Hoc tibi Palladias princeps exculte per artes.
Qui legeris veteres maximus inter avos.
Cuius nobilitas clara virtute nitescit,
Tu licet hac longe clarior esse potes.
Sive Salae praesens peramoenis uteris arvis,
Hinc et opes cernis, cernis et inde tuas,
Seu vos vestra tenet celebris Moguntia Musis,
Maxima qua Rheno praecipitatur aqua.
Seu placet urbs teneris cui nomina nota puellis
Aetas prisca dedit, Partheniumque vocat.
Seu te alibi nitidis Rhenus delectat arenis,
Sive peregrinis candidus Albis aquis.
Mittimus o felix princeps Alberte camenis,
Sospite quo placidas esse putamus aquas,
Quas inter recinit sacro Permeside Phoebus,
Quas bibit Aonidum, Pieridumque cohors.
Tu modo si capies, ego te legisse putabo,
Incedamque hilaris credulitate mea.
Turpia qui nostro speratis scripta libello,
Quae vobis spes hic pectora fallat erit.
Ista verecundo praemisi carmina versu,
Quae legat Albertus cum libet illa sibi.
Vel legat illa suis inter convivia mensis,
Inter prudentes vel legat illa viros.
Scilicet ut domino volumus liber iste iocetur,
Proferat et versus iste pudore suos
Nempe quod huic librum domino sacravimus istum,
Casta igitur si quis, qui legit, ista legat.
Et legat ista puer castus castaeque puellae,
Nymphaque quae tantum scripta pudica legit.
Scomata qui cupiet semper, versusque procaces,
Et quem de Nymphis salsaque scripta iuvant.
Lascivos moneo tantum legat ille libellos,
Quos ego post istos forte daturus ero.
Turce Palatinae cultor facunde Minervae,
Turce Palatini gloria prima chori.
Curaque sanctarum dignissima principe legum,
O et Teutonici lausque decusque fori.
Ad sacra tu sanctae si limina miseris aulae,
Lemnius Aonium quod tibi mittit opus.
Tunc tibi venturos precor ut feliciter annos,
Qui tenet astra poli, praebeat ille tibi
Et tibi sint magni penetralia plena favoris,
Et tibi sint domino tecta beata suo.
Principis ista quidem cum noveris ora sereni,
Aptaque dum fandi tempora forte putes.
Cum fulget placido Domini clementia vultu,
Quo nihil Aonio denegat illa choro.
Tum precor ipse velis nostros offerre libellos,
Accipiet placida carmina nostra manu.
Ille novem fautor si dicitur esse sororum,
Semper et Aoniae pars studiosa lyrae.
Candida Thespiadum Musarum fama Sabine,
Cui decorant meritas laurea serta comas.
Emisi tandem vix binos, tresue libellos,
Carmina iudicio lecta Sabine tuo.
Emissurus eram tum cum bis quinque libellos,
Tres mihi dixisti si potes ede libros.
Pauca tuo Domino sed quae placitura putabam
Carmina, forsan erit cum tibi plura dabo.
Sit locus ergo libris quadam sed parte duobus,
Istos non dederit Bilbilis ipsa licet.
Nec volo me ponas fuerat qua Marsus, et ille,
Quem dederas celebri flumine culte Salo
Aut qua sede Pedo fuerat, liberque Catullus,
Aut qua se iactat non minor Euritius.
Subsequar hos saltem, sequitur ceu corporis umbra,
Carmine sic fuerint praemia digna meo.
Principis aduentu laetatur et accola Rheni,
Laetior assuetis surgit et ipse vadis.
Attonitus terrae viso modo praeside Rhenus
Affatus Dominum dicitur esse suum.
Sors mea iam melior, cui tam prope cernere phas est
Lumina laetantis Principis ista mei.
Saxonicisque Salae iam sum felicior aruis,
Tam prope qui video, quem colit ille procul.
Iam mihi iam liceat cunctis excurrere Nymphis,
Sit mihi festivo maxima pompa pede.
Expectate meas tandem cum videris undas,
Veneris et populo spesque salusque tuo.
Nate ducum salue veterum de stirpe propago,
Salue Pieridum spes quoque magna Deum.
Cui seruare datum cum relligione vetusta,
Et veteres leges, et pia sacra patrum.
sit tuus aduentus felix, sit et omine fausto,
Quod statuis summi relligione Dei.
Festa dies venit, virides date gramine flores,
Et festos festa spargite fronde lares.
Templa deum festis stent undique cincta coronis,
Et nitidos tangant iubila laeta polos.
Festa dies venit, qua Christus ab aethere missus
De Phlegetontaea signa revexit aqua.
Postquam Taenariam Plutonia regna paludem,
Et triplicis vicit guttura saeva canis.
Cocytique sinus, superatque Acherontidas undas,
Mersa est in mediis flammea cymba vadis.
De victo victor laetus Plutone triumphat,
Mortiferas luget Persephoneia comas.
Quam non Aegidae comes, Aegidesque reduxit,
Nec tulit Herculeus tanta trophaea labor.
Nec sic oppressae victor Babylonis abibat,
Pro qua nec Persis vulnera tanta tulit.
Nec sic Pompeis laetatur Roma triumphis,
Nec talis fuso principe Caesar erat,
Qualis erat nigro rediuivus victor ab orco,
Et Stygos extincta Christus ovabat aqua.
Promissam retulit domito Plutone salutem,
Fixit et inferna capta trophaea plaga.
Iuppiter est nostro vix tandem cognitus aevo,
Iuppiter est terrae, Iuppiter estque poli,
Rector et undarum pariter qui condidit illas,
Scilicet hunc fecit fabula nulla Iovem.
Turpi perfidiae fama non ultime Cinna,
Cinna Meduseo res odiosa iugo,
Tristia dum recitas inimici furta ministri,
Et facis ad tepidos verba cruenta focos,
Nobiscumque sedes meditatus vulnera seruo,
Sustinuit nullas sordida mensa dapes.
Et tibi tot pisces dederant tua stagna per arua,
Quae refluunt pratis more perennis aquae,
Ionio tumidus quot mittit ab aequore fluctus,
Quotque dabant tum cum stagna Neronis erant.
Seire cupis quid sit, multis in rebus avarus
Vivis, et in medio flumine poscis aquas.
Sic sitit in fluctu, sic poma fugatia captat
Tantalus, hoc animo Tantalus alter eris.
Incipe Musa precor laetis excurrere campis,
Incipe ver flores laeta per arua tulit.
Incipe Musa precor modulatur gramine pastor.
Sicanios edit fistula blanda modos.
Incipe respondet querulae Philomela sorori,
Et solito Tereus carmine deflet Ityn.
Densantur virides nemorosa per avia frondes,
Pictaque sub ramis carmina cantat avis.
Nunc pecora, et latis armenta iocantur in aruis,
Et vitreas circum gurgite mergus aquas.
Hinnit equae quadrupes, admugit buccula tauro,
Adluditque suo femina quaeque viro.
Nunc petulans haedus, vitulusque exultat in herba,
Gaudet et assueto pulchra puella choro.
Tu quoque nobiscum felix modo Musa iocare,
Ipsa scias laetos nempe referre iocos.
Quicquid habes igitur, nostris nunc Musa libellis,
Profer, et exhilara, si qua referre iuvat.
Omnia laetantur, princeps laetatur, et inter
Convivas animo liberiore sedet.
Cernat ut in nostris tum si qua iocosa camenis,
Et videat dictis liberiora suis.
Qua tamen ille videt Mimos, hominesque iocosos,
Illa fronte simul carmina nostra leget.
Saepe tuas veniam me invitas hospes in aedes.
Nempe legas nugas ut Thelesine tuas.
Vix posui tunicas, affertur protinus ingens
Ille Stagyritae quem legis usque liber.
Grande sophos clamas, maculas et margine chartas,
Volue Stagyriten dicis et ipse senem.
Multaque dum recitas, et quintum denique librum,
Tu mihi Cisternae nil nisi ponis aquas.
Quod si non vino scelerata sophismata dones,
Dices fornaci verba diserta tuae.
Quid Vulcane tuis misces incendia flammis,
Parce Venus coniunx te patienter amet.
Ignoscatque tibi fraudes, tenuesque catenas,
Belligerique tibi desinat ira ducis.
Articulo varias Manneius Iaspidas uno
Portat, et est gemmis utraque culta manus.
Scis cur hoc faciat, bellus vult esse magister,
Et propter gemmas doctior esse suas.
Maxima Pieriis dudum pars addita Musis,
Cuius Pegasea pectora voce madent.
Dulcia Callistus nec miscet vina falerni,
Nec thalamis lectos digerit ille decem.
Nec me ponentem numerosa numismata terret,
Nec sequitur tunicis Alcinus ipse meis.
Et mihi non ullo crinis pinguescit amomo,
Nec mihi lassantur tempora cincta rosa,
Est mihi libertas tamen, est mihi flamma puellae,
Haec modo non fallat, sat mihi dives ero.
Si bene de nostris sentis Thelesine libellis,
Haec eme nunc, post hac sed tibi plura dabo.
Sin male de nostris sentis Thelesine libellis,
Nec lege quae feci, nec lege quae faciam.
Admiror, stupeo paruum Manneie poema,
Quod tibi iam pridem regia dona tulit.
Ipsa tuo cedent Nasonis carmina libro,
Ipse tuo cedet Regulus ingenio.
Iure doles igitur praeferri carmina vatis,
Dicitur Hebraica qui cecinisse lyra.
Rustica si nescis quae gramina colligit hortis,
Illa est pictoris serua, sed apta tibi.
Densa est, et pinguis, rudis, indigestaque moles,
Hanc bene si videas, dixeris esse globum.
Cur mihi ponis aquam, non sum conviva Ravennae,
Pluris ubi dulci venditur unda mero.
Aut puto quod vobis potus vendatur aquosus,
Aut fluvii potius frigida forsan aqua.
An quod sis idem sis potus aquarius idem,
Nomen habes undis dum tibi fundis aquas.
Dum spectat proprii ridens incendia tecti
Rusticus, incensas et videt igne casas.
Mus fugit ardentes extra penetralia nidos,
Rusticus hunc celeri corripit ipse manu.
Mecum dixit eras rebus scelerate secundis,
Et nunc extremis me fugis ipse malis.
Sic ait, et murem medios proiecit in ignes,
Haec sit perfidiae poena reperta tuae.
Quod si punitur saevo mus perfidus igne,
Quae manet ingratos dic mihi poena viros.
Tu tibi multa dari simplex dum munera poscis,
Simplicius possum Nysa negare tibi.
Dum genus, et proavos recitas, et patria tecta,
Dum vis obscura nobilis esse domo.
Dum tibi Pieria contemnitur arte magister,
Dum tibi causidicus sordida conditio est.
Dum te posse negas equiti nisi nubere magno,
Nupsisti tandem Macria cistifero.
Ille nec est doctus sponsus, nec nobilis ille est,
Conveniet sponsae scilicet ille suae.
Extent marmoreis tibi splendida tecta columnis,
Et tibi vel Venetas arca recondat opes.
Aurifer et nitidis tibi seruiat Albis arenis,
Seruiat et culti plurima gleba soli.
Multaque florentes pascant armenta per agros.
Tondeat et teneros rustica villa greges.
Es tamen indoctus, rides? es rusticus idem,
Id quod es e vulgo quilibet esse potest.
Languebat celsa furiosus regulus arce,
Cui medicus dixit, est tibi nulla febris.
Credidit, et post hac febrim non senserat aeger.
Nulla fuit subito, quae modo febris erat.
Suaserat ille viro, sed non sanaverat ille,
Orator medicus sic fuit ille febris.
Hestia quae fumas gelidas prope consita ripas,
Qua procul herbarum mollia prata nitent.
Quam bene vitiferos circumspicis ardua colles,
Qui tibi dant pleno musta bibenda lacu.
Vix tibi tot praebent cultissima Gargara messes,
Quot nutrit segetes Hestia terra tibi.
Quas ibi Populea tibi cingit fronde sinistra,
Praefluit a dextra caerulus amnis aqua.
Te lavat et puris Moenus qui praeterit undis,
Et scopulus validas arcet adesus aquas.
Unde tuus Princeps florentia prospicit arua,
Gaudia luminibus subicit unde suis.
Illic silva, sed hic virides in gramine flores,
Vitibus inde iacet vinea lata suis.
Nec iuvisse puto tantum sua stagna Neronem,
Haec fuerint quanquam pisce natata suo.
Nec sic in celsa tam culta palatia rupe,
Unde suos conchis viderat ipse lacus.
Nunc taceant arces, taceant et stagna Neronis,
Hestia nimirum nobile vincit opus.
Hoc ego confiteor vere tibi maxime Princeps,
Temporibus caedunt saecula multa tuis.
Saecula multa suos constat risisse poetas,
Fama tamen sub te floruit ista diu.
Dum tenuit dominam felix Germania Romam,
Pressit et Ausonias caesar, et illa manus.
Exstitit Arctoo solus Lygurinus in orbe,
Si nescis alios saecla tulere tua.
Quos tua sustinuit princeps clementia vates,
Principe te licuit toto Helicone frui.
Quando magis dignos licuit spectare poetas,
Quando magis patriae est gens celebrata tuae.
Doctior et maior quando Germanica pubes,
Sub te nimirum principe tanta fuit.
Hoc vitium quanquam sit non leve, sed tamen unum,
Quod premitur variis Teutonis ora malis.
Sustinuit toties tantos quae pressa tumultus,
Quaeque cadit toties non cecidisse potest.
Pegaseos inter vates o maxime vatum,
Inter Pierias nate Sabine Deas.
Ne fuge Castalios cantusque, chorosque sororum,
Docta nec Aoniae desere plectra lyrae.
Quod petis a Phoebo, Phoebus tibi largius illud
Praebet, et uberius suggerit ille tibi.
Et tibi dant hederae famam, nomenque perenne,
Et fugis his rapidos docte Sabine rogos.
Has dat aquas helicon, haec serta, lyrasque Dearum,
Quas facunda tibi Musa Sabine dedit.
Haec tibi magnarum rerum cognoscere causas,
Haec dedit immensi signa videre poli.
Haec dedit ingenium, dedit artes Musa poetis,
E populo nulli talia dona dedit.
Non hoc auriferis Pactolus dives arenis,
Non hoc terribilis pectore miles erit.
Ergo quid obiciunt mendacia vana poetis,
Maeonides magnas ipse reliquit opes.
Magna est rusticitas, siquid deprendis in orbe,
Quod facit ad lautam Caeciliane gulam.
Non aliis etiam praebes, es rusticus ergo,
Nempe alas solus Caeciliane voras.
An tu forte putas, quod quae modo sunt bona semper,
Conveniant ventri Caeciliane tuo,
Si sic forte putas et vis bona cuncta vorare,
Conveniet ventri lancea nostra tuo.
Urbs est Argivis procul hinc notissima terris,
Qua sacer aequoreis iungitur Istmus aquis.
Hic vetus est nuptae Iunonis sculpta columna,
Quilibet hoc media marmor in urbe legit.
Quo stat regali Saturnia laeta corona,
Sed gerit huic charitas sculpta corona Deas,
Parte alia currunt spatiis aequalibus horae,
Et pomum laeva porrigit illa manu.
Dextra tenet celsa sceptrum porrecta columna,
Veris ab hoc Cuculus nuntia pendet avis.
Hoc erat extremo ductum quoque marmore carmen,
Cur properas nondum, verba viator habes.
Paulisper maneas, paucis aenigmata nosces,
Lucida verba putes, res latet ipsa tamen.
Iuno tibi monstrat nuptam redimita corona,
Sed Charites referunt ora venusta Deae.
Tempora designant spatiis aequalibus horae,
Conveniet licito florida nupta thoro.
Suntque thori fructus genialis poma sinistra,
Efficiat patrem femina prole virum.
Illa tenens sceptrum media dominatur in aula,
Arbitrio leges ponit et illa suo.
Illa ceu Cuculus pendet de fronde maritus,
Imperat et stulto pulchra marita viro.
Ut trahit unda ratem, mollem trahit illa maritum.
Nauta regit naves, arte marita viros.
Quidam praeteriit statuam Iunonis in urbe,
Fecit et Argivae verba notata Deae.
Haec quoque de magna fertur dixisse columna,
Verba sed inscripsit talia posteritas.
O statuae regina tuae, qua celsa Corinthos
Gaudet, conspicui gloria magna fori.
Cum tua tot divis ornetur pulchra ministris,
Dic cur haec tibi sit diva corona rogo.
Quid sceptrum facit in dextra, quid poma sinistra,
Et Cuculus sceptro cur sedet iste tuo.
Num fugit invisas huc ad tua sceptra volucres,
An sedet hic laeti nuncia veris avis?
Quicumque es, qui sic intelligis ista viator,
Quod scriptum est infra, perlege carmen ait.
Sum regina poli sum magni nupta Tonantis,
Sed nuptam refero quamlibet ipsa tibi.
Sublimique horas gesto, Charitasque corona,
Sunt Charites nuptae forma, decusque tuae.
Esse docent horae sociam florentibus annis,
Denotat hinc pomum pignora chara thori.
Dextra tenet sceptrum, sceptrum gerit ipsa marita,
Et gaudet leges imposuisse viro.
Omnia habes ridens inquit discede viator,
Tunc ego quid Cuculum significare putem.
Illa ait a tergo niveo stat marmore carmen,
Hoc lege, et ignarus non mihi lector eris.
Sum cuculus dominae sceptro super ipse maritae,
Me movet in sceptro quolibet ipsa suo.
Me sibi me cuculum sibi me facit esse maritum,
Sum cuculus dominae, stultus et ipse meae.
Cernito quid faciat coniunx formosa marito,
Sic cuculos magnos quae facit esse viros.
Discessurus eram ridens, cum forte viderem,
Inferius scriptum quod breve carmen erat.
Sed tamen hoc nimium lector ridere caveto,
In tacito ride si sapis ipse sinu.
Ne tibi per tunicas infigat rostra lacertis,
Qui sedet hic cuculus, sed bene cautus eris.
Quamuis sit cuculus dominae, tamen ille videri
Vult sapiens, domina nec minor esse sua.
Cogis amor luscas recte vidisse puellas.
Cogis amor luscos ipse videre viros.
Quid non cernis amor, quid non vidistis amantes,
Non es caecus amor dum bene cernis amor.
Quid si pictor ero, pingam tibi lumina certe,
Tam bene cum videas, non bene caecus eris.
Sol abit e tauro, sed proxima signa rubescunt,
Et Phaetonteis illa videntur equis.
Miscet ager segetes, et miscent prata colores,
Iamque nemus floret, pictaque floret humus.
Stant etiam laeta virides super arbore frondes,
Ipsa super ramis undique cantat avis.
Ascenditque polos semper philomela canendo,
Dumque canit rursus decidit illa polo.
Plorat Ityn Progne, silvis ploratur Adonis,
Et dolet in viridi cespite maesta Venus.
Praeterit undanti Moguntia moenia fluctu
Rhenus, et in mediis ille iocatur aquis.
Ripa dat hinc ili varios in gramine flores,
Ast nitidas illinc respicit illa casas.
Quos nunc Rhene dies, qualem quoque Rhene Salinis
Eripis. O soles, o tunicata quies.
O fontes Rheni, solidumque madentis arenae
Littus, et o fluvio candide Moge tuo.
Quam felix domini nunc es spectator ad undas,
Laetitiam tanti cernis et ora viri.
Sed nec sic Tybris, nec vidit Roma nepotes,
Hic ubi divisas insula rumpit aquas.
Non adeo festa tarpeia templa corona
In Capitolino cincta fuere iugo.
Quam nunc fronde tegit totam delubra per urbem,
Cum populus dominum vidit adesse suum.
Inter praeclaros proceres clarissime praesul
Principibus patriae non renuende tuae.
Si tibi dat vulgus querulos in fronte libellos,
Nos etiam domino scripta iocosa damus.
Carmina parua damus sed quae placitura putamus,
Sed quam parua tibi, tam quoque grata tibi.
Te puto quod possis rebus, Musisque vacare,
Quod placeant Phoebi laurea serta tibi.
Fer vates Alberte tuos, nec spernito Musas,
Sis quoque Maeonii pars studiosa chori.
Provenit ista tibi si nescis fama poetis,
Post cineres stabit gloria nempe tuos.
Sit tibi pieridum sed non postrema voluptas,
Sint tibi cura prior, delitiaeque tuae.
Non quercus te sola decet, sed laurus, et undae
Unda Medusaei fontis, et illa Dei.
Quam bene iam toto nomen patet orbe Sabinus,
Haeredem bene res repperit ista suum.
Cantatas viguit felix Heroidas inter,
Qui toto celebris orbe Sabinus erat.
Alter ades rursus praeclare Sabine poeta.
Nempe quod Aoniae est cultor uterque lyrae.
Alter Caesarea nimirum laude triumphat,
Alter et Heroum carmina culta dedit.
Sed tamen est quo tu maiori laude feraris,
Et quo tam doctum nomen habere queas.
Diceris ingenii propria virtute Sabinus.
Alter de patria gente Sabinus erat.
Nimirum sentis festivo carmine festum,
Cui nomen fecit Carduus asper avis.
Ante quiescebas, et carmina nulla canebas,
Nunc tu non solito carmina festa colis.
Festa quibus Christus stygia rediuivus ab unda,
Venerat ablata spesque salusque lue.
Deque fero partis victor Plutone triumphis,
Vectus erat niveis non moriturus equis.
Sensus inest avibus, cum senserit ista volucris,
Nempe creatorem laudat et illa suum:
Artis phidiacae labor putatur,
Piscis qui calicis videtur imo,
Nam si vina dabis natabit ille,
Si siccas calicem bibens falernum,
Ceu pisces mediis, iacent arenis,
Si qui sunt male forte destituti,
Sic piscis calicis videtur imo
Artis phidiacae labor celebris.
Ducere te mallem, sed si tamen Anna negabis,
Pontia post Annam proxima nempe foret.
Extremo est Ancilla loco, quam non ego dicam,
Hae pro me facerent, cetera turba vale.
Rugata toties elegis quod fronte tabellas,
Et tua quod sentit ianua saepe pedes.
Quodque domi non es, latitas cum tum tamen intus,
Clauderis et thalamo turpiter ipse tuo.
Nimirum vacui tibi quod sint aere locelli,
Milia quod centum non tribuisse potes.
Milia consumis, dum tu sponsalia natae,
Omnia corradens splendidus urbe facis.
Credidit hic centum, sed Milia credidit ille.
Si potes et genero iam tria crede tuo.
Quam bene conveniens tibi venit ab aere nomen,
Aerius vacua sic potes esse domo.
Aer es et vendis circum palatia fumos,
Aera nunc vendis, post modo ventus eris.
Milia tu centum debes, sed soluere centum
Non potes, at nummos aere solue tuos.
Dixerat Astrologus ventura suprema per orbem,
Quo ventura essent dixerat ille die.
Hic quibus Astrologus sed tunc habitavit in aruis,
Tempore nactus erat, quam cupit ipse fidem.
Quod cito casurus sit mundus, disserit ille.
Inde quibus numeris se tueatur habet.
Tum pecudes vendit, tum vendit et arua colonus,
Hicque greges vendit, vendidit ille boves.
Quilibet ut metuit me quid post fata relinquat,
Exhausit patrias luxuriosus opes.
Illa dies venit, qua dixerat esse futurum,
Qui casurus erat, firmior orbis erat.
Dic mihi num vere praedixerit ille suprema,
Non puto mentitus dixerat ille tamen.
Huic suprema quidem vere praedixerat ille,
Hausit qui patrias luxuriosus opes.
Qui venit ad summum, num sunt huic vera suprema,
Dic mihi non est hoc summa venire cito?
Candida cur saevo configis pectora ferro,
Regi debentur crimina nulla tibi.
Ipsa repugnabas, quantum modo femina pugnat,
Pectora sed vincit casta lidido tua.
Vis est facta tibi, sed mens tibi casta remansit,
Hanc tua mens poenam non meruisse potest.
Principium des Rhene licet velocibus undis,
Et revoces cursu stagna lacusque tuo.
Teutonidum quamuis fluvius regnator aquarum
Diceris, et reliquos vincere Rhene potes.
Flumina te primum dicunt, dominumque salutant,
Te colit omnis humus, te colit omnis ager.
Tu tamen hoc mavis vestrae quod contigit urbi,
Albertum ad rippas posse videre tuas.
Nescio quid de te nobis Theobalde fateris,
Scripta Stagyritae dum legis ista senis.
Grande sophos clamas, et cunctos voce fatigas,
Quaeque legis tecum, dicis et illa foris.
A lepidis aufer scelerata sophismata mensis,
Nempe tibi dicit quilibet ista, tace.
Picrogamus charas effert persaepe maritas,
Funereasque thori concutit ille faces.
An ne quod uxorum nimio capiatur amore?
Iam scis cur nuptas efferat ille suas.
Me Galathea mones, tandem tibi munera mittam,
Divitias monstrat dum tibi cista suas.
Qualis sis dicis si nunc emis ipsa videbo,
Quod si nil dederis paruus amator eris.
Quid Tyrio iactas saturatas murice vestes,
Quid notat ornatas lactea gemma manus.
Quid tu delitias sequeris, quid munera Bachi,
Ebrius insano tu quid amore furis.
Si non vis saltem peregrinam desere vitam,
Quam nondum nosti [Reg: novisti] vivere, disce prius.
Ad stygias Brutus Phlegetontis abiverat undas,
Portia cum queritur tristia fata viri.
Surgit amans subito mentis ceu concita flammis,
Et desyderio labitur illa suo.
Talis amor furor est, tanta est insania mentis,
Vivere cur nollet, causa reperta fuit.
Augentur celeres absentis amore sagittae,
Quam crescunt illae, tam quoque crescit amor.
Tanta est in curis, tanta est in amore potestas,
Morbus et est verus credite verus amor.
Conatur ferro properatam rumpere vitam,
Sed ferrum dextra demitur omne sua.
Portia candentes demisit in ora favillas,
Tam fuit in magnis ingeniosa malis.
Invenit ille cito mortem, qui vivere nescit,
Invenit ut vivat, vivere qui didicit.
Felix quem primum vexabis sponsa maritum,
Et quem tu facies nupta puella virum.
Quam vellem tecum gelidis habitare pruinis,
Et Lybicas inter vivere posse feras.
Nempe calor membris ferueret amore puellae,
Et desyderio parceret ipse leo.
Mysilo fieret mea tibia nota leoni,
Si fieres coniunx Sesta puella mihi.
In medio stantem pelago me pinxit Apelles,
Et status hic dubio stantis in orbe meus.
Inque genu videas nobis pes ponitur alter,
Et bene vix alter tangitur orbe mihi.
Occiput est caluum nexis a fronte capillis,
Inque globo mediis inde ferimur aquis.
Tensaque de baculo gesto mea carbasa ventis,
Quae sequitur velis aura secunda meis.
Et mihi scripta domi latitant epigrammata centum,
Qua me non quivis arte sequetur ais.
Quod scribunt Marcus, Marsus, doctusque Catullus,
Hoc nihil est dicis, sed meliora facis.
Nimirum tantos poteris superare poetas,
At non stultitiam viceris ipse tuam.
Contigit Ausonias loca iucundissima Baias,
Qui gerit ignifera tela Cupido manu.
Ac posuit densa gravidas sub fronde pharetras,
Proicit et molles non sine luce faces.
Umbriferoque locat viridis sub tegmine lauri
Lassaque membra ioco, lassaque facta via.
Hic blandum fluvii somnum faciente susurro,
Forte subit dulcis languida membra quies.
At procul a niveis humeris exuta iacebant
Arma, nec est telis clausa pharetra suis.
Ardebantque faces, et flamma nitebat in herbis,
Quae toties faciles usserat ante Deas.
Et flagrare sui vidisses gramen amore,
Arcus ubi iacuit mollior herba fuit.
Hoc ubi Naiades cernunt, Dryadesque, puellae,
Neglectasque vident scilicet esse faces.
Perdere quaeque cupit flammas ultricibus undis,
Nempe quod his nobis vulnera fecit amor,
Vulnera fecit ait, nunquid patiemur inultae,
Amittat vires perfidus iste suas.
At puer in viridi carpebat cespite somnos,
Hic ubi laurigeri stipitis arbor erat.
Accedunt, animamque tenent, vestigia furtim
Quaevis attonito fert taciturna gradu.
Ut pueri viridis tetigere cubilia frondis,
Quaelibet et flatus ne sonet ipse cavet.
Et iam finitima gressum tendebat in herba,
Multi plenus adhuc ille soporis erat.
Gaudent et sparsas tollunt de gramine taedas,
Telaque diversis quae iacuere locis.
Inque lacus portant veluti peritura puellae,
Nempe quod extingui quaeque putaret aqua.
Ecce faces mersae liquidis arsere sub undis,
Et tenuit flammas lucida taeda suas.
At fluvius vires isto contraxit ab igne,
Et tepidas Nymphis iam quoque praebet aquas.
Quae retinent veteris etiam vestigia flammae,
Vulnus et assiduo quo moveatur habet.
Scilicet hic nullis extinguitur ardor ab undis.
Nec timet humores caerula Dori tuos.
Inter Iudaicas pulcherrima nupta maritas,
Cur tua fontanis crura lavantur aquis.
Cum sis et liquidis tu longe purior undis,
Perspicua niveus pes tibi lucet aqua.
Floridior pratis, riguis iucundior hortis,
Lucidior vitro, candidiorque nive,
Heu scelus, heu regi nimium formosa videris,
Desine, nam forma est pernitiosa tua.
Debueras vultus potius foedare serenos,
Debuerant peplo splendida membra tegi.
Quid facis infelix, minitatur praelia forma,
Non est successus ista habitura bonos.
Quam male fortunam miseri vidistis amantes,
Debueras isti non placuisse viro.
Forma nocet multis, formae nocuere puellis,
Scilicet et casti damna pudoris habent.
Dum salit Albiacis squamosus piscis in undis,
A liquidis Sturno tollitur ille vadis.
Ponitur et nido volucrum tum piscis in alto,
Qui latuit fluvio, iam quoque fronde latet.
Quaerit aves nido, piscemque invenit in illo
Rusticus, et pisces aucupis arte capit.
Retia iam cessent, iam lina madentia cessent,
Nec madidas curuus peruolet hamus aquas,
Deprendat nudos piscator in arbore pisces,
Si capere hos nidis aucupis arte placet.
Editus est noster sine te Volphange libellus,
Nec te lectorem sperat habere sibi.
Gaudia quanta tibi noster Volphange libellus
Nunc faceret vivo, sed modo nempe iaces.
Impia Boiorum tellus, et numine laevo
Visa tibi, tamen haec continet ossa solo.
Funde tuo lacrimas orbata parente iuventus,
Et resonet planctu patria terra suo.
Flebilibus Tatii plangas modo Musa camenis,
Audiat et luctus Vindelis ora tuos.
Nos ad arenosum mortem deflebimus Albim,
Naiades hic mecum tristia fata dolent.
Heu qualis pietas, qualis doctrina iacebit,
Illius at virtus non tamen ipsa iacet.
Ingenium vivet, pietas doctrinaque vivet,
Testis erit variis nota Thalia plagis.
Cardinalem etc. [Abbr.: et cetera]
De victis ovet ille licet victore Suevis,
Sequanico ferat hic capta tropaea vado.
Ille sit et Lybici celebrator nempe triumphi,
Hic toties belli Panonas arte premat.
Omnia sed vestro princeps superantur honore,
Quod spectatorem te tua laurus habet,
Laurus habet pacis non ultima praemia palmae,
Laurus habet laudem non minus ista suam.
Quam melius semper laeta qui pace triumphat,
Et qui pacificis ille videtur equis.
Hanc tu conseruas toties sine clade popelli.
Ast aliis rubuit sanguinolenta manus.
Empta tibi pax est, aliis sed venditur auro.
Quamuis sis populo non minor ipse tuo.
Nobilis ipsa domo Gaudenti sponsa marito
Nupsit, at est animo nobilis ipse suo.
Nunc Hymenaee faces ad candida templa referto,
Macte esto taedis nunc Hymenaee tuis.
Tam bene viminibus iunguntur vite Corymbi,
Tamque hederis quercus stat bene iuncta suis.
Tam bene odorifero miscetur nardus amomo,
Attica cum Chio tam bene mella mero.
Nec plus cerua nemus, nec plus sua saxa capellae.
Nec plus lotos aquas, littora laurus amat.
Haec precor ut casto maneat concordia lecto,
Ut sit perpetuo nulla querela thoro.
Ille suam nuptam, sed diligat illa maritum,
Haec mater proli, sit pater ille suae.
Haec anus, ille senex iuveniles seruet amores,
Quod fuit haec sit anus, quod suit ille senex.
Bellus amator habes inflexos ordine crines,
Clausaque in argento cinnama semper oles.
Cantica qui vulgi, Venerisque in amore susurras,
Quique moves apto membra rotata modo.
Laetus et alterno currens pede virgine saltas,
Virginis et nudas crura pedesque tuae.
Huc illucque rotas illam, clamasque rotando,
Et geminas vocem salua sit illa mihi.
Quaque salis, salit ipsa tibi per compita virgo,
Aptus es amplexus, aptus es arte pedis.
Dicis in auriculam tenerae qui verba puellae,
Et veteres dicis vos adamastis [Reg: adamavistis] avi.
Et legis hinc illinc missas ab amore tabellas,
Dumque probas, rides illa vel illa legens.
Quam quis amet bene scis, dum per convivia curris,
Sed quae te redamet non bene scire potes.
Venit ad argutum Dentonem rusticus orans,
Vicinos hortos ut daret ille sibi.
Quos prius extenuat, nihil est, concede roganti,
Commoda magna mihi sed tibi nulla ferent.
Sensit at iste dolum, si nil est improbe dixit,
Et me nil poscis, quod petis ipse dabo.
Fugerit an vatis Lygurini fercula vates,
Cuius laetatur Bilbilis ipsa libris.
Nescio, sed caenae scio quod tua fercula fugi,
In causae est clamas quod nimis ipse sophos.
Ruffius accepit calamos, et vendidit artes,
Cum calamis artes nunc habet ille suas.
Propinas semper, sed nulli pocula praebes,
Sic tu propinas, solus ut ipse bibas.
Me semper dicis mensa nimis esse loquacem,
Dumque loquor, nullum tunc quoque posse loqui,
At te mendacem multo plus esse probabo,
Vix ego bina queo, tu tria verba potes.
Incidis in pisces, Balenas vidimus inquis,
Incidis in porcos, tum quoque figis apros.
Incidis in ludos, tunc es gladiator in armis,
Luctator luctis, esque natator aquis.
Quidlibet in causis narraveris, ipse peregi
Dicis, et in cunctis quidlibet ipse facis.
Incipit hinc aliquis causas inquirere rerum,
Tum tu grande potes voce sonare sophos.
Lis erit, in quemuis demens convitia iactas,
Omnibus et mendax, omnia falsa refers,
Verus is est, qui te mendacem credidit esse,
Quique negat sanum, sanus is esse potest.
Insequor, et fugio, dicis mirabilis iste est,
Mirus sum certe, dum sequor, et fugio.
Nolle volo, sed et est quam semper nolle volebam,
Nolo velle tamen, sed volo nolle tamen.
Scribitur A. duplex, et scribitur altera cum C,
Quae sequitur fugio, quae fugit ipse sequor.
Austrica vina mihi praebes, tibi Rhetica potas,
Et pro te vino pocula dicis habes.
Cur decies ternis discedis Quinte choreis,
Et mutata tibi pallia plus decies.
Num tua quod cunctis vis pallia cuncta videri.
Et nisi quis videat, pallia habere nequis.
si cupis hoc, una prudens vice pallia cuncta
Indue, nec toties cogeris ire domum.
Dic mihi qui nam homines sudantes Zoile cenent,
Et quibus in medio membra labore rigent?
Ipse Milon vitulum primo gestavit ab aevo,
Quem iuvenis post hac sustulit ille bovem.
Sic vitulum Cyclops teneris cenare sub annis,
Post iuvenis potuit nempe vorare bovem.
Dum modo quis poterit propriam novisse parentem,
Esse suum credat quemlibet ille patrem.
Cur tibi non donem miraris saepe libellos,
Cur aliis mittam carmina nulla tibi.
Non hoc invidia feci, namque altera causa est,
Sed cur hoc feci, maxima causa fuit.
Ipse tuos rursum misisses forte libellos,
Me quibus ad parthos longa per arva fuges.
Quae tecum fuerat nuper sine lege Quirine,
Uxorem potes hanc dicere legitimam.
Quique simul fuerant iuvenes sine lege Quirine,
Affines potes hos dicere legitimos.
Profecit cantor toties et saepe canendo,
Ut noceat voci cantio nulla suae.
Tu quoque cavisti toties et loquendo,
Nil posses unquam tu nisi Balbe loqui.
Et quamuis clames nimium, nimiumque loquaris,
Ne noceat verbis garrula lingua tuis.
Culte verecundas Phoebi Thuringe per artes,
Qui canis Aonia carmina blanda lyra.
Te mea felicem gaudet rediisse camena,
Quodque gravis gaudet venerit ista manus.
Scis mihi discedens quid nam promiseris ipse,
Et tibi dimidium dixeris aeris erit.
Si quid donavit sacris modo regia Musis,
Et si quid meruit, qui dedit istud opus.
Apparere mihi facias promissa monenti,
Scilicet ut fertur largius ipse bibi.
Credis? idem totam testatur fama per urbem,
Dicitur e populo quilibet ista loqui.
Narratur belle nuper dixisse Melanthon,
Ingenium manicis omne latere tuis.
Tanta tua est patriae, et populo clementia princeps,
Quanta etiam Caii Caesaris illa fuit.
Quamque fuit domito felix Octavius orbe,
Tam tu placata plebe beatus eris.
Ille pater patriae fertur meruisse vocari,
Ipse pater populi diceris esse tui.
Fovit et ille suas sacro Permesside Musas,
Vatibus et statuit praemia digna suis.
Tu quoque prosequeris studio Parnassidas undas,
Vatibus et praebes munera larga tuis.
Tu modo non cesses doctas fovisse sorores,
Vatibus Augustus nempe secundus eris.
Haec ego, caesareo celebrate Sabine triumpho,
Haec ego, Teutonici fama Sabine soli.
Qualicumque vides deducta epigrammata versu
Adsero iudicio nempe legenda tuo.
Quaeque precor fuerint nostris vitiosa libellis,
Apposita emendes docte Sabine manu.
Ne mihi non nota signetur arundine charta,
Neve mihi possit tutior esse domi.
Hendecasyllabicos, et cur non scribis Iambos,
Versibus est istis pagina nulla tibi.
Sic tu nempe mihi dicis, sed tu mihi dicas,
Cur tibi non dederit Bilbilis Hexametra.
PArve sacros Domini liber ingressure penates,
Si potes haec modico carmina tinge sale.
Non licet obscenas Domino tibi ferre tabellas,
Non licet obscenis scripta dedisse iocis.
Est gravis ille, sed est aliqua quoque parte iocosus,
Principibus magnis quatenus esse licet.
Disce verecundo proferre poemata versu,
Disce verecundo parcius ore loqui.
Illius et placidi tanta est reverentia vultus,
Quanta nec Ausonii caesaris ulla fuit.
Quanta et Traianus, tanta est gravitate probandus,
Illius et probitas, quanta vel huius erat.
Hinc obscena Venus fugias, Satyrique salaces,
Crede mihi lusus non legit ille tuos.
Agnoscantque suos mores, relegantque Nerones,
Carmina sed nullus perlegat ista Nero,
Nuda Venus cedas, non te decet iste libellus,
I lege quae Marsus, quaeque Catullus habet.
Artis Paeoniae non ultima fama Philippe,
Qui medica sanas languida membra manu.
Sicque Machaonio moderaris pocula succo,
Ut sibi non vanam sentiat aeger opem.
Cui quoque nascentes Domini cognoscere morbos,
Et defessa ducis pectora nosse licet.
Hinc et amicitiae magnus tibi contigit usus,
Et Domino frueris tu propiore tibi.
Exhibeas nostrum si quid vacat inde libellum,
Teque legat Dominus fac precor ista tuus.
Haec mihi suscipiet si carmina Principis aula,
Et mihi si laudes commeruere tuas.
Umbram me Marci referam, doctique Catulli,
Meque hos mirabor tum potuisse sequi.
Sic dominum obserues, sicut te diligit ille,
Sicque colas, ut se sentiat ille coli.
AD G. [Abbr.: Gaium] SABINUM.
En ego Pierias generose Sabine per artes,
Adfero iudicio scripta secunda tuo.
Iudice te laudem poterit mihi carmen habere,
Sic erit et primus, tutus et iste liber.
Securus pariter volitabit uterque libellus,
Ibit et intrepidis docta per ora modis.
Exeat, et teneat placidas Antistitis aures,
Exeat ingenii testis uterque mei.
Dumque placet Domino, per te placuisse putamus,
Hoc tribues illi, nec minus ipse tibi.
His quoque temporibus nunc aetas caedit avorum,
Cum duce fit maior Teutonis ora suo.
Quid tibi dent annos si videris ante ducentos,
Nil nisi barbariem tempora lapsa dabunt.
Inspicias nostris si saecula nostra poetis,
Invenies aevi tempora docta tui.
Quod non laudabit facundum tempus Erasmum,
Quae non Huttenum secla futura canent,
Sunt qui praecedunt, pariterque aetate sequuntur,
Magnus erit cunctos quos numerare labor.
Sunt Maecenates, modo sunt Alberte Marones,
Sis tu Maecenas, crescet et ipse Maro.
Caesaris Augusti redeunt nunc saecula Musis,
Maecenasque redit, Vergiliusque redit.
Carolus imperium tenet, Augustusque vocatur,
Te Maecenatem Castalis unda vocat.
Est tibi Vergilius iam notus in orbe Sabinus,
Qui de Caesaribus carmina culta dedit.
Nasoque pierias alter dabit Helius artes,
Cui sunt Ausoniae plectra secunda lyrae.
Carolus hinc abeat, tibi tunc Augustus abibit,
Maecenas fueris tu nisi, nullus erit.
Desinet inde Maro, si desinet esse Sabinus,
At sis Maecenas, sisque Sabine Maro.
Carolus Augustus teneat feliciter orbem,
Tu Maecenatis nomina digna tene.
Curre sed expansis placata per aequora velis,
Currere iam poteris liberiore via.
Non est quod metuas, it felix ventus ab arcto,
Iam dudum timidam remige pelle ratem.
Explicuisse potes rugas in fronte libelle,
Esse verecundo liberiorque ioco.
Donec ad optatas venias telluris arenas,
Contingas portus donec et ipse tuos.
Luscus amat luscam, nunquid bene vidit uterque,
Recte lusce vides, et bene lusca vides.
Te quoties video, puto quod mihi pinifer Atlas
Adveniat, magnum est sic tibi crine caput.
Nescio cur tenuis redeas Iacobe macerque,
An quod non dederit regia Torga satis.
Cur macer es, pinguis Torga tamen ante redibas,
Qui tenet imperium non fuit ille domi.
Cur tibi caelatum stannum timeatur et aurum
Quaero, ne furem secerit illud ais.
Es solitus fundo divos cur saepe timere,
An dum sculpta vides, evacuata vides?
Lomento rugas facie quid condere tentas,
Crede mihi frustra labra vetusta linis.
Decidit hic fucus, durat non amplius hora,
Tantisper poteris pulchrior esse mihi.
Aoniis nuper fringilla volavit ab aruis,
Liquit et asuetos Phocidos illa lacus.
Hic ubi pieriae gaudent cecinisse volucres,
Castalidumque simul consonat omne nemus.
Dulcibus asuevit felix ubi vocibus illa,
Et didicit blandum, pieriumque melos.
Hanc mihi donavit Phoebus, castaeque puellae,
Fonte quibus sacro Castalis unda fluit.
Haec mihi seu roseis veniat lux alma quadrigis,
Sive sub Hesperias currus agatur aquas.
Sive premat medium Titan calidissimus axem,
Usque Philetaeum concinit illa melos.
Tu mihi cantando Phaenicis saecula vincas.
Cuius tu specie digna volucris eras.
Quam bene cognomen flavo tibi venit ab auro,
Par tibi cum forma nomen habere potes.
Aurea forma tibi nitido sed gratior auro,
Aurum non poterat forma quod ista potest.
Qui fit quod Baldus fi quis non cesserit illi,
Exclamet subito dilanietque togam.
Sextus ridenti non indignetur amico,
Dicam plus sapit hic, sed sapit ille minus.
Dic mihi picriis ornate Sabine libellis,
Esse velis cuius fama decusque rei.
An ne ut pastorum tibi floreat herba Getarum,
Qua saturas undis Istula culta tuis.
An ne sues iubeas boias tibi pascere glandes,
Praebeat an pecori Mulda sonorus aquas.
Non puto quod velles vel si quoque velle videris,
Dum modo sit Paphiae molle cubile Deae.
Dum tibi cantet olor semper Phoebeius ales,
Cedat Erythraeo gemma reperta sinu.
Atque opibus caedant Babylonica rura superbis,
Quaeque Semiramia moenia cincta manu.
Dives et auratis cedat Pactolus arenis,
Et Tagus Hesperia iam quoque cedat aqua.
Non ego Phryxeo me sic mirarer in auro,
Si foret ingenii fama Sabine tui.
O quantum nomen sacrae fecere sorores,
Signa dat in clypeo Pegasus ipse tuo.
Hic ubi Divorum tectis fulgentia late
Templa nitent, iuxta regia celsa patet.
Qua sedet Arctoi princeps illustrior orbis,
Hic ubi purpureum fudit ab ore iubar.
Cum placido reducem dominum Moguntia vultu
Laeta salutavit voce, manuque suum.
Grande decus domini testantur et altera templa,
Arcibus ignifero templa propinqua polo.
Hic geminae caeli contingunt nubila turres,
Aurea sufficiunt his monumenta locis.
Haec igitur tanto dicatur principe digna,
Te decet ingentem regia tanta ducem.
Atria cui pendent generoso stemmate tota,
Et ceris equitum ter numeranda domus.
Arpinis similem chartis te fecit Erasmus,
Pluribus et venam praetulit ille tuam.
Sic tua nobilitas animo fit clarior isto,
Ingenio illustras sic genus ipse tuum.
Saepe mihi retulit Suevis Hieronymus oris,
Promanent linguae flumina quanta tuae.
Quam sis Theseidum priscis versatus in armis,
Quam sis Romana notus in historia.
Praeterea toto qui noscitur orbe Sabinus,
Quam tua Cecropia pectora voce fluant.
Hoc etiam de te magnus testatur Erasmus,
Eloquium cuius par Ciceronis erat.
Uno saepe die te disticha posse ducenta
Scribere saepe refers, sed bona nulla facis.
Christophori posses templis aequare figuram,
Si Tyrolfe queas demere sesquipedem.
Carmina Mannus amat, scribit mala carmina Mannus
Et mala sint quamuis, carmina Mannus amat,
I nunc, et dubita Mannum non esse poetam,
delitias Mannus diligit ipse suas.
Ante diem semper poscit sibi praemia seruus,
Ante diem seruus sic puto natus erit.
Quis tumor albentes formosa Fabulla papillas
Excitat, exoptat num tumor iste virum.
Non vis forte virum, iuvenem sed nempe Fabulla,
Nam tibi nupta virum non dabit ulla suum.
Triginta numerat semper sibi Lutius annos,
Quem iuvenem quidam viderat ante senex.
Verum si vincet Priami, vel Nestoris annos,
Annos triginta tum quoque natus erit.
Cum sit Mannus equus, nimis est tibi nobile nomen,
At fueras melius Manne vocatus onos.
Usus amicitiae vetula tibi contigit ista,
Novit amatorem scilicet ista tuum.
Praeterii nuper solus cum vate Sabino,
Cum tu cum muscis obuia forte venis.
Acris ego num quis portaret odoris amomum,
An ne aliquis ferret Cinnama forte rogo.
Aedes pictoris nos praeteriisse putabam,
Dum mihi cum rosea Nardus oleret aqua.
Post ubi me verti te praeteriisse videbam,
Et sensi subito Cinnama olere tua.
Sed miror collo cur semper Cinnama gestes,
Et suspensa premant pectora Musca tua.
Cinnama semper oles, male ne noscaris olere,
Non bene oles, dum tu sic bene semper oles.
Regia gestetur regi concede corona,
Et det opes fossas Oenidos aula suae.
Divite Caesaribus promanet nobilis auro
Hermus, et Hesperio consonet orbe Tagus.
Mittat hic in festam lasciva numismata plebem,
Per nemus immensas claudat et ille feras.
Hic currentis equi capiat ter praemia palmae,
Illeque sit belli militiaeque decus.
Sis decus ipse tuae pacis sanctissime Praesul,
Teque colat populus pacis ametque decus.
Aurum devoluit tibi dum rex Rhenus aquarum,
Labitur et nitidis caerulus Albis aquis.
Salaque Saxonicas incurrit nempe Salinas.
Hermus, et occiduo spernitur orbe Tagus.
Iuris et aequarum cultor iustissime legum,
Caesareum patrio qui regis ore forum.
Si poteris nostro fortasse favere labori,
Meque meosque aliqua ponere parte libros.
Insinuare meos non dedignare libellos,
Quos orna domino, quo licet ore tuo.
Ac me laude tua, dignumque favore putato.
Indiget et tali Pieris unda viro.
Tum meliora mihi dictabit carmina Phoebus,
Inque tuas laudes Castalis unda fluet.
Cur Mylus malus esse vult Poeta,
Cur vult nescio, sed malus Poeta est.
Quod facias panem retulit mihi fama Sciure,
Non ego, sum pistor dicis, at ipse puto.
Causas dicis ago, panem facis ipse probabo,
Et probo dicis ego, dico ego teste proba.
Scit me Christophorus consultum iuris et aequi,
Dumque ego iura sequor, non ego pistor ero.
Quod panem facias si nescis ipse probabo,
Quod lucratur idem scilicet ille facit.
Dum tu lucraris panem facis ipse Sciure,
Sic tibi fit panis, fitque farina tibi.
Virque rubusque tibi bene dant cognomina Manne
Nomina conveniunt scilicet ista tibi.
Rusticus es, silvis semper versaris in altis,
Carmina silvestris sic male culta facis.
Vis dici Graece semper Lanrice Macrolbos,
Sed Marcolbos eris, littera si redeat.
Quod si non plures nummos Tyrolbus habebit,
Quam sibi caseolos tunc mihi pauper homo est.
Cum sis Tyrolbos, nec sit tibi caseus, ipse
Atyros melius diceris esse mihi.
Bis denas nondum numeras si Phedile messes,
Tunc poteris nullas attribuisse tibi.
Inter Pontifices nostrorum maxime Praesul,
Inter primates gloria prima viros.
Multa licet semper dederis tu dona Poetis,
At tamen his dices plura daturus ero.
Diligeris sacris non propter dona Poetis,
Propter te vates credito munus amant.
Iam tibi iam longum est habitata Bononia Vinse,
Et Phaetontei Moenia visa Padi.
Nunquid et Oenotrias iam nosti [Reg: novisti] Vinse puellas,
An tibi vel Patavi displicuere Nurus.
Num latias iactas numerosa volumina leges,
Veridico Latium num regis ore forum.
Altera praeteriit, nunc altera prodiit aestas,
Et nondum Italicos exprimis ore sonos.
Si cuius nosti [Reg: novisti] commissa poemata vulgo,
Hoc nihil est dicis, quod facis hoc nihil est.
Percipitur quantus Getula per avia clamor,
Non uno quoties silva Leone sonat.
Cum timidus revocat pecudes, armentaque pastor,
Et fugat attonitos cum sine mente greges.
Tantum Bavarica resonat tum murmur in aula,
Cum vocat ad mensas principis ipsa tuba.
Dat per colla thoros, geminat dum murmura voce,
Exprimit horrenda tympana voce sua.
Nimirum Phrygio Cybeles de vertice venit,
Hic ubi consuevit vocibus ille tubae.
Non puto quod talem tibi miserit Affrica silvis,
Scilicet Idaeos exprimit iste sonos.
Bis denas umero terna trieteride messes,
Si de viginti dempseris ipse duas.
Lis erat ad Rhenum dominis non parua duobus,
Stabant victori praemia magna suo.
Legibus instructus sed doctor utrinque sedebat,
Legibus hic melior, ille sed arte fuit.
Ast hic dicebat narras nihil, ille sed erras,
Hoc nihil est inquit, quid mihi stulte refers.
Finis erat rerum dominus dubitabat uterque,
Aureolos subito mille sed ille tulit.
Prodita causa fuit, nam nil narravit uterque,
Sed mille aureolos cur tamen ille capit?
Mos est causidicis mille, et numerare ducentos,
Seu causa vincat, seu minus ille sua.
Una hora fateor versus me posse ducentos
Dicis, sed quales dicere non poteris.
Dum tua narratur per compita gloria Princeps,
Et reduci fiunt carmina laeta tibi,
Cum populus, cum gratus eques, cumque ipse Senatus,
Laetitiae domino signa dedere suo,
Dicitur exiguas pater exultasse per undas
Mogus, et in mediis obstupuisse vadis.
Cum proavos numeres, et iactes nobilis arces,
Seruiat et domino rustica turba tibi.
Et tibi sint fratres, qui Caesaris arma sequuntur,
Qui sunt militiae lausque decusque togae.
Et tibi sint notae leges, et Caesaris acta,
Sit doctrina tibi sit tibi certa fides.
Hoc doleo tecum quod tu plebeius esse
Cogeris, et tam sunt aspera fata tua.
Quot tibi de collo caelata numismata pendent,
Tot quoque amatores dicis habere tui.
Credo magis quod sint tibi grata numismata cunctis,
His das ore libens oscula nempe tuo.
Oscula das nulli, nisi et ille numismata donet,
Nunquid amatoris diligis aera tui.
Saecula dicantur nunc ista numismatis esse,
Dum quis habet nummos semper amatus erit.
Nomen habes auri cum sis formosior auro,
Nobilis es forma, nobile corpus habes.
Ista foret flavo multis quoque gratior auro,
Scilicet Aonias ista deceret aquas.
Si tam mente fores quam forma pulchra videris,
Pulchrior in terris nulla puella foret.
Aureolis artes Priscus vult discere binis,
Cumque parum didicit vult dare dimidium.
Accipe ne gladii veniant oblivia Prisco,
Si vis ut soluat praemia tolle tua.
Incedis nitida formosus veste Cipere,
Fimbria de Tyrio tota colore tua est.
Crura tegit pannus venetis qui venditur oris,
Ast exile tegunt serica texta femur.
Purpura quin tonsos ornat tibi nigra capillos,
Culter et argentum circuit ipse tuum.
Non tamen admiror, dum non emis ista Cipere,
Dum modo non soluas, non emis ista mihi.
Te venisse tuam dudum scit Rhenus in urbem,
Nam strepitus plebis sentit et ille tuae.
Vindelicas etiam gentes, flavosque Suevos,
Laetitiae coamor terruit iste novae.
Dum te laetanti populus veneratur in urbe,
Et facit in plenis gaudia tanta viis.
Audiit hunc plausum mediis quoque Rhenus in undis,
Et phaleris nitidos currere sensit equos.
Est nemus, Arctoa venienti occurrit ab urbe,
Qua ducis Albiaci turris amoena patet.
Itur in occasum, sed dextra prospicit Arctos,
Et latus oppositum fervidus Auster habet.
Stant prope coctilibus longissima tecta caminis,
Arctat ubi lateres lucidus igne focus.
Haec quoniam mansit semper sine nomine silva,
Cumque decet faciles nec minus ista Deas.
Hic etenim vidi violas legisse Napaeas,
Floribus et nivea texere serta manu.
Sacra sit ergo sacris haec semper silva Napaeis,
Haec sit ad Albiacum silva Napaea vadum.
Hoc tibi nunc scito nomen fecisse Napaeas,
Quodque tibi fingit Lemnia Musa tene.
Iam frondesce diu nostris celebrata camenis,
Donec erunt nobis carmina, nomen erit.
Bellus agis causas, et fundis verba disertus,
Horis ipse potes dicere et illa tribus.
Et tribus ipse novem voces vix diceris horis
Perfecisse, potes dicere nempe diu.
Cumque diu dicis, tum nil dixisse videris,
Dicis in ore statim quicquid habere potes.
Hac quoque qua loqueris poteras ratione tacere,
Dum nihil est quod tu dicere nempe soles.
Dum loqueris dormis, et vis tamen esse disertus,
Sed dormire precor desine dum loqueris.
Vis castus semper vis dici denique virgo,
Et vis Hippolyto castior esse tuo.
Et vis vel casta tu castior esse Diana,
Sic es castrato castior ipse viro.
Nonne mihi nuper voluisti hypocausta locare,
Et iam cur uxor denegat ista tua.
Hoc scio ne dic, me quod sit mihi tibia non vult,
At mihi dic Mildam cur nequit illa domo.
Iliadem nuper didicit Thelesinus Homeri,
Nec legisse parum iactitat Iliada.
Ante dies aliquot se nondum noscere dixit
Dorica Maeonidae praelia vatis opus,
Hectoris ast hodie caedes, et fortis Achillis
Narravit, quamuis non tenet Iliada,
Et Diomedis equos, et narrat vulnera Martis,
Dumque iuvat natum sit quoque caesa Venus.
Ut sit per Venerem mediis ereptus ab armis,
Rideat utque Parin Tyndaris ipsa suum.
Est physicum dicit, Veneri quod vulnera fecit
Tytides, nimium scilicet iste sapit.
Causa subest inquit, sed causam dicere non vult,
Dicere nam vellet, dicere si poterat.
Et reliquos superat magna liber arte secundus,
O quam stultitiae signa dat ille suae.
Iliadem recitat, quam nunquam scripsit Homerus,
Nec tibi quae fingit Ilias ulla dabit.
Omnia scire cupit solus tamen omnia nescit,
Uno nempe die qui legit Iliada.
Cedunt arma togae, pax est florentior illis,
Pax segetem nutrit, pacis alumna seges.
Pax iuvenes seruat, iuvenes sed praelia perdunt,
Miles et infestat, quod dedit arte manus.
Pace vigent artes, floret Respublica pace,
Pace manet templis cum pietate decus.
Floruit in laeta patrias qui pace per urbes,
Belligero potuit non minor esse duce.
Et si pacificos memorabat Roma Triumphos,
Pacis amatores si quoque laurus habet.
Nec minor est magno Caesar Pater Aemyliano,
Quamuis hic pacem, bella, sed ille tulit.
Tu quoque dum placida Mogum sub pace gubernas,
Non minor ista tuae laurea pacis erit.
Pinguibus Ausoniae terram cum videris aruis,
Visaque sint culto Gallica regna solo.
Dic mihi num patriis poteras felicior hortis
Esse, nec ignota semper abesse plaga.
Tutior esse domi, sed non prudentior esse,
Scilicet haec virtus provenit inde tibi.
Per duo lustra suit mediis iactatus in undis
Ithacus, et lacera puppe vagatus aqua.
Hinc varios hominum mores, perlustrat et urbes,
Hinc Sophiae exemplum ponitur ille tibi.
Cras pariter nostris vos discedetis ab oris,
In Crocontiadas ibitis inde plagas.
Ergo sit haec nitido nobis signanda lapillo,
Quae veniet laetis nox abitura modis.
Deflue nunc felix cerealibus amphora succis,
Nunc dabitur potu nempe calere tuo.
Contingat nostris nox haec tam candida mensis,
Cum peteres Cypron quam tua Teucer erat.
Pocula quanta bibit felix abiturus Achilles,
Et nos seposita tanta bibemus aqua.
Tunc cum vos nobis reddent Crocontia regna,
Luxuriae est nobis causa futura novae.
Texta coma est tonso quae circum tempora pendet,
Ut solet esse suas texta puella comas.
Dum sic incedis textus de more puellae,
Nunquid erit qui te sic putet esse virum?
Romanae Marcelle iterum spes altera linguae,
Ingeniique alter dexteritate tui.
Hac quoque si nescis vivit Marianus in urbe,
Est carus quamuis hac quoque Panniculus.
Crispulus hinc gemmis digitos ornatus et auro,
Crura gerit nullis aspera facta pilis.
Procuratores sibi vult iam quaelibet esse,
Chius et Aufidius gratior hospes adest.
Esse quidem mallem tali modo Crispulus urbe,
Doctus et insignis quam Marianus ego.
Panniculus fias, fias Marianus in urbe,
Acris adest subito Chius et Aufidius.
Qui tibi dent alapas, nec sunt Mariane latini,
Nulla locat Chio retia Panniculus.
Quis niger iste faber dominae qui semper adhaeret,
Scilicet uxori quod timet ille suae.
Si quis enim uxorem vultum convertit in ipsam,
Tunc oculo saevus prospicit ille truci.
Ut madido pastor vidit Polyphemus in antro,
Neritios avido dum vorat ore viros.
Cumque suburbanos nymphis spatiatur in hortos,
It simul uxori tunc comes ille suae.
Et tamen hunc nuper, nuper percussit et illum,
Mollities est hunc quae facit esse virum.
Trux est uxoris si quis res egerit illas,
Quas miser uxori debuit ille suae.
Ergo duos nuper sed clam percusserat ille,
Egerat uxoris res quod uterque suae.
Ne tibi discipulus dominae sit forte Magister,
Si potes hoc prudens ipse cavere cave.
Tu foris astra vides intus videt ille maritam,
Res agis, uxoris res agit ille tuae.
Et solus numeras corrasa numismata mensis,
Solus et haec mittis mutuo principibus.
Vinaque solus habes, et opimae fercula mensae,
Solus habes pectus, solus et ingenium.
Solus habes magnas e saxo splendidus aedes.
Discipulos multos solus habere potes.
Haec tu solus habes, unum non solus habebis,
Nempe quod uxorem non quoque solus habes.
Audierat quondam laudari moenia stultus,
Quodque capi possent audiit ille fame.
Nec mora laudatam stultus pervenit ad urbem,
Et longa tenet hanc obsidione famis.
At non esuriens tamen hic tum moenia cepit,
Moenia dum captat, se capit ille prius.
Sclavus ad Albiacam Marsinus venerat urbem,
Emptor, et errantes undique cernit equos.
Ut conspexit equum, si venditur ille pusillus,
Accipe mercedem, sit meus inquit equus.
Annuit octo daret, septem sed praebuit illi
Aureolos, empto laetus abibat equo.
Gaudet ovans, celeri rapiturque per arua caballo,
Qui sequitur clamat, disine cogis equam!
Hic negat, ille refert dubitas, descende videbis,
Tunc ibi descendit cernat ut emptor equum.
Tollit equo caudam, videat num masculus esset,
Inter et illius spectat ubique nates.
Vidit ut elusus sine testibus esse caballum,
Me miserum exclamans non equus inquit equa est.
Si rubram cernis, miraris Amene puellam,
Non puto quod possis ipse videre satis.
Saepe oculos falso perfusa colore fefellit,
Non est nativus, qui rubet ore color.
In facie fucus Crocodyli stercore sordet,
Cum liquefactus abit mollis ab ore rubor.
Hanc quoties roseam quotiesque venire rubentem,
Et fucum picta fronte nitere vides.
Hanc liceat dicas Crocodyli stercus olere,
Dici rubra nequit, si qua colore rubet.
Scribere si qualicet, de te tum scribere vellem,
Ipse licet nunquam carmine dignus eris,
At tamen ut talis multis quoque fama sciatur,
Accipe parua manu scripta notata mea.
Falsus amicitiae tecum mihi contigit usus,
Scilicet ut falsus nil nisi falsa sonas.
Fingis amicitias, et vana mollia lingua
Verba refers, verbis omnia falsa tuis.
Est tibi nulla fides, nulla est doctrina, nec usus,
Te puto plus doctam quamlibet esse suem.
Narras multa quidem, sed narras omnia stulte,
Multa licet narres omnia falsa tamen.
Si vis ut credam scite mentire, sed ipse
Mentiris stulte, quicquid ab ore vomis.
I pete nasutum, derisoremque Suevum,
Et tibi tum credam quicquid et ille tibi.
Est tibi conveniens hoc nomen inepte Tapene,
Si forsan nescis ipse Tapenus homo es.
Quid sis forte rogas, quid si tu forsan ineptus
Diceris, ipse negas, ipse Tapenus eris.
Dignus es et risu, tali quoque nomine dignus,
Sic poteris factis esse tapenus homo.
Et poterit stygia tristis cenare palude,
Et prandere potest ille Charonte sene.
Foenaque Lernaeis gustasse palustria silvis,
Et pariter foedos anguibus esse cibos.
Qui conviva tuo poterit cenare catino,
Et tua laetifero sumere vina scypho.
Sint tibi convivae Parthi, saevique Tomitae,
Et Ciconum turbae, Lestrigonumque manus.
Quae tibi spectatur laeto pictura colore,
Quos referat vultus lector amice rogas.
Talis erat mediis princeps Albertus in annis,
Cum medio cursu tempora lapsa tulit.
Ars utinam mentem moresque effingere posset,
Principe tum tanto digna tabella foret.
Centenis lateres et emis quoque saepe ducentis,
Et duce sub primo condita vina bibis.
Undique de muro pendet speciosa supellex,
Et mons argenti Milia quinque dedit.
Et precium fundi numerosa pecunia constat,
Nullis est pluris quam domus empta tibi.
Plus aliis etiam est tibi Ditis avara Cupido.
Sedit in ingenio scilicet ille tuo.
Primo nemo die cum Bassus balnea visit,
Hoc notat, ostendit proxima quaeque dies.
Cum te laudavi festis ego Polla diebus,
Laudavit formam dicis et ille meam.
An nisi de teneris semper sunt vestra puellis
Verba, at ego quod sim fabula vestra puto.
Sic prohibes et vis laudari saepe puella,
An vis an non vis dicere non potero.
Ridenti nuper dixit lasciva puella,
Si me derides dicito quaeso mihi.
Rideo te dixi, ponam velamina dixit,
Nempe ut nuda minus ridear ipsa tibi.
Cum repetis thermas cygnus tunc esse videris,
Cumque redis, coruo nigrior ipse redis.
Sed puto quod tangas plenum fuligine tignum.
Aut nimis in fumo forsitan ipse laves.
Saepe refers nudam tu me si forte videres,
Tum tibi non solum crura placere putes.
Laudares teneras, et adhuc sine lacte papillas,
Pectora laudares candidiora nive.
Hoc scio, verum aliquid plus est quod et ipse probarem,
Ipse femur dicis, non ego dico femur.
Displicet ergo femur, non, illo pulchra videris,
Pulchrius est aliquid non procul inde tamen.
Cur vites semper communia balnea dicam,
Quod sis nigra scio, quod scabiosa puto.
Quod domus e paruo tibi sit constructa fateris,
Cur igitur tanti venditur illa tibi.
Quingentis constat, sed cur tu mille revendis,
Pectora nempe aliquis quod tua Daemon habet.
Cum vis esse ferox plenos bibis ipse culullos,
Et nisi tu biberis non potes esse ferox.
Tum bene congrederis, sed nil tu sobrius audes,
Est animus potis ipse pusillus aquis.
Si quis magnanimus fuerit, si potet et undas,
At tamen est poto fortior ille viro.
Tu non es fortis, nisi sis bene potus, et unum
Sis contra septus quattuor ipse viris.
Haec tum magno animo credis te bella parare,
Corpore sis magnus, corde pusillus homo es.
Aulicus orabat poscens a principe munus,
Sed quod tum peteret, dixerat esse nihil.
Extant multae mei subdit benefacta parentis,
Et tibi qui fuerat fidus, et ipse comes.
Ille rogat quid sit, petitor pistrina rogabat,
Contra turrigeras principis illa domos.
Sensit at ille dolos, an non quoque iuncta sacella
Ipse petis dixit, si nihil illa facis.
Cur ea poscebas, quae nil tamen esse putabas,
Si nihil ipse petis, nil tibi dixit habe.
At se surripuit merito miser ille pudore,
Et nihil assequitur, dum petit ille nihil.
Quod non scribo tibi, forsan me quaeris Iambos,
Nostra Lycambaeo scripta cruore carent.
Quae tibi nuper amans promisi munera poscis,
Ista tibi quando veneris Anna dabo.
Haec tibi donatur Thisbes pictura puellae,
Ut quam sis ista pulchrior Anna scias.
Dii tibi dent quicquid princeps Alberte mereris,
Dii tibi dent Musis vivere posse diu.
Qui sua restituis mansuris iura poetis,
Nullus qui merita laude carebit erit.
Dum modo tu vivas patriis felicior oris,
Et vitae fiant stamina longa tuae.
Spes erit Aoniis nondum casura poetis,
Principe teque frui toto Helicone licet.
Dignus es ut possis nomen seruare perenne,
Et rapidos fama praeteriisse rogos.
Vive diu felix iam dudum fama perennis
Fertur, et est celebris vatibus illa tuis.
Pieriis semper digne cantabere Musis,
Ut facis Aonias dum veneraris aquas.
Haec est illa dies niveis signanda lapillis,
Quae tanti partus conscia facta fuit.
Caesaribus patriis fertur peperisse poetam,
Quo niveis Teuton rursus ovaret equis.
Haec, tibi quae tantum vatem dedit Anna maritum,
Anna Melanchthonii spes et alumna laris-
Adsis Phoebe precor sed quantus gesta canenti
Caesaris adfueras, Caesaribusque suis.
Cum caneret felix immania Teutonis acta,
Acta Nero gestis anteferenda tuis.
Haec tum Phoebe tuo reparanti bella Sabino
Ipse dabas latiis plectra sonora modis.
Adsis Bache tui sacris facunde poetae,
Adsis Maeonidum, Pieridumque chorus.
Hac pro luce precor venereris ut Anna maritum,
Sicque colas ut se sentiat ille coli.
Pyramidas regum celsas Aseburgia ride,
Iam taceat pharium regia Memphis opus.
Pars quota Niniacae labor est babylonicus aulae,
Non fuerit toto maior in orbe licet.
Et sileat vacuo quod pendet in aere bustum.
Nunc etiam sileas templa Diana tua.
Nec Troiae, nec sint palatia magna Mycenis.
Porticibus lateas iam quoque Roma tuis.
Dissimuletque suum Latio Rhamnusia templum.
Nec se iam laudent aequa theatra polo.
Cedant Romani palatia summa Neronis,
Et quodcumque fuit Caesaris illud opus.
Arte suo quantum vel tempore quodlibet horum
Praestabat, praestas tempore namque tuo.
Ergo nec immerito veterum miracula rides,
Diruta sub terra nempe quod illa iacent.
Aethera tu tangis nitido ceu condita caelo,
Inferiore tonat nube serenus apex.
Unde tuus princeps florentes prospicit agros.
Hic ubi non uno sub pede musta fluunt.
Vix est purpureis Hetruria tanta racemis,
Vix tibi tot praebent culta Methymna botros.
Hic etenim surgunt generoso palmite colles,
Hic sunt Teutonico nata falerna solo.
Praefluit undoso liquidus te flumine Maenus,
Et rapitur cursu longa per arua suo.
Talia cum iactes, et tangas nubila caeli,
Non tamen es domino celsior ipsa tuo.
Stat vetus in templis priscorum ritus avorum,
Nec pateris nobis saecula cana mori.
Teutonidumque tibi renovantur sacra priorum,
Statque tuum veteri relligione decus.
Simpliciori animo proavos nec deseris ipsos,
Et retines plebem relligione tuam.
Antiquis seruatur honos te praeside templis,
Sic merito veterum dictus amator eris.
Qui legis aequarum Rukkere volumina legum,
Qui facis in patrio verba diserta foro.
Iuraque discernis, quae legibus eruta priscis,
Teutonicis veteres restituere patres.
Tu quoque Maeonias ne desere voce puellas,
Debeat Aonios ista iuvare viros.
Sic tibi sint domini penetralia plena favore,
Sic sit et eloquii gloria magna tui.
Et tua tam placeat toti facundia Rheno,
Quam placuit Graecis Nestoris illa precor.
O mihi praecipuos inter memorande sodales,
O et Thuringi gloria prima soli.
Inter et Aonias fama non ultime Musas,
Cuius Pieria labra rigantur aqua.
Mollia qui blando deducis carmina versu,
Quae possent Phoebi nempe decere lyram-
Cum Maro non desit, nec desit Naso, nec ille
Qui tragica cecinit Dorica bella tuba.
Debes tu nostri quoque temporis esse Tibullus,
Ista tibi dudum tradita palma fuit.
Ausonias puto quod nosti [Reg: novisti] modo Vinse puellas,
Dum Phaetontei tu colis arua Padi.
Et tibi visa fuit formosa Bononia Nymphis,
Miror si Patavi displicuere nurus.
Namque duas altis peragras dum moenibus urbes,
Vix puto quod Nimphas videris ipse duas.
Tu Patavi sedem fugis, et Phaetontidas undas,
Nempe quod hic lapides Iuppiter ipse pluit-
Hinc tibi visa fuit praeclara Bononia Musis,
Unde tua veniunt scripta notata manu.
Unde mihi scribis ceu nil tu videris istic,
Quod sit et Italici chara puella soli.
Quod si non tu plus discis, quam scribis amico,
Ad patrios venies tum sine mente lares.
Inter magnanimos habitare Elemanne Cheruscos
Gaudes, et patrio ponere membra solo.
Dum vernus viridi cuculus super arbore cantat,
Et tibi frondoso monte teguntur aves=
Aut legis Andinum densa sub fronde Maronem.
Aut quae Pelignus carmina Naso dedit.
Nunquid et hos nosces, quos iam tibi fama libellos
Attulit, et digitis carmina facta meis.
Ecquid ubi nosces, nostris laetabere Musis,
Si bene te novi, saepius ista leges.
Dum tu gramineae recubabis margine ripae,
Quam patria stringit Buda cheruscus aqua.
Et mea spargetur per te tum fama cheruscis,
Et forsan dominae carmine notus ero.
Herbosi colles, et tectus arundine Buda.
Assuescent nostros forte sonare modos.
Iuris, et aequarum cultor non infime legum,
Qui renovas patrii publica iura fori.
Cuius apud dominos valuit facundia rerum,
Principis unde patent limina tanta tibi.
Unde tibi census datur, et tibi dantur honores,
Unde tibi felix principis aula favet.
O quam dissimilis quondam fortuna parenti
Ista fuit, melior nempe sequuta fuit.
Inter oves etenim patriis errabat in aruis,
Tondebatque pater quos modo villa greges.
Et soboles campis ad flumina nota canebat,
Frigida lanigerum dum tegit umbra pecus.
Tu quoque compactas inflabas saepe cicutas,
Innixus baculo pastor ut inter oves.
O quam saepe novo modulatus cortice carmen
Fecisti totum voce sonare nemus.
Et nunc tot domini Brunoia tecta frequentant,
Scilicet eloquio gaudet et aula tuo.
Ingenio illustras proavos, et patria rura,
Per te pastoris floruit ista domus.
Pierios succos, et desere Musa labores,
Si dare pastori talia iura queunt.
Gregori teneris pretium non vile puellis,
Gregori patriae spes, et alumne domus.
Dum petis in nostris etiam pars esse libellis,
Et referat nomen pagina nostra tuum.
Facundae liceat pars nempe ferare Minervae,
Et mea quod velles det tibi charta decus.
Arcturum dum tu spectas, pigrumque Booten,
Et quid Phoebeios forte moretur equos.
Curque citis currat Phoebe subuecta quadrigis,
Et cur defessis illa laboret equis.
Ac cur pisce gelu, geminis ver, virgine messis
Desinat, et mutent haec tibi signa dies.
Haec tu dum spectas intentus sidera caelo,
Dic mihi num videas, est quod et ante pedes?
Dum potes oeneias Fruticane habitare Salinas,
Quas rapidis patrius praefluit Oenus aquis.
Hoc ego Saxonicum deduxi carmen ad Albim,
Et dedimus ventis vela secunda ratis.
Et dum ver flores, et campis gramina ferret,
Hoc quoque si nescis protulit istud opus.
Pierios succos vobis dabit iste libellus,
Et feret Aonias per tua saxa Deas.
Ecquid et haec etiam vos gloria parua iuvabit,
Haec peperit primum iam nova fama decus,
O quam blanda meis dabis oscula nempe libellis,
Inque sinu referes carmina nostra tuo.
Illaque Caesaream tecum portabis in urbem,
Qua fluit undisona spumifer Oenus aqua.
Quaque micant auro radiantia regia tecta,
Et tenuit felix Aemylianus opes.
Vel releges altae denso sub tegmine pinus,
Vel releges inter tu fruticeta tua.
Seu lassus mediis ad saxa iacebis in umbris,
Unde loquax gelida rivulus exit aqua.
Seu tu frondoso forsan sub colle sedebis,
Seu per piniferum forte vagare iugum.
Has precor ut noscas placida mihi fronte camenas.
Quaeque mea mitto scripta notata manu.
Et si forte aliquos Oeneia terra poetas
Diligit, et si quod provenit inde decus.
Dum meus ad vestros labor est cursurus honores,
Me quoque parte aliqua gaudeat esse suum.
Altera iam binis accessit messibus aestas,
Et sine me solus Rhetica vina bibis.
Dum colo Pieriis pulcherrima moenia Musis,
Lentus arenosa qua fluit Albis aqua.
Expectare mei reditum Fruticane sodales,
Saxonicas esses si bibiturus aquas.
Sustineas dum tu non dum Fruticane redire,
Nec tamen ut velles ipse venire queam.
Ad te iam nostri pro me venere libelli,
Quos tu me quantum forsan amabis ama.
Maxime saxonicas princeps Alberte per oras,
Cui tradunt famulas Rhenus et Albis aquas.
Si licet hoc ingens paruo tibi carmine monstrum
Scribere, tum faveat culta Thalia mihi.
Aegaeona suis immania monstra lacertis
Credibile est lato perdomuisse vado.
Caerula tam vastos nunc ire per aequora pisces,
Iugera per centum nempe iacere putes.
Silvaque mirando crescat longissima monstro,
Occupet et latas aequoris illud aquas.
Ecquid Delphino iam credis Ariona vectum,
Arte Methymnaeam dum sonat ille lyram.
Pellere Neptunum madidas portenta per undas,
Et freta Tritonem sollicitare tuba.
Quod Balenarum videat fera praelia Nereus,
Et Thetis ignotas, et Galathea feras.
Vix quadraginta iuncta trieteride messes
Praetereunt, tantam cum videt unda feram.
Unda sed immani commota per aequora monstro,
Arcet Livonias hic ubi littus aquas,
Huc natat aequoreus sed magno corpore coetus.
Linquitur hic fluctu, deseriturque suo.
Occupat et tanto longissima littora cursu,
Quantum non cubiti bis potuere decem.
At quantum spacii diffusum corpus habebat.
Vix cubitis posses bis numerare novem.
Nam bis octo pedum caput hic tollebat in auras,
Quo tremuisse suis fertur et aequor aquis.
Moverat et saevas malas in faucibus atris,
Quantas non credas quattuor esse boum.
Maxima pendebant longo Palearia collo,
Magna velut grandes ossa fuere trabes.
Pellis dura fuit duro vix obuia ferro,
Aspera nec squamis, nec fuit illa pilis.
Caeruleo horrebant immania terga colore,
O quantum monstrum gutturis istud erat.
Nec se mirentur peregrina per aequora pisces,
Oceanus tantas dissumuletque feras.
Quicquid habent Indi, lybicaeque per aequora Syrtes,
Quicquid et Oceanus, proxima donat aqua.
Rem factam nostrum nuper mihi carmen habebat,
Et sparsum fuerat nomen in urbe meum.
Irati currunt Cicones, saevique Tomitae,
Se queritur laesum quilibet arter mea.
At non Lemniacus Ciconasque Scythasque libellus
Sustinet, est istud pondus inane nimis.
Illos Carpophori potius levis aula senilis
Sustineat, pondus sic feret ille suum.
MArchionum genus, et terrarum maxime princeps
Quas Sala, quas Rhenus, quas videt Albis aqua
Qui toties retines per tanta pericula pacem,
Cum populo est toties ista beata tuo.
Tu nisi tantarum rerum virtute niteres,
Nive fores veterum tanta propago ducum.
Iam dudum totus spumaret sanguine Rhenus,
Purpureasque daret sanguinolentus aquas.
Nec tu tam celsas antiqua Moguntia turres
Erigeres, starent nec tua tecta solo.
Nempe quod insultent, et quaerant semina belli,
Qui semper furiis horrida bella fremunt.
Nec tamen aduersi circum sua moenia reges,
Victrici veherent capta trophaea manu.
Omnia sed dubio nutarent oppida bello,
Et paritet fierent una ruina domus.
Ergo si tua tot seruat sapientia terras,
Iustitique tuus pauperioris amor.
Et tua tam placido veneranda modestia vultu,
Consulit in melius si qua nocere putat.
Quot tibi nunc illas dicam debere triumphos,
Palmiger et quoties arcus honoris eat.
Debeat at tua cum toties spectacula tellus,
Pacis et emeritae laurea serta tibi.
Quod non insiliunt hostes super alta parentum
Busta, nec invictis ungula sistit equis.
Et quod adhuc fumant aris sacra templa deorum,
Nimirum debet plus tamen illa tibi.
Qualiter Assyrios reparant incendia nidos,
Una decem quoties saecula vixit avis.
Taliter et nostros renouavit flamma libellos,
Quodque mihi rapuit reddidit ignis opus.
Invide ne speres eadem me scripta daturum,
Asperiora dabo non meliora tibi.
Non eadem mens est, movet hoc iniuria carmen,
Ardorem bilis suggerit ista mihi.
Et nunc ad Rhenum canimus, non amplius Albis
Nostra suis mecum carmina terret aquis.
Nec pater Albiacus scribentem cernit in herba,
Materiem potius tu mihi Rhene dabis.
Si quando laudes dictura est nostra Thalia,
Laetior et cantu florida prata colet.
At si non mites forsan meditatur Iambos,
Albis in insueto carmine totus eat.
Alter in hoc aevo praeclare Philippe Machaon,
Qui parcis differs pensa brevesque colos.
Hos tibi laudatos domini quoque voce libellos,
Mittit Abydena Lemnius urbe titi.
Addidit et ternum properato fine libellum,
Qui fertur flammis se reparasse suis.
Te rogat ut domino iuvenilia carmina tradas,
Quo felix nobis iudice Musa fuit.
Quam si gaudebit sic ignibus esse renatam,
Ales ut Eous nascitur igne suo,
Illi quod nostrae debebunt nempe camenae,
Hoc quoque debebit non minus ipse tibi.
Quid resonat tantis nitidus clangoribus aether,
Quid tuba, quid mota tympana pulsa manu?
Maximus Albiacis princeps Albertus ab oris
Redditur, hanc lucem lactea gemma notet.
Quanta dies lucet, quam sunt solennia festa,
Spargite iam violas, spargite prata rosas.
Daque nemus frondes, date vos vineta racemos,
Pande tuo Domino Moge fluenta tua.
Ille tuae deget si nescis accola ripae,
Albidos a famula qui tibi venit aqua.
Agnoscas dominum pulcherrime Rhene precamur,
Occurrasque duci qua licet ire tuo.
Ecce choros ducunt per florida rura Napaeae,
Dat sotiis dextram gratia iuncta suis.
En Dryades viridi texunt de fronde coronas,
Ripa suis opibus gaudia plena facit.
Pierides Musae modulantur littore carmen,
Aoniamque sonat pulcher Apollo lyram.
Parte alia rursus coetus fulgentibus armis
Astat, et ad liquidas turma videtur aquas.
Et reddunt hilarem reduci cava tympana vocem,
Edit et asuctum fistula blanda sonum.
Obuia Nereidum ratibus se turba ferebat,
Has sequitur vitrea Rhenus equester aqua.
Corpore magnus enim phalerato pisce sedebat,
Frenaque squamigeris pulchra regebat equis.
Caeruleam madido demulcens pectore barbam
Totus in aurata veste videndus erat.
Vidisses naves moto procurrere fluctu,
Lataque perspicuo vela tumere sinu.
Miratur fluvius celeres incedere classes,
Quod fuerat flumen iam quoque pontus erat.
Insonuisse tubas ipsum tritona putares,
Et freta navalem sollicitasse [Reg: sollicitavisse] sonum.
Albertum prora cernit spectator in alta,
O quanti fuerat muneris ista dies.
Stabant ad tumidas ingentia dona procellas,
Scilicet urbs domino contulit illa suo.
Excipit egressum mandens spumantia frena
Purpureo circum murice stratus equus.
Ordine praecedunt cives lucentibus armis,
Portaque frenatos vix capiebat equos.
Nec tuba, nec sonitus, nec plebis tympana cessant,
Percipitur tota plausus, honorque via.
Sic puto nempe fuit pompeis Roma triumphis,
In niveis victor cum veheretur equis.
Hac ad turrigeras pompa deducitur arces
Excipit urbs laetum voce manuque ducem.
O quantus strepitus quantus quoque clamor in urbe,
Laetitiae gentes terruit iste sonus.
Quanta tuae princeps celebrant convivia mensae,
Quantaque nox famulis tum fuit ista tuis.
Vescitur omnis eques tecum, sanctusque senatus,
Cum populo pariter vesceris ipse tuo.
Tanta Gigantaeos decuisset mensa triumphos,
Cum dedit Ambrosias Iuppiter ipse dapes.
Qui procul es tumido nuper compulsus ab Albi,
I liber absentis pignus amicitiae.
Invenies aliquem qui te venisse probabit,
Et quod sis saluus carmine laetus erit.
Te periisse statim primis natalibus ille
Nunc veluti Persam te rediisse putet.
Expositus fueras ne tu legerere libelle,
Mirentur liceat nempe renatus eris.
Albiaci vatis nuper mendacia risit
Princeps principibus maximus ortus avis.
Scilicet ut spernunt animantia magna catellos,
Praetereunt lata dum bene tuta via.
Sic quoque praeteriis convitia vana loquentem.
Illum latrantem ceu putet esse canem.
Nunc inter mensas divino nectare fusus,
Pocula Chironi cum daret ipse suo.
Respiciens nostras pariter Phoebique sorores,
Cum quibus et noster forte libellus erat.
Quis furor Albiacum vatem sic armat in istas,
Gaudent Aonio quae cecinisse iugo.
Utque nephas doluit formosa Thalia Lutheri,
Ausa est Alberto sic retulisse suo.
Pieriis fautor princeps Alberte camenis,
Si licet hic breviter dicere pauca velim.
Saxonicum vatem rabies quod tanta Lutherum
Egerit, ut fureret ceu feritate canis.
Hoc est, Albiaca praeconia dixerat urbe,
Et dederat laudes Lemnius ipse tuas.
Hinc adeo canis est furioso concitus ore,
Ut peteret morsu quemlibet ille suo.
Quod fuit arctoa quoque vera loquutus in ora
Lemnius, hoc illi causa furoris erat.
Vendicat iste sibi sacra veraque nempe propheta,
Et qui vera refert, hunc nequit ille pati.
Noster amat nostras Anthonius ipse camenas,
Henricumque potest Musa tenere meum.
Palladiae Henricus non infitianda Minervae
Gloria, quem genuit fortia ad arma forum.
Ipse amithaonias felix Anthonius artes
Ornat, ad hoc celebris nec minus extat opus.
Dum Palatine tibi remus lentatur in unda,
Tritonumque tubis sollicitantur aquae.
Te manet in ripa princeps Albertus amoena,
Cum populo plaudit urbs feriata tibi.
Itur in antiquas sociis comitantibus arces,
Gaudet eques, gaudent plebis honore duces.
Regia tecta petunt, positisque tapetibus altis
Praebentur sumpto pocula larga cibo.
Sic veneris proles intravit Apollinis urbem,
Et sic rex Anius suscipit Aeneadas.
Sic etiam Alciden latiis Euander in oris,
Sic Laertiaden Nestor in urbe senex.
Gloria terrarum, recti custodia Princeps,
Nate ducum summa nobile stirpe genus.
Princeps Aonidum felix tutela Dearum,
Sospite quo semper viva Thalia canet.
Si festinatis nuper tibi nostra camenis
Detinuere oculos carmina lecta tuos,
Hunc sotiare precor binis permitte libellis,
Et numerus libris maior iturus erit.
Sed si quid bilis tunc forsan inusserit ardor,
Hostis et in nostro carmine laesus erit.
Et forsan fuerint lasciva poemata nobis.
Quae nos hic melior causa tuetur adest.
Scis bene non nocuos quod combusere libellos,
Flebilibus periit charta cremata focis.
Damnarunt nostras quamuis sine crimine Musas,
At fuerant laudes crimina nostra tuae.
Hic de suggesto nimium bachatur in illas,
Ille sed invehitur, nec minus ille nocet.
Hic tu praetereas huic debita crimina turbae.
Praeterit ut dulces Ithacus ipse sonos.
Usque adeo iusto Princeps ignosce dolori,
Concipit et motus causa dolenda sibi.
Non putuit tantos retinere Thalia dolores.
Hanc demam bilem, tu mihi deme malum,
Ulciscar nostram quo possum carmine famam,
Hoc mihi si demas, tunc ego nudus ero.
Nascere Marchiaco promisse libelle nepoti,
Nascere principibus culta camena tuis.
Nascere Saxonicum promissum carmen ad Albim,
Te manibus princeps dum capit ipse suis.
Cui non ad flavas nasci licuisset arenas,
Ad Rhenum liceat nascere parue liber.
Quantus io Rheni procerum conventus ad oras
Confluit, en ratibus feruet arena suis.
Hinc Palatino princeps Albertus, at illinc
Remivagas agitat Treveris ipsa rates.
Mittit et ipsa suas formosa Colonia naves,
Cum duce Rhenanas utraque sulcat aquas:
Consonuere tubae, veluti cum Nerea lato
Excipiunt omnes aequore Nereides.
Tritonesque canunt concordi voce per undas,
Et varios reddunt cornua rauca sonos.
Sic etiam toto spumantes flumine classes
Caeruleis Rhenus currere sensit aquis.
Inque suos fluctus Tritona venire putavit,
Navales postquam percipit ille tubas.
Miraturque duces, ratibusque insignia divum,
Et placido tales edidit ore sonos.
Si licuit Dominos rerum spectare mearum,
Et vidisse mihi fas fuit ora ducum.
Quae uso consulitis rata sint divisque probentur,
Conventus tantus sit precor iste bonus.
Hos seruate duces, superi seruate nepotes,
Sim felix populo, principibusque meis.
Et quanto est Rhenus rapida violentior unda,
Illius et quanto clarior extat aqua.
Quam procul hinc flavas qui congerit Albis arenas,
Fortius hoc calamo saeviat ira meo.
Asperior tanto scribenti currat Iambus,
Plenior hinc nobis uberiorque fluat.
Saepe quidem dices quam motior iste fuisset,
Si foret hic idem qui fuit ante calor.
Ante legebantur tam mitia carmina nobis,
Quam sunt ista quidem dura futura tibi.
Cum nec Pierias studio nec voce puellas
Prosequeris, sacros nec bibis ipse lacus.
Sed veteres tristi declamas voce latinos,
Excussus natibus dum tibi puluis inest.
Scripta Titi dum tu rauco clamore fatigas,
Coniugis amplexus pulcher adulter habet.
Dum semel in toto vix illam amplecteris anno,
An ne intus tu sis an foris ipse rogas.
At se mirari te non sentire marita
Inquit, in hanc cum sis tam male forte genus.
Inde iubes illam digitos seponere, nempe
Illam ne laedas mollius inter opus.
Post haec Lampsiacae faveant simulachra figurae
Inquis, et uxori res agis ipse tuae.
Quippe tuo moechos non dedignabere lecto,
Cum sis castrato segnior ipse viro.
Ausus es hos turpis leno mihi carpere libros,
Qui tibi damnati non nocuere tamen.
Emendare meas quas norat [Reg: noverat] fama camenas
Ausus erat, famae non memor ipse tuae.
Ausus es et flamma felices tollere nugas,
Et dare suffragiis impia verba tuis.
Tu mihi quid nostri dicas meruere libelli,
Principis an laudes hoc peperere nephas.
Et tibi permittis signes ut arundine chartas,
Quae mihi Pierios demeruere viros.
Bis decies mendax nostris vitiosa libellis
Verba legis, nunquid tu vitiosus eras.
Dum tibi bis decies Moechi futuere maritam,
Dumque anno toto vix semel ipse potes.
Ah miserere tui, tenerae miserere maritae,
Desine ne vobis asper Iambus eat.
Fumantem nasum vivi tentaveris ursi,
Nam bene dum dormit, tutior esse potes.
Liventes alia dentes in pelle fatiges,
Crede mihi dentes non decet ista tuos.
Scribere me dicis quae vix intelligat augur,
Huic ego non scripsi sed Mariane tibi.
Et satis est carmen si intelligat unus et alter,
Quam si mille sciant plus Mariane iuvat.
Nil opus est nostris ut dicis Apolline libris,
Iudicio vobis est opus arte minus.
Hoc Mariane tamen quod non intelligis ipse,
Nec facit ad stomachum nostra Thalia tuum.
In causa fuerit, quod nulla epigrammata nosti [Reg: novisti] ,
Non dicam quis sis sed Marianus eris.
Quid me famoso laceras Martine libello,
Quam poenam clamas non meruisse queo.
??
Dic mihi quid feci, nisi quod mihi carmine Princeps
Sustineat laudes, et legat ille suas.
Post aeris cupidi dicti duo, tresue fuere,
Et laesa est meretrix carmine sola meo.
Haec sunt quae nostros clamas meruisse libellos,
Scilicet hoc scelus est, hoc pia turba facit.
Ut cadit Elpenor summo de culmine Circes,
Sic puer e tectis labitur ipse suis.
Decidit iste, pater sed tristia funera flevit,
Hoc placuit Musis, hoc tibi Phoebe placet.
At scelus hoc magnum fuerat, crimenque deorum,
Non cecidit pariter quod domus, et dominus.
Hoc tegitur saxo tam magni corpus Erasmi,
Ingenium cuius vix capit orbis iter.
Dum levis arsuris struitur Libitina camenis,
Et furit in versus Curia tota meos.
Innocuas tristi dum digerit ordine chartas,
Et subdit flammas impia turba suas.
Urbis et insidias, et tristia moenia vito,
Ac fugio saevas flebilis ipse manus.
Totaque dehinc arsit populo spectante papyrus,
Relliquiasque suas igne cremata dedit.
Ecce nitet volucris lucenti charta favilla,
Non secus atque suis sit reparata focis.
Exit et aerias iam libera facta sub auras,
Dumque volat speciem contrahit illa suam.
Si quoque se renovat flammis Babylonius ales,
Post cineresque suos iam nova prodit avis.
Quid laceras nostros orator inepte libellos,
Quid de suggesto vociferare tuo.
Me non Grammaticum, clamas non esse latinum.
At sum Grammaticus, sumque Latinus ego.
Hoc pariter totam testatur fama per urbem,
Grammaticus probat hoc, ipse Latinus ait.
Tu si quid tentas forsan clamare latine,
O qualis gestus iste loquentis erit.
Barbara de tetro ructas mihi verba palato,
Ebrius hesternum ceu vomit ipse merum.
Ac velut auritus pro rostris tentet asellus,
Segnior insuetos edere voce sonos.
Sic nunc incumbis dicturus corpore toto,
Nunc iterum surgis ceu male sanus homo.
Brachia nunc iactas manicis pendentibus amplis,
Verba sono veniunt tardius ipsa tibi.
Dumque tonas longum, vix tandem pectore vocem
Rumpis, et orator vis tamen esse bonus.
Sic bonus orator tardus dicatur asellus,
Dum pariter gestus exprimit ille tuos.
Candide Phoebeias exculte Philippe per artes,
Qui reparas vires aegraque membra levas.
Qui validas misces doctis medicatibus herbas,
Dasque salutifera pocula grata manu.
Si veteres quondam celebrarunt Paeona vates,
Et sua Phillyriden secla tulere senem.
Et te iam poterant nostri cecinisse poetae,
Phillyrides poteras temporis esse tui.
At ne Dii tantum iactarent Paeona caelo,
Inferior quamuis te quoque iactet humus.
Reddas Rhene diem, quid gaudia nostra moraris,
Quid retines nostras o Palatine dies.
Tu Palatine redi, referes nam gaudia nostra,
Albertus veniet, cum Palatine redis.
Si Palatine negas, redeas Alberte rogamus,
Tu venias saltem, lumina nostra dabis.
Te rogat ad placidum feriata Moguntia Rhenum,
Sollicitat precibus nostra Thalia suis.
Non iam te pigri remorantur plaustra Bootae,
Nec gelidas Rhenus flumine stringit aquas.
Te nec feruenti retinebit Syrius astro,
Sit licet in cursu, cedet et ille tibi.
Iamdudum Solis iunctas remoraris habenas,
Ornat iter mater Memnonis ipsa tuum.
Ecce per auriferas ludunt tibi Rhenides undas,
Exit in occursum Mogus et unda tuum.
Sive die potius seu mavis nocte redire,
Cum revehas lucem, luce venire potes.
Caesare damnatus, toto damnatus ab orbe,
Scilicet Aonias damnat et iste Deas.
Ut tu meque measque neci das improbe Musas,
Sic Dis caelestes damnat et ipse Deos.
Hunc quem saepe vides inter lectoria vestrae
Pallados, et templo saepe boare sacro.
Qui ruffo naso squalet, ruffoque capillo,
Cumque oculis magnis, denteque sordet inops.
Sordida cui pendet ceu tristis barba reorum,
In pectus stillans quaeque subinde cadit.
Post erecta coma est capitis sed ruffa putrisque,
Oraque fossa gerit, tortaque carnifice.
Ac semper niveos volat anser ut inter olores,
Inter praeclaros sic sedet ille viros.
Caerea sed tunica est, barbam referente colore,
Cuius latratus obuia turba fugit.
Esse putes Cynicum, longa quod veste notatur,
Non est hic Cynicus, sed tunicata canis.
Hic ad parrhasios me dum iuvat esse triones,
Ad Scyticum pariter cominus esse solum.
O quam pene tibi stygias ego raptus in oras
Elysios vidi fluminis ire lacus.
Exusti fuerant libri Phlegetontis ad undas,
Reddiderat flammas aura secunda tamen.
Cumque tua pariter periit mea rapta supellex,
Heu tibi cum nostra iuncta querela venit.
Authorique simul nigrum praefigere thita
Conata est decies impia turba mihi.
Sed tamen eripuit saevis deus aequus ab armis,
Euasique minas urbis et insidias.
I nunc, et curae Musis von esse poetas
Dicito, num vatem cortice nutrit apis?
Lanificae saltem ducant non pulla sorores
Stamina, nec surdus dirimat ista deus.
Sospite me libri rursus venietis in urbem,
Illius at reditus nil nisi crimen erit.
Vitiferos mea sors istinc me duxit in agros,
Iussit Rhenani visere tecta soli.
Praecipue doleo, quamuis sint multa dolenda,
Quod tam disiuncti Rhenus et Albis eant.
Tu mihi tam longis fueras dilectus ab annis,
Et non vulgari cultus amicitia.
Tu facis Albiacis quo non est alter in oris
Dulcior, et nostro dignus amore magis.
Tecum nec Ciconas, tecum nec saxa Charybdis,
Et poteram Scythicas nec timuisse manus.
Hei mihi quam fidus Pylades disiunctus Oresti
Hinc abes. Heu nobis quando videndus eris.
Si sumus ergo pares, si nostri mutua cura est,
Sis memor ipse mei, sim memor ipse tui.
Iustitiae cultor, legumque, et iuris amator,
Gloria Caesareo non renuenda foro.
Fertur habere meos, si vera est fama, libellos
Inter delitias Lipsia pulchra suas.
meque legit rursus si nescis caerulus Albis,
Sic est scintillis Musa renata suis.
Hoc ego maluerim quam si mihi nomen Athenae
Laudarint, satis est, si mihi vivat opus.
Innumeros inter proceres clarissime Princeps,
Inter avos veteres gloria prima tuos.
Dum non ignorem nostras placuisse camenas,
Iudice te laurum me meruisse licet.
Esse sed exactas forsan neget unus et alter,
Non tamen hos rombos pagina nostra timet.
Iudicium vestrum mihi posteritate manebit,
ingenii testis si potes esse mei.
Rinoceros cedat, cedant convitia linguae,
Dum placeam domino, sat placuisse queo.
Curio paegaseos latices qui fonte serenas,
Qui legis Hippocratem, qui legis acta fori.
Accipe quos donat tibi nostra Thalia libellos,
Non dabit his maius Lemnius ipse tibi.
Si quae caeruleum fueram meditatus ad Albim,
Ausus es in gremio sustinuisse tuo.
Cur non quae flavis Rheni cantamus arenis
Ipse leges, dum te Curio nempe legas?
Barbatus Ruffus nuper Cicerona [Reg: Ciceronem] legebat,
Et qui susciperent verba legentis erant.
Dumque legit, barbam mento demulcet, et inquit,
Credite Romani sic Ciceronis erat.
Defluit at risu pariter studiosa iuventus,
Urbe fit hic tota fabula nota diu.
Res narrata fuit, Ciceronis barba vocatur,
Nunc etiam Ruffus nobile nomen habet.
Haec sunt ora mei quae cernis lector Achati,
Haec iuveni facies, primaque forma manet.
Floruit hic vultus bis denis laetior annis.
Vixque suas audet pingere barba genas.
Si formam spectas puerum, si robora cernas,
Corporis egregii dixeris esse virum.
En tibi quam pulchros spargat modo purpura cultus
Purpura sed domino vincitur ista suo.
Sed ne muta tamen tantum pictura notetur,
Se referat chartis maior imago meis.
Qui fueras Monachus tota obscurissimus urbe,
Et fueras sacrae pars studiosa domus.
Nunc monachus monacham duxisti, nempe prophanus
Factus es, et dominae contionare tuae.
Quod vult illa statim fugitivo mandat Asello,
Haec est infelix, et fugitiva quies.
Insuper es toto nebulo notissimus orbe,
Iactas incestus, illicitosque thoros.
Ausus virgineas impurus soluere zonas
Polluis incestu teque tuosque tuo.
Ausus vestalem lecto temerasse puellam
Turpiter incestu te facis ipse patrem.
Quid dicam Caluus nostris vult esse libellis,
Et queritur laesus carminis arte mei.
Quod non sis nostro succenses calue libello,
Vis puto calvitio calve legare tuo.
Bartholomee sacra frontem redimite corona,
Gloria Romani Bartholomee fori.
Damnatos doleo quamuis sine crimine versus,
Lusit ad Albiacas quos labor unus aquas.
Principis ALberti laudes descripsimus illis,
Haec mihi si nescis carmina crimen erant.
Haec ego cum Musis maestus Phoeboque querebar,
Deflevi vates dixit Apollo meos.
Et periit quondam dederat quem Corduba vatem,
Ingenio cecidit Naso poeta suo.
Dum constat priscis ea fata fuisse poetis,
Tristitia doleas tum minus ipse tua.
Sic ait et media raptum me traxit ab urbe,
Et facili tutum iussit abire via.
At tu cum noscas mendacia vana Lutheri,
Invidia versus exonerato meos.
Oderat ante sacros famulos turbamque togatam,
Et Palatinum terra supercilium.
At nunc tantus amor cunctis Alberte tuorum,
Ut ferat et famulos, et ferat illa duces.
Nunc odisse suam cessat Moguntia plebem,
Nunc veteres mystae sunt in honore suo.
Tam placidae mentes, tanta est reverentia vestri,
Ut mores habeant moenia tota tuos.
Terra duces noscit, Dominos sensere coloni,
Pax est in terra, pacis amator eris.
Agrestes aliis meruisti forte triumphos,
Quae datur a Rheno laurea tota tua est.
Cum tua Cecropios imitetur lingua nepotes,
Et tibi Nestoreus manet ab ore favus.
Aequarumque tibi tanta experientia legum
Extet, in arctoo quanta nec ulla solo.
Et tua tam magni sapientia regna gubernet
Principis, et tanti sit tibi cura viri.
Non vacat hinc forsan paruas legisse camenas,
Nec vacat ad nostras ut spatieris aquas.
Legeris ante licet, tamen hoc si noscere posses,
Invenias etiam quod minus ante fuit.
Nostra suis crevit scyntillis rapta Thalia,
Nata vapore suo est, sacrilegisque focis.
Aucta fuere suis sic fortia pergama flammis,
Ignibus est etiam Roma renata suis.
Persicus abstulerat sic captas ignis Athenas,
Et Babylona iterum saepe ruina dedit.
Ardea succensa volucris se tollit ab urbe,
Se reparat flamma nostra camena sua.
Allobrogum terras Rhodanique Alberte colonos,
Sequanicasque brevi nempe videbis aquas.
Ergo tuos colles, et patria rura relinques,
Natalisque potes non memor esse soli.
Scilicet ingenium decorabunt Gallica regna,
Sequanus hic fiet Pieris unda lacus.
Praestiteris charo licet hoc Alberte parenti,
Ne potior pietas sit tibi luce tamen.
Sed redeas citius patrios visure penates,
Teque tuas numeres laetior inter opes.
Cum prius ipse meas laudaris saepe camenas,
Dic cur iam placuit parua Thalia minus.
Nimirum quod tu nimium blandire Luthero,
Et nimis ipse probas, quicquid et ille tibi.
Me non grammaticum sic tu me nempe fateris,
Et de suggesto barbara verba sonas.
Ast ego si dicam, quod de te dixit Erasmus,
Tunc eris orator tu sine Grammatica.
Miraris docto quod carmina mitto Philippo,
Desine mirari, diligit ille mea.
Illi nec possum paruos nisi mittere versus,
Nostraque disparibus dicta iocosa modis.
Scribas facundo si verba diserta Philippo,
Diceris nemori ligna dedisse sacro.
Sin rerum causas, et longa sophismata Fabri,
Undisonum levis haec in mare fertur aqua.
Tradas aemoniis si fortia pharmaca succis,
Phillyridae dabitur tum medicina seni.
Omnia dona illi cum sint concessas deorum,
Si quod habet non vult, Quid tamen accipiet?
Ergo cum melius versus quam cetera possim,
Haec illi tenuis carmina parua dabo.
Orator nuper qui vellet Rabula dici,
Vix ego credideram forte repertus erat.
Rabula vult nostris si nescis esse libellis,
Et veluti laesus saevit in urbe mihi.
Non posui nomen, titulum sed Rabula feci.
Rabula qui vellet dicier unus erat.
Nescio qui fiat, fieri quod rabula tantus
Orator cupiat, conscius ille sibi est.
Cogitat ille puto, fuerit quod Rabula semper,
Et nunc id de se carmina nostra loqui.
Sit licet ille sibi per me sit Rabula semper,
Non erit orator, Rabula si fuerit.
Quae non sanasset medica sacer arte Melampus
Vulnera, nec mixtis ipse Machaon aquis.
Anthoni relevas succis melioribus herbae,
Et desperatam cura reducit opem.
Si nescis. aliquid tecum mihi foederis adfert
Praeses Apollo tibi, praeses Apollo mihi.
Primus Apollo novas medicinae repperit artes,
Primus laurigeras cinxit Apollo comas.
Ille Machaoniis miscet tibi pocula succis.
Pierios latices miscet et ille mihi,
Uberius multo quamuis tibi praebeat illos,
Praesidis unius cultor uterque sumus.
Qualicumque igitur tecum modo foedere iunctus,
Haec tibi quae dono qualiacumque lege.
Me damnas capitis, toto te Celtiber orbe
Damnat, et es cunctis causa reperta malis.
Emisi versus, res haec capitalis habetur,
Et tu funestas concutis ipse faces.
Quod facis hoc tanta sacraque tyrannide fretus,
Nempe nephas istic omne licere putas.
At tu me damnas, cunctis te Caesar in oris
Damnat, et incestus diceris ipse reus.
Hinc tibi tam latus mundus nimis arctus habetur,
Et gelida tantum parte moraris iners.
Parvula terra tibi sed non bene tuta colatur,
Usque adeo magnum dum patet orbis iter.
Ad nostrum forsan felix nunc ibis Achatem,
Ne fallare tamen percipe verba liber,
Tempora repperies [Reg: reperies] annalibus eruta priscis
Scribentem, numeris dum notat illa suis.
Huius Pympleo quandoque exibit ab antro
Musa, decus fiet temporis ille sui.
Huius et eloquium viridi iam certat ab aevo.
Gesta ducum latiis iam canet ille modis.
Historias patriae iuvenilibus asseret annis,
Mansurum nomen saecula longa dabunt.
Altius ingenium micat huic aetate sub ista,
Spe superat maior tempora prima sua.
Ne dubites tyriam praebebit murice vestem,
Splendebis cultu parue libelle tuo.
Si quem Phoebus amat, noster non odit Achates,
Tam bene cum Phoebo sentit et ille suo.
Pampinei linguam damnas, damnasque poetas,
Dira tibi Lachesis stamina pulla trahit.
Est tibi de summo prolapsus culmine natus,
Occurritque patri tristis imago suo.
Maestaque crudeli conturbat funere tecta.
Infestatque tuos flebilis umbra lares.
Hoc voluit Phoebus, Phoebi voluere sorores.
Quas tu dum spernis fata superba feras.
Reddidit Hippolytum superis Epidaurius oris,
Et reducem stygia vivere fecit aqua.
Ipse Philocteten sanaverat arte Machaon,
Cui non sustulerat Lemnia terra malum.
Curavit Danaos validis Podalyrius herbis,
Et tulit Aeneae clarus Iapis opem.
At tu non tantum sanas quae vulnera fecit
Cuspis, et in tumido fixa sagitta pede.
Sed quoque morborum causam, speciesque malorum
Quaeris, et hinc noto pharmaca danda malo
Quae sint herbarum vires medicamina Coi,
Ut tibi promissam sentiat aeger opem.
Cynthiadaeque senis veterisque Amithaonis artes
Temporibus superas docte Philippe tuis.
Vulnere nec traheret Menelai tela Machaon,
Nec sua iactaret pocula Phillyrides.
Artificem tantum si saecula prisca tulissent,
Sensissentque tuas tempora lapsa manus.
Cedat Phillyrides, cedat cum fratre Machaon,
Id quod habent omnes unus habere potes.
Saeva Gigantaei facerent cum praelia fratres,
Et fremeret bello terra polusque suo.
Inque deos magnus ruptis radicibus iret
Enceladus, gereret stipitis alter onus.
Tangeret et divum congestis montibus aulas,
Et prope splenderent sidera tacta iugis.
Hinc arcus Diana suos, hinc aegida Pallas
Ferret, et armatas comptus Apollo manus.
Iuppiter in tantis dubias bene rebus habenas
Rexit, et immisso fulmine tutus erat.
Impia turba ruit siculis submersa cavernis,
Imposita est ardens ignibus Aethna suis,
Tu quoque cum ruerent fortes in bella coloni.
Et furor in latis fervidus esset agris.
Ac daret huic paruo periturum vomere telum,
Esset et hasta illi furca bisulca manu.
Illinc incensae fumarent collibus arces,
Plenaque purpureo fossa cruore foret.
Hinc pilei liquidas fluerent plus mille per undas,
Iret et infectis sanguine rivus aquis.
In tanta dubius fueras Alberte procella,
Et patuit curis area lata tuis.
At te protexit superum pater, et tibi fulmen
Pro iaculo misit, quo ruit acta manus.
Ergo eadem quondam fregerunt arma Gigantes,
Quae nunc ruricolas Marte dedere neci.
Qui fueras Monachus, nunc es Martine prophanus,
Impius es, nuper relligiosus eras.
Et propter taedas, inconcessosque Hymenaeos,
Et propter stuprum, concubitusque sacros.
Fastidis omnes toto furiosus in orbe,
Omne nephas audes, et scelus omne licet.
Albiacas urbes, cygneaque regna petisti,
Cum fugeres Domini tristia tecta tui.
Hic nunc declamas, furiisque Tyrannidos auctus
Quemlibet insontem si licet ipse necas.
Tu damnare potes capitis, tu soluere iura,
Quemlibet infamem reddere nempe potes.
Egregium facinus nuper damnaverat unum,
Pieria laudes qui dedit arte ducis.
O facinus magnum, scelus impietatis imago,
Quid meruit libris casta Thalia suis.
At tu vestali Monachus scelerate puellae
Iungeris. incestus et potes esse reus.
Audet si monacham sacram rapuisse prophanus,
Dicitur incestus turpiter esse reus.
Bis reus incestus, scelerisque extrema nefandus
Ausus es, o dedecus, o fugitiva lues.
Perpetui nunquam moritura volumina iuris,
Qui legis, et latium voce tuere forum.
Pierios succos, et Bachica serta Thalia,
Nostra tibi est paruis ausa dedisse modis.
Legibus immensas quamuis modereris habenas
Orbis, et in magnis sit tibi rebus onus.
Sed quia sperabam vatum placuisse recessus,
Castaliisque parum posse vacare iocis.
Haec tibi Niliacas dono mea scripta papyros,
Proque foro liceat nunc Helicona legas.
Sic me fronte legat Princeps Martine serena,
Sic oculis videat carmina nostra suis.
Ut non est scripti mihi carminis ipse Melanthon
Conscius, et nullum carmine crimen habet.
Nostraque iudicium non sensit charta Philippi,
Musa Melanthonias nec tulit ista manus.
Adde quod est maius, nostrum nec viderat ante,
Quam sparsum tota carmen in urbe fuit.
Quicquid id est igitur nostrum est hoc iure potentis
Per genium famae, Castalidumque gregem.
Iuro per innocuos rapuit quos flamma libellos,
Iuro per Aoniae nobile numen aquae.
Ille nec ut sugerem monuit, nec iussit abire,
Quod fugi fateor munus id esse Dei,
Quid prodest vobis iniuria tanta, Melanthon
Si fertur tristi publicus ore reus.
O ingens dedecus, caecaeque insania mentis.
Quam male male contemnit, nec decus Albis amat.
Unus ad albiacas Musas qui detinet undas,
Cuius et ingenio Teutonis ora tumet.
Tam male tractatis, tam falsi criminis illum
Dicitis esse reum, nec pudet ista loqui.
Tollitis immenso radiantia lumina mundo,
Actous male fert sidera tanta polus.
Flebitis at demum sublato lumine caeci,
Non bene tam nigros lux decet ista viros,
Cum sis Cinna tuis rebus sub principe nostro,
Et des illius colla premenda iugo.
Dic cur Saxonicas sequeris tam mobilis auras,
Et plus quam Domino perfide Cinna faves.
Nunquid conatus fueras me perdere, nempe
Tu me capturus si licuisset eras.
Perfidiam potius soluas, poenamque daturus
Erres per stygios flebilis umbra lacus.
Praeda tuis canibus fias, et in aethere crines
Tristibus infelix irriget imber aquis.
Et pascas citius crudeles in cruce coruos,
Quam tu me tradas hostibus ipse meis.
Perfidus es, nostri metuis nec principis iram,
Et fidei poteras immemor esse tuae.
Arca referta auro tibi mittebatur ad Albim,
Cum peteret mecum turba diserta domum.
Impia cum populis alienis foedera iungis
Falsus, et a domino deficis ipse tuo.
Perfidiae exemplum pendentem noscere posses.
Non curas, similis te quoque poena manet.
Albiacus falso me damnat crimine Pappa,
Illius at damnat Caesar in orbe scelus.
Candida Teutonicae Bruno facundia linguae,
Qui renovas patriae nomina prisca domus.
Et cui Cecropiam comitantur verba Minervam,
Cui latio crescit gloria parta foro.
Est nostro Pylades est tempore notus Orestes,
Tu Pyladen praestas, et tua nota fides.
Quam vellem totum notesceret ista per orbem,
Et veterum posses tu superare fidem.
Ista Sophocleos meruisset fama cothurnos,
Dignaque Maeonii carminis ista foret.
Non es grammaticus mihi tu, tibi dicit Erasmus
Quod sis orator sed sine grammatica.
Qui vero faciet forsan te pluris Erasmo.
Huic etiam maior Cinna Marone fuit.
Ac superat vatem Smirnaeum Cherilus arte,
Et Bavius Varo doctior esse potest.
Sic tu lauderis, sane mea carmina Iona
Grammaticis placeant, et sine grammaticis.
Accidit albiaca docto scelus urbe Sabino,
Conscius en fertur carminis esse mei.
O scelus o dedecus seclique infamia nostri,
Quis furor in tantos impulit ire viros.
Quae rabies istos sacras armavit in artes,
Haec fuga iam vobis nil nisi crimen erit.
Hunc ego nec versus nostris fecisse libellis,
Nec sua carminibus carmina iuncta meis,
Testor permessum, testor quoque Phocidos amnes,
Testor Pierias, Ausoniasque Deas.
Testor ego Thyrsos, et bachica serta corymbis,
Testor Castalium Paegaseumque iugum.
Celsa Lycaonii iuro per saxa Lycaei,
Perque nemus sacrum, Thespiadumque chorum.
At vos o montes, vos o Parnasides undae,
Tuque o non tonsas pulcher Apollo comas.
Vos precor Albiaca pulsos regione poetas
Ad solitas rursus suscipiatis aquas.
Has lacrimas voveo, vos haec mea vota precantis
Tam pia non vana perficiatis ope.
Nullus arenosum carmen moduletur ad Albim,
Quaeque frequens fuerat desinat esse cohors.
Quodque prius fuerant cernantur moenia pagi,
Et fluat obscura caerulus Albis aqua.
Leucorius praeses vult nostris esse libellis
Thraso, sed hic potius debuit esse Gnatho.
Vitiferos colles dum tu iuga culta Saleti
Aspicis, et iactas coniugis auctus opes.
Aemula Baianas qua laudat Curia villas,
Et studii quondam conscia terra mei.
Qua prope sunt Tyguri pulcherrima moenia campis,
Iactat ubi clarum praelia facta solum.
Natalique patris non ultima Praetis amoenis
Vallibus, antiquis arcibus illa iacet.
Nunc etiam priscas ostendunt ardua turres
Saxa, sed accessus vix patet ipse tibi.
Et tu Rhetaeo felix Basileia fluctu.
Hic ubi Rhenanas accola potat aquas.
Dum tu nota tenes procul haec vineta Saleti.
Nos illinc tumidis expulit Albis aquis.
Et mea crudeli flagrarunt carmina flamma,
Sed cineres versus restituere meos.
Nos iterum viridi modulamur cespite Rheni,
Quae resonant Dryades Nereidesque Deae.
Nactus es imperium fretusque Tyrannide vates
Pellis, et Aonios supprimis ipse lacus.
Non sic Phocaeus rabido furit ore Pyreneus,
Vidit ut illaesas tristis abire Deas.
Quam tu persequeris nostras scelerate camenas,
Et tua non ullum sustinet ira modum.
Sed Tartesiaci cum Caesaris arma timebis,
Inferiorque tibi bella parabit humus.
Dic mihi quid facies contra ibis inutilis armis,
Non puto, sed potius bis fugitivus eris.
At fuga nulla tibi prodest, capieris in aruis.
Tunc tibi tunc dices o fugitiva quies.
Ista mihi requiem iam multis praebuit annis,
Nunc facit secta praelia dura manu.
Et tandem supplex venies ad Caelaris ora,
Et tibi cum venia vita redibit iners.
Barbare num rhetor fies, ludive magister,
Num poteris tristi verba tonare foro?
Vendere num poteris circum palatia fumos?
Sed monachus si phas credere rursus eris.
Tu quoque Pieridum cultor facunde sororum,
Dictus es ingenii pars studiosa mei.
Scilicet hoc in te fuerat quod crimen habebant
O mendax Albis quo fugit ore pudor.
An poteras adeo sacros odisse poetas,
Ut mihi cum multis iuncta querela foret.
Ausus es aonios vatum damnare liquores,
Ausus es aoniam deseruisse lyram
Ipse tuas etiam si nescis iuro per undas,
Per nemoris iuro sacra rubeta tui.
Stigelium nullum hoc fecisse in carmine versum
Unus enim est, totum qui dedit author opus.
Stigelium nulla librorum parte fuisse,
Quae legitis, digitis facta fuere meis.
Testor amicitias, et ius commune duorum,
Testantur studii conscia tecta mei.
Temporibus nostris clarissima fama Melanthon.
Gloria Teutonici lausque decusque soli.
Saepe tuas laudes conata est dicere Musa,
Sed non ingenium sustinet illa tuum.
Deficit illa tanto sub pondere rerum,
Exitus in tantis non patet ullus aquis.
Ut minus ipse queam, placeat tamen ista voluntas,
Non venit in versus copia tanta meos.
Et genus et proavos numeras cum stemmate toto,
Tuque nites priscos nobilis inter avos.
Praetulit et tantis atavis te magnus Erasmus,
Dives eras, et eques, sed quoque doctus eras.
Sunt tibi sintque precor diffusi iugera campi,
Natalesque colunt praedia multa lares.
Et tibi mons foditur fulvo pretiosior auro,
Sustentatque tuas splendida mensa dapes.
Plus tamen est, virtus quod sit tibi clarior istis,
Nobilitasque illi det superata locum.
Ingenio superas proavos, virtute parentes,
Divitias iactas nec minus ipse tuas.
Hunc si felicem veteres statuere Platones,
Et tetricis, felix tu potes esse sophis.
Contigit Aoniae Praeses mitissimus undae,
Contigit Ausoniae spesque favorque tubae.
Dicite felices vivas Alberte poetae,
Vive licet toto nunc Helicone frui.
Vive precor nobis procerum clarissime Praesul,
Emittat totos Castalis unda lacus.
Principis Alberti praeconia dicite Musae.
Inque suas laudes Pieris ipsa fluat.
Prisca fides Domino seruatur firma sub isto,
Templorumque decus relligione manet.
Durat et aequarum legum sibi cauta potestas,
Rusticus, et tincti terga dedere viri.
Floret adhuc prudens hilari clementia vultu,
Et favor Aonii permanet iste iugi?
Macte animi istius Princeps, morumque tuorum,
Maeoniaeque precor plectra tuere lyrae.
Vota tuae gentes faciunt tibi talia princeps,
Cum populo Rhenus te rogat ipse tuo.
Ipse breves poteras Musis extendere census,
Et dare Paegaseo munera larga choro.
Essent Pieriis cum tempora dura poetis,
Inque malis poteras rebus adesse bonus.
Ergo tuas laudes fac otia tuta canenti,
Da precor ingenuae munera pigritiae.
Consitus hic ego sum Musarum splendor Erasmus,
Claruit ingenio Teutonis ora meo.
Me duce Pierias agnovit Roma camenas,
Me duce quae rediit cum Cicerone suo.
Aequavit celebres hoc nostrum tempus Athenas,
Restituit latios Itala terra sonos.
Proh Lachesim pulchro quae tollis lumina mundo,
Quae nulli tacuit, vox tacet ista tibi.
Ceperat extremis Phoebus mihi messibus ire,
Ruperunt maestae cum nigra pensa Deae.
Quid decus ingenii, quid tum mihi profuit ista
Lingua, sed hoc iaceo gloria nempe solo.
Nostra tamen totum volitabit fama per orbem,
Donec adhuc aliquas Rhenus habebit aquas.
Ipse dysenteriam pateris clamasque cacando,
Quamque aliis optas evenit illa tibi.
Dumque cacatores clamas, tu nempe cacator
Factus es, et merda dives es ipse tua.
Ante tibi rabies distorta resoluerat ora,
Et soluit culus iam tibi ventris onus.
Noluit haec tantum rabies e faucibus ire,
Nunc etiam natibus profluit illa tuis.
Non poterat fundi pestis tibi tanta labellis,
Unde tamen rumpat repperit illa viam.
Sed puto rumpetur citius tibi venter et exta,
Exeat e culo quam tibi tanta lues.
Dum tu Saxonicis sectatus es otia ripis,
Pro te nostra suit non temerata fides.
Scis bene quam faciles dulcesque peregimus annos,
Huius amicitiae conscia silva fuit.
Quando iterum tecum nemorum spatiabor in aruis,
Albiacis rursus quando videbor aquis.
Quando ego tam blandas potero transmittere messes,
Et requie longa membra levare mea.
Quam nos dissimilis lento deducit ab Albi,
Quae nos disiungit sors fuit una tamen.
Nos pariter iunctos viderunt Rhenus et Albis,
Dii faciant iterum Sequana iungat aqua.
Ut puto Sequanicos iam tu procul ibis ad agros,
Aut modo degetur Maetide vita tibi.
Haec ego Pieria ludebam nuper in umbra,
Ille tuae cultor notus amicitiae.
Me tibi Sequanicis raptum narrabis in oris,
Et nomen nostrum Maetidos ora leget.
Et patriae ripae, qua iungunt hostia Rheno,
Quae Mossellano nobilitantur aquae.
O quoties veterem non infitiatus amicum.
Tu dices meus est iste poeta meus.
Longior est nobis extremi cura libelli,
Sit licet haec eadem quae breve rasit opus.
Plura leges, vacuis si forsitan otia Princeps
Tuta dabit nobis, nunc tibi pauca damus.
Candidior nostris legeris modo Gallio Musis,
Nostraque promeritum dat tibi charta decus.
Tu quoque Pieridas vacuas producis in auras,
Per te de tenebris evolat ista Chelis.
Ne pascant nostri tineas blattasque libelli,
Neve leves redimant carmina nostra coci,
Tu facis, et nostris tu donas saecula chartis,
Per te florebit nostra camena diu.
Te fugiat vivum taciti regnator Averni,
Et Lachesis raptas reddat amara colos.
Vive precor felix nullas habiture querelas,
Tuque fruare diu posteritate mea.
Dum nos Albiacis laeti modulamur arenis,
Mota est aduerso saeva procella noto.
Nosque per immensos rapuit cum carmine fluctus,
Nosque per incertas flumine traxit aquas,
Utque fui ornatus, madida cum veste ferebar,
Nec tenuit cursus aura secunda meos.
Lapsus ego in flumen cepi fluitare per undas,
Qui mihi ferret opem fidus amicus erat.
Monstrat iter, dehinc proiecta trabe currere iussit,
Interea motum fluminis aequor erat.
Tres sine sole dies per saxa sonantia curro,
Hei mihi quam similis cursus Ulyssis erat.
Vix bene tam saevas tristes evasimus oras,
Hic ubi disruptis Scylla fremebat aquis.
Vera loquor tandem longis erroribus actus,
In portus venio Marchica terra tuos.
Hinc quoque discutimur diversa per aequora rapti,
Donec contigimus littora Rhene tua.
Hic ubi stagnantis Princeps videt hostia Mogi,
Et placida tantas pace gubernat aquas.
NEC dixisse piget tua me praeconia princeps,
Exitus infelix quamlibet ille fuit.
Funera namque meos rapuerunt maesta libellos,
Cum quibus authori flebile tempus erat.
Hos dum deflemus, tristes deflemur et ipsi.
Et nobis eadem pene ruina fuit.
Iamque neci nostros dederant sine crimine libros,
Et periit sacris charta cremata rogis.
Proh pudor in vestras damnant epigrammata laudes.
Quippe tuos titulos crimina nostra putant,
Oscelus, o furor, ah quid nam meruere libelli,
Ingenio perii nunquid et ipse meo.
At nondum perii, superest clementia vestra,
Credo quidem, vestrae praemia laudis erunt.
Non ita sunt silices circum praecordia vobis,
Quin es principibus nobilis ortus avis.
Et tibi cura fuit pectus coluisse per artes,
Montibus Aonides te decorare suis.
Hinc tua provenit Princeps clementia tanta,
Hinc me suscipies et bene tutus ero.
Nempe quod adferrent encomia tanta camenae,
Exitus illarum tristior iste fuit.
En ut te canerem per mille pericula fugi,
Principe te volui toto Helicone frui.
Hoc lege non una Princeps clarissime terra,
Et nosces istis quanta sit invidia.
Et quam vestra suo pariter praeconia vate
Expellant odijs, eiciantque plagis.
Tempus erat messis, per cancrum Phoebus iturus
Infestos radios sicca per arua dabat.
Et mea gaudebat modulata sub arbore Musa,
Dum se cursuram mille per ora putat.
O quam non aequis fatis venere sub auras,
Non ita sed digitis carmina facta meis.
Festa dies fuerat, qua docta per ora cucurrit,
Urbe est et tota lecta camena mea.
Sensit ut in laudes Alberti principis ire,
Qui tenuit cursus iste Lutherus erat.
Hic nostros habuit tum quilibet ore libellos,
Et fuit hoc uno candida fama dic.
At non invidiam tumida vitavit in urbe,
O mihi quas subito praebuit ille minas.
Saevit in innocuam non iustior ira Thaliam,
Causaque cur fureret vix fuit ulla tamen.
Persequitur famam, nostrasque in principe laudes,
Et mihi successus invidet illa meos.
Causa sibi furor est, totaque agitatur in urbe,
Hei mihi quae species ista furentis erat.
Huc illuc currit, movet hunc, persuadet et illum,
Qui modo fautor erat, desinit esse meus.
Talis inest illi furor, atque insania mentis,
Quae fuerat famae tam male iuncta meae.
Fraus soror est illi, rapiturque per omnia secum.
Invenit haec laqueos, hos tamen illa parat.
Si qua reperta via est, artes quaeruntur utraque,
Stat dominae clamans utraque iuncta comes.
Quis ruit in mediam furiosa calumnia turbam.
Iudicis hinc aures occupat illa sui.
In nos sic etiam tatam bachata per urbem
Insidias struxit, telaque prima dedit.
His ubi perfecit tota quod mente petebat,
Et populi peragor publicus ore reus.
Heu scelus invadunt nostras rapiuntque camenas,
Inque tuas laudes carmina facta premunt.
Tot lepidos versus lacerant, operisque labores,
Non potuit titulos ista videre tuos.
Quantum est invidiae vigilatas carmine noctes,
Uno tot pariter sustulit illa die.
Vidisses binos excultos arte libellos,
Legisses nomen nec minus ipse tuum.
Novisses veteres proavos, et stemmata gentis.
Quicquid et ad laudes pertinuisse putes.
Caesaris hic etiam nosses encomia nostri.
Te cecinit multis pagina culta locis.
Haec pariter rapuit furiosa calumnia nobis,
Invidit tantum scilicet illa decus.
O furor, o crimen, seclique infamia nostri,
Non poteras Musis abstinuisse manus.
Tristia calcographi quis credat vincula collo
Iniciunt, iustus, quamlibet ille fuit.
Tota domus plorat, puerique in limine flentes
Haerent ad capti crura pedesque patris.
Interea nobis tacita quoque mente parabant
Iniecisse suas impietate manus.
Qui fueram quondam multis comitatus amicis,
In mediis solus ipse relinquor aquis.
Me miserum fugiunt tendentem brachia palmis.
Tempore sub duro vix duo fertis opem
Diffugiunt alii. nullus me nosse volebat.
Quod facit ignotus nec retulisse cave.
Non pietatis honos, non est reverentia iusti.
Nunc iterum terris cedere virgo potes.
His tamen in rebus fuerant qui noscere vellent.
Nomen amicitiae, et cum pietate fidem.
Vos tamen o duo vos sancta pietate colendi,
Vos o Thesea pectora iuncta fide.
Haec est rara quidem pietas aetate sub ista,
Rara fides nostri temporis esse solet.
Vos tamen insidias primi vidistis adesse,
Et me cur illis eriperetis erat.
Illo nempe die soli curastis [Reg: curavistis] amantes,
Laetitiae fieret causa futura meae.
Dum nos extra urbem sicca spatiamur arena,
Cum fuerat seris lucifer ortus equis.
Nuntius hic aliquis nimirum venit amicus,
Ni caveas armis iam capieris ait.
Illa non metui trepidus tunc voce, sed audax,
Ut modo saevirem tam bona causa facit.
Irascor merito gressumque ad moenia tendo,
An sic iustitiae procubuistis opes.
Nulla Astraea tui mansit reverentia virgo,
Nunquid es humanum iam fugitura solum.
O vis o leges vos o Nemesisque pudorque,
An nihil hic contra vim pia iura valent?
Iam damnatus eram, nec iustior ulla patebat
Causa, nec audita est vox tamen ulla rei.
Iusserat impietas armari pace cateruas,
In caput hoc duro limine carcer erat.
Sed bene consuluit misero deus aequus, et author,
Ut fugerem saevas et sine clade manus.
Ille duos nobis dederat sine fraude sodales,
Pectora Thesaea [Reg: Thesea] non renuenda fide.
O mihi prisca fides, secum deduxerat alter
Invitum, firmas clausit et ille seras.
Me tenet iratum, foris extant arma furorque,
Alter de media nocte ferebat opem.
Attulit insidias urbis, fugiendaque censet
Littora Saxonico non bene culta solo.
Et vigilum portas ait obsidione teneri,
Est tentanda tamen dixerat ille fuga.
Vix bene lux fuerat, nec dum cecinisse volucres
Constabat, roseum surgimus ante diem.
Tempus erat, pecudes quo pastor ab urbe vocabat
Et fuerat dempta porta reclusa sera.
Effugimus fraudes, sedesque relinquimus illas,
In quibus instabant aspera fata mihi.
Ingredior silvam, lassusque sub arbore sedi,
Mensque sinistra iterum sustinet ire domum.
Progredior rursus, sed terque, quaterque revertens
Moenia dum specto pesque manusque tremunt.
Quoque magis specto magis est fugisse voluntas,
Et dubium retraho spe meliore pedem.
Haero dumque diu, melior sententia vincit,
Et moveo porro sicut et ante pedes.
Urebat Titan arentia prata calore,
Aestus arenoso saevit ubique solo.
Saxonica tetigi vix tandem moenia terra,
Hic duo tum fuerant tempora longa dies.
Deserti fuerant infelix cura libelli,
Illa dies istis attulit una necem.
Quam male deserui miseros in limine natos,
ingenii est soboles scilicet ista mei.
Vos ego deserui fateor mea cura libelli,
Parcite ne mortis causa fuisse ferar.
Vos volui mecum fateor pia numina Divum
Ferre sed obstabat non bona causa tamen.
Longius abfuerat sedes, civesque minantur,
Qui quoque dissuasit noster amicus erat.
Discedas inquit subito, mittemus et illos,
At vos non video dum moror ipse diu.
Qui quoque vos ferret de nobis nuntius ivit.
Iuit et a digitis charta notata meis.
Nec vos venistis ad nos, nec venerat ille.
Quid moror in libris unica cura meis.
Hinc ego diversis eo per tria Milia campis,
Arida siccarat feruida labra sitis.
Ut procul apparent surgentia moenia muris,
Quae parent late sub ditione tua,
Per medias segetes propero, camposque per omnes,
Contingoque meo quo licet illa pede.
Proh furor in vestram timidi perfugimus urbem,
Quodque minus credas non mihi tuta fuit.
Unus erat qui me vero dilexit amore,
Cuius erat nobis intemerata fides.
Vix taceo, huius ego quam vellem dicere nomen,
Si non hoc illi damna fuisse putem.
Venit, et admonuit discedam protinus inde,
O pietatis amor, prebet et aera sua.
Albiaca subito tum littera venit ab urbe
Meque statim telis iusserat illa capi.
Quique capi mandat, legatus venerat illuc,
Iniustas causas protinus ille refert.
Causa fuit dixi, dederam de principe laudes,
Illius hoc urbis qui tenet imperium,
Nil movet hoc fugiam subito monet unus et alter.
hinc ad Cinnenses impetus ire fuit.
Huic quoque Saxonica pervenit epistola terra.
Nec tulerat nobis ille patrocinium.
At tamen illius iactant epigrammata laudes,
Auspicio princeps fecimus illa tuo.
Has retulit grates, haec dat mihi premia laudis.
Scilicet ingenuas non decet ille Deas.
Illum non decuit talis feritatis imago.
Nulla tamen quaese causa tuetur erit.
Fecerat hoc falsis non aequa calumnia scriptis
Haec erit Albiacae nil nisi crimen aquae.
Heu scelus, et vestra non sum modo tutus in urbe,
Quae sibi de Iutta nomen adepta tenet.
Quamuis testentur vestras mea carmina laudes,
At tamen urbe tua tunc capiendus eram.
Euasi fateor sed non sine numine casus,
Cuius ego auxilio iam bene cautus eram.
Quam vellem tanti iam ponere nomen amici.
Qui facit ut fieret tutior inde fuga.
Quod si me vestra Princeps regione morari
Tum quoque novisses, cum capiendus eram.
Duxisses laetos turbata per aequora ventos,
Et mea per placidas cymba natasset aquas.
Hei mihi quod vestris tristes discedimus oris,
Et fugimus celeri qua licet ire pede.
Ardet agris Phoebus, tenues torrentur aristae,
Non secus ac campis nil nisi flamma foret.
Nusquam sunt patulae quae dent umbracula frondes,
Arida per siccum fervet arena solum.
Nullus adest usquam flueret qui rivulus unda,
Fervida currentis contrahit ora sitis.
Nec mora defessus propero per prata, per arua,
Quaque eo visa mihi forma sequentis erat.
Si quando lassus iacui sub lumine Phoebi,
Vespae sectantis murmura vocis habent.
Attonitus surgo, saevos rapiorque per aestus,
Non ita difficilis cursus Ulyssis erat.
Nec Menelaus aquis tam magnos pertulit aestus,
Nec fuga maesta tibi tam tua Naso suit.
Haec fuga tuta fuit, nec qui sequeretur habebas,
Ast me qui perdat, quique sequatur erit.
Contigimus tandem silvas, et moenia tandem.
Hic ubi Coenobii maxima tecta patent.
In mediis fumant altissima culmina silvis,
Hoc nemus umbrosum nobile claudit opus.
Stant circum quercus, et ab omni parte videntur,
Quam procul e speculis nempe videre licet.
Ac veluti sedes nemorum stant fronde decorae,
Mulcet ubi Elysias aura beata comas.
Hic ubi felices animae versantur in herba,
Lactis et hic flumen, nectaris inde fluit.
Sic etiam muri lucis iunguntur opacis,
Circuit umbrosum celsa theatra nemus-
Ingentes caeli contingunt nubila turres,
Marchiacae quondam nobile gentis opus.
De tot praeteritis quamuis permanserit annis,
Durat adhuc veteri relligione tamen.
Res est prisca quidem proavum, docuere minores,
Quae fuit antiquis numine sacra suo.
Marchio primus Otho posuit fundamina silvis,
Et dedit immensas relligionis opes.
Quas etiam seri post hunc sanxere nepotes,
Et vestri proavi, vester et ipse pater.
Tu cum fratre tuo veteres tenuistis honores,
Cumque pio ex proprio fratre nepote tuo.
Cum proavis frater iactat monumenta deorum,
In templis media relligione virum.
Vestrorum hic video clarissima busta parentum,
His super et fratris forma videnda fuit.
Huc fuga me rapuit, tanquam foret istud asilvm
Amplector bustum, Thuricremosque focos.
Huc ego divorum tutas fugiturus ad aras,
Suppliciter tristis tanta sepulchra peto.
Supplicibus fuerant quondam monumenta sacrata,
Et misero supplex ore rogabat opem.
Saepe aliquis supplex Heroum busta petivit,
Et tetigit maesta celsa sepulchra manu.
auxiliumque reus statuas quaerebat ad altas,
Ad statuas vixit qui moriturus erat.
Sic ego dum supplex haererem forte sepulchro,
Atque darem victas supplicis ore manus.
Liberat haerentem subito clementia fratrum,
Meque per undenos sustinet illa dies.
Qui me susciperet magnae pietatis amicus
Adfuit, ut causas audiit ille fugae,
Meque quod est maius cedentem munere largo
Prosequitur, tutas iussit et ire vias.
Quippe fide maius, narrabat verba Lutheri
Hic forsan nobis qui novus hospes erat.
Ni captus subitae praebebit colla securi
Dixerat, haud unquam contionabor ego.
Attulit et falso conspersas crimine chartas,
Exiit in vulgus tam scelerata manus.
O furor o rabies quae non mendacia finxit,
Omnis ab hoc turpi decidit ore pudor.
Ausus in antiquos convitia vana nepotes
Dicere, tam magnum sustinet iste scelus.
Audet principibus famosos edere libros,
Omne nephas audet, flagitiumque licet.
Me quoque criminibus lacerat, falsasque querelas
Euomit, et saevit ceu feritate canis.
Insontes damnat, nocuos sed liberat ille,
Datque malis pretium, suppliciumque bonis.
Qui meruit diras scelerato sanguine poenas,
Polluit et saevas saepe cruore manus.
Quique cruore sui generi penetralia spargit,
Et maculat tepidas sanguinolentus aquas.
Quique canes raptos, et ponunt saxa sepulchris,
Claruit urbs nuper crimine tota suo.
Non putat hos aliquas poenas meruisse Lutherus,
Quin mortis potius denegat esse reos.
Oscelus, o ingens dedecus, crimenque sepulchri,
Quae rabies furiis impulit ora tuis.
Qui mensas inter natum generumque trucidat,
Liberat hunc, quid ni, si scelus omne licet.
At qui primatum describunt carmine laudes,
Iudicio damnat scilicet ille suo.
Sint tibi mendacis liceat convitia linguae,
Et noceas oris garrulitate tui.
Praelucet pietas rabido tamen ista furori,
Musa iocosa mea est, vita pudica mea est.
Est mihi nota fides recti, pietasque pudorque,
Tu quod sis mendax notior esse potes.
Et tua si nescis norint [Reg: noverint] mendacia cuncti,
Immensum vacui qua patet orbis iter.
In quemuis dudum verbis odia aspera nutris,
Tempus erit poenam cum dabis ipse tuam.
Acris in armatos calamus mihi currat Iambos,
Charta Lycambaeo sanguine tincta fluat.
Hac ego famoso respondi fronte libello,
Forsan erit quando plura daturus ero.
Haec ubi non mitis percepi verba Lutheri,
Ne satur insonti sanguine livor eat.
Discessi subito qua tutius ire licebat,
Proxima quaque via est in tua regna mihi.
Undique saxo suos fines custode tueri
Iusserat, in laudes tam furit ille tuas.
Insuper et cunctis spoliant me rebus, et aere,
Iustitiam contra plectere morte velint.
Impietate meum sitiunt sine laude cruorem,
Et cupiunt nostri sanguinis esse rei.
Proh dedecus morum, saevaeque insania mentis,
Quid iuvat insontes dilaniasse genas.
Quid iuvat innocuam ferro corrumpere vitam,
Testis erit certe qui videt ista deus.
Hoc ego non merui, non hoc meruere libelli,
Hoc lex iustitiae non dabit ulla mihi.
Me miserum si non arcebis protinus hostes.
In me Saxonici tam furit ira viri.
At vobis tanta est placidi clementia vultus,
Quanta vel Ausonio Caesare nulla fuit.
Hac quoque nos ventos in tempestate serenos
Speramus, placidis nec minus aequor aquis.
En mea quod celebrent vestras epigrammata laudes,
Pellitur in mediis fracta carina vadis.
Eicimur terra, quacumque videbitur Albis,
Tam male tot laudes sustinet ille tuas.
Te Maecenatem nec me dixisse pigebit,
Vatibus Augustus nempe secundus eris.