunt postes, obstructa repagula frangunt,
Pendula dimoto ianua vecte patet.
Irrumpunt bifores obsesso limine valvas,
Pestiferoque ausu bella, necemque ferunt.
Corripiunt patrem manibus, plagasque recentes
Infligunt: palmas hic ferit, ille caput.
Hic vibrat rigidum, sed inexorabilis, ensem,
Sulpureis telum glandibus ille quatit.
Tormentis cruciant, rabideque, pecunia clamant:
Dum clamant, ictu verbera crebra sonant.


page 10, image: s010

Quid faceret genitor, fugeret? grandaevior aetas
Id vetuit: trepidos impedit illa pedes.
Irrueret telis? durumque repelleret hostem?
Heu numquam miles sueverat arma sequi.
Substitit illacrimans, et nil nisi, parcite, dixit:
Dat quaecumque tenet, sed dare multa nequit.
At neque contenti cedunt hac sorte latrones:
Det, quaecumque potest munera, plura petunt.
His etiam miserum suspendere partibus audent,
Quas appellari lingua pudica vetat.
In sublime ferunt subitò, subitoque relapsum
Illidunt humili fune cadente solo.
Sed neque sic auri plus extorquere dabatur:
Plus aberat: totum, quod fuit, antè dedit.
Atque ita seminecem vita languente relinquunt,
Is gemit, atque aegrè viscera laesa movet.
Actus erat mensis, moritur, rapuere dolores.
Quo facto, labi visa repentè domus.
Sic igitur dilecte pater, sic fata tulerunt?
Sic te cogebant tristia fata mori?
Nec licuit vitare malum, vitare cohortes?
An furor immiti tantus in hoste fuit?
Tutari nec te poteram? nec voce suprema
Solari? sic te sustulit hostis atrox?
Cur non succurri? pulchroque interritus ausu
Obieci rapidis et mea membra viris?


page 11, image: s011

Aut nostro certè servatus ab ense valeres,
Aut socius pulchrae mortis et ipse forem.
Sed quia longinquis aberam diversus in oris,
Heu pater in superas vive recepte domos.
Haec igitur cassa est, tristi cur tristia versu
Ediderim, cur hoc tempore maesta canam.
Cum caderet genitor violenti vulnere Martis,
Et mors effetum surripuisset avum:
Cum fratres perimi ferro penetrante viderem,
Opprimerent viduam cum mala multa domum:
Apta requirebam tanti solatia luctus,
Leniri si qua posset ab arte dolor.
At placuit sacri scriptum lacrimabile vatis,
Innumeras patriae quo canit ille vices.
Quo reges queritur captos, altamque theatris
Vastari Solymam tristis ubique dolet.
Poenarum recitat causas, fontemque malorum
Monstrat: et hoc, inquit, tot mala fonte fluunt.
Quo consolatur miseros, rebusque paratam,
Sed bene placato numine, spondet opem.
Hoc ego perlecto sic confirmabar, ut aegri
Non ita perpetuum pectoris esset onus.
Vos etiam iuvenes abducto patre doletis,
Quae mala vobiscum Saxonis ora dolet.
Dii dent, ut tanti veniat medicina doloris:
Dii dent, ut lecto vate recedat onus.


page 12, image: s012

Haec si praesenti coner praestare libello,
Solandi vestri praebita causa fuit.
Ut tamen efficiam, quod me voluisse videtis,
Annuat aetherea summus ab arce pater.

Vestrae Celsitudini Deditissimus Abrahamus Loescherus.