IN HOC LIBELLO, IACOBI LOCHER Philomusi Suevi Infrascripta poematia continentur: Epiodion de morte Plutonis: et Daemonum: Encomion paupertatis heroicum: Carmen de pace: cum variis Epigrammatibus et Elegidiis: Nuthesiae tres moralia praecepta continentes. e Graeco phocylide, ad latinos elegos traductae:
I liber ad fidum posita formidine patrem
Et pete doctiloqui candida tecta viri.
Quem penes erexit praestans tentoria virtus,
Quem penes hospitium divaque pallas habet.
Grata salutantis domini tibi verba placebunt
Ingenium vivax. lingua diserta: pudor.
Promptus et excipiet versus: quos numine rapti
Fudimus: aut simplex forte probabit opus
I liber: Inceptum laudati perfice cursum
Muneris: atque fori publica fata subi.
Nos tibi successus faciles: Auramque salubrem,
Ut placeas domino, rite precamur: Abi:
Dii bene vortant.
Non mea derisor suspenso carmina naso:
Nec mea: qui fingit Rhinocerota: legat.
Quamuis nil sapiat, morsu tamen omnia tentat:
Atque gravis trutinae pondera falsa gerit
Iudicium nunc quisque sibi nulla arte probatus
Vendicat: et caecus quaerit inane sophos.
Dum lippus censet divina poemata vatum:
Laurigeros rabido carpit et ore viros.
Sus docet ingenuam rostro spumante mineruam:
Fontibus inque lavat terga lutosa sacris.
Aptior ut thynnos vendet. muriamue cucullis:
Institor aut salsi mucida frusta gari.
Hic mea scripta legat: ratio quem recta gubernat:
Censuraeque bonum qui scit habere modum:
Carmina seposito poterit qui vesca marone:
Vel male tornatos connumerare pedes.
Lenis quemque iuvat mediocris vena poetae:
Scripta vel ex animo qui salebrosa fugit:
Fecimus hunc proprio (fateor sic) Marte libellum
Res furtiva meo displicet ingenio:
FEcit humanitas erga me tua: Reverende pater ut omni verecundia prorsus semota: nugas meas qualescumque: ac tenella poematia tibi dicarem: qui cum sis inter doctos atque disertos praelatos multum famigerabilis:
Clarisque animi dotibus eniteas: non tamen mediocris Ingenii virum: qui tuam paternitatem unice colit: obseruat, ac veneratur: a te fastidioso Stomacho repellis: Immo quod vero verius est. Philomusum ut filium diligis. et bonorum externorum adminiculis iuvas, multisque commoditatibus erectum: in puluere iacere non sinis. mihi plurimum gratari soleo: qui, nescio quibus fatis: quo denique sidere? tam fidum patronum: tamque firmum Amicum nactus sum. Etsi tuae paternitati, et virtutibus ac honorum gradibus longe impar sum tamen recto sinceroque mentis affectu raptus. te amicum meum: te patronum, teque tutorem appellare non erubesco. Amicitiam non simulatam, non personatam, neque momentaneam inter nos morum ac Studiorum qualitas Immisso quodam ferrumine coniunxit: Tu quidem Philosophiae sacris praeceptis imbutus non ex utilitate. sed ex honestate, Amicitiae bonum pensiculas. Studiosusque erga eos exsistis: qui non Divitiis ac opibus abundant: sed qui ingenio valent: Virtutibus pollent. Eloquentia admirabiles effectus excitant: et verum bonorum omnium finem constituunt. O quotiens inter Eruditos, ac praestabiles viros gloriari soleo. de tua in me beneficentia: quam amicitiae honestae sororem non inconvenienter dicere possum. qua me non tam praesentem: quam absentem prosequeris. qua meae penuriae. ac domesticis angustiis saepicule prospicis. qua me ad studiorum labores. ac nocturnas lucubrationes erigis: qua denique efficis. ut mihi de te multo plura beneficia sperare liceat. O pientissimum amicitiae numen, quod me tuae paternitati dignissimae. sic insinuavit: ut Coalitam benignitatem. Charitatemque, nulla umquam tempestas. nulla fortunae atrocitas. nulla temporum aduersitas. dissoluere queat. Amicus enim. ut pytagoras in Symbolis reliquit: est ipse alter. Amicus inquam est igni et aqua magis necessarius. Sed qualis ait quispiam. inter te et tantum Abbatem comparatio: Si mundi bona et externam sortem intuemur: nulla penitus: Si animi dotes. et studiorum aequalitatem Comtemplamur: Aptissima convenientia apparebit Ambo namque a pueris. ut ita dicam. Musarum atque apollinis
initiati sacris: Certamen carminis vicissatim propositi exercuimus. cortinam [(transcriber); sic: cordinam] Phoebi Tripodemque auratum pari gradu conscendimus. studium Poeticum. quo nihil sacratius. nihil lepidius. nihil ad divinarum Litterarum cognitionem locupletationemque: conducibilius esse potest, alternis provocationum stimulis excitavimus. Ingenii ergo tui vivacitatem. Innatamque oris facundiam. Illud tuum mortilogium. et sermones quottidiani. ex penitissima sacrae Theologiae scaturigine deprompti. clarificant. et nomen tuum inter germaniae praelatos famigerabile et egregium: monumenta litterarum tersarum edita. obscurari non sinunt. Nihil. Dico, ne adulatoris personam induisse videar. De integritate et innocentia vitae tuae. quam sordibus vitiorum. et concupiscentiarum illectamentis. nunquam polluisti. et virtutis clypeo armatus. ut Hercules monstra pepulit. sic tu corporeas pestes. et monstrosos appetitus procul ab animo pepulisti. Quamobrem deus omnium bonorum dator. et rerum omnium conditor. tibi de fide Catholica. De religione. et divi Bernardi institutione atque regula. De studio bonarum Artium. ac Theologiae. De utraque denique virtute benemerito. Abbatis titulum insignem. honoremque tribuit excelsum. ut tua prudentia. morum dexteritate. sinceritate pectoris defecati. rerum humanarum et divinarum cognitione. Monasterium caesariense recte gubernares: quod quia facis. tibi piliam aetatem. ac prosperrimos conventus superi concedent: Crescit nimirum devotione quadam singulari. te hortatore et rectore. Religio Coenobii tui; Crescit numerus fratrum. et quidam selectiores, in litteris sacris perdiscendis proficiunt. Crescit et tua providentia census legitime dicatus. quem neruum* et quandam religionis consistentiam iure quodam nominare possum. Sed haec alias copiosiori Elogio comprehendam. nunc satis superque. Si a tua paternitate solum id obtinuerim. ut grato animo fronteque iucunda, nostras nugas subito calore effusas excipiat: si tibi placebunt: forsan et delicatis Lectoribus placebunt. quos nihil moror. Valeat tua paternitas Humaniss. Cui me uti filium commendo. Datum Auripoli sextadecima Octobris.
Plaudite gentiles, Turcarum plaudite Sectae:
Expassis manibus plaudite Christicolae.
Plaudite quosque vagus refluis complectitur undis
Oceanus: vel quos sustinet omne solum.
Mortuus est pluto Tenebrosi rector averni:
Cerberus exsanguis corpora nulla vorat
Squallidus ipse charon tetrico cui plurima mento
Barba riget: nullo remige sulcat aquas.
Viribus effetus velox defecit alastor
Orphnaeus sonipes plaustra nec atra trahit
Non ardet phlegeton: non Styx: non sibilat hydra:
Inque antris herebi mortua monstra iacent
Exanimes furiae putrent: Titania proles
Carcere perfracto libera vota tenet.
Belides a poenis vacuae: Tormenta, rotaeque,
Sisyphiusque lapis: et flagra dura silent
Effugiunt manes: Arcentur daemone nullo
Cum toruo periit nigra Caterua Magog.
Cur hoc? nam probitas vitae modo tartara claudit:
Et venit ad stygios rarior umbra lacus.
Sic nequeunt lemures ablati taedia sceptri
Ferre: gemunt fatum: morteque sponte cadunt
Tempora mutatis nunc sunt meliora periclis:
Praevalet humanis dexteritasque malis.
Infula pontificum sacris redimita lapillis,
Fas iubet in templis: illicitumque vetat
Seminat aetherei leges, et dogmata verbi:
Sanctaque sanctorum pectore munda subit.
Qui gerit et rubeum venerabilis ordo Galerum:
Illecebras spernit: pauperiemque colit
Bissenosque viros sequitur: plantatio quorum,
Saluificam sparsit per loca cuncta fidem.
Nil peccat clerus: genio non seruit Auaro.
Exque rudi populo scandala prava fugat.
De fumo lucem praebet: quae lampade Phoebi
Clarior est: Animos irradiatque pios.
Nulla venus taminat devoti pectora cleri
Sobria: nullus amor ferrea corda movet
Dicere de monachis nil possum: regula patrum
Quos monet: atque iubens ad tria vota ligat.
In caelo statuunt ingenti pondere vastos
Thesauros: pandunt iamque per astra viam.
Pruritum carnis reprimunt: sensusque labantes
In vetitos mores, sobrietate domant.
In cunctis pietas floret: Concordia vivit
Ordinibus: maius relligione nihil.
Principe nunc leges sacrae venerantur ab omni
Sceptraque sunt regum iusta: Deumque timent.
Nullus vivit Achab: Nulla tellure superbit
Nunc Roboan: demens sardanapalus abest
Non ochus persas congesto puluere mergit.
Non vivunt rabidi nunc diomedis equi:
Advena iam nullus saevi busiridis Aras
Imbuit: anthei dira caverna vacat.
Nulla Tyrannorum crudelia facta timentur:
Saevitiam pepulit mitius ingenium.
Non phalaris cruciat tauro damnata perilli
Membra virum: Tanais rege thoante caret
Non marius: non sylla ferox hoc tempore vivunt.
Flavius haud Caesar: commodus: haudque Nero.
Nunc proceres regnant: qui mansuetudine totum
Exhilarant mundum: iustitiamque colunt.
Impietate procul pulsa, qui tramite recto
Virtutis pergunt: et mala cuncta terunt.
Civica dissidiis iam nullis turba laborat:
Est pax alma domi: pax quoque laeta foris.
Ad normam recti sexus nunc vivit uterque:
Exstinctis virtus regnat in orbe malis,
Nequitiam totam iustis astraea querelis
Expulit: atque hominum dirigit omne genus.
Luxus iners periit: nullus nunc vivit adulter:
Marcuit et veneris spuma furorque procax,
Iulia lex dormit: non est quem puniat. aevo
Integro bonitas sustulit omne nefas.
Non scortum, meretrixve salax sub fornice prostat:
Nec quaestum turpem leno dolosus agit.
Aurea nunc Thalamum conseruant tempora castum:
Legitimus gignit pignora chara thorus.
Supposita nullus spurius iam matre, nothusque
Nascitur hic, quisquam iura pudoris amat.
Et venus ex omni praepostera carne fugata.
Pentapolitano sulphure tecta iacet,
Casta pudicitiam mulierum corda, virumque
Amplexam retinent, spurcitiemque fugant.
Hinc procul abscessit pomposa superbia fastu
Corporis ornatus munditiesque simul.
Femina non gestat gemmata monilia collo:
Tincta nec ex tyrio murice palla rubet.
Serica non gestant equites: iam civibus ostrum
Displicet: et plebem trita lacerna tegit,
Non est in pretio sidonia purpura: sordent
Ex auro manicae: flammea nulla placent,
In domibus raris consuta tapetia pendent;
Haud nunc aulaeis porticus ulla nitet.
Nullus honor trabeae: non aurea fibula pectus
Comprimit: haud torques guttura picta ligat.
Multicolor, variusque simul discessit amictus:
Curatur vestis et scutulata nihil,
Tegmina puniceo nihil hoc infecta colore
Curantur seclo: vilia sola placent.
Corpora nunc operit crassus de tergore villus
Brutorum: exercet lanaque spissa manus.
Vestitus molles animus proscripsit: inanes
Et cultus frugi, constituitque modum.
Est humilis vertex cunctis: abiectio mentis
Pessum et simplicitas facta superba dedit.
Pestis avaritiae toto cessavit in orbe:
Quaerendique labor desiit atque metus.
Turpior est foedo funestus stercore nummus:
Mergitur exemplo chrysea massa cratis.
Dextra rapax nullos spoliat: nec rete capaci
Nunc converrit opes: divitiasve struit.
Non usura vorax agitur: non foenora certant
In medio cessant turpia lucra foro.
Ambitus est nulli gratus: corruptio morum
Exulat: improbitas nulla vigere potest.
En natura parens rerum communia fecit
Omnia constituit omnibus atque modum.
Aequali vivunt mortales lance: bonumque
Ex aequa summum conditione petunt.
Omnis abest animi motus: deferbuit ira:
Exsiccat nullos anxia cura viros.
Dulcedo mellis saniem purgavit amaram
Fellis: et exstincto corda furore iacent
Non fiunt caedes hominum: non dira piantur
Funera, non lethi tristia busta trucis.
Sunt enses hebetes ad vulnera. tela retusa
Nil feriunt: arcus spicula nulla nocent,
Deses et in terris lex est cornelia: cessant
Supplicii gravitas: iudiciique rigor.
Otia carnifices nacti. positaque securi
Languescunt: non est iam vitiosus homo.
Romuleum nullos latrones claudit asylum:
Et ruptis foribus carceris antra patent.
Non opus est poenis. cum crimina nulla supersint,
Crux, laqueus, valeant, et rota, furca, rogus.
Invidiae morbus, quo non capitalior ullus:
Viribus exhaustus, pectora nulla premit.
Successus nunc quisque bonos, et prospera fata,
Alterius laeto prospicit intuitu.
Et simul ex animo fortunam pensat utramque:
Mentis idem votum est. Consona lingua: favor.
Pignus amicitiae venerabile quisquis honorat:
Mutuus est cunctis nunc amor atque fides.
Nulla voratrinae [(transcriber); sic: voratinae] nunc intestina sacrantur.
Iamque cibis vapidis nulla popina calet.
In toto feruent obsonia nulla macello:
Fercula nec vivit qui ganeata coquat.
Sidere sub nullo reperitur apicius: amplam
Diminuit siquidem vita modesta gulam.
Non piper ex indo nunc mercatore, crocumque
Corytium petitur: zinziberisque calor:
E tartessiacis petitur nec saccaron aruis:
Et troglodytae cinnama nulla legunt.
Nec quae poma cydon cretaeis mittit ab hortis.
Illiciunt clausam nec melimella gulam.
Nec modo frugales corrumpunt citrea mensas
Poma: nec ingluviem nunc cariota replet.
Vecta peregrinis ratibus nec edulia constant
Ingenti pretio: parcior usus adest.
Ex tenui victu crescit robustior aetas:
Quam morbo tristi nulla sagina necat.
Non caules ungit campani bacca venaphri:
Non gustum caparis, oxigarumque ciet.
Nec iam mille dapes structor concinnat in aula
Principis: haud abacus pocula mille tenet.
Non est in pretio sybaritica mensa: palatum
Nunc rude nec turdus, nec phasianus alit.
Non bibit ad cyathos nunc ebria turba capaces:
Proluit haud nimio guttura foeda mero.
Non calices vacuat: non inter pocula martem
Provocat: aut ructat: vinaque pota vomit.
Non movet haec rixas laphitarum more: cruores
Funduntur nulli: nec maledicta strepunt.
Nulla taberna fovet bibulos: bacchumve coronat:
Lympha sitim sedat pura: levatque caput.
Non de campanis dulcis modo collibus uva
Exhilarat mensas: nulla falerna madent:
Cretica pro vili mercantur vina lucello:
Massicus et modico venditur aere latex.
Sobrietas quoniam cunctas diffusa per oras,
Excessus reprimit, luxuriemque domat.
Sternuntur nullo cenacula vasta paratu:
Vivere iam curium, fabriciumque putas.
Sunt patres frugi: sunt nati: suntque clientes:
Exceditque bonum femina nulla modum.
Seruorum laudata cohors mandata capessit [(transcriber); sic: capescit] :
Nil habet hoc aevum quod reprobare queas.
Quid tam multa cano: virtus caput exserit altum.
Prostratis vitiis caelica sola cupit.
Nocte dieque patent supremi fana tonantis:
Currit et ad patulas gens renovata fores.
Fundit turba preces, cum seras hesperus horas
Nuntiat: et refovet cuncta animata quies.
Cumque domi gallus protensas verberat alas:
In templum domini femina virque ruit.
Cumque matutino rhododactylos emicat ortu,
Labra canunt hymnos: mensque superna videt.
Omnibus haec eadem devotio permanet horis:
Omnibus haec eadem est obsequiosa fides.
Perge status hominum cunctos discernere claro
Lumine. virtutis omnia plena vides.
A capite, ad plantam, gradibus si curris utrisque:
Deprendes omnes labe [(transcriber); sic: labi] carere mali.
Non desiderium carnis furialiter urit
Pectora: nec fomes lubrica corda trahit.
Gaudia nemo cupit mundi spectare ruentis.
Laetitiae plausus, auraque vana perit.
Non pretiosa struit laquearia divite nummo:
Atria non reficit nunc opulenta manus.
Ebore non paries: niveo nec marmore postis
Nunc incrustatur. nulla columna micat.
Iam neque calcantur plantis asarota: domorum
Factaque de crasso stant tabulata luto.
Ex paleis horret tectum: de stramine culmen
Fumigat exstructum: lar riget [(transcriber); sic: larriget] atque focus.
Non thorus auratus: non argentata paratur
Culcitra: non lectos stragula picta tegunt.
Omnia simplicitas nunc possidet: omnia virtus
Temperat: aequatum sancit et ipsa modum.
Non sterilescit ager populatibus: arua nec arent:
Grassator nullus rustica tecta cremat.
Non pirata freto: nec terra praedo timetur.
Latrones nullos silva, nemusque tegit.
Nunc amat agricolam famoso nobilis ortu:
Rusticus urbanum diligit inque vicem.
Concordant homines: voto nunc vivitur uno:
Exsultat caelum: tartara maesta tremunt.
Mortuus est pluto: praedam amisere cupitam
Cerberus ignivomens: terribilisque Sathan.
Vivere daemonibus nil profuit amplius: omnes
Quotquot habet tellus, regna beata petunt:
Telos:
ENcomion paupertatis. versibus subito calore natis composui. quod si recto iudicio pensitatum fuerit: nec divitibus quidem displicere poterit. Est enim paupertas. ut quidam philosophus respondit. Odibile bonum. saturitatis mater. curarum remotio. sine errore semita. sapientiae reparatrix. negotium sine damno. possessio absque calumnia Indetractabilis substantia. et sine solicitudine felicitas. Paupertatem esse magnum bonum, et expetibile: non solum christiani doctores affirmant. Verum etiam gentium philosophi. quorum seneca noster, dogmata sectatus: sic de paupertate ad Lucilium scribit. Si vis vacare animo. aut pauper sis oportet. aut pauperi similis. Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura. frugalitas autem paupertas voluntaria est. Divitiae inflant aninas. superbiam pariunt: Invidiam contrahunt: et insolentiam dant. nihil autem aliud est insolentia. quam spes falsae magnitudinis. pauperies si laeta venit ditissima res est. casus miserabiles a ceruicibus pauperum longe semovet: Quibus avari ac divites insatiabiles, non sine magna cura, excruciabilique metu subiacent. O felicissimum paupertatis amorem: quae merito dici potest tranquillitatis
portus. Vadum securitatis. regnum beatitatis: trames et ductus securissimae profectionis. O caeleste donum paupertatis: O et amabile desiderium: Qui nam rancores. quae denique lites paupertatis solium circumstant: non enim litigat paupertas. non abutitur testibus. Non violat iusiurandum. Insomnes noctes anxia non agit. parum habet, vel paene nihil. Cuncta tamen possidet. quicquid paupertatis titulo possidet. nec dominum laedit. neque ruinam praebet. tuta sunt omnia. quae moderamine et voluntate paupertatis gubernant. Est praeterea. ut Albertus magnus suevorum lampabile decus scribit. Bonorum operum effectrix paupertas. est victrix diaboli. Estque odoris suavissimi fragantia delectabilis. Deus pauperem diligit: et misericordia sua saepius respicit: ut psalmo decimo testatur regius propheta. Oculi eius in pauperem respiciunt. Idem psalmo trigesimo tertio. Pauper clamavit. et dominus exaudivit eum: Quid plura? perlegite nostrum Encomion. quicumque paupertatem diligitis. et boni consulite. forsitan haec tenuiora legisse vos non paenitebit. Valete.
Paupertas ego sum laeto placidissima vultu:
Sum christum comitata deum: cum fecit in orbe
Iussa patris: docuitque genus caelestia dona
Humanum: pauperque fuit: nudusque labores
Sustinuit miserae subiens discrimina vitae.
Nullus me sapiens odit: nam tutius omni est
Tempore victurus: nec formidare ruinam
Cogitur atrocem: stabili vestigia firmat
Tramite: nec metuit lapsum de sede potenti:
Fortunaeque nihil perituras appetit auras.
Securas capio mensas: sine murmure lympham
Haurio: nec gelidis tibi pocula mixta venenis
Porrigo: tuta quies moderatas pauperis aedes
Protegit: in pavidos facit et producere somnos.
Otia nullus agit dives: pretiosa quietem
Culmina praerumpunt: thesauros cura, dolorque
Conseruant vigiles: caret hoc discrimine pauper:
Et plebea domus. mixto cum turbine motus
Omnis abest: humili vestitu tecta: superbos
Aspernor cultus: tyrio nec versor in ostro.
Est thorus ex herbis: de crasso stragula villo
Tempore nocturno frigentia membra teguntque.
Pectora laeta gero: cultoribus optima dona
Praebeo: quae nullum mergunt: nec culmine ab alto
Praecipitant: sed enim tuto sub pondere sistunt.
Poena mihi nulla est: proscriptio rara: nec ensis
Me petit exsertus: fortunae siquis ineptus
Confidit caecae: metuenda pericula semper
Euentusque graves caveat: non purpura casum
Impedit: instantes nec ditia sceptra procellas
Tollunt: nec rabiem vesana pecunia fati.
Me modus: et finis certus: me regula vitae
Sobria consequitur: me complexatur honestas:
Gratia grata mihi: qua polleo: iungit amicos:
Qui mecum tenuem cupiunt producere vitam:
Et sine pestifero mortalia facta tumultu
Ferre: vel ingentes regum contemnere gazas.
Me penes est langor nullus: dispendia nulla
Me circumveniunt: morborum foeda suppellex
Culmina nostra subit raro: mea gaudia pulsant
Tristitiam: nec edax prope me consistere livor
Audet: et exiguos curis turbare penates.
Non mihi vilis honor: non est despecta potestas.
Dum coluit nostrum theucri gens inclita nomen,
Incolumis stetit: et sceptrum inviolabile gessit:
Nunc opibus destructa iacet: sic regna Darii:
Sic urbes croesi: sic graeca potentia magnis
Divitiis periit: dum parsimonia Romae
Claruit: et frugi numeravit curia patres:
Dum victus tenuis placuit: dum iugera septem
Romuleis placuere viris: animusque modestus
Ingentes contempsit opes. dum paupere censu
Roma fuit: victrix externas fudit in oras
Imperium: gentesque suo tum Marte subegit:
Lex quoque iusta fuit dum me coluere togati:
At postquam mentes infecit prava libido:
Invasitque viros argenti splendor et auri:
Partus honor cecidit. parti cecidere triumphi.
Quas mea florentes moderatio condidit urbes:
Et radix humilis quas arces struxit in altis
Collibus: aut populos: quos clausit moenibus: excors
Destruxit fastus: nimiaque voragine luxus.
Paupertas ego sum gratissima sponsa tonantis:
Norma pudicitiae: per me non impia fiunt
Crimina: divitibus fortunae munera linquo
Noxia: me matrem speciosa modestia dicit:
Sobrietas equidem nostro de lacte refota
Ad medium cunctos ducit: monstratque salubrem
Vivendi callem: pravique cupidinis arcum
Destruit: et luxum cohibet: follesque capaces
Claudit avaritiae: sensus a fomite mundos
Praeseruat: moresque bonos, et semina plantat.
Grata fui sanctis patriarchis: grata Prophetis.
Et commissa viris: quos christus pauper in orbe
Selegit: regnumque patris quibus ipse spopondit,
Et sedem, de qua propulsa superbia: taetras
Inferni tenebras: et flammea claustra subivit.
Prodidit et per quos fidei mysteria sacrae:
Atque novae legis docuit monumenta: salutis
Ac iter aeternae monstravit: turba bonorum
Est addicta mihi patrum: qui dura tulerunt
Proelia militiae vero pro nomine Christi:
Et quoscumque crucis traxit mirabile signum
Ad caeli solium: vel celsa palatia regni.
Divitiis spretis: et paupertate retenta
Absque metu trucis clauserunt lumina mortis.
Pauper erat quondam sanctorum nobilis ordo
Sunt inopes monachi: docet id dilectio fratrum
Divitiis animi pollent tamen: ubere censu
Et doctrinarum: nullis sunt rebus egeni.
Spiritus expellit pauper de pectore fastum:
Et premit insanas recto moderamine curas:
Quae populos vexant: quae damna nocentia vitae
Important miserae: cum spreto munere divum
Terrenas tantum sordes contrectat uterque
Sexus: et impuris animi sacraria rebus
Polluit: in furias cadit, atque cupidine flagrat.
Omnia subiecit nostro divina potestas
Imperio: quae tellus habet: quae continet unda:
Sed propter nostras nullis contenditur armis
Divitias. pacem toti denuntio mundo.
Anglia bellipotens flavis coniuncta britannis.
Gallia me dives: simul et Germania pugnax
Agnoscunt dominam: quae sunt a gadibus usque
Ad mare santonicum gentes: celsamque pyrenem
Iussibus oboediunt nostris, sabaudia paret.
Roma caput mundi. latium. campania felix,
Quos rigat eridanus. vel quos circumfluit aestus
Aequoris adriaci populos, ligurumque sonorum
Circumdat pelagus, nostra dicione tenentur.
Africa me dominam vocat. et memphitica tellus.
Meque Palestinae regio. me dives idumae
Palmarum. me cultus arabs: me sole perustus
Indorum populus: Carmanus. persa, gelonus
Tartarus, albanus, scytha, sarmata, turca, bithinus
Armenius, pirata cilix, phryx pannonus: et thrax,
Dalmata, maeonius, graecus, geta, mysus, alanus.
Lampade quos oriens sol lustrat: et hesperus ambit
Immenso populos spatio: quos verberat aura
Sudificus boreas: vel quorum sirius urit
Corpora: testantur nostro se vivere ductu.
Sed quid opus totum verbis percurrere mundum?
Cretha mihi seruit: trinacria, corsica, lemnos,
Cyprus et alta samos, naxus, sardinia, delos,
Insula Phaeacum servit mihi, scandia, thule,
Carpathus atque rhodos, chemnis, capraria, peuce,
Ilua maris Thusci quondam generosa metallis:
Et quaecumque iacet magno circumflua ponto
Insula, fixa mari nostro munimine perstat.
Et mihi torrentes, fontes, et flumina parent.
Terrarum fructus: et gramina cuncta, sapores,
Obsequium praestant volucres, animalia, pisces,
Et natura parens: quaecumque in tempore gignit:
Sunt iuri subiecta meo: nam conditor orbis
Me tantis opibus ditavit: meque beatam
In caelo statuit: quoniam super omnia christo
Velle meum placuit nudo: semperque placebit.
Finis Encomii.
O deus altitonans, stellati factor olympi:
Lumine conventum praesentem respice sacro:
Sollicitisque viris tranquillae pacis amorem
Nunc infunde tuo nutu: descendat in omnes
Caelestis favor: et candentis fausta columbae
Gratia: quae procerum mentes. et pectora iungat.
Concilietque duces: quorum concordia magnam
Spem dabit imperio, patriam quoque reddet ovantem
Bavara terra decus summa cum laude vetustum
Nempe receptabit: si pax renovata per urbes
Florentes oleae ramos suspenderit omnes.
Pace bona crescunt respublica, regna, potestas,
Candida pax leges servat: vel legibus ipsis
Servit: abundantes profert in tempore fructus.
Districtos gladios abicit pax: atque furorem
Temperat exortum belli: pax suadet honestum:
Utile discernit: rerum discriminat usum.
Pax facit et dulces epulas: iucundat Iacchi
Pocula: sermones hominum commiscet amicos.
Pax regit astriferos axes: caelique meatum
Temperat: imperium Iovis et pax ipsa serenat.
Omnia pace manent numquam ruitura: potentes
Quae statuere manus superum: discordia taetrum
Plutonis subeat barathrum: caecasque tenebras
Cocyti: et stygiis lateat complexa colubris.
Illustres proceres: vos et clarissima terra
Lumina Bavaricae procul hinc a mente fugata
Erroris nebula: pacis coniungite dextras.
Atque pari voto sacrum iam foedus inite.
Sic equidem venient felicia saecula nostris
Temporibus: nullusque cruor fundetur ab ense:
Oppida seruabunt pacem: fessique coloni:
Nobilis agricolam: populum tutabitur ipsum
Praeses: et ex animo vivet cum principe princeps.
Tali gymnasium celebrabile pace fruatur
Auripolitanum, quod claris actibus urbem
Nobilitat: Boiae non ultima portio terrae:
Dii bene vortant.
Non solum pereunt: sed mens infecta gravatur
Erroris fumo, nemesi torquetur et acri.
Livor habet poenam. qua non poenalior ulla
Nascitur, et damnum quo non damnosius ullum est.
Auctorem proprium consumit. concremat. urit.
Et locat excubias in laeso corde nocentes.
Carnificesque truces sensus partitur in omnes.
Mordacis curae fomentaque dura ministrat.
En super astra poli decet exclamare Poetam.
In christi faciem quom ruit ictus atrox.
Audiat hos planctus rutilo gens subdita phoebo:
Audiat occiduas quique pererrat aquas.
Clamor hyperboreas hic et fundatur in oras:
Ad lybiem veniat aethiopumque casas.
Malche quid armisono contundis verbere Christum?
Quid pungis roseas perfide Malche genas?
Malche quid in faciem Messiae rancida sputa
Conicis? innocuam Malche quid angis ovem?
Malche quid ingrato fastidis corde magistrum?
Aurem restituit qui tibi Malche tuam.
Malche quid accepti sic immemor esse laboras
Muneris? impietas te fera Malche premit.
Malche quid insignem vultum: cur ora corusca.
Ausus es armata Malche ferire manu?
O furor! o rabies. o perfida dextera Malchi!
Aetheream frontem quae lacerare potest.
Quae lacerare potest faciem: quam comminus ordo
Aspicit angelicus: quamque beata cohors.
Ecce furor tantus non est auditus in orbe:
Percutis heu medicum livide Malche tuum.
Te sanat Christus: tu pro mercede sacratam
Ceruicem pulsas: proh grave clamo nefas?
Malche tibi pluto reddet pro crimine tanto
Tartareas poenas, mortis et omne genus.
Dum Barbatus erat Germanus: saepe triumphos
Egit: et externas Martem diduxit in oras.
Longobardorum hoc testantur proelia factum:
Quorum bellipotens animus deterruit hostes
Insubres. latiosque viros: alpesque subegit.
Gentibus est aliquid barbam monstrare virilem:
Imberbis quis non barbam formidat honestam?
Quae vires animi profert: et nobile signum
Virtutis monstrat: naturae barba potentis
Est germen: proditque virum: qui pectore duro
Terribiles acies adeat: qui primus in hostes
Irruat: et pulso [(transcriber); sic: pulsa] contraria castra timore
Subuertat: bellique facem: stimulumque virilis
Incutiat pugnae sociis: barbamque rigentem
Mulceat: audentes reddat sic fronte severa.
Nunc tonsi, nimiumque glabri, nunc pumice [(transcriber); sic: punice] leves
Tela pusillanimi vibramus bellica gestu:
Vincimur: et partos titulos virtutis avitae
Ob turpes mores amittimus: obque pudendam
Luxuriem: nostris passim. quae crevit in oris.
Longobardorum: quos scandinavia misit
Insula theutonici maris. atrox vultus. et horrens
Barba fuit: nomenque viris dedit [(transcriber); sic: pedit] illa decusque?
Fortibus egregium: quorum felicia gesta:
Et rerum monumenta tenet victoria perpes
Et latiale solum: quod pulchras sustinet urbes
Longobardorum manibus: faustoque labore
Funditus erectas: quid sceptra potentia regni
Italici refero? per saecula multa togatus
Seruivit populus: gens gallica paruit ipsis
Et longobardis nostro de sanguine natis.
Vanus erit quicumque trahit de lingone nomen
Et bardo: titulumque novum mentitur: ab orbe
Teutonico lectus gelidas exercitus alpes
Transivit: fixitque sua de gente trophaeum.
Mollis homo barbam carpit sermone decentem
Vanidico: rigidos vituperatque viros
Nobile gestamen menti: virtutis honorem.
Scilicet insano corripit obloquio:
Socraticum decus istud erat: Barbamque Catones
Gesserunt: decet et Barba pudica virum.
Possem clara tibi veterum monumenta referre:
Insignes statuas: effigiesque sacras
Quae repraesentant Barbatos undique vultus:
Barbatus siquidem dicitur esse tonans.
Caesarei proceres: et bellica turba virorum
Gestarunt Barbam: psalmidicusque David.
Ob Barbam meruit Fridericus nomen honoris
Primus inexstinctum: quod modo terra pavet.
Philosophi, sanctique patres, divique Prophetes,
Barbitium rigidis excoluere genis.
Sit mihi Barba rigens nigranti tincta colore:
Sit nutrire gravis hispida menta pudor:
Tu glaber, imberbis, malacus sis, levis amator:
Rugarum sulcus nec sit in ore tuo.
Corpore sis toto rasus: sis podice tonsus.
Atque nates laceret nulla matisca tuos.
Me mea Barba iuvat: mentis quae signa virilis
Monstrat: et officium dexteritatis agit.
Palladis iste decor, rectae gravitatis alumnae,
Aetates medias temperat atque senes.
Saetas gesto meas: prohibet quis libera vota?
Haud me naturae semina culta gravant.
Ut libeat. faxis. tibi sit propensa voluntas.
Vel Barbam modo: vel ora cacata geras.
Quidam inter glaphyros Barbatus forte sedebat.
Cui dexter genius munera rara dabat.
Psilothro madidus rogat hunc, et forcipe [(transcriber); sic: forpice] rasus.
Cur solus cynicus menta pilosa gerat?
Inter tot capras, hircum superesse necesse est.
Respondit: pereant ne monumenta viri.
Optat avarus opes: radiantia sceptra tyrannus:
Iura magistratus ambitiosus avet.
Mercator varias species: iuga multa colonus
Taurorum: venerem luxuriosus amat.
Obmitto reliquos: divo cum Socrate cautus
Opto mihi quod sit simplicitate bonum.
Tempora quod rubeus vestit mea Scorpe galerus.
Quod tegit et fuscas Daphnis amica comas.
Undique buccarum multo sufflamine clamas.
Vatibus adductis gloria nostra perit,
Scis quid te deceat: sutoris subula claudi.
Qua corium marcens consuit et crepidas.
Utque domi sedeas populo despectus ab omni.
Quem iuvat eloquii vena diserta novi.
Hoc est quod clamas: hoc est quod rumperis ira:
Nemo magis trivii Barbara verba colit
Mercurii soboles haec est: quae carmina fingit:
Cordaque multorum quae novitate capit.
Igneus huic vigor est: data sunt commercia caeli.
Rustica te segnem scorpe propago tulit.
A Iove sunt musae: canit ut divina Platonis
Pagina: Mnemosyne mater et ipsa fuit.
Vatibus est sanctis igitur caelestis origo:
Carpere quam verbis lingua probrosa nequit.
Siste precor lacrimas: et acerbos pelle dolores:
Dextera subveniet obsequiosa tibi.
Siste pios gemitus: et maestas tolle querelas,
Hermione flabit mitior aura cito.
Quod te pyrrhus habet formosi natus Achillis.
Non patiar: vires sentiet ille meas.
Nec tibi fama nocet subitae manifesta rapinae:
Invitam scio te deseruisse locum:
Non tu prima quidem violenter rapta fuisti:
Nunc ego nec primus vindico tale nefas:
Contigit hoc Helenae: cygneis edita plumis
Quae fuit: et summo progenerata Iove.
Contigit Europae: variis quaesivit in oris
Quam cadmus: forsan utraque casta fuit.
Contigit hoc phaedrae: quam theseus duxit athenas:
Nec certum numerum talia furta tenent.
Moribus ipse tuis uxor dulcissima credo:
Culcitra foedavit quos aliena nihil.
Me tibi tyndareus copulavit foedere lecti
Noster avus: sponsam te reor esse meam.
Est generosa tibi mens: et natura fidelis:
Est pudor ingenuus: et tibi certus amor.
Et tibi laudatae splendor virtutis inhaeret:
Quae bona nunc faciunt: quod tuus ultor ero:
Non aliam, quam te coniunx optabit orestes:
Te solam cupiet: tu quoque sola places.
Carceris ipsa feres spatio mera taedia paruo:
Crura nec ulterius dura catena teret.
Saepe tuum luctum considero: saepe dolorem
Pectore volvo meo: tristitiamque lego.
Immemor at non sum: raptus me cura remordet
Usque tui: gemitus et patruelis habet.
Obseruo fati cursus: et idonea cautus
Tempora: sortiferas praestolor atque vices.
Non opus est centum ratibus: non mille carinis.
Carbasa committam nec sinuosa notis.
Nec lacedaemonio stipatus milite, pugnam
Aggrediar. facinus haudque satelles aget:
Me vocat ultorem thalami violentia laesi:
Hermione redies vindice salua viro.
Hoc opus: hicque labor. spoliatum nempe maritum
Respicit: herois hoc erit officium.
Famam quisque suo proprio defendere debet
Sanguine: qui maculam vitat habere domus.
En perdam iugulum potius ceruice resecta:
Quam tacitus pyrrhi dedecus ipse feram.
Ense meo validus, quo colla superba cecidi
Aegisthi: feriam comminus aeaciden.
Supplicium tam foedus homo crudele meretur:
Sentiet et capulo vulnera lata tenus.
Vindictam pyrrho mactata polyxena caeso:
Praeter spem capiet: dardaniumque genus.
Effugiet nusquam poenas. animamque rependet
Hoc pro flagitio: quod miseranda doles.
Fer patienter adhuc paucis captiva diebus
Vincula thessalici seruitiumque viri.
Sacrificaturus phoebi cum tendet in aedem.
Templaque cum dubia delphica sorte petet.
Promptus in occursum veniam: celerique tyranni
Scyria membra trucis dilacerabo manu.
Nec metus obstabit: quis nam pro coniuge rapta
Esse velit timidus, legitimoque thoro?
Tunc erepta malis: liberrima vota tenebis.
Heredem paries et mihi laeta domus.
Tum stabili nexu sparten: clarasque mycenas
Coniungam: superi prospera fata dabunt.
Nec titubes: nec vana putes mea verba: tenebis
Mox desiderii candida vota tui.
Pauca rogo: superi: modicos audite precatus.
Si peto quod fas est: sint rata vota mihi.
Christicolis semper faveam: sim cultor ad aras
Assiduus: florens corpore: mente vigens.
Et labor in studio mereatur praemia noster
Digna: bonis prosit: erudiatque rudes.
Sit mihi turpisono sine crimine vita: fidesque
Sit sincera mihi: sit moderatus honor.
Concolor et passim celebret me fama per urbes.
In quibus ingenii stant monumenta mei.
Sit mea paupertas seruili libera nexu
Foenoris: et careat ambitione mala.
Sit mihi fortunae patientia firma malignae.
Sit spes in caelum: cetera fluxa putem:
Clara tibi vox est quadam dulcedine grata:
Stertentum qua tu pectora lassa moves.
Vox tua perrumpit [(transcriber); sic: prerumpit] muros: et marmora findit?
Si nimis extento gutture fusa ruit.
Mille virum cantus superat: strepitusque rotarum
Vox tua mille quidem: ventisonumque mare.
Vox trachali minor est: minor est vox stentoris alta
Mortua voce tua membra levare potes.
Os vocale tibi seruet cum corpore toto.
Fulmina qui torquet summus ab arce tonans.
Saturnalitiam mittit tibi nostra salutem
Musa: quid ipsa velit noscere forte potes.
Non petit hirsutam togulam: laenamue pilosam:
Sed bona quae talus, chartaque picta vorat.
Ne totum perdas: quod provocat alea pernix:
Orat: dum pretium rhetor habere queat.
Follibus expunctis.et captis foenore nummis:
Crescit in immensum dira fames barathrum.
Nos castellatis nucibus, natalia festa
Transigimus: curas vina, ceresque levant.
Et legimus pulchros laeto pro tempore versus:
Nullaque per totum disperit hora diem.
Creditor at nullus grandi cum codice pulsat
Ostia: qui rixans debita iusta petat:
Lazare nunc patrias laetus revocaris ad aedes.
Ut natalitiae gaudia lucis agas.
Nomine dic nostro patri, matrique salutem,
Transeat et felix tempus uterque parens:
Lazare festinis alis, pedibusque reverti
Ad studium debes: cum pia musa canit.
Oscula blanda, iocos, et molles linque papillas:
Quando sophi repetunt pulpita trita scholae.
Calliope mater tibi sit: polyhymnia nutrix:
Sit tibi cyrrha domus: nisa sit hospitium.
Sit tuus incepti studiique Gregorius altor:
Sit phoenix morum: continuusque comes.
Explosa: qui te latialia verba docebit.
Barbarie. sensus compositosque dabit.
Olim clarus eris doctor crescentibus annis.
Spes quoque tum patriae non renuenda tuae.
Fac tamen imprimis sincera mente tonantem.
Virginis et celsae numina sacra colas.
Ut vitae cursum tribuant. geniumque secundent.
Qui te per vatum pulchra vireta trahit.
Non tibi nimbosus boreas: non turbinis ingens
Anfractus noceant: sarmaticaeque nives.
Sit tibi per terram tutissima semita: Rhenus
Tranquillum pariter sic tibi praestet iter.
Ut saluus patriae contingas limina dulcis.
Saturnalitias accipiasque nuces.
Ut tibi sit castus voveo parazonia: lumbus.
Discinctus puer est credite qui malus est.
Praetextata placet: sed enim lymphata iuventus
Barbatis senibus displicet, et patribus.
Ut scribas aliquid musis, et Apolline dignum:
Quod nequeat morsu rodere blatta gravi.
Ceratas tabulas, graphiaria culta, papyrum
Niliacam: chartas largus et opto tibi.
Ut fias doctus: prudens habearis: et acer.
Ignoretque animus dogmata nulla tuus.
Grammaticos edisce rudis: venerare Poetas.
Ausculta et lepidum rhetoris eloquium.
Ut quoque magnarum tractare negotia rerum
Possis: ingenium legibus adde tuum.
Moribus ut niteas stagiriten cum Cicerone
Disce, vel audacis aetia callimachi
Ut mores quicumque suos cognoscat aperto
Lumine: se pariter in cute: sive foris.
Imbibat in delphis quod fertur Gnwqi\ se\ au)/ton:
E summo missum nam reor esse polo.
Ut tamen attingas finem post fata secundum:
Luceat et capiti prospera stella tuo.
Te superis: magnoque vove per cuncta tonanti
Tempora: sit nutus illius usque tuus.
At tibi quod voveo: sic accidat auspice dextro.
Tu cacoethian: et scelus omne fuge.
Quid fugiam? Veneris laqueos: trieterica Bacchi.
Quid? luxum, ganeas, sordida lustra, lupas.
Quid fugiam? iuvenum commercia turpia: ludos:
Quid? debacchantis scandala lychnobii.
Quid fugiam? blandas sirenes: pocula circes:
Ne novus elpenor terga suilla feras,
Nec te naturae brutescere cogat abusus:
Sectaque non onager stramina factus edas.
Si tibi pruritu lascivo verminat ansa,
Si te sollicitat prodiga luxuries:
Si coluber stygius vitiorum pessimus auctor.
Suadet turpe nefas: spurcitiemque tibi.
Indue virtutis clipeum: galeamque pudoris.
Pelleque letales corporis illecebras.
Hoc cape pro laetis fausti successibus anni:
Carmen: fertilius nil Philomusus habet.
Cum tibi nec Cicero; nec sit tibi Fabius unquam
Cognitus: et fugiat cum tua corda Maro:
Cum tibi nec pateant iucunda volumina Plauti:
Nec te lactarit Livius historia:
Cum tibi nec Crispus: nec sit tibi Caesaris ardor
Cognitus: hispanum quem canit eloquium.
Cum tibi, multiplici fecundans Plinius arte
Ingenium: non sit obuius: atque Cato:
Cum nequeas graece fari: nec dicere mutus
Verba sub Italico sidere nata queas:
Cum vix ad primum lapidem perveneris: ultra
Nec patris stabulum duxeris ipse pedem:
Cur tibi censuram linguae? cur munia fandi
Arripis: et purum corripis eloquium?
Non asteriscos nitidos: obelosque minaces
Classica turba dedit: iudiciumve tibi.
Te genuit momos: docuit te rana coaxans:
Obstrepis obloquio rauca cicada tuo.
In te procerum nihil est quam lingua dolosa:
E qua profundis verba cacata loquax.
Quod merdis: olidoque fimo replere licebit.
Ut clauso discas cautius ore loqui.
Sed mihi parta tuis nec crescit laudibus unquam.
Decrescitve tuis fama vituperiis.
Te rogat aonii mitissima turba vireti:
Ne toties in me verba sinistra vomas.
Te rogat et vatum praeses: venerandus Apollo
Te maia genitus: liber et ipse pater.
Obloquium compesce procax: quo candida laedis
Nomina: quo lites bile furente moves.
Ut censor valeas alienos carpere mores:
Festucamque fratris demere luminibus:
Ex oculis evelle trabem: quo pondere pressus:
Caecutiens bromii pocula sola vides.
Ter bibe: sed caveas toties sorbere poetas.
Ter bibe: sed cautus ebria verba premas:
Angulus est nequam: quo nostrum carpis honorem.
Ansam nemo tibi praebuit invidiae.
Ut morbo careas: debes praescindere linguam.
Quae citra garrit: et bibit usque modum.
At si nolueris [(transcriber); sic: volueris] petulans desistere coepto.
In te iudicii signa canora feram.
Vade metu posito liber hinc: tibi prospera fata
Auguror: invidiae spicula fracta iacent.
Securus poteris celebres volitare per oras:
Muneris in quibus est cognita fama tui.
Si non alta refers Philomusi scripta Suevi.
Ingeniosa tamen: hoc tibi: crede. sat est.
Nam placet haec facilis lectori vena benigno:
Et genio facili gratia grata datur.
Dii bene vortant.