AEquum esse existimo, Iohannes Stolzi, vir eruditissime, ut hoc tibi carmen dedicem, quod et legisti aliquando, et iudicio tuo probasti plurimum. Ante quinquennium enim in Saxonia cum tractassem idem argumentum, tibique emendandum dedissem, non laudasti solum, sed tum quoque in publicum edi voluisti. Nescio enim quibus de causis utilia fore huiusmodi scripta multis putabas, non quòd sermonis ornatu, aut elegantia excellerent, sed quòd eo modo res traderent, qui et placeret omnibus, et puerorum ingeniis valde esset accommodatus. Sed vel pudor obstitit tum, vel, qui iuvenilem plerumque aetatem comitatur, metus, quo minus auctoritati tuae paruerim. Nunc verò et emendavi diligentius omnia, et cura maiori ad veritatem Biblicam contuli: ita ut quicquid hoc tandem est, in lucem emittere amplius non verear. Spero item omnibus bonis argumentum, et genus carminis probatum iri. Tibi autem Iohannes Stolzi, ut suum quoque liber habeat patronum,
hoc de Monomachia carmen inscribo, tuo nomini, quicquid ea in re est perfectum, dedico: ut publico hoc testimonio, quanti te faciam, quantum etiam tibi tribuam, notum omnibus faciam. Ceterùm quòd honorificè de te sentio, iure quodammodo id facere videor, tot à te, tamque praeclaris beneficiis provocatus. Nam et in studiis mihi hortator exstitisti assiduus, et in consequenda studiorum dignitate fautor non vulgaris. Quod memoria mihi elabi si paterer, ingratus non possem non haberi. Suscipies igitur, eruditissime Stolzi, munusculum hoc: atque ita de eo aestimabis, ut quale quale sit, ab homine benevolo, tuique studiosissimo missum tibi putes. Basileae, tertio Idus Febr. 1551.
UT referam tenui Davidica proelia versu,
Non regat incoeptum Pieris ulla melos.
Tum vocet ingenuas Heliconis ab arce sorores,
Cum volet ambiguos dicere lingua modos.
Nunc aliud molimur opus, graviora canantur,
Nunc alio cursu noster anhelet equus.
Horrida sanguinei gliscunt certamina Martis,
Ingruit armigera turba cruenta manu.
Summe pater, qui sceptra geris, primaeva potestas,
Quique triplex uno numine numen habes:
Tu rege conatus, flagrantibus annue votis:
Tu, cum destituar viribus, affer opem.
Attigit Hebraeos regio contermina fines,
Effera bellistrepis motibus, ampla situ.
Noxia finitimis, tetrico malefida tumultu,
Plena peregrino sanguine, plena metu.
Gens coluit funesta dolis, asperrima bello,
Perfida, vicinos docta cremare lares.
Contemptrix iusti, patrio temeraria fastu,
Impia, perpetua seditione ferox.
Ecqua Palaestinos ignorant saecla furores?
Ecqua Palaestina pagina gente caret?
Haec ubi multiplices tentat captare rapinas,
Innocuasque truci laedere Marte plagas:
Excitat assiduos bello indefessa tumultus:
Et cum possideat plurima, plura petit.
Cogitat Hebraeos armis exscindere fines.
Haec agit, huc patrias aemula vertit opes.
Nec mora, bellaces infesto milite turbas
Colligit, altigrados cogit ad arma duces.
Confluit elato pugnax vicinia cursu,
Et iungit socias officiosa manus.
Disponunt equites, turmis coeuntibus alas
Claudunt, sub signis agmina dira locant.
Conglomerant densas cuneo stipante phalanges,
Hinc quoque praesidiis cornua facta tenent.
Iamque cruenta phalanx, aciesque educta movetur:
Ingreditur vasto turba nefanda gradu.
[Note: Palaestinorum crudelitas.]Signa volant, iam signa volant, lituisque rotatis
Perstrepit horribiles buccina curva sonos.
Proxima Iudaeae subeunt confinia terrae,
Huc exploratis finibus arma ferunt.
Ordinibus pandunt aciem, castrisque locatis
Undique frugiferos depopulantur agros.
Abscindunt virides intorto culmine spicas,
Exstirpant tenero semina flava satu.
Diripitur matura seges, truncantur aristae,
Herba pruinoso caule resecta cadit.
Quaeque laborantes caperent alimenta coloni,
Ecce capistratis pabula dantur equis.
Vasta repercussis volitant incendia flammis,
Ustaque latisono tecta fragore ruunt.
Fracta repentino voluuntur moenia casu,
Ardua collapso pondere templa cadunt.
Insequitur vario caedes promiscua luctu,
Tinctaque purpureo sanguine terra madet.
Hic iuvenes pereunt, rapiturque impunè senectus,
Hic trahitur passis laesa puella comis.
Hic matronali pulcherrima femina cultu
Interit, hic rigido caeditur ense puer.
Plurima victrici sternuntur corpora ferro:
Et qua quisque potest fraude nocere, nocet.
Praecipuè Golias volucri temerarius hasta
Saevit, et ingenio cedere turpe putat.
Ut mons incedit: sex corpore continet ulnas:
Addi non potuit septima, palmus erat.
Hac serpentigeri specie vixere Gigantes:
Talis erat Briareus, sic Polyphemus erat.
[Note: Arma Goliae.] Prominet ingenti cassis longissima cono,
Ambit inornatum barbara crista caput.
Hic oculi radiant, oculis radiantibus horret,
Et varias tumido voluit ab ore minas.
Ampla sub aeratis lorica reflectitur hamis,
Consertisque micat partibus aere trilix.
Effulgent teretis spatiosa volumina scuti.
Quid loquar? in clypeo plurima monstra sedent.
Parte sub adversa colubros, umbone dracones
Sculpserat, obliquo pinxerat orbe lupos.
Balteus evinctis ter circuit ilia bullis,
Ferrea barbaricum fibula nectit opus.
Stant ocreae leves, ocreis velantur ahenis
Crura, sed immenso cingitur ense latus.
Horrida frondosam superant hastilia quercum,
Quae maturato robore nixa viret.
Aut quam praecipiti textor descindere trunco
Nititur, ut crasso stipite fila liget.
Hasta corruscantis praefixo pondere ferri
Emicat, et lata cuspide tota nitet.
His igitur rabidus Golias incingitur armis,
Et pugnas tali mole superbus obit.
[Note: Goliae crude litas.] Sed furit improbius, viridesque licentius agros
Vastat, et incensas destruit igne domos.
Traicit immiti rorantia corpora ferro,
Tota repentinis caedibus arva replet.
Haec ita multiplici dum bella furore geruntur,
Opprimiturque gravi concita terra metu:
Fama volubilibus passim circumvolat alis,
Et strages memorat, facta nefanda canit.
Intrat honorati spatiosa palatia Saulis,
Et repetit simili proelia dira modo.
Quin etiam gravibus vicinia pressa periclis,
Auxilium supplex terque quaterque petit.
[Note: Saul bellum parat.] Inde sagittiferum Rex impiger evocat agmen,
Marte Palaestinas frangere tentat opes,
Colligit indigenas: quae sint exordia belli,
Indicat. hinc fortem quemlibet esse iubet.
Nunc opus est animis, animos attendite cives,
Nunc et inattonita spicula ferte manu.
Hostis adest, patriamque tenet, portate bipennes:
Dux ero, crudelis me duce turba cadet.
Sic ait, et medio simul induit arma tumultu,
Et fera sollicito pectore bella parat.
Quid facis infelix? quis te furor improbus urget?
Quò ruis? aut quo te cardine fata trahunt?
Aspice, quid moveas. dubiis confidere rebus
Non decet: innumeras Mars ciet ipse vices.
Non es, qui fueras: divina potentia cessit,
Te malus ambigua spiritus arte regit.
Interea celeri concurrunt agmina passu,
Aptaque militiae civica turba coit.
Expediunt enses, galeas ferrugine purgant,
Imponunt pharetris spicula, scuta tenent.
Non clades obstant, non mille pericula terrent.
Pro patria miles quilibet esse cupit.
Rex igitur validas mittit sub signa cohortes,
Magnanimosque legit, pectora fida, duces.
Iamque tubae clangunt: portis educit apertis
Agmina, praesidiis et loca tuta petit.
Mons iacet, inculti circumstant undique sentes,
Silvaque dumosis vepribus atra subest.
[Note: Saul montem occupat.] Tutus ab insidiis assurgit in aethera vertex,
Rara, sed occulto semita calle patet.
Hunc petit, hunc celeri properat conscendere passu:
Huc prius excisis vepribus, arma refert.
Alter item simili sustollitur aggere collis,
Et latera umbrosum claudit opaca nemus.
Hunc iam ferratis hostes tenuere catervis,
Hic iam peltigeros disposuere greges.
Sic infinitas vallis tenebrosa cohortes
Secrevit curvis inde vel inde iugis.
Sic, quibus ingentes Mars ipse inseverat iras,
Obversi montes alter et alter erant.
Hic Saul hostiles curat praevertere sensus:
Consiliis animum versat, et arma capit.
Mitia pacato profert solatia vultu,
Quemlibet in pugnas fortiter ire iubet.
Saepe refulgentem clavis insignibus hastam
Torsit, et haec multis noxia, dixit, erit.
Gestibus hunc alii, strepituque sequuntur eodem,
Et ducis exemplo magna subire parant.
Iamque struunt aciem, turmisque sequacibus alas
Arctant, ductores cornua prima movent.
Ignescunt animi, pugnaeque libidine flagrant:
Quaeque pericla metus subicit, ira premit.
At Golias lato torquens vestigia gressu
Prodit, et immensi ponderis arma quatit.
Ventilat immanes nutanti casside cristas,
Consertoque graves explicat aere manus.
Hei quàm crudeli distorquet lumina vultu?
Quàm formidandis flexibus ora movet?
Quis furor in facie? quàm livent sanguine dentes?
Inficit horribiles quae nova forma genas?
Quo vox infrendit sonitu? quo labra veneno
Spumant? quas edit perfida lingua minas?
[Note: Fugit acies Israelitarum.] Hoc viso Iudaea phalanx perculsa recedit,
Haud secus ac viso territa dama lupo.
Diffugiunt trepidae per devia rura cohortes,
Nota pavefacto milite castra petunt.
Ille Giganteos agitans hinc inde lacertos,
Instat, et apprensos comminus ense ferit.
Instat, et extremo quos corripit agmine victor
Sternit, et herbosam sanguine tingit humum.
Ac velut alipedes venator quaerere cervos
Cum studet, aut celeres figere monte capras.
Explorat vacuos nemorali indagine saltus,
Et cava praecipiti vertice lustra notat.
Instituit metas, nodosaque retia tendit,
Emittitque vagos per iuga summa canes.
Hi certant flavos cursu transmittere campos.
Diversaque agiles quaerere parte feras.
Ipse sub adversa ponit venabula quercu,
Custoditque graves, pronus in arma, plagas.
Iamque premunt volucres per rura patentia cervos,
Aut agitant timidas per iuga summa capras:
At simul hirsutum nemoroso monte leonem
Offendunt, fuluis qui premit antra iubis:
Protinus attonito relegunt vestigia cursu,
Et celeri glomerant agmina densa fuga.
Ille recurrentes sequitur, fugientibus instat,
Extremosque fero noxius ungue rapit.
Sic Golias sequitur, sic signa novissima telis
Obruit, aut rigido barbarus ense necat.
Iamque ferè attigerat medio tentoria cursu,
Constitit, et tales rettulit ore sonos
[Note: Golias ad Israelitas.] Ecquid adhuc bellare iuvat? bellare paratis?
Ecquid adhuc castris iungere castra libet?
Proelia caeca placent? commissa potentibus armis
Pugna iuvat? timidos scilicet ista iuvat.
Arma retractatis? nec vos movet inclita virtus?
Tincta nec humano dextra cruore movet?
Scilicet abiectae subeunt certamina mentes,
Scilicet imbelles arma severa decent.
Qui timet, intereat, mollesque inglorius annos
Exigat: at fortes fortia bella gerant.
Haec manus est, haec illa manus, qua cuncta domantur,
Qua cecidit subitae tradita turba neci.
Hanc si maiori vultis sentire tumultu,
Eia age converso proelia ferte gradu.
Aut aliquem toto iamiam secernite coetu,
Praestantem varia mittite laude virum.
Qui sese nostris interritus offerat armis,
Et subeat parili mutua bella metu.
Hic ego non vitam, non arma decora paciscar:
Si pereo, vitam supprimat, arma ferat.
Si pereo, patriis Saulus dominabitur oris,
Iura Palaestinis gentibus ille dabit.
Sin mihi propositae cedat victoria pugnae,
Et mea transactae gloria litis erit:
Vestrae Palaestinum regio transibit in orbem,
Victaque victrici serviet ora plagae.
Dixit: et ut diris movit conatibus hastam,
In sua continuò castra reversus abit.
Utque ferox rediit gaudentibus omnia turbis
Narrat, inornatis plausibus acta refert.
[Note: Exsultat Golias.] Sic tulit infelix convicia turpia Saulus,
Sic sua praecipiti rettulit arma fuga.
Fit strepitus, clamorque virûm, clamoribus aether
Assonat, in Goliam quisque tuetur ovans.
At Saul immenso iamdudum voluitur aestu,
Solvuntur pavido corda subacta metu.
Horret inoffensi vultus, et monstra Gigantis:
Et tamen, ut vultus horreat, arma capit.
Alta celebratae repetit primordia stirpis,
Et bellum, gentis motus honore, parat.
Quid? fugiam tumidi certamina foeda latronis?
Et notus tanto crimine Saulus erit?
Attinget seros infamia tanta nepotes?
Nec sequar antiquos bella secutus avos?
Sed moriar? quid obest? pulchre moriemur in armis,
Et dicar patriae sustinuisse vices.
Sed neque me indecorem Golia truculente videbis,
Forsitan et nostras experiere manus.
Haec secum voluit radiantibus integer armis,
Saulus, et in bellum strenuus ire cupit.
Stat commutato concurrere protinus ictu,
Stat magnum dubio Marte referre decus.
At Deus ingenti praecordia fracta tumultu
Perculit, aetherea misit ab arce metum.
Eripuit vires, pavitantia corda subegit,
Abstulit audaci robora cuncta viro.
Hinc timet, hinc timidas acclivi monte cohortes
Continet, hinc pavido milite castra subit.
Scilicet alter erit, dubii victoria Martis
Cui dabitur: Goliam qui necet, alter erit.
[Note: Iesse pater Davidis.] Vir pietate fuit, celebrique gravissimus ortu.
Nomen abest? Isai, (quid petis?) illud erat.
Res tenuit patrias Ephraitidos incola terrae,
Attum praecipuo vixit honore senex.
Hic octo fausta suscepit origine natos,
Felix fecunda coniuge, prole potens.
Tres primi Saulumque iuvant, Martemque sequuntur,
Et circumfuso milite bella gerunt.
At David minimus per pascua rura bidentes
Pavit, et intonsas egit in arva capras.
Huic ubi balantes stabulis incluserat agnas,
Rettulit effetus talia dicta pater:
[Note: Iubet pater Davidem castra adire.] I pete castra puer, gregibus pete castra relictis:
Inspice, quo fratres ordine signa ferant.
Quo duce bella gerant, aut qua statione morentur,
Hei vereor, ne quem sors inimica premat.
Adfer eis teneros adiuncto polline panes,
Mittere dic carum talia dona patrem.
Caseus armigero, fuerit quicumque, tribuno
Detur, ut externas sumat et ille dapes.
Dixit: et ut dixit, selectos ordine panes
Promit, et in fasces cetera dona ligat.
Mane capillosos remeans aurora iugales
Ut dat, et auricomum monstrat adesse diem:
Custodem David pascendis eligit haedis,
Ipse volutato pondere carpit iter.
Carpit iter, laetis arrident omnia signis:
Nescio quid magni plurima signa notant.
Maius inassueto Sol lumen lumine fundit,
Et bigas vultu splendidiore movet.
Submittunt frutices silvae, nemus omne triumphat,
Terra pruinosos pandit amica sinus.
Ingeminat dulces spirabilis aura susurros,
Roscida fragrantes exhibet herba comas.
Interea gravibus Golias temerarius armis
Prodit, et Hebraeos terret, ut antè, duces.
Euomit impuro convicia turpia rictu,
Euomit, armigero praetereunte, minas.
Inclita quadragies produxit lumina Phoebus,
Quadragies atra nocte revexit equos.
Cum ferus assiduo repetit convicia fastu,
Seu redit orta dies, seu cadit acta dies.
[Note: Davidis in castra adventus.] At David propero torquet vestigia passu,
Iamque reclinato pondere castra subit.
Prodiit arctatis acies animosa catervis,
Et gressus populo vociferante tulit.
Iunxit et horrisonas contraria turba cohortes,
Iamque in procinctu robore freta stetit.
Nil nisi letifero promiscua vulnera motu,
Cumque gravi clades imminuere metu.
His igitur visis, et dona paterna relinquit
David, et ad fratres dura per arma volat.
Hic quid agant, quaerit: quid agat pater, ordine narrat:
Cur aciem fuerit iussus inire, docet.
Vix bene postremis concluserat omnia verbis,
Alter et alternos miserat ore sonos
Ecce Palaestinis Golias truculentus in armis
Rursus adest, rursus verba priora facit.
Vasta Giganteo distendit brachia nisu,
Explicat immenso crura proterva gradu.
Ut fugiunt celeres aquila grassante columbae,
Languida carnivoros ut fugit agna canes:
Sic quoque Iudaeae Golia veniente cohortes
Dant indiscreta mollia terga fuga
Abiciunt clypeos, et scuta micantia vibrant,
Hic galea, hic curvo balteus ense iacet.
Haec ita dum fiunt, dum per deserta viarum
Turba fatigatos lassat anhela pedes:
Miles ad ingenuum sic est Davida locutus:
Qui sit, nil refert dicere, miles erat.
[Note: Miles ad Davidem de Golia.] Ecquid inornatos golia frendente tumultus
Audisti? nostros impetit ille duces.
Vidistin' tumidi crudelia monstra Gigantis?
Is venit, ut nostros terreat ore greges.
Hoc adeò nihil est, levis est iniuria linguae,
Obruit immiti proxima quaeque manu.
Exoriare aliquis, veniat, qui puniat hostem,
Horrida qui gravibus vindicet ora minis.
Huic Saul regali regalia munera cultu
Offeret, huic amplas annumerabit opes.
Huic iunget socio praestantem foedere gnatam,
Huic nubet iussu regia gnata patris.
Ne've tributa ferat, ne vectigalia pendat,
Liber erit: regis munere liber erit.
Exoriare aliquis, veniat, qui puniat hostem,
Qui ferat ultrici regia dona manu.
Sic ait, et maesto ducit suspiria vultu,
Singultu summos testificante metus.
Exponunt eadem reliqui, tot munera Saulis
Expediunt simili bis've semel've sono.
Non tulit haec David, nec, dum vis ulla supersit,
Haec impunita fraude ferenda putat.
Suscitat ingentes generoso pectore motus,
Ut leo, cum rabidos cernit adesse canes.
Mens pugnas agitat, pulchrosque ignescit in ausus:
Quamque sinant anni, fortius ira furit:
[Note: David pugna turum se pollicetur.] Ille quis est? aciem Domini cur voce lacessit?
Cur istam fugiunt agmina nostra luem?
Terreat augustam tetrico certamine gentem?
Incircumcisus rideat ille Deum?
Iam me bella vocant, iam proelia, proelia fient,
Viderit, aetherea vivit in arce Deus.
Aggrediar, fas sit patriam, legesque tueri:
Excubat ipse Deus, diriget arma Deus.
Vi rapior. cur vi rapior? mens alta Tonantis
Incitat, in Goliam me mea fata trahunt.
Nec prohibet dubiis aetas infirmior annis.
Ni Deus insinuet robora, robur abest.
Sic ait, et melius tandem confidere iussit.
Auspiciis felix exitus, inquit, erit.
[Note: Heliab Davidi.] Ast Heliab pulchros contrarius increpat ausus,
Fulminat, et tumido proicit ore minas:
Quid struis imprudens? quae grandia somnia captas?
Scilicet hunc iuvenem barbarus ille timet.
Incustoditas ima cur valle bidentes
Deseris? hanc genitor iussit inire viam?
(Hem scelus) intrepidi mihi nota superbia cordis.
Non novus hic furor est, mens levis ista facit:
Nequitia est, quae te patriis deduxit ab oris,
Haec quoque lanigeras linquere iussit oves.
Scilicet ut pugnas, ut bella cruenta videres,
Carpsisti longum pastor inermis iter.
[Note: David ad fratrem.] Sic ait. et David contrà: Cur frater in iram
Verteris? incenso cur ita corde fremis?
Me genitor misit, pater ipse videre cohortes
Iussit, et huc vestro munera ferre duci.
Dixit: et averso declinat lumina vultu,
Verbaque, quae passim fecerat antè, facit.
Interea magno narrantur talia regi,
Crebrescit cunctis fama citata locis.
Advenisse, ferum qui tentet adire Gigantem,
Qui velit abiecto bella ciere metu.
Protinus in celebrem David perducitur aulam,
Protinus ad Saulum talia verba refert:
[Note: David Sauli.] Pone metus, Rex pone metus, expelle timores,
Cessent assiduo corda pavere metu.
En adsum, qui monstra velim, tumidumque Gigantem,
Frangere, qui Goliae proelia ferre velim.
Saevitum satis est: aderit, qui supprimat hostem.
Annue, magnanimis viribus arma geram.
[Note: Saul Davidi.] Quid frangas, quas te vertas, Saul inquit, in artes,
Victrici caedas ut fera monstra manu?
Territus aspectu fugies. immania tollat
Lumina, iam trepido pectore nullus eris.
Ah miser absistas, Goliam qui vincere tentat,
Tentat inexhausti grande laboris opus.
Parvus es, infirmas iuvenili corpore vires
Parvus habes: valido robore membra carent.
Ille senescentes armis exercuit annos,
Fortiaque ingenti corpora mole trahit.
[Note: Respondet David.] Finis erat. contrâ David: Desiste vereri:
Ne dubites, multo deteriora tuli.
Pascebam placidas herbosa valle bidentes,
His aderant haedi, caprigenumque pecus.
At pastorales tenui modulamine curas
Dum levo, villosus protinus ursus adest.
Hunc leo subsequitur fuluos rapidissimus armos,
Et teneram patrio de grege sumit ovem.
Quàm tenuit lato mordacia guttura rictu?
Quàm vasta prensam fauce recondit ovem?
Quid facerem? sequerer? saltus, dumosque petebat.
Absumi paterer? sed gravis ira vetat.
Persequor audaces, avidoque pericula cursu
Expeto, si poenas raptor uterque daret.
Iamque sub umbroso comprendi monte leonem,
Et dixi, Certè tu feriendus eris.
Nec mora, continuos in vulnera molior ictus,
Fulgentesque peto terque quaterque iubas.
Eicit imbellem distracto gutture praedam,
In me letiferis unguibus ire parat.
Explicat horribilem tristi conamine caudam,
Amplaque districtis dentibus ora movet.
Sed stravi durum pugna meliore leonem,
Pòst ursum: laeto victor utrumque dedi.
Ergo age dentatum potui superare leonem,
Nec fugit nostras ursa cruenta manus:
Et metuam foedi portenta nefanda latronis?
Qui vomit assiduis crimina foeda minis.
Qui Domino sacras audet ridere cohortes,
Occumbent simili monstra profana modo.
Qui me setosi defendit ab unguibus ursi,
Dura lacessentis conteret arma Getae.
Me Deus hirsuti servavit ab ore leonis,
Me quoque sanguineo seruet ab hoste Deus.
Dixit: et intrepidos agitans hinc inde lacertos,
Bella cupit, Goliam sternere Marte cupit.
[Note: Saul Davidi.] Saul ait: ò quanto flagrant tua pectora motu,
I puer, et fuso victor ab hoste redi.
I, Deus auspiciis adsit, Deus adsit eunti.
Fallor? an ingenuis vultibus omen inest?
Sed nudum gravibus caput obiectare periclis,
Non decet. en clypeos accipe, scuta dabo.
His potes insultus, et tela cavere Gigantis:
Haec, reor, incassum missilis hasta petet.
[Note: David induitur armis Sauli.] Nec mora, dat galeam, rigidum circumligat ensem,
Loricam triplici porrigit orbe gravem.
Arripit exuvias, validisque incingitur armis,
Portat inassuetum psaltria Musa decus.
Iam librare gradus, iam tendere brachia curat,
Brachia prae nimio pondere fessa cadunt.
Languida deficiunt medio vestigia cursu,
Sarcina lassatos degravat ampla pedes.
Quid tamen his opus est? inquit. deponite scutum:
Est animus, posito qui neget arma metu.
Arma gerant alii, vastas qui robore vires
Ostentant: Domini me pia dextra teget.
Sic ait, et gravibus coeuntia vincula nodis
Laxat, et implicitum liberat ense latus.
Casside flaventes solvit crepitante capillos,
Et cava deposita cuspide scuta refert.
Amnis arundineas vicino flumine ripas
Praebuit, et vitreo gurgite voluit aquas.
Fovit et assidua fragiles aspergine iuncos,
Alga sub exeso pumice multa stetit.
Caerula flumineos eiecerat unda lapillos,
Obsita limoso gramine ripa fuit.
[Note: Arma Davidis.] Huc igitur fert ille gradus, hinc quinque lapillos
Eligit: hi dirae cuspidis instar erant.
Pòst iaculatricem tenui molimine fundam
Tollit, et incurvi corripit aera pedi.
His contentus abit telis, Goliamque lacessit.
Improbe quid possis, experiamur, ait.
Ille cavernosos horrendo murmure montes
Perstrepit, et rauco concitat ore sonos.
Ut niger infrendit villis horrentibus ursus,
Cum tegit hiberno viscera pressa gelu:
Cum carpit longum glacie coeunte soporem,
Vestit et aggesta concava lustra nive.
Iamque canes adsunt, vastisque latratibus antrum
Irrumpunt, tristi murmurat ille sono.
Surgit, et hamatos rapidissimus exserit ungues,
Saevaque pro dulci proelia sede ciet.
Sic Golias animoque truci, vastoque tumultu
Ingruit, et tumido personat ore nemus.
At lento graditur proles Ieseia passu,
Voce refert Goliae proelia, mente Deum.
Blanda verecundo scintillant lumina vultu,
Frons nitet, adducto prominet ore pudor.
Barba rubefactas tenera lanugine malas
Pingit, et affuso sanguine labra rubent.
Inclita caesaries apto discrimine flavet,
Insidet illaesis forma pudica genis.
Hac igitur David facie procedit in hostem,
Hoc cupit ingenio proelia dura pati.
Iamque animis inhiat timidis formosa iuventus,
Prospectum latè densa caterva petit.
Congreditur steriles bellatrix turba per agros,
Davidisque probat tacta stupore gradum.
Nutat, et alternis petitur victoria votis,
Opponunt varias spesque metusque vices.
Et iam conveniunt, campisque patentibus astant:
Risit, et haec Golias protulit ore prior:
[Note: Golias Davidi.] Ecce, quis hic novus est miles? quibus utitur armis?
Quàm tenet egregia spicula dura manu?
Quàm vibrat teretem digno conamine fundam?
Quid miser, an pavidos credis adesse canes?
Vir sum, sum Golias, Goliam dixere parentes.
Ecquis erit, qui me nesciat esse virum?
Laude vehor, mea fama viget, mea nomina florent,
Quà patet extremo terra remota situ.
Vincere, non vinci tales didicere lacerti.
Tuque quid inceptas? tu mea tela feres?
Scilicet in caelis Deus est, Deus astra gubernat,
Qui tibi languenti numine mittat opem.
Si Deus est, miser est. id proelia nostra fatentur.
Quàm bene vos manibus liberat ille meis?
Quàm supera sit in arce potens, tu morte probabis:
Quas viret habeat, tu documenta dabis.
Eia veni, quid stare libet? moriture quid haeres?
Quid differs lento fata propinqua gradu?
Hauriat effusum tellus madefacta cruorem,
Herbida promanans imbuat arva cruor.
Carnivorae rapiant rorantia membra volucres,
Montanis iaceant exta voranda lupis.
Dixit, et excelsum capulo connixus in ensem,
Horrida ter movit spicula, mota tremunt.
[Note: David Goliae.] At David: Cur sic animo scelerate superbis?
Spem quantam, fati nescius, inquit, habes?
Desine, postremum commendat gloria finem:
Sed prius inteream, parce age, pauca loquar.
Tu geris horribiles clypeis rutilantibus hastas,
Terrificaque rotas arma corrusca manu.
Ast ego siderei fretus bonitate Tonantis,
Ingredior posito proelia tanta metu.
Is mihi suppeditat robur qui caerula stringit
Aequora, nutantis qui regit astra poli.
In mea speratas mittit praecordia vires,
Qui iacit ignivomis fulgura saeva globis.
Is iuvat Hebraeas dextra superante cohortes:
Et, quas tu probris afficis, ille fovet.
Hoc duce te perimam, nec tortilis hasta vetabit,
Hac ego percutiam corpora vasta manu.
Traiciam volucri temeraria pectora ferro,
Et capita abscindens sanguinolenta traham.
Caede Palaestinas turbabimus inde phalanges,
Vertemus mediis castra superba viis.
Inficient madidos laniata cadavera fines,
Horrescent putri putria membra solo.
Haec volucrum misero saturabunt agmina pastu,
Haec pascent turpes semisepulta feras.
Sic sciet innumeras tellus divisa per oras,
Vivere rectorem, quem colat ipsa, Deum.
Vivere perpetuum supera regione Tonantem,
Qui iuvet Hebraeae regna beata plagae.
Hoc discent casu, praesentibus excita turbis
Agmina, non toruo milite bella geri.
Non in missilibus bellum consistere telis,
Fortiaque humanis viribus arma regi.
Omnia divino pendent certamina nutu:
Vis perit, aeternum proelia numen agit.
Haec Domini res est, qui dum pia corda tuetur,
Interimet nostra corpora vestra manu.
Finis erat: subito Golias praevertere saltu
Tentat, et horrisona lumina voce movet.
Haud secus ac fuluus circo cum taurus aperto
Saevit, et immani cornua fronte rotat.
Longa capilloso vibrat palearia rictu,
Figit harenosos inde vel inde pedes.
[Note: Goliae et Davidis pugna.] Iamque propinquantes lato discrimine gressus
Fert Golias, duram spirat ab ore necem.
Increpitat galeam, manibusque tenacibus ensem
Occupat, assiduis ictibus arma ferit.
At David (nec enim pugnam differre dabatur)
Aestuat, et telis obvia tela parat.
Expromit lapidem, teretis retinacula fundae
Solvit, et intento verbere lora quatit.
Iamque lapis tenues motu diverberat auras,
Et velut ex arcu iacta sagitta, volat.
Protinus oppositum subito stridore Gigantem
Impetit, et secum tristia fata trahit.
Inseritur fronti, cerebroque volubilis haeret,
Fractaque discussis dividit ossa comis.
Ille repentino penitus prosternitur ictu,
Sparsaque cum gemitu pronus in ora cadit.
[Note: Interficitur Golias.] Pallidus extendit lato genua ardua tractu,
Gramineamque fero corpore pulsat humum.
Versat in horribilem luctantia brachia gyrum:
Surgere saepe studet, surgere fata vetant.
Sic quos aethereis afflarunt fulgura flammis,
Mors improvisis unguibus atra rapit.
Tunc David saevo victor superimminet hosti,
Imaque letifero vulnere corda ferit.
Transadigit ruptis halantia pectora costis,
Hinc gravis effuso sanguine vita fugit.
Vince bipennigeri rabiem, furiasque Gigantis,
O' decus, ô patriae non dubitata salus.
Vince lacessentem, Goliam prosterne superbum.
Contemptor vivi numinis ille fuit.
Opprime damnosum telis victricibus hostem,
In patriam rutilas intulit ille faces.
Tristia lativagae contagia tollere pestis
Tu potes, hostilem vim superare potes.
Per te parta salus, miles te vindice fugit,
Per te confecto reddita vita metu.
Quàm non te mentis fiducia vera fefellit?
Quàm confirmato pectore certus eras?
Spicula defendunt alios et ahenea cassis,
Te pastorali subdita funda pedo.
Depromunt clypeos alii, parmisque teguntur,
Tu manibus lapidum fragmina quina geris.
Scilicet aeterno mens immutata Tonanti
Credidit, hinc poterant nulla pericla sequi.
Ast ubi non habuit David, quem stringeret ensem,
Currit ad extensi lubrica tela Getae.
Hic latus ingenti gladio spoliavit, et ambas
Comminus illiso sustulit ense manus.
[Note: Praeciditur Goliae caput.] Praeciditque caput, remanet cum pondere truncus,
Laetatoque niger rivus ab ore fluit.
I nunc, et priscas iactantius exsere vires:
I nunc, et tumidi grandia facta refer.
Est, qui mortifero tua facta redarguat ictu,
Est, qui te iusta vi valuisse neget.
Qui tua fulmineo traiecit pectora ferro,
Vivit, et aeternae praemia laudis habet.
Quid lorica trilix, quid parma, quid hasta trabalis
Profuit? hac solum bella geruntur ope?
Falleris, arcano dominantia numina cursu
Plus possunt, supera plus Deus arce potest.
Sic ubi bellator cecidit, qui cuncta volebat
Vincere, qui notis viribus acer erat:
En stupet attonitis acies temeraria castris,
Nec mora, praecipuo robore cassa, fugit.
Insequitur Iudaea phalanx, profugosque trucidat,
Caesaque fertilibus corpora fundit agris.
Ditia barbarico spoliat tentoria cultu,
Et victas acri milite raptat opes.
At caput in Solymas Heros Ieseius arces
Infert, et tabo livida colla gerit.
Occurrunt mediis pulchrae Sinaides agris,
Et ducunt festos agmina laeta choros.
Tinnula subtili stringunt psalteria plectro,
Sollicitant facili fila canora manu.
Turgida dulcisonis certant adiungere sistris
Tympana, ductilibus cornua rauca tubis.
Ingeminant laeto victricia carmina cantu,
Et repetunt tenui dulcia verba sono.
Mille trucidavit Saulus, rex mille peremit,
At David forti milia dena manu.
FINIS.