CUm genus Abramidum duris succumberet armis,
Subderet hostili cum sua colla iugo:
Cum ruerent Solymae convulsis moenibus arces,
Victor et antiquas hostis haberet opes:
Flebat, et ereptos patriae miseratus honores,
Haec vates maesto pectore dicta dabat.
[Note: Aleph.] Qua serie clades memorem? qua parte ruinas
Ordiar? eversas quo loquar ore domos?
Quod sequar auspicium? quo rerum fine quiescam?
Obruor, et numero territa lingua stupet.
Hei quibus ingentes Solymae cecidere ruinis?
Quo fato tantae concidit urbis honor?
Vasta iacet, deserta iacet, iacet orba tropaeis,
Quae modò culta fuit, quae populosa fuit.
Pendula semirutis nutant fastigia templis,
Non urbs, vastatae sed locus urbis adest.
Rarus inornatas habitator possidet aedes.
Quid rarus? nemo diruta tecta tenet.
Pauca sub eversis restant vestigia muris,
Deseruit patrios civica turba lares.
Est viduae similis, cari quae fata mariti
Flet memor, et gemitu solvitur, orba viro.
Maesta sepulcrali sequitur quae funera ritu,
Et cremat erectis pallida membra focis.
Quae redit, utque redit, media procumbit in aula,
Nilque nisi lacrimans, Vir meus, inquit, ubi est?
Quae modò regalem regnis numerosa coronam
Gestavit, populis quae modò iura dedit:
Quaeque triumphatum regina coercuit orbem,
Et princeps summa nobilitate fuit:
Nunc fert indictis servilia dona tributis,
Et timet indignos, facta ministra, duces.
[Note: Beth.] Quid petat auxilii? quare confidat, ut horror
Cedat ab afflicto corpore, mente tremor?
Ut mala compresso possint mitescere luctu,
Dic mihi, quisquis ades, quid petat auxilii?
Maesta gemit, gemit icta malis, flet saucia curis.
Ploratu reprimi tot mala posse putat.
Cumque soporiferae venientia munera noctis
Carpit in assueto bestia quaeque specu:
Cum vespertino revehuntur sidera motu,
Illustrique micant astra reducta polo:
Pervigil haec lacrimas nocturnis eicit horis,
Latifluo roseas haec rigat imbre genas.
Vix quoque gutta potest properanti cedere guttae,
Successum lacrimae fluminis instar habent.
Hoc etiam rerum cursu minuuntur amici,
Et retinet proprias sors onerosa vices,
Mitia blandiloquae desunt solatia vocis:
Qui curas studeat demere, nullus adest.
Et modò constantes quos ipsa vocabat amicos,
Hac videt infidos sorte referre pedes.
Adde, quòd afflictam spernunt, odioque fatigant,
Proxima qui fidei nunc quoque iura tenent.
Perfidiosa struunt, geminant hac parte labores,
Sunt hostes, hostes nec tamen esse pudet.
Quid petat auxilii, qua re confidat, ut horror
Cedat ab afflicto corpore, mente tremor?
[Note: Gimel.] Tot sunt poenarum species, causaeque doloris:
Tot mala, tot casus intulit una dies:
Ut nihil invenias, aliqua ratione salutem
Quod ferat, aut cursu prosperiore iuvet.
Amisit patrios dudum gens prisca penates,
Deseruit patrii moenia culta soli.
Quaeque domi leves telluri infindere sulcos,
Et rigua assuevit condere semen humo:
Hei mihi barbaricas rastris mollire novales
Cogitur, ingratos vomere scindit agros.
Seruit in exilio: quae sunt iucunda, reliquit:
Seruit, at exilium gratia nulla levat.
Incolit immites (quid conqueror) advena terras,
Ah quoties patriae, dicit, amica vale.
Inclita progenies procul hinc abducta tenetur:
Perdidit imperium, perdidit omne decus.
Quam petit à duro, non impetrat, hoste quietem:
Quam petit, externo non datur orbe salus.
Ah quid ab immani conceditur hoste quietis?
Eheu longinquo quae datur orbe salus?
Est misera, haec brevis est series, et summa laborum,
Hoc omnis tegitur nomine causa mali.
Hanc miserè cruciant, miserè cruciata laborat,
Cura laborantem nec tamen ulla levat.
Huius in exitium vigilant, qui sanguine gaudent,
Et mactatrices caede lavare manus:
[Note: Daleth.]Tristis ubique sedet species et forma ruinae,
Et dat crudeles luctus ubique notas.
Rura pruinosas lugent inarata per herbas,
Obliquant steriles iugera maesta sinus.
Demittunt tenues virgulta palustria ramos,
Contrahit arentes arbor opaca comas.
Silvarum decedit honos, frondesque labascunt,
Nec fundunt molles tristia prata rosas.
Ecce viae lugent, spatiisque patentibus amplas
Dant rimas. rem vis scire? viator abest.
Ad sacros nemo sollenni munere ritus
Commeat: en, aras muscus et herba tegit.
En, via subiectis riget incalcata lapillis,
Nec tenet impressos tramite trita gradus.
Hospes abest, miseram cunctatur adire Sionem.
Nec, bene quod novit, carpere pergit iter.
Negligitur pietas: nemo, qui sacra frequentet,
Advenit: indicto munere templa vacant.
Stant portae, sed stare neges: non claustra tenentur
Vecte, nec aequali pondere valva coit.
Aggemit antiquo spoliatus honore sacerdos,
Liba refulgenti nec cremat ulla foco.
Horret in abiectis facies lacrimosa puellis,
Turpis et immundo squalor in ore sedet.
Ipsa dolet. quid ni doleat? dant fata dolorum
Materiam. lacrimas tempora maesta cient.
[Note: He.] Summa tenent hostes, nec summa tenere iuvaret,
Ni facerent posito crimina multa metu.
Quicquid agunt, fortuna iuvat: feliciter armis
Utuntur: pugnent, pugna secunda cadit.
Consilium capiant, placitis fortuna favebit:
Addubitent, dubiis sors dabit ipsa viam.
Aggrediantur opus, quamvis grave, mollius omni
Spe fiet: statuant, quod statuere, ferent.
Quicquid obest, abigunt: quodcumque optabile, servant.
Primas perpetuò sorte vel arte tenent.
Quid tamen insidiae, quid've indulgentia sortis
Prodesset, fieri ni Deus ista sinat?
Is solet alterno mortalia flectere cursu:
Is premit, et rursus quos premit, iste levat.
Is, cum nequitiae, quum facta nefanda vigerent,
Puniit irata facta nefanda manu.
Is quoque Iudaeae numerosa piacula gentis
Vidit: et ut vidit, talia damna dedit.
Utque est impatiens scelerum, crimenque coercet,
Afflixit duras, durus et ipse, plagas.
Hinc superant hostes: hic fons, haec cladis origo:
Hinc ea, quae nollet, fertque doletque Sion.
Ecce triumphales insontia pignora currus
Praecedunt, vinclis brachia parva rigent.
Hostis inaudito clamosa per agmina fastu
Subsequitur: strictis ensibus arma sonant.
[Note: Vau.] Erepta est miserae maiestas tota Sioni:
Concidit ingenuum, quod fuit antè, decus.
Mundities periit, periit laudata venustas,
Dignus inornato cessit ab ore color.
Quae tamen ista fuit miserae surrepta Sioni
Maiestas? nitido quis decor ore fuit?
Hei de principibus loquimur, qui gloria regni,
Et laus natalis summa fuere soli.
Quàm piget amissi monumenta referre nitoris?
Ut tamen haec pigeat dicere, flere iuvet.
Fortè quid acciderit, rogitas, qua sorte fruantur
Hi, quos praecipuos diximus esse duces?
Hei mihi, qui fuerant, non sunt: vis omnis ademptae est:
En, nullum toto corpore robur habent.
Sicut harenosis aries macilentus in agris
Errat, et ambiguis passibus arva legit:
Quaerit in irriguis viridantia pascua pratis:
Sed miser ut quaerat, pascua nulla videt.
Hinc vitae dubius, viridi procumbit in ulua:
Aut sequitur tardum, tardior ipse, gregem.
Sic quoque Iudaicae praestantia lumina terrae,
Sic quibus ingenui principis omen inest:
Deficiunt animis, et inerti pectore languent:
Tutari nullus seque suosque potest.
Imbelles abeunt: sequitur, qui cogere lassos
Non cessat, stimulos saevus abactor habet.
[Note: Zain.] Hoc igitur Solymae luctu praesentia iungunt
Praeteritis, aequa singula parte notant.
Prisca recordantur: quae sint possessa, revoluunt:
Qua nunc utantur conditione, vident.
Subducta est ratio, revocant primordia rerum,
Et recolunt tristi fata priora statu.
Si tamen auscultes, non pauca perisse videbis:
Et quibus exciderint, commoda multa scies.
Si regnum spectes, non floruit auctius ullum:
Si vires, regio fortior ecqua fuit?
Divitias quaeris? quam res cumulatior oram
Ditavit? quae plus terra reliquit opum?
Inspiciatur honos, nemo plus nactus honorum:
Bella refer, bellis gloria parta fuit.
Haec Solymae repetunt memores, haec corde volutant.
Heu bona, quae pereunt, quàm meminisse grave est?
Haec usu Solymis veniunt, hoc vertitur aestu
Urbs vetus: iccirco, parcite, iure dolet.
Supprimitur populus, crudelibus occubat armis,
Plebsque peregrino victa sub hoste iacet.
Adde, quòd in tanto, pereunt ubi singula, fluctu,
Nullus, praesidio qui velit esse, venit.
Gestit, et elato repetit ludibria plausu,
Et cumulat tristes hostica turba minas.
Inclita votivis deridet sabbata pompis,
Cumque suis odit festa peracta sacris.
[Note: Heth.] Fecerunt Solymae, quod non fecisse decebat:
Patrarunt, leges quod vetuere, nefas.
Urbs scelerata fuit, vitiis se polluit amens:
Peccavit, factis improba saepe fuit.
Non monitis potuit, nec vi perculsa domari:
Perstitit indignum saepius orsa nefas.
Hinc inflammati grassata est poena Tonantis:
Quaeque parum timuit libera, capta timet.
Hinc infinitos toties vexata tumultus
Sustinet, hinc bellis irrequieta perit.
Et velut impurae mulier contagia labis
Contegit, et vitii conscia, sola manet:
Sic ea communi vitae discedit ab usu,
Sic hominum coetus mota pudore, fugit.
Dum fortuna stetit, cum res immota valeret,
Euentu cum sors indubitata foret:
Cultores aderant, aderant qui cuncta probarent:
Omnia perpetui plena favoris erant.
At, tum praesidio validam quicumque colebat,
Hoc cur infirmam tempore spernat, habet.
Quid causae est? obscena vident: obscena perosi
Mutantur, causam dedecus esse putant.
Ipsa nec obsequium, nec fata priora requirens
Desidet: attonito pectore maesta sedet.
Avertit vultus, altum gemebunda dolorem
Comprimit, obscenam scilicet esse pudet.
[Note: Theth.] Sed pudeat, vitiosa patent, tunicaeque fluentes
Implicitum nequeunt dissimulare lutum:
Illita conspicuo sordent velamina coeno,
Et riget aspersis fimbria spurca notis.
Nec maculae desunt pedibus, vestigia labem
Ostendunt: turpe est, squalida quicquid habet.
Talia nec metuit, fieri nec posse putabat:
Omnia sed rerum pondera finis agit.
Tristia non timuit, felicibus integra fatis:
At nunc, quae numquam credidit, acta dolet.
Est tamen, ut fatear, nimio nimis obruta luctu,
Excessit solitas sors inimica vices.
Aspice continuos gemitus, meditare ruinas:
Et dices, Nullum res habet ista modum.
Praeterea placidae desunt solatia vocis:
Et qua non fas est parte carere, caret.
Crescentes nemo conatur pellere curas:
Qui melius iubeat fidere, nullus adest:
Summe pater, te lassa precor, tua numina supplex
Imploro. incassum numina tanta petam?
Qui largiris opes, et opes quas suggeris, aufers,
Aspice, qua rerum conditione premar.
Aspice, quot casus, quot sim perpessa labores,
Si potes, optatam (sed potes) affer opem.
Ecce triumphator factu tumet hostis, et ardens
Insidiis urget, mente superbit atrox.
[Note: Iod.] Abstulit è medio, quaecumque operosa fuerunt,
Sacrilega rapiens optima quaeque manu.
Abstulit, haec summa est, haec bellica praeda latronis.
Quid, quod agat, superest? abstulit omne decus,
Ardua pestifero subiit donaria gressu:
Hei subiit sacras barbara turba domos.
Non precibus potuit, non vi, non lege teneri:
Ingressa est sacras barbara turba domos.
Quos tua divinis arcent oracula dictis,
Hi subiere tuas, me prohibente, domos.
Alta profanatis cepere sacraria templis,
Ex adyto antiquum vi rapuere decus.
Hinc gemit, et crebris singultibus incola maeret,
Hinc mendicatos excipit ore cibos.
Addicit, quaecumque tenet: quae cara tuetur,
Vendit, ut expenso comparet aere dapes:
Ut vitam recreet, vacuam ieiunus ut alvum
Expleat, et diram pellat ab ore famem.
Saepe quis armillas, et avita monilia promit,
Et quibus indigeat, colligit inde cibos.
Qui metas rerum, qui contemplaris euntes
Stellarum teretes, conditor alme, globos:
Huc adhibe aeternos, quibus imples omnia, vultus,
Et cernes, quae sim, quove sub hoste premar.
Aspice paulisper, quàm sim despecta, videbis:
Me nihil en toto vilius orbe manet.
[Note: Lamech.] Hac vos ô quicumque itis cursuque citato,
Hanc quae conficies hospita turba viam:
Siste parum gressus, et tot simul inspice clades:
Inspice, susceptum pòst repetetur iter.
Quis poterit nostro similis dolor esse dolori?
Quod sentis, referas: tuta referre potes.
Quam liceat nostrae cladem componere cladi?
Quae superet curas effera cura meas?
Dic, bene si dicas, vinci tot damna negabis,
Et par in toto non erit orbe dolor.
Vera patent per se, veris contraria cedunt,
Ni certam sit vox infitiata fidem.
Ipse Deus damnoque fuit, causamque malorum
Praebuit: afflictam perdidit ipse Deus.
Ut semel in subitos incanduit ira furores,
Prorupitque tenax versus ad arma furor:
Me miseram, quantas accepi saucia clades?
Quanta lacessito numine poena fuit?
Non igitur labi gravius res ulla putetur,
Quàm quae caelesti concidit icta manu.
Nec dolor est alius gravior, nec durius ullum
Est damnum, supera quàm quod ab arce venit.
Laedat homo, tristique ferox det vulnera ferro:
Alter erit, medicae qui ferat artis opem.
At quis ab infesto speret revalescere casu,
Quem tot suppliciis afficit ipse Deus?
[Note: Mem.] Is populatrices alto de vertice flammas
Misit, ut illapsae membra perusta doment.
Iussit inexstinctis ignem splendescere flammis,
Et mea sulpureis aestibus ossa sequi.
Hinc miseram torrent, et inertia viscera lambunt,
Hinc perdunt, validum corpore quicquid erat.
Arentes rutilo moriuntur ab igne medullae,
Ingenitum sicco pectore robur abit.
Depascunt imas aeterna incendia vires,
Carptaque semusto viscera corde coquunt.
Is quoque cum medios graderer secura per agros,
Et ferrem properos ampla per arva pedes:
Obtulit obliquis contraria retia plantis,
Obtenditque graves ampla per arva plagas.
Invicto notos emuniit obice colles,
Obsessumque omni tramite clausit iter.
Quid facerem? cessi, vinclis pes captus inhaesit,
Quae tamen implicitum non tenuere pedem.
Protinus in tergum vinclis elisa revoluor,
Et retrò subitis cursibus acta feror.
Quin etiam rapidis vastam me reddidit armis,
Hostili praedae civica tecta dedit.
Dissolvit priscas rupto fundamine sedes,
Et desolatas diruit igne domos.
Hinc gemitus renovant curae, curaeque remordent,
Iustaque perpetui causa doloris adest.
[Note: Nun.] Is iuga constringens peccatis feta remisit,
Cervici infelix indidit ipse iugum.
Nec mora, certatim veniunt, collumque pererrant
Crimina, cervicem plurima monstra tenent.
Conscensu superant humeros, conserta vagantur:
Quaque libet, serpunt: quà data porta, ruunt.
Iam mea iam poenis caelestibus excita vivunt,
Crimina, supplicii pondere saeva vigent.
Hactenus ut mollem potui traducere vitam,
Sic potui foedum dissimulare scelus:
Utque fuit placido fortuna benignior usu,
Sic mens errores texit opaca suos.
Iam, quia poena feris incruduit horrida plagis,
Et Deus ultrices admovet ipse manus:
Quae latuere, patent: quae sunt commissa, recordor,
Et vigilat summis excita noxa malis.
Iam fera prosiliunt subito peccata tumultu,
Et feriunt saevo conscia corda metu.
Iam stimulis agitant, tormentis pectora tundunt,
Iam premit infelix sarcina dura caput.
Me mea destituit pavefacto corpore virtus:
Quod superest, dempto robore, languor habet.
Eripuit vires Dominus: languescere nervos
Iussit, et extremam membra subire necem.
His me subiecit manibus quae surgere lapsam,
Firmarique aliqua non patiantur ope.
[Note: Samech.] Quos habui heroas fortissima pectora bellis,
Abstulit immiti conditione Deus.
Qui mea praesidio debebant regna tueri,
Intempestiva succubuere manu.
Eripuit celeri clarissima lumina fato.
Quid loquar? eripuit lumina clara Deus.
Hoc nunc quid prohibet caput obiectare periclis?
Quid prohibet nudam fata suprema sequi?
Nuda feror. cur nuda feror? quae causa doloris?
Eheu, principibus sum spoliata viris.
Perdita sum, periere duces, periere Monarchae:
Quassor, ut incerta quae fluit arte ratis.
Ut mala continuo grassentur libera cursu,
Orbatur fido principe terra gemens.
At superesse duces, validos superesse Monarchas,
Res est, qua possit fracta redire salus.
Quin velut ad celebres latè vocat agmina pompas,
Agmina crudeli sanguinolenta manu:
Ut mea scutigero mactetur ab hoste iuventus,
Detur ut immeritae caesa iuventa neci.
Tot mala, tot clades, tanto discrimina luctu
Intulit ultoris dextra corusca Dei.
Ut subigit dulces udo pede vinitor uvas,
Ut torculari spumea musta premit:
Sic infelicis languentia corpora Iudae
Pressit, et irata contudit ossa manu.
[Note: Ain.] Hinc ita singultus itero, lacrimisque liquescunt
Pectora, terribili pectora lassa metu.
Hinc deploratis redeunt suspiria rebus,
Et curis ardens fert alimenta dolor.
Intima perpetuo languescunt viscera luctu,
Intima tabificum serpit in ossa malum.
Irrigat humentes temerarius imber ocellos,
Aemula pallentes verberat unda genas.
Larga volutatis labuntur flumina guttis,
Omnia perpetuo flumine membra madent.
Haec ita cur fiant, rogitas? heu nota per orbem
Expediet brevibus territa lingua modis.
Consolator abest, abiit spes certa salutis:
Nil nisi luctus adest, nil nisi terror adest.
Qui vires animo, membris reparare vigorem
Debuit, et placidam ferre salutis opem:
Is procul est, procul est: ne sublever aegra, recessit:
Hinc infinitis fluctibus acta gemo.
Acta gemo, gemitus sed reicit ille dolentis.
Cum precor, invisas abnuit ille preces.
Abducta est soboles, soboles mea capta tenetur:
Quos caros habui, perfidus hostis habet.
Iamque peregrinas discunt mea pignora leges:
Quosque sinu fovi, terra maligna premit.
Hei cur sunt hostis, quae sunt speciosa paratu?
Cur quod in imperio floruit, hostis habet?
[Note: Phe.] Expandit misero trepidantia brachia vultu,
Flebilis expandit brachia maesta Sion.
Ecce Sion tenditque manus, tristesque lacertos
Exserit. exsertas cur movet illa manus?
Poscit opem, petit auxilium, cupit aegra levari.
Dum tremula expendit brachia, quaerit opem.
Sed procul est, qui damna levet, qui voce dolores
Diluat, et curas spe meliore fuget.
Languentes dubitant dubiis in rebus amici:
Quilibet, et subeat ne qua pericla, cavet.
Hinc frustra imbelles tollit lacrimosa lacertos,
Fundit et infelix irrita vota Sion.
Nam Deus hostiles iussit succedere turbas,
Ut cingant fines dux Iacobe tuos.
Ut vastent durae confinia laeta cohortes,
Excivit mandans agmina tetra Deus.
Iamque pharetratis ineunt certamina turbis,
Saevit, et in pugnas densa caterva ruit.
Horrida letiferis intendunt spicula telis,
Evertunt viridi iugera culta solo.
Arma sonant, fremit hostis atrox, fera proelia crescunt,
Et fervent multis bella cruenta malis.
Sic divexantur Solymae, Martisque tumultus
Sustinet urbs, crudo milite cincta dolet.
Immoritur damnis, turbatur ab hoste feroci,
Ut mulier vitiis sordida facta suis.
[Note: Zade.] Iustus, et omnipotens Deus est moderator Olympi:
Dic mihi, quis iustum quis neget esse Deum?
Eius in arbitrio nostrae stant iura salutis,
Is meritum veri iudicis explet opus.
Is, quòd inassuetas graviori pondere poenas
Exigit, hoc etiam nomine iustus erit.
Divinas etenim sprevi temeraria leges,
Tantus inattoniti pectoris error erat.
Quae Deus aethereas dederat mandata per auras,
Non colui, mandet cum tamen ista coli.
Hinc immorigerae damnosa iniuria mentis
Plectitur, hinc tanto pondere poena premit.
Vos, quibus Eois subsistere contigit oris:
Vos, quibus occiduis contigit esse locis:
Quique gravem nebulis, pluviumque habitatis ad Austrum,
Qui Boreae gelido fertis in orbe nives:
Vos, quaeso, populi nostros audite dolores,
Effera praesentis damna videte mali.
In iuvenum generosa cohors, fortissima pubes
Clauditur obscuro carcere, clausa perit.
Quaque sagittiferas possent gestare pharetras,
Hac dudum gestant turpia vincla manu.
Detinet innocuas custodia firma puellas,
Squalida virgineum contegit umbra decus.
Quaeque prius tenues suevit percurrere telas,
Haec iam difficili compede vincta iacet.
[Note: Cuph.] His ego, (nam quid obest?) iampridem perdita rebus,
Promissam petii terque quaterque fidem.
Instabiles petii, cum sic vexarer, amicos,
Ut quam quisque queat mittere, mittat opem.
Iam monui, varios augent quia damna dolores,
Auxiliatrices poscere damna manus.
Hic (loquar an sileam? sed quis malefacta sileret?)
Destituit querulas perfida turba preces.
Destituit miseram. quis crederet? improba fugit,
Seque exoptatam ferre negavit opem.
Sic bene sperantem spes imperfecta fefellit,
Luserunt vanas irrita vota preces.
Hinc igitur saevis exerceor undique fatis,
Hinc in continuis versor, ut antè, malis.
Saevit acerba fames, vacuisque cibaria mensis
Absunt: dumque absunt, saevit acerba fames.
Saepe per incultos iacuere cadavera campos,
Grassanti passim quae periere fame.
Deserit exanimes nativa potentia mystas,
Deserit annosos vita caduca senes.
Tabuit erepto virtus evanida succo,
Obruit infelix tabida membra lues.
Mendicant miseri: nec mendicare puderet,
Effera si tali cederet arte fames.
Et tamen, ut recreent aliquo praecordia pastu,
Pastum luctisono quilibet ore petit.
[Note: Res.] Quando erit, ut tantos videas Deus alte labores?
An tua sperandum non habet ira modum?
Aspice contractam praeceps angustia mentem
Quam premat, ex nimio provenit ista metu.
Aspice, quos animo cogar perferre dolores,
Dum pavida in dubium pectora terror agit.
Languida turbati solvuntur viscera ventris,
Tabescunt nimio membra soluta metu.
Corda volutatis saliunt exterrita fibris,
Ingeminant tremulas irrequieta vices.
Haec simul eveniunt, gravibus quia perdita curis
Torqueor, et damnis, sed sine fine, premor.
Quo mea luctisono deflectam lumina vultu,
Ut videam nullis aucta pericla malis?
Arma foris, foris arma fremunt, furit hostis in armis,
Fulmineoque graves instruit ense manus.
Vasta per insuetos ponit tentoria fines,
Et fera crudeli pectore bella gerit.
Hic mea sanguineo procumbit vulnere pubes,
Hic perit ad diram rapta iuventa necem.
Mors inopina domi fatales horret in iras,
Et tot iam misera funera strage dedit.
Sic, quod militiae superest, mors invida tollit:
Sic vires socias pestis et hostis habent.
Quo mea luctisono deflectam lumina vultu,
Ut videam nullis aucta pericla malis?
[Note: Sin.] Audierant multi gemitus, multique querelas
Audierant: sed qui talia curet, abest.
Obvoluunt surdas votis resonantibus aures:
Avertunt oculos: cum precor, ora movent.
Sic, qui soletur, qui tristia vulnera sanet,
Mitiget alloquio qui mala, nullus adest.
Hostis ut hostis agit: quae sunt asperrima, ridet:
Gestit, et elata gaudia mente fovet.
Tollit inurbano resonantia iubila fastu,
Dum fluit inmani fracta carina noto.
Hinc nihil omittit studii, nil linquit inausum,
Ut creet exaucto plura pericla metu.
Tu Deus hostili reboantia iubila plausu
Efficis, ingenti me quia mole premis.
Tu Deus insolito geminas nova gaudia fastu,
Dum mea continuo pignora Marte necas.
Ergo age festino veniat Sol aureus ortu,
Expediat roseos lucifer altus equos.
Ingruat ille dies, subita qui strage ruinas
Afferat, aerumnas qui sine fine vehat.
Quo videam saevos succumbere cladibus hostes,
Et mala, sed simili conditione pati.
Ut risu abstineant, veritique exempla furorem
Compescant, ne vis libera semper eat.
Iamque citas cursu praevertite sidera noctes:
Sol propera, citius surgat ut ista dies.
[Note: Thau.] At tu summe Deus, rerum qui pondera flectis,
Qui, quod in occiduo vertitur orbe, vides:
Quàm sese scelerum latè contagia pandant,
Aspice: quanta patrent crimina, summa patrant.
Haec in conspectum veniant, deformia dices:
Persistant oculi, quae videantur, erunt.
Hinc cape tela pater, celeres iaculare sagittas,
Sentiat iratas impia turba manus.
Fac, quae passa diu fuerim, patiantur et hostes:
Censuram subeant utraque facta parem.
Ad fer ad immites tormenta tenacia poenas,
Suppliciis absit, debet abesse, modus.
Aequentur nostris hostilia damna periclis:
Quaeque tuli, pariter colla superba ferant.
En mea pugnaci ceciderunt pignora ferre,
Hostiles orbent et fera bella nurus.
Sola vagor, nullam teneo miserabilis urbem,
Solus et excisis moenibus hostis eat.
En mea vastatis sterilescunt iugera campis,
Vertat et hostiles aemula pestis agros.
Denique quos caepi propter peccata dolores,
Accipiat simili perfida turba malo.
Heu qualis modò sum, quantum tremebunda fatigor?
Quàm peccatorum paenitet? ora probant.
Ora madent lacrimis, animus formidine torpes:
Nec pars est, quae non maereat: ipsa gemo.
Sic superis ergo placuit? sic iste volebat
Qui caelo solus praesidet, astra regit?
Huc irae tendunt? sic exardescere fas est?
Sic nil, quo fervens ira residat, habet?
Sic atris clausam nebulis foedare Sionem,
Hac deformatam perdere mole iuvat?
Quid stupeo? quorsum labor? quod mente vagatur
Iudicium? quo Ie more querela tenet?
Mutatum decus est: i nunc agnosce Sionem:
Commendet formam, cui nova forma placet.
Quae nitidam nuper faciem, vultusque gerebat
Eximios, quo nunc fusca colore placet?
E' caelo hic color est, veteres nigredine vultus
Infecit superae rexque paterque domus.
Quaeque diu viguit, celebremque ad sidera famam
Extulit, et claro nomine nota fuit:
In praeceps lapsa est, fastigia summa reliquit:
Et quia prostrata est gloria, serpit humi.
Serpit humi, Deus ille deûm proiecit, et arcto
Seclusit spatio, quod fuit, antè fuit.
Occidit Abramidum soboles, amisit honorem,
Perdidit antiquum dispoliata decus.
Quae se calcandam caelesti apponere plantae,
Divino solita est quae dare scamna pedi:
Protrita est gravius, rerum fuit immemor alti
Rex caeli, tum cum saevior ira fuit.
[Note: Beth.] Absorpsit, fregitque domos, tentoria vertit,
In quibus aut statio, seu casa structa stetit.
Absumpsit rutilis spatiosa palatia flammis
Hausit et evulsis curva theatra tholis.
Rara per eversas restant vestigia sedes,
Vix adsunt viridi signa videnda solo.
Dic, ubi sunt aedes, iunctis ubi moenibus urbs est?
Dic mihi, quas retines Iacobis ora domos?
Omnia siderei tulit inclementia Patris:
Quicquid erat, latè flamma voravit atrox.
Ardua collapsis fregit munimina fulcris,
Culmina florigero reddidit aequa solo.
Corripuit portas, et propugnacula Iudae
Eruit, horrendas intulit igne faces.
Sic neque sunt firmis circumdata moenia vallis,
Fossa nec inclusas aggere munit aquas.
Quaeque diu steterant saevis imperdita bellis,
En gravis aetherei perculit ira patris.
Sed graviora dedit, generosa insignia regni
Abstulit, imperii iusque decusque tulit.
Stravit humi regnum, vetuit decernere reges,
Imperii certas noluit esse vices.
Principibus fasces, et munia laudis ademit:
Nec quemquam voluit, quo prius, ore legi.
Quique modò oblatos venerandus obibat honores,
Iam sibi detracto vivit honore miser.
[Note: Gimel.] Creverat ad summos plebs Israelis honores:
Et quibus augeri debuit, aucta fuit.
Dum regnum tenuit, patrios defendere fines,
Et potuit quasuis frangere Marte minas.
Utque solet valido superare pericula cornu
Taurus, et hanc dubiis quaerere rebus opem:
Sic velut obtento pepulit discrimina cornu,
Et victrix laeto gens pia Marte fuit.
At nunc horrendo celebrata potentia lapsu
Concidit: erepta est vis ea, cessit honor.
Fregit honorati validissima robora regni,
Fregit et auxilii cornua firma Deus.
Auxiliatricem non misit ab aethere dextram:
Cum pugnax refugis hostis adesset equis.
Non vetuit clades, non arma coercuit armis,
Cum passim clades impia bella darent.
Irruerant hostes, densum convenerat agmen:
Obviat, et turmas [Note: Scio lector in Graeco et esse. Sed hic licebit fortasse propter carmen.] Israelita trahit.
Vincamus, dixit, facile est superare profanos:
Infesti coeunt, Israelita fugit.
Miratur fugiens: ne quid mirere, fugavit
Ipse Deus, timidos impulit ipse duces.
Obruit Abramidas, vasto velut alta rotatu
Flamma relucentes cum tenet igne domos.
Cum subigit rutilos circumque supraque penates,
Et rapta in gyrum, tecta caduca vorat.
[Note: Daleth.] Intendit fortem manibus librantibus arcum,
Non secus, ac maestum qui parat, hostis, opus.
Attraxit lentos aequo curvamine nervos,
Flexit et obnixo cornua dura genu.
Imposuit celeres pharetra praebente sagittas,
Laxavitque agili claustra recurva manu.
Nec mora, tela volant, et inevitata feruntur:
Quemque volunt, tangunt: quem tetigere, necant.
Insequitur strages: stipatur funere funus,
Obruit invisum mors inopina genus.
Instat, et alterno crepitantia spicula iactu
Ventilat infestae dextra parata neci.
Incumbit, perimit, telis obnubilat auram:
Quo fugias? iaculis obvia dextra vetat.
Non opus hortatu: quod adest, mucrone trucidat:
Quodque frui vita conspicit, ense ferit.
Vasta cruentatis impingit vulnera membris,
Et laeti maestum, quod struit, implet opus.
Quaeque placent oculis, aut quae placuere Sioni,
Perdidit: exitio, quae viguere, dedit.
Ut fremit ignis edax, piceo cum voluitur aestu,
Eructatque agiles inde vel inde globos:
Cum revomit rutilas fumanti turbine flammas,
Et rotat elisam nigra favilla picem.
Sic Deus irarum totas effudit habenas,
Sicque Sionaeas obruit ipse domos.
[Note: He.] Ipse fuit, quod et esse solet, quod et esse laborat
Hostis: et ut credas, confer utrumque, scies.
Hostis agit praedas: et vi, quod sponte negatur,
Raptat: inoffensas milite carpit opes.
Et Deus absorpsit victam domuitque Sionem,
Absorptam plangens Israelita dolet.
Hostis in excelsas acta testudine turres
Scandit, et elisas voluit in ima trabes.
Culmina convellit, superat fastigia scalis,
Et custoditum rumpere perstat opus.
Et Deus antiquas ruptis laquearibus arces
Excidit, antiquas diruit igne domos.
Impulit indignis penetralia prisca ruinis,
Hausit et infractis atria longa tholis.
Iamque labant postes, ferro tabulata cavantur,
Destituunt caecas limina rupta fores.
Iuncturisque trabes abeunt, tignisque fatiscit
Tegmen, et in praeceps culmina prima cadunt.
I nunc, et Dominum rebus favisse putato:
I nunc, atque hostem, qui fuit, esse nega.
Quo se munierant cives, urbemque tueri
Quaesierant, totum diruit ipse decus.
Disiecit moles, et fundamenta politis
Emovit saxis, moenia fregit atrox.
Hinc et maestitiae multum, multumque Sioni
Maeroris peperit, dum tulit ista Deus.
[Note: Vau.] Ut subigit tenui factas è cespite sedes,
Vertit ut hortensem rustica dextra casam:
Sic profligatis fregit tentoria tectis,
Sic disturbavit septa vetusta Deus.
Sacra volutavit, delubra frequentia flammis
Obruit: heu quantas ignibus hausit opes?
Tot simul expensis operum, tantisque priorum
Sumptibus è medio templa parata tulit.
Quae subiere patres, et adorea liba per aram
Sternentes, rutilis percoluere focis:
Corrupit pater omnipotens, abolevit honores,
Subsiluit summas flamma sequuta trabes.
En, quae relliquiae, quae nunc monumenta supersint,
En simul annosa quid sit ab aede super.
Quicquid id est, dolor est: armis tentoria vertit,
Vertit in eximio tecta locata situ.
Exegit ferias, sollennia festa Sionis
Iamdudum pulsis conticuere sacris.
Mutarunt priscos secura oblivia ritus:
Lex abiit, pulsa sabbata lege silent.
Cessarunt dempto mysteria pristina cultu:
Ture carent arae, victima nulla cadit.
Tunc etiam reges, et sceptra potentia sperni
Non vetuit, sperni cum tamen ista vetet.
Turba sacerdotum probris affecta dolebat,
Nec dolor iratum moverat iste Deum.
[Note: Zain.] Deseruit sacrae votiva altaria sedis,
Quae genus à primis iussa dicarat avis.
En modò barbaricis quae stabat operta tapetis,
Sordida nunc tetro visitur ara situ.
Quae fruticum baccas, et turea dona cremabat,
Iam superinstrato pulvere tecta iacet.
Quisquis es, aspicias: cladem meditare, dolebis:
Haec tamen, ah nescis, intulit ipse Deus.
Ipse Deus vulsis effracta sacraria claustris
Polluit, et rabido sivit ab hoste capi.
[Note: Tabulae enim Moysis, virga Aaronis, et Manna in arca servabantur.] In quibus oblatae iacuere volumina legis,
Fultaque caelesti constitit arca throno:
In quibus arborei viridantia vimina sceptri,
Postaque ab annosis virga iacebat avis:
In quibus aethereae mellita cibaria mannae,
Relliquiasque sacri continuere cibi:
Haec Deus avulsis violata sacraria claustris.
Polluit, haec rabido sivit ab hoste capi.
Tradidit hostili violanda palatia turbae,
Murorum tractus iussit ab hoste rapi.
Moenia prostravit, manibusque rapacibus arces
Obiecit: totum cui daret, hostis erat.
Is sacra multas clamavit in aede per horas,
Non secus, ac festo turba profana die.
Non secus, ac celeres cum dant convivia pompas
Laetaque, clamosis plausibus ora strepunt.
[Note: Heth.] Decrevit fortes Dominus corrumpere muros,
Decrevit pinguis vertere culta soli.
Igne Sioneos statuit vastare penates,
Communique altas perdere clade domos:
Hinc mensuratis deprendit singula rebus,
Ostendit certas regula ducta notas.
Quid faciat, praestò est, claris imitamina dantur
Indiciis: quid agat, regula ducta monet.
Quam nec ab arte faber, nec dextra fabrilis ab ictu
Errat, cum minio collita ligna rubent:
Cum praelonga abies, rigidisque securibus ilex
Caeditur, et latè trabs polienda gemit:
Tam non vastando quas circumscripserat oras
Erravit, vindex coepit ut esse, Deus.
Mensus erat spatiis, spatiis everterat urbem:
Dilatum nil est, ursit avara manus.
Nec consumendi fecit manus horrida finem,
Institit, et tactas est populata domos.
In ferrum flammasque ruit, rerumque ruinas
Traxit, ab incoepto nec revocata fuit.
Spectantur clades, en propugnacula maerent,
En desolata defit in urbe decus.
Eruta dispersis lugent pomoeria saxis,
Moenia finitimo procubuere solo.
Defluxere suis recidiva cacumina muris,
Abstulit antiquum vasta ruina decus.
[Note: Theth.] Subsedere imae demisso vertice portae,
Vix humiles alta conspiciuntur humo.
Quaeque immobilibus tetigerunt sidera pinnis,
Quae modò turritum sustinuere caput:
Has improviso tellus absorpsit hiatu,
Hei tantas atra fauce recondat opes?
Apparent turpi vix summa cacumina coeno,
Apparent avido culmina mersa sinu.
Fregit inoffensos nodoso robore vectes,
Amovit teretes dextra stupenda seras.
Fortia diruptis cecidere repagula claustris:
Quo facto, patulae contremuere fores.
Rex apud infidas subiit loca tristia gentes:
Dividitur patria, regna aliena colit,
Qui princeps fuerat, nomenque locumque tueri
Principis, aut patria sede manere nequit.
Vivit, ubi legem veteri proponere ritu
Non datur, aut dempto sacra docere metu.
Vivit, ubi mores non fas, nec iura tueri,
Inclita nec patrum ferre statuta licet.
Vivit, ubi nulla est pietas, ubi crimina gliscunt,
Et ferus, assiduè quo premat, hostis habet.
Falluntur vates, oracula nulla prophetae
Accipiunt, nemo fata futura docet.
Nulla secuturae monstrantur signa quietis,
Prodigiis nemo visa secunda refert,
[Note: Iod.] Hinc luget suppressa Sion, dubiisque vagatur
Passibus, hinc tristi vulnere tacta gemit.
Utque gubernanti spoliata carina magistro
Nutat, et in scopulos, in fera saxa ruit:
Sic incerta Sion, maestisque exterrita fatis
Errat, et ambiguos fertque refertque gradus.
Errat, et immensos tristi sub corde dolores
Servat: et ut seruet, plurima causa subest.
Ecce sedet, sedet ecce senum miserabilis ordo,
Foedaque coenosa corpora versat humo.
Prostrati tellure iacent, tellure morantur,
Quos iubet obsequio digna senecta coli.
Dumque iacent, pereunt, superest spes nulla salutis:
Spes abiit, miseri succubuere senes.
En qui debebant fatis melioribus uti,
Et placida seros claudere sorte dies:
Heu heu maturis albentia tempora canis
Conspergunt foedo pulvere, mente dolent.
Qui modò promissam Tyrio gestamine vestem,
Qui dignum Tyria veste tulere decus:
Iam subdunt turpi titubantia viscera sacco,
Iam tegeti durae stragula iuncta gerunt.
Submittunt graciles frontem, vultusque puellae:
Submittit pronum cernua turba caput.
Sic cum praecipites infestant gramina Cauri,
Languentes pendent, decutit aura, rosae.
[Note: Caph.] Hinc glomero largos lacrimis fluitantibus imbres,
Hinc ferit humentes gutta caduca genas.
Nec prior est acies: oculi, non fallor, hebescunt,
Caligant crebra lumina tersa manu.
Aeterni cruciant penitissima membra dolores,
Effusum iecur est, pectora cura premit.
Saucia letifero turbantur viscera luctu,
Intereunt gravibus corda subacta malis.
Haec ita cur fiant, si quis roget, ille videndo
Nil videt, is nitido lumina sole petit.
Aspice, quae series, quae sint discrimina rerum:
Et dices, meritò dum gemis ista, gemis.
Aspice, quae populum clades, quae cura fatiget:
Et dices, causam, perge, doloris habes.
En qui porrectas sugunt à matre papillas,
Urbis in attritis oppetiere viis.
Prima, sed in primis soboles contabuit annis,
Dum nequit insueto corpore ferre famem.
Ut rosa duranti moribunda laborat ab aestu,
Ut perit in sterili languida planta solo:
Cum nulli teneris veniunt radicibus imbres,
Cum sitit, aethereas stirpsque requirit aquas:
Cum vellit tremulum radix evanida caulem,
Et flos materia deficiente cadit:
Sic perit infantum coetus, sic tempore primo
Occidit haud ullis turba refecta cibis.
[Note: Lamed.] Graniferi desunt cerealia munera farris:
Fallit ager segetem, fallit et arva seges.
Invida surreptas minuit penuria fruges,
Horrida luctisona crescit in urbe fames.
Nulla renascentes alternant vina racemi,
Vua nec elatis pendet amicta comis.
Destituit nudas sterilis vindemia vites,
Dulcescunt nullo musta refusa lacu.
Inde carent dapibus, miserisque alimenta negantur,
Hinc fera luctisona crescit in urbe fames.
Saepe quis esuriens, matrem clamore fatigat.
Nec semel, hem nusquam fercula, dicit, habes?
Saepe puer sitiens, sitientia guttura torquet,
Et clamat, siccum quod levet, ecquid adest?
Heu quid in hoc luctu versis quid rebus adesset?
Quam tibi quam genitrix anxia ferret opem?
Ipsa quod accipiat, nec habet, nec habere Tyranni
Permittunt, duram sustinet ipsa famem.
Hinc perit infantum series, hinc tempore primo
Occidit haud ullis turba refecta cibis.
Ut cadit, infesto letalia vulnera tactu
Qui tenet, ut subito verbere vita fugit:
Cum fera subtili defigitur hasta cerebro,
Aut manus obiectum perforat ense latus:
Sic dum maternis pueri refoventur in ulnis,
Maesta repentino fata dolore ferunt.
[Note: Mem.] Ah urbs infelix, quibus haec discrimina verbis
Expediam? subitas quo loquar ore vices?
Qualia luctisonos ducent exordia versus?
Quo referam tristi carmina scripta manu?
Quis superest portus? quo naufraga transtra reduces?
Quae spes, quo rerum cardine finis adest?
Cui te tam misero fas est componere cursu?
Ecquis erit, similis qui queat esse tibi?
Quo've loco poteris, dum sors grassatur, haberi?
Aut alium tali vivere sorte putas?
Tuque Sionaeae regio maestissima rupis,
Cui par in tantis luctibus esse voles?
Quo potero simili tantos aequare dolores?
An vox, quae cruciant, exprimet ulla vices?
Ut sic ingentes aliquo solamine curas,
Ut mala felici conditione levem.
Sed dolor assumit vires, augetur in horas,
Ut mare, cum vastas aequore voluit aquas.
Ut mare, cum volucri turbata volumina vento
Tollit, et assultu littora cana ferit.
Cum scopulos operit, vastaque aspergine montes
Verberat, et tumido gurgite saxa rapit.
Hinc, quia perpetuis crescunt incendia flammis,
Ecquid erit, quo te posse valere putes?
Quis tollet tristes aliquo medicamine morbos?
Paeoniam superet cum rude vulnus opem?
[Note: Nun.] Sed quid in hoc egere tui discrimine vates?
Qui verè addicta mente fuere tui.
Ecquid in officio mansere? dolisque remotis
Quod docuit, cecinit turba diserta melos.
Heu heu deceptam portarunt monstra per turbam,
Clamantes facilem talia velle Deum.
Prodigiis texere dolos, portenta tulerunt,
Impia falsiloquis verba dedere sonis.
Finxerunt turpi mendacia callida fuco,
Mollia depositis accinuere minis.
Non tua mordaci carpsere piacula lingua,
Voce nec admissum praemonuere nefas.
Nulla sequuturae cecinere pericula cladis,
Taxarunt acri crimina nulla sono.
Non obiurgarunt, moniti discedite cives:
Res gravis est, aliqua laedere fraude Deum.
Haec mala sunt: abeant, vitiis absistite cives,
Displicet aeterno noxia culpa patri.
Discite, quid deceat, sacrae moderamina legis
Noscite, primaevi quam coluere patres.
Haec si fecissent, forsan sine clade maneres:
Non captiva fores, nec premerere Sion.
Nunc quia blandiloquo retulerunt somnia cantu,
Et populi crescens occuluere scelus:
Cogeris imperium, patriosque relinquere fines:
Exul in ignota vivere discis humo.
[Note: Samech.] Qui tua per notos adeunt confinia calles,
Hasque petunt gressu praetereunte vias:
Effera praecipiti collidunt brachia motu,
Ingeminant festo gaudia plena gradu.
Concutiunt agiles plausu crepitante lacertos,
Et pulsant resonas turba poterva manus.
Stridula vipereis intendunt sibila linguis,
Intendunt turpi probra nefanda ioco.
Distorquent patulas halanti gutture fauces,
Laxaque distortis faucibus ora movent.
Vibrant impexos facili conamine crines,
Disiciunt passas bis've semel've comas.
Hinc et inurbano quatiunt capita horrida nutu:
Quaeque tegunt diro pectore, fronte probant.
Exagitant Solymas, Solymas hoc tempore rident,
Multiplicique ferunt tristia probra sono.
Euge quid hoc? ubi turris adest? ubi moenia restant?
Haec illa est cunctis urbs celebrata plagis?
Illa est, quae bifidum pulcherrima dicta per orbem,
Floruit, et celebri nomine tanta fuit?
Cuius ad extremos ibant praeconia fines,
Crescebatque alto gloria digna gradu?
Cuius ob insignem nuper vicinia famam
Gestiit? et tanto laeta decore fuit?
Scilicet haec reges domuit, regnisque potita est,
Scilicet ingenti robore sceptra tulit.
Aspicit immensas fastu temeraria clades,
Mordacesque iterat turba nefanda iocos.
Ora venenato diducit hiantia rictu,
Inserta pandit pervia labra manu.
Spurca relaxatis mittit convicia buccis,
Insultat duris durior ipsa malis.
Edit inornato crudelia sibila cantu,
Ut facit, incautum vipera passa pedem.
Ut coluber, vastum spiris ingentibus orbem
Cum legit, et Stygio virus ab ore vomit.
Denudant scabros alta rubigine dentes,
Ut canis, in rabiem quem furor egit atrox.
Qui ferit insano trepidantia viscera rictu,
Morsaque letiferam spargit in ossa luem.
Turpia multiplici cumulant ludibria fastu,
Et tollunt hilari iubila festa sono:
Hem desolatae vires exhausimus urbis:
Hem iacet, exitio debuit illa dari.
Expetit ingentes victoria parta triumphos,
Expetit unanimi gaudia festa choro.
Haec est illa dies, tandem lux illa refulsit:
Vicimus: exorta est: celsa tropaea probant.
Fata secundarunt cursus, invenimus horam,
Qua decus aeternum Martia bella darent.
Vidimus hostiles ferro succumbere turbas,
Vidimus infestum Marte perire gregem.
[Note: Ain.] Ah quid inexhausto iactas opprobria fastu?
Non satis est reliquo pondere maesta pati?
Sic ad inauditas veniant convicia clades?
Quodque grave est per se, lingua superba gravet?
An tibi praesidio tantum valuisse videris,
Ut quae fecisti, te duce facta putes?
Falleris, est alia maior gravitate potestas.
Falleris, ex alio tot mala fonte fluunt.
Ipse Deus, rex ipse poli, rex inclitus orbis,
Si nescis, tanti turbinis auctor erat.
Quae sibi proposuit, fecit: quid plura necesse est
Dicere? tot clades intulit ipse Deus.
Verba reservatis quae fecerat antè periclis,
Nunc infinito pondere pondus habent.
Quae prius exacto dici curaverat aevo,
Heu serò eventus vera fuisse probat.
Cuncta simul rapuit, pavidae miserescere gentis
Noluit: heu quantum est, parcere nolle Deum?
Subvertit regnum: quaeque impenetrabilis hosti
Semper erat, saevo diruit hoste plagam.
Auxit honorificis contraria regna triumphis,
Fovit in aeternos barbara castra metus.
Crevit in adversas inimica potentia vires,
Et se vix omni mole superba capit.
Hinc ita laetantur, de te laetantur, et ampla
Spe vivunt, et spem vincere sorte student.
[Note: Zade.] At qui relliquias patriae, patriaeque ruinas
Inspiciunt, ululant, attonitique dolent.
Nil nisi triste sonant: abigunt, quae laeta putantur,
Et taciti luctu conveniente gemunt.
Quid facerent aliud? praesens fortuna dolores
Postulat, assiduè vult mala tanta gemi.
Laeta decent laetos: duro qui tempore maeret,
Maerendo, quod obest, tollere posse putat.
Res etiam, quascumque vident, hortantur, ut adsint:
Et, quod natura non didicere, gemant.
Saepe quis aspiciens aedes, dum tegmine pendent,
Flete unà, dicit, flete dolore pari.
Vos etiam muri, clamant, intendite luctus,
Grandia laxato saxa ferite sinu.
Quique ruinosae praesentia tecta Sionis,
Cingitis, inculto flete Siona solo.
Nec dolor impediat, lacrimis perfundite malas,
Cum venit orta dies, cum cadit acta dies.
Ut vagus undanti torrens exaestuat alveo,
Cum fera diffusis imbribus auget hiems:
Cum ferit acclives spumanti flumine ripas,
Limosasque alto gurgite versat aquas:
Sic vos praecipiti lacrimas effundite rivo,
Sic lacrimae tumidi fluminis instar, eant.
Nulla adsit requies, nullum praescribite finem,
Pupula stillantes irriget uda genas.
[Note: Cuph.] Surgite, iucundos cura vigilante sopores
Rumpite, nec tota stertere nocte iuvet.
Cum ferrugineas revehit nox atra quadrigas,
Surgite: clamores tollite, ferte preces.
Cumque ferunt primos redeuntia sidera cursus,
Vos date caelesti debita vota Deo.
Crebra pavefacti suspiria fundite cordis,
Fundite, ceu liquidam, quam vehit amnis, aquam.
Tollite singultus, gemitu miscete querelas
Sint tristes lingua vociferante soni.
Tundite liventes planctu resonante lacertos:
Maestitiae signum, credite, planctus erit.
Tendite complicitas ad lucida sidera palmas,
Et mala caelesti dicite vestra Deo.
Quae mala sidereo fas est recitare Tonanti?
Dicemus supero quae've pericla patri?
Ecce volutatis inhumata cadavera membris,
Hic aut hic dempto mortis honore iacent.
En haerent turpi puerilia corpora coeno,
Quae propter longam succubuere famem.
Pressa tumescenti quàm turgent ora palato?
Ora salutares non habuere cibos.
Quàm pallent vacuis exsanguia corpora venis?
Hei nihil in promptu, quo reparentur, erat.
I nunc, et supero quae sint recitanda Tonanti,
Exige, dum medio funera rure iacent.
[Note: Res.] At tu summe pater, qua tandem mole labores
Aggeris? an certis finibus ira caret?
Quae data poenarum requies? quibus omnia metis
Sistuntur? praeceps sic tenet arma furor?
Non dabis, ut tumidas clementior aura procellas,
Corrigat? et miti flamine puppis eat?
Non veniet, summos blanda qui voce dolores
Temperet, aut placidam spondeat ultor opem?
Aspice, quem tristi studeas exscindere visu,
Quod tua iam toties presserit ira caput.
Non hic est Babylon, nec iam Babylona fatigas:
Quicquid agit, miseram clade Siona premis.
Non subigis tumidam bellisque minisque Damascum,
Heu Solymas isto turbine vertis opes.
Hunc vexas populum, qui te comitante, per hostes
Iuit, et hoc patrios condidit orbe lares.
Qui tua votivo coluit mysteria ritu,
Obtulit et iustis sacra litata focis.
Hic igitur proprios genitrix avidissima fetus
Devoret? infelix pignora mater edat?
Ius superet malesuada fames, puerosque trucidet
Mater, et humanis expleat ora cibis?
An quos palmares vix iam formavit in artus
Natura, astructo fas sit in igne coqui?
Fas sit honoratos gladiis occumbere mystas?
Dum mediis adyti sedibus exta cremant?
[Note: Sin.] Cui generi, quorum vitae tua dextra pepercit?
Qui've repentinam non subiere necem?
Ecqua cruentatis effugit ab hostibus aetas?
Liber ab infandis caedibus ecquis erat?
Omnibus ex aequo nocuit vis illa: nec exstat,
Elapsos tulerit qui sine clade pedes.
Ut notus, arboreos rapido spiramine saltus
Cum petit, et validis flatibus arva quatit:
Non trahit enodes ornos, quercusque relinquit:
Sed trahit eliso stipite, quicquid obest.
Sic Deus unanimi rapuit mortalia fato:
Sic rapuit, vitae munera quicquid habet.
In triviis sparsim puerique senesque tacebant,
Caesa pruinosam turba premebat humum.
Abstulit insontes audacia caeca puellas,
Virgineumque truci concidit ense decus.
Quid facis hostis atrox? pudor est, qui lege puellas
Liberet, ac subitam mandet abesse necem.
Improbe quas vinclis audes constringere palmas,
Hae modò femineam continuere colum.
Qui bellis habiles, firmique aetate fuerunt,
Hostili iuvenes occubuere manu.
Tu Deus, in tristes ubi mens excanduit iras,
Fixisti durae vulnera caeca necis.
Tu Deus, immani iugulatur ut agna macello,
Mactasti rigida corpora nostra manu.
[Note: Thau.] Funere mersisti, celeres quicumque per auras
Spirant, et vitae munera corde trahunt.
En nisi relliquias hominum, semenque reserues,
Occidat, immenso quicquid in orbe viget.
Exsortes erimus vitae, rapiemur ad Orcum,
Ni cressent dirae te cohibente manus.
Armigeras placuit verbis accire cohortes,
Ut solet ad lautas turba coire dapes.
Ut solet ad pompam notos accersere coetus,
Sponsalis celebrat qui pia festa tori:
Sic ad inexpletam caedem, turpesque rapinas
Traxisti obscenos in mea regna greges.
Venerunt, quid plura querar? venere nefando
Agmine, finitimas diripuere plagas.
Imperium duris quod iam desueverat armis
Verterunt, resides vi domuere viros.
Nunc quoque quis superat fato, quis ab hoste remansit?
Fugit inoptatam pars quotacumque necem?
Quis tamen à fato superet? quis ab hoste maneret,
Dum furor incensum movit ad arma Deum?
Cum Deus intentat mortem, telisque trisulcis
Urget, ab interitu quem superesse putes?
Quos ego maternis alui complexa sub ulnis,
Heu quibus in cunas ubera plena dedi:
Hos quoque stillanti fixos mucrone peremit
Hostis, et innocuo sanguine tinxit humum.
Hinc igitur, quia facta patent, quia causa malorum
Nota mihi est, querulo vivit ab ore dolor.
Exitii seriem video, primordia cladis
Assequor: hinc luctus causa perennis adest.
Ille ego, qui stragem novi, patriaeque ruinas,
(Quas alii nullo tempore nosse volunt)
Ille ego conficior curis, gemituque perenni
Soluor, et assiduis fletibus ora rigo.
Intueor pavido tormenta miserrima vultu,
Cogor inaudito damna videre metu.
Non secus, ac rigidae subdit qui colla securi,
Instrumenta videt sanguinolenta necis.
Qui've cruentatis laniatur corpora plagis,
Horrentes ferulas aspicit, ore stupet.
Ille volubilibus qui templa micantia stellis
Ordinat, et refluis aequora fundat aquis:
Ille tenebrosae me duxit in antra cavernae,
Me velut immeritam carcere clausit ovem.
Lumen abest latebris, hinc lux fugitiva recessit,
Obruit aeternum nox inamoena chaos.
Me commutato punivit atrocius ictu,
Poena nec in reliquis sontibus aequa fuit.
Non interponit requiem, nec verbera demit,
Castigatrices fertque refertque manus.
Nulla flagelliferis capit intervalla lacertis,
Nuda sed assiduo verbere membra ferit.
[Note: Beth.] Corrupit vires animae, rapuitque vigorem,
Marcescunt alto viscera tacta situ.
Pellis inornatis obduruit albida callis,
Saevit in annosam pestis acerba cutem.
Dissilit in partes, cadit inveterata, nec usquam
Permanet: ut flamma pannus obustus, abit.
Inde senescenti tenues cum carne lacertos
Obruit, et fortes perdidit ille toros.
Perdidit exsangues nervis coeuntibus armos,
Fixit in oppositum tela retorta latus.
Arcta volutatis contrivit et ossa medullis,
Mobilium pressit languida crura pedum.
Condidit immani circumdata moenia septo,
Muniit invictis antra cavata seris.
Hic mihi per vastas posita est custodia fauces,
Hic tegor, hoc atro cogor inesse specu.
Ante fores maesto suffusi felle labores,
Lentaque servato limine cura cubat.
Haec ita vestibuli sedem, portasque tuentur,
Ut fugiant celeri gaudia cuncta gradu.
Haec ita pertentant vario praecordia luctu,
Ut levet ingentes nulla medela metus.
Me circumclusit tenebris, suspectus Olympi
Non patet: in tenebris versor, opaca colo.
Conflictor latebris, et amici luminis expers,
Alligor, ut fatis qui cecidere suis.
[Note: Gimel.] Instituit firmos, inimica cubilia, muros,
Instituit lato scrupea tecta sinu.
Hic ita contineor, vastoque reservor hiatu,
Sic premor, ut nulla parte redire queam.
Compedibus strinxit, laqueisque coercuit artus,
Torsit in arreptos vincula dura pedes.
Haec interceptum supera ad convexa reverti
Vi prohibent, claustris haec mea crura ligant.
Spe quoque destituor, nec me sperare volentem
Approbat, in certàs qui movet astra vices.
Saepe resultantem ferio clamoribus auram,
Et veneror tristi numina iusta sono.
Hinc, quae perpetui sunt argumenta doloris,
Perficit inceptas saepe querela preces.
Ille sed aversas votis imperuius aures
Obturat, vultu tristia signa refert.
Omnia diverso perhibet contraria nutu,
Abicit auditas terque quaterque preces.
Arte fabrefactas in opaco carcere cautes
Iunxit, et artifici saxa polita manu.
Tofus abest, nullas exeso pumice sedes
Struxit, ut optatae spes foret ulla fugae.
Atra sed aeternae cingunt penetralia rupes,
Laevis et illaeso prominet ore silex.
Sic etiam fossis, altaque voragine calles
Saepsit, ut haud aliquo detur abire gradu.
[Note: Daleth.] Sicut in umbroso per amica silentia saltu
Exspectat trepidos ursa cruenta greges:
Aut velut incautas animosa leaena bidentes
Lustrat, ut infestam sublevet hirta famem:
Sic quoque me tenera Deus exspectavit in umbra,
Sic acri coeptum mente notavit iter.
Sic Deus insidias posuit, nactusque nocendi
Tempora, quod voluit, protinus egit opus.
Ne tamen impavido legerem vestigia gressu,
Aut caperem cursu praecipitante fugam:
Flexit iter, subito turbatos obice calles
Impediit, refugum ne via certa ferat.
Hic dum crura labant, et diverticula quaerunt,
Dum retinet lassos semita curva pedes:
Me capit, et virides rapit in diversa per agros:
Me necat, et roseo membra cruore rigat.
Quid, quòd nigranti polluta cadavera tabo
Dissecat, et ruptis partibus ossa terit?
Pectora dividuis minuit stillantia frustis?
Nuda cruentata viscera spargit humo?
Sic perii, perii: sic me feriente peremit
Ense, recurrentis qui ciet astra poli.
Curvavit volucrem manibus luctantibus arcum,
Intendit duro cornua flexa genu.
Utque dedit sonitus, in me defixa pependit:
Me petiit voti facta sagitta potens.
[Note: He.] Laxavit teretis retinacula clausa pharetrae,
Extulit inserta spicula torua manu.
Quid memorem subitos recto conamine nisus?
Me tetigit, iaculis vulnus inane dedit.
Nec tantum superae rugosa volumina pellis
Strinxit, et extremo rasit in orbe cutem.
Sed tectos habili traiecit harundine renes,
Attigit avulsis saucia corda pilis.
Huc tamen accedunt stolidae ludibria plebis,
Mordacesque augent tristia fata ioci.
Sic furit insulso vaecors insania risu,
Docta venenatos condere felle sales.
Sic fertur rapido ventosa superbia cursu,
Quae facit, ut durum durius esset onus.
Fabula sum populo, lasciva poemata cantant:
Quoque mihi illudat, nobile vulgus habet.
Intentant diros vulgato carmine morsus,
Et grave sub patulo gutture virus habent.
Sic onus urget onus, numerosa pericula crescunt:
Sic me curarum non dolor unus habet.
Sed quibus utamur dapibus, quo munere vivam,
Quid've bibam, rogitas? accipe, pauca loquar.
Dulcia destituunt epulas, satiamur acerbis:
Fert iniucundos noxia mensa cibos.
Horrida letiferos vitiant absinthia potus,
Et sistunt longam pocula maesta sitim.
[Note: Vau.] Hac subigor rerum serie, fatique maligna
Vi premor: hic status est, hac ego sorte fruor.
Spes abit: ipse Deus, ne qua sustenter, ademit,
Materiemque novi suggerit ipse mali.
Desierant lacrimae, positoque resederat ictu
Languor, et exempto cesserat ira metu.
Nec mora, sedato coepi requiescere luctu,
Et melior, dixi, res mea forsan erit.
Dumque nihil timeo, dum spes ignara vagatur,
Et suspensa aliquam mens sibi spondet opem:
Ecce capit lapidem, saxumque immane lacertis
Librat, et ingenti labra fragore ferit.
Heu mea labra ferit, niveosque albedine dentes
Atterit: attritis dentibus, ora patent.
Me per harenarum cumulos, cinerisque volutat,
Mersat et impuro corpora tracta luto.
Pax animae periit, rabies revocata dolorum,
Et vetus horribiles rettulit ira minas.
Laeta recesserunt, fugit sperata voluptas,
Consumpsit faustos vita beata dies.
Obrepunt priscae taciturna oblivia sortis,
Laeta cadunt, maesto pectore cura sedet.
O' quoties dixi, iam spes ablata salutis,
Iam nihil offenso numine vota valent.
Illa dies aderit numquam, nec oborta redibit,
Qua possim supero rursus adesse patri.
[Note: Zain.] Aspice res miseras, patrios advertere vultus
Ne pigeat: curas exime, frange iugum.
Eia age poenarum satis est, satis esse malorum
Arbitror, insidias tollere tempus erit.
En deploratae nemo succurrere causae
Sustinet, arbitrio iudicis acta cadit.
En sine praesidio, puppis sine remige fertur:
Qui regat antennas per mare, nullus adest.
Lurida campestri potavi absinthia succo,
Quàm mordax pigro gutture potus erat?
Horrida mortiferi suberant contagia fellis:
Haec quoque ne clades deforet ulla, bibi.
Haec memor aspicias, moveat te cura gementis:
Si plagas non vis tollere, tolle minas.
Sed memor aspicies gemitus, ea cura movebit,
Pacatoque levis pectore feruor erit.
Haec sibi persuadet mea mens, haec credula dictat,
Et mihi mansuetum te fore, semper ait.
Quid faciam? credo, quas mens praedicere sortes
Nititur, assensu non renuente probo.
Haec docilis meditor, bene custodita reservo,
Quae monet, ac aliquid laudis habere puto.
Hinc spes certa viget, melius confidere disco:
Nescio quid subitae corda salutis habent.
Nil ita depressum duco, fractum've procellis,
Quod nequeas prisco ritè locare statu.
[Note: Heth.] Non etenim Domini pietas exhausta refrixit,
Quin multum restet, quo relevetur inops.
Nec sortita suum facilis clementia finem
Desiit, in nullos desinet illa dies.
Floret, in assiduos florens exuberat usus,
Vivit, et aeterno libera fonte fluit.
Ut fovet alterno viridantia gramina cursu
Phoebus, et humentes calfacit igne rosas:
Ut renovat cunctas exorto lumine vires,
Et vivax roseo spirat ab ore iubar:
Sic immutati bonitas immensa Tonantis
Prodit, et aeterna pectora luce iuvat.
Instillat robur miseris, fecunda recrescit:
Nec tam multa tulit munera, plura feret.
Fit nova, seu croceas lux matutina quadrigas
Reddit, et Eoo lumen ab axe vehit.
Fit nova, declivem seu vesper opacat Olympum,
Et ferrugineos nox agit atra pedes.
Tanta fides Domini, tanta est constantia cordis,
Tantus in aethereo numine flagrat amor.
Ille salus animae vera est, pars maxima vitae:
Is mihi confugium, mens mea, dixit, erit.
Hinc spes venturam petit indefessa quietem:
Vivit, et expulso damna furore levat.
Erigat impavidam stabilis fiducia mentem:
Quod nocet, aetherea mutet ab arce Deus.
[Note: Theth.] Comis enim Deus est, nec dedignatur honorem
Supplicis, oblatam si modò poscat opem.
Mitigat instantem posita formidine poenam:
Delicti veniam si petis, ille dabit.
Huic favet, ambiguae nullo qui vulnere sortis
Frangitur, ultorem sed vocat ore Deum.
Qui perstat, cladesque premit, nutumque Tonantis,
Excipit, et spirans in statione manet.
Qui non aetherei desciscit ab ore Tonantis,
Cum videt audaci vela perire noto.
Sed spe solatur luctus, iramque coercet,
Et Deus, in medio gurgite quaerit, ubi est?
Quàm res praeclara est, placidè perferre dolores?
Sortis et incerto tempore posse pati?
Non consternatas animi submittere vires,
Non indignanti pectore ferre iugum.
Sed tolerare metus, pavidisque assuescere curis,
Et rerum dubias frangere mente vices.
Solvere vota Deo, superi sperare salutem
Numinis, et querulas continuare preces.
At tu mortali frueris qui munere vitae,
Dum puer es, luctum vincere disce puer.
Disce fatigantes animo contundere curas,
Dum terit illaesos prima iuventa dies.
Sic ubi longaevos albentia tempora canos
Extulerint, poteris fortior esse senex.
[Note: Iod.] Hinc quoque quos habeat proprios patientia mores,
Discite: conspicuas exhibet illa notas.
Sola sedet, linguamque domat, moderata quiescit:
Si qua tenet, tacita tristia mente fovet.
Abicit obstreperae liventia iurgia litis:
Amplecti pacem, pacis alumna, studet.
Non odiis certat, non invidet, acta relinquit,
Omnia divina currere lege videt.
Non mala, nec crebros perfert invita labores,
Hos quia caelesti sede venire putat.
Non animis turget, foedoque superflua luxu
Diffluit, aut fastu perdita iactat opes.
Diligit exiguos, humili parcissima, cultus:
Contenta est tenui, fercula pauca petit.
Qua cinis est, recubat: cinerem convoluit, et ori
Subicit, inque solo pulverulenta iacet.
Squalida pulvereo deponit corpora tractu,
Si forsan gravibus spes foret ulla malis.
Ora paludoso submergit hiantia coeno,
Si res immensos leniat ulla metus.
Intentes duras repetito verbere plagas,
Porrigat insontes protinus illa genas.
Offeret immeritas posito luctamine malas:
Et quod agis, dicet perfice, cuncta feram.
Foeda lacessentis capiet convicia linguae,
Nec tamen ad dictum garrula crimen erit.
[Note: Caph.] Sed quid ais? quas summa tenet patientia metas?
An mala praescripto talia fine carent?
Quo dabitur (quaeso) tandem consistere portu?
Non aderit vindex, qui regat ista Deus?
Desine sollicito perquirere plura rogatu,
Quod premit, exiguo tempore corda premet.
Quae metuis, fugient: surget felicior aetas,
Praemiaque exhausti multa laboris erunt.
Non ita perpetuo fati iactabere cursu:
Nec quae dura putas, tristia semper erunt.
Ipse Deus clades abigit medicina dolorum
Est Deus, auxilio languida corda iuvat.
Nec solet aeterno poenas extendere planctu,
Crimina nec tristi plectere quaeque manu.
Sed ciet exiguos, irae simulacra, dolores:
Turbat, non frangit pectora, tela regit.
Hos quoque, quos leviter tetigit, miseratur, et iram
Supprimit: et vulnus, quale sit, esse dolet.
Ingemit aerumnis, poenae tormenta retractat,
Supplicii minuit pondera, mittit opem.
Floret enim bonitate Deus, bonitate movetur,
Et poenam, quoties verberat, ipse luit.
Sauciat invitis mortalia corpora palmis:
Sed tamen, ut pietas constet, in arma ruit.
Saepe manu torquet iaculum: sed ut erret ab ictu,
Imperat, et retrahens irrita tela facit.
[Note: Lamed.] Quos etenim punit, non obterit, aequius instat:
Quodque manu tractat, non pede calcat idem.
Constringit vinclis, sed sic, ut vincula demat:
Terret, at exiguo tempore terror abit.
Scit punire homines, homines sed perdere nescit,
Ipsa etiam leviter tangere poena solet.
Sed breviter, bonus est: statuit moderata, nec unquam,
Quàm moneat pietas, durior esse potest.
Non raptim, damnat, nec ius invertere fuco
Assolet, aut fictis legibus esse nocens.
Nec sceleri obtendi speciem, quaeri've latebras
Permittit, causis nec sine lege favet.
Non abigit testes, nec circumscribere quemquam
Sustinet, aut trepidis durior esse reis.
Sed iudex bonus est, hoc iudice vera tueri,
Et quod ius causae est, ius retinere licet.
Quod res est, statuit: certo moderamine leges
Temperat, assensu comprobat aequa suo.
Nil consectatur, cuivis, quod iura requirunt,
Attribuit: fallax, si velit, esse nequit.
Cur igitur trepidas? quae fers, cur dura videntur?
Cur quaecumque premant, excutienda putas?
Perfer onus, perferre decet, Deus ipse iuvabit.
Quique onus imposuit, mox quoque demet onus.
Spem foveas: inhia melioribus, erige mentem:
Qui iudex bonus est, et tibi iustus erit.
[Note: Mem.] Ergo age, cum quodcumque boni est, quodcumque malorum,
Eveniat dextra sic moderante Dei:
Quis tam delirat vaecors, ut libera ferri,
Aut Domini iniussu talia facta putet?
Ecquis ades, qui cuncta Deum praebere negabis,
Sive fruare bono, sive premare malis?
Nam bona largitur, iustis ne praemia desint,
Aut meritis rectum destituatur opus.
Ne frustra probitas, quae sint faciunda, facessat.
Virtutemque decens ut comitetur honos.
At mala continuat, ne turpia facta per orbene
Ulterius vitio luxuriante fluant.
Ut sint peccandi fines, metaeque malorum,
Et quos lex nequeat frangere, poena queat.
Hinc pestis manant causae, contagia surgunt,
Et caelo infecto saevit acerba lues.
Saepe fames instat, segetem maerentibus arvis
Eripit, et fruges invidiosa negat.
Hinc belli rabies, hinc impetus ille furentis
Martis adest, et vi proxima quaeque rapit.
Cur igitur doleat quisquam? cur lugeat amens?
Puniri meritò cum sua facta sciat?
Cur indignatus poenam perferre gravatur,
Promeritum qui se deteriora videt?
Iustus enim Deus est, nec sic inquirit in ullos,
Ut cogat, quod non commeruere, pati.
[Note: Nun.] Quin exploremus causamque modumque salutis,
Stertendo numquam si venit ulla salus.
Vestigemus iter, planos inquirere calles
Cura sit, et certo tramite ferre gradum.
Ne via multifido fallax errore teratur,
Pes've latebrosos ausit inire specus.
Sit morum ratio, melior sententia vitam
Corrigat: auspiciis illa salutis eget.
Colluvies absit scelerum, constantia mentes
Muniat, incoeptum nil remoretur iter.
Ast ubi discessu falsos incurrere fines
Coepimus, et fallet semita curva pedes:
Ad Dominum relegamus iter, Dominumque potentem
Quaeramus: superas incolit ille domos.
Vota sonent, palmaeque humiles, et corda leventur,
Exhibeant gemitum pectora, signa manus.
Ploremus parili, parili maerore precemur:
Saepe preces querulo carmine, parce, ferant.
Nos quia, nos turpi scelerata patravimus ausu,
Auctaque communi crimine culpa fuit.
Nostra lacessitum movit petulantia numen,
Et scelus obstantem traxit in arma Deum.
Nos patrias veteri contempsimus ordine leges,
Sprevimus abiecto iussa suprema metu.
Hinc vastatrices meritò tua dextera palmas
Intulit, et gravior, quàm solet esse, fuit.
[Note: Samech.] Quàm Deus immani nos insectatus es ira?
Quae passim strages te feriente, fuit?
Ut solet undoso maris inclementia fluctu
Occulere acclivi subdita prata solo:
Sic tuus obtexit miseros, miserosque subegit,
Ut semel immitis venit ad arma furor.
Occidimus ferro, nulli tua dextra pepercit,
Dic mihi cui poterat parcere? saeva fuit.
Saepe quis incerti plures sibi temporis annos
Pollicitus, subito caesus ab ense cadit.
Saepe quis indomitam iactans aetate iuventam,
Concidit, et tristi vulnere victus obit.
Ne tamen aspicias gemitus, audire precantes
Ne possis, faciem nubila densa tegunt.
Obvelant clausos alta caligine vultus,
Iampridem tenebris frons adoperta latet.
Hinc mens incassum maeret, suspiria nil sunt:
Sistuntur sonitu deficiente preces.
Quaeque prius superas poterant irrumpere sedes,
Nunc intentato limine vota cadunt.
Tu labefactatas inimico robore vires,
Turbasti: à nobis, te duce, cessit honor.
Obterimur coeno similes, spretique iacemus:
Res nutant, certo nec datur orbe quies.
Quin ignominiis petimur, ludibria fingit
Nil formidato numine turba ferox.
[Note: Phe.] Hostis hians imas spiranti gutture fauces
Distendit, rictus explicat, ora premit.
Verba refert verbis, effundit in aethera risus,
Exagitat tristi vulnera cruda ioco.
Talia perferimus, quia plurima ferre necesse est,
Dum nihil in tanto turbine restat opis.
Viribus exuimur, torpent formidine mentes:
Languor inest animis, viscera tabe cadunt.
Perdidimus patriam: patriis ubi sedibus urbes
Floruerant, saxis addita saxa iacent.
Vita perexiguo superest evanida cursu,
Hanc quoque multiplici tollere fraude student.
Obruimur miseri, rapidis contundimur armis:
Vis instat, languent corpora, vita fugit.
Hinc indefessis lacrimantia lumina guttis
Manant, hinc largo flumine labra madent.
Et sicut fragilem torrens temerarius uluam
Sternit, et audaci flumine pandit iter:
Sic lacrimae feriuntque genas, fluxuque perenni
Efficiunt habiles imbre rigante vias.
Signa manent, tetrum facies rugosa colorem
Contrahit, humentes conficit uda genas.
Cur lacrimem, rogitas? rogita, quae damna Sionem,
Vexent, quae patrio saeviat orbe lues.
Inspice cognatae numerosa pericula gentis.
Et dices lacrimis urere, damna iubent.
[Note: Ain.] O'quàm difficile est, animi cohibere dolores,
Quos gravis exorta clade ruina ciet:
Qui labor, afflictae curas abstergere mentis,
Quas insanato vulnere terror alit?
Ut ruit aequoreas emissa carina per undas,
Cum turgent agili pendula vela notho.
Ut non defixo revolubilis anchora morsu
Alligat, aut rapidam sistit adunca ratem:
Sic dolor erumpit, facilique intenditur usu,
Et nusquam vultu testificante latet.
Protinus extorquet gemitus, viresque gemendo
Accipit, et tacito serpit in ossa gradu.
Nec mora turgentes lacrimis irritat ocellos,
Et crebro informes perluit imbre genas.
Et meus hic status est, imos dolor incitat artus,
Lumina perpetuis imbribus icta madent.
Nec lacrimis modus ullus erit, nisi rector Olympi,
Annuat, et placido numine tollat onus.
Aut liquido aeternos huc vertat ab aethere vultus,
Et grave stelligera cernat ab arce malum.
Luceat ista dies, croceis eat orta quadrigis,
Maturet roseum sole micante iubar.
At lacrimis pereo, languent praecordia luctu,
Cassaque vivaci robore membra stupent.
Plus ego quàm reliqui, doleo, Solymaeque puellas
Conqueror, hinc vitam conficit iste dolor.
[Note: Zade] Ut solet argutos auceps pervadere saltus,
Cum patula timidas arbore quaerit aves:
Fraudibus invigilat, calamos, et vimen acutum
Collinit, et cantum suscitat, urget opus.
Spargit inattritas desecto gramine fruges,
Accubat, et linum callidus arte trahit.
Nec prius aut curas, aut tentamenta reponit,
Quàm capiat querulas insidiator aves:
Sic me venata est, variosque experta labores
Sudavit, tectis fraudibus apta cohors.
Cur? ut me capiat, quae spes? cepere dolentem,
Innocuumque atro continuere specu.
Quid loquar? immani vitam clausere barathro.
Hic ubi subductis terra dehiscit aquis.
Obiecere gravis praegrandia fragmina saxi,
Et lapidem prono deposuere iugo.
Insonuit pontus, tumidoque innabilis aestu
Saeviit, audaces turbine movit aquas.
Traxit harenosos nimbi violentia fluctus,
Impulit obstreperum cana procella fretum,
Me petiit fluctus, me suppressere procellis
Aequora, et infelix obruit unda caput.
Hic quoties dixi, Nil sum: sperare salutem
Non datur, exitio proxima vita labat.
Nec mala mitescent, fatis extrema parantur:
Opprimor, haec summum protulit hora diem.
[Note: Ioph. [(reading uncertain: page damaged)] ] His tamen obiectus tenebris, vastoque recessu
Abditus, impavido pectore vota dedi.
Agglomeret carcer tenebras, terraeque dehiscant
Viscera, tollantur nubila, vota dedi.
Te Deus altitonans submissa voce rogavi,
Et tantum nostro nomen in ore fuit.
Auxilium petii, grandisque levamina curae,
Nec frustra querulas passus es ire preces.
Res patet eventu, lugubria vota precantis
Audisti: felix nostra querela fuit.
Ah Deus aversae solito inclementior aures
Non tege, cum placidam vox mea poscit opem.
Quasque aliis praebes, nostrae obsurdescere voce
Non sine, cum tristi mens dolet aegra statu.
Cum gemitus iterant curae, suspiria ducunt,
Maestus et extemplò clamor ad astra venit.
Ut sic respirem, tu respirare dolentem
Vis pater, et semper velle videris idem.
Semper ades, miserosque iuvas, minuisque dolorem
Aerumnisque levas corpora, corda metu.
Nuper, ubi nota supplex te voce vocarem,
Et ferrem tacitas mente favente preces:
Astabas, memini, propior: placideque locutus,
Pone metum, dixti: spem cape, salvus eris.
Si quid ego possum (possum sed cuncta) valebis,
Incolumis veteri restituere loco.
[Note: Res.] Atque ita securae crescit fiducia mentis,
Sic animus tutum se fore semper ait.
Iudicii sortes memini, litisque recordor,
Qua fuit ingenti causa relata metu.
Qua reus immeritò, vitiique ignarus agebar,
Et capitis falso crimine pressus eram.
Consedit iudex, tristes quaesitor in iras
Exarsit, poenam turba paravit atrox.
Substituit falsos ad iniqua piacula testes:
Quae potuit, fecit: cuncta referre vetor.
At Deus exegit testes, onus omne removit:
Reppulit invidiam, reppulit omne nefas.
Discussit lites, condemnatoque salutem
Restituit: rabies vi superanda fuit.
Haec Deus egisti, melior te iudice vicit
Causa: quid urgentes horruit illa minas?
Euasi liber, vitae monumenta paciscor:
Quae capio, tua sunt praemia. mortis eram.
Vidisti insidias: quae fraus innexa dolenti,
Vidisti: tectis obfuit illa dolis.
Non te vis latuit, tectoque iniuria nisu,
Pelle quod ingenio dissimulante struunt.
Quo sitiant caedes animo, quàm noxia tentent,
Vidisti, quantis arserit ira minis.
Quae consultarint, nosti: quid mente paretur,
Percipis: arcanis sensibus acta vides.
[Note: Sin.] Quae scelera admittant, quae nunc convicia iactent,
Audisti, quo me crimine saepe premant.
Qua studeant macula castos aspergere mores,
Et famae priscum debilitare decus.
Qua quisquis vitio partos affligat honores:
Qua me, cum nequeat perdere, labe notet.
Auribus hausisti rabiem, fastusque malignos,
Quos've struant animo parturiente dolos.
Quae malae componant, quali conamine fraudes
Nectant, astuti quod meditentur opus.
Quàm moveat stultos insania caeca furores,
Dum varias referunt impia corda vices.
Qualia futilibus pergant effundere labris,
Dum turpes iterat lingua profana iocos.
Quod scelus instaurent, quanto mendacia plausu
Fingant, dum lucem praebet oborta dies,
Haec Deus at superae convexo culmine sedis
Aspicis, haec celsa rector ab arce notas.
Sed quid praeterea faciant, intellige, dicam:
Solus enim superes, cui mala tanta querar.
Lascivos turpi repetunt modulamine cantus,
Et mea communi nomina voce ferunt.
Seu prius accumbant, mensasque sedilibus arctent,
Seu surgant, pariter carmina foeda canunt.
Intendunt mixtas nullo discrimine voces,
Obscenis resonant illa vel illa modis.
[Note: Thau.] Ergo age surge pater, quid segnior hoste moraris?
Surge, coruscanti fulmina tolle manu.
Corripe tela pater, celeres molire sagittas,
Sit gravior, lento quae venit ira gradu.
Deice nunc trifidos iaculis fumantibus ignes,
Flammarum teretes eiaculare globos.
Obrue qui peccant, armis prosterne malignos:
Redde pares illis, ut meruere, vices.
Tolle malos, expelle nefas, ulciscere fraudes:
Incipe, poenarum perfice mille modos.
Turbet inexstinctus pavitantia pectora terror,
Saucia letiferum virus in ossa ruat.
Corpora marcescunt, fractos tremor occupet artus,
Conficiat tabes viscera, corda metus.
Deuoveas meritos, lingua exsecrare feroces;
Supprime Tartareo colla superba lacu.
Exagita furiis animos, dirasque medullis
Ingere, sentiri possit ut ira gravis,
Pertentet sensus, rapidum furor excitet ignem:
Haereat, et flammas implicet atra lues.
Insectare malos, cursu preme terga volantum:
In laqueum profugos, dum furor ardet, agas.
Obrue comprensos, stillanti comprime serro:
Quem cursu poteris prendere, dede neci.
Ne qua profanatae restent vestigia gentis,
Quà patet astrigeri lux spatiosa poli.
Sed quid ago toties? durum quid abominor hostem?
Ingruit occulto poena suprema gradu.
Luxuriant molles, spernant praesagia vatum:
Haec, qui suppliciis exigat, ultor adest.
Rex superûm veniet, veniet moderator Olympi:
Et mala, quae praesens auguror, ipse feret.
Nunc mea flebilibus redeant lamenta querelis:
Quoque prius coepit tramite, pergat equus.
Eheu quàm torpet, nuper quod splenduit aurum?
Quàm vetus ingenti forma nitoris abest?
Qui modò nutantes radiis perstrinxit ocellos,
Cur obscurato cessit ab aere color?
Quaeque metallifero crepitabat bractea flexu,
Cur non auricomum reddit, ut antè, iubar?
Quae purgatrices bene pertulit ignea prunas,
Et vitio excocto lucida massa fuit:
Quàm torpet scabra tenues aerugine venas?
Quàm situs arroso margine multus inest?
Praeterea templum cecidit, laquearia tignis
Exsiliunt, moto culmine tecta ruunt.
Quae steterant adyto cautes, sedemque sacratam
Munierant, fragiles hic et ubique iacent.
Collisis foribus, sparsoque bitumine postes
Procumbunt, ruptis partibus horret ebur.
Diruta sectilibus trepidant donaria cedris,
Vilescunt udo marmora trita luto.
[Note: Beth.] Quo fruitur cultu proles generosa Sionis?
Quas vestes summo stemmate nata gerit?
Eheu quàm tenui princeps velatur amictu?
Quàm portat viles, vilior ipsa, stolas?
Quae modò Sidonias imbuto vellere pallas,
Barbaricaque datas induit arte togas:
Quae gemmis auroque graves librare coronas
Sueverat, et dignum vertice ferre decus:
Nunc sordescentes lacero velamine pannos
Consuit, et nodis alligat, ossa tegens.
Nescit et ostriferos sagulo contenta, colores,
Et circumtexto stamine fila trahit.
Quae modò caelatis operosa monilia bullis
Gessit, et evinctis signa superba comis:
Iam caret ornatu, lautis redimicula mitris
Abiecit, nec iam fulget ab aere chlamys.
Extorsit raptos fortuna miserrima torques,
Non decor hic superest, purpura nulla rubet.
Ut formata rudi contemnitur amphora limo,
Ut sperni vulgo fictilis olla solet,
Quam parat artifici manus indefessa rotatu,
Coepit ut argillam testa caduca sequi:
Sic conculcatae soboles generosa Sionis
Spernitur, et nullo laudis honore valet.
Sic inculta iacet, vilique abiectior alga
Maeret, inornato conficiturque situ.
[Note: Gimel.] Haec licet innumeri certè sint plena doloris,
Et satis immiti vulnere corda premant:
At ferri possent, moderatius omnia ferrem,
Ni restent longo deteriora metu:
Ni graviora sciam, quae dicere lingua veretur,
Sed tamen ut pateant facta, referre parat.
Nosse cupis? dempto crescit penuria victu,
Deficiunt epulae, saevit acerba fames,
Arva rigent, frumenta negant, et messe colonos
Defraudent, nullo flavet honore Ceres.
Saepe quis irriguas rastro stridente novales
Obruit, et rigido vomere sulcat agros.
Sed nihil inde metit, nullas abscindit aristas:
Occidit, et teneri seminis herba perit.
Hinc quod edatur, abest: trepidas penuria matres
Conficit, et membris robora iusta negat.
Nec semel arreptas exhausta puerpera mammas
Comprimit, ut pueris, quod fluat inde, daret.
Sed nihil est, flaccis desunt alimenta papillis:
Lacte caret, mammas abstrahit, aegra dolet.
Quid facitis miserae? paruos enixa dracones
Educat, et catulos torua dracaena fovet.
Lurida squalenti subiungit et ubera succo,
Et squamas squamis applicat, ora petit.
At vos crudeles solae, solae estis atroces,
Ut fera, quae pullos odit et arcet, avis:
[Note: Daleth.] Immanes solae, vos dulcia pignora pastu
Deseritis: simili crimine peccat avis.
[Note: Struthiocamelus.] Quae nomen praetentat avis, sed bestia dici
Debuit, invicto robore bella gerit.
Incumbit, ferrumque vorat, pedibusque bisulcis
Raptat, et à tergo grandia saxa iacit.
Vicit amara lues, periuria summa coegit:
Victus amor, pietas cessit amica fami.
Quas non aerumnae superant, superavit egestas:
Scilicet invidia culpa coacta caret.
At teneri pereuntque siti, linguaeque palato
Haerent, et sicca guttura fauce tument.
Ora fatigatis arent exsanguia labris,
Et patulum tenui flamine guttur hiat.
Euoluunt lacrimas, lacrimis narrare videntur.
Torreri immodica pectora parva siti.
Saepius attollunt vocem: vox missa palato
Sistitur, et rauco gutture fessa silet.
Desinit in fletus, ipsosque emortua fletus
Rumpit, et informi murmure claudit iter.
Saepe cibum cupiunt pueri, panesque retorto
Ore petunt, torto sed nihil ore ferunt.
Heu nemo properat textis efferre canistris,
Aut aliquos tenui sumere corbe cibos.
Heu mihi quis properet? quibus expedienda canistris
Flava ceres? tota saevit in urbe fames.
[Note: He.]Horrea maturis frustrantur inania spicis,
Pinguiaque absumpto semine farra negant.
Nec vacua excussis insternitur area granis,
Frugibus, et stipulis area laxa caret.
Rarescit correpta seges, successit egestas,
Et, quae rimatur tabida membra, fames.
Qui prius assuerunt dites contingere mensas,
Aureaque egregiis subdere fulcra toris.
Qui modò regali gaudebant vivere luxu,
Promebantque alto fercula multa penu.
Quique renidentes epulis genialibus aulas
Stipabant, lautas turba sequuta dapes:
Hi nunc accubituque carent, victuque laborant,
Raraque contempto tegmine strata locant.
Exiguo cupiunt vitam traducere sumptu,
Exiguus cuncto munere sumptus abest.
In triviis obeunt, spatiisque patentibus aegri
Deficiunt, et humi pallida membra iacent.
Quos genitrix primis iucundae enutriit annis,
Quos incredibili fovit amore parens:
Inclita cum molles ambiret purpura cunas,
Et tegeret parvum fascia picta latus:
Hi miserè exspirant omnes, coenoque palustri
Merguntur: coeno putria membra manent.
Non asportantur feretris, fletuque parato
Iusta sepulcrali nullus honore facit.
[Note: Vau.]Pertulit aethereas regio Sodomitica flammas,
Et gravis horrendo turbine poena fuit.
Sed gravior Solymam clades, immanior hostis
Eruit indiciis utere, vera scies.
Illa perexiguo suprema pericula tractu
Finiit, aerumnas abstulit una dies.
Haec hausit longos armis obsessa dolores,
Aerumnas auxit tempore longa dies.
Illa Dei manibus cecidit, ceciditque potenti
Robore, sulpureos igne crepante globos.
Nam Deus, ut crevit peccandi saeva cupido,
Pulsus et infausta cessit ab urbe pudor:
Flagranti ignitas devoluit ab aethere nubes,
Et nitidas picea grandine fregit opes,
Hanc inimica cohors longa obsidione subegit,
Hanc expugnatis moenibus hostis habet.
Is conturbavit leges, urbemque vetustam
Vertit, et ornatu despoliavit atrox.
Expulit indigenas, habitataque tecta cremavit,
Lataque protritis diruit arva satis.
Hoc tamen arbitrio Solymae res peior haberi,
Hoc dici inferior crimine causa potest:
Quòd praecantatae manifesta pericula cladis
Spreverit, et dulcem traxerit inde moram:
Veriloquos tristi damnaverit omine vates,
Liberiusque tetrum passa sit ire nefas.
Hinc igitur gravibus cecidit defleta procellis.
Hinc ea difficili mole ruina venit.
[Note: Zain.]Florebant nuper proceres, viridique iuventa
Gaudebant: dignus stabat in ore decor.
[Note: Nazaraei.]Spirabat lepidum facies nativa ruborem,
Mixtus et aeterno lumine candor erat.
Nec tam nix albet superas delapsa per arces,
Frigore Sithonias cum premit alta plagas:
Nec tam collecti spumantia flumina lactis
Candent, quae mulctris curva colona gerit:
Quàm facies digno lucebat eburnea vultu:
Non rubicunda nimis, nec nimis alba fuit.
Sed rubicunda simul, tractu simul alba genarum,
Temperies parili mixta colore fuit.
Inclita vivaces referebant lumina flammas,
Luminibus micuit gloria, fronte pudor.
Addiderat molles felix natura capillos,
Et flavis inerat gratia summa comis.
Cedite sectilibus subnexa corallia gemmis,
Dignior hic multo forma decore fuit.
Cedite lucentes auro radiante saphiri,
Quos legit utilibus Media dives agris.
Forma hic nobilior, speciesque decentior oris
Maior ab aspectu: cedite, fulsit honor.
Nil dici poterat, quo corpora pulchra carerent.
Crescebant validis fortia membra toris.
[Note: Heth.]At nunc detracto forma est contraria cultu,
Cessit in informes prisca figura situs.
Labra tument, vultus caeca fuligine squalet,
Tolluntur macie robora, tabe color.
Ima fatigatas penetrant contagia vires,
Torpor inest membris, corpora lassa tremunt.
Fuscatur maculis facies, rugisque senescit,
Nullaque notitiae signa prioris habet.
Saepe quis è lecto veteres visurus amicos
Prodit ut alloquiis taedia longa levet.
Ut venit, aut ignótus abit (quia noscere vultus
Decolor, et morbi vis diuturna vetat)
Aut ignoratae recitat primordia stirpis,
Indiciis possit si revocare notas.
Stant oculi indecores, vacuum sumantur in orbem,
Pallida contracto margine colla rigent.
Sucus abest humeris, flexos arentia lumbos
Ossa premunt, vacua sub cute pressa iacent.
Pectora conspicuis exstant emortua costis,
Et vix spinali crate cohaeret onus.
Pendula curvatum protendunt ilia ventrem,
Obiectu laterum viscera tota patent.
Propendent tali nodis, hinc crura vacillant
Gressibus, et suris attenuata carent.
At cutis obductis induruit arida rugis,
Non secus ac rigido cortice truncus iners.
[Note: Theth.]Quàm miser est, quàm multa ferat, tuleritque neces se est,
Cui mens infestas comparat aegra vices:
Haec gravior clades, fuit illa remissior, inquit:
Pluribus ex damnis lenius illud erat.
Mollior ista lues, vehementius ista venenum
Sparsit, et ex multis durior ista fuit.
Hoc qui multiplices agitat discrimine casus,
Innuit aeterno longa pericla metu:
Significat, quae non bona sunt, bona posse vocari:
Quaeque nocent, aliquid posse iuvare putat.
Heu quod obest, id semper obest: sic ignis adurit,
Seu paruo incumbat lumine, sive gravi.
Et mea sic sors est, rerum delectus habetur,
Quae gravius laedant vulnera, quaeque minus.
Quae levior mors sit, (si quid levitatis in illa est)
Quam gladiis infert dextera, quamve fames.
Illa repentino corpus transverberat ictu:
Haec manet, haec lenta viscera tabe premit.
Illa semel, quodcumque dolet, facit esse dolorem:
Haec non praescripto tempore damna trahit.
Ense potest ensis reprimi, sic vulnere vulnus:
At quibus auspiciis, qua fugit arte fames?
Ille manu geritur, propriis haec viribus urget:
Ille ferit paucos, haec sine lege furit.
Sic melius moritur, quem cuspide traicit hostis:
Nescio quid gravius fert malesuada fames.
[Note: Iod.]Fert tamen aerumnas, durosque gravissima luctus
Excitat: heu nostras enecat illa plagas.
Exercet populum macies, ieiunia crescunt,
Turba perit demptis insatiata cibis.
Pauca petit, paucisque caret, frustratur hiando,
Et donum vitae longius esse dolet.
Adde, quòd insontes genitrix non una puellos
Corripit, et cultro pignora cara necat.
Ut scelerata gulam, tenuemque voracior alvum
Expleat, infanda talia caede facit.
Perforat horrenti puerilia pectora ferro,
Fulmineo tremulum subsecat ense caput.
Detruncat tenues rupta coxendice lumbos,
Nuda cruentata disicit ossa manu.
Frusta minutatim stantes partitur in ollas,
Fatalique coquit pallida membra foco.
Instruit infandas facti malè conscia mensas,
Accubituque ferox viscera tosta vorat.
Quae tibi mater edax, quae tunc occurrit imago?
Quid tibi, cur cessas dicere, mentis erat?
Cum natum foderes? primosque referret ad ictus
Natus, io mater desine, mater io?
Quae nunc cura subit, coctos violentior artus
Cum rapis, et tristi vesceris aegra cibo?
Haec evenerunt, ut sors inimica Sionem
Obruit: hac genitrix impia parte fuit.
[Note: Caph.]Plurima praetereo: si quis tamen omnia quaerat,
Omnia caelestis continet ira Dei.
Supplicii cunctos complectitur illa furores:
Dic iram, poenae dixeris omne genus.
Illa volutatas effusa licentius alas
Extulit, et noxas feta dolore dedit.
Moenia delevit, fortunatosque penates
Diruit: antiquas fregit iniqua domos.
Sed quid delevit, quos diruit illa penates?
Aut quas destruxit perniciosa domos?
Heu toties rogitas, toties manifesta requiris:
Ira Sioneum sustulit illa decus.
Illa Sioneas violentius eruit arces,
Illa coloratas vertit in urbe domos.
Fovit inexstinctos flammis crepitantibus ignes,
Aethere fumantes eiaculata globos.
Ima ruinosis vertit fundamina muris,
Et vetus admotis ignibus ussit opus.
Nulla remanserunt prisci monumenta decoris:
Hausit iniqua dies, abstulit ira ferox.
Talibus oppeteret si gens peregrina procellis,
Nil actum mira conditione foret.
Igne sed augustam, ferroque domare Sionem,
Quae superûm toties numine tuta fuit:
Cui Deus in dubiis servator praefuit armis:
Hic dolor, haec laesi numinis ira fuit.
[Note: Lamed.]Excessere fidem clades, gravitasque furoris,
Quàm possit quisquam dicere, maior erat.
Nec qui sceptra gerunt, qui dant moderamina, Reges,
Credebant. credi vis prohibebat opum.
Quique tenent orbem populi, variasque locorum
Distracti sedes inde vel inde colunt:
Nec robur tantum, nec vim superesse putarunt,
Qua Solymae possent moenia celsa capi.
Nec fore dixerunt hostem, qui frangere portas
Audeat, et Solymas victor inire domos.
Quid mirum? gravibus suffusa palatia saxis
Qui vidit, simili pectore sensit idem.
Qui fundamentis nixas immanibus arces,
Aspexit: stabiles hae quoque, dixit, erunt.
Viderat ingentes excisa rupe columnas:
Hasque, ait, excidio non dabit ulla manus.
Urbs spatiosa fuit tractu, stratisque viarum
Pervia, conspicua mole superba fuit.
Murus inoffensis clausit munimina saxis,
Alta redundantes fossa tenebat aquas.
Praesidii, armorumque satis, satis affuit urbi
Roboris, invictas dives habebat opes.
Consilium fuit ipse Deus, Deus ipse triumphos
Obtulit, externos expulit ipse duces.
Senserat hunc Pharii ductor temerarius orbis,
Senserat Assyriis turba profecta plagis.
[Note: Mem.]Et tamen eversa est, victas tenet agmine sedes:
Et bene munitum quod fuit, hostis habet.
Dic age quo versa est fato? quae causa ruinae?
Principiumque mali quod fuit, unde fuit?
Heu loquar, an sileam? falsis tot damna prophetis
Debentur: vates causa fuere mali.
Qui mactatrices tinxerunt sanguine dextras,
Et varia insontum caede fuere truces.
Innocuumque (nefas) latè sparsere cruorem:
Corporaque iniustae multa dedere neci,
Vis melius dicam? vis clarius omnia dici?
(Res modò si dici clarius ulla queat)
Vana sacerdotes falsi responsa dederunt,
Improba mendaci dicta dedere sono.
Ore fefellerunt, et inania verba locuti,
Struxerunt lingua vaticinante dolos.
Saepe quis haec, inquit, caelestia iura requirunt,
Credite: divino, quae loquor, ore loquor.
Cur credi debent? oracula ficta fuerunt,
Somnia fallaci proposuere sono.
Credidit illa tamen populus, scelerisque nefandi
Assensor nutu testificante fuit.
Hinc furor exarsit, diroque incanduit aestu
Poena, coercentis poena severa Dei.
Sic illi auctores, et causa fuere malorum,
Sic varia insontum caede fuere truces.
[Note: Nun.]Ut caecus, timido cum solus inambulat ausu,
Errat, et ambiguis passibus intrat iter:
Indagat calles baculo, ductusque viarum
Explorat, rectè nec tamen ire potest.
Iam curvis agitur spatiis, iam tramite longo
Incedit: certo tramite ductor abest.
Sic ibant falsi caeca vertigine vates,
(Afflatu aeterni nam caruere patris)
Huc iam, iamque illuc stimulis furialibus acti
Currebant, animis nec pudor ullus erat.
Per vicos, stratasque vias sine more ruebant,
Nec modus insanis gressibus ullus erat.
At sic pollutae vestes, sic sanguine nigro
Pallia per curvos tincta fuere sinus:
Ut nullam posses tunicae contingere partem,
Qua non manaret deflueretque cruor.
Sanguis erant manicae, stillabat sanguine limbus,
Fimbria purpureo plena cruore stetit.
Livebat rubro sutura novissima fluxu,
Haerebat cunctis gutta cruenta plicis.
Eheu quas caedes, quod commisere nefando
Ense nefas, quantae causa fuere necis?
Prodigiis ausi miseros seducere cives,
Traxerunt fictis damna suprema sacris.
Caede cruentarunt patriam, fraudesque locuti
Et scelus, et sceleris non vetuere luem.
[Note: Lamech.]His tamen aspersi maculis, hac tabe notati,
Tentarunt castis moribus esse pii.
Qui numquam fuerant, nec erant, voluere videri.
Hac ut funestum nube lateret opus.
Imbuti vitiis, vitiis obtendere fucum
Sciverunt: fraudes id fuit arte sequi.
Pellebant alios (tanta est insania) vates,
Qui scelus, et turpes increpuere dolos.
Voce lacessebant reliquos, factoque tumultu
Fundebant tristes ter quater ore sonos.
Ite procul foedi, properoque facessite cursu,
Ferte recedentes turba profana gradus.
Ite, nec allapsi nostras attingite vestes:
Nolumus, attactu sordida vestis erit.
Sic iurgabantur, sic dicta minacia dictis
Miscebant, mixtus crimine clamor erat.
Lymphati errabant, et per loca cuncta vagantes
Horrebant, tristes ore vomente minas.
At cives dubios freti sermone, tenebant:
Cumque nihil possent addere, verba dabant.
Multa recensebant, miseram clamoribus urbem
Implebant: parta est nec tamen inde quies.
Fidite, clamabant, melius: sperate salutem.
Surgite, finis adest cladibus: este viri.
Desinet exilium, nec gens erit ulla per orbem,
Quae vestris posthac vi potiatur agris.
[Note: Phu.]Hos pater omnipotens (ne quid dimittat inultum,
Radicesque ferox altius error agat)
Sustulit infensus, detestandosque furores
Puniit: admissum puniit ille nefas.
Utque agitat fragiles emoto stipite culmos
Ventus, ut à vento rapta favilla volat:
Sic deploratos disiecit turbine vates,
Invisum toto dispulit orbe genus.
Obruit errorem, dirosque coercuit ausus,
Nec positis unquam desinet ira minis.
Ne quoque dispersos vultu dignetur amico,
Obtexit tristi lumina blanda manu.
Immisit duros manibus populantibus hostes.
Venit inhumano milite cincta cohors.
Intulit arma ferox, et inexpectata colonos
Obruit, et flavos noxia vertit agros.
Edidit indignas armis exercita caedes:
Quos potuit leto dedere, saeva dedit.
Non habita est ratio, non ferro, iraeque pepercit,
Ense sacerdotum turba sacrata cadit.
Pendula nexilibus nil profuit infula vittis,
Nil pia turicremis obstitit ara focis.
Procubuere senes, quorum iam tardior aetas,
Languescensque aevo vis graviore fuit.
Quosque peracta dies, quos tempora longa tulerunt,
Una peregrina non tulit hora necis.
[Note: Ain.]Nos tamen innumeras fato deludere clades
Tendimus, incerta fallimus arte metum.
Spes alit infaustos, huc mens infracta recumbit.
Hinc, quamcumque ferat sors bona, poscit opem.
Stant oculi immoti, contabescuntque videndo,
Obtutu insistunt lumina, fixa rigent.
Perstat agens acies, positosque interrita vultus
Dirigit, et nusquam deficit, acre micat.
Prospectum defixa petit, confinia lustrat,
Si quid in externo milite restet opis.
Si qua peregrinis cognosceret agmina parmis,
Si veniat densa iuncta phalange phalanx.
Nec videt incensam patriam, victosque penates,
Prostratis etiam rebus adumbrat opem.
Scilicet ignotas mittet dux advena vires,
Et vindex iusto robore forsan erit.
Sic ubi cymba perit resonantibus hausta procellis,
Incassum fluctus vincere nauta parat.
Abripitur, frustraque leves supponere scalmos,
Pronus et adverso gurgite nare studet.
Heu nihil auxilii superest, nihil orbe salutis
Invenias, magni cum vetet ira Dei.
Fidimus Aegypto? Phariumque accersimus agmen?
Quàm nullus Pharii militis usus erit?
Desine peltigeras effundere Nile cohortes,
Nil profecturo proelia Marte cient.
[Note: Zade.]Quid tamen evenit? quam spes est nacta salutem?
Quae Pelusiaco venit ab orbe quies?
Eheu quae veniat? spes est sublata, fefellit
Suspensos: operam lusimus, acta probant.
Dum fixis oculis sperando duximus horas,
Vastator multis milibus hostis adest.
Exitium, mortemque tulit, subsedit in arvis,
Et patrio alipedes gramine pavit equos.
Semina contrivit, telis angusta viarum
Praeclusis, pedibus semita nulla patet.
Quòcumque egredimur, rutilis sese obicit armis,
Perque vaga admisso iugera tendit equo.
Insequitur, gradibusque gradus, cursumque frequentat
Cursibus, et rigida cuspide terga premit.
Sic etiam patriosque lares, urbemque vetustam
Infestat, coeptum sic furor urget opus:
Ut neque porticibus liceat, solitisque theatris
Ire, nec illustri sit via tuta foro.
Finis adest. quis adesse neget? spatioque peracto,
Ad metam cursu fessus anhelat equus.
Summa dies, fatumque tenax, rerumque propinquat
Exitus. heu quantis cladibus ille venit?
Quod viguit, cecidit: tulimus, quae ferre sinebant
Tempora: temporibus rursus adempta cadunt.
Sic indistincto nutant mortalia casu:
Sic pereunt, quae quis firma futura putet.
[Note: Cuph.]Ast ubi summa dies, fatique novissimus ordo
Venit, et extremum fabula clausit opus:
Fortunae auspiciis fisi, et successibus hostes,
Ocius obsessis imminuere locis.
Utque solent aquilae celeri superare volatu,
Cum reliquas alta luce sequuntur aves.
Cum praedis inhiant, flectuntque per aera pennas,
Et quod in occursum provolat, ungue tenent:
Sic etiam nostros cursu praevertere cursus,
Sic studuere citos accelerare pedes.
Vicerunt nimbos, rapidas vicere volucres,
Intentam nobis praeripuere fugam.
Quaque per aerios lapidosa cacumina montes
Assurgunt, dumis altaque terra tumet:
Quà iuga clivosos praetendunt vertice colles,
Scrupeaque obtexto gramine saxa tegunt:
Hac nos egerunt, per devia rura secuti,
Huc properos diro Marte tulere pedes.
Quid facias? densos virgulta sonantia vepres
Obiciunt: ratio non erat ulla fugae.
Errabant tardis vestigia lubrica plantis.
At qui lassatos prenderet, hostis erat.
Hic, ubi silvarum frutices, saltusque fragosi
Perpetuis claudunt abdita saxa iugis:
Agmen ad insidias, et bellica signa paratum
Sedit, et occulto milite saepsit iter.
[Note: Res.]Rex erat ingenuus nobis, quo mitior alter,
Nec bello maior, nec pietate fuit.
Quod membris solet esse vigor, quod anhelitus ori,
Stridula quod patulis naribus aura solet:
Id nobis rex ille fuit, commissa fovebat,
Et pia legitimo munere iura dabat.
Quamque diu oblatas tenuit moderator habenas,
Sceptraque pacifica gessit avita manu:
Floruimus, viguere boni, terrore malignos
Continuit, populi spesque metusque fuit.
Nunc gerit insuetis immania vincula palmis,
Longinquoque hostem captus in orbe timet.
Quem Deus ob patrias auxit diademate vires,
Turba sub imperio perniciosa tenet.
Quem prius ostriferae chlamydes, trabeaeque tegebant,
Umbra cavernoso velat opaca specu:
Qui requies, et amica salus, dulcisque voluptas,
Et spes praesenti debuit esse malo:
Qui nos externo potuisset in orbe tueri,
Non secus ac lassos umbra diurna fovet:
Is premitur luctu: vivit, sed vita molesta est:
Et, quam debebat, non habet exul opem.
Qui manibus gemmas, operosa monilia colle
Gessit (ut in regno fas erat ista geri)
Sustinet immites serro stridente catenas,
Et rudibus pedicis crura liganda dedit.
[Note: Sin.]At tu palmiferae gaudes habitator Idumae?
Damna triumphali ludis acerba sono?
Lude simul, gaudeque simul, simul improbe risum
Tolle, triumphales cantibus ede sonos.
Insulta miseris, patrias laetare per urbes,
Inser Idumaeis gaudia festa plagis.
Tu quoque, quae mala sunt, quae sunt damnosa, subibis:
Tu quoque, qui rides, sorte premere pari.
In te certatim clades, subitaeque ruinae
Irrumpent, in te vasta procella ruet.
Quicquid adest, et quicquid habes, habuisse quereris:
Immani cernes illud ab hoste rapi.
Nec mora, detracto penitus spoliabere cultu,
Mutabit priscum forma pudenda decus.
Utque solent madidas nodo dissolvere vestes,
Et tenues ima voluere parte togas:
Qui simul obstrepero resonant convivia coetu,
Epoto amentes incaluere mero:
Iamque iacet resupina cohors, membrisque pudorem
Detrahit, et turpes exhibet uda notas:
Sic quoque palmarum dives procumbet Idume,
Sic ignominiae pocula plena bibet.
Ibit, et obscenas nudabitur improba partes.
Ibit, et ostendet dedecus ipsa suum.
Tunc vicinorum casus ridere pigebit,
Nec dictis alios corpore fata sinent.
[Note: Thau.]Tuque satis quassata Sion, satis obruta nimbis,
Quid paucis referam, percipe, laeta fero.
Pone metum, pax alma redit, meliora capessas.
Aspera decedunt tempora, pone metum.
Culpa tua est finita Sion: ignoscere culpae
Vult Deus, et molli demere sorte minas.
Crede, fides aderit, tanto relevabere luctu:
Cura fugit, sensim laetior hora subit.
Tristia pelluntur, malesuados poena dolores
Mitigat, aerumnas mutat amica quies.
Capta peregrinum non amplius ibis in orbem,
Vi nec in ignotam rapta veheris humum.
Non bellum metues, nec carcere vincta sedebis,
Nec facies summo iussa superba metu.
Servabis patrios curarum libera fines,
Consita fecundis messibus arva coles.
Servabis patrio legum moderamina ritu:
Nec cuius nutu res eat, alter erit.
Ipse Deus feret auxilium, custodiet arces,
Imperii fines proteget ipse Deus.
At te suppliciis subiget, te victor Idume
Obruet: asperius puniet omne nefas.
Quaeque diu admissum texit vesania crimen,
Quae latuit variis sordibus aucta lues:
Prodibit tandem: rabies, errorque patebunt:
Vis apparebit, proferet ipse Deus.
[Note: Oratio Ieremiae.]PArce Deus, miserere pater, miserere precantum,
Vim cohibe: nostri sis memor: esse potes.
Huc deflecte oculos, infamia summa patebit,
En pater opprobriis perdita turba sumus.
Quicquid honorati rerum liquere parentes,
Demitur: heredes pellimur, alter habet.
Quas habitare diu licuit, quas quilibet aedes
Possedit, turbis extera turba tenet.
Vivimus orbati patribus. quid vita iuvaret,
Solliciti desit cum pia cura patris?
Sunt viduae matres, mulier viduata marito
Saepe maritalem maesta requirit opem.
Quod bibimus, pretio bibimus: divenditur undae
Humor, et illimes aere parantur aquae.
Ligna foro important, lato venalia curru
Expediunt, dantur civibus aere dato.
Perferimus duros lassa cervice labores:
Vis premit, haec operas exigit, auget onus.
Colla fatigantur, languent trepidantque lacerti.
Cogimur, at requie turba coacta caret.
Ut ieiuna aliquo saturemus viscera pastu,
Et regio oblatos suggerat ulla cibos:
Expetimus Phariae socialia foedera gentis,
Assyriisque manum sorte premente damus.
Errarunt proavi, sceleri indulsere priores:
Quique magis non sunt, causa fuere mali.
Nos luimus duris commissa piacula poenis:
Praestamus culpam: causa aliena nocet.
Si pudor est, narrare pudet: mandata timemus
Servorum, serui regia sceptra tenent.
Qui tamen illorum rabiem, qui vindicet ausus,
Publica qui reprimat crimina, nullus adest.
Arma fremunt, armis nemorosa arbusta tenentur,
Tecta sub incultis saltibus arma latent.
Haec nobis, victam, dubiamque petentibus escam,
Intentant certo summa pericla metu.
Crescit atrox et iniqua fames: alimenta subactos
Destituunt, fructus arida terra negat.
Nostra cutis nigrior fumo est: induruit atro
Tergore, flammivomis ceu foret usa focis.
Nuptarum subeunt thalamos, stuprisque Sionem
Incestant: matres turba petulca rapit.
Corrumpunt graciles Iudae in regione puellas,
Et spolium laesae virginitatis habent.
Informes nectunt suspenso principe nodos,
Et trabe letifera grandia colla ligant.
Non coluit sterilem reverentia digna senectam,
Obruit annosos publica poena senes.
Pistrino iuvenes sudant, vastosque molares
Exercent, saxis subdita farra terunt.
Qui puer est, annisque minor, rudiorque labori,
Ne qua remittantur pondera, ligna gerit.
Curia legifero maeret spoliata senatu,
Et vetus augusta sede senator abest.
Negligit arguto resonantia stamina cantu,
Dedidicit faciles maesta iuventa modos.
Quaeque animos aluit, cessit fugitiva voluptas,
Turbat inexhaustus gaudia prisca dolor.
Quae prius ambiguae fuerant solatia vitae,
Iam luctus verso cardine maesta ferunt.
Nudatum caput est, capiti decor omnis ademptus,
Decidit invitis rapta corona comis.
Heu quibus impulsi furiis, qua mente Tonantem
Laesimus, admitti cum vetet ille scelus?
Cur infelici toties peccavimus ausu?
Cur iteravit idem noxia culpa scelus?
Hinc maerent animi, veniunt hinc mille dolores,
Aeternoque pavent concita corda metu.
Hinc ita caligant oculi, radiisque premuntur
Lumina: non acer visus, ut antè, manet.
En devastati rupes inamoena Sionis
Horrescit, vulpes monte Sione cubant.
Pervadunt celeri frondosa cacumina saltu,
Et sua declivi vertice lustra petunt.
Tu verò, qui summa tenes, solioque perenni,
Imperio moderans cuncta creata, sedes:
Qui stellis lucem, stellas largiris Olympo,
Solus et aeterno numine fata regis:
Sic potes irasci gravius? nostrique doloris
Sic pater omnipotens immemor esse potes?
Quò rupit ira tenax? cur nos hoc turbine rerum
Deseris? et longo tempore dira paras?
Pone furoris opus, placidoque revertere vultu:
Impetret aetheream lingua precantis opem.
Sit modus irarum, sit conciliata voluntas:
Saevitum satis est: ad meliora redi.
Nos etiam moderare pater, rege numine mentes,
Ut peccatorum paenituisse queat.
Verte tuos ad te, sacro rege pectora nutu:
Cuius et est proprium parcere, parce tuis.
Sic dabitur nostro fatum pacatius orbi:
Sic erimus tota, Rex pie, mente tui.
Temporis instaura seriem: quae laeta fuerunt,
Redde, per aequatas redde priora vices.
Fac redeant placido felicia tempora cursu,
Qualia per multos praeteriere dies.
Nos etenim duro tua dextera reppulit ictu:
Tu nisi subvenias, non erit ulla salus.
Saevior es solito, vehementius omnia perdis.
Cur saevis in nos? cur ita perdis atrox?
Verte tuos ad te, sacro rege pectora nutu:
Cuius et est proprium, parcere, parce tuis.
Sit modus irarum, sit conciliata voluntas.
Saevitum satis est: ad meliora redi.
FINIS.