22 March 2004 Kim Barkowski
TEI-Header added; editorial description: typed text - structural tagging complete - semantic tagging complete - Morpheus spell check


image: s087

AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, D. [Abbr.: ?] ALBERTUM Ecclesiae Romanae Cardinalem, Principem Electorem, Archiepiscopum Moguntinum ac Magdeburgen. praesulum Germaniae Primatem, Administratorem Halberstatensem, Marchionem Brandenburgensem, Burggravium Noribergensem etc. [Abbr.: et cetera] S. LEMNII EPIGRAMMATON [Reg: EPIGRAMMATUM] . LIBER TERTIUS.

MArchionum genus, et terrarum maxime princeps
Quas Sala, quas Rhenus, quas videt Albis aqua
Qui toties retines per tanta pericula pacem,
Cum populo est toties ista beata tuo.
Tu nisi tantarum rerum virtute niteres,
Nive fores veterum tanta propago ducum.


image: s088

Iam dudum totus spumaret sanguine Rhenus,
Purpureasque daret sanguinolentus aquas.
Nec tu tam celsas antiqua Moguntia turres
Erigeres, starent nec tua tecta solo.
Nempe quod insultent, et quaerant semina belli,
Qui semper furiis horrida bella fremunt.
Nec tamen aduersi circum sua moenia reges,
Victrici veherent capta trophaea manu.
Omnia sed dubio nutarent oppida bello,
Et paritet fierent una ruina domus.
Ergo si tua tot seruat sapientia terras,
Iustitique tuus pauperioris amor.
Et tua tam placido veneranda modestia vultu,
Consulit in melius si qua nocere putat.
Quot tibi nunc illas dicam debere triumphos,
Palmiger et quoties arcus honoris eat.
Debeat at tua cum toties spectacula tellus,
Pacis et emeritae laurea serta tibi.
Quod non insiliunt hostes super alta parentum
Busta, nec invictis ungula sistit equis.
Et quod adhuc fumant aris sacra templa deorum,
Nimirum debet plus tamen illa tibi.

AD LECTORES.


image: s089

Qualiter Assyrios reparant incendia nidos,
Una decem quoties saecula vixit avis.
Taliter et nostros renouavit flamma libellos,
Quodque mihi rapuit reddidit ignis opus.

IN INVIDUM.

Invide ne speres eadem me scripta daturum,
Asperiora dabo non meliora tibi.
Non eadem mens est, movet hoc iniuria carmen,
Ardorem bilis suggerit ista mihi.
Et nunc ad Rhenum canimus, non amplius Albis
Nostra suis mecum carmina terret aquis.
Nec pater Albiacus scribentem cernit in herba,
Materiem potius tu mihi Rhene dabis.
Si quando laudes dictura est nostra Thalia,
Laetior et cantu florida prata colet.
At si non mites forsan meditatur Iambos,
Albis in insueto carmine totus eat.

AD D. [Abbr.: ?] PHILIP. [Abbr.: Philippum] BUCHAMErum Medicum Prin [Abbr.: Principis] . Alberti Car. [Abbr.: Cardinalis] etc. [Abbr.: et cetera]

Alter in hoc aevo praeclare Philippe Machaon,
Qui parcis differs pensa brevesque colos.
Hos tibi laudatos domini quoque voce libellos,


image: s090

Mittit Abydena Lemnius urbe titi.
Addidit et ternum properato fine libellum,
Qui fertur flammis se reparasse suis.
Te rogat ut domino iuvenilia carmina tradas,
Quo felix nobis iudice Musa fuit.
Quam si gaudebit sic ignibus esse renatam,
Ales ut Eous nascitur igne suo,
Illi quod nostrae debebunt nempe camenae,
Hoc quoque debebit non minus ipse tibi.

DE ADVENTU REVERENdissimi et illustrissimi principis Alberti Cardinalis Archiepiscopi Mogun. [Abbr.: Moguntiaci] etc. [Abbr.: et cetera]

Quid resonat tantis nitidus clangoribus aether,
Quid tuba, quid mota tympana pulsa manu?
Maximus Albiacis princeps Albertus ab oris
Redditur, hanc lucem lactea gemma notet.
Quanta dies lucet, quam sunt solennia festa,
Spargite iam violas, spargite prata rosas.
Daque nemus frondes, date vos vineta racemos,
Pande tuo Domino Moge fluenta tua.
Ille tuae deget si nescis accola ripae,
Albidos a famula qui tibi venit aqua.


image: s091

Agnoscas dominum pulcherrime Rhene precamur,
Occurrasque duci qua licet ire tuo.
Ecce choros ducunt per florida rura Napaeae,
Dat sotiis dextram gratia iuncta suis.
En Dryades viridi texunt de fronde coronas,
Ripa suis opibus gaudia plena facit.
Pierides Musae modulantur littore carmen,
Aoniamque sonat pulcher Apollo lyram.
Parte alia rursus coetus fulgentibus armis
Astat, et ad liquidas turma videtur aquas.
Et reddunt hilarem reduci cava tympana vocem,
Edit et asuctum fistula blanda sonum.
Obuia Nereidum ratibus se turba ferebat,
Has sequitur vitrea Rhenus equester aqua.
Corpore magnus enim phalerato pisce sedebat,
Frenaque squamigeris pulchra regebat equis.
Caeruleam madido demulcens pectore barbam
Totus in aurata veste videndus erat.
Vidisses naves moto procurrere fluctu,
Lataque perspicuo vela tumere sinu.
Miratur fluvius celeres incedere classes,
Quod fuerat flumen iam quoque pontus erat.
Insonuisse tubas ipsum tritona putares,
Et freta navalem sollicitasse [Reg: sollicitavisse] sonum.


image: s092

Albertum prora cernit spectator in alta,
O quanti fuerat muneris ista dies.
Stabant ad tumidas ingentia dona procellas,
Scilicet urbs domino contulit illa suo.
Excipit egressum mandens spumantia frena
Purpureo circum murice stratus equus.
Ordine praecedunt cives lucentibus armis,
Portaque frenatos vix capiebat equos.
Nec tuba, nec sonitus, nec plebis tympana cessant,
Percipitur tota plausus, honorque via.
Sic puto nempe fuit pompeis Roma triumphis,
In niveis victor cum veheretur equis.
Hac ad turrigeras pompa deducitur arces
Excipit urbs laetum voce manuque ducem.
O quantus strepitus quantus quoque clamor in urbe,
Laetitiae gentes terruit iste sonus.
Quanta tuae princeps celebrant convivia mensae,
Quantaque nox famulis tum fuit ista tuis.
Vescitur omnis eques tecum, sanctusque senatus,
Cum populo pariter vesceris ipse tuo.
Tanta Gigantaeos decuisset mensa triumphos,
Cum dedit Ambrosias Iuppiter ipse dapes.

AD LIBELLUM.


image: s093

Qui procul es tumido nuper compulsus ab Albi,
I liber absentis pignus amicitiae.
Invenies aliquem qui te venisse probabit,
Et quod sis saluus carmine laetus erit.
Te periisse statim primis natalibus ille
Nunc veluti Persam te rediisse putet.
Expositus fueras ne tu legerere libelle,
Mirentur liceat nempe renatus eris.

IN MART. [Abbr.: Martinum] LUTHERUM.

Albiaci vatis nuper mendacia risit
Princeps principibus maximus ortus avis.
Scilicet ut spernunt animantia magna catellos,
Praetereunt lata dum bene tuta via.
Sic quoque praeteriis convitia vana loquentem.
Illum latrantem ceu putet esse canem.
Nunc inter mensas divino nectare fusus,
Pocula Chironi cum daret ipse suo.
Respiciens nostras pariter Phoebique sorores,
Cum quibus et noster forte libellus erat.
Quis furor Albiacum vatem sic armat in istas,
Gaudent Aonio quae cecinisse iugo.
Utque nephas doluit formosa Thalia Lutheri,
Ausa est Alberto sic retulisse suo.


image: s094

Pieriis fautor princeps Alberte camenis,
Si licet hic breviter dicere pauca velim.
Saxonicum vatem rabies quod tanta Lutherum
Egerit, ut fureret ceu feritate canis.
Hoc est, Albiaca praeconia dixerat urbe,
Et dederat laudes Lemnius ipse tuas.
Hinc adeo canis est furioso concitus ore,
Ut peteret morsu quemlibet ille suo.
Quod fuit arctoa quoque vera loquutus in ora
Lemnius, hoc illi causa furoris erat.
Vendicat iste sibi sacra veraque nempe propheta,
Et qui vera refert, hunc nequit ille pati.

DE D. [Abbr.: ?] ANTHONIO RASORE et Henrico Caduceatore.

Noster amat nostras Anthonius ipse camenas,
Henricumque potest Musa tenere meum.
Palladiae Henricus non infitianda Minervae
Gloria, quem genuit fortia ad arma forum.
Ipse amithaonias felix Anthonius artes
Ornat, ad hoc celebris nec minus extat opus.


image: s095

DE ADVENTU ILLUSTRISSIMI PRINC. [Abbr.: Principis] . Ludovici comitis Palatini Elect. [Abbr.: Electoris] etc. [Abbr.: et cetera]

Dum Palatine tibi remus lentatur in unda,
Tritonumque tubis sollicitantur aquae.
Te manet in ripa princeps Albertus amoena,
Cum populo plaudit urbs feriata tibi.
Itur in antiquas sociis comitantibus arces,
Gaudet eques, gaudent plebis honore duces.
Regia tecta petunt, positisque tapetibus altis
Praebentur sumpto pocula larga cibo.
Sic veneris proles intravit Apollinis urbem,
Et sic rex Anius suscipit Aeneadas.
Sic etiam Alciden latiis Euander in oris,
Sic Laertiaden Nestor in urbe senex.

AD PRINCIPEM ALbertum Cardinal. [Abbr.: Cardinalem] etc. [Abbr.: et cetera]

Gloria terrarum, recti custodia Princeps,
Nate ducum summa nobile stirpe genus.
Princeps Aonidum felix tutela Dearum,
Sospite quo semper viva Thalia canet.
Si festinatis nuper tibi nostra camenis
Detinuere oculos carmina lecta tuos,


image: s096

Hunc sotiare precor binis permitte libellis,
Et numerus libris maior iturus erit.
Sed si quid bilis tunc forsan inusserit ardor,
Hostis et in nostro carmine laesus erit.
Et forsan fuerint lasciva poemata nobis.
Quae nos hic melior causa tuetur adest.
Scis bene non nocuos quod combusere libellos,
Flebilibus periit charta cremata focis.
Damnarunt nostras quamuis sine crimine Musas,
At fuerant laudes crimina nostra tuae.
Hic de suggesto nimium bachatur in illas,
Ille sed invehitur, nec minus ille nocet.
Hic tu praetereas huic debita crimina turbae.
Praeterit ut dulces Ithacus ipse sonos.
Usque adeo iusto Princeps ignosce dolori,
Concipit et motus causa dolenda sibi.
Non putuit tantos retinere Thalia dolores.
Hanc demam bilem, tu mihi deme malum,
Ulciscar nostram quo possum carmine famam,
Hoc mihi si demas, tunc ego nudus ero.

AD LIBRUM SUUM.

Nascere Marchiaco promisse libelle nepoti,
Nascere principibus culta camena tuis.


image: s097

Nascere Saxonicum promissum carmen ad Albim,
Te manibus princeps dum capit ipse suis.
Cui non ad flavas nasci licuisset arenas,
Ad Rhenum liceat nascere parue liber.

DE CONVENTU QUATTUOR Electorum Principum ad Rhenum.

Quantus io Rheni procerum conventus ad oras
Confluit, en ratibus feruet arena suis.
Hinc Palatino princeps Albertus, at illinc
Remivagas agitat Treveris ipsa rates.
Mittit et ipsa suas formosa Colonia naves,
Cum duce Rhenanas utraque sulcat aquas:
Consonuere tubae, veluti cum Nerea lato
Excipiunt omnes aequore Nereides.
Tritonesque canunt concordi voce per undas,
Et varios reddunt cornua rauca sonos.
Sic etiam toto spumantes flumine classes
Caeruleis Rhenus currere sensit aquis.
Inque suos fluctus Tritona venire putavit,
Navales postquam percipit ille tubas.
Miraturque duces, ratibusque insignia divum,
Et placido tales edidit ore sonos.


image: s098

Si licuit Dominos rerum spectare mearum,
Et vidisse mihi fas fuit ora ducum.
Quae uso consulitis rata sint divisque probentur,
Conventus tantus sit precor iste bonus.
Hos seruate duces, superi seruate nepotes,
Sim felix populo, principibusque meis.

IN HOSTEM.

Et quanto est Rhenus rapida violentior unda,
Illius et quanto clarior extat aqua.
Quam procul hinc flavas qui congerit Albis arenas,
Fortius hoc calamo saeviat ira meo.
Asperior tanto scribenti currat Iambus,
Plenior hinc nobis uberiorque fluat.
Saepe quidem dices quam motior iste fuisset,
Si foret hic idem qui fuit ante calor.
Ante legebantur tam mitia carmina nobis,
Quam sunt ista quidem dura futura tibi.

IN VITUM VINSEMIum professorem Vitenbergensem.

Cum nec Pierias studio nec voce puellas
Prosequeris, sacros nec bibis ipse lacus.
Sed veteres tristi declamas voce latinos,
Excussus natibus dum tibi puluis inest.


image: s099

Scripta Titi dum tu rauco clamore fatigas,
Coniugis amplexus pulcher adulter habet.
Dum semel in toto vix illam amplecteris anno,
An ne intus tu sis an foris ipse rogas.
At se mirari te non sentire marita
Inquit, in hanc cum sis tam male forte genus.
Inde iubes illam digitos seponere, nempe
Illam ne laedas mollius inter opus.
Post haec Lampsiacae faveant simulachra figurae
Inquis, et uxori res agis ipse tuae.
Quippe tuo moechos non dedignabere lecto,
Cum sis castrato segnior ipse viro.
Ausus es hos turpis leno mihi carpere libros,
Qui tibi damnati non nocuere tamen.
Emendare meas quas norat [Reg: noverat] fama camenas
Ausus erat, famae non memor ipse tuae.
Ausus es et flamma felices tollere nugas,
Et dare suffragiis impia verba tuis.
Tu mihi quid nostri dicas meruere libelli,
Principis an laudes hoc peperere nephas.
Et tibi permittis signes ut arundine chartas,
Quae mihi Pierios demeruere viros.
Bis decies mendax nostris vitiosa libellis
Verba legis, nunquid tu vitiosus eras.


image: s100

Dum tibi bis decies Moechi futuere maritam,
Dumque anno toto vix semel ipse potes.
Ah miserere tui, tenerae miserere maritae,
Desine ne vobis asper Iambus eat.
Fumantem nasum vivi tentaveris ursi,
Nam bene dum dormit, tutior esse potes.
Liventes alia dentes in pelle fatiges,
Crede mihi dentes non decet ista tuos.

IN MARCELLUM Marianum

Scribere me dicis quae vix intelligat augur,
Huic ego non scripsi sed Mariane tibi.
Et satis est carmen si intelligat unus et alter,
Quam si mille sciant plus Mariane iuvat.
Nil opus est nostris ut dicis Apolline libris,
Iudicio vobis est opus arte minus.
Hoc Mariane tamen quod non intelligis ipse,
Nec facit ad stomachum nostra Thalia tuum.
In causa fuerit, quod nulla epigrammata nosti [Reg: novisti] ,
Non dicam quis sis sed Marianus eris.

IN MART. [Abbr.: Martinum] LUTHERUM.

Quid me famoso laceras Martine libello,
Quam poenam clamas non meruisse queo.
??


image: s101

Dic mihi quid feci, nisi quod mihi carmine Princeps
Sustineat laudes, et legat ille suas.
Post aeris cupidi dicti duo, tresue fuere,
Et laesa est meretrix carmine sola meo.
Haec sunt quae nostros clamas meruisse libellos,
Scilicet hoc scelus est, hoc pia turba facit.

EPITAPHIUM FIlii Benedicti Pauli.

Ut cadit Elpenor summo de culmine Circes,
Sic puer e tectis labitur ipse suis.
Decidit iste, pater sed tristia funera flevit,
Hoc placuit Musis, hoc tibi Phoebe placet.
At scelus hoc magnum fuerat, crimenque deorum,
Non cecidit pariter quod domus, et dominus.

IN TUMULUM Erasmi.

Hoc tegitur saxo tam magni corpus Erasmi,
Ingenium cuius vix capit orbis iter.

DE OBITU ET NAtali librorum.

Dum levis arsuris struitur Libitina camenis,
Et furit in versus Curia tota meos.


image: s102

Innocuas tristi dum digerit ordine chartas,
Et subdit flammas impia turba suas.
Urbis et insidias, et tristia moenia vito,
Ac fugio saevas flebilis ipse manus.
Totaque dehinc arsit populo spectante papyrus,
Relliquiasque suas igne cremata dedit.
Ecce nitet volucris lucenti charta favilla,
Non secus atque suis sit reparata focis.
Exit et aerias iam libera facta sub auras,
Dumque volat speciem contrahit illa suam.
Si quoque se renovat flammis Babylonius ales,
Post cineresque suos iam nova prodit avis.

IN D. [Abbr.: ?] IONAM.

Quid laceras nostros orator inepte libellos,
Quid de suggesto vociferare tuo.
Me non Grammaticum, clamas non esse latinum.
At sum Grammaticus, sumque Latinus ego.
Hoc pariter totam testatur fama per urbem,
Grammaticus probat hoc, ipse Latinus ait.
Tu si quid tentas forsan clamare latine,
O qualis gestus iste loquentis erit.
Barbara de tetro ructas mihi verba palato,
Ebrius hesternum ceu vomit ipse merum.


image: s103

Ac velut auritus pro rostris tentet asellus,
Segnior insuetos edere voce sonos.
Sic nunc incumbis dicturus corpore toto,
Nunc iterum surgis ceu male sanus homo.
Brachia nunc iactas manicis pendentibus amplis,
Verba sono veniunt tardius ipsa tibi.
Dumque tonas longum, vix tandem pectore vocem
Rumpis, et orator vis tamen esse bonus.
Sic bonus orator tardus dicatur asellus,
Dum pariter gestus exprimit ille tuos.

AD D. [Abbr.: ?] PHILIP. [Abbr.: Philippum] BUCHAMErum Medicum Prin. [Abbr.: Principis] Alberti Car. [Abbr.: Cardinalis] etc. [Abbr.: et cetera]

Candide Phoebeias exculte Philippe per artes,
Qui reparas vires aegraque membra levas.
Qui validas misces doctis medicatibus herbas,
Dasque salutifera pocula grata manu.
Si veteres quondam celebrarunt Paeona vates,
Et sua Phillyriden secla tulere senem.
Et te iam poterant nostri cecinisse poetae,
Phillyrides poteras temporis esse tui.
At ne Dii tantum iactarent Paeona caelo,
Inferior quamuis te quoque iactet humus.


image: s104

AD PRINC. [Abbr.: Principem] ALBERtum Cardinalem etc. [Abbr.: et cetera]

Reddas Rhene diem, quid gaudia nostra moraris,
Quid retines nostras o Palatine dies.
Tu Palatine redi, referes nam gaudia nostra,
Albertus veniet, cum Palatine redis.
Si Palatine negas, redeas Alberte rogamus,
Tu venias saltem, lumina nostra dabis.
Te rogat ad placidum feriata Moguntia Rhenum,
Sollicitat precibus nostra Thalia suis.
Non iam te pigri remorantur plaustra Bootae,
Nec gelidas Rhenus flumine stringit aquas.
Te nec feruenti retinebit Syrius astro,
Sit licet in cursu, cedet et ille tibi.
Iamdudum Solis iunctas remoraris habenas,
Ornat iter mater Memnonis ipsa tuum.
Ecce per auriferas ludunt tibi Rhenides undas,
Exit in occursum Mogus et unda tuum.
Sive die potius seu mavis nocte redire,
Cum revehas lucem, luce venire potes.

IN MART. [Abbr.: Martinum] LVTH. [Abbr.: Lutherum]

Caesare damnatus, toto damnatus ab orbe,
Scilicet Aonias damnat et iste Deas.


image: s105

Ut tu meque measque neci das improbe Musas,
Sic Dis caelestes damnat et ipse Deos.

IN M. [Abbr.: ?] IOAN. [Abbr.: Ioannem] Holstensem.

Hunc quem saepe vides inter lectoria vestrae
Pallados, et templo saepe boare sacro.
Qui ruffo naso squalet, ruffoque capillo,
Cumque oculis magnis, denteque sordet inops.
Sordida cui pendet ceu tristis barba reorum,
In pectus stillans quaeque subinde cadit.
Post erecta coma est capitis sed ruffa putrisque,
Oraque fossa gerit, tortaque carnifice.
Ac semper niveos volat anser ut inter olores,
Inter praeclaros sic sedet ille viros.
Caerea sed tunica est, barbam referente colore,
Cuius latratus obuia turba fugit.
Esse putes Cynicum, longa quod veste notatur,
Non est hic Cynicus, sed tunicata canis.

AD V. [Abbr.: ?] SALETIUM.

Hic ad parrhasios me dum iuvat esse triones,
Ad Scyticum pariter cominus esse solum.
O quam pene tibi stygias ego raptus in oras
Elysios vidi fluminis ire lacus.


image: s106

Exusti fuerant libri Phlegetontis ad undas,
Reddiderat flammas aura secunda tamen.
Cumque tua pariter periit mea rapta supellex,
Heu tibi cum nostra iuncta querela venit.
Authorique simul nigrum praefigere thita
Conata est decies impia turba mihi.
Sed tamen eripuit saevis deus aequus ab armis,
Euasique minas urbis et insidias.
I nunc, et curae Musis von esse poetas
Dicito, num vatem cortice nutrit apis?
Lanificae saltem ducant non pulla sorores
Stamina, nec surdus dirimat ista deus.
Sospite me libri rursus venietis in urbem,
Illius at reditus nil nisi crimen erit.

AD I. [Abbr.: ?] STIGELIUM.

Vitiferos mea sors istinc me duxit in agros,
Iussit Rhenani visere tecta soli.
Praecipue doleo, quamuis sint multa dolenda,
Quod tam disiuncti Rhenus et Albis eant.
Tu mihi tam longis fueras dilectus ab annis,
Et non vulgari cultus amicitia.
Tu facis Albiacis quo non est alter in oris
Dulcior, et nostro dignus amore magis.


image: s107

Tecum nec Ciconas, tecum nec saxa Charybdis,
Et poteram Scythicas nec timuisse manus.
Hei mihi quam fidus Pylades disiunctus Oresti
Hinc abes. Heu nobis quando videndus eris.
Si sumus ergo pares, si nostri mutua cura est,
Sis memor ipse mei, sim memor ipse tui.

AD D. [Abbr.: ?] HENRICUM Caduceatorem.

Iustitiae cultor, legumque, et iuris amator,
Gloria Caesareo non renuenda foro.
Fertur habere meos, si vera est fama, libellos
Inter delitias Lipsia pulchra suas.
meque legit rursus si nescis caerulus Albis,
Sic est scintillis Musa renata suis.
Hoc ego maluerim quam si mihi nomen Athenae
Laudarint, satis est, si mihi vivat opus.

AD PRINC. [Abbr.: Principem] ALBERtum Cardinalem. etc. [Abbr.: et cetera]

Innumeros inter proceres clarissime Princeps,
Inter avos veteres gloria prima tuos.
Dum non ignorem nostras placuisse camenas,
Iudice te laurum me meruisse licet.


image: s108

Esse sed exactas forsan neget unus et alter,
Non tamen hos rombos pagina nostra timet.
Iudicium vestrum mihi posteritate manebit,
ingenii testis si potes esse mei.
Rinoceros cedat, cedant convitia linguae,
Dum placeam domino, sat placuisse queo.

AD D. [Abbr.: ?] IACOBUM Curionem.

Curio paegaseos latices qui fonte serenas,
Qui legis Hippocratem, qui legis acta fori.
Accipe quos donat tibi nostra Thalia libellos,
Non dabit his maius Lemnius ipse tibi.
Si quae caeruleum fueram meditatus ad Albim,
Ausus es in gremio sustinuisse tuo.
Cur non quae flavis Rheni cantamus arenis
Ipse leges, dum te Curio nempe legas?

IN RUFFUM Holstensem.

Barbatus Ruffus nuper Cicerona [Reg: Ciceronem] legebat,
Et qui susciperent verba legentis erant.
Dumque legit, barbam mento demulcet, et inquit,
Credite Romani sic Ciceronis erat.
Defluit at risu pariter studiosa iuventus,
Urbe fit hic tota fabula nota diu.


image: s109

Res narrata fuit, Ciceronis barba vocatur,
Nunc etiam Ruffus nobile nomen habet.

DE EFFIGIE ACHAtii Brandeburgensis.

Haec sunt ora mei quae cernis lector Achati,
Haec iuveni facies, primaque forma manet.
Floruit hic vultus bis denis laetior annis.
Vixque suas audet pingere barba genas.
Si formam spectas puerum, si robora cernas,
Corporis egregii dixeris esse virum.
En tibi quam pulchros spargat modo purpura cultus
Purpura sed domino vincitur ista suo.
Sed ne muta tamen tantum pictura notetur,
Se referat chartis maior imago meis.

IN M. [Abbr.: Martinum] LUTHERUM.

Qui fueras Monachus tota obscurissimus urbe,
Et fueras sacrae pars studiosa domus.
Nunc monachus monacham duxisti, nempe prophanus
Factus es, et dominae contionare tuae.
Quod vult illa statim fugitivo mandat Asello,
Haec est infelix, et fugitiva quies.
Insuper es toto nebulo notissimus orbe,


image: s110

Iactas incestus, illicitosque thoros.
Ausus virgineas impurus soluere zonas
Polluis incestu teque tuosque tuo.
Ausus vestalem lecto temerasse puellam
Turpiter incestu te facis ipse patrem.

IN D. [Abbr.: ?] MELCHIOREM Calvum.

Quid dicam Caluus nostris vult esse libellis,
Et queritur laesus carminis arte mei.
Quod non sis nostro succenses calue libello,
Vis puto calvitio calve legare tuo.

AD D. [Abbr.: ?] BARTHOLOMEUM Amantium

Bartholomee sacra frontem redimite corona,
Gloria Romani Bartholomee fori.
Damnatos doleo quamuis sine crimine versus,
Lusit ad Albiacas quos labor unus aquas.
Principis ALberti laudes descripsimus illis,
Haec mihi si nescis carmina crimen erant.
Haec ego cum Musis maestus Phoeboque querebar,
Deflevi vates dixit Apollo meos.
Et periit quondam dederat quem Corduba vatem,
Ingenio cecidit Naso poeta suo.


image: s111

Dum constat priscis ea fata fuisse poetis,
Tristitia doleas tum minus ipse tua.
Sic ait et media raptum me traxit ab urbe,
Et facili tutum iussit abire via.
At tu cum noscas mendacia vana Lutheri,
Invidia versus exonerato meos.

AD PRINCIPEM ALbertum Cardinal. [Abbr.: Cardinalem] etc. [Abbr.: et cetera]

Oderat ante sacros famulos turbamque togatam,
Et Palatinum terra supercilium.
At nunc tantus amor cunctis Alberte tuorum,
Ut ferat et famulos, et ferat illa duces.
Nunc odisse suam cessat Moguntia plebem,
Nunc veteres mystae sunt in honore suo.
Tam placidae mentes, tanta est reverentia vestri,
Ut mores habeant moenia tota tuos.
Terra duces noscit, Dominos sensere coloni,
Pax est in terra, pacis amator eris.
Agrestes aliis meruisti forte triumphos,
Quae datur a Rheno laurea tota tua est.

AD CHRIST. [Abbr.: Christophorum] TURCUM CANcelar. [Abbr.: Cancellarium] PRINC. [Abbr.: Principis] Alberti Card. [Abbr.: Cardinalis] etc. [Abbr.: et cetera]


image: s112

Cum tua Cecropios imitetur lingua nepotes,
Et tibi Nestoreus manet ab ore favus.
Aequarumque tibi tanta experientia legum
Extet, in arctoo quanta nec ulla solo.
Et tua tam magni sapientia regna gubernet
Principis, et tanti sit tibi cura viri.
Non vacat hinc forsan paruas legisse camenas,
Nec vacat ad nostras ut spatieris aquas.
Legeris ante licet, tamen hoc si noscere posses,
Invenias etiam quod minus ante fuit.
Nostra suis crevit scyntillis rapta Thalia,
Nata vapore suo est, sacrilegisque focis.
Aucta fuere suis sic fortia pergama flammis,
Ignibus est etiam Roma renata suis.
Persicus abstulerat sic captas ignis Athenas,
Et Babylona iterum saepe ruina dedit.
Ardea succensa volucris se tollit ab urbe,
Se reparat flamma nostra camena sua.

AD ALBERTUM Rhenanum.

Allobrogum terras Rhodanique Alberte colonos,
Sequanicasque brevi nempe videbis aquas.
Ergo tuos colles, et patria rura relinques,
Natalisque potes non memor esse soli.


image: s113

Scilicet ingenium decorabunt Gallica regna,
Sequanus hic fiet Pieris unda lacus.
Praestiteris charo licet hoc Alberte parenti,
Ne potior pietas sit tibi luce tamen.
Sed redeas citius patrios visure penates,
Teque tuas numeres laetior inter opes.

IN I. [Abbr.: ?] IONAM.

Cum prius ipse meas laudaris saepe camenas,
Dic cur iam placuit parua Thalia minus.
Nimirum quod tu nimium blandire Luthero,
Et nimis ipse probas, quicquid et ille tibi.
Me non grammaticum sic tu me nempe fateris,
Et de suggesto barbara verba sonas.
Ast ego si dicam, quod de te dixit Erasmus,
Tunc eris orator tu sine Grammatica.

AD CURIONEM DE LAUdibus Philippi Buchameri medici.

Miraris docto quod carmina mitto Philippo,
Desine mirari, diligit ille mea.
Illi nec possum paruos nisi mittere versus,
Nostraque disparibus dicta iocosa modis.
Scribas facundo si verba diserta Philippo,
Diceris nemori ligna dedisse sacro.


image: s114

Sin rerum causas, et longa sophismata Fabri,
Undisonum levis haec in mare fertur aqua.
Tradas aemoniis si fortia pharmaca succis,
Phillyridae dabitur tum medicina seni.
Omnia dona illi cum sint concessas deorum,
Si quod habet non vult, Quid tamen accipiet?
Ergo cum melius versus quam cetera possim,
Haec illi tenuis carmina parua dabo.

IN D. [Abbr.: ?] PONTANUM Rabulam.

Orator nuper qui vellet Rabula dici,
Vix ego credideram forte repertus erat.
Rabula vult nostris si nescis esse libellis,
Et veluti laesus saevit in urbe mihi.
Non posui nomen, titulum sed Rabula feci.
Rabula qui vellet dicier unus erat.
Nescio qui fiat, fieri quod rabula tantus
Orator cupiat, conscius ille sibi est.
Cogitat ille puto, fuerit quod Rabula semper,
Et nunc id de se carmina nostra loqui.
Sit licet ille sibi per me sit Rabula semper,
Non erit orator, Rabula si fuerit.


image: s115

AD D. [Abbr.: ?] ANTHONIUM Rasorem medicum.

Quae non sanasset medica sacer arte Melampus
Vulnera, nec mixtis ipse Machaon aquis.
Anthoni relevas succis melioribus herbae,
Et desperatam cura reducit opem.
Si nescis. aliquid tecum mihi foederis adfert
Praeses Apollo tibi, praeses Apollo mihi.
Primus Apollo novas medicinae repperit artes,
Primus laurigeras cinxit Apollo comas.
Ille Machaoniis miscet tibi pocula succis.
Pierios latices miscet et ille mihi,
Uberius multo quamuis tibi praebeat illos,
Praesidis unius cultor uterque sumus.
Qualicumque igitur tecum modo foedere iunctus,
Haec tibi quae dono qualiacumque lege.

IN M. [Abbr.: Martinum] LUTHERUM.

Me damnas capitis, toto te Celtiber orbe
Damnat, et es cunctis causa reperta malis.
Emisi versus, res haec capitalis habetur,
Et tu funestas concutis ipse faces.
Quod facis hoc tanta sacraque tyrannide fretus,
Nempe nephas istic omne licere putas.


image: s116

At tu me damnas, cunctis te Caesar in oris
Damnat, et incestus diceris ipse reus.
Hinc tibi tam latus mundus nimis arctus habetur,
Et gelida tantum parte moraris iners.
Parvula terra tibi sed non bene tuta colatur,
Usque adeo magnum dum patet orbis iter.

AD LIBELLUM SUUM DE laude Achatii Brandeburgensis.

Ad nostrum forsan felix nunc ibis Achatem,
Ne fallare tamen percipe verba liber,
Tempora repperies [Reg: reperies] annalibus eruta priscis
Scribentem, numeris dum notat illa suis.
Huius Pympleo quandoque exibit ab antro
Musa, decus fiet temporis ille sui.
Huius et eloquium viridi iam certat ab aevo.
Gesta ducum latiis iam canet ille modis.
Historias patriae iuvenilibus asseret annis,
Mansurum nomen saecula longa dabunt.
Altius ingenium micat huic aetate sub ista,
Spe superat maior tempora prima sua.
Ne dubites tyriam praebebit murice vestem,
Splendebis cultu parue libelle tuo.
Si quem Phoebus amat, noster non odit Achates,


image: s117

Tam bene cum Phoebo sentit et ille suo.

IN D. [Abbr.: ?] BENEDICTUM Paulum.

Pampinei linguam damnas, damnasque poetas,
Dira tibi Lachesis stamina pulla trahit.
Est tibi de summo prolapsus culmine natus,
Occurritque patri tristis imago suo.
Maestaque crudeli conturbat funere tecta.
Infestatque tuos flebilis umbra lares.
Hoc voluit Phoebus, Phoebi voluere sorores.
Quas tu dum spernis fata superba feras.

AD D. [Abbr.: ?] PHILIP. [Abbr.: Philippum] BUCHAMERUM Medicum PRINC. [Abbr.: Principis] Alberti Card. [Abbr.: Cardinalis] etc. [Abbr.: et cetera]

Reddidit Hippolytum superis Epidaurius oris,
Et reducem stygia vivere fecit aqua.
Ipse Philocteten sanaverat arte Machaon,
Cui non sustulerat Lemnia terra malum.
Curavit Danaos validis Podalyrius herbis,
Et tulit Aeneae clarus Iapis opem.
At tu non tantum sanas quae vulnera fecit
Cuspis, et in tumido fixa sagitta pede.
Sed quoque morborum causam, speciesque malorum
Quaeris, et hinc noto pharmaca danda malo


image: s118

Quae sint herbarum vires medicamina Coi,
Ut tibi promissam sentiat aeger opem.
Cynthiadaeque senis veterisque Amithaonis artes
Temporibus superas docte Philippe tuis.
Vulnere nec traheret Menelai tela Machaon,
Nec sua iactaret pocula Phillyrides.
Artificem tantum si saecula prisca tulissent,
Sensissentque tuas tempora lapsa manus.
Cedat Phillyrides, cedat cum fratre Machaon,
Id quod habent omnes unus habere potes.

AD PRINCIPEM ALbertum Cardinal. [Abbr.: Cardinalem] etc. [Abbr.: et cetera]

Saeva Gigantaei facerent cum praelia fratres,
Et fremeret bello terra polusque suo.
Inque deos magnus ruptis radicibus iret
Enceladus, gereret stipitis alter onus.
Tangeret et divum congestis montibus aulas,
Et prope splenderent sidera tacta iugis.
Hinc arcus Diana suos, hinc aegida Pallas
Ferret, et armatas comptus Apollo manus.
Iuppiter in tantis dubias bene rebus habenas
Rexit, et immisso fulmine tutus erat.


image: s119

Impia turba ruit siculis submersa cavernis,
Imposita est ardens ignibus Aethna suis,
Tu quoque cum ruerent fortes in bella coloni.
Et furor in latis fervidus esset agris.
Ac daret huic paruo periturum vomere telum,
Esset et hasta illi furca bisulca manu.
Illinc incensae fumarent collibus arces,
Plenaque purpureo fossa cruore foret.
Hinc pilei liquidas fluerent plus mille per undas,
Iret et infectis sanguine rivus aquis.
In tanta dubius fueras Alberte procella,
Et patuit curis area lata tuis.
At te protexit superum pater, et tibi fulmen
Pro iaculo misit, quo ruit acta manus.
Ergo eadem quondam fregerunt arma Gigantes,
Quae nunc ruricolas Marte dedere neci.

IN MART. [Abbr.: Martinum] LUTHERUM.

Qui fueras Monachus, nunc es Martine prophanus,
Impius es, nuper relligiosus eras.
Et propter taedas, inconcessosque Hymenaeos,
Et propter stuprum, concubitusque sacros.
Fastidis omnes toto furiosus in orbe,
Omne nephas audes, et scelus omne licet.


image: s120

Albiacas urbes, cygneaque regna petisti,
Cum fugeres Domini tristia tecta tui.
Hic nunc declamas, furiisque Tyrannidos auctus
Quemlibet insontem si licet ipse necas.
Tu damnare potes capitis, tu soluere iura,
Quemlibet infamem reddere nempe potes.
Egregium facinus nuper damnaverat unum,
Pieria laudes qui dedit arte ducis.
O facinus magnum, scelus impietatis imago,
Quid meruit libris casta Thalia suis.
At tu vestali Monachus scelerate puellae
Iungeris. incestus et potes esse reus.
Audet si monacham sacram rapuisse prophanus,
Dicitur incestus turpiter esse reus.
Bis reus incestus, scelerisque extrema nefandus
Ausus es, o dedecus, o fugitiva lues.

AD IO. [Abbr.: Ioannem] CANCELL. [Abbr.: Cancellarium] PRINC. [Abbr.: Principis] ALberti Card. [Abbr.: Cardinalis] Archiepisc. [Abbr.: Archiepiscopi] Mogun. [Abbr.: Moguntiaci] etc. [Abbr.: et cetera]

Perpetui nunquam moritura volumina iuris,
Qui legis, et latium voce tuere forum.
Pierios succos, et Bachica serta Thalia,
Nostra tibi est paruis ausa dedisse modis.
Legibus immensas quamuis modereris habenas


image: s121

Orbis, et in magnis sit tibi rebus onus.
Sed quia sperabam vatum placuisse recessus,
Castaliisque parum posse vacare iocis.
Haec tibi Niliacas dono mea scripta papyros,
Proque foro liceat nunc Helicona legas.

PRO PHIL. [Abbr.: Philippo] Melanthone.

Sic me fronte legat Princeps Martine serena,
Sic oculis videat carmina nostra suis.
Ut non est scripti mihi carminis ipse Melanthon
Conscius, et nullum carmine crimen habet.
Nostraque iudicium non sensit charta Philippi,
Musa Melanthonias nec tulit ista manus.
Adde quod est maius, nostrum nec viderat ante,
Quam sparsum tota carmen in urbe fuit.
Quicquid id est igitur nostrum est hoc iure potentis
Per genium famae, Castalidumque gregem.
Iuro per innocuos rapuit quos flamma libellos,
Iuro per Aoniae nobile numen aquae.
Ille nec ut sugerem monuit, nec iussit abire,
Quod fugi fateor munus id esse Dei,
Quid prodest vobis iniuria tanta, Melanthon
Si fertur tristi publicus ore reus.
O ingens dedecus, caecaeque insania mentis.


image: s122

Quam male male contemnit, nec decus Albis amat.
Unus ad albiacas Musas qui detinet undas,
Cuius et ingenio Teutonis ora tumet.
Tam male tractatis, tam falsi criminis illum
Dicitis esse reum, nec pudet ista loqui.
Tollitis immenso radiantia lumina mundo,
Actous male fert sidera tanta polus.
Flebitis at demum sublato lumine caeci,
Non bene tam nigros lux decet ista viros,

IN CINNAM.

Cum sis Cinna tuis rebus sub principe nostro,
Et des illius colla premenda iugo.
Dic cur Saxonicas sequeris tam mobilis auras,
Et plus quam Domino perfide Cinna faves.
Nunquid conatus fueras me perdere, nempe
Tu me capturus si licuisset eras.
Perfidiam potius soluas, poenamque daturus
Erres per stygios flebilis umbra lacus.
Praeda tuis canibus fias, et in aethere crines
Tristibus infelix irriget imber aquis.
Et pascas citius crudeles in cruce coruos,
Quam tu me tradas hostibus ipse meis.


image: s123

Perfidus es, nostri metuis nec principis iram,
Et fidei poteras immemor esse tuae.
Arca referta auro tibi mittebatur ad Albim,
Cum peteret mecum turba diserta domum.
Impia cum populis alienis foedera iungis
Falsus, et a domino deficis ipse tuo.
Perfidiae exemplum pendentem noscere posses.
Non curas, similis te quoque poena manet.

IN MART. [Abbr.: Martinum] LUTHERUM.

Albiacus falso me damnat crimine Pappa,
Illius at damnat Caesar in orbe scelus.

AD IO. [Abbr.: Ioannem] BRUNONEM Vinarien.

Candida Teutonicae Bruno facundia linguae,
Qui renovas patriae nomina prisca domus.
Et cui Cecropiam comitantur verba Minervam,
Cui latio crescit gloria parta foro.
Est nostro Pylades est tempore notus Orestes,
Tu Pyladen praestas, et tua nota fides.
Quam vellem totum notesceret ista per orbem,
Et veterum posses tu superare fidem.
Ista Sophocleos meruisset fama cothurnos,
Dignaque Maeonii carminis ista foret.


image: s124

IN D. [Abbr.: ?] IONAM.

Non es grammaticus mihi tu, tibi dicit Erasmus
Quod sis orator sed sine grammatica.
Qui vero faciet forsan te pluris Erasmo.
Huic etiam maior Cinna Marone fuit.
Ac superat vatem Smirnaeum Cherilus arte,
Et Bavius Varo doctior esse potest.
Sic tu lauderis, sane mea carmina Iona
Grammaticis placeant, et sine grammaticis.

PRO G. SABINO poeta

Accidit albiaca docto scelus urbe Sabino,
Conscius en fertur carminis esse mei.
O scelus o dedecus seclique infamia nostri,
Quis furor in tantos impulit ire viros.
Quae rabies istos sacras armavit in artes,
Haec fuga iam vobis nil nisi crimen erit.
Hunc ego nec versus nostris fecisse libellis,
Nec sua carminibus carmina iuncta meis,
Testor permessum, testor quoque Phocidos amnes,
Testor Pierias, Ausoniasque Deas.
Testor ego Thyrsos, et bachica serta corymbis,
Testor Castalium Paegaseumque iugum.


image: s125

Celsa Lycaonii iuro per saxa Lycaei,
Perque nemus sacrum, Thespiadumque chorum.
At vos o montes, vos o Parnasides undae,
Tuque o non tonsas pulcher Apollo comas.
Vos precor Albiaca pulsos regione poetas
Ad solitas rursus suscipiatis aquas.
Has lacrimas voveo, vos haec mea vota precantis
Tam pia non vana perficiatis ope.
Nullus arenosum carmen moduletur ad Albim,
Quaeque frequens fuerat desinat esse cohors.
Quodque prius fuerant cernantur moenia pagi,
Et fluat obscura caerulus Albis aqua.

IN THRASONEM.

Leucorius praeses vult nostris esse libellis
Thraso, sed hic potius debuit esse Gnatho.

AD V. [Abbr.: ?] SALETIUM,

Vitiferos colles dum tu iuga culta Saleti
Aspicis, et iactas coniugis auctus opes.
Aemula Baianas qua laudat Curia villas,
Et studii quondam conscia terra mei.
Qua prope sunt Tyguri pulcherrima moenia campis,
Iactat ubi clarum praelia facta solum.


image: s126

Natalique patris non ultima Praetis amoenis
Vallibus, antiquis arcibus illa iacet.
Nunc etiam priscas ostendunt ardua turres
Saxa, sed accessus vix patet ipse tibi.
Et tu Rhetaeo felix Basileia fluctu.
Hic ubi Rhenanas accola potat aquas.
Dum tu nota tenes procul haec vineta Saleti.
Nos illinc tumidis expulit Albis aquis.
Et mea crudeli flagrarunt carmina flamma,
Sed cineres versus restituere meos.
Nos iterum viridi modulamur cespite Rheni,
Quae resonant Dryades Nereidesque Deae.

IN M. [Abbr.: Martinum] LUTHERUM.

Nactus es imperium fretusque Tyrannide vates
Pellis, et Aonios supprimis ipse lacus.
Non sic Phocaeus rabido furit ore Pyreneus,
Vidit ut illaesas tristis abire Deas.
Quam tu persequeris nostras scelerate camenas,
Et tua non ullum sustinet ira modum.
Sed Tartesiaci cum Caesaris arma timebis,
Inferiorque tibi bella parabit humus.
Dic mihi quid facies contra ibis inutilis armis,
Non puto, sed potius bis fugitivus eris.
At fuga nulla tibi prodest, capieris in aruis.


image: s127

Tunc tibi tunc dices o fugitiva quies.
Ista mihi requiem iam multis praebuit annis,
Nunc facit secta praelia dura manu.
Et tandem supplex venies ad Caelaris ora,
Et tibi cum venia vita redibit iners.
Barbare num rhetor fies, ludive magister,
Num poteris tristi verba tonare foro?
Vendere num poteris circum palatia fumos?
Sed monachus si phas credere rursus eris.

PRO I. [Abbr.: ?] STIGELIO.

Tu quoque Pieridum cultor facunde sororum,
Dictus es ingenii pars studiosa mei.
Scilicet hoc in te fuerat quod crimen habebant
O mendax Albis quo fugit ore pudor.
An poteras adeo sacros odisse poetas,
Ut mihi cum multis iuncta querela foret.
Ausus es aonios vatum damnare liquores,
Ausus es aoniam deseruisse lyram
Ipse tuas etiam si nescis iuro per undas,
Per nemoris iuro sacra rubeta tui.
Stigelium nullum hoc fecisse in carmine versum
Unus enim est, totum qui dedit author opus.
Stigelium nulla librorum parte fuisse,
Quae legitis, digitis facta fuere meis.


image: s128

Testor amicitias, et ius commune duorum,
Testantur studii conscia tecta mei.

AD PHIL. [Abbr.: Philippum] MELANTHONEM.

Temporibus nostris clarissima fama Melanthon.
Gloria Teutonici lausque decusque soli.
Saepe tuas laudes conata est dicere Musa,
Sed non ingenium sustinet illa tuum.
Deficit illa tanto sub pondere rerum,
Exitus in tantis non patet ullus aquis.
Ut minus ipse queam, placeat tamen ista voluntas,
Non venit in versus copia tanta meos.

AD CHRISTOPHORUM a Carlbitz.

Et genus et proavos numeras cum stemmate toto,
Tuque nites priscos nobilis inter avos.
Praetulit et tantis atavis te magnus Erasmus,
Dives eras, et eques, sed quoque doctus eras.
Sunt tibi sintque precor diffusi iugera campi,
Natalesque colunt praedia multa lares.
Et tibi mons foditur fulvo pretiosior auro,
Sustentatque tuas splendida mensa dapes.
Plus tamen est, virtus quod sit tibi clarior istis,
Nobilitasque illi det superata locum.


image: s129

Ingenio superas proavos, virtute parentes,
Divitias iactas nec minus ipse tuas.
Hunc si felicem veteres statuere Platones,
Et tetricis, felix tu potes esse sophis.

AD PRINC. [Abbr.: Principem] ALBERtum Cardinalem. etc. [Abbr.: et cetera]

Contigit Aoniae Praeses mitissimus undae,
Contigit Ausoniae spesque favorque tubae.
Dicite felices vivas Alberte poetae,
Vive licet toto nunc Helicone frui.
Vive precor nobis procerum clarissime Praesul,
Emittat totos Castalis unda lacus.
Principis Alberti praeconia dicite Musae.
Inque suas laudes Pieris ipsa fluat.
Prisca fides Domino seruatur firma sub isto,
Templorumque decus relligione manet.
Durat et aequarum legum sibi cauta potestas,
Rusticus, et tincti terga dedere viri.
Floret adhuc prudens hilari clementia vultu,
Et favor Aonii permanet iste iugi?
Macte animi istius Princeps, morumque tuorum,
Maeoniaeque precor plectra tuere lyrae.


image: s130

Vota tuae gentes faciunt tibi talia princeps,
Cum populo Rhenus te rogat ipse tuo.
Ipse breves poteras Musis extendere census,
Et dare Paegaseo munera larga choro.
Essent Pieriis cum tempora dura poetis,
Inque malis poteras rebus adesse bonus.
Ergo tuas laudes fac otia tuta canenti,
Da precor ingenuae munera pigritiae.

EPITAPHIUM ERAsmi Roterodami.

Consitus hic ego sum Musarum splendor Erasmus,
Claruit ingenio Teutonis ora meo.
Me duce Pierias agnovit Roma camenas,
Me duce quae rediit cum Cicerone suo.
Aequavit celebres hoc nostrum tempus Athenas,
Restituit latios Itala terra sonos.
Proh Lachesim pulchro quae tollis lumina mundo,
Quae nulli tacuit, vox tacet ista tibi.
Ceperat extremis Phoebus mihi messibus ire,
Ruperunt maestae cum nigra pensa Deae.
Quid decus ingenii, quid tum mihi profuit ista
Lingua, sed hoc iaceo gloria nempe solo.


image: s131

Nostra tamen totum volitabit fama per orbem,
Donec adhuc aliquas Rhenus habebit aquas.

IN M. [Abbr.: Martinum] LUTHERUM.

Ipse dysenteriam pateris clamasque cacando,
Quamque aliis optas evenit illa tibi.
Dumque cacatores clamas, tu nempe cacator
Factus es, et merda dives es ipse tua.
Ante tibi rabies distorta resoluerat ora,
Et soluit culus iam tibi ventris onus.
Noluit haec tantum rabies e faucibus ire,
Nunc etiam natibus profluit illa tuis.
Non poterat fundi pestis tibi tanta labellis,
Unde tamen rumpat repperit illa viam.
Sed puto rumpetur citius tibi venter et exta,
Exeat e culo quam tibi tanta lues.

AD LUDOVICUM Confluentinum.

Dum tu Saxonicis sectatus es otia ripis,
Pro te nostra suit non temerata fides.
Scis bene quam faciles dulcesque peregimus annos,
Huius amicitiae conscia silva fuit.
Quando iterum tecum nemorum spatiabor in aruis,


image: s132

Albiacis rursus quando videbor aquis.
Quando ego tam blandas potero transmittere messes,
Et requie longa membra levare mea.
Quam nos dissimilis lento deducit ab Albi,
Quae nos disiungit sors fuit una tamen.
Nos pariter iunctos viderunt Rhenus et Albis,
Dii faciant iterum Sequana iungat aqua.
Ut puto Sequanicos iam tu procul ibis ad agros,
Aut modo degetur Maetide vita tibi.
Haec ego Pieria ludebam nuper in umbra,
Ille tuae cultor notus amicitiae.
Me tibi Sequanicis raptum narrabis in oris,
Et nomen nostrum Maetidos ora leget.
Et patriae ripae, qua iungunt hostia Rheno,
Quae Mossellano nobilitantur aquae.
O quoties veterem non infitiatus amicum.
Tu dices meus est iste poeta meus.

AD LECTOREM.

Longior est nobis extremi cura libelli,
Sit licet haec eadem quae breve rasit opus.
Plura leges, vacuis si forsitan otia Princeps
Tuta dabit nobis, nunc tibi pauca damus.


image: s133

AD ADAMUM Gallionem.

Candidior nostris legeris modo Gallio Musis,
Nostraque promeritum dat tibi charta decus.
Tu quoque Pieridas vacuas producis in auras,
Per te de tenebris evolat ista Chelis.
Ne pascant nostri tineas blattasque libelli,
Neve leves redimant carmina nostra coci,
Tu facis, et nostris tu donas saecula chartis,
Per te florebit nostra camena diu.
Te fugiat vivum taciti regnator Averni,
Et Lachesis raptas reddat amara colos.
Vive precor felix nullas habiture querelas,
Tuque fruare diu posteritate mea.

AD LECTORES.

Dum nos Albiacis laeti modulamur arenis,
Mota est aduerso saeva procella noto.
Nosque per immensos rapuit cum carmine fluctus,
Nosque per incertas flumine traxit aquas,
Utque fui ornatus, madida cum veste ferebar,
Nec tenuit cursus aura secunda meos.
Lapsus ego in flumen cepi fluitare per undas,
Qui mihi ferret opem fidus amicus erat.


image: s134

Monstrat iter, dehinc proiecta trabe currere iussit,
Interea motum fluminis aequor erat.
Tres sine sole dies per saxa sonantia curro,
Hei mihi quam similis cursus Ulyssis erat.
Vix bene tam saevas tristes evasimus oras,
Hic ubi disruptis Scylla fremebat aquis.
Vera loquor tandem longis erroribus actus,
In portus venio Marchica terra tuos.
Hinc quoque discutimur diversa per aequora rapti,
Donec contigimus littora Rhene tua.
Hic ubi stagnantis Princeps videt hostia Mogi,
Et placida tantas pace gubernat aquas.

TERTII LIBRI, FINIS.